CAPUT' I.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
De mystica Theologi.
Quænam sit divina catlgo ?
SYNOPSIS CAPITIS :
I. Invocata SS. Trinitate, docet, ad mysticam contemplationem, nostri rerumque omnium abdicatione assurgendum esse. II. Ostendit quomodo in divinis procedendum sit per affirmationes et negationes. III. Quæ sit compendiosa et prolixa theologia ? Quæ item caligo sit, et quomodo ad eum ingrediendum ?
<--- Page Split --->
Trinitas supersubstantialis, et superdea, et superbona inspectrix divine sapientiae Christianorum, dirige nos ad mysticorum eloquiorum superignotum et supersplendentem summum verticem, ubi simplicia et absoluta et inconvertibilia Theologiae mysteria cooperta sunt secundum supersplendentem occulte docti silentii caliginem, in obscurissimo superclarissimum supersplendere facientem, et in omnino impalpabili et invisibili superpulchris claritatibus superimplentem non habentes oculos mentes. Igitur ista mihi quidem sint oratione postulata.
Trinitas supernaturalis, et supraquam divina et supraquam bona theosophiae Christianorum praeses, dirige nos ad mysticorum oraculorum plus quam indemonsrabile, et plus quam lucens et summum fastigium, ubi simplicia, et absoluta, et immutabilia theologiae mysteria, aperiuntur in caligine plus quam lucente silentii arcana docentis, quae in obscuritate tenebricosissima plus quam clarissime superluct, et in omnimoda intangibilitate atque invisibilitate, praepulchris splendoribus mentes oculis captas superadimplet. Haec quidem mea sint vota ;
<--- Page Split --->
tret quam tradere aliis debet : quia in omni theologico negotio incipiendum est ab oratione, ut in tertio capite de Divinis nominibus dictum est, et ideo prima pars dividitur in duas. In prima ponit orationem, in secunda recapitulat, ibi, Igitur ista mihi quidem, etc.
DIVISIO TEXTUS
His dictis, accedendum est ad divisionem istius libri. Sciendum igitur, quod sicut dicit Philosophus in secundo Metaphysicorum,» Non simul oportet quaerere « modum secundum quem res declaratur « et rem ipsam, sed prius quaerendus est « modus : » et ideo hic liber in duas partes dividitur. In prima declaratur modus hujus doctrinae. In secunda ponitur ipsa doctrina (in quarto capite), ibi, Dicamus igitur, quod omnium causa, etc.
Modus autem doctrinae est duplex, scilicet modus tractantis, et modus tractatus : et ideo prima pars dividitur in duas partes. In prima ponit modum tractantis, in secunda modum tractatus (in tertio capite), ibi, Igitur in Theologicis.
Modus autem tractantis divina est duplex, quorum primus consistit in cognitione, secundus in imitatione ad Deum : quia sicut in Caelesti hierarchia dictum est, hierarchia est scientia et actio, et ad Deum, quantum possibile est, similitudo et imitatio, Et ideo prima pars dividitur in duas. In prima ponit modum cognoscendi divina, in secunda modum imitationis ad Deum ( in secundo capite), ibi, In hac superlucenti, etc.
Prima autem pars dividitur in duas. In prima ponitur modus docentis, in secunda modus audientis, ibi (§ 2), Tu autem, o amice, etc.
Modus autem docentis divina est, ut per gratiam, veritatem divinorum impe-
DUBIA.
SED VIDENTUR, quod modus docentis non sit per orationem procedere : docentis enim est inducere veritatem in animam audientis : haec autem non potest poni, nisi per orationes significantes verum, vel falsum : cum igitur deprecativa oratio non significet nobis verum vel falsum, videtur quod non sit modus docentis per orationem procedere.
Praeterea, Doctrina debet procedere a magistro in discipulum : sed veritas per orationem impetrata, aequaliter potest se habere ad magistrum et discipulum, et non respicit ordinem magisterii, sed potius ordinem sanctitatis : ergo videtur, quod non sit modus docentis per orationem procedere.
Ad oppositum, veritas qua est supra scientiam nostram, non potest accipi nisi sua benignitas inclinetur ad hoc quod infundat se nobis : cum igitur talis sit veritas, qua e hic quaeritur, et divina benignitas non inclinetur nisi per orationem, videtur quod oratio debeat esse modus docentis secundum hanc doctrinam.
Sed dicendum, quod sicut Gregorius dicit in principio Moralium, « Ad divina
<--- Page Split --->
« capescenda magis orando quam dispu- « tando pervenitur : » et hujus ratio est, quia cum divina veritas superet nostram rationem, nos ex nobis eam inclinare non possumus, nisi dignetur seipsam infundere : « ipsa enim est magister interior, » ut dicit Augustinus. Nec tamen superflua est doctrina exterior, quæ est sicut instrumentum, sicut dicitur in Psal. xlvi, 2: lingua mea calamus scribe, quo se insinuat in animo auditoris per propositiones significantes verum vel falsum : et ideo propter utrumque magistrum, utraque necessaria est, scilicet enuntiatio quæ respicit ordinem magistri ad discipulum, et deprecatio : et per hoc patet solutio ad obj ecta.
dum modum intelligendi eorum, quæ secundum esse composita sunt, et dependent a materia (sicut essentiae rerum naturalium) et haec eadem per se immobilia et incorruptibilia sunt, sed per accidens corrumpuntur, iis corruptis in quibus sunt. Sed Deus et secundum intellectum simplex est, et secundum esse absolutum non dependens ab aliquo : quoniam in se pefectum est, et non movetur, neque per se, neque per accidens.
Ad tertium dicendum, quod silentium est simpliciter, quia de Deo non potest dici quid : sed doctrina est secundum quid, in quantum dicitur de ipso quia.
AD EVIDENTIAM litterae quaeritur de quibusdam quae in littera dicuntur : splendor enim habet naturam manifestationis : sed manifestum et ignotum sunt opposita : ergo videtur opposita dicere de ecodem, cum dicit super ignotum et supersplendentem.
Praeterea, Unumquodque simplex est, quia a materia absolutum est : et ita videtur superfluus ponendo haec duo, scilicet simplicia et absoluta : et est superfluum addere inconvertibilia, quia tam simplicia quam immaterialia habent rationem immobilitatis.
EXPOSITIO TEXTUS.
Trinitas supersubstantialis, etc.
- Praeterea, Omne quod docetur, edocetur per aliquod verbum sive interius, sive exterius : sed quando verbum promitur, non videtur esse silentium : ergo videtur contraria adjungere, cum dicit docti silentii.
Sed dicendum ad primum, quod dicitur supersplendens in se, occultus autem nobis : quia manifestissima naturae se habent ad oculum nostrum sicut oculus noctuae ad lumen solis. Vel dicendum, quod est occultus secundum se in altitudine suae naturae, supersplendens autem secundum quod se nobis immittit.
Ad secundum dicendum, quod in inferioribus sumenda sunt simplicia secun-
Omissis autem salutatione quæ præmittitur, quia alibi exposita est et per se patet, et titulo, qui etiam ex disputatione primi articuli per se patet, accedamus ad orationem quam præmittit. Orat ergo et dicit: Trinitas supersubstantialis, quæ omnia esse facis, et superdea, quantum ad hoc quod jam existentibus providet, et superbona, in quantum ad ea dirigit in finem, inspectrix sapientiae divinae, id est, quæ de Deo est, Christianorum, id est, a Christianis habita : quia ipse solus perfecte sui contemplationem habet, et ideo dicit, inspectrix, quasi intime spectans. Et dicit Christianorum ad differen-
<--- Page Split --->
tiam scientiae divinae, quam de Deo Philosophi habuere, quae plurimis erroribus immixta fuit, propter imbecillitatem rationis humanae. Tu, inquam, quia perfecte te vides, dirige nos ad summum verticem mysticorum eloquiorum, secundum quod in negationibus omnium, in ipsum, quasi in quoddam occultum venimus, ut dictum est. Verticem, dico, superignotum, etc. ubi, id est, in quo vertice, mysteria Theologiae sunt cooperta, id est, abscondita a nobis, secundum caliginem docti silentii supersplendentem occulte. Sicut ex nimio solis fulgore efficitur quaedam tenebrositas in oculo debili, nulla caliginein sole existente : ita in Deo non sunt ulla tenebrae, sed ex nimio ejus splendore obtenebratur noster oculus, quia impotens est ad tantum splendorem, et per
istam caliginem occultantur nobis divina mysteria, dico, simplicia, etc. Verticem, dico, facientem supersplendere, in mente, superclarissimum, scilicet divinum lumen, in obscurissimo, divinae eminentiae, quia quamvis obscuritatem relictam in nobis ex eminentia splendoris, deficiamus a comprehensione divinae eminentiae, tamen adhuc attingitur. Alia littera, « ipsa « relictis omnibus deificatur et illuminia- « tur. » Et ideo subdit, et superimplentem mentes nostras, et Angelorum, non habentes oculos corporeos, superpulchris claritatibus divinarum illuminationum, in summo illo omnino impalpabili, quia non cognoscitur visu exteriori, et invisibili quantum ad visum interiorem.
Deinde recapitulat dicens : Igitur, etc. : per se patet.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas visiones forti contritione, et sensus derelinqué, et intellectuales operationes, et omnia sensibilia, et intelligibilia, et omnia existentia et non existentia, et, sicut est possibile, ignote consurge ad ejus imitationem, qui est super omnem substantiam et cognitionem : etenim excessu tuiiipsius et om-
Tu vero, chare Timothee, in mysticis contemplationibus, intenta exercitatione, et sensus relinqué, et intellectuales operationes, et sensibilia et intelligibilia omnia, et ea quæ sunt et quæ non sunt universa, ut ad unionem ejus, qui supra essentiam et scientiam est, quantum fas est, indemonsrabiliter assurgas ; siquidem per liberam et
<--- Page Split --->
nium irretentibili et absoluto munde ad supersubstantialem divinarum tenebrarum radium, cuncta auferens et a cunctis absolutus, sursum ageris.
absolutam, et puram tui ipsius a rebus omnibus avocationem, ad supernaturalem illum caliginis divinae radium, detractis omnibus et a cunctis expeditus, evcheris.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
gloriae vel gratiae, actu Deum imitatur. Alia translatio, « imitationem, » ut scilicet Deo uniatur : et haec concordat alteri translationi quae habet « unitatem, » id est simplicitatem : et sic sursum agatur ad radium divinarum tenebrarum, cuncta auferens, id est, deserens excedendo seipsum : irretentibili, quasi non retinendo se intra principia rationis.
Deinde ponit ipsius addiscentis modum : et dividitur in duas partes. In prima ponit modum ipsius. In secunda probat quod dixerat per auctoritatem, ibi (§ 4), Ita igitur divinus Bartholomæus, etc.
Prima dividitur in duas. In prima ponit modum discipuli in accipiendo, in secunda communicando aliis, ibi (§ 3), Vide autem ut nullus, etc.
DUBIUM.
Modum autem, quem docet Timotheum, circumscribit, quo teneat formam discipuli, et est ut circa intellectus mysticos relinquat sensus et intellectuales operationes, forti contritione, quasi conterendo sub lumine divino, et quod derelinquat omnia sensibilia et intelligibilia, quia nihil horum est Deus, et dicuntur haec intelligibilia, quia intellectu comprehendi possunt : et sic debet relinquere omnia existentia in actu, et non existentia, quae sunt tantum in potentia : quia Deus non coordinatur aliquibus existentibus, sicut in genere eorum existens, et sic debet consurgere ad unionem Dei qui est super omnem substantiam et cognitionem secundum quod mens, in qua est imago reformata per habitum
SED QUÆRITUR.
Quare diligentius hic instruit discipulum quam in aliis libris?
Præterea, Sine intellectualibus operationibus nihil potest sciri : et-ita, cum ipsum in quamdam scientiam inducere velit, non debet eum movere ut relinquat, sed potius ut fortiter assumat intellectuales operationes.
Præterea, In negationibus divinis quas considerat hæc scientia, ut dictum est, oportet incipere a sensibilibus : et ideo non debet instruere ut relinquat sensus.
Præterea, Nihil excedit seipsum, et ita cum ad hoc hortatur eum, videtur hortari ad impossibile.
<--- Page Split --->
Sed ad primum dicendum, quod in aliis libris quos de Deo facit, afferuntur divina ad nos in manifestis, ut dictum est, in hoc autem oportet nos ire in Deum et uniri sibi : et ideo hic est tota perfectio divina scientia : unde requiritur major perfectio in auditore.
Ad secundum dicendum, quod monet relinquere intellectuales operationes connaturales nobis, et non eas quae sunt in nobis ex lumine divino.
Ad tertium dicendum, quod monet relinquere sensus quantum ad occultationem quae est in ipsis : non tamen quod non liceat per negationes sensibilium per sensus acceptorum ire in Deum.
Ad quartum dicendum, quod non excedit se secundum esse : sed virtus sua potest extendi super ipsum in quantum fertur in Deum, qui est elevatus super ipsum, et ad hoc eum hortatur.
3
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
A. Vide autem, ut nullus indoctorum ista audiat : istos autem dico qui in existentibus sunt formati, nihil super existentia supersubstantialiter esse opinantes, se putantes scire ea quae secundum seipsos est cognitione eum qui ponit tenebras latibulum suum 1.
B. Si autem super istos sunt divinae doctrinae mysteriorum, quid dicat quidem aliquis de magis indoctis, quicumque omnibus superpositam causam
Hæc autem vide, ne quis audiat rudiorum; istos dico, qui rebus (naturalibus) adhærescunt, et nihil ultra naturalia supernaturaliter esse imaginantur, quinimo arbitrantur sua cognitione nosse eum, qui posuit tenebras latibulum suum. Quod si supra captum horum sint divinorum mysteriorum institutiones ; quid dixerit quis de illis qui magis rudes sunt, qui summam causam omnium, ex iis quae in natura rerum extrema sunt designant, nihilque aiunt eam antecedere impiis mul-
<--- Page Split --->
et ex postremis in existentibus figurant, et nihil ipsam habere dicunt super compositas ab ipsis impias et multiformes formationes : oportet enim in ipsa et omnes existentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia existente, et non negationes oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes esse, quae est super omnem ablationem et positionem.
tarum formarum imaginibus, quas ipsi fingunt, cum oporteret in ea, ut omnium causa, omnes entium affirmationes statuere ac de ea affirmare ; quin illas ipsas omnes de ea magis proprie negare, tamquam supra omnia superexsistente, nec existimare negationes affirmationibus esse contrarias, sed ipsam multo priorem et superiorem privationibus esse supra omnem et ablationem, et positionem.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
dicunt, quod primus motor est proportionatus mobili primo : sed putantes scire eum qui ponit esse, etc. scilicet Deum, ea cognitione quae est secundum ipsos, id est, per principia rationis, sicut dicitur de Augustino, quod « tumens « inani philosophia, volebat humana ra- « tione comprehendere, quod pia mens « vivacitate fidei nititur apprehendere. »
A. Vide autem, etc.
Deinde ponit modum in communicando, et secundo praevenit quaestionem responsione, ibi, Oportet enim in ipsa et omnes, etc.
Circa primum primo removet a communicatione hujus scientiae Philosophos. Secundo idolalatras, ibi, Si autem super istos, etc.
DUBIUM.
Dicit autem primo, quod hic cavere debet ne aliquis indoctus in divina doctrina audiat ista mystica: dicit enim illos indoctos, qui cum sint informati et secundum affectum et secundum intellectum existentibus a quibus scientiam accipimus, nihil credunt esse super entia. Supersubstantialiter, id est, sine proporportione ad ista : unde etiam Philosophi
SED VIDENTUR, quod isti qui non sunt sic formati secundum existentiam, sicut jam docti et edocti, non sunt docendi : et ita videtur, quod potius eos qui sunt formati, docere debeat.
Praeterea, Sicut dicit Philosophus, « Multi sunt scientes et contraria ope- « rantes : » ergo nihil prohibet aliquos posse scire divina, quamvis sint secun-
<--- Page Split --->
dum affectum male existentium scientia formati.
Sed dicendum, quod divina non accipiuntur per principa rationis, sed quodam experimento secundum passionem ad ipsa, sicut ipse dicit Dionysius, quod « didicit divina, patiendo divina, » sed affectus infectus illicito rerum amore, non sentit dulcedinem divinae inspirationis : et ideo deficiente cognitione quae est per experimentum, potest quidem formare syllogismos et dicere propositiones, sed realem scientiam non habet quae est pars beatitudinis.
Ad primum ergo dicendum, quod docti non sunt docendi, sed illi qui sunt praeparati ad divinam doctrinam per purgationem affectus et intellectus ab erroribus et concupiscentiis.
Ad secundum dicendum, quod verbum Philosophi intelligitur de scientia per principia rationis et non per experimentum.
catione hujus doctrinae : quia si divina doctrina de mysticis est super omnes doctos qui rationem sequuntur, multo magis est super indoctiores qui tantum sensum sequuntur, nihil supra sensibilia esse putantes, sed figurant sibi Deum imaginibus ex postremis in existentibus, sicut dicitur ad Rom. i, 23, quod mutaverunt gloriam Dei, in imagines volatilium et serpentium 1 : unde putant quod Deus non sit aliquid melius quam illae impie imagines, quas ipsi faciunt.
Et quia aliquis defendendo istum errorem posset dicere, quod de Deo, qui est omnium causa, oportet omnia affirmare, et ita quod Deus est homo, et debet in imagine hominis adorari, et similiter in imagine serpentis et aliorum. Respondet huic quaestioni faciens antipophoram, et dicit, quod Deus est causa omnium, et tamen essentialiter est super omnia : et ideo quamvis ponantur taliter omnium affectiones in ipso, tamen multo magis essentialiter omnia removentur ab ipso, quia ipse nihil est eorum : et illae negationes non sunt oppositae illis affirmationibus, quia non sunt secundum idem : sed oportet causam omnium ponere et super negationes et super affirmationes, quia per neutrum eorum comprehenditur quidditas Dei.
EXPOSITIO TEXTUS.
B. Si autem super istos, etc.
Deinde excludit idolalatras a communi-
1 Ad. Rom. i, 23 : Et mutaverunt gloriam incorruptibilem Dei, in similitudinem imaginis cor-
ruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedrum, et serpentium.
<--- Page Split --->
in proposito : ergo videtur, quod istæ affirmations et negationes sint oppositæ.
DUBIUM.
Sed videtur, quod non possint omnium affectiones poni in Deo.
Causa enim aliqua quæ in nullo conveniens est causato, non recipit prædicationem sui causati : sicut non dicimus, quod sol est homo, sed dicimus, quod sol lucens super terram est dies : quia forma solis, quæ est lux, facit diem : sed Deus in nullo communicat cum aliqua creatura, neque in genere, neque in specie, neque in analogia : ergo affectiones causatorum non possunt poni in Deo.
Præterea, Nos non possumus dicere, quod faber est cultellus, quamvis operetur cultellum per intentionem quam habet apud se : ergo videtur, quod quamvis rationes omnium rerum sint apud Deum, quod non debeant prædicari de ipso.
Præterea, Causæ propinquæ, non semper prædicantur de suis effectibus, nec e converso : ergo multo magis nec causa prima, nec remotissima.
Præterea, Affirmatio et negatio opponuntur contradictorie, quando idem de eodem affirmatur et negatur, sicut fit
Sed dicendum, quod ad hoc quod effectus prædicetur de causa, oportet quod causa et effectus sint communicantia aliquo modo : unde dico, quod quamvis Deus non communicet cum creaturis in genere, vel specie, vel analogia per quam aliquid unum sit in ipso et creaturis : communicat tamen quadam analogia imitationis, secundum quod alia imitantur ipsum, quantum possunt : quædam tamen imitantur ipsum Deum ut ideata, sicut ea quæ non sunt per prius in ipso; sicut asinus et lapis in formis suis, et ista non prædicantur de Deo essentialiter, sed causaliter tantum : quædam vero imitantur ipsum ut imago vel similitudo illius, quæ per prius sunt in ipso, sicut sapientia, et bonitas, etc., et ista dicuntur de ipso essentialiter et causaliter : et non est simile de fabro qui non est ratio cultelli quam habet, sed Deus est omnes rationes rerum quas habet, quia est quidquid habet, et ideo recipit quodammodo omnium prædicationem : sicut etiam species artis dicitur domus a qua procedit domus in lapidibus et lignis, ut dicit Philosophus. Et per hoc patet sòlutiò ad tria prima.
Ad ultimum dicendum, quod affirmantur de Deo secundum quid, scilicet causaliter, et negantur simpliciter, quia per essentiam : simpliciter autem negatum et secundum quid affirmatum non contrariantur, sicut album secundum dentes et non album simpliciter.
<--- Page Split --->
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Ita igitur divinus Bartholomaeus dicit, et multam Theologiam esse, et minimam, et Evangelium latum et magnum, et rursus concisum : ut mihi videtur, illud supernaturaliter intendens, quia et multorum sermonum est bona omnium causa, et brevium dictionum simul et irrationabilis, sicut neque rationem habens neque intellectum, propter hoc quod omnibus ipsa super substantialiter est superposita, et non solum non velate et vere apparet his qui immunda et munda transeunt, et omnem omnium sancturam extremitatum ascensum superveniunt, et omnia divina lumina et sonos et sermones cœelestes derelinquunt, et ad caliginem introeunt, ubi vere est, sicut eloquia dicunt, qui est super omnia 1.
Hac utique ratione divus Bartholomæus ait et copiosam esse theologiam, et minimam, atque Evangelium amplum et magnum, et rursus concisum. Illud, ut mihi videtur, eximie intelligens, quod benigna omnium causa sit et multiloqua, et breviloqua simul atque nullius sermonis, utpote cujus neque dictio neque intelligentia sit, quia cunctis creatis superessentialiter supereminet, et absque operimentis ac vere ostenditur solis iis, qui cuncta quæ impura, quæque pura sunt, pertranseunt, omnemque omnium sanctorum fastigiorum ascensum transcendunt, et omnia divina lumina, et sonos, et sermones cœelestes relinquunt, et in caliginem absorbentur, ubi vere est, sicut ait Scriptura, qui est ultra omnia.
<--- Page Split --->
id ad quod est, scilicet ad manifestandum nobis Deum, de quo nec partem accipere possumus, et ideo de Evangelio inducit Apostolus ad Rom. ix, 23, illud Isa. x, 22 : Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram.
Deinde exponit auctoritatem positam dicens : Divinus dico Bartholomæus, ut mihi videtur, causa humilitatis dicit, intendens supernaturaliter, id est, divino lumine motus, illud scilicet dixit, nempe quod omnium causa, scilicet Deus, est multorum sermonum, in quantum narratur per nomina suorum causatorum, et brevium, id est, paucarum, dictionum simul : quia parum est quod de eo dicere possumus secundum se : et dicitur quod est irrationabilis, quia de ipso ratiocinari non possumus, sicut neque habens rationem, id est, diffinitionem, neque intellectum, id est, intelletus comprehensionem passive : propter hoc quod ipsa est superposita omnibus, quantum ad altitudinem suæ naturae, supersubstantialiter quantum ad modum essendi, et apparet non velate, quantum ad modum accipiendi ipsum, et vere, quantum ad veritatem objecti quod videtur, solis his qui tendentes in Deum, transeunt, id est, transcendunt immunda, id est, materiales doctrinas, et munda, id est, immateriales, et qui veniunt super omnem ascensum omnium sancturam extremitatum, id est, angelicarum, et dicuntur extremitates, illud in quo inferior non attingit superiorem, et in cujus infimo attingit eam inferior, non in summo sui, et quia ipse est super omnem naturam, oportet omnes hujus extremitates transcendere, ut veniatur ad ipsum : et qui derelinquunt etiam omnia divina lumina et sermones cœlestes, id est, immissiones ipsas quæ sunt a Deo, quæ tamen non sunt Deus, et qui introeunt ad caliginem, id est, in occultum divinitatis, quæ caligo est extremum ascensus, ubi est vere Deus, qui est supra omnia, sicut eloquia dicunt, in Psal. xvii, 10 : Caligo sub pedibus ejus.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
Ostendit superius quantæ perfectionis oporteat esse etiam auditorem hujus scientiæ propter altitudinem materiæ et difficultatem : ideo ad probandum difficultatem materiæ hujus doctrinæ inducit duas auctoritates, unam Bartholomæi Apostoli, alteram Moysis, quæ incipit ibi (§ 3), Etenim non simpliciter divinus, etc.
Prima dividitur in duas partes. In prima ponit auctoritatem, in secunda exponit, ibi, Et mihi videtur, etc.
Ut ergo primo diximus, propter celsitudinem divinæ majestatis de ipsa omnia essentialiter negantur, et tamen de ipsa omnia etiam causaliter affirmantur. Ita igitur, id est, propter hoc, divinus Bartholomæus, id est, Apostolus, dicit (in Evangelio quod scripsit, quo nos non utimur) Theologiam, id est, sermonem de Deo absolute esse multam propter effectus et figuras, et minimam quantum ad id quod vere in statu viae de Deo capere possumus, et specialiter Evangelium, quo est doctrina Verbi incarnati, dicit esse latum propter multitudinem parabolarum, et magnum propter profunditatem materiæ et mysteriorum, et rursus concisum, id est, breve quantum ad
<--- Page Split --->
Præterea, Divina lumina dantur nobis ut confortent intellectum ad cognoscendum Deum : sed eunti ad finem non est relinquendum illud quod juvat ascensum ad finem : ergo videtur, quod non debeamus relinquere divina lumina ad cognoscendum Deum, sed fortiter eis inhærere.
Præterea, Quæritur, quæ sit differentia inter divina lumina, et cœlestes sonos, et sermones.
SED VIDETUR sibi contradicere in his quae hic dicit : in primo enim capite Cælestis hierarchiæ dixit, quod « impos- « sibile est nobis aliter luere divinum « radium nisi varietate sacrorum velami- « num circumvelatum, » hic autem dicitur, quod illis qui omnia transcendunt, apparet non velate : ergo videtur sibi contrarius.
Præterea, Accipere divina lumina non velate, est prima revelatione accipere : sed prima revelatione accipere est impossibile homini, quia per hoc differt anima ab Angelo, ut dicit Alexander : ergo videtur, quod in hac vita ad minus non possumus divina videre non velate.
Præterea, In Cælestì hierarchia dictum est, quod « inferior natura in « summo sui attingit ultimum superioris « naturae : » ergo impossibile est, quod attingat ultra extremitatem ipsius : sed Angeli sunt superioris naturae quam nos : ergo videtur, quod sit impossibile quod nos transcendamus extremitates Angelorum, quod tamen littera dicit.
Præterea, In libro de Divinis nominibus in capite de pace dixit, quod « oportet omnes animas uniri in seipsis « primo, et postmodum per immateria- « lem et simplicem intellectum pervenire « ad imitationem divinam : » ergo videtur, quod non debeamus relinquere Angelos qui sunt immateriales intellectus, sed uniri nos sibi, quantum possumus, ad hoc ut veniamus in Deum.
Sed dicendum ad primum, quod contemplatio Dei potest dupliciter considerari, aut quantum ad id in quo contemplamur Deum, sive quantum ad principium contemplationis, et sic loquitur Dionysius in Cælestì hierarchia, quod « non pos- « sumus videre divinum radium in hac « vita sine velamine signorum et effe- « ctuum, quia nunc videmus per specu- « lum et in ænigmate. » Vel quantum ad finem contemplationis, sive quantum ad id quod per contemplationem quærimus, et sic est ipse Deus non velatus, ad quem secundum ultimum nostræ naturæ pervenimus, in quo intellectuales naturas attingimus : frustra enim esset ratiocinativa inquisitio, nisi perveniretur ad intellectivam unitionem : et sic loquitur hic.
Ad secundum dicendum, quod idem est quod omnes contemplatores Dei quærunt videre : unde ex illa parte non est diversitas, sed ex ea in qua videtur, eo quod quibusdam est naturale sine velamine accipere.
Ad tertium dicendum, quod pertransire aliquem contemplatione dupliciter dicitur. Vel quantum ad vim contemplativam : et sic neque transcendere neque æquari possumus Angelis in hac vita, quamvis per lumen divinum elevemur supra facultatem naturæ nostræ. Vel quoad objectum contemplationis : et sic quia quod quærimus, est super omnia, etiam ipsos Angelos contemplando transimus, sicut dicitur in Canticis, m,
<--- Page Split --->
4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
Ad quartum dicendum, quod non debemus eis uniri sicut objecto, sed per illuminations descendentes in nos per eos, quibus elevamur in divinam contemplationem.
Ad quintum dicendum, quod divinis luminibus, id est, a Deo nobis immissis debemus inhaerere, non sicut objecto, sed sicut his sub quibus videtur objectum et quibus confortatur intellectus noster, quia in eis non sistit desiderium nostrum sicut in summo bono.
Ad ultimum dicendum, quod intellectus noster dupliciter elevatur in Deum, aut per modum inventionis, quasi consurgat ex se in ipsum, et sic dirigunt divina lumina in Deum, lumen enim est perfectio visus qui servit inventioni : aut
elevatur in ipsum per quaedam signa immissa ab ipso in quibus exprimitur Deus, sicut res percipitur in voce significante ipsam, et hoc signum vel est ad affectum, qui impletur gaudio inexplicabili, et quod etiam concipi non potest, et ipsum ad hoc dicitur, sonos, quibus passiones quae exprimi non possunt intentionibus, significantur, sicut est jubilus, de quo dicitur super illud Psal. xlvi, 6 : Ascendit Deus in jubilo, quod est ineffabile gaudium quod nec taceri potest nec exprimi valet. Vel est ad intellectum secundum quod concipit aliquid de Deo, et ipsum ad hoc dicitur, sermones, qui sunt voces exprimentes conceptus mentis : et haec omnia oportet transcendere, quia nullum eorum est objectum quod quaerimus in contemplatione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Etenim non simpliciter divinus Moyses mundari ipse prius praecipitur 1, et rursus ante a talibus segregari, et post omnem mundationem audit multarum
Non enim temere divinus Moyses expiari primum ipse jubetur, ac deinde a non expiatis segregari, et post omnem expiationem audit multisonas tubas,
<--- Page Split --->
vocum buccinas, et videt lumina multa cum fulgore emittentia mundos et multum effusos radios : postea a multis segregatur, et cum electis sacerdotibus ad summitatem divinarum ascensionum pertingit. Quamvis per hæc quidem non sit cum Deo, sed contemplatur non ipsum (invisibilis est enim) sed locum ubi est. 1
cernitque multa lumina, puros ac multiplices radios jacentia : postmodum a multitudine separatur, et cum electis sacerdotibus ad summum fastigium divinorum ascensuum pertingit. Sed hactenus nondum versatur cum ipso Deo, nec eum videt (inaspectabilis enim est), sed locum ubi stetit.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde ostendit difficultatem materiae, simul et quod necessaria præparatio magna auditori per exemplum Moysis, et sumitur de Exod. xix, 10 et seq.
Dividitur autem hæc pars in duas partes. In prima ponit historiae narrationem. In secunda exponit significationem ejus, ibi (§ 6), Hoc autem puto, etc.
Dicit ergo primo, quod debet ab omnibus mundari, qui ad mysticum divinae caliginis vult ascendere. Etenim non simpliciter, id est, non sine magno significationis mysterio, divinus Moyes praecipitur ipse prius mundari, et quantum ad affectum ab omnibus terrenis, et quantum ad intellectum ab omnibus quae non sunt Deus : et rursus secundo praecipitur segregari a non talibus, id est, a non mundis, ne ab eorum consortio coinquinetur, et ne ipsis sacra visa communicet : et post omnem mundationem,
tertio audit buccinas multarum vocum, quae sunt divina praecepta mirabiliter a se tonantia : et quarto videt multa lumina, quae sunt divinae revelationes, emittentia radios, id est, cognitiones, mundos a materialibus phantasmatibus, et multum effusos, id est, super multa cognita quae ei innotescunt : praeterea quinto segregatur a multis, id est, a multitudine populi, sicut dicitur Exod. xix, 17 et 20, quod stetit populus de longe, et accessit Moyses ad caliginem in qua erat Deus : qui enim divina contemplatur, non solum ab immundis, sed etiam ab imperfectis segregatur : et sexto cum sacerdotibus electis a Deo, pertingit ad summitatem divinarum ascensionum, id est, ad altissimos gradus divinae contemplationis, sicut legitur Exod. xxiv, 1, Moysi quomodo dicit Deus : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, etc. Quamvis per hæc quidem non sit cum Deo, id est, non vidit ipsum Deum : sed septimo, contemplatur, non ipsum Deum (invisibilis est enim) sed locum ubi est, id est, videt ipsum in eminentibus creaturis, in quibus est sicut in terminis suis : et hoc sumitur de Exod. xxxii, 20, ubi dicit Dominus ad Moysen : Non videbit me homo, et vivet. Et iterum, xxxiii, 21 : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
<--- Page Split --->
Hoc autem puto significare divinissima visorum et intellectorum esse subjectas quasdam rationes subjectorum omnia excedenti, per quae praesentia ejus, quae est super omnem cogitationem, monstratur intelligibilibus summitatibus sanctissimorum locorum ejus superveniens: tunc et ab ipsis absolvitur visis, et videntibus, et ad caliginem ignorantiae intrat, quae caligo vere est mystica, in qua claudit omnes cognitivas susceptiones, et impalpabili omnino et invisibili fit omnis existens ejus qui est super omnia, et nullius, neque suiipsius, neque alterius omnino, aut ignoto vacatione omnis cognitionis secundum melius unitus, et eo quod nihil cognoscit, super mentem cognoscens.
Hoc autem existimo significare divinissima et summa eorum quae cernuntur et intelliguntur, rationes quasdam esse quae subjiciant menti illa, quae sunt subjecta ei, qui universis antecellit ; quibus praesentia ipsius, quae omnem cogitationem mentis vincit declaratur, insistens tamquam in vestigiiis summis intellectibilibus locorum ejus sanctissimorum ; ac tunc ab iis ipsis quae videntur, et ab iis quae vident, absolutus et expeditus, in caliginem vere mysticam incognoscibilitatis ingreditur, in qua omnes scientificas apprehensiones excludit, et in omnimode intactili et invisibili haeret, totus exsistens ipsius qui est ultra omnia ; neque ullius, neque suus, neque altcrius, cum eo autem qui est penitus incognoscibilis, per vacationem omnis cognitionis, secundum meliorem partem copulatus, et eo ipso quod nihil cognoscit, supra mentem cognoscens.
<--- Page Split --->
bus, quos dixit sacerdotes : unde dictum est aliis Exod. xxiv, 2 et 3 : Adorabitis procul.... Solusque Moyses ascendet ad Dominum : et, sic remotus ab omnibus, intrat ad caliginem ignorantiae, de qua dicitur quia abierat Deus : quia nobis ignotus est, quae caligo vere est mystica, id est, occulta, in qua claudit Moyses omnes cognitivas susceptiones, id est omnes virtutes naturales animae per susceptionem cognoscentes, quae ab aliis remotae, sola divina caligine implentur, et sic fit per adhasionem intellectus. Et dicit, non palpabili et invisibili, quia id quod sic invenit, neque sensibile est, neque intelligibile per comprehensionem : ipse, dico, sic fit, existens omnis, id est, totus, ejus qui est super omnia, scilicet Dei, per omnimodam conversionem ad ipsum, et nullius praeter Deum existens, neque suiipsius, neque alterius : quia ad nihil praeter Deum convertitur : autem, id est, sed unitus secundum melius, id est, secundum meliorem modum suae unitionis, omnino ignoto, scilicet Deo, vacatione omnis cognitionis naturalis, quia ad alia non convertitur naturaliter cognita, sed ad solum Deum qui nulla cognitione naturali cognoscitur, et sic vacant naturales cognitiones : et eo quod, id est, in quantum nihil cognoscit, cum naturali cognitione super mentem cognoscens, id est, super naturam suae mentis lumine divino desuper infuso, quo mens supra se elevatur.
EXPOSITIO TEXTUS.
Hoc autem, etc.
Deinde exponit dicens : Hoc autem quod dictum est, puto significare, quod dicam, scilicet divinissima visorum et intellectorum, id est, ea quae videmus de Deo nobilissimis revelationibus, et alia quae intelligimus altissimis contemplationibus in hac vita, esse non Deum, sed quasdam rationes, id est, species subjectorum, id est, rerum quae subjiciuntur Deo, excedenti omnia : subjectas, id est, inferiores Deo in ipsis nobilissimis creaturis et effectibus suis, et etiam per quae, divinissima, praesentia ejus, scilicet Dei quae est super omnem cogitationem materialium, est enim praesens omnibus effectibus suis et aliquo speciali modo effectibus gratiae vel gloriae : praesentia dico superveniens monstratur intelligibilibus summitatibus sanctisimorum locorum ejus, scilicet Dei, et dicuntur loca Dei, Angeli qui secundum sui supremas virtutes recipiunt Dei praesentiam in se supervenientem per suos effectus gloriae, in quorum lumine anima nostra divina videt, secundum quod ab ipsis de divinis illuminamur.
Tunc , quando scilicet divinissima videt Moyses, absolvitur ab ipsis visis radiis, quia non sunt objectum contemplationis, et ab aliis secum videnti-
<--- Page Split --->
ejus caligine : et si clauditur, per otium ipsius videtur semper esse raptus.
Praeterea, Videtur quod si contemplator nullo modo est suiipsius, sicut ipse dicit, tunc abstrahitur ab omnibus quae sunt ejus : sed naturalia sunt ejus : ergo abstrahetur a naturalibus, quod videtur esse falsum, quia naturales operationes in eo sicut nutritio, et digestio, et hujusmodi, non cessant.
Praeterea, Anima contemplatoris in via secundum aliquid est in corpore : sed virtutes naturales sunt primae : ergo si ab ipsis fiat abstractio, secundum nihil remanebit in corpore, quod est falsum.
Ad eorum evidentiam quae hic dicuntur, tria quaeruntur :
Primo, Utrum omnis talis contemplatio Dei sit raptus ?
Secundo, Utrum secundum id quod melius est sui, mens nostra uniatur omnino ignoto ?
- Praeterea, Quaeritur in quo differat cognitio istarum contemplationum in via, a comprehensione veritatis in patria ? et videtur, quod secundum nihil, cum utraque absorbeatur divino lumine.
Tertio, Utrum Moyses viderit ipsum Deum ?
Cinca primum sic proceditur.
Videtur, quod in omni contemplatione sit raptus. Quandocumque enim sola superiori potentia remanente in actu, fit abstractio ab omnibus inferioribus potentiis, est raptus : sed hoc contingit in tali contemplatione Dei, qua contemplator omnis cognitionis vacatione melius ignoto Deo conjungitur : ergo videtur, quod spiritus in contemplatione Dei sit raptus.
Ad idem, Quandocumque inferior natura sequitur impetum superioris, tunc rapitur in illam : sed hoc contingit in Dei contemplatione, quia sic fit totus ejus qui est super omnia, sicut hic dicitur : ergo videtur, quod spiritus in Dei contemplatione sit raptus.
Praeterea, Videtur quod caligo luminis incircumscripti, non claudit omnes cognoscitivas susceptiones : « Sensus « enim est virtus per susceptionem spe- « ciei cognoscens, » sicut dicit Philosophus, nec tamen est susceptibilis divini luminis, nec potest se extendere in illud, cum sit immateriale : ergo non clauditur
Sed dicendum, quod in omni divina contemplatione non est raptus : sed ea quae hic dicuntur de contemplatione, conveniunt omni contemplationi, et non raptui, qui est melior pars contemplationis.
Ad primum ergo dicendum, quod in raptu fit abstractio ab usu potentiarum inferiorum quia tunc nihil utitur eis : sed in divina contemplatione communiter non fit abstractio ab usu potentiarum, quia remanent secundum aliquem usum, sed tantum ab actu secundum intensionem, quia anima non attendit operationibus ipsarum, et actio debilitatur, quia « quando una virtus intenditur in suo « actu, actus alterius virtutis debilita- « tur, » sicut dicit Philosophus.
Ad secundum dicendum, quod in divina contemplatione sequitur natura inferior impetum superioris naturae, sicut objecti, quia in ipsam solam sicut in objectum se convertit : non tamen sequitur impetum ejus sicut circa eam stans, et a suo usu segregata, sicut fit in raptu.
Ad tertium dicendum, quod incircumscriptum lumen claudit quasdam cognoscitivas virtutes secundum se, scilicet in-
<--- Page Split --->
tellectivas quae in ipsum se extendunt, quasdam autem per redundantiam, scilicet sensitivas, secundum quod superiores virtutes movent inferiores, et efficiuntur quaedam signa superiorum in ipsis.
Ad quartum dicendum, quod contemplator segregatur etiam a virtutibus naturalibus, non quantum ad usum ipsarum, sed quantum ad actum : tamen quia anima non attendit operibus ipsarum, non sunt intensi actus ipsarum, et propterhoc parum consumitur in eis de nutrimento, et multum possunt jejunare : sicut e converso dicit Philosophus, quod « in somno « propter otium virtutum animalium po- « tentia nutritiva melius agit opus suum, « quam in vigilia quando sensus sunt « soluti. » Et per hoc etiam patet solutio ad quintum : quia anima est in corpore secundum usum ipsarum.
Ad sextum dicendum, quod utraque cognitio differt : quia in patria videtur Deus per se, in contemplatione viae videtur in effectibus gratiae et luminis descendenti in ipsam. Iterum in patria visio ejus liberabit perfecte ab omni miseria : quod non est hic. Et iterum ibi erit per habitum gloriae : hic autem per habitum gratiae.
Dubium 2. Circa secundum sic proceditur.
Videtur enim, quod intellectus non secundum melius sui conjungatur illi omnino ignoto : omnis enim virtus conjuncta excellenti, destruitur : sed illud cui unitur aliquid ad destructionem, non unitur secundum sui melius : ergo cum illud ignotum sit propter luminis sui excellentiam ignotum, videtur quod non uniatur sibi mens nostra secundum melius.
Praeterea, Intellectus melius unitur noto quam ignoto, quia unio sua est per cognitionem : et ita videtur, quod non secundum melius uniatur ignoto.
Praeterea, Illud de quo scitur quia, non est omnino ignotum : de Deo autem scimus quia : ergo non est omnino ignotus.
Praeterea, Quando aliquid absorbetur, non delectatur : sed optima unitio est, quam sequitur delectatio : si igitur intellectus contemplativus absorbeatur in divino lumine, videtur quod non secundum melius sibi uniatur.
Sed dicendum, quod optima unitio uniuscujusque est, quando unitur sua ultima perfectioni, et quando unitur optimo : Deus autem est optimum, et ultima perfectio nostri intellectus : et ideo sibi unitur secundum melius sui.
Ad primum ergo dicendum, quod illud verum est in potentii sensitivis, quae propter hoc quod materiales sunt, et organis affixae, destruuntur per corruptionem organorum ab excellenti sensibili, et ipse Philosophus etiam dicit in tertio de Anima 1 quod « non « est ita de intellectu, qui cum accipit « maxime intelligibilia, non minus acci- « pere potest minima, sed magis : » et ideo intellectus non corrumpitur, sed roboratur ex unione ad lumen divinum. Vel dicendum, quod si etiam corrumperetur virtus excellenti lumine, naturalibus dispositionibus solis remanentibus, supernaturalibus tamen elevantibus eam super suam naturam non corrumpitur, sed perficitur.
Ad secundum dicendum, quod ignoto in se non bene unitur intellectus noster : sed notissimo in se et ignoto nobis, optime unitur : quia per unionem ad ipsum, cognitionem ejus acquirit magis ac magis : et tale ignotum est Deus, sicut dicit Philosophus.
Ad tertium dicendum, quod de Deo nescimus quia, secundum quod est quidam naturalis modus cognitionis in Philosophia determinatus : quia Philoso-
<--- Page Split --->
plus determinat, quod scientia quia, est per causam remotam, vel per effectum convertibilem et proportionatum causae : sed neutro modo possumus scire aliquid de Deo : et ita nulla cognitione naturali notus est, neque quia, neque propter quid, neque sensu, neque ratione, neque intellectu : sed cognoscimus quadam supernaturali cognitione sub quadam confusione.
Ad quartum dicendum, quod absorptum quod transmutatur a natura sua, insensibile efficitur, et non delectatur : sed id quod a sua perfectione absorbetur, absortpum perficitur, delectatur plenissime.
Circa tertium sic proceditur.
- Videtur, quod Moyses viderit ipsum Deum : videtur enim Deus visione quae est facie ad faciem, quia ista visio promittitur nobis in patria ab Apostolo, I ad Corinth. xm, 12 : sed Moyses vidit sic : quia dicitur de ipso, Exod. xxxm, 11 et 13 : Loquebatur autem Dominus ad Moysen, facie ad faciem : alioquin frustra fuisset oratio, qua a Deo petiit dicens, Ostende mihi faciem tuam : ergo videtur, quod viderit ipsum Deum.
Quæritur, quomodo potest esse, quod aliquis contempletur Deum nobilissima contemplatione, et non videat ipsum Deum, sicut Moyses contemplabatur : et cum in nobis concurrant plura in naturalibus intellectionibus, scilicet abstrac tio speciei a phantasmatibus, et unio ad intellectum possibilem, et illustratio intellectus agentis, cui horum assimilatur illa cognitio contemplationis tam sublimis ?
Sed dicendum, quod Moyses non vidit ipsum Deum in se, sed in nobilissimis suis effectibus, scilicet gratiae, theophaniarum, quae sunt similitudines expressae divinae bonitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod videre faciem est dupliciter, scilicet in se sine velamine, et sic videbitur facies Dei in patria : sed sic non vidit Moyses, sed vidit faciem in signis quibusdam divinorum effectuum, quae hic Dionysius vocat rationes subjectas, et in Exodi capitulo citato, §. 23, vocantur posteriora Dei : unde Deus dixit ad eum : Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris.
Ad secundum autem dicendum, quod sicut est continuatio sensibilium luminum, ita est continuatio intelligibilium : cum igitur divina accipi non possint per connexiones probabiles vel necessarias ex principiis primis, in quae sola potest lumen intellectus agentis, sicut in propria sua instrumenta, oportet ad ea cognoscenda, ut veniat sibi lumen intellectus angelici, quod multiplicat in animis nostris species, in quibus videntur divina, quae apud ipsum sunt magis unitae, sicut in Calesti hierarchia ostensum est : et sicut etiam dicit Philosophus de divinationibus somniorum, quod « quia ex « principiis primis per modum scientiae « speculativae concludi non possunt, uni- « tur ad ea accipienda intellectus noster « motoribus superioribus : » et multo magis roboratur anima ad divina vivenda secundum quod divinum lumen descendit in ipsam,et forte conjungitur uterque modus, et istud lumen vocatur speculum aeternitatis, in quo viderunt Prophetæ, quod speculum non est Deus, sed a Deo : et assimilatur illustrationi intellectus agentis illustrati super ea quae sunt naturaliter cognita : et istae sunt rationes, de quibus hic loquitur Dionysius, quae dicuntur esse divina visa, et sic patet qualiter non videtur ipse Deus in nobilissimis contemplationibus : et hoc est quod quaerebatur.
<--- Page Split --->