TRACTATUS I
DE IPSIS MOTIBUS ET PROPRIETATIBUS IPSORUM.
CAPUT I.
De motu constrictionis et dilatationis animalium, et de proprietatibus ejus.
Quia autem determinata sunt quae ex parte primorum moventium dicenda videbantur tam in anima quam in corpore,
superest ut de ipso motu determinetur. Est autem animalium motus duplex in genere. Unus quidem qui in omni animali invenitur, sive perfectum sit, sive imperfectum, et hic est motus constrictionis in praesentia timoris et tristitiae, et generaliter in praesentia nocentium : et motus dilatationis in praesentia conferentium et voluptatis : per hunc enim motum animal cognoscitur esse animal. Alius autem motus est, qui est de loco ad locum, qui tamen non omni convenit animali. Est autem motus cordis primus in constrictione et dilatatione secundum systeme vel diastolem, vel ejus membri quod est loco cordis : quamvis enim hoc aliquando occultum sit, tamen non convenit hoc esse necessarium in omni ani-
<--- Page Split --->
mali : quia aliter non transmutaretur spiritus ab uno membro ad omnia membra, quod est principium aliorum, sicut in aliis libris et in isto dictum est. Hic autem motus qui est dilatationis et constrictionis, invenitur in omnibus animalibus. Si enim pungantur actu, constringuntur : et hunc motum etiam embriones habere inveniuntur antequam alius sensus vel motus deprehendi possit in eis.
Propter hoc igitur prius loquendum est de illo : et primum quod consideratur in ipso, est quod iste motus a phantasia est et appetitu confusis et debilibus valde. Quod patet per hoc quod nisi talia apprehenderent nocumentum et delectantia, non constringerentur ab illis fugientia, neque dilatarentur ad illa persequentia quae aestimant sibi conferentia esse. Quia autem, sicut in libro de Anima 1 diximus, talia propter imperfectionem sensuum suorum sunt confusae phantasiae et appetitus, propter hoc non movent in eis phantasia et appetitus nisi apud sensibilem praesentiam : et propter hoc est quod aliquando hujusmodi phantasiam et appetitum non habere dicuntur : quoniam cum spiritus eorum pauci sint et obscuri et spissi, propter frigiditatem repugnant mobilitati quae exigitur a sensuum organis per cellulas capitis : et iterum si moverentur, propter obscuritatem non bene repraesentarent formas, et propter modicitatem suam cito deficerent.. Cooperatur autem his, quod talia animalia raro habent capita distincta, et ideo habent organum phantasiae et appetitus cum sensu imperfecto conjunctum. Propter quod etiam phantasia et appetitus non movent in eis nisi ad praesentiam sensibilis. Omnino autem necessarium est per ea quae in libro de Anima 2 de movente dicta sunt, aut phantasiam et appetitum, aut intellectum et appetitum, aut forte
tria haec aliquando esse moventia in omni animalium motu.
In hoc etiam motu valde considerandum est, quia videtur esse compositus ex duobus motibus. Uno quidem qui est a circumferentia ad centrum, qui motus est constrictionis. Alio autem qui est a centro ad circumferentiam, qui est motus dilatationis. Et primus quidem horum est motus fuga, secundus autem prosecutionis. Propter quod ambo isti ab appetitu esse et fieri probantur : et per consequens oportet eosdem esse a phantasia : quia nihil habet appetitum nisi quod habet phantasiam aliquam determinantem de delectabili vel de nocivo. Si enim sensus solus in his sufficeret, tunc oporteret esse motum sine determinatione convenientis vel nocivi. Hae enim intentiones non accipiuntur per sensum, licet cum sensu sint, et ab eo eliciantur per potentiam altiorem quam est sensus.
Cum autem dicimus istum motum animalem esse compositum ex motu ad centrum a circumferentia, et e converso, non possumus tamen dicere quod isti sint motus recti : quia si essent motus recti, tunc non essent lineares, et in motu ad centrum describeret id quod movet, duos angulos rectos super centrum. Et similiter omnino esset in motu qui est a centro, ita quod id quod movet, describeret duos angulos rectos in circumferentia : et nos videmus oculis nostris, quod hoc non est verum : quia cum movetur animal motu constrictionis, retrahitur tota ejus superficies versus unum punctum in medio, et figuratur concavum dimidiaspharea : et cum dilatatur, iterum extenditur in una parte plus quam in alia, et effingit convexum dimidia spharea. Causa autem hujus pro certo est, quod motor non est aliqua forma elementaris, sed est aliqua resultatio et vestigium motoris cœelestis. Si enim esset motor forma ele-
<--- Page Split --->
mentalis aliqua, sicut grave, et leve, vel quaevis aliarum, absque dubio in ipso motu invenirentur proprietates motus recti : sicut videmus quando cadit aliquod animal : tunc enim describit in loco super quem cadit, duos angulos rectos. Motor autem coelestis non sic movet, sed motus ejus est in gyro et circulo : et hic motus est mutans id quod movetur secundum formam semper, sed non secundum subjectum, sicut ostendimus in sexto Physicorum 1. Cum autem motor inferior necessario deficiat semper in aliquo a motore superiore : tunc motor animalium qui non est coelestis, sed est quoddam remotum vestigium ipsius, in multis necesse est quod deficiat, et praecipue in animalibus imperfectis : cum tamen conatus ejus sit ad imitationem ipsius. Et ideo cum coelestis mobile situm mutat secundum diversas formas sphærarum, motor qui est vestigium ipsius, mutabit secundum primas formas semisphæræ sive hemisphærii : quia hæc est dimidia sphæra. Primæ autem formæ quæ sunt substantiales hemisphærio, sunt concavum et convexum, quod illæ conveniunt eidem et ex linea ambiente quæ est diversarum formarum in diversis positionibus suis intus et extra : extra enim est convexa, et intra concava : et similiter conveniunt ei istæ formæ ex figura, quæ similiter intus et extra has duas habet formas. Secundum has igitur mobile suum movebit motor qui est vestigium aliquod motoris coelestis. Sunt autem isti motus etiam secundum formam luminis et spiritus : quoniam lumen motum habet pyramidælem, sicut diximus in libris praecedentibus istum.
Hoc autem modo moventur etiam spiritus : eo quod sunt hi instrumenta motus quibus motor coelestis movent materiam sibi subjectam, et ille qui est vestigium ipsius. Constat autem quod pyramidis
retracta retrahitur in punctum, et dilatata dilatatur in circumferentiam : cujus tamen in medio est linea quae vocatur sagitta pyramidis, et cujus punctum extremum est ultima dilatatio, et ad cujus principium est ultima constrictio.
Oportet igitur quod iste motus sic compositus sit ab uno, et ad idem unum : non autem esset ab uno ad idem unum, nisi hoc esset secundum illum modum motus in mobile. Oportet igitur, quod hic modus motus sit ab uno ad unum immobile primum. Et si quaeritur, quid sit illud ? non est dubium quin illud sit centrum cordis, vel membri quod est loco cordis. Cum autem motus iste sit compositus compositione quam diximus, oportet necessario intercidere duas quietes, propter ea quae diximus in antehabitis libris : et hoc repetere non oportet. Quibus autem fiat instrumentis dicendum erit in libris anatomiae anima ium, quos nos faciemus in libro Animalium, ubi de nervis et lacertis et chordis quibus omnium animalium motus perficiuntur, sermo habebitur*.
Fuerunt autem quidam rudes et stolidi, qui dixerunt in tali motu et in aliis animalium motibus esse quidem circulum. Sed hunc circulum dixerunt esse appetitum : quoniam appetitus primo movetur a re ipsa, et postea prosequendo delectabiliter venit in rem quam appetit : et sic concluditur circulus in re exteriori : aut etiam appetitus motus extra se ad appetibile revertitur in seipsum cum fruetur illo : et tunc dicebant concludi circulum in anima appetente : et hoc stolidum et falsum, quoniam secundum hos motus fugae non haberet circulum in re exteriori conclusum. Praeterea iste motus non habet figuram circuli vel partis circuli nisi metaphorice. Et talis sermo non est physicus, sed potius est peccatum in problematibus transferre ad
<--- Page Split --->
proprietatem positas locutiones, ut dicitur in Topicis Aristotelis. Hæc igitur de motu dilatationis et constrictionis dicta sunt.
CAPUT II.
De motu qui vocatur processivus animalium, et de proprietatibus ejus.
enim omnes differentiae in motibus cœelestibus inveniuntur, sicut in Ccelo et Mundo1 est ostensum. Inveniuntur autem et in lumine quod est instrumentum et quasi spiritus enisuss ab orbe in materiam generabilium sibi subjectam. Motus enim cœeli incipit a dextro, et regyrat per sinistrum : motus autem latitudinis vocatur in astronomicis cum est ab ante in retro, et motus luminis est a summo in deorsum. Motus autem formae cœelestis est in gyro. Cum igitur, sicut saepe dictum est, motor animalium, ut ait Plato, a fonte cœelestium exortus sit, non movebit nisi cœelestes imitando motores : et sic oportet in motu processivo istas differentias inveniri.
Motus autem animalium perfectorum est valde multiplex. Unus est ille qui vocatur processivus, quo animal procedit de loco ad locum. Secundus autem est motus membrorum, sicut manus et capitis et aliorum, quae licet a corpore non moveantur, tamen in corpore manentia movent secundum diversa loca et ad diversos situs.
Inter hos autem motus perfectior est processivus, et etiam communior : quoniam videmus hunc motum quibusdam animalibus inesse, ut limacis, et ostreis quibusdam quae motum membrorum aut parum aut nihil habere videntur. Primo igitur de ipsis dicentes accipiamus divisionem Platonis, qui dicit septem esse differentias hujus motus, sicut et in mundo septem dicit genera motus localis inveniri, sicut narrat Apuleius in libro de Platonis dogmate. Est enim ante et retro, et dextrorsum et sinistrorsum, et deorsum et sursum, et in gyrum : hæ
Dicamus igitur, quod sicut est in animalibus perfectissimis et nobilibus, sicut in homine, et leone, et aliis hujusmodi : ita etiam est in aliis vel aliquid simile illi, sive sint bipedia, sive quadrupedia, sive multiplexia. In omnibus autem animalibus perfectis sic est, nisi per accidens fiat contrarium, quod ambulando præponunt dextrum, et trahunt sinistrum : eo quod ista duo sunt principia latitudinis, et ambulatio est motus secundum latitudinem. Movens autem in hoc motu est vis sensibilis, cujus motus est ab ante retrorsum, primum in apprehendendo nocivum vel conveniens, et imitando et fugiendo per appetitum vel delectationem fit a retro in ante : et hic est motus vel virtus movendi, et desiderium, et spiritus qui ab intus ad extra ubi sunt sensus, et expanditur in organa anteriora præcipue. Motus autem a deorsum in sursum et e converso, competit etiam secundum processum qui est a sursum in deorsum : et hic est motus motivæ virtutis, quæ affixa est nervis et musculis quibus fit motus : hæc enim a sursum capitis est exiens usque ad ultima organa pedum deorsum, per quæ motus deam-
<--- Page Split --->
bulationis perficitur. In gyro autem motus est ipsius organi per quod fit ambulatio motus : sic enim optime qua sunt in microcosmo, macrocosmo secundum tam Peripateticorum quam Stoicorum congruunt doctrinam, ut motus primi moventis per imperium in anima et exsequentis ipsum, sit a sursum in deorsum, et non e converso : sic nec motor cœeli aliquid movet de suo corpore a deorsum in sursum, sed e converso influit virtutes motivas omnibus qua moventur in terra. Motus autem primi organi quod est cor, et sui instrumenti quod est spiritus, fit a retro in ante, cum initium factum est ab ante in retro, et ipsa principia motus proxima sint a dextro per sinistrum regyrantia motum : et ipsum crus et pes qua sunt instrumenta facientia motum ipsum, mota sunt in gyro quantum possibile est ipsis.
Ut autem liquidius videantur, resumamus paulisper ea qua supra bene probata sunt, quod scilicet motor non movet nisi per similitudinem aliquam cœelestis motoris. Oportet igitur, quod etiam motor animalium quantum possibile est, cœelestem motorem imitetur. Scimus autem ex his qua in Ccelo et Mundo 1 dicta sunt, quod tota virtus movendi a supremo in omnes inferiores motores descendit : et scimus per prius habita, quod secundum Platonem et medicos, et etiam secundum veritatem aliquam quam supra expressimus, virtus motiva ab occipite procedit per nucham in membra inferiora : quod omnino similitudinem habet cum illo quod fit in cœelo. Motus igitur virtutis motiva qua complete et distincte procedit movendo descendit ab alto in inferius, sicut et virtus motiva procedit a cœelo in elementa et elementata. Similiter autem per antedicta scimus, quod primum organum motus est cor, et movet exsufflando a se spiritum. Et hic
motus est similis ei qui fit in cœelo, qui est secundum circulum declivem : quoniam in illo lumen et radii subtrahuntur generatis et corruptis : quoniam sol est retro apud Capricornum, et expanduntur radii ejus et calor et lumen cum sol movetur ad Cancrum, quod vocatur ab ante in retro, et a retro in ante motus proprie : et per eumdem modum spiritus subtrahuntur, quando ad cor posterius redeunt, et immobilitantur tunc organa. Cum autem fit motus a retro ubi est cor, ad ante ubi est sensus, tunc expanditur spiritus, et etiam calor ad ante in sensuum organa, et mobilitantur. Talis autem est motus sensibilis ad animam, et fuga, qualis est motus ab ante in retro : et talis est motus appetitus ab anima sive a corde, et imitationis, qualis est a retro in ante. Observat igitur in hoc etiam motor animalis motus modum cœelestis motus.
Amplius autem dextrum in cœelo scimus esse, unde est motus, et ubi est virtus motoris major. Sinistrum autem est in cœelo quod est in eo quasi tractum ubi est virtus minor motoris. Per omnia autem simile est in animalium motu, nisi sit impedimentum per accidens. Dextra enim pars est, in qua est abundantia caloris propter duo, quorum unum est, quod licet cor declinet ad sinistrum propter causam supra dictam, tamen ventriculus suus major aperitur contra dextrum, et exsufflat in dextrum quasi recta diametro spiritum et sanguinem influens : sicut etiam videmus in mundo in omni loco calorem multiplicari, ad quem recta diametro incidunt radii cœelestes.
Alia autem causa est, quam supra diximus, praesentia hepatis. Cum igitur virtus moventis et cordis sit major in dextro, illud erit principium ambulationis. Et ideo animalia perfecta praeponunt pedem dextrum, et post trahunt sinistrum :
<--- Page Split --->
et si homo inobservate debeat ferre grave onus, parabit humerum dextrum : et si debeat facere expeditum opus, parabit manum dextram : et secundum hunc modum principia latitudinis sunt proxima principia expedita ad motum tam in cœlo quam in animalibus. In gyro autem est formalis motus cœli, sicut ostensum est in sexto Physicorum 1, et secundum gyrum formas conversionis mutat, licet substantia maneat in eodem loco. Hic autem motus est organorum sicut crurium et pedum : quoniam scimus horum quæcumque moventur, sunt fabricata radicaliter in aliis membris quæ recipiunt ea in concavo suæ sphæræ, quod membrorum a medicis vocatur pixis, et receptum in illo intrat per convexum sphæræ merobri quod movetur : et virtus movens est sita in musculo ante membrum quod movetur, sicut movetur pes in cruris pixide habens convexum vertebri sui, et movetur in pixide coxæ in genu impingens suum convexum sui vertebri, et coxa habet vertebrum in pixide femoris. Talis autem figura mobilium non admittet motum nisi illum qui aut est circularis, aut imitatur circulum, et maxime cum ipse musculus, in quo est sita virtus movens, sit compositus ex nervis motivis qui extenduntur ex ipso ad membrum quod movetur, et procedit ab ipso in acumine musculi retro chorda quæ ex nervis concurrentibus conflectitur, per quàm membrum ad suum situm retrahatur : expellit enim virtus musculi membrum per nervos extensos ad ipsum, et retrahit per chordam quæ procedens a fine musculi, alligatur membro. Talis autem expulsus et retractus ad minus faciunt semicirculum. Constat enim quod si pes circini mobilis, immobili alicui in una parte sui quæ est altera pars vocata, alligetur, et inferior pars extrudatur et retrahatur, circulum vel aliquam portio-
nem circuli describet. Sic autem est per omnia de cruribus et aliis mobilibus membris animalium, quæ in una parte extruduntur, et in alia parte in motibus manent alligata.
Manifestum igitur ex dictis, quod organum ipsum motus imitatur motum cœlestem qui est circularis. Hæc autem prudentia primo inventa est a Pythagora, postea consenserunt in eam Socrates et Plato, dicentes animæ motus esse cœli motus : et hanc etiam sententiam corroborant dicta Peripateticorum, tam Aristotelis quam aliorum.
CAPUT III.
Qualiter omnis motus processivus est motus sicut circini, et qualiter est cum labore et pœna ?
Non autem prætermittendum videtur quod etiam in libro de Anima 2 nos dixisse meminimus, quod omnis talis motus est ab immobili aliquo primo : et hoc non solum probatur per inductionem in membris animalium : eo quod pes motus movetur a pixide 'tibiae immobili, et movetur in ipsa, et tibia movetur in pixide coxæ immobili, et coxa movetur in pixide femoris immobili : et sic est de manibus et brachiis et omnibus aliis membris. Sed probatur etiam hoc
<--- Page Split --->
per syllogismum : quoniam nos scimus per ea quae in VII Physicorum 1 probata sunt, quod omne quod movetur, movetur ab alio quodam, et deducitur hoc in VIII Physicorum 2 usque ad immobile primum, quod est causa totius motus : et si hoc non esset, iterut in infinitum. Oportet igitur simile esse in moventibus et motis in motu processivo : et hoc pro certo est motus sicut circini motus : quoniam non potest habere animal omnino circulare corpus propter hoc quod suus motor non est simplex, sed triplex. Et ideo etiam ipsum oportet multiplex esse, et oportet ipsum esse commixtum et complexionatum ex corporibus quae recta sunt vocata a nobis in Cælo et Mundo 3 : eo quod sint rectarum superficierum et recti motus. Inter autem omnia recta corpora non est quod circulum suo motu describat directe nisi circinus.
Cum igitur motor animalium in recto corpore imitetur circulum, oportet quod organa sui motus habeant aliquo modo facturam circini. Et scimus quod circinus cum movetur secundum formam et facturam circini quae dat ei esse et speciem, tunc per motus in sua parte alligatus est cuidam centro immobili, circa quod circum motus circinus describit circulum : et si sequeretur circinus motum suæ materiae quæ forte est lignum vel ferrum, non describeret circulum. Ita per omnia est in organis processivi motus : quoniam membrum motum est sicut pes circini mobilis, cujus centrum contra quod movetur, est pixis, in qua est suum vertebrum. Cum igitur extruditur et extrahitur contra centrum illud, non est dubium quin imitetur circulum.
Ex his plane manifestum est, quare labor et lassitudo incidunt in animalium motu processivo : hoc enim est ideo,
quia duo motores contrarii sunt in membro, et uterque impedit alium. Motor enim formæ membri vult ire per circulum : et motor materiae membri vult moveri linealiter deorsum : et ideo incidit pæna et lassitudo in eo quod habet sensus iste contrarietatis : et hic motor est anima quæ movet membrum secundum suam formam contra motorem qui movet ipsum secundum suam materiam. Qualiter autem in tali motu duas quietes incidere necesse sit, in tertio de Anima 4 satis declaratum est, et etiam ex supra habitis satis constat.
CAPUT IV.
Qualiter omnes species motus violenti secundum naturam sunt in motu animalium, et qualiter dicatur processivus et perfectus ?
Est autem mirabile advertere de nature solertia, quod cum videret hunc motum duplicem habere motorem : unum quidem qui respondet ei quod movetur secundum formam, alterum autem qui respondet ei quod movetur secundum materiam, ne dissolveretur facile quod compositum est, primum motorem membri fecit imitari cælum et cæli motores per quos est conservatio eorum quæ con-
<--- Page Split --->
servantur secundum formam. Ne autem esset nimius labor in altero, miscuit eum ex omni specie motus violenti : ut si unus generaret difficultatem, alter faceret levamen.
Adhuc autem quod hoc liquide videatur, ad memoriam revocentur quae in VII Physicorum 1 de speciebus motus violentii dicta sunt. Sunt enim quatuor genera motus violenti, ad quae omnes alii motus violenti reducuntur, pulsus scilicet, et tactus, vectio, et vertigo. Horum autem tres sunt magis simplices, et quartus ex duobus componitur : ex pulsu enim et tractu componitur vertigo : eo quod primus tractus expellitur, et secundus retrahitur ad moventem. Scimus enim, quod dextrum inchoans ambulationem expellit primo membrum ambulationis, et post expulsionem retrahit ad virtutem musculi moventis, ut dictum est in Physicis. Ex his autem propter membrorum figuras, quae sunt concavum pixidis et convexum vertebri, componitur vertigo. Et in taliter motis membris vehitur animal ad desideratum quod quaerit per motum. Vehitur igitur corpus, sed tribus aliis motibus movetur organum motus : nec tamen ideo dicitur iste motus violentus : quoniam in VII Physicorum 2, sicut dictum est, animatorum motus assimilantur motibus violentis, cum tamen naturales sint, non quidem materiae mobilium, sed ipsis animatis secundum quod animata sunt. Et qui simpliciter vult dicere esse eorum, dicet quoniam sunt appetitus et voluntatis motus : quia voluntas et appetitus ipsa sunt moventia in his motibus : quibus etiam omnia alia moventia subserviunt.
In omnibus etiam his motibus advertendum est, quod omnia quae videntur habere similitudinem cum violentis motibus, sunt subservientia his quae movent,
ut cœelestes motores : aliter enim contingeret error in motibus animalium. Et ideo pulsus non fit nisi secundum praeceptum decernentis motum, et comparatur ad tractum, tractus et vertigo membri totius et vectio corporis animati. Quod autem non in toto revolvitur, in eodem loco et centro manens sicut cœelum revolvitur. Sed cum gyratione ipsum animatum movetur recte et linealiter, sicut currus totus linealiter movetur, licet tota moveatur circulariter circa axem. Hinc est, quod imperfectum necesse est deficere a perfecto. Imperfectum autem est, cujus perficientia et conferentia sunt extra ipsum : perfectum autem cujus perficientia et conferentia omnia sunt in ipso secundum substantiam. Et ideo cum cœelum sic perfectum sit, movetur in eodem loco et situ permanens. Et ideo cum animatum corpus sit indigentiis et imperfectionibus subjacens, et tamen cœeleste corpus secundum formam imitans et non secundum materiam, ideo oportet quod habeat in toto suo, hoc est, secundum se totum motum qui circularis secundum aliquid, et linealiter de loco ad locum procedens secundum aliquid : sic enim convenientibus quae in pluribus locis sparsa sunt, apte conjunguntur : et secundum hoc iterum habet motum ex tribus compositum quae in vectione esse dicta sunt in VII Physicorum 3. In motu enim vertebrorum habet motum expulsionis, et in motu corporis habet motum tractionis ad rectam lineam, sicut trahitur plaustrum, et in motu formae organi motus totius ad ambulandum, sicut totius cruris habet motum gyrationis sive ejus quod dicitur vertigo, sicut movetur id quod circumducitur in rota molendini.
Sic igitur facile quis advertere potest ea quae sunt in motu processivo : propter quae etiam solus ille processivus a
<--- Page Split --->
Pythagora dictus est, et perfectissimus motuum qui sunt in corporibus mortalium. Processivus quidem qui non in locum unum nec una specie motus procedit, sed in omnem locum et in omni loco et omni specie motus cœelestis et violenti : qui tamen animato violentus esse nullo modo dictus est. Perfectissimus autem, quia ex omnibus fere componi videtur : et hæc est causa quare Socrates et Plato omnem animam animalium sic movement a fonte cœelesti derivari dixerunt, et ipsam esse moventem seipsam, opinantes quod id quod est omnis motus causa, movet seipsum, et ideo sibi obedit in omnem motum.
CAPUT V.
Qualiter motus animalium est in aliis membris corporis ?
Est autem hic motus fere omnium membrorum exteriorum corporis motus, sicut apparet in capitis motu et manus et brachii et aliorum exteriorum membrorum : omnia enim hæc habent hujusmodi motores quales dicti sunt, et motus tales quales jam ante prædiximus : sed tamen motus eorum non vehunt totum corpus, sed aliquam partem : eo quod ipsa membra non sunt organa motus processivi, sed sunt motus deservientes
ad facilius consequendum id quod desideratur. Ideo etiam manus dicitur organum organorum et species aliorum organorum : quod licet in libro de Animalibus 1 plene determinandum sit, sicut et cætera quæ spectant ad naturam partium corporis animalium, tamen hic oportet dici, quod in manibus et brachiis plus apparet de motu isto quam in aliis membris, eo quod manus et brachia formata sunt ut impedientia removeant ab omnibus aliis membris, et conferant expedientia.
Et ideo cibus in os manu portatur, opera artis aptius manus exsequitur, pedes parant ad ambulandum : et ideo quæcumque sunt expedientia, aptissime præbent organis. Caput autem mobile et in his quæ collum habent simili modo motus : ad hoc autem ut circumductum citius utatur sensibus et maxime visu : quia visus non perficitur nisi ad lineam rectam. Quæ autem collum non habent, non possunt habere talem capitis conversionem, quia incideret corruptio et mors propter separationem cerebri a nucha descendentem. Et ideo talia quando visu uti contingit, totum corpus ad illam partem ad quam visus dirigendus est, convertunt. Similiter autem illa quæ habent aures in summo vertice capitis ultra situm oculorum elevatas, oportet quod curva foramina valde habeant auditus in auribus : quoniam si pori auditus statim directe transirent in summum capitis eorum, ex motu corrumperetur cerebrum. Cujus signum est, quoniam natura ossa dura valde, quæ petrosa vocantur, ponit circa auditum. Quia igitur recurvari ad infimum ad ossa petrosa necesse est pars auditus, oportet esse aures magnas quæ multum aerem capiant, et mobiles ut undecumque soni veniant, ipsos colligant antequam refringantur in aere. Licet enim per circulum fiat sonus,
<--- Page Split --->
tamen melius percipitur ex directo primi sonantis.
Signum autem ejus quod dictum est, potest accipi in anatomia capitis. Animalia enim quae habent aures (ut dictum est) eminentes, integri ossis inveniuntur sub auribus ex directo propter quod foramen descendit inferius. Haec igitur est causa quare talium aures moventur et non hominis, vel simiae quae figuram aurium inferius sitam habet super foramen auditus. Sic etiam est de ore et de maxilis, et omnino quibuscumque natura motum dederit, quod conditiones motus quae supra dictae sunt, observant, non quidem tantum quantum pedes, eo quod illi sunt organa motus processivi, sed unumquodque secundum modum possibilem et congruentem sibi. In omnibus autem his motus procedit ab immobili et in toto animali et in partibus : in toto quidem, quoniam centrum cordis est a quo procedit primo totus motus, et ad id retrahitur : et cum ex illis componatur vertigo, oportet quod totus motus gyra-
tive perficiatur circa centrum cordis revolutus. In partibus autem similiter est, sicut diximus superius : quoniam unumquodque vertebrum mobile movetur in pixide membri proximi immobilis eo motu quo movetur membrum quod movetur in ipso.
Sic igitur patet qualis sit motus processivus tam in toto animali, quam in partibus animalis acceptus. Ex praedictis etiam innotescit, quod ea quae moventur violenter, violentiam non patiuntur quae sit omnibus modis contra naturam. Licet enim motus dicti sint violenti secundum quod sunt corpora rectarum superficierum et recti motus, tamen in quantum ipsa eadem sunt corporum animatorum, elementa habent potentiam, quod illis mixta moveantur non contra naturam primis dictis motibus. Dico autem non contra naturam forme eorum secundum quod constituunt animatum corpus, et accipiunt formas taliter moventium, qualiter movent superiora, sicut planum est intelligere ex his quae praemissa sunt.
<--- Page Split --->