CAPUT IV.
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.
§ 1.
DALETH (7)
DALETH interpretatur janua, vel pauper, vel tabula. Et notantur ibi tria quæ competunt sententiae sequentis versus. Primum est instrumentum inquirendi. Et hoc notatur per tabulam : quia mulier hæc per utilitatem lucri sui facta est quasi tabula domus viri, in qua vir et familia evadunt naufragium mendicitatis. Unde, dicitur infra, §. 21, quod non timebit domui sua a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Secundo notatur necessitas inquirendi, et hoc in quantum DALETH interpretatur pauper. Pauperum enim est inquirere lanam et linum.
Tertium est adipiscendi possibilitas. Et hoc notatur per hoc quod DALETH interpretatur janua : per ipsam enim est aditus in divitias domus. Et de hoc habetur, Eccli. xxvi, 21 : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
In versu vero sequenti notantur duo, scilicet materia operis hujus mulieris, et
ipsum opus. Primum, ibi, « Quæsivit lanam et linum. » Secundum, ibi, « Et operata est consilio manuum suarum. »
In primo duo notantur, scilicet modus quaerendi, et res quæsita. Modus quærendi per hoc quod dicit, « Quæsivit. » Res quæsita per hoc quod dicit, « Lanam et linum. »
Modus quaerendi duplex est, scilicet negotiatione, et labore. Emit enim lanam et linum, et elaboravit linum agricultura, et lanam per educationem ovium.
De primo sub alia metaphora dicitur in Evangelio Matthæi, xiii, 43 et 46 : quod simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Idem enim ibi signatur per margaritam quod hic per lanam et linum, scilicet decor et honestas virtutis. De utroque horum simul dicitur, II Reg. xii, 3 : Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. Pauper est mulier quærens lanam et linum, et emit ovem unam parvulam, hoc est, humilem Christum, dando pro ipso quidquid diligit in hac vita : et postea nutrit eum cum filiis suis, hoc est, intellectu et voluntate, dando illi
<--- Page Split --->
cibum actionis et contemplationis potum : et dormit in sinu illius, hoc est, quiescit in corde : et est illi sicut filia, hoc est, sicut anima sua.
De elaboratione autem lini per contrarium habetur in Isa. xix, 9 : Confundentur qui operabantur linum, plectentes, et texentes subtilia. Linum significat candorem virtutis humanae. Et qui operantur illud in Ægypto, hoc est, in vanitate hujus mundi, plectentes circumstantias operum suorum, et texentes opera in consuetudinem ad humanam laudem, confundentur. Et hujus ratio redditur, Exod ix, 31, ubi dicitur quod Ægypti grandine percussum est linum cum jam folliculos germinaret. Grando iram Dei significat quæ percutit omnem virtutem hypocritarum, cum jam, hoc est, in hoc tempore germen quærat humanæ retributionis. Sed non sic mulier quæ quærit linum in Jerusalem, hoc est, ad cultum et honorem Dei.
Secundo, notandum est quid sit lana, et quid linum. Lana est quæ tondetur ab ove : linum autem quod de terra oritur, et multo labore in vestimentum aptatur. Ovis Dominus noster Jesus Christus est, de quo dicitur, Isa. liii, 7 : Sicut onis ad occisionem ducetur, et non aperuit os suum. Et, Joannis, 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ab ista ove mulier hæc accepit sex genera lana. A nativitate duplicem sumit, scilicet recognitionem exsilii, et contemptum mundi. Christus enim in exsilio natus est, quia licet Bethlehem sua esset, tamen dicitur, Joan. 1, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Similiter tunc mundum contempsit : quia non de regina, sed de paupercula : non in aula regia, sed in stabulo natus est. Natus autem non operitur purpura et bysso, sed panniculis : nec reclinatur in cunabulis, sed reclinatur in præsepi o : sicut dicitur, Luca, 11, 7, quod peperit Maria
Filium suum primogenitum, et pannis eum involuit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. A profectu vita accepit duplicem lanam, scilicet humilitatis, et mansuetudinis : sicut dicitur, Matth. ix, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. Ab exitu etiam accepit duplicem lanam, scilicet obedientiae, et patientiae. De obedientia dicitur, Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. De patientia dicit Petrus, I Canon. II, 23 : Cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur. De utroque horum dicitur, ad Philip. II, 8, quod factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De isto vellere agni facta est tunica inconsutilis Christi 1, qua induitur Ecclesia ad retinendum calorem charitatis.
Linum autem quod de terra oritur, candorem signat virtutis humanæ, et signat exempla Sanctorum Veteris Testamenti et Novi, in quorum terra linum crevit.
Sancti autem Veteris Testamenti, in quorum terra linum crevit, sunt Legislator, Patriarchæ, et Propheta.
A Legislatore mulier hæc duplex accipit linum, scilicet mansuetudinem in regimine, et zelum in ultione. De primo dicitur, Numer. xii, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. De secundo dicitur, Exod. ii, 11 et 12, quod Moyses egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum Ægyptium percutientem quemdam de Hebreis fratribus suis. Cumque circumspecisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. Hebrei transeuntes interpretantur, et significant Sanctos qui passibus meritorum continuo tendunt ad patriam. Ægyptius autem signat hominem mundi, non consentientem Sanctis, quem mulier for-
<--- Page Split --->
tis interficit in gladio spiritus, quod est verbum Dei i. De utroque horum simul habetur, II Regum, xxiii, 8, quod David erat quasi tenerrimus ligni vermiculus. Vermiculus ligni mollissimus est cum tangitur, et quoad hoc signat mansuetudi. nem in regimine : et durissimus est cum tangit, et quoad hoc signat zelum in ultione.
A Patriarchis etiam accipit duplex linum, scilicet fidem in dictis, et spem in promissis. De primo habetur, ad Roman. iv, 3 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Et, ad Hebr. xi, 2 : In fide testimonium consecuti sunt senes, scilicet patres. De secundo, ad Roman. iv, 18, dicitur quod Abraham contra spem in spem credidit. Et, ibidem, infra, yj. 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens . quia quaecumque promisit, potens est et facere. De utroque horum est totum undecimum caput epistolae B. Pauli ad Hebraeos.
A Prophetis etiam accipit duplex linum, scilicet secretorum contemplationem, et exprobrationem vitiorum. De primo habetur, Isa. vi, 1 et seq. : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat domus a majestate ejus 4. Et caetera quae ibi sequuntur. Altitudo ejus solii est eximia majestas judicis mundi. Domus autem triumphans Ecclesia est, in qua praeclarius fulget species majestatis ejus. Templum autem Ecclesia militans quae repletur his quae sub ipso sunt, hoc est, speculo creaturae et aenigmate allegoriarum in Scripturis in quibus ipsa Deum contemplatur : sicut dicitur, ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas. Seraphim autem significant Sanctos assistentes Deo, plenos
igne charitatis. Sex habent alas : duabus enim volant in Deum, scilicet intelligentiae luce, et desiderii fervore : et duabus velant obumbrando et protegendo faciem ejus, hoc est, contemplationis : qui dicuntur facies Domini : quia ex frequenti intuitu ipsorum in Deum, et Dei in eos, signatur et sigillatur super eos lumen vultus Domini : et in lumine Dei ambulant, et in nomine ejus exsultabunt tota die, et in justitia ejus exaltabuntur. Et fit splendida facies eorum, sicut resplenduit facies Moysi dum rediret de monte, sicut habetur, Exod. xxxv, 29 et seg. Duae autem alae quibus protegunt eos, sunt fervor spiritus, et sapor faciei Dei : et duabus velant protegendo pedes ejus, hoc est, activos qui ambulant per viam bonorum morum, scilicet honestate exempli ad proximum, et pietate intentionis ad Deum. De secundo dicitur, Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias, propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat, scilicet in consumptionem et exprobrationem vitiorum.
Sancti Novi Testamenti sunt Apostoli, Martyres, Doctores, Virgines, Vidua, et boni conjugati. Ab Apostolis sumit duplex linum, scilicet opera supererogationis, et instantiam praedicationis. De primo dicitur, II ad Corinth. xii, 14 et 15 : Ecce hic tertio paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Act.xx, 33 et 34, loquitur idem Apostolus, dicens : Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Item, I Regum, xii, 2 et 3, dicit Samuel: Conversatus coram vobis ab adole-
<--- Page Split --->
scentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis. De secundo dicitur, II ad Timoth. iv, 1 et 2: Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus : prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
A Martyribus duplex sumit linum, scilicet fidei constantiam, et fortitudinem in adversis. De primo dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Et, Psal. cxv, 10 : Credidi, propter quod locutus sum. Et in Evangelio Matth. x, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. De secundo dicitur, ad Hebr. x, 32 et seq. : Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socch taliter conversantium effecti. Nam et vincis compassi estis : et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Et, Act. xxvii, 24 : Ne timeas, Paule, Cæsari te oportet assistere. Item, II Machab. vi, 19et 20 : Eleazarus... gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non ad mittere illicita propter vitæ amorem. Et, infra, y, 30 : Cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte pos-
sem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
A Doctoribus etiam sumit duplicem lanam, scilicet Scripturarum meditationem, et sollicitudinem curae pastoralis. De primo dicitur, in Psal. 1, 2 : In lege Domini voluntas ejus : et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et propter hoc præcepit Dominus in lege 1, quod scriberent etiam in manu propter jugem legis meditationem. Item, Malach.11, 7 : Labia Sacerdotis custodiend scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercituum est. De secundo dicitur, ad Roman. xii, 8 : Qui præest, in sollicitudine, supple, præsit. Et idem, infra, y, 11 : Sollicitudine non pigri, supple, pigri non sitis. Et hoc significatum est in Evangelio Joannis, ubi Dominus tribus vicibus quæsivit a Petro, an diligret eum plus cæteris : et toties responso accepto quod diligeret eum, tribus vicibus commisit eis pascendas oves 2. Quia videlicet Prælatus plus debet diligere Deum quam facultates et amicos et seipsum, et pascere debet verbo et exemplo et auctoritate clavium suos subjectos. Item, Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. De utroque horum simul habetur, Eccli. xliv, 5 et 6 : Laudemus viros narrantes carmina Scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes : pacificantes in domibus suis.
A Confessoribus etiam duplex sumit linum, scilicet pœnitentiae lamentum, et longanimitatem exspectationis promissorum. De primo dicitur, Matth. v, 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et, in Canticis, n, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc signatum est in Josue, xv, 19, ubi Axa, filia Caleb, pro benedictione duplex
<--- Page Split --->
accepit irriguum, scilicet superius, et inferius : quod signat duplex lamentum, scilicet pro incolatus hujus miseria, et pro dilatione patriæ. De secundo dicitur in Genes. XLIX, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Item, Thren. III, 26: Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. Et, ad Hebr. xi, 13 : Juxta fidem defuncti sunt omnes sancti, non acceptis repromissionibus : sed a longe eas adspiscientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
A Virginibus etiam duplex sumit linum, scilicet munditiam castitatis, et carnis mortificationem. De primo dicitur, I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Item, ibidem, 3. 32 : Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. De secundo, I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Item, ad Galat. VI, 14 : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Item, ad Galat. VI, 17 : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum. De utroque horum simul dicitur, Cantic. i, 9 : Pulchre sunt gene tuæ sicut turturis. Turtur hujus naturae dicitur esse, quod non jungitur secundis nuptiis. Unde fidelitas illa signatur per unam genam : per alteram autem signatur habitus humilitatis et maturitatis.
A bonis conjugatis etiam duplex linum sumit, scilicet misericordiam in pauperes, et regimen familiae. De primo dicitur, Matth. v, 7 : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et Matth. xxv, 34 : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, etc. De secundo, I ad Timoh. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Item, Eccli. L, 1 : Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum. Et, Genes. XXXIX, 4 : Joseph gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant.
§ 2
Sequitur :
A Viduis etiam sumit duplex linum, scilicet fidelitatem ad maritum, et humilitatis indumentum. De primo dicitur, Lucæ, n, 36 et 37, de Anna quod erat prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : et hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et hæc erat vidua usque ad annos octoginta quatuor, quæ non discedebat de templo, jequinis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Et de his dicit Apostolus, 1 ad Timoth. v, 5 : Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. De secundo dicitur, Judith, ix, 1 : Judith ingressa est oratorium suum : et induens se
Et operata est consilio manuum suarum.
In quo notantur duo, scilicet modus operis, et organa quibus exercetur opus.
Circa primum notantur duo, scilicet instantia operis per hoc quod dicit « Operata est, » et discretio per hoc quod dicit, « consilio. »
De primo dicitur, Eccle. ix, 10 : Quodcumquefacere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Et in hoc arguun-
<--- Page Split --->
tur duo genera hominum, scilicet pigri, et otiosi. De primis dicitur, Proverb. xx, 4: Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate et non dabitur illi. Per frigus intelligitur desidia hujus vitæ : per æstatem autem intelligitur dies judicii, quando Deus plena luce manifestabit consilia cordium, et calore zeli sui reddet unicuique juxta opera sua. De secundo dicitur in Evangelio, Matth. xx, 6: Quid hic statis tota die otiosi? Et Proverb. xii, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est. De utroque horum habetur simul, Eccle. x, 18 : In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. Per contignationem intelligitur compaginatio virtutum, quæ dissolvitur in pigritia, et acquiritur per assuetudinem operis. Per infirmitatem manuum intelligitur otium, per distillationem tentatio libidinis, per tectum charitas, et per domum conversatio.
De consilio, per quod intelligitur discretio, dicitur, ad Roman. xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum. Et nota quod duo exiguntur ad hoc quod consilium sit de aliquo, scilicet, quod difficile sit, et possibile aliter fieri. Et inde scivit mulier fortis quod reprehenduntur qui sine consilio ordiuntur telam, et non a Domino : ut habetur, Isa. xxx, 1 : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per Spiritum meum ! Dicitur etiam, Isa. xix, 9 : Confundentur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia. Et ideo sine consilio non est operata lanam et linum præcipue, cum dicat sapiens, Eceli. xxxii, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pænitebis.
Organum autem operandi intelligitur per hoc quod dicitur, « Manuum suarum : » in quo notantur duo, scilicet duæ manus, et proprietates illarum, quando dicitur, « suarum. »
Dua manus mulieris sunt : una ope-
rans circa se, et altera circa proximum : custodia sui, et dilectio proximi. Item, ad formositatem manus duo exiguntur, scilicet debita quantitas, ut sit longa manus secundum proportionem corporis : et debitus color, ut scilicet sit alba manus rubore suffusa. Ad substantiam autem manus exiguntur quinque, scilicet numerus digitorum, et pellis, et ossa, et caro, et debita colligatio per nervos et venas. Ad fortitudinem autem manus duo exiguntur, scilicet abundantia roboris in membris manus, et abundantia spirituum discurrentium per venas. Et haec omnia est invenire in utraque manu. In manu enim dilectionis proximi longitudo est per dilectionem omnis boni, quod est in proximo. Alba vero est manus per innocentiam ad omnem hominem. Suffusa, autem est rubore compassionis ad omne malum proximi: habens pellem mollem mansuetudinis: ossa vero, fortitudinem portandi imbecillitates infirmorum: et carnem, affectum naturae deficientis proximi: et colligationem per nervos pietatis, et venas misericordiæ, in quibus est rubor charitatis Dei, et spiritualitas, scilicet spiritus per omnes articulos vitam simul et vigorem diffundentis.
Habet autem hæc manus quinque digitos, et quilibet digitus unguem in custodiam sui: et tres articulos, ut sit flexibilis ad opus.
Primus digitus est honor parentum, habens primum articulum ad exhibitionem reverentiae, secundum ad susceptionem disciplinae, tertium ad ministrationem necessariorum si necesse est: unguem autem protegentem habet memoriam laborum quos in nobis parentes sustinuerunt.
Secundus digitus est obedientia superiorum, habens tres articulos, quorum primus est nihil habere de propria voluntate ad ea quæ videntur sublimia in hoc mundo: secundus, multum habere de propria voluntate ad humilia: tertius, celeritas non exspectans præceptum, sed
<--- Page Split --->
obediens ad nutum : unguis protegens et armans totum digitum est carentia proprii sensus.
Tertius digitus est humilitas ad omnes, habens et ipse tres articulos inflexionis suae, quorum primus est reputare se inferiorem majori: secundus, subdere se pari: tertius, subdere se etiam inferiori: unguis autem conservans est sensus propriae vacuitatis.
Quartus digitus est societas amicabilis, habens tres articulos. Primum, idem velle et idem nolle cum amico: secundum, nihil turpe velle pro amico: tertium, bonum pro amico indesinenter operari : unguis autem digitum hunc custodiens est amor virtutis.
Quintus digitus est dilectio inimicorum, habens tres articulos. Primum, dimissionem injuriae: secundum, salutationis exhibitionem: tertium, redditionem boni pro malo : unguis autem hunc digitum custodiens est memoria injuriarum quas nos peccando inferimus Deo.
Primus horum digitorum magnus est affectu, sed brevissimus : eo quod non extenditur nisi in conjunctos nobis. Secundus autem longior, sed minor. Tertius longissimus, quia ultra omnes se extendit humiliando. Quartus iterum brevior tertio, habens tamen venam corporis in consensu amicorum. Quintus vero minimus affectu, sed tamen longior primo, quia plures sunt inimici quam parentes. De primo dicitur, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longavus super terram. De secundo, ad Hebr. xni, 17: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. De tertio, ad Philip. ii, 3 : Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, supple, agentes sitis : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Et, I Petr. ii, 13: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum. De quarto dicitur in Proverb. xxvn, 9 et 10 : Bonis amici consiliis anima dulcoratur. Amicum tuum, et ami-
cum patris tui ne dimiseris. De quinto, in Evangelio, Matth. v, 44: Ego dico vobis: Diligite inimicos vestros. Et, ad Roman. xii, 20: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi.
Altera manus est custodia sui, et illa operatur mulier circa seipsam, habens ossa vigoris et carnes, refocillationem infirmitatis. Nervi autem ligantes sunt nervi discretionis : venae vero, in quibus pulsat spiritus, est continuum dominium rationis super sensualitatem, super quam extenditur pellis modestiae, undique modum statuenti s : quae coloratur albedine mundae conscientiae, cui suffunditur rubor desiderii aeternorum, habens quinque digitos cum unguibus et articulis suis.
Primus est custodia sensuum, habens tres articulos, scilicet ablationem vanitatis ab auribus et oculis, ablationem leccacitatis ab odoratu et gustu, et ablationem resolutae mollitiei a tactu. Et hunc digitum munit ante unguis qui est odium sui.
Secundus digitus est exercitium laboris. Tres ejus articuli sunt abstinentiae, vigiliae, et orationes. Unguis autem est spes remunerationis.
Tertius digitus est contemplatio futurorum. Tres articuli quibus inflectitur sunt consideratio justitiae in penis, meditatio misericordiae praemiantis, et visio deitatis. Habens unguem totum digitum protegentem, scilicet intellectum Scripturarum.
Quartus digitus est agendorum sollicita premeditatio, habens tres articulos, scilicet ut videamus in quo et quantum defecimus, et in quo et quantum profecimus, et quid acturi simus. Habens unguem protegentem, scilicet prudentiam sagaciter eligentem melius a minus bono.
Quintus digitus est illicitorum confessio. Tres ejus articuli sunt confessio transgressionis, omissionis, et otiosi. Unguis autem protegens, confessionis ipsius veritas.
<--- Page Split --->
Primus digitus magnus est, propter continuam pugnam sensuum ; sed brevis, quia circa ea qua in nobis tantum sunt. Secundus longior est extensus per totam vitam. Tertius longissimus contemplatione divinitatis. Quartus brevior illo : sed tamen longior illo primo. Et quintus minimus quidem, eo quod custodientibus se sollicite pauca inveniantur confessione purganda. De primo dicitur in Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Et, Job, xxxi, 1 : Pepigi fœdus cum oculis meis, etc. De secundo dicitur, Daniel. ix, 3 : Posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. Et, Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. De tertio dicitur, Isaïe, xxi, 5 : Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes. Mensa ponitur quando mens in æterna veritate reficitur. Specula vero est altitudo intelligentiae contemplationis. Comedentes et bibentes sunt Sancti in pascua fruitionis exsultantes. De quarto dicit Apostolus, II ad Corinth. viii, 21 : Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. De quinto, Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Et nota quod neutra istarum manuum sinistra est. Unde mulier haec significatur per Aod, de quo legitur, Judic. iii, 13 , quod utraque manu pro dextera utebatur. Et ideo dicitur, Cant. v, 14 : Manus illius toralites, aureæ, plenæ hyacinthis. Et dicuntur toralites propter flexibilitatem ad opera : aureæ vero propter intentionis pietatem : sed plenæ hyacinthis propter radiantiam virtutis secundum distinctionem articulorum.
Sequitur, « Suarum. » In quo notatur quod propriis manibus operata est et non alienis. Et est contra quosdam qui manibus alienis mirabilia operantur : digito autem proprio nolunt movere sarcinam. Committunt se quidem orationibus Sanctorum, sed indignos se faciunt pravis moribus orationibus eorum : sicut Pharao in Exod. viii, yy, 8, 28, et ix, 28, rogavit filios Israel ut orarent pro eo saepius. Et Antiochus, II Machab. ix, 13, de quo dicitur : Orabat hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isti sunt qui capiunt extrema Sanctorum, sed non principium : sicut Balaam, Numer. -xxiii, 10, qui dixit : Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.