D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM.
COMMENTARII
IN LIBRUM B. DIONYSII AREOPAGITÆ EPISCOPI
ATHENARUM, AD TIMOTHEUM EPISCOPUM EPHESI,
DEMYSTICATHEOLOGIA .
PROCEMIUM .
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator, Isa. xlv, 15. Ex verbis istis circa hanc doctrinam quae intitulatur de mystica Theologia, quatuor possunt extrahi, scilicet modus, materia, auditor, et finis.
Modus tangitur in hoc quod dicitur, vere, et iste modus est contentus in tota sacra Scriptura, quae non rationibus humanis, plurimum dubietatis et erroris mixtum habentibus accipitur : sed divina inspiratione, cui non potest subesse falsum, et indubitata veritate firmatur. Unde Joan. xvii, 17, dicit Christus ad Patrem suum : Sermo tuus veritas est. Et ad Rom. iii, 4 : Est autem Deus verax, etc. Ad Tit. 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Et Num. xxiv, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur : nec ut filius hominis ut mutetur. Ad Hæbr. vi, 18 : Impossibile est mentiri Deum.
Materia autem hujus doctrinae tangitur in hoc quod dicitur, Deus absconditus. Dicitur enim mystica, id est, occulta, ut in precnio translator dicit : quia tamen juxta eum ad Dei sapientiam per ablationem ascenditur, tandem quid sit Deus, clausum et occultum relinquitur : et propter hoc occultum divinitatis
<--- Page Split --->
dicitur, I ad Tim. vi, 16 : Qui habitat lucem inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Et Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam Et Chrysostomus dicit ibi, quod « nec ipse coelestes essentiae Deum ut est videre potue « runt. » Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Job, XXXVI, 25 et 26 : Unusquisque intuetur eum procul. Et sequitur ibidem : Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Quales autem esse debeant auditores hujus scientiae, tangitur in hoc quod dicitur, Israel, quod interpretatur rectissimus, vel vir videns Deum : unde ostenditur intellectus, qui requiritur in auditore hujus scientiae, scilicet limpiditas ad videndum Deum, et rectitudo operis, per quam ad dictam limpiditatem vel acumen devenitur. « Non enim auditor debet esse puer nec aetate nec moribus, » sicut dicit Philosophus in Ethicis 1, de auditore Civilis scientiae : unde et beatus Bernardus super Cantica, primo sermone dicit : « Ante carnem disciplinae stu- « diis edomitam, et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi « pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. » Isa. XXVIII, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? ablatatos a lacte, avulsos ab uberibus. Praeterea, I ad Cor. II, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Et in eodem loco : Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus.
Finis autem tangitur in hoc quod dicitur, Salvator. Finis autem hujus doctrine non est tantum ut sciamus, neque ut solum per opera boni simus, sicut in Ethicis : sed ut ulterius ad aeternam salutem perveniamus, in qua quod hic de Deo occultum nobis relinquitur per negationes, sine aliquo velamine et aperte nobis objicitur. Sap. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et veritatem tuam, radix est immortalitatis. Gen. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO
PROCEMIALIS.
QUALITER HÆC SCIENTIA
DICATUR MYSTICA?
His igitur prælibatis, quærendum est de nomine istius scientiæ, quare mystica dicatur : in quo etiam intentio ejus aperietur.
Videtur enim quod nulla scientia debeat dici mystica: omne enim quod scitur, ex principiis suis in aperto ponitur : quod autem in aperto positum est, non est occultum : ergo videtur quod nulla scientia, sicut nec ista debeat dici mystica vel occulta.
- Præterea, Illud quod est totum occultum, magis est dicendum occultum vel mysticum quam illud quod quantum ad principium sui est manifestum : sed negationes de Deo per quas procedit ista scientia (sicut in cap. III infra dicemus)
procedunt a manifestis sensibilibus, quæ removentur a Deo : divinæ autem personæ, de quibus agitur, sicut hic de ipso, in aliqua doctrina, sunt ex toto occulta : ergo videtur, quod illa doctrina magis debeat dici mystica quam ista.
- Ad idem, Illud maxime debet dici mysticum vel occultum, quod maxime est remotum a cognitione nostra : sed distinction personarum est maxime remota a cognitione nostra : unde dicit Ambrosius : « Impossibile est scire illius, id est, « æternæ generationis secretum : mens « deficit, vox silet, non nostra tantum, « sed et Angelorum 1 : » ergo videtur, quod illa doctrina in qua agitur de dis-
<--- Page Split --->
tinctione personarum, maxime debeat dici mystica.
Ad idem, Sicut dicit Augustinus : « Cum aliqua quae Trinitatis sunt, legan- « tur quodammodo in libris Platonis, ta- « men hoc quod dicitur, Verbum caro factum est, ibi non invenitur 1 : » unde Augustinus de se dicit in libro Confessionum, quod quid sacramenti haberet, Verbum caro factum est, nec suspicari quidem poterat : sed illud ad quod possunt Philosophi minus pervenire, est magis occultum rationi humanæ : ergo cum mysterium Incarnationis traditum sit a Dionysio in aliqua doctrina, cum distinctivis personarum, sicut innuit in libro de Divinis nominibus in cap. de pace, videtur quod illa scientia maxime debeat dici mystica.
Praeterea, Quamvis dicamus, quod Philosophi habuerint aliquam scientiam de divinis personis vel cognitionem per appropriata, tamen propria ipsarum personarum nullo modo cognoverunt : sic ergo videtur, quod scientia quae est de propriis personarum, maxime debeat dici occulta et mystica.
Praeterea, Tota certitudo scientiae procedit ex principiis : scientia ergo quae quantum ad principium sui est occulta, magis debet dici mystica quam quae quantum ad principium sui est manifesta, quia procedit incipiens a sensibilibus removendo ea a Deo : scientia autem de divinis nominibus, quantum ad principium sui est occulta, quia ostendit qualiter de occulto divinitatis omnia manifesta nobis procedunt : ergo illa doctrina magis debet dici mystica quam haec.
Praeterea, Illud quod supereminet omnibus entibus, est occultum nostrae cognitioni, cujus causa est, quod sit super entia : sed in libro de Divinis nominibus, docuit eminentia nomina divina exponere per eminentiam : ergo et illa scientia debet dici mystica.
Praeterea, Sicut dictum est in primo et secundo capite Cælestis hierarchiæ, sacra Scriptura distribuit nobis divina per symbola, ut proportionaliter nobis, per ea quæ nobis sunt nota, reducamur in divina : si ergo ista scientia debet dici mystica, quia ducit nos a manifestis, et relinquit nos in occulto, videtur etiam, quod propter finem occultum symbolica Theologia debeat dici mystica.
Sed dicendum, quod negativæ Theologia, sicut in capite tertio infra dicemus, incipiunt a manifestis nobis sensibilibus negando ea de Deo, et sic procedentes removendo omnia ab ipso relinquunt intellectum nostrum in quodam confesso circa id a quo negantur omnia quæ novit,et de quo non potest affirmare quid sit : affirmativæ autem Theologiae producunt nobis occultum divinitatis in manifestum, secundum quod significant ab omnium causa procedere ea quæ sunt manifesta nobis : sicut cum dicitur Deus bonus, significatur id a quo omnis bonitas in creaturis est : et cum dicitur Pater, id a quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur : et ideo quia haec doctrina considerat hujusmodi remotionem quæ est per negationes, aliae vero considerant affirmationes de Deo, haec dicitur magis mystica quam aliae, ex hoc quod in occulto nos relinquit, aliae vero ex occulto nos trahunt in manifesta.
Ad primum ergo dicendum, quod scientia quæ procedit ex principiis rationis, ponit in aperto ea ad quæ ducit : haec autem scientia non procedit ex talibus principiis, sed potius est ex quodam lumine divino, quod non est enuntiatio per quam aliquid affirmetur, sed res quædam convincens intellectum, ut sibi super omnia adhæreatur, nec elucidat intellectum ad id quod excedit ipsum, propter quod remanet intellectus in quodam non determinate vero : et hoc lumen proportiona-
<--- Page Split --->
tur lumini, quo corporalis visus confortatur ad videndum, et tamen non facit alicujus visibilis determinatam cognitionem, cum melius species propria sit : lumen autem principiorum rationis assimilutur magis ipsis speciebus propriis rerum visibilium, quibus visus determinate apprehendit hoc vel illud : et ideo hoc ducit in determinatam cognitionem rei.
Ad secundum dicendum, quod quamvis divinae personae sint occultae secundum rem, tamen modus tractandi de eis non est occultus : quia per hoc quod affirmatur aliquid de eis in illa doctrina, ut quod Pater generat, vel quod sunt tres personae, trahitur intellectus noster ex occulto divinitatis ad res manifestas in quibus aliquod judicium invenitur, et dictum in eis ex causa prima : haec autem scientia dicitur mystica quantum ad modum, ut dictum est : et per hoc patet solutio ad tertium, quartum, et quintum.
Ad sextum dicendum, quod scientia et quælibet res, maxime debet denominari a fine : et ideo quia ista scientia relinquit in fine occulto, magis debet dici mystica quam scientia de divina nominatione,
quæ ostendit processum ab occulto in manifestum, præcipue per processionem, cum etiam principium non consideretur ibi ut occultum, sed ut manifestatur per processionem rerum ab ipso, convenientium secundum proportionem imitationis cum ipso.
Ad septimum dicendum, quod supereminentia quae consequitur scientiam de divinis nominibus, est supereminentia causae : et ideo non statuit nomina sicut in occulto, sed procedit per causalitatem in effectus manifestos.
Ad octavum dicendum, quod quamvis secundum ordinem quoad nos incipiamus in symbolis ab his quae manifesta sunt, tamen secundum naturalem ordinem hujus doctrinae iur ab occultis ad manifestum : quia prius est proprium quam appropriatum : appropriatio enim non potest fieri nisi per proportionem ad propria, sicut non potest sciri quod Deus dicatur dormiens, nisi prius sciatur quomodo prius est dissimulans : propria autem sunt occulta, appropriata vero manifesta : et ideo etiam ibidem est processus ab occultis ad manifesta.
<--- Page Split --->