CAPUT IV

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quod nihil sensibilium est, qui est om- nis sensibilis causa secundum exces- sum.

Quod nihil rerum sensibilium sit is, qui omnis rei sensilis secundum excellen- tiam est auctor.

SYNOPSIS CAPITIS :

Exempla ponit negantis theologiae, et ostendit quomodo nihil sensile Deo competat.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Dicimus igitur, quod omnium causa et super omnia existens, neque sine substantia est, neque sine vita, neque sine ratione, neque sine mente, neque corpus est, neque figura, neque forma, neque qualitatem aut quantitatem aut

Dicimus ergo, causam omnium, et quæ supra omnia est, nec essentiae, nec vitae, nec rationis, nec mentis ex- pertem esse, neque corpus exsistere, neque figuram, neque qualitatem aut quantitatem aut molem habere, neque

<--- Page Split --->

pondus habet, neque in loco est, neque videtur, neque tactum sensibilem habet, neque sentitur, neque sensibile est, neque inordinationem habet, neque turbationem, a passionibus materialibus perturbata, neque impotens est, sensibilibus subjecta casibus, neque indigentia est luminis, neque variationem aut corruptionem aut divisionem aut privationem aut passionem aut fluxum aut aliquid aliud sensibilium neque habet, neque est.

in loco esse, neque videri, neque tactum sensilem habere, neque sentire, nec sub sensum cadere, nec inordinationem admittere aut perturbationem a passionibus materialibus excitatam, nec imbecillem esse et sensibilus casibus obnoxium ; neque lucis indignum exsistere, neque mutationem aut corruptionem, neque fluxum, neque quidquam sunt, vel esse, vel habere.

ri de ipso : non enim est sine illis, cum formaliter ab ipso ista procedant.

Vel secundum primam divisionem potest dici, quod per hoc removet conditiones sensibilium a Deo : esse enim sine substantia est tantummodo accidentis, et esse sine vita inanimatorum est, et similiter patet de aliis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

D icimus igitur, quod omnium causa, etc.

Hic incipit ponere primo suum tractatum, in quo intendit omnia removere a Deo : et dividitur in duas partes. In prima removet ab ipso sensibilia, in secunda intelligibilia, ibi (cap. V), Rursus autem ascendentes, etc.

Et haec divisio trahitur ex rubricis capitulorum. Potest autem artificialius dividi hoc modo. In prima parte ponit ea sine quibus non est Deus. In secunda, ostendit quae non sunt Deus, ibi, Neque corpus est, etc.

Dicit ergo primo, quod oportet ire in divinam caliginem praedicto modo. Dicimus : alia translatio, « Dicamus, » quia incipit hic suum tractatum, scilicet quod Deus qui est omnium causa et super omnia, non est sine substantia, neque sine vita, neque sine ratione, neque sine mente, quamvis ista non possint affirma-

Deinde secundum divisionem secundam removet ab eo quod non est Deus et sensibilia, quia magis distant ab ipso secundum artem traditam : secundo intelligibilia et spiritualia in cap. V, ibi, Rursus autem ascendentes, etc.

Dicit ergo primo, quod Deus neque est corpus, neque figura neque forma. Forma potest hic sumi dupliciter, aut secundum quod est forma materiae, quae tantum est in sensibilibus, et sic differt re a figura : vel secundum quod est in quarta specie qualitatis, et sic forma et figura sunt idem re, sed differunt ratione. Quia cum figura dicat terminationem quantitatis, dicitur per respectum ad extrema : forma autem dicitur per respectum ad intra secundum quod dat aliquod esse ei in quo est : figurae enim sunt formae artificiales.

Neque in loco est, sicut in continente quomodo sensibilia sunt in lo-

<--- Page Split --->

co, cum tamen ubique sit sicut omnem locum continens : neque videtur visu corporali, neque tactum sensibilem habet, quia non habet aliquam tangibilem qualitatem : et per hos duos sensus dat subintelligere omnes alios medios : unus enim horum est maxime spiritualis, et alter maxime materialis inter sensus : neque sentitur actu, neque sensibile est, in potentia, neque inordinationem habet sicut entia imperfecta aut monstruosa, neque habet turbationem causa omnium ut perturbata a materialibus passionibus, ita quod per aliquas passiones debilitetur in suis operationibus, neque impotens est subjecta sensibilibus casibus, sicut materia efficitur impotens separata a forma per actiones sensibilium.

Vel dicatur, quod primo removet a Deo corporalia et dispositiones eorum, et postea sensibilia : et nunc intendit removere defectus sensibilium, et primo defectum in appetitiva quantum ad passiones innatas, et sic removet inordinationem :

vel quantum ad passiones illatas, et sic removet turbationem : et quia etiam neque sibi inferiora prosunt, removet quod non est subjectus casibus, et quod non est impotens, casus enim est in non intellectualibus, fortuna vero in rationabilibus : neque est indigentia luminis corporalis, per hoc removet defectum in cognoscitiva et caeteris:visus enim inter caeteros sensus nobilior est, cujus perfectio est lumen.

Et postea removet defectus corporalium : non habet Deus, neque variationem in accidentibus, neque corruptionem in substantia, aut divisionem materiae, aut privationem formae a materia, vel naturalium habituum, aut passionem ab extrinseco per quam suscipiat peregrinas impressiones, aut fluxum per actionem contrariorum, ex quibus componatur, in invicem agentium, vel per mutationem de dispositone in dispositionem, secundum aliam speciem motus.

Et in fine colligitur, quod nihil de sensibilibus neque habet, scilicet dispositiones defectuosas, neque est, sicut sensibilia.

<--- Page Split --->