TRACTATUS II

DE DISPOSITIONE EORUM QUÆ MOVENTUR MOTU PROCESSIVO.

omnibus his quantum spectat ad præsentem intentionem.

Dicamus igitur, quod nihil omnino motum processivum perficit uno tamen organo motus : et hoc contingit ideo, quia animal habet dextrum et sinistrum : et nisi uteretur dextro et sinistro, oporteret quod altera pars decideret, cum in nullo juvaretur ad motum. Et ideo quæcumque moventur, duobus moventur instrumentis ad minus. Et si quis objiciat de saltantibus in pede uno, nihil valet objectio : quia talis motus est cum tanto labore, quod ipsum animal non potest sufferre diu : motus autem processivus inventus est a natura propter salutem animalis. Ex hoc autem patet mentiri Mappam mundi et Solinum, qui unipedes homines quosdam esse affirmant et ambulantes : hoc enim est impossibile propter rationem inductam.

Amplius autem et propter hoc quod de ratione motus localis animati corporis hoc est quod movetur a substantia incorporea, sive sit corruptibile, sive incorruptibile quod fit a dextro in sinistrum gyrans in dextrum : dextrum enim

De dispositionibus eorum quæ moventur motu processivo.

Consequenter autem hic videndum est qualiter fiant motus ipsi, utrum uno organo, vel duobus. Cum autem per quatuor modos in genere istius varientur, eo quod quaedam sunt gressibilia, quadam volatilia, et quaedam natantia, et quaedam reptilia, eorum quae localiter animali motu moventur, oportet nos de omnibus his modis facere mentionem : et praemittimus primo in communi de

<--- Page Split --->

nulli inest, nisi etiam cui inest et sinistrum : eo quod opposita nata sunt fieri circa idem 1 : et ideo nihil omnino intensum tantum uni organo processivi motus potest moveri : et ideo nihil ambulat tantum uno pede, neque volat tantum una ala, neque natat tantum una pinna, neque reptat tantum uno annulo corporis sui.

Ad hoc autem notandum, sicut et in Physicis nos dixisse meminimus, quod aliquando ea quae moventur motu processivo, uno quidem instrumento extenso ad movendum alterum sustentat : et cum illud extenditur ad processum, oportet alterum figi ad sustentandum id quo fertur animal, et numquam duobus simul nituntur ambulare, ita quod simul extendantur, aut simul figantur, sicut sunt omnia ambulantia bipedia. Et ideo non habent nisi unum modum procedendi qui jam dictus est. Ambulantia autem quadrupedia aut multipedia possunt simul duobus niti diversimode. Oportet enim necessario quod duo extendant, et duo figant simul : quoniam si unum tantum figerent, sive hoc esset ante, vel retro, caderet pars residua : et hoc ideo contingit, quia talia non sunt erecti corporis : et oportet quod corpus eorum in quatuor situ differentiis sit portatum, dextrorsum scilicet, et sinistrorsum, et ante, et retro. Et ideo uni non possunt niti, sed duobus. Sed hoc contingit multis modis, ut inferius in proprio capitulo de motu quadrupedum ostendemus. Volantia autem necesse est niti duobus simul organis, quorum unum sit a dextris et alterm a sinistris : et necesse est quod hoc simul extendat et simul retrahat : aliter enim necessario caderet in opposita parte in quacumque parte niteretur. Similiter autem est de natantibus, quod necesse est duobus niti simul a dextris et a sinistris dispositis organis : quia volatus

et natatio fiunt per elementa in quibus non quiescit corpus animalis. Et ideo nisi ex utraque parte suspendatur, cadit.

Ambulatio autem fit in terra in qua quies est animalium : et ideo in illa oportet altero pede sustentari, et sufficit ambulationi propter hoc quod totum corpus sustentatur super unum. In ali autem non est, quia ala non est basis corporis gravis, sed potius est impellens et trahens sicut remus navem et non basis ejus. Similis autem ratio est de natantibus. De multipedibus autem oportet necessario fieri multas bases : quandocumque enim corporis pondus tantum procedit, quod a basi pedum fixorum portari non potest, tunc oportet figere alias bases ad sustentationem corporis. Talia enim ut in pluribus, sunt mollia, et non habent ossa se tenentia exceptis generibus cancrorum et testarum : et ideo oportet ad corpora illa multas parare bases. Similiter autem est de his qua sunt multarum alarum, sicut vermes volantes. Si enim illa movent extendendo et retrahendo alas, tunc duas extendunt, et duas retrahunt : et hoc contingit, quia corpora talium non sunt plumosa et pennata, ut pennis illis portentur : et ideo oportet semper aliqua extensa esse : cum autem continue hoc fieri non posset, tunc oportet quod quando dua alae extenduntur, aliae dua retrahantur, et e converso. Talia autem sunt eruce volantes, et bombices volantes, et hujusmodi. Si autem ea quae sunt multarum alarum plus quam duarum, sunt extendentia omnes alas ad volandum, sicut sunt scaraba ei, et hujusmodi, tunc dua sunt ad custodiam, et non ad volatum. Ordinavit autem natura duas ad custodiam propter debilitatem alarum quae creata sunt ad volandum. Talia autem continuo nituntur alis extensis, eo quod lenia sunt et ad modicum sustentaculum

<--- Page Split --->

feruntur super aerem : nec necesse est reflecti alas earum. Cujus signum est, quia aves bene plumosae et bene alatae diu volant extensis alis, et raro retrahunt eas.

CAPUT II.

De motu gressibilium super terram qualiter perficitur ?

Dicamus autem nunc de ambulatione eorum quae sunt bipedia, et videamus qualiter ipsa perficiantur. Constat autem, quod illorum motus non est nisi tribus modis. Quorum unus est ambulatio, et alter est saltus, et tertius cursus. Ambulatio autem non perficitur nisi sicut dictum est, quod scilicet alter pes figatur, et alter expellatur ad accipiendum spatium propter causam quam diximus. Saltus autem fit utroque pede simul fixo : et fit saltatio per multam spiritus emissionem in organa motus, et per motum corporis per pedes in aerem, sicut movetur id quod est projectum. Cursus autem fit in talibus sicut ambulatio praeter hoc solum quod est velocior : et sic moventur ambulando omnia bipedia : bipedia tamen pennata magis apta sunt saltui quam alia propter sui corporis levitatem, et propter plumarum suarum elevationem : plumae enim totum corpus elevant. Hoc igitur modo bipedum perficitur ambulatio.

Quadrupedum autem perficitur motus tribus modis, scilicet ambulatione, troctatione, et cursu. Quando autem ambulant

secundum aptitudinem, tunc elevant unum de prioribus in dextro, et unum de posterioribus in sinistro, et e converso : et sic procedentia ambulant et incedunt aliquando velocius, et aliquando minus velocius secundum diversitatem talis motus. Quia autem super basim fixam cadit totum corpus ante et retro, ideo taliter incedens animal si velociter incederet, incommodum vehit sessorem, qui continue cadit de latere in latus ante et retro : et illi casus faciunt collisionem : et ideo docentur equi et muli et asini duos pedes in uno latere, ante et retro in eodem latere simul extendere et simul figere, et in alio similiter : tunc enim totum corpus animalis figitur ante et retro aequaliter, et extenditur aequalter, et ideo tunc non facit collisionem. Et talis motus incedendi a vulgo vocatur ambulatio. Trocratio autem perficitur in uno ante extenso et altero posterius in oppositis lateribus : propter quod incommoda est valde vectio propter casum collidentem de latere in latus. Cursus autem talium perficitur extensis primis cruribus ante simul ad accipiendum via spatium, et posterioribus impingenibus ad saltum : et quaecumque quidem hoc simul faciunt, velociter currunt.

Est autem generale in omni quadrupede, quod non movetur nisi valde male, uno pede læso, sicut bipes non movetur nisi male, altero amputato vel læso pede. Et hoc ideo est, quia corpus oportet portari ante et retro et in utroque latere : et ideo oportet esse quatuor portantia ad minus. In bipedibus autem anterior pars est vecta super posteriorem : nec oportet quod posterior portetur nisi a duobus lateribus, dextro scilicet et sinistro. Sed multipedia diversimode valde moventur propter diversitatem corporum eorum : quoniam quaedam inveniuntur multipedia valde parvi et curti corporis, sicut aranea et formica : et alia quaedam inveniuntur valde longi corporis, sicut æruca, et alia quaedam de natura vermium. Omnia autem conveniunt in hoc

<--- Page Split --->

quod oportet ea simul niti dextro et sinistro, et anterius et posterius : talia enim ossibus carent : et in quacumque parte corporis non sunt fulcita, in illa decidunt : non autem moventur omnibus pedibus simul, sed quosdam extendunt in spatium quod peragunt, quosdam autem figunt propter corporis fulcimentum : sed de natura istorum in libro de Animalibus 1 dicetur. Conveniunt autem omnia pedibus gradientia in hoc quod non habent aliquid dirigens in motu isto et gubernans, nisi imaginationem : et quaecumque inter ea sunt frigida, sunt pigra. Quaecumque autem sunt calida, sicut formica, sunt velocia et agilia : et quaeumque eorum sunt multipedia, habent vertebra et pixides in quibus est motus aut ante pectus, aut sub ventre. Quaecumque autem sunt bipedia, aut quadrupedia, habent membra haec versus dorsum continuata.

lit, oportet omnibus simul niti instrumentis ad motum pertinentibus : et ideo pisces omnes pennas simul extendunt et simul retrahunt. Et similiter volantia alas, praeter erucas quae multas alas habent, ut supra diximus. Similiter autem quae cumque natantium pedes habent, et pedibus natant, oportet simul omnes extendere, et omnes simul retrahere ante et retro : et haec est ars natandi. Causa autem est, quia natatio est tractus quidam sicut tractus navis. Diximus autem in Physicis 2, quod unum solum in talibus non movet, sed collecta virtus ex omnibus in talibus movet : et ideo oportet omnia simul extendere ad motum, et omnia simul retrahere.

Conveniunt autem natantia et volantia in motu suo in hoc quod gubernaculum habent. Cauda enim est eis pro gubernaculo : et illa reflexa se sistunt : et ideo aves quando cadunt ad terram, reflectunt caudam versus verticem ut sistant motum volationis. Natantia autem non sic possunt reflectere : quia cauda eorum disponitur secundum profundum corporum suorum, hoc est, a dorso versus ventrem. Et ideo quando se sistunt, tunc reflectunt eam aliquantulum ad latus. Cauda enim in omnibus talibus habet vicem gubernaculi dirigentis et sistentis motum volationis et natationis : sed cauda in volantibus disponitur in latitudine corporis, hoc est, a latere in latus : et ideo reflexio ejus est ad dorsum et ad ventrem propter hoc ut dirigant et sistant motum suum, ut diximus. Quaecumque autem volantium sunt multipedia et plus quam duarum alarum, non habent caudam : et hoc ideo est, quia frequenter longi corporis sunt vel rotundi, sicut æruca volans, et sicut bombices, quæ longa habent corpora, vel sicut scarabæus qui habet rotundum : et talibus esset cauda magnum impedimentum, eo quod sunt

<--- Page Split --->

pigra et debilis volatus. Et alia causa est hujusmodi, quod residuae alae quae non extenduntur, sunt eis interim pro gubernaculo : cum enim duae alarum suarum extendantur in spatium ad motum, duae aliae retrahuntur ad corpus, et sunt vico gubernaculi in tali motu.

Quædam autem sunt quæ neque perfectum habent gressum, neque perfectum volatum : sed primo dant saltum : et ut saltus prolongetur, utuntur motu alarum sicut locusta. Et illis omnibus natura dedit crura longa et fortia posterius, ut ex his totum corpus impingatur. Si enim hæc essent ante in corpore, non immineret eis totum corpus : et ideo cum impingerent térram, illis cruribus non elevaretur corpus æqualiter ad saltum : et ex hoc perpenditur, quod æqualiter in omnibus animalibus multipedibus natura ordinavit pedes posteriores fortiores quam anteriores : quia his incumbit pondus corporis : et per illa impingitur ad motum. Priora autem crura præponuntur ad mo tum chordarum trahentium. Talia enim sunt carentia sanguine, et sunt frigida et pigra et ponderosa.

et in illa motum habent : et hæc aliquando non natant pennis, sed potius parle posteriori corporis sui quæ cauda vocatur, licet in veritate cauda non sit. Cauda enim est post anum. Sed illis animalibus pars illa est inter anum suum et corpus : et quidquid ante est, pro ventre videtur esse in talibus. Talia enim omnia quæ sic natant retrorsum, natant sicut cancri secundum omne genus suum. Et hoc ideo fecit natura, quoniam ante habent multos pedes omnia talia quibus tenent se in fundo contra motum aquæ et quibus apprehendunt cibum : et ideo ibi locus pinnarum : propter quod magis necessaria organa sunt ante, et illa quæ faciunt ad bene esse, sunt retro : et hæc non poterant esse reflexibilia ad dorsum, ut sic recurvata motum darent ad ante : quoniam talibus per dorsum non descendit vis motiva, sed per ventrem anterius et subtus in corpore. Et ideo ad istam partem oportuit ea moveri ubi recipiunt virtutem motivam. Hoc autem modo motus remi corporis sui motus non potuit esse nisi retrorsum.

Non inveniuntur autem aliqua natantia quæ primo saltent, et post natando saltum perficiant. Et hujusmodi causa est quia natura non operatur frustra : saltus autem in aqua fieri non potest propter spissitudinem elementi, sed in aere potest propter ejus raritatem. Sed inveniuntur in aqua quadrupedia gradientia, sicut lupus marinus : et multipedia, sicut cancri : et genera quæ vocat Aristoteles 1 Karabo Græce, quod apud nos sonat locusta maris, et est de genere cancri non differens in figura a cancro fluviali, sed in quantitate : quia est karabo valde magnus. Causa hujusmodi est, quia aqua non impedit ambulationem : pigram tamen propter hoc quod ea quæ natant in aqua, quiescunt in terra in fundo aquæ,

<--- Page Split --->

vix exsiccantur. Hæc igitur talem habent motum propter ea quæ diximus.

Sed ea quæ vi costarum repunt, numquam simul eodem latere nituntur moveri, sed extendunt unum latus, et figentia costas illius, trahunt alterum,. et trahunt etiam illud, et sic de latere in latus moventur. Hujus autem signum est, quia valde habent curvum incessum, et non curvantur ad unam partem tantum, sed modo in unam, et post in alteram, sicut homo qui ponit se ad ventrem, et sine adjutorio manuum et pedum nititur moveri. Ille enim omnino moveri non potest nisi extrudendo latus unum primo, et trahendo aliud post illud. Costarum autem mobilitas juvat ad motum : quia per illas figitur quocumque latus est extrusum. Costæ autem non sunt directe ossa : quia talia animalia frigida pauca habent ossa nisi in capite solo, sed sunt quædam inter cartilaginem et carnem existentia in duritia. Sic autem non costis, sed mobilitate pinnarum parvarum in posteriori parte corporis existentium videntur natare quædam, quæ curvam habent natationem, sicut anguilla, et murena : sed anguilla plus quam murena habet curvum modum natandi.

Quædam autem quasdam circulorum habent portiones in lateribus extra, et sunt quasi quædam squamæ, et his moventur, non quidem motibus existentibus cum sint insensibiles partes illæ, sicut ungulæ animalium et squamæ piscium : sed moventur extrusione laterum, ut diximus : et latus extrusum figunt portionibus circulorum, quæ sunt in lateribus suis. Et sunt talia multa serpentium genera quæ sic moventur. Omnia autem talia crura et alas non habent nisi valde raro propter suam extremam frigiditatem, quæ crura et alas sibi a natura datas stupefaceret et immobilitaret : et ideo essent in eis otiosa talia organa. Si autem sunt serpentes volantes, sicut dicit Solinus esse in Ægypto, quos ipse Ibs vocat, oportet illos esse calidiores, ut alas possint habere mobiles.

Repentia autem generaliter tribus modis repunt. Frigidiora enim et pinguiora, ut sunt lumbrici qui nascuntur in ventribus animalium, repunt ore et annulis, et hæc vocantur proprie trahentia. Quædam autem costarum mobilitate repunt, sicut serpentes quidam. Quædam autem repunt semicirculis quibusdam in latere suo dispositis ex utraque parte. Quæcumque autem trahentia sunt inter hæc, habent principium sui motus in medio sui corporis : et est ei loco cordis : et cognoscuntur per hæc loca illa in eis : quia est ibi annullus magnus, et aliquantulum croceus magis quam reliqua pars corporis sui,et est spissior multum quam aliae partes corporis : et ex illa ejicit primo totam anteriorem sui corporis medietatem in rugas : et tunc in annulum medium qui loco cordis est, attrahit similiter in rugas sequentem sui corporis medietatem. Hæc enim animalia sunt multum frigida et sicca potentialiter, et ideo difficilis motus. Et si natura dedisset eis pedes vel alas, essent inutilia : quoniam oporteret elongari et distare ea a principio vitæ, et tunc obstupescere per frigus, et contraherentur propter siccitatem. Quod autem vehementer sicca sint, signum est, quod pulverizata vulnera exsiccant, et cancros, et alia hujusmodi apposita quæ

<--- Page Split --->

quae secundum rationem est in intellectu et eamdem formam induit sensibilibus phantasia, et eamdem sic particulatam appetit voluntas, et sic impetum facit in opus vel motum : tunc sunt motus ordinati secundum rationem virtutis et honesti, et tunc, testante Platone, propter ordinationem primi motoris in homine directe subduntur ei alii motores inferiores. Et hoc est principium boni et moris et honesti.

De causis ordinationis et inordinationis motuum animalium.

In omnibus autem dictis animalibus motus est ordinatus aliquando, aliquando inordinatus, sed est quasi dementis alicujus qui non ordinat actus et motus suos. Hujus autem causa est ex parte motoris et ex parte organi. Quando autem spiritus discurrens inter sensum et organum phantasie, aut etiam ipsum organum corruptum est, tunc efficitur motus inordinatus. Diximus enim in libro de Anima 1, quod virtus motiva, sive sit intellectus, sive phantasia, nihil accipit in corpore secundum quod est hujusmodi, sed potius utitur corpore ad exsequendum formam illam quam apud se jam habet: et diximus iterum in eodem libro, quod licet bruta non habeant rationem, tamen habent quamdam cognitionem conferentem sensibilia et intentionem sensibilium, quae est loco rationis, quae a quibusdam Philosophis cogitativa vocatur improprie, sed melius dicitur astimativa.

In homine igitur sine dubio sunt duae motuum ordinationes et duae eorumdem motuum corruptiones. Quotiescumque enim motus in homine incipit a forma

Si autem forma movens non incipiat ab intellectu, sed sit aliqua de his quae discurrunt in spiritu sensibili inter organa sensus proprii et aestimative, et super eamdem feratur appetitus et impetus ad opus : hoc opus non est ordinatum secundum rationem honesti, sed secundum rationem boni ut nunc. Et hoc est principium vitii et perversitatis : quia sic movetur homo secundum delectabilia sensus. Haec igitur est una inordinatio, et opposita sibi ordinatio, quae non est nisi in homine : est autem alia ex corrumpente aliquo et impediente spiritum in organo aestimative. Illa enim ordinata, et in statu existente, est ad minus ordo in motibus ad bonum ut nunc, qualis est omnium animalium. Corrupta autem ipsa, secundum quod diximus, fertur animal inordinate, sicut navis sine gubernaculo : et in hac etiam communicat homo. Talia animalia enim dicimus furiosa, et amentes vocamus tales homines. Hujus autem causa est, quoniam in motore qui est vestigium cœelestis motoris, oportet observare quae in cœelestibus observantur. In cœelestibus autem sic est, quod primus motor forma sua practica movef : et hac eadem movet inferior qui est sub ipso, et tertius, et quartus, et sic deinceps : sed appropriat eam magis et magis et determinat. Et quia corruptio in cœelis accidere non potest, ideo non accidit in eis inordinatio : fit enim quilibet inferior cum

<--- Page Split --->

motu suo proprio quo formam explicat appropriatam : habet etiam motu sui superioris quo movet ad eamdem et ad quam movet superior : et ideo canonicus dicitur esse motus superior : et quando proportio ejusdem servatur in motibus animalium, tunc est ordinatio motuum. Quando autem deflectuntur ab ipsa, tunc est motuum inordinatio.

Oportet autem in homine observare quod observat natura. Natura enim particularis, quae est in commixtione qualitatum elementalium movens primum, induit formam coelestem communem, approprians quidem ad fieri hoc vel illud : et huic formae subministrare facit omnia instrumentaliter secundum rationem recte perveniendi ad finem totius generationis : et ubicumque aliquod elementalium exorbitaverit, egreditur monstrum, aut ex defectu, aut ex superfluitate, aut ex inordinatione figurae causatum. Similiter

autem fit in motibus continentiae et incontinentes, continentiae : continentes enim generaliter vocamus, qui morantur in forma mente concepta : et siquidem huic inferiores motores subministrent organice, tunc omnia fiunt ordinate et bene. Ubicumque autem aliquis inferior egreditur formam ordinis hujus, incidit incontinentiae vitium ex superfluitate, vel diminutione, vel alia inordinatione operum. Unde sapiens fuit dictum Platonis quando dixit quod « monstra morum fiunt sicut monstra naturae : » monstruositas enim naturae, eo quod indicium est corruptionis organorum in quibus sunt spiritus moventium, saepe causat monstruositatem morum : et ideo dixit Moyses Ægyptius, quod « monstrum in corpore, est etiam monstrum in anima et in moribus. »

Sic igitur de motibus animalium determinatum sit a nobis.

<--- Page Split --->