TRACTATUS II

DE NATURA LOCATORUM CAUSATA A LOCIS.

CAPUT I.

Quod diversitates elementa faciunt in elementatis.

Superest autem ex his quae dicta sunt cognoscere et determinare naturam eorum quae in locis dictis habent generari : et de his nostra intentio est in hac secunda distinctione hujus libri facere tractatum.

Primùm autem loquamur de commixtione eorum, quorum natura diversificatur ex latitudine loci vel longitudine simplicibus. Dicamus igitur, quod elementa

quatuor ex locis superius dictis qualitatibus variata, diversas faciunt habere locata in ipsis generationes et naturas : terra enim commixtione sua cum elementis. aliis generatis dat retentionem et fixionis permanentiam, et signorum conservationem : et ideo qualitatibus diversificata diversitatem horum effectum facit in generatis.

Similiter et aqua quæ sui humiditate interminabilis est, in se continuat terræ siccum undique influens partibus ejus, et facit ipsam terram producibilem in lineas, et facit recipere figuras decenter et cohærere sibi partes angulorum qui sunt in generatis omnibus : et ideo consequens est, quod si ipsa aqua variatur in suis proprietatibus ex loco, quod generata ex ipsa ex loco multam recipiant diversitatem. Et hæc quidem duo elementa etiam ex loco diversitatem in suo pondere capiunt : propter quod licet in omnibus sint gravia, tamen in quibusdam generatis graviora efficiuntur quam in aliis.

Aer autem eodem modo qui sui commixtione cum aliis facit spiritualitatem in generatis, et materia est spiritus, et

Terra dat mixtis fixionem, permanentiam, et signorum conservationem.

Aqua et terra in quibusdam generatis efficiuntur graviora quam in aliis, et hoc quia ex loco capiunt diversitatem in suo pondere.

<--- Page Split --->

motu suo ducit sursum aquam et terram sibi commixtam, et vehit virtutes generatorum, necesse est quod operetur in generatis naturae diversitatem : quoniam ipsum constat ex loco innumerabiles recipere proprietates et naturas.

Ignis vero licet nullam ex loco sensibilem recipiat varietatem, tamen quando incorporatus secundum ea quibus incorporatur, diversimode operatur. Equidem in omnibus commixtis ignis facit calorem ad formam terminantem et penetrantem penetratione nutrimenti in eis quae nutriuntur : et in animalibus sua perfectione facit perforationem ad vias spirituum et virtutum, et motu suo extendit et protendit superius corpora, et multa hujusmodi operatur secundum quae necesse est variari ejus effectus in his quae differenter rara et spissa sunt, et differenter calida et frigida, et differenter humida et sicca.

Cum autem hujusmodi naturae rerum non ex componentibus primo, sed potius ex locis causantur, oportet hic fieri mentionem de ipsis : quia hic de naturis locorum et locatorum secundum quod locata sunt in ipsis, suscipimus facere tractatum. Cum autem omnia quaecumque mixta sunt, in se excellentiam contrariorum mixtorum statim habeant, et sint reducta ad unum actum et complementum medii, oportet intelligere, quod medium illud non est secundum numerum et quantitatem et pondus elementorum quae in ipso miscentur : quia si ita esset, non haberet mixtum illud ullum locum in tota longitudine et latitudine locorum : eo quod nullum elementorum vinceret in ipso : et oporteret ipsum simul esse et elevatum et oppressum, quod non potest esse secundum naturam. Oportet igitur mixturam fieri secundum proportionem et exigentiam speciei quae constituitur per mixturam, ita quod in omnibus mixtis abundet terra et aqua : quoniam si ignis et aer abundaret, ita quod tantum haberet locum ignis et aer, oporteret, ipsum esse adeo rarum, quod figuras

proprias non contineret, et quod ipsum esset penetrabile valde : et tunc terra et aqua exiret ab ipso, et dissolveretur mixtura. Et ideo nullum mixtorum locum habet in igne et aere, sed in terra et aqua : quoniam potius si aliquando generetur in loco aeris, sicut lapides et metalla quaedam aliquando generantur in nubibus, tamen recipiendo formam mixti statim tendit ad locum terrae, et ibi salvatur et manet. Eadem etiam causa est quare etiam aqua in mixtis dominari non potest : si enim dominaretur aqua in aliquo mixtorum, oporteret tunc esse humidum fluidum : et hoc licet figuras optime reciperet, tamen nullo modo con tineret.

Hac igitur necessitate omnia commixta corpora ad locum terrae moventur, et ibi quiescunt. Propter quod et maximam sua naturae recipiunt diversitatem ex terra longitudine et latitudine et aliis accidentibus ejus. Hujus autem signum est, quod semina non ad magnam distantiam terra seminata, statim germinant, et aliquando ad aliam speciem convertuntur. Triticum enim in terra majoris latitudine quam quadraginta graduum seminatum raro convalescit : et si exsurgat inter duas vel tres seminationes, degenerat in granum ignobile, quod a quibusdam vocatur siligo, quod tamen optime in septimo climate convalescere videmus. Econtra autem in terra minoris latitudinis seminata siligo, infra duas vel tres seminationes vel ultra quatuor nobilitatur in triticum. Et similiter est de multis aliis granis. Et licet non sit sic in quibusdam aliis plantis et animalibus, tamen multam et magnam suorum fructuum et seminum recipiunt alterationem ex locorum distantia. Grana enim predicta vicinarum sunt naturarum et specierum similium : quod ostendit figura herba et calami eorum : et ideo unum alteratur in alterum potentia quae educicitur in actu per nutrimenti et caloris loci similititudinem et congruentiam ad speciem quae illi loco est connaturalis.

Quare nullum mixtum habet locum in igne, aut aere ? Lapides et metalla quaedam aliquando genubibus.

Quare aqua non potest dominari in mixtis ?

Quare omnia mixta ad locum terrae moventur et ibi quiescunt ?

Nota diversitatem in tritico seminato in diversis locis.

Nota idem de siligine.

Dat causam illarum diversitatum, quare reperiantur in illis granis, et non in plantis aliis, et animalibus ?

<--- Page Split --->

Et ideo ex loco tales seminum fiunt de specie ad speciem transmutationes.

Amplius autem signum ejus est, quod locus cum virtutibus quae sunt in ipso, dat multam proprietatem locato. Accipimus in plantis quae eradicantur salvis radicibus et cum multa terra sibi adhaerente si ad vicina loca transplantentur, tamdiu languescunt antequam convalescere possint. Cujus causa non est nisi dissimilitudo loci unius ad alium locum, quamvis sit eidem vicinus: et ideo oportet plantam virtutibus illius loci in quem transplantatur, assimilari paulatim antequam convalescat. Et hoc significat etiam nullum punctum terrae habere easdem virtutes cum alio, et nihil omnino habere easdem virtutes omnes quas habet alterum. Et virtutes (quas habet quodlibet) continue mutantur sub circuli variatione qui primo facit et generat locata per virtutes quas influit unicuique loco.

Propter quod etiam sapientes Philosophi circulum uniuscujusque loci diligenter considerant primo: deinde praecipiunt considerare virtutes locorum quasi stellas secundas, et ex his duobus conjunctis prognosticant de natura rei generatae: stella enim per alium, et non immediate influunt virtutes: sed utuntur ad fluxum virtutum suarum duplici medio, quorum unum est radius, secundum locus continens: et per haec duo veniunt ad naturam rei generatae quam formant et terminant virtutes influxae. Variatio autem situs stellarum est variatio figurae quam describunt radii super circulum horizontis: et haec est causa variationis virtutum locorum et eorum quae generantur in locis: et ideo necesse est scire has variationes physicum naturalem.

CAPUT II.

De duodecim modis quibus perficitur commixtio elementorum in locis habitabilibus.

Cum autem sint duae causae et vitae Calidum et generatarum rerum in locis diversis, una humidum sunt duae causae vitae, scilicet terminans quae est calor, et altequibus ex loco variatis variantur et locata. rar quasi materiam dans quae est humitum seminale: sed quod haec duo ex locis variantur, sic necesse est esse variata locata ipsis. Frigidum quippe mortificalidum non rificium non facti ad viesse victum in omni re quae habet esse tam nisi prout vincittur, et quomodo ut. victum facti ad eam? nion deservit nisi continendo, et constare faciendo humidum per calorem terminatum. Siccum autem mixtura sua tenet humidum ne defluat. Sed hoc quod terminat ad formam humidum essentiale, hic solum dat rei proprium et naturale augmentum. Calor autem informatus Calor inforvirtutibus cœelestibus format et terminat mutus virtuitibus cœelestitus est ad esse et dat vivere. Propter quod si ille qui terminat humisciverimus ex loco varietatem calidi et dum essentiale ad forhumidi, sciemus universaliter (secundum maam et esse. quod competit huic scientiae) naturas corporum generatorum quas habent ex locis. Habitationis autem nostrae cum Quot modis sint climata septem, necesse est esse secorporum petem media secundum locum, et qualocis solum tuordecim excellentias, et sic viginti et latitudinem unio modis variari corporum natura ex locis habitabilibus quae per latitudinem solum distinguuntur.

<--- Page Split --->

Ut autem hoc melius intelligatur, dicimus duas esse cujuslibet rei compositae ex contrariis mixtiones : unam quidem quae est secundum proportionem speciei suae, et alteram quam habet ex loco in quo est perfecta ejus generatio. Illam vero quae est ad speciem, habet communem cum omnibus suae speciei individuis, sicut dicitur unam mixtionem esse contrariorum in homine, et aliam in asino, et aliam in leone, et sic de aliis. Et haec quidem in specie considerata una est. Sed si consideretur secundum esse individui designati in specie, tam multiplex est, sicut est numerus individuorum. Est autem in uno individuo multiplex variatio secundum quod proportionatur individuum ad individuum, quod est melioris compositionis in specie sua, et secundum quod comparatur individuum ad dispositiones in quibus debet esse secundum propriam compositionem, et secundum quod comparatur ad dispositiones in quibus est secundum tempus et locum et cetera accidentia quae impressiones suas relinquitur in ipso. De his autem compositionibus sigillatim tractare pertinet ad librum de Nucmeris, et ad scientiam libri de Vegetabilibus, et ad scientiam libri de Animalibus. Sed hic tantum considerabimus cau-

A quilonis, Austri, et secundum centrum. Oportet autem aliam locati proprietaetem esse in circumferentiae parte (quae majoris latitudinis est) quam sit in centro vel alia parte circumferentiae, quae minoris latitudinis est. Est enim quilibet circulorum sensibilium qui in communi est horizon climatis quodam suae regionis versum cujus absque dubio omnis alia figura radiorum est super circumferentiae

partes, et alia super centrum : propter quod locata circumferentiae in partibus et in centro, diversa erunt media compositarum, et diversae componentium qualitates. Et hoc licet secundum rei veritatem et secundum rationis convenientiam sit innumerabilibus modis in climate primo, tamen sensibilis variatio non causat nisi res diffusas tantum. Cum autem quilibet horizon sic tripliciter varietur per quadraginta vel quinquaginta stadia, sicut supra digessimus, fiunt intra unam habitabilem unus et viginti modi componentium, quibus elementa diversimode conveniunt in mixtis cujuslibet speciei quae est in climatibus.

Est autem extra hos modos compositio in his locis, quae propter frigus, aut non continue et non delectabiliter, aut etiam omnino sunt inhabitabilia. In his enim oportet esse humidum spissum, et quasi congelatum, et spiritus parum habens : et hoc habet duas secundum omnem modum quo sentiri potest notabiliter unum locum esse superiorem quam alium, quousque veniatur ad illam quae postrema est in latitudinem.

Sic autem est etiam in aliis regionibus Calidum minus repuintolerabiliter calidis, excepto hoc quod compositioni et ipsi calidum minus et compositioni et vivere vivere quam frigidum. et esse repugnat quam frigidum : calidum enim fortasse movens humidum, aqueum, terreum, siccum, non tantum dissolvit et consumit, sed etiam commisect faciendo unum elevari vaporabiliter in aliud : et cum commixta sunt humidum et terreum, viscositate sua retinent calidum in se, et spirituale aereum : et sic etiam in calidis regionibus perficitur commixtio. Quod non contingit in frigifrigiditas dissimis : quia frigus excellens sistit et commixtioimbecidit modum evaporationis et comprimit humidum aquae in se, et terreum comprimit, ita quod exprimit ex se humidum si quod in se habet, et sic remanet status simplicium, et impeditur commixtio. Et si est ibi conversio elementorum superiorum ad inferiora, hoc facit frigiditas vincens : et non est qualitas

<--- Page Split --->

quæ facit mixturam, cum unum non facit transire in aliud, sed potius impediendo mixturam (per hoc quod impedit subtilitatem et ingressat corpora) et convertit inferiora elementa : et cum illa sint corporum compositorum materia, potius ea quæ commixta sunt convertit ad materiam, quam perficiat aliquam in eis mixturam. Et ideo aliqua generari possunt in torrida. In terra autem inhabitabili nihil penitus generatur, nisi forte sit lapis aliquis qui dominio frigoris constringitur, sive sit terreus, sive aqueus, sicut crystallus. Dictæ autem commixtiones licet sint, ut dictum est, numeratæ in extremis et in medio, si tamen absolute medium dicatur, quod simpliciter ab extremis magis discedit, est in istis commixtionibus, sicut in præcedenti distinctione habitum est, simpliciter medio modo commixtum quod in medio quarti climatis, et post in primo climate (quod est in extrema linea) venimus, est in medio : et post hoc illud quod est in medio, et excedens in calido id quod est generatum sub linea tropici æstivi, qui est circulus finis Geminorum et principium Cancri, et in tertio climate erit magis temperatum, quod in quarto climate est vicinius : et talis consideratio est in aliis. Si autem natura utriusque climatis in se consideratur, absque dubio est in eo accipere extrema et medium secundum modum qui dictus est : et tunc medium verius habet naturam commixtionis illius climatis cujus est medium quam extrema.

Ex his autem colligitur, quod commixtio quæ est generans in septimo climate, est in medio excellenter frigida generatis in quarto climate, et his quæ sunt ante quartum clima, quæ sunt minoris latitudinis quam ipsum : et si transferantur illuc, corrumpuntur in ipso. E converso quæ sunt in medio climate quarto vel alio quod est ante ipsum in excessu frigoris, erunt in climate sexto vel septimo : et si illuc transferantur, locus inducit eis corruptionem. Sicut au-

tem dictum est de commixtis in una habitabili, sic intelligendum est de alia : quia de similibus idem est judicium : et eodem modo de inhabitabilibus tam propter frigus quam propter orbem est intelligendum.

CAPUT III.

De diversitate accidentium eorum quæ generantur secundum determinatas diversitates.

Ex superius autem habitis, facile cognoscitur de generatis in locis determinatis secundum dictos modos. Videmus enim ea quæ in locis calidissimis nascuntur, esse calidissima et nimia siccitate rugosa, sicut grana piperis, et nigra multum propter ipsorum caliditatem, sicut sunt Æthiopes, quorum primum semen generationis calidum est, et matrix Æthiopum. mulierum calida et sicca, et decoquit semen conceptum decoctione fortissima, et nigrescunt corpora eorum propter corporis adustionem : educit enim calidum ipsorum humidum subtile, et adurit terrestre grossum quod permanet, et generat nigredinem : et terrestria membra Quare haquæ sunt in eis, sicut ossa, fiunt albisbant dentes albos ? sima, sicut apparet in dentibus eorum. Et caro eorum sanguine infusa est, sicut sunt carbones accensi, sicut apparet in linguis et faucibus eorum quando ora aperiuntur. Et habent ora prominentia propter caliQuare hadent ora dum acuens os eorum, et oculos eorum prominentia ? ex calore ac venas et panniculos habent

<--- Page Split --->

quare eorubentes. Et quia corpora eorum sunt cacum corpolidissimo aere circumdata, necesse est, ra sunt agiliis et levia, et quare sunt timidi cordis ?

Quare naturaliter non riment febres ?

In trigesimo ante sunt senes deficientes.

Quare plus abundant cholera rubae et nigra, quam aliis humoribus ?

Quare facile parunt Æthiopes, leet non de facili concipiant ?

Præcipui Mathematicati et magici fuerunt in India.

Qui sunt in climate quod est sub Cancro, sunt leves corpore, et fatui mente, et nigrerni. sunt in et nigrerni.

et crispi ad modum granorum sinapis. Licet autem hujusmodi nigri aliquando nascantur in aliis climatibus, sicut in quarto et quinto, tamen nigredinem accipiunt a primis generantibus qui complexionati sunt in climatibus primo et secundo, et paulatim alterantur ad albedinem quando ad alia climata transferuntur.

E converso autem Gothi et Daci ex Quare Gotili, Daci et semesunt Salvi sunt alteri ? parte Occidentis, et Sclavi ex parte Orientis, nati in fine alicujus climatis et ultra sunt albi propter frigus complexionale ipsorum : et quia corpora eorum porosa non sunt, et locus eorum est frigidus et constringens corpora eorum, remanet humidum multum in eis. Et hoc auget corpora eorum et facit ea carnosa et phlegmatica : quia cum vapor in loco digestionis generatus, evaporare non possit propter corporis et pororum constrictionem, reflectitur ad stomachum, et facit in eo humorem aqueum, sicut in olla fervente reflectitur fumus ad operculum, et convertitur in aquam, et distillat in ollam ex qua fumus est elevatus : et efficiuntur corpora eorum spissa : et ideo ventres eorum cum salidi, et digestio bona calidi, digetio bona, et in eis, et corpora solida. Propter quod corpora solida ?

Sed hujus nos videmus instantiam in mulieribus Germanicis, quae multum concipiunt fere ultra omnes mulieres, et difficillime pariunt, et raro a menstruis emundantur plures earum. Quod absque dubio ideo contingit, quia frigus loci et constrictio corporum eorum impedit evaporationem spirituum et humoris : propter quod virtus earum fortis semper manet, et illa facit eas concipere mul-

<--- Page Split --->

tum : et quando non perfecte sunt emundate a menstruis. Et haec etiam causa est, quare corpora earum calida sunt vehementer : et ideo sunt audaces, quia calor semper abundat sanguine et spiritu. Propter quod (quasi natura sibi con-

scia) multum timent febres, quarum in eis magis in humoribus est abundantia : et non ita timent vulnera : eo quod natura prodiga est sanguinis in eis, cujus multam habent abundantiam. Et sunt pili eorum multi et plani et non crispi. Operationes autem eorum animales non vigent propter spissitudinem corporum eorum : est enim humor in eis piger, et spiritus non obedit motui et receptioni formarum animalium. Sunt igitur tales hebetes et stolidi : nec hoc fit ex studii exercitio, sed quando moventur, multum durant et efficiuntur multo meliores post exercitium. Hujus autem signum est, quod communitas populi Mediolanensis semper studet circa leges et studia liberalia et artes, de quibus non multum curat populus Dacus et Sclavorum.

Propter quod jam quartum clima et vicinum sibi quintum laudabilia sunt, quae media sunt inter istas excellentias, habentia laudabiles utriusque gentis proprietates medias, secundum quod unicuique facile est indagare qui scit me-

diurn constitui ab extremis. Est autem istorum longa aetas et operationes tam naturales quam animales laudabilissimae, et mores boni, et studia laudabilia, nisi ex consuetudine ducantur ad prava. Mores autem Aquilonarium lupini sunt propter cordium eorum calorem. Leves autem sunt nimis Meridionales. Medii autem inter hos facile colunt justitiam, et fidem servant, et pacem amplectuntur, et hominum diligunt societatem. Propter quod Vitruvius architectus dicit diutius permansisse regnum Romanorum quam alia regna : quia ut medium expositum fuit inter Meridionales qui acumine ingenii et rationis multa machinantur, et inter Aquilonares qui ferocitate attentant tenure, habentes contra Aquilonares au-

daciam, et contra Meridionales studium senatus et sapientiam : et sic per eadem obvians utrisque per quae tam isti quam illi regnum Romanum labefacere quærebant.

CAPUT IV.

De accidentibus generatorum ex diversitate accidentium locorum.

Sicut autem quidam locorum per accidens differant ex montibus, vel maribus, vel nemoribus, vel paludibus, vel aliis accidentibus, sicut supra digestum est : ita differunt etiam ea quae in eis nascuntur et corrumpuntur. Nati enim in locis lapidosis planis frigidis et siccis, fortissimi sunt et ossei in membris, juncturas habentes valde opertas, et sunt statura proceri, diligentes bellum, durantes in bello, et habentes membra nodosa, et sunt morum indomabilium, et sunt saxci homines, et proportionabiliter sunt alia quae nascuntur in terris eorum. Si autem sunt loca humida et frigida, sunt nati in loco illo pulchrarum facierum, planas lineas in faciebus habentes, et juncturas habent valde occultas, et sunt carnei multum et pingues, et non multum longi, et laxatur frequenter venter eorum, et sunt audaces propter fumum cordis multum : sed cito laxantur in labore, et ideo non sunt acres in bellis : albi sive flavi multum in colore existentes, et sunt in concupiscentiis fecminarum propter calorem ventris eorum et humorem :

<--- Page Split --->

quae duo faciunt ventositatem fœminalem, quae facit rigescere membra genitalia. In locis autem calidis et siccis habitantes sunt, sicut Meridionales, sibi proportionati in calore et siccitate. Et habitantes in locis calidis et humidis, sicut homines quarti climatis, in quantum sibi proportionantur. Sed habitantes in montibus frequenter nodosa et strumosa habent colla et guttura propter aquam talem in eis phlegmaticam, superfluitatem generantem.

Et habitantes in eo loco qui detectus est ad Oriens, et tectus est ad alias mundi partes, optime habitant quando non fuerint multum Aquilonares, vel multum Meridionales : quia super illos statim oritur sol, et ventum purum movet super eos, et radii solis temperant frigus ejus, et subtiliant aerem ejus : et ideo domus eorum fenestras magnas et amplas debent habere versus Orientem, quae statim mane diluculo sunt aperiendae.

Sed e contra habitantes in locis detectis ad Occidentem et clausis ad alias mundi partes male habitant : et fenestrae in domibus eorum non sunt faciende versus Occidentem, sed claudendae multum : quia sol occidens recedit ab eis subito, et non subtiliat aerem eorum : et ventus fortis praecipue de nocte venit super eos : eo quod sol occidens impuritatem aeris et nebularum propellit ad horizontem hemisphaerii quod relinquit : et illa sic expulsa facit aerem turbulentum et ventum malum et nocivum.

Hi vero qui detecti sunt ad Meridiem et non ad alias mundi plagas, sunt qui male habitant propter ventum turbulentum calidum humidum pestilentum : et quia pori illorum aperti sunt propter calorem Meridianum, talibus utendum est vestitu, ne ventus ad medullas eorum penetret : et obstruendae sunt eis domus à Meridie forti obstructione.

Qui autem deteguntur ad Aquilonem obstructis aliis mundi partibus, sunt homines dure carnis valde et glandulosae,

et spermata eorum sunt efficacia valde ad filiorum generationem, et corpora eorum non faciliter mutantur ab accidentibus extrinsecis, et sunt illi quos acumina medicinarum et præcipue scamonea minime laxant, eo quod in corpora eorum minime possunt penetrare. Econtra autem multum laxant eos qui sunt in Meridie tales medicinæ, eo quod laxas et molles habent carnes.

Quod autem diximus de hominibus, probabiliter est in aliis animalibus et plantis et lapidibus : eo quod omnia in loco generata, a locis (sicut sæpe diximus) contrahunt naturales proprietates. Cujus signum est, quod ursi in locis frigidis et humidis, et lepores in locis multum humidis et multum frigidis et siccis sunt albi coloris, cum in aliis climatibus tendant ad nigredinem, vel sunt flavi coloris.

Est autem in omnibus dictis generatis advertendum, quod ea quæ dicta sunt, virtutem habent secundum calorem vel frigus et siccitatem et humiditatem generaliter in loco diffusa. Si enim contingit in quocumque climate calido frigiditatem ad locum unum congregari et ibi aliquid generari, hoc erit frigidissimum, plus habens frigiditatis quam si generatum esset in loco frigido : quia, sicut diximus in libro Meteororum, frigiditas per expulsionem ad locum unum congregata, multiplex est ad frigiditatem in loco frigido generaliter expansam et diffusam. Similiter autem est de caliditate si ipsam expelli in loco frigido contingat : tunc enim generatum in illo loco in quem expellitur dicta caliditas, calidissimum erit et calidius, eo quod generatur in climate calido, sicut patet in cicut aequatica quæ calidior est quam alia : eo quod frigus expansam omnem in circuitu caliditatem in loco generationis ejus expellit.

Tales igitur locatum habet ex loco proprietates et naturas : similes autem his ex dictis cognosci poterunt.

Non solum homines, sed bruta, plantæ, et lapides contrahunt naturales proprietæsæ a locis.

In quibus locis ursi et lepores sunt albi coloris.

Quomodo contingat frigidius generrari in climate calido quam in frigido et econtra calidius in frigido quam in calido ?

Cicut aquatica : calidior est quam alia.

<--- Page Split --->