CAPUT II

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quomodo oportet et uniri et hymnos reponere omnium causæ existenti et super omnia ?

Quomodo oporteat etiam uniri, ac laudes referre omnium auctori, qui est supra omnia.

SYNOPISIS CAPITIS :

Optat in divinam caliginem intromitti, et sine notione Deum cognoscere, quod fit potissimum per omnium ablationem, quæ non sunt Deus, imitando sculptores, qui per materiæ ablationem statuam dedolant; et simul ostendit ut, per ablations, contrario modo procedatur quam per positiones seu affirmations.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

In hac superlucenti caligine fieri nos precamur, et per non videre et per ignorare, videre et cognoscere eum qui est super omnem visionem et cognitionem, in ipso non videre et non cognoscere, et supersubstantialiter super-

Nos in hac supraquam lucente caligine versari exoptamus, et per visionis cognitionisque negationem videre et cognoscere id quod supra visionem cognitionemque existit, hoc ipso quod non videmus neque cognoscimus; hoc

<--- Page Split --->

substantialem laudare per omnium existentium ablationem, sicut ipsius naturae insigne facientes, auferentes prohibitiones officientes munda occulti visioni, et ipsam in seipsa ablatione sola occultam manifestantes pulchritudinem.

enim est vere videre et cognoscere, et supra essentialem supernaturaliter laudare per omnium rerum ablationem, non secus ac qui statuam nativam dedolant, auferentes omnia quaecircumposita claram forma latentis visionem impediebant, ablatione sola genuinam ejus occultam pulchritudinem manifestant.

In hac autem superlucenti caligine nos fieri precamur, etc.

In praecedenti capitulo ponit modum utentis ista scientia, tam docentis quam audientis quantum pertinet ad perceptionem hujus doctrinae : et quia perceptione hujus doctrinae pervenitur ad unionem qua unimur divinis, ideo in isto capitulo determinat modum quantum ad unionem, quomodo oportet scilicet per intellectum uniri Deo, et voce laudare ipsum : et hoc patet ex titulo capituli qui talis est : Quomodo oportet et uniri et hymnos reponere causae omnium existenti ?

Dividitur autem praesens capitulum in duas partes. In prima ponit modum in quo unimur Deo, quia per negationes. In secunda ostendit differentiam negationum ad affirmationes divinas, ibi (§ 2), Oportet autem sicut arbitror, etc.

Et sicut in superiori capitulo ponens monum perceptionis, incepit ab oratione propter doctrinae altitudinem, ita et hic, dicens : Precamur nos fieri a Deo in hac caligine, in qua est Deus obscuratus quoad nos, superlucent i in se, et precamur in ipso non videre et non cognoscere, id est, in hoc ipso dum nostra cognitiones vacant per non videre et ignorare sicut per quamdam viam, videre et cognoscere eum qui est super omnem, etc., scilicet Deum : et videre referatur ad simplicem intuitum intellectus qui est principiorum, et cognoscere ad notitiam conclusionum, quae oriuntur ex principiis : et secundum hoc Deus cognoscitur ut principium, quando accipimus ipsum ut lumen intellectus nostri, et per lumen divinum ducimur in divina attributa sicut in conclusiones quasdam, dum cognoscimus eum sapientem, bonum, etc., et precamur laudare supersubstantialem Deum supersubstantialiter, id est, supereminenter omnibus entibus, per omnium existentium ablationem ab ipso : nos dico facientes sicut quoddam insigne, id est, expressam repraesentationem naturae ipsius, id est, dum auferimus ab oculis mentis nostrae, prohibitiones officientes, id est, impedientes et contrariantes mundo visioni occulti Dei, qua in se videtur sine aliqua offuscatione rerum, et sic manifestantes sola ablatione cæterorum ab ipso, occultam Dei pulchritudinem in seipsa, quasi dicat, per hoc, sicut per quamdam expressam imaginem repraesentatur eminentia divinae pulchri-

<--- Page Split --->

tudinis, quod omnia ab ipsa negantur : vel aliter, sicut vult Commentator, quod sicut quando saxa abscinduntur, remanent in superficie lapidis quæ prius erat tectaalia parte, per remotionem istius partis, quædam rerum imagines, puta tauri, vel leonis, vel canis, aut aliquid simile, quæ tamen non sunt res illæ : ita per remotiones rerum a Deo, invenimus ali-

quid simile divinæ naturae, quæ tamen non est divina natura in se, sed manifestat eam : sicut per hoc quod removemus ab eo non viventia, relinquitur quod sit vivens, cum tamen vita secundum quod nomine significatur, significet vitæ processionem, quæ non est divina natura, sed aliquid manifestans ipsam sicut sua similitudo.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Oportet autem, sicut arbitror, ablationes laudare contrarie quam positiones. Etenim illas a primis incipientes, et per media et ultima descendentes, ponebamus : hic autem ab ultimis ad principaliora ascensus facientes, et per media rursus ad extrema, omnia auferimus, ut revelate cognoscamus illam ignorantiam ab omnibus noscibilibus in omnibus existentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem ab omni lumine in existentibus occultam.

Oportet autem, ut existimo, ablationes contrario modo, quam positiones celebrare; siquidem illas a primis incipientes, et per media et extrema descendentes ponebamus: hic vero ab extremis ad prima ascendentes, omnia removemus, ut revelate cognoscamus illam incognoscibilitatem, quae ab omnibus, quorum cognitio est, in rebus omnibus obtegitur; et supranaturalem illam caliginem intueamur, quae ab omni, quod in rebus est, lumine occulitur.

<--- Page Split --->

suas formas, ipsa forma sunt imagines divinae pulchritudinis, per quarum cognitionem venimus in illud occultum, quod velate repraesentabatur in eis. Et ad idem redit quod sequitur, et videamus illam supersubstantialem caliginem divina eminentiae, occultam, id est, ocultatam ab omni lumine quod est in existentibus, sicut veritas rei occultatur in imagine repraesentante ipsam in aliena natura.

EXPOSITIO TEXTUS.

Oportet autem, etc.

DUBIA.

DENDI0 ostendit diversitatem inter negationes et affirmationes divinas, et dicitur, quod in"affirmationibus divinis incipimus a primis, id est, nobilioribus, et quod per media, descendimus usque ad ultima de Deo : in libro de Hypotyposibus, quae sunt propria ipsius in se : deinde in libro de Divinis nominibus proprias processiones ipsius intellectuales, et inter has etiam post nobiliores, sicut bonum, et ens : et ultimo sensibilia symbola, in libro de symbolica Theologia. Sed in negationibus divinis est e contrario : quia oportet nos negando res a Deo incipere ab ultimis, id est, ab infimis, et per principaliora ultimis, quae sunt medica, ascendere ad extrema, id est, ad summa : sicut si primo dicamus, quod non est lapis, et deinde, quod non est leo, et sic de aliis sensibilibus, et deinde quod non est vivus, nec vita, etc. : et hoc modo procedentes in negationibus cognoscamus illam ignorantiam, id est, divinam eminentiam ignotam nobis, revelate, sine aliquo velamine creaturae : ipsam dico circumvelatam ab omnibus noscibilibus, quae sunt in omnibus existentibus : in omnibus rebus quae cognoscuntur per

Ad EVIDENTIAM eorum quae dicuntur in hoc capitulo, tria quaeruntur :

Primo, Utrum per non videre et non cognoscere, possimus Deum videre et cognoscere?

Secundo de modo, quem ponit, divinae imitationis.

Tertio de hoc quod dicitur, contrarium esse ordinem affirmationum et negotionum.

Carca primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod per non videre non possit Deus cognosci : omne enim per quod cognoscitur alterum sicut per medium, oportet quod habeat aliquam habitudinem per quam illud possit concludi ex primo, sicut est in syllogismis, vel ad minus quod habeat aliquam viam per quam possit devenir in illud, sicut per lumen fidei infusum devenimus in articulos : sed non videre et non cognoscere, non habet aliquid talium : ergo per

<--- Page Split --->

non videre et non cognocere, non possumus cognoscere Deum.

  1. Præterea, Per privationem non venitur in habitum,sed e converso : sed non videre et non cognoscere dicunt privationem cognitionis et visionis : ergo per ea non venitur in cognitionem et visionem Dei.

  2. Ad idem, Aut non videre istud, per quod Deus videtur, ponit aliquid, aut nihil. Si nihil, cum ex puris negationibus non possit aliquid concludi, quia non est ex puris negationibus aliquis syllogismus, vel ex omnibus negativis, per hoc non venietur ad aliquam cognitionem. Si autem ponit aliquid, et negat aliquid, aut est principium cognitionis divinae seu via quaedam per hoc quod negat, et hoc iterum non potest esse, propter id quod dictum est : aut per id quod ponit, et sic magis debebat significari via divinae cognitionis per affirmationem quam per negationem visionis.

  3. Ad idem, Nobilissimus modus visionis maxime remotus est ab omni negatione visionis, sicut maxime album maxime removetur a nigro : sed sicut dicit Augustinus, « Nobilissimo modo vi- « dentur ea quae sunt in anima per sui « essentiam, inter quae est Deus : » ergo modus videndi Deum est maxime remotus ab omni non videre.

Sed dicendum, quod in Deo vacant omnes modi cognoscendi nobis naturales, quibus scientias acquirimus : neque per se notus est sicut principium : neque propter quid, quia non habet causam : neque quia, cum non habeat effectum proportionatum : sed mens nostra suscipit quoddam lumen divinum, quod est supra naturam suam, quod elevat eam super omnes modos visionis naturales, et per quod venit ad visionem Dei, confuse tamen et non determinate cognoscens : et ideo dicitur, quod per non videre videtur Deus, scilicet per non videre naturale.

Ad primum ergo dicendum, quod in

anima suscipitur quoddam lumen quod causat non visionem secundum modos naturales : et illud lumen habet viam confusam in Dei cognitionem, et per illud non videre habet viam.

Ad secundum dicendum. quod non est ibi pura negatio, sed receptio cujusdam luminis habitualis, per quod devenit ad actum divinae visionis.

Et per hoc etiam patet solutio ad tertium, quod non est pura negatio, sed negatur modus naturalis visionis, et relinquitur susceptio supernaturalis luminis, quod tamen magis notificatur per negationem, eo quod non invenimus aliquid notum nobis, quod proprie de Deo praedicemus, propter eminentiam simplicitatis ejus, cum praedicationis veritas fundetur in alia compositione : sed, sicut dicit Gregorius, « Balbu- « tiendo excelsa Dei resonamus. »

Ad quartum dicendum, quod nobilissimus videndi modus, est duplex : vel ex parte medii, sicut scientia secundum quid, et iste modus maxime est remotus a visione Dei, et sic non est modus nobilissimus divinae visionis : vel ex parte objecti, ut dicatur nobilissimus modus visionis : sed iste propter eminentiam objecti habet plurimum non visionis, ut dicit Philosophus. Sciendum tamen, quod dictum Augustini habet calumniam : non enim sufficit aliquid esse in intellectu formali ad hoc quod cognoscatur, nisi informetur forma ejus, et sic fiat actu, sicut materia fit actu per formam agentis in ipsa, et non per essentiam .ipsius, etiamsi in ea esset : unde dicit Philosophus, quod « intellectus intelligit se sic- « ut et alia.

Crcasecundum sic proceditur.

  1. Videtur, quod creaturae non efficiant divinam visionem : non enim est idem adminiculans et efficiens : sed creaturae, cum in eis sit vestigium et imago Dei, adminiculantur ad Dei cognitionem : ergo non efficiunt.

  2. Præterea, Eadem est via composi-

<--- Page Split --->

tionis et resolutionis : quia per eadem media de primo venitur ad ultimum, et de ultimo ad primum : scd via qua proceditur a causa prima in effectus suos, in quos se infundit, est quaedam via compositionis, et significatur affirmative, quia omnia dicuntur de ipso per causam : ergo sic per affirmations erit via redeundi in ipsum ad unionem suiipsius, et non per negationes.

  1. Praeterea, Negationes nihil inferunt nisi ponantur cum aliquo communi, sicut si est animal, et non rationale, dicitur, ergo irrationale, et sic de aliis : sed Deus non est in aliquo communi cum aliis ; ergo per negationes nihil potest de ipso inferri.

Sed dicendum ad primum, quod creatura potest dupliciter considerari, aut in ratione vestigii in quantum ducit in Deum, et sic confert ad cognitionem ipsius qua cognoscitur ut causa : aut in quantum procedit in diversitate essentiae et speciei et generis et principiorum, sicut ens est commune substantiae et accidenti, et hoc modo efficit ad cognitionem ipsius qua videtur in sua natura : et hanc cognitionem vocat increatam visionem, quia est sine respectu ad causata.

Ad secundum dicendum, quod in via compositionis in essentialibus rei proceditur affirmando, et similiter in resolutione, sicut de substantia in corpus, et de hoc in animal, et sic usque ad individua praedicando, et e converso subjiciendo, quia non differunt per essentiam : sed in via compositionis, quae est de causa separata per essentiam in causata, est modus affirmationis : quia sic manifestatur causa ut causa, quae in quantum haec recipit praedicationem effectuum : sed si reditur in ipsam, quaeritur ipsa essentia causae : et ideo cum sit separata ab omni-

bus causatis, oportet quod per negotiotiones procedatur.

Ad secundum dicendum, quod Deus non habet aliquid commune, quod sit in ipso et creaturis, nec ut species, nec ut genus, nec ut principium analogiae : sed est ibi tantum communitas imitationis, qua causata imitantur causam quantum possunt : et haec non est vera communitas : et ideo nulla est de Deo vera praedicatio apud nos, sed loquimur sicut possumus de ipso.

Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur, quod non sit necessarium in negationibus ab infimis procedere : sicut enim per essentiam ab ipso infima, ita et media et summa removentur : ergo indifferens est a quocumque incipiatur.

  2. Praeterea, Illud a quo omnia removentur, nihil est omnium : si igitur a Deo omnia removentur, ut hic dicitur, videtur quod ipse nihil sit omnium, et sic non erit falsum quod insipiens in corde suo dixit 1.

  3. Praeterea, Omnis negationis causa est aliqua oppositio vel disparatio : haec autem reducuntur ad aliquam communitatem, Deus autem nihil habet commune cum aliis, quia esset compositus et haberet aliquas differentias contituentes : ergo videtur, quod non possit aliquid de ipso negari, neque suprema, neque infima.

Sed dicendum ad primum, quod negatio causatur ab aliqua distantia, et ideo infima quae magis a Deo distant, naturali ordine negationis prius ab ipso removentur : sed affirmationes divinae fundantur super influxum causae in causata : et quia infima non habent influxum in prima, sed e contrario, ideo est naturalis ordo, ut procedatur in affirmationibus a supremis ad infima.

<--- Page Split --->

Ad secundum dicendum, quod per hoc quod omnia a Deo removentur, sequitur quod non sit aliquid omnium quasi coordinetur eis, sed quod sit super omnia quae eum imitantur, et per hoc non removentur.

Ad tertium etiam patet solutio per ea quae prius dicta sunt: quia quamvis non sit communitas Dei ad alia, et aliorum ad invicem est tamen communitas imitationis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quæ sint affirmativæ Theologiæ, quæ negativæ?

Quæ sint affirmantes de Deo locutiones, quæ negantes?

STYNOPSIS CAPITIS :

Ait se in theologicis Informationibus explicuisse illa quæ spectant ad Deum trinum et unum ; in Divinis vero Nominibus egisse de attributis quibus in Scriptura Deus nominatur ; in Symbolica denique Theologia figuras illas sensiles, quæ metaphorice de Deo enuntiantur, explanasse : et simul rationem reddit, cur in aliis libris prolixior fuerit quam in Mystica Theologia, Tradit in fine modum formandi de Deo positiones et negationes.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Igitur in Theologicis quidem hypotyposibus maxime propria affirmativæ Theologiæ laudamus, quomodo divina et bona natura singularis dicitur, quomodo trina, quæ secundum ipsam di-

In theologicis quidem Informationibus ea quæ affirmantis theologiæ maxime propria sunt, celebravimus ; quomodo divina bonaque natura unica dicatur, quomodo trina ; quænam secun-

<--- Page Split --->

cta paternitas, et filiatio, et quid vult monstrare Spiritus Theologia : quomodo ex immateriali et simplici bono, in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina, et quomodo a mansione in ipso, et in seipsis, et in se invicem coaeterna pullulatione permanserunt inegressibilia : quomodo supersubstantialis Jesus humanae naturae veritatibus substantia factus est, et quaecumque alia ab eloquiis expressa in Theologicis hypotyposibus laudantur. In libro autem de Divinis nominibus, quomodo bonus nominatur, quomodo existens, quomodo vita et sapientia et virtus, et quaecumque alia intelligibiliter sunt Dei nominationes. In symbolica autem Theologia, quae sunt a sensibilibus ad divinas Dei nominationes, quae sunt divinae formae, quae figurae divinae, et partes, et instrumenta, quae divina loca, et qui ornatus, qui furores, quae tristitiae et insaniae, quae ebrietates et crapulae, quae juramenta, quae maledictiones, qui somni, et quae vigilantiones, et quaecumque aliae sanctae formationes composita sunt symbolicae deformationis.

dum illam paternitas dicatur, et quaenam filiatio, quidve velit sibi illa divina Spiritus denominatio : quomodo ex immateriali et individuo bono, cordialia ista bonitatis lumina pullularint, et in ipso, et in seipsis, et in se mutuo coaeterna propagationi mansione nusquam digrediendo permanserint : quomodo Jesus, supersubstantialis, humana naturae veritatibus substantiatus sit, et quaecumque alia a Scripturis exposita in theologicis Informationibus celebravimus. In libro autem de Divinis nominibus, quomodo bonus nominetur, quomodo ens, quomodo vita et sapientia et virtus, et quaecumque alia spiritalem Dei concernunt appellationem; in symbolicavero Theologia, quaenam nomina divina e rebus sensibilibus translata sint, quaeque divinae formae, quae figurae, quae membra, quae instrumenta, quae divina loca, qui ornatus, qui furores, quae tristitiae et irae, quaenam ebrietates et crapulae, quae juramenta, quae maledictiones, qui somni, quae evigilationes, et quotquot aliae sunt symbolicae effigationis Dei sacra formationes ac figurationes.

<--- Page Split --->

etc. Et tertio, determinatas in libro de symbolica Theologia, ibi, In symbolica autem, etc.

DIVISIO TEXTUS.

A. DUBIUM.

Igitur in theologicis quidem Hypotyposibus, etc.

In hoc capite intendit ponere modum tractatus, ut patet ex prius posita divisione : et quia tractatus iste procedit per negationes, ut prius dictum est, ideo intendit ponere principaliter modum divinarum negationum : et quia modus negationis cognoscitur per modum affirmationis, ideo praemittit modum divinarum affirmationum : et hoc patet ex titulo qui talis est : Quæ sint affirmativæ Theologiæ, quæ negativæ ?

Unde dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima ponit modum affirmationum : in secunda, modum negationum, ibi (§ 3), Et ibi quidem a superiori ad extrema, etc.

Prima pars dividitur in duas. In prima ponit modum affirmationum divinarum, in secunda excitat Timotheum ad considerandum modum ipsarum, ibi (§ 2), Et te arbitror conspezisse, etc.

Prima dividitur in partes tres, secunaum tres libros quos ipse fecit de divinis affirmationibus, scilicet de Divinis hypotyposibus : et affirmationes ibi determinatas tangit primo : et secundo, determinatas in libro de Divinis nominibus, ibi, In libro autem de Divinis nominibus,

Hic autem quaeritur de sufficientia istorum librorum.

  1. Videtur enim, quod theologicum negotium quantum ad divinas affirmationes non sufficienter tradatur in his tribus libris : sunt enim quaedam propria divinarum personarum, quorum doctrina non continetur in his tribus primis libris : ergo videtur, quod non sufficiant.

  2. Praeterea, De voluntate Dei, de praescientia, de praedestinatione, ipse in nullo horum determinat : cum tamen pertineant ad theologicum negotium, et specialem tractatum efflagitant, ut dicit Magister in Sententiis : ergo videtur, quod isti tres libri non sufficiant.

  3. Praeterea, Sicut sunt quaedam processiones personarum aeternæ, ita sunt et quaedam temporales, de quibus non agitur in aliquo horum trium librorum : ergo videtur quod non sufficiant.

  4. Praeterea, Ipse fecit alios libros, sicut librum de Ecclesiastica hierarchia, in quo per singula docet ire in divina : et similiter librum de Visibilibus et invisibilibus : et hos non numerat : ergo videtur insufficiens.

Sed dicendum, quod theologicum negotium dicit hic, non quo manifestatur Deus in aliquo effectu, vel dono suo, sed quo manifestatur in se : et hoc sufficien-

<--- Page Split --->

ter comprehenditur quantum ad affirmationes tantum in his tribus libris : quia aliquid de Deo vel dicitur transumptive, et sic est liber de symbolica Theologia : vel proprie, aut proprietate personae, et sic est de Divinis hypotyposibus : aut in proprietate naturae, et sic est liber de Divinis nominibus.

Ad primum ergo dicendum, quod appropriata sunt naturaliter communia, sicut bonitas, sapientia, et potentia, et de his agitur in libro de Divinis nominibus.

Ad secundum dicendum, quod praedestinatio et praescientia differunt a scientia et sapientia tantum in modo antecessionis, qui importatur per praepositionem, et ideo comprehenduntur in tractatu de sapientia Dei in libro de Divinis nominibus : modus autem iste quem addunt, exigit alias speciales quaestiones, quae magis pertinent ad tractatum creaturarum quam ipsius Dei in se : et similiter voluntas determinatur cum bonitate quae est dispositio ejus, quia aequivalentia oportet ex iisdem regulis accipere, sicut in fine de Divinis nominibus dicit.

Ad tertium dicendum, quod temporales processiones manifestant aeternas : ergo illae determinantur cum aeternis : tamen sicut effectus clauduntur in determinatione de Divinis nominibus ubi processiones divinae in creaturas - determinantur.

Ad quartum dicendum, quod in illis libris non manifestatur Deus in se, sed in aliquibus effectibus, sicut in gratia sacramentali in Ecclesiastica hierarchia, vel in visibilibus rebus, sicut in alio libro.

EXPOSITIO TEXTUS.

Dicit ergo primo : Igitur in theologicis Hypotyposibus, id est, in libro quem fecit de divinis personis, maxime laudavimus : alia translatio, « laudamus, » propria affirmativa Theologiz, id est, affirmationes divinas, quae proprie pertinent ad divinas personas, scilicet quomodo divina et bona natura dicitur singularis.

B. DUBIUM.

  1. SED CONTRA hoc Hilarius dicit, quod « in Deo non est singularitas neque soli- « tudo 1. » 2. Praeterea, Omne singulare est distinctum accidentibus : sed in Deo non

<--- Page Split --->

sunt accidentia : ergo non est singularis.

Sed dicendum, quod Hilarius negavit a Deo singularitatem personarum : Dionysius autem loquitur de singularitate essentiae, quae etiam proprie non dicitur singularis, sicut est singulare in inferioribus, sed quia non multiplicatur nec actu nec potentia, sicut singularia. Et per hoc patet solutio ad totum.

C. DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

Quomodo divina et bona natura, etc.

SED CONTRA :

  1. Bonum est \nomen essentiale : sed essentia neque generat, neque generatur : ergo non videtur pullulare natura ex bono.

  2. Praterca, Quæritur quid significætur per Cor ?

  3. Præterea, Exemplum luminis videtur inconveniens : quia lumen non est substantia, sed personæ sunt substantia per se subsistens, et ita male significantur per lumina.

Dicit ergo, quomodo natura divina dicitur singularis, id est, una non multiplicata in tribus personis, quomodo trina trinitate personarum, quae est paternitas secundum seipsam dicta, et filiatio, et secundum quod etiam manifestatur temporali processione, et quid vult monstrare Theologia Spiritus, id est, hoc quod in Deo dicimus Spiritum sanctum, et quomodo lumina bonitatis, id est, Filius et Spiritus sanctus, pullulaverunt ex simplici et immateriali bono manentia in corde bono. Quod videtur esso contra rationem inferiorum : quia pullulans non manet in eo ex quo pullulat.

Sed dicendum ad primum, quod bo - num hic sumitur pro divina natura secundum quod est in Patre principium generationis : quia Pater generat virtute naturae, quae quidem secundum quod in se consideratur, est absolutum, et est in tribus personis : secundum autem quod refertur ad actum generationis, est tantum in Patre, et dicitur ad aliquid, sicut etiam dicitur de potentia generandi. Quod ergo objicit, quod est essentiale nomen : dicendum est verum esse, tamen quia significat essentiam concretive in supposito, ideo potest trahi ex adjuncto ad supponendum pro persona, sicut dicitur etiam Deus de Deo.

Ad secundum dicendum, quod quia processio affectionum vel cogitationum est a corde immaterialiter, ideo ad significandam immaterialitatem divinae generationis assimilatur natura cordi secundum quod in Patre est principium pro-

<--- Page Split --->

cessionis Filii et Spiritus sancti : et quia procedunt personaliter a Patre et remanent in essentia sua, ideo dicuntur manentia in corde.

Ad tertium dicendum, quod lumina ponit non ad denuntiandam perfectionem divinarum personarum, sed ad demonstrandam processionem immaterialem ipsarum : quia sicut lumen est de lumine, ita Deus est de Deo.

D. DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

Quomodo a mansione, etc.

Deinde dicit quomodo permanserunt inexpressibilia a mansione in ipso, scilicet corde in quantum manent in una essentia, et in seipsis, id est, in quantum unaquaeque personarum manet in se, et in se invicem, secundum quod Filius est in Patre, et Pater in Filio, quamvis una persona procedat ab alia, coaeterna pullulatione, quia generatio non praecedit Filium, sicut nec processio Spiritum sanctum, cum non sit exitus de potentia ad actum : et etiam quomodo Jesus supersubstantialis, quantum ad divinitatem, factus est substantia manens in veritatibus humanae naturae, scilicet veri corporis et verae animae, et quaecumque alia expressa ab eloquiis laudantur a nobis in Theologicis hypotyposibus.

SED VIDETUR, quod de Verbo Incarnato non pertineat determinare ad librum illum. Quaenim diversis principiis concluduntur vel terminantur, non sunt ejusdem doctrinae : ita quod etsi eadem etiam conclusio per alia et alia principia demonstretur, pertinet tamen ad diversas scientias, sicut quod terra est sphærica demonstratur a naturali et astrologo per diversa principia : sed incarnatio Verbi, et distinctio personarum determinantur per diversa principia : processio enim personarum determinatur per relationes æternas, Incarnatio autem per operationes quasdam temporales : ergo videtur quod non pertineant ad eamdem doctrinam.

Et dicendum, quod cum incarnatio Verbi conveniat singulariter Filio, convenienter determinatur cum aliis propriis personarum : determinatur enim per eadem principia in communi, quia per relationes æternas et distinguentes personas : Filius enim eadem filiatione est ab æterno Filius Patris et in tempore Filius matris, et eadem personalitate est hic Deus et hic homo : et si addantur etiam quaedam principia propria ad determinationem Incarnationis, non est inconveniens, quia quae determinantur in eadem scientia, bene possunt differre in principiis propriis.

<--- Page Split --->

dicatur bonus, et caetera alia quae pertinent ad intellectuales Dei nominationes, quae scilicet in intellectu suo non exprimunt aliquid sensibile.

EXPOSITIO TEXTUS.

In libro autem, etc.

Deinde dicit, quod in symbolica Theologia determinatae sunt Dei nominationes quae transmuntur a sensibilibus in Deum, scilicet quae sunt divinae formae, et quae figurae divinae: sumitur hic pro eodem forma et figura, in re scilicet, differunt tamen ratione per interius et exterius, non enim sumitur pro forma substantiali, et similiter de omnibus aliis quae de Deo symbolice dicuntur.

Deinde dicit, quod in libro de Divinis nominibus determinatur quomodo Deus

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et te arbitror conspexisse, quomodo plurium sermonum sunt ultima quam prima ; etenim oportebat Theologicas hypotyposes et Divinorum nominum reserationem pauciorum sermonum esse quam Symbolicam theologiam : quoniam quantum ad superius respicimus, tantum secundum sermones conspectibus intelligibilium contrahimur:quem-

Arbitror etiam te deprehendisse, quomodo extrema sint prolixiora prioribus ; decebat enim Informationen theologicas, et Divinorum nominum explanationem minus verbosa esse Symbolica theologia. Quanto enim ad altiora contendimus, tanto magis sermones nostri rerum intellectilium adspectibus contrahuntur: sicut etiam mo-

<--- Page Split --->

madmodum et nunc et caliginem, quae est super mentem, introeuntes, non sermonum brevitatem, sed irrationabillitatem perfectam et imprudentiam inveniemus.

do, dum caliginem illam, quae intellectum superat, ingrediemur, non in breviloquentiam dumtaxat, verum etiam in silentium perfectum, et intelligentiae defectionem incidemus.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et te arbitror conspexisse, etc.

DEINDE monet eum, ut consideret quomodo inferiora nomina habent plures sermones quam prima nomina, quia in

Theologicis hypotyposibus et in libro de Divinis nominibus usus est paucioribus sermonibus quam in symbolica Theologia : et ratio hujus est, quod quanto nos magis inferiora transcendimus, tanto sermones intelligibilium contrahuntur magis et determinantur conspectibus nostris : et ideo in hac doctrina in qua extendimus nos, quantum possumus, in ipsam eminentiam divinae naturae, non invenimus neque etiam paucos sermones quos de ipsa affirmare possimus, sed invenimus ibi perfectam irrationabilitatem et imprudentiam : quia cum intellectus noster nihil determinate in ipsa adspiciat, non potest exprimere per aliquas affirmationes, sed tantum per negationes : et ideo haec scientia tantum negationibus completur.

<--- Page Split --->

Et ibi quidem a superiori ad extrema descendens sermo secundum quantitatem descensus, ad proportionalem dilatabatur multitudinem : nunc autem ab inferioribus ad supremum ascendens, secundum mensuram ascensionis contrahitur, et post omnem ascensionem totus sine voce erit,et totus unietur ineffabili.

Atque in illis quidem a supremo ad infima derivans oratio, pro mensura descensus ad proportionatam latitudinem extendebatur; nunc vero ab inferioribus ad id quod supremum eminet, ascendens juxta modum ascensionis contrahitur, et post omnem ascensum penitus obmutescet, atque ineffabili (Deo) tota conjungetur.

et primo ponit ipsum modum, secundo movet quamdam quaestionem, et solvit, ibi (§ 4), Dicis autem quare, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et ibi quidem, etc.

Dicit ergo primo, quod in affirmationum tractatibus incipiens a superioribus, quanto magis descendebat, tanto magis dilatabat sermonem suum, secundum proportionem rerum, quae magis multiplicantur secundum quod magis elongantur a primo, et proprietates earum sunt magis notae nobis quam proprietates primarum : sed in negationibus, de quibus est nunc mentio, ascendimus ab inferioribus ad superiora, removendo omnia a Deo : et ideo secundum quod ascendimus,sermo noster contrahitur, id

DEINDE ponit modum negationum per oppositionem ad modum affirmationum :

<--- Page Split --->

est, abbreviatur : quia pauca sunt, quae de illis comprehendimus, et ad ultimum quando omnia removerimus, totus sermo erit sine voce, quia unietur ei qui est ineffabilis, scilicet Deo, et propter hoc

scientia dicitur mystica prae aliis, quia in occulto terminatur, de quo non possumus, omnibus remotis, aliquid decenter affirmare.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Dicis autem, quare totaliter a primo ponentes divinas positiones, ab ultimis inchoamus divinam ablationem? Quoniam hoc quod est super omnem positionem, ponentes, a magis ipsi cognato superpositivam affirmationem oportebat ponere : illud autem quod est super omnem ablationem, auferentes, a magis distantibus ab ipso auferre : an non magis vita et bonitas, quam aer et lapis? et magis non est crapula et non insania, quam non dicitur nec intelligitur?

Sed quorsum (inquies) a primo positiones divinas statuentes, divinam illam ablationem ab extremis auspicamur? Quia nimirum, cum id, quod supra omnem positionem est, statuebamus ab eo quod ipsi magis cognatum est, fundamentum affirmandi ponendum erat; verum cum id tollimus quod supra omnem est ablationem, abiis quoque quae maxime distant removeri debebat: nonne Deus magis est vita et bonitas, quam aer aut lapis? magisque non crapulatur et non irascitur quam non dicatur aut intelligatur?

<--- Page Split --->

negationibus e converso, et solvit, ibi, Quoniam hoc quod est, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Diciis autem, etc.

DEINDE quaerit, quare in affirmationibus oportet incipere a superioribus, et in

Quia cum convenientia sit causa affirmationis quando volumus aliquid ponere de Deo, qui est super omnem positionem, affirmationem superpositivam, quia nihil affirmamus de ipso secundum quod est, sed nominamus eum nomine sui causati (ut dicit Philosophus) quod sibi supponitur, oportet incipere ab his quae sunt magis sibi propinqua : et quia negationis causa est distantia vel diversitas, ea quae magis distant ab ipso, oportet ab eo prius removeri : Deus enim est magis vita et veritas, quam aer vel lapis : unde ista prius de ipso dicere oportet : et magis non est crapula, et magis non est insania, id est, magis removentur ab ipso, quam quod non dicitur neque intelligitur, id est, quam removeantur non dicibile et non intelligibile, quae magis sunt sibi propinqua, et ideo prius illa sunt neganda.

<--- Page Split --->