CAPUT V

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quod nihil intelligibilium est, qui om- nis intelligibilis est secundum supe- rexcellentiam causa.

Quod nihil rerum intellectilium sit is qui omnis rei intellectilis secundum excellentiam est auctor.

SYNOPSIS CAPITIS :

Docet, Deum nihil esse eorum quae nos cognoscimus; sed esse supra omnia ista quae- cumque quomodocumque a nobis concipi vel intelligentia percipi possunt.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Rursus autem ascendentes dicimus, quod neque anima est, neque mens, neque phantasiam neque opinionem aut rationem aut intellectum habet, neque ratio neque intellectus dicitur

Rursus autem ascendentes dicimus, quod nec anima sit, neque mens, nec imaginationem, vel opinionem, vel ra- tionem, vel intelligentiam habeat; ne- que sermo est, neque intelligentia; ne-

<--- Page Split --->

neque intelligitur, neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque stat, neque movetur, neque silentium habet, neque virtutem habet, neque virtus est, neque lumen, neque vita est, neque vivit, neque substantia est, neque ævum, neque tempus, neque tactus intelligibilis est, neque scientia, neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est sicut nos videmus, neque filiatio, neque paternitas, neque aliquid aliud cognitum a nobis aut ab alio quodam existentium, neque aliquid existentium, neque aliquid non existentium est : neque ipsam cognoscunt existentia secundum quod ipsa est, neque ipsa cognoscit existentia secundum quod existentia sunt : neque ratio ipsius est, neque nomen, neque cognitio est : neque tenebræ, neque lumen, neque error, neque veritas, neque ipsius universaliter positio, neque ablatio, sed eorum quae sunt post ipsam positiones et ablationes facientes, ipsam neque ponimus, neque auferimus, quoniam et super omnem positionem est perfecta et unitiva omnium causa, et super omnem ablationem est excessus ab omnibus simpliciter absoluti et super tota.

que dicitur vel intelligitur ; neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo ; neque stat, neque movetur, neque quiescit, neque habet potentiam ; nec est potentia, neque lumen, neque vivit, neque vita est, neque substantia est, neque sæculum, neque tempus, nec est ejus tactio intellectilis, neque scientia, neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, neque divinitas, neque bonitas, neque spiritus est, ut nos spiritum cognoscimus ; nec est filiatio, neque paternitas, nec aliud quidquam eorum, quæ nobis aut ulli eorum qui sunt, cognita sunt ; neque aliquid eorum quæ non sunt, neque quæ sunt ; neque quæ sunt eam cognoscunt quatenus est, nec ipsa cognoscit quæ sunt quatenus sunt ; nec est illi ratio, neque nomen, neque cognitio ; neque tenebra est, neque lumen, nec error, neque veritas ; nec est ejus in universum positio, nec ablatio ; imo cum eorum, quæ post ipsam sunt, positiones et ablationes facimus, ipsam neque ponimus, neque tollimus ; quia supra omnem positionem est perfecta ; et singularis omnium causa ; et supra omnem ablationem exsuperatio omnium simpliciter abstracta, et ultra omnia.

<--- Page Split --->

praedicatur de ipso quam de eo cui non proprie convenit : sed,sicut dicit Boetius, « Esse soli Deo convenit : » ergo essentia vel ens verius de Deo dicitur quam de creaturis : et sic cum non removeatur a creaturis, multo minus debet removeri a creatore.

  1. Ad idem, Cui convenit aliquid per se, verius ei convenit, quam ei, cui per aliquid convenit : sed omnia ista conveniunt creaturis per aliquid, quia a Deo habent vitam et substantiam, et sic de aliis : et similis est ratio de omnibus istis nominibus, et sic idem quod prius.

  2. Si dicatur, quod res istorum nominum verius sunt in Deo, non autem nomina, quae illa significant secundum quod veniunt in notitiam nostram, et sic verius conveniunt creaturis, de quibus notitiam habemus, et removentur a Deo cujus cognitio a nobis non comprehenditur. Contra : Per hoc quod aliquid convenit vel removetur ab aliquo quoad nos, non sequitur quod ei simpliciter non conveniat, aut non removeatur ab eo, quia « manifestissima naturae, sicut dicit « Philosophus 2, quoad nos sunt igno- « ta : » ergo per hoc quod ista nomina verius conveniunt creaturis quoad nos, non sequitur quod simpliciter a Deo removeantur.

  3. Praeterea, Non sequitur, coelum non est continuum sicut elementa, ergo non est continuum : vel homo non est animal sicut asinus, ergo non est animal : ergo similiter non videtur esse conveniens, si Deus non est sapientia, sicut sapientia in nobis, quod ipse non sit simpliciter sapientia.

Sed dicendum, quod sicut dicit Anselmus, « Res significatae per haec nomina, « non removentur a Deo, sed verius « sunt in ipso, quam in creaturis in quas

DIVISIO TEXTUS.

Rursus autem ascendentes dicimus, etc.

In hoc capitulo intendit removere a Deo omnia intelligibilia, sicut vitam, substantiam, etc.

DUBIUM.

  1. Er videntur, quod haec non sint ab eo removenda : sicut enim dicit Anselmus, « Ab omnibus nominatur Deus, « quae simpliciter melius est esse in om- « nibus, quam non esse 1 : » sed vita,sapientia, et hujusmodi sunt talia : ergo ab istis debet nominari Deus, et sic non sunt neganda ab ipso.

  2. Ad idem, Illud quod proprie convenit alicui, melius nominat ipsum et

<--- Page Split --->

neque intelligitur, neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque stat, neque movetur, neque silentium habet, neque virtutem habet, neque virtus est, neque lumen, neque vita est, neque vivit, neque substantia est, neque ævum, neque tempus, neque tactus intelligibilis est, neque scientia, neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est sicut nos videmus, neque filiatio, neque paternitas, neque aliquid aliud cognitum a nobis aut ab alio quodam existentium, neque aliquid existentium, neque aliquid non existentium est : neque ipsam cognoscunt existentia secundum quod ipsa est, neque ipsa cognoscit existentia secundum quod existentia sunt : neque ratio ipsius est, neque nomen, neque cognitio est : neque tenebre, neque lumen, neque error, neque veritas, neque ipsius universaliter positio, neque ablatio, sed eorum quæ sunt post ipsam positiones et ablationes facientes, ipsam neque ponimus, neque auferimus, quoniam et super omnem positionem est perfecta et unitiva omnium causa, et super omnem ablationem est excessus ab omnibus simpliciter absoluti et super tota.

que dicitur vel intelligitur ; neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo ; neque stat, neque movetur, neque quiescit, neque habet potentiam ; nec est potentia, neque lumen, neque vivit, neque vita est, neque substantia est, neque sæculum, neque tempus, nec est ejus tactio intellectilis, neque scientia, neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, neque divinitas, neque bonitas, neque spiritus est, ut nos spiritum cognoscimus ; nec est filiatio, neque paternitas, nec aliud quidquam eorum, quæ nobis aut ulli eorum qui sunt, cognita sunt ; neque aliquid eorum quæ non sunt, neque quæ sunt ; neque quæ sunt eam cognoscunt quatenus est, nec ipsa cognoscit quæ sunt quatenus sunt ; nec est illi ratio, neque nomen, neque cognitio ; neque tenebra est, neque lumen, nec error, neque veritas ; nec est ejus in universum positio, nec ablatio ; imo cum eorum, quæ post ipsam sunt, positiones et ablationes facimus, ipsam neque ponimus, neque tollimus ; quia supra omnem positionem est perfecta ; et singularis omnium causa ; et supra omnem ablationem exsuperatio omnium simpliciter abstracta, et ultra omnia.

<--- Page Split --->

prædicatur de ipso quam de eo cui non proprie convenit : sed,sicut dicit Boetius, « Esse soli Deo convenit : » ergo essentia vel ens verius de Deo dicitur quam de creaturis : et sic cum non removeatur a creaturis, multo minus debet removeri a creatore.

  1. Ad idem, Cui convenit aliquid per se, verius ei convenit, quam ei, cui per aliquid convenit: sed omnia ista conveniunt creaturis per aliquid, quia a Deo habent vitam et substantiam, et sic de aliis: et similis est ratio de omnibus istis nominibus, et sic idem quod prius.

  2. Si dicatur, quod res istorum nominum verius sunt in Deo, non autem nomina, quæ illa significant secundum quod veniunt in notitiam nostram, et sic verius conveniunt creaturis, de quibus notitiam habemus, et removentur a Deo cujus cognitio a nobis non comprehenditur. Contra: Per hoc quod aliquid convenit vel removetur ab aliquo quoad nos, non sequitur quod ei simpliciter non conveniat, aut non removeatur ab eo, quia « manifestissima naturae, sicut dicit « Philosophus 1, quoad nos sunt igno- « ta : » ergo per hoc quod ista nomina verius conveniunt creaturis quoad nos, non sequitur quod simpliciter a Deo removeantur.

  3. Praeterea, Non sequitur, coelum non est continuum sicut elementa, ergo non est continuum : vel homo non est animal sicut asinus, ergo non est animal : ergo similiter non videtur esse conveniens, si Deus non est sapientia, sicut sapientia in nobis, quod ipse non sit simpliciter sapientia.

Sed dicendum, quod sicut dicit Anselmus, « Res significatae per haec nomina, « non removentur a Deo, sed verius « sunt in ipso, quam in creaturis in quas

Rursus autem ascendentes dicimus, etc.

In hoc capitulo intendit removere a Deo omnia intelligibilia, sicut vitam, substantiam, etc.

DUBIUM.

  1. Et videtur, quod haec non sint ab eo removenda : sicut enim dicit Anselmus, « Ab omnibus nominatur Deus, « quae simpliciter melius est esse in om- « nibus, quam non esse 1 : » sed vita,sapientia, et hujusmodi sunt talia : ergo ab istis debet nominari Deus, et sic non sunt neganda ab ipso.

  2. Ad idem, Illud quod proprie convenit alicui, melius nominat ipsum et

<--- Page Split --->

« ab ipso descendunt, et in ipsis sunt « quaedam imagines primea vitae et sa- « pientiae, etc. » : sed quantum ad modum quo significantur per nomina, sunt melius in creaturis quam in ipso Deo a quo removentur. Nos enim imponimus nomina secundum quod concipimus de rebus in intellectu : quia « Verbum est « nuntius intelligentiae, » ut dicit Damascenus 4,scientia autem nostra causatur a rebus, et ideo nomina significant per modum rerum a quibus accipimus scientiam, scilicet cum compositione, vel cum tempore, vel per alias conditiones : et sic nullo modo conveniunt : et ideo dicit, quod quamvis omnis paternitas a Patre cœelesti derivetur, tamen hoc nomen, Pater, familiarius significat paternitatem, quae est apud nos. Vel potest dici, quod neque etiam quantum ad rem ipsam significantam vere possunt dici de Deo : in omni enim praedicatione oportet accipere id quod subjiciatur, et id cui subjicitur, et quod sic in ipso habeat aliquam compositionem cum ipso : et ideo oportet accipere veram proportionem subjicibilitatis in subjecto, et praedicabilitatis in praedictao, quia non omne praedicatur de omni, sed in Deo nulla est compositio, et ideo neque aliquid in aliquo subjecto, et ideo ipsa res divina excedit omnem proportionem subjicibilitatis et praedicabilitatis : et propter hoc vere et proprie de Deo non potest formari propositio, sicut probat Commentator in undecimo Metaphysicorum, sed utimur loquentes de ipso accommodatis verbis, et significamus idem in subjecto et praedictao : et non est alia dialectica rei, sed tantum in modo intelligendi, qui fundatur in diverso respectu ad extra : unde patet, quod nihil nec secundum modum nominis, nec secundum rem potest proprie praedicari de Deo : et propter hoc omnia ab eo verius removentur. Unde

dictum est in Ccelesti hierarchia, cap. II, quod « negationes in divinis sunt verae, et affirmationes incompactae. » Et per hoc patet solutio ad primas objectiones.

Ad quartum dicendum, quod aliquando id quod est secundum notitiam nostram, opponitur ad id quod est secundum naturam, quando ea quae sunt posteriora in natura, sunt priora quoad nos, et tunc id quod est secundum nostram notitiam, est secundum quid, et non potest inferre quod est simpliciter : sed secundum quod notitia nostra dicitur communiter, prout claudit insuper illud quod est notum nobis et a priori et posteriori, tunc potest inferri simpliciter id quod est secundum notitiam nostram : quod enim nullo modo cognoscitur, neque cognoscibile est a nobis, non potest a nobis significari per nomen.

Ad quintum dicendum, quod cœelum habet aliquam naturam continuitatis et homo naturam animalitatis : sed de Deo non potest dici quod habeat aliquid, nec quod sit aliquid, nec quod insit ei aliquid : quia in omnibus talibus significatur aliqua diversitas et compositio, quae procul sunt a Deo : et ideo non est simile.

<--- Page Split --->

verum est, quod utraque removetur a Deo : sed falsum est, quod sensus communis non sentiat seipsum, quia proprius actus ejus est, quod videat se videre, et quod componit et dividit sensibilia. Si tamen volumus ipsum salvare, tunc dicendum, quod phantasia dicitur ab eo quod est videre, sicut dicit Philosophus, et tunc phantasia primo modo sumpta erit sensus exterior : at secundo modo sumpta ponetur pro viribus sensitivis interioribus, sicut sensus communis et imaginatio : et tunc planum est quod dicit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Rursus autem ascendentes, etc.

Neque opinionem, quae est acceptio per signa, et ideo est cum formidine contrarii : aut rationem, quae resolvit exteriora in principia intrinseca essentialia : aut intellectum, qui stat in ipsa quidditate rei, et primis principiis tamquam terminis rationis : neque est aliquid eorum, neque dicitur, neque intelligitur quid vel quia determinate, sed confuse tantum : neque numerus est, neque ordo, qui sequitur numerum, in quo est prius et posterius : neque magnitudo, scilicet spiritualis, et similiter intelligendum est de omnibus quae sequuutur, sicut determinatum est de eis in libro de Divinis nominibus : neque silentium habet quantum ad pacis nomen : neque lumen intelligibile, neque tactus intelligibilis ejus est, qui scilicet sit super terminos rei : dicit enim Augustinus, quod « attingere « mente Deum magna est beatitudo : » et tactus tunc referatur ad principia. Neque scientia ad conclusiones, neque veritas secundum quod opponitur falso per respectum ad res, quia est adaequatio rei et intellectus : et caetera per se patent.

Dicit ergo primo : Rursus autem ascendentes a sensibilibus ad intelligibilia dicimus, quod Deus non est anima, quantum ad inferiorem partem, secundum quod animat corpus : neque mensquantum ad superiorem partem, quae est oculus animae, secundum quod mens dicitur a metiendo. Vel anima referatur ad homines, et mens ad Angelos.

Neque phantasiam habet. Commentator distinguit hic duas species phantasiae, quarum neutra cadit in Deum. Prima est quae ex sensibili natura, primo in instrumento sensuum nascitur, et imago in sensibus expressa proprie vocatur : altera vero est ipsa quae communi ordine ex praedicta imagine formatur, et est ipsa phantasia, quae proprie sensus interior consuevit vocari : et illa prior corpori semper adhaeret, posterior vero animae : et prior quamvis in sensu sit, seipsam non sentit, posterior vero et seipsam sentit et priorem suscipit. Et videtur innuere, quod prima phantasia sit sensus communis, et secunda est quam communiter vocamus imaginationem, quam diffinit Philosophus, quod « est motus « a sensu secundum actum factus : » et ipse etiam innuit hanc diffinitionem : et

Aut ab alio quodam, sicut ab Angelis, neque est aliquid non existentium, sicut sunt ea quae sunt in potentia : secundum quod est ipsa, id est, cognitione, quia determinate vel quid, neque cognoscit existentia secundum quod sunt existentia,ita quod existentia sint causa cogni-

<--- Page Split --->

tionis ipsius, sicut sunt in nobis : neque ratio ipsius est, per quam scilicet de ipso ratiocinari possimus, neque tenebrae ex parte ipsius, neque error quantum ad ignorantiam dispositionis per malum usum principiorum, neque veritas secundum quod opponitur apparenti, et ita aliter quam supra : neque ablatio proprie, quia omnis negatio fundatur supra affirmationem aliquam, unde ubi non est vere affirmatio, non est vere negatio, quamvis verius sit in Deo negatio quam affirmatio : sed in negationibus divinis et affirmationibus neque ipsum Deum ponimus neque negamus, sed ea quae sunt post ipsum, sicut cum dicimus, « Deus est sapientia, vel non est sapientia : » sapientiae enim nomen significat sapientiam quae est apud nos, quae non est sapientia divina.

Unde patet, quod enuntiatio et unitio praedictae primae causae est super omnem affirmationem : quia cum omnes nobilitates sint in ipso, sunt tamen idem re cum ipso : omnis autem affirmatio ponit aliquam compositionem, et excessus ejus qui est super omnia, excedit omnem negationem, ideo dictum est quod nomina quae negantur ab ipso, negantur propter sui excessum, et non propter defectum qui est in creaturis : et ideo excessus suus separat omnem negationem : et ideo neque negationes neque affirmationes pertinent ad sufficientiam laudis ipsius, cujus est virtus et magnificentia infinita et aeternitas per omnia saecula saeculorum. Amen.