TRACTATUS III

DE PASSIONIBUS CONSEQUENTIBUS DIVERSITATEM MIXTORUM SECUNDUM QUOD MIXTA SUNT.

CAPUT I.

Quæ tractatus intentio, et quis dicendorum ordo, et de coagulabilibus passionibus et liquabilibus.

Text. et com. in fine.

Itaque quia diximus de coagulabili et 42. incoagulabili, et liquabili et illiquabili in universali, causas videlicet eorum efficientes et materiales et diversitates suorum subjectorum assignantes in communi, remeabimus adhuc considerantes eadem non in particulari, eo quod hoc pertinet ad scientiam particularem, quæ erit de Mineralibus vel Lapidibus vel Vegetabilibus vel Animalibus : sed hic nos considerabimus proprias passiones istorum corporum quæ mixta sunt : eo quod scientia accidentium propriorum multum valet ad cognitionem substantiae eorum : tunc enim perfecte sciemus ea quando scimus essentiales causas eorum

ex præcedenti tractatu, et proprias passiones eorum ex isto. Tangemus autem primo passiones eorum quæ accidunt mixto ex ipsis miscibilibus, sicut coagulabilium et liquabilium et mollificabilium : postea autem tangemus proprietates mixti quæ sequuntur ipsum jam in esse constitutum et in forma sua et in sua dimensione et figura. Dicimus autem primo de coagulabilibus, quod corporum quæ coagulatione indurantur, quædam coagulationem patiuntur a calido, quædam autem a frigido. Quæ autem patiuntur coagulationem a calido, coagulantur ab ipso humidum exsiccante, propter quod essentialiter et actualiter efficiuntur sicca. Quæ autem patiuntur coagulationem a gelido, patiuntur eam sic quod frigidum exprimit calidum, et in ipsis comprimit humidum : ita tamen quod calidum exiens partem educit secum de humido : et ideo ista sunt essentialiter humida, licet sint actualiter sicca : propter quam causam illa quæ a calido coagulantur, patiuntur hoc ipsum absentia humidi : illa vero quæ a frigido coagulantur, patiuntur hoc ipsum absentia calidi.

<--- Page Split --->

Text, et com

Quæcumque autem coagulatorum sunt secundum naturam materiae aqua vel aquae species, coagulantur absentia calidi. Quæcumque vero coagulatorum sunt in materialiter terra, coagulantur absentia humidi. Hæc autem omnia ex ante habitis sunt planissima. De liquidatione autem eorumdem eodem modo erit verum: quæ enim humidi absentia coagulantur, humidi præsentia liquantur, nisi impedimentum fiat per accidens, scilicet quod pori corporis coagulati adeo stricti fiant, quod strictiores et minores sint spatiis aquæ, quemadmodum fit in latere. Quæcumque vero coagulantur humidi absentia, et non ita stringuntur pori eorum, cuncta liquantur humido præsente et subintrante poros ipsorum, velut nitrum, sal, et terra quæ ex luto coagulatur et non est exsiccata in pulverem. Quæ autem coagulantur calidi privatione et absentia, calido præsente cuncta solvuntur et liquantur, nisi fiat impedimentum per accidens, ut in crystallo, et aliis pretiosis lapidibus quibusdam : et liquantur omnia quibus hoc non accidit præsente calido, sive vere sint coagulata, sicut plumbum, et æs, et similia : sive sint congelata, sicut glacies : quia congelationem hic sub coagulatione communiter volumus contineri : eo quod non est intentio nostra hic investigare differentias coagulationis et congelationis, sed potius accidentia propria coagulatorum in communi. Sufficiat ergo quod nunc dictum est de passionibus coagulabilium et incoagulabilium, et liquabilium et illiquabilium.

CAPUT II.

De his quæ coagulantur, et quæ non possunt coagulari.

Text, et com. Incoagulabilia vero sunt quæcumque 43. aut non habent humorem aquosum pro-

pter partes continuitate siccas : aut si habent aquam, tamen cum aqua plurimum habent calidi et terrei, sicut mel, et mustum, quæ semper propter calidum multum sibi immixtum sunt ferventia : quia calido dissolvente humidum eorum coctum, semper emittunt ampullas ad superficiem superiorem, sicut faciunt res quæ bulliunt. Illa enim quæ nihil habent humoris aquei, non possunt coagulari, eo quod sicut diximus in antecedentibus, motus coagulationis necessario incipit ab humido : et quæ nihil habent humoris aquei, non sunt humida : et ideo necesse est quod sint incoagulabilia. Quæ autem habent humorem, habent eum cum plurimum calido terreo, coagulari non possunt : quoniam calidum commiscet terreum cum aquoso, et aquosum efficitur inseparabile a terreo, vel propter abundantiam suam, sicut in musto, vel propter visicositatem suam, sicut in melle : abundans autem in ipsis calidum impedit ne frigido coagulentur. Sunt præterea incoagulabilia quæcumque quidem aqua participant, sed tamen cum aqueo humore plurimum habent humoris aeri, præcipue si sint viscosa, sicut oleum, et hydrageros, hoc est, argentum vivum. Magis tamen oleum est incoagulabile quam argentum vivum, quia oleum totum exuritur antequam coaguletur, sicut supra docuimus : sed argentum vivum propter multam commixtionem sui humidi cum terreo, non de facili constat et exsiccatur : quia enim proportionale est humidum sicco, ideo non adhæret tangenti : quia siccum tenet humidum ne adhæreat : et quia humidum undique tangit siccum, ideo motum habet velocem sicut a se moveatur : propter quod etiam argentum vivum nominatur. In operibus autem alchimicis siccatur per multam adustionem et mixtionem sulphuris cum ipso non omnino adurentis ipsum. Dicitur etiam quod si in fornace ardenti ponatur, et ligna viridia de corillo successive in ipso volvantur, quod induratur et coagulatur, quia corillus at-

<--- Page Split --->

trahit vehementer humidum : fornax autem caliditate sua aufert corillo humidum sibi connaturale, quo ablato attrahit alienum ex argento vivo : et ita diu vicissitudinari possunt ligna corilli, præcipue si decorticata sint, quod argentum vivum constabit, et coagulatur calido ustivo per nimiam siccitatem. Quod autem corillus præ aliis multis lignis attrahit humorem, patet ex hoc quod si juxta vitem plantetur, adurit eam attrahendo sibi humidum vitis. Nota autem quod si hydrageros ita exsiccetur per calidum, postea per calidum non solvetur : et ideo hæc exsiccatio potius est correctio argenti vivi quam coagulatio. Exsiccatur enim tunc terrestre quod in ipso est, et deducitur ad lateris naturam. Et ideo non est instantia quæ inducta est de prædicto exemplo, quod coagulata quando solvuntur, et soluta quando coagulantur, in eadem specie manent, sicut æs coagulatum et liquidum in una specie : hydrageros autem prædicto modo constans non manet specie una, nec in eisdem componentibus. Similiter autem si aliquid est humidum habens multum, hoc est, viscosum multum, illud non erit coagulatum, sicut est gluten. Quod autem supra dictum est, quod quoddam vinum est coagulabile et elixabile, hic autem dicitur quod mustum est incoagulabile, non est contrarium : quia supra diximus quod hoc accidit vino quod coagulatur, per se tamen est incoagulabile, et propter humidi et calidi abundantiam, sicut dicitur hic. Et tantum dictum sit de incoagulabili.

CAPUT III.

De proprietatibus mollificabilium.

Text et con. Mollificabilia sunt de numero coagulatorum talia quaecumque per solutionem

humidi proprii tactui incipiunt cedere. Hæc autem sunt quaecumque secundum suam materiam sunt magis terrestria, et habent humidum proprium, quod non in toto potest exstingui ab ipsis,sicut humidum nitri et salis bene in toto astringitur. Oportet etiam quod non habeant inæqualiter siccum, sicut habet later, qui multo plus habet de sicco quam de humido, et habet siccum strictioribus poris quam in quibus solutum possit diffundi humidum, etiam si solubile humidum haberet. Oportet insupër quod non sint tractiva, quia illa sunt terrestria viscosa : et ideo non mollificantur, ita quod cedant in profundo, sed cedunt extra seipsum in longum, sicut vermis et corrigia : quinto etiam exigit, quod non sint madefactibila humido alieno recepto in profundum vel in superficie sui : quia mollificabilia sunt, quæ per proprium humidum moveri in terrestribus suis incipiunt, et non per alienum, quia per humidum alienum non contingit moveri quamlibet partem sicci terrestris, sicut facit humidum proprium : et ideo etiamsi diffluere faciat, non tamen necessario mollificat alienum. Molle enim et madefactum in hoc differunt, quia molle in suo humido ubique laxat siccum : eo quod ibi plurimum humidi naturalis est cum plurimo sicci naturalis ejusdem : sed madefactum habet alienum humidum in poris suis : et ideo non ibi plurimum alieni humidi ubique potest esse cum plurimo sicci naturalis. Oportet etiam sexto, quod mollificabilia non sint ductibilia, quæ habent plus aquæ quam terræ. Si enim esset tantum terræ quantum aquæ vel fere, bene essent mollificabilia : quia tale est ferrum. Si vero haberent excellenter plus aquæ, essent liquabilia et non mollificabilia, sicut plumbum et æs et argentum et aurum, quæ omnia productibilia sunt et non mollificabilia : quia soluto humido ipsorum efficiuntur liquabilia et non mollia. Oportet autem quod omnia talia non sint mollificabilia nisi igne : et contingit quod prius et posterius, et plus et

<--- Page Split --->

minus : cum enim mollities causetur ex humido soluto in sicco, quod siccum suum dat motum aliquantulum secundum aliquem defluxum partium qui est a centro ad superficiem : et e converso contingit quod hoc totum habet ferrum, et minus illo habet cornu, quia minus habet de humido : solam autem diffusionem humidi per siccum habet lignum viride, cum applicatur ad ignem, et non cedit in profundum : quia humidum in ipso non diffunditur nisi per poros : et id quod est inter poros, remanet stans firmum statu suo : sic autem non est in ferro, quia hoc undique accipit motum humidi propter subtilitatem commixtionis suae in ipso. In cornu autem licet bene sit commixtum,non tamen est vincens terrestre ut moveat, sed ut resolvat tantum : frigidum autem non est effectivum mollis : quia non resolvit, sed comprimit humidum. Haec ergo dicta sunt de proprietatibus mollificabilium.

CAPUT IV.

De proprietatibus madefactibilium sive irrigui, et non madefactibilium sive non irrigui.

Sunt autem corporum liquabilium et Teat. et com. non liquabilium quaedam madefacti- bilia et quaedam non madefactibilia. Dico autem madefactibilia quaecumque receptibilia sunt alieni humidi in poris suis in superficie, et in profundum, vel in superficie tantum, ut efficiantur leviora ad tactum. Æs enim de numero liquabilium non est madefactibile, sed humidum in superficie potest esse, eo quod non recipit humidum in poris in- trinsecus secundum interiora vel exterio- ra. Lana autem quae non est liquabilis, madefactibilis tamen est : quia per humi- dum lenior efficitur, et recipit humidum

in poris superficialibus.Terra autem liquabilis est, et madefactibilis, quia hum idum in profundum sui nata est recipere. Haec enim duo, scilicet lana et terra, rigantur differenti tamen modo, sicut dictum est. Æs autem liquabile est, et non rigabile, ut dictum est. Insuper et quaedam ab aqua liquabilium non sunt madefactibilia quaedam autem madefactibilia : nitrum enim et sal quae sunt liquabilia ab aqua, non sunt madefactibila : ea enim quae madefiunt, per madefactionem non corrumpuntur neque fiunt aliud, sed fiunt quodammodo molliora et leniora : quia non proprie mollescunt nisi per humidum naturale, ut diximus : sed nitrum et sal per humidum liquescunt et corrumpuntur, et aliud efficiuntur, et tunc rigata non madefiunt. Alia autem quae sunt madefactibilia, nequaquam liquescunt, sicut lana et fructus, qui in humido positi, sine dubio humidum in poris recipiunt et madefiunt. Dicamus ergo quod profecte irrigua sive madefactibilia sunt quaecumque sunt materiae terrestris et habent poros majores aquae spatiis, in quibus possunt aquam recipere, et sunt dura antequam recipiant aquam vel alium humorem. Propter quam causam terra rigatur sive humescit, et etiam liquatur ab humido sibi infuso. Nitrum autem liquatur, et minime madefit. Et hujus causa est, quia nitrum et sales coagulantur calido adurente : et ideo sunt rare substantiae terrestris, per quam undique egressum est humidum, et pauculi sunt pori ejus undique : et ideo aqua ingrediente, statim dividuntur partes et dissolvuntur. In terra autem sunt pori alternati, non undique, et transpositi per omnem dimensionem ejus : et ideo retinent humidum donec tangit partes terrae per longum et per latum et per profundum suae dimensionis : et hoc solum est vere irriguum : quod enim per latum et per longum, et non per profundum infusum est, illud est secundum quid irriguum : in cujus autem superficie tantum diffunditur humidum, dicitur humidum, et non madefactum

<--- Page Split --->

sive irriguum. Passio autem madefactionis multum differt ut quolibet modo recipiat humidum, hoc est, utrum in profundum, vel non profundum, sed in latum et profundum. Est tamen attendendum quod æs et argentum et aurum liquescunt calido, licet non irriguantur sive madefiant ad quamdam sui emollitiem per infusionem : si tamen in loco humido diu jaceant multum, majus recipiunt pondus quam habuerunt : et hoc contingit quia imbibunt in poris humidum, quod non tamen emollit terreum : unde falsarii ponunt aurum et argentum in loco humido, et tunc ponderat plus : et cum exsiccatum fuerit per evaporationem humidi, redit ad pondus levis.

CAPUT V.

De directivis et lentiis sive curavabilibus, et de ordine dicendorum : in quo est digressio ad assignandam causam istorum.

Tazt. et com. 44.

Dicemus autem deinceps de passionibus homiomeri mixti, quae conveniunt ei in sua qualitate et figura existenti ? et haec quidem aliquando conveniunt corpori in sua quantitate et qualitate manenti in sua figura naturali, licet non maneat in eodem modo situs partium ejus : aliquando conveniunt ei secundum mutationes suae figurae, et secundum mutationem quantitatis suae. Et passio corporis quae convenit corpori manenti in eadem quantitate et qualitate et figura secundum variationem situs partium, est lentescere sive incurvari et dirigi. Huic quidem oppositae passiones quasi sunt non curvari, sed frangi, et etiam communiu : et primo dicemus de istis. Sunt ergo homiomerorum mixtorum quaedam lenta et directiva, ut calamus, et vimen, et gladius :

quaedam autem incurvabilia, ut later, et lapis. Dicimus autem lenta et directiva simul esse, quorumcumque corporum longitudo potest permutari ex rectitudine in peripheriam sive obliquitatem circulo vel circuli portionibus quasi similem, et e converso de peripheria in rectitudinem lentescere et dirigi : quod nihil aliud est quam posse fieri sive mutari in longitudinem rectam et peripheriam secundum beneplacitum transmutantis. Quando autem lentescit sive incurvatur res, differt utrum a sursum in deorsum curvetur ad similitudinem circuli, vel e converso a deorsum in sursum. Si enim primo modo fuerit, tunc repansio quae fit extrinsecus contra curvantem devexum descendit. Si autem fiat secundo modo, tunc dicitur curvum sive concavum quod sursum curvantem recipit : in utroque tamen est convexum et concavum : quia modo peripherialiter reflexo exterior linea convexa est, et interius eadem linea est concava. Est igitur generaliter dicta curvatio, quando motio est alicujus eadem salvata longitudine in concavitatem et convexionem, ita quod undique in circuitu superficies rei potest esse in concavo et in convexo, hoc est, in omnem partem flexibile usualiter dictum deinde. Non autem simul potest esse diffinitio incurvationis, quod motio sit in directum et devexum et concavum : quia tunc simul esset directum et curvum id quod curvaretur : quia si rectum staret in diffinitione curvi, tunc praedicaretur de eo : et hoc esse non potest : propter quod diffinitio curvationis non est nisi motio in convexum et concavum in omni parte superficiei sive secundum longitudinem : omne enim quod curvatur, aut curvatur a sursum in devexitatem, aut a deorsum in concavitatem. Quocumque autem horum modorum uno sumatur transitus et motio ejus, sive in concavum, sive in devexum, non est idem quod moveri in rectitudinem : curvitas enim et rectitudo sunt aliud et aliud, sicut in geometria constat . Ista enim sunt curva et di-

<--- Page Split --->

rectiva, et curva et non directiva, et non curva et directiva.

Est autem hic advertendum, quod si fiat continuus motus a convexo in concavum secundum quod hic diffinita sunt, non potest esse nisi sit transitus per medium : hoc autem est directum : ergo in eadem transmutatione est curvum et rectum id quod vocatur lentum et directum. Sed ad hoc dicendum, quod motus non totus curvatio, sed secundum partem est directio : sed in eodem tempore vel nunc non potest esse rectum et curvum simul : et hoc intendimus quando diximus quod curvitas et rectitudo non sunt simul.

Videtur autem ista doctrina diminuta, eo quod non assignata est causa ex qualitatibus passivis et activis, quare corpus fit lentum et directum. Adhuc autem non omnis diversitas istorum coporum est hic assignata : quia quaedam per se redeunt ad rectitudinem, et non fiunt lenta nisi aliquo incurvante, sicut boni gladii : quaedam autem redeunt ad curvitatem, et non fiunt recti nisi aliquo dirigente, sicut bona balistae arcus, et quaedam movent in utrumque : et ideo Nicolaus Peripateticus supplet hoc capitulum, dicens quod quaecumque stant curva et redeunt ad curvitatem, humiditatem viscosam densatam habent ad partem illam ad quam incurvantur, et in altero latere ubi convexum est, habent viscositatem rariorem et humiditati aeris siccae immixtam. Quae autem directa sunt et redeunt curvata ad rectitudinem, illa habent viscosam et subtilem humiditatem multum de aereitate habentem humiditatem ubique, videlicet per totam longitudinem : grossa enim viscositas tenax est et tractiva : et quia tenax est et extensibilis, ideo cum ad oppositum latus curvatur, non frangitur : et quia grossa est et tractiva, ideo cum remittitur violentia, redit ut prius. In altero autem latere quod est in convexo quando id violenter est curvum et concavum, comprimitur subtilior et humiditas et aeris substantia

in humido spirituali multa comprimitur in illo : et ideo quando cessat violentia incurvantis, redit ad priorem dispositionem duabus de causis, scilicet per viscosum quod est in altera parte retrahens per actum sicci quod est in ipso : et propter subtile humidum aereum, cujus influxus est extra seipsum, impelluntur partes compressae extra se, ut redeant ad priorem situm : et illae redeuntes in curva parte extrudunt alias quae sunt in convexa parte, ut etiam illae redeant. Quod autem humiditatem siccatam vel congelatam habet in parte una, necessario curvatur ad illam : et quidem habet subtilem per totum, illud digeritur : et quando curvatur, si parum secetur et in concava parte, multum frangitur cum sono magno, eo quod tunc aereum interceptum in ipso et compressum erumpit cum sono, et dividit partes. Et haec est causa qua projectoria blidarum et maganorum vulnerata per telum vel levem ictum, plus non valent : quia curvari non possunt in ictum lapidis. Haec est causa quare gladii manentes curvi nihil valent : quia ferrum non est expurgatum a lenta viscositate quae retinet ipsum, et haec non est apta ad acute secandum. Hinc etiam est, quod arcus et balistae fiunt de cornibus et lignis nobilibus, quae propter subtile humidum revertantur in situm suae fabricationis, et ideo fortiter feriant : et jam quidam depuravit ferrum, quod fecit inde arcum ad sagittandum, et semper quoties cum curvabatur, rediit fortiter jaciens.

CAPUT VI.

De comminubilibus et frangibilibus, in quo est digressio ad declarandum qualiter glacies est comminubilis.

Corporum item quasi opposite se haText. et com. 4t. bentium ad lenta et directiva, quaedam

<--- Page Split --->

sunt frangibilia atque comminubilia, ita et fractionis et comminutionis simul sunt susceptiva : et quaedam suscipiunt unum eorum, ita quod est frangibile non comminuibile, et aliquid est comminuibile et non proprie frangibile : lignum enim utique quod lentum est, nullo modo est comminuibile, et tamen potest esse frangibile. Glacies vero et lapides comminuibilia sunt et frangibilia. Later autem comminuibile et non frangibile. Fractio autem differt a comminutione, quia fractio est separatio seu divisio in magnas partes : comminutio est separatio in quaslibet partes plurimas plures duabus, et praecipue secundum usitatum modum, comminutio est separatio continui corporis in particulas minimas. Nullo autem modo frangitur vel comminuitur nisi siccum coagulatum. Quaecumque ergo sic sunt coagulata, ut multos habeant poros alternatim sive subalternatim positos quasi in eadem linea, et plurinatales lineae vadant per corporis omnes dimensiones se ubique intersecantes, illa comminubilia sunt : quaecumque autem habent multos poros non hoc modo alternatos, illa sunt frangibilia : et tantam enim habent differentiam frangibilia et comminubilia. Quaecumque autem corpora habent utroque modo poros dispositos, illa sunt frangibilia et comminubiilia : et hoc non potest esse, quod pori utroque modo dispositi sint aequales : sed oportet quod majores sint multi non alternati, et sub illis et juxta illos sint multi per lineas se ubique intersecantes alternatim : cum enim in quolibet poro fit fractio, tunc linea cujuslibet dimensionis corporis se ubique frangit et frangitur : et ita accidit quod continuum quasi per indivisibilia dividitur : contingit autem hoc ex multa siccitate et porositate corporis homiomeri.

Dubium. Fortassis autem movere potest aliquem id quod diximus, quod glacies est de numero corporum comminubilium : cum enim aqua non habeat poros, ut ex praecedenti ostenditur scientia, glacies

quae constricta aqua est, minus habebit poros : ergo ipsa glacies non habet multos poros alternatos : ergo ipsa non est comminuiibilis. Sed ad hoc dicendum, quod glacies habet aliquid simile poris alternatim se dividentibus : ex his enim quae in secundo hujus scientiae libro dicta sunt, constat quod sola aqua simplex non coagulatur in glaciem, sed potius aqua quae vaporaliter habet in se alia corpora et essentiam habet diversam : quia omne corpus evaporabile habet in essentia sua et subtile quod evaporabile est, et grossum a quo illud subtile educitur : et ista duo sunt intersecantia se in omnibus dimensionibus ad modum pororum alternatim positorum : propter quod ubi contingit intercipi grossum a subtili et subtile a grosso : et ideo cum accedit violentia frangentis, dividitur in partes plurimas plures duabus : et hac ratione ponitur glacies in numero corporum comminubilium.

CAPUT VII.

De ordine tractandi, et de pulsui cedentibus.

His autem expeditis, determinabimus 45. nunc passiones homiomeri continui retinentis quantitatem unam et essentiam, sed mutati in figura. Hoc autem potest contingere dupliciter, scilicet aut ita quod exteriora corporis cedunt in interiora, aut exteriora cedunt secundum dimensionem rectam extra seipsa : his enim duobus modis tantum potest mutari situs partium in toto servata adhuc corporis integritate : unus enim solus modus tertius ab his est, scilicet quod superiora cedunt in inferiora, et dextra etiam in sinistra, et hic modus continuo homiomero non accidit, nisi cum ipsius

<--- Page Split --->

fractura et corruptione : nos autem de talibus non intendimus hic. Dicemus enim primo de his passionibus continui homiomeri, quæ sunt secundum quod exteriora in parte vel in toto cedunt ad interius : hæc enim sunt pulsui cedentia et formabilia et apprehensibilia. In hoc tamen primo dicemus de his quæ pulsui cedunt, quia illa sunt sine quibus nec formatio fit nec apprehensio : omnia enim fiunt per impulsum quidem, sed non omnia pulsui cedentia formantur nec apprehenduntur : quia ergo pulsui cedentia priora sunt natura inter hæc, propter hoc prior consideratio erit de ipsis. Dico ergo quod pulsui cedentia sunt quædam homiomera mixtorum, sicut æs quod cedit forti pulsui, et cætera quæ cedunt levi impulsui : quædam autem non cedunt levi impulsui, ut inter dura later, et inter humida aqua. Est autem pulsui cessio empipedi secundum partem in profundum transactio : empipedum enim est superficies exterior quanti : et hæc non tota in his transit in profundum quando impellitur vel tangitur, sed pars illa quam impellit impellens vel percutiens : potest enim dupliciter hoc fieri, scilicet impulsu simplici, vel plaga. Et plagam quidem hic vocamus fortem ictum, sicut mallei, vel lapidis, vel alicujus talis. Cedit autem impellibile quod est cedens impulsui sccundum tantum superficiei secundum quantum tangitur ab impellente, et non secundum totam superficiem : talia autem secundum naturam aliquando mollificabilia sunt, sicut cera quæ cedit levitactui quando est mollis, et forti quando est dura : cera enim manente toto empipedo alio immoto transponitur in profundum sui in parte impulsa. Dura etiam secundum actum, licet secundum potentiam sint liquabilia vel mollificabilia, sunt impulsiva per fortem ictum, sicut æs, et ferrum per percussionem fortem mallei. Est autem attendendum quod oportet quando cedit pars impulsa empipedi, non fiat fractio vel comminutio

in partibus : et ideo later non est pulsui cedens et impellibilis et cætera dura sicca : sed oportet quod sint per essentiam humida, si debent pulsui cedere, et mollia actu vel potentia vel liquabilia : sed si liquabilia, non nisi quando dura sunt cedentia pulsui actu vel potentia liquabilia ; quando enim sunt liquida, tunc circumstat impellens sicut aqua. Differt autem cedens pulsui a molli in hoc quod molle cedit levi cuilibet tactui : cedens autem pulsui aliquando est durum liquabile et mollificabile, quod non cedit in profundum sui, nisi per fortissimum ictum. Pulsui autem non cedentia per privationem ad pulsui cedentia sunt dieta : et illa aut sunt dura sicca valde terrestria, a quibus eductum est humidum, sicut later : sine fractura enim partium et comminutione non obedit later impellenti, ut in parte empipedi cedat. In profundum autem etiam sunt humida fluida, quemadmodum aqua : quoniam licet aqua obebiat pulsui, tamen non facit hoc ut cedat secundum partem suæ superficiei in profundum, sed potius circa transponitur et circumstat tangens sive impellens, sicut diximus superius.

CAPUT VIII.

De formabilibus et informabilibus.

Eorum autem quæ impulsui cedunt, Text. et com. 45. quædam concesserunt secundum partem empipedi in profundum manenti, sicut stantia : quædam non manent,sed revertitur superficies ad priorem dispositionem. Adhuc autem eorum quæ cedunt et manent, quædam sunt facile obedientia manui in omnem figuram quæ imprimitur suscipiendam et retinendam : quædam autem non : et ideo quædam sunt formabi-

<--- Page Split --->

lia, quaedam autem non formabilia. Formabilia autem sive figurabilia sunt quaecumque sunt impulsui cedentia et manentia et facile manui obedientia ad susceptionem et receptionem impressarum figurarum, quae figura aliquando est vestigium tangentis,et aliquando alia quam voluerit imprimens et tangens,sicut cera, et pasta spissa, et hujusmodi. Informabilia autem dupliciter dicuntur, scilicet a privatione cessionis pulsus, aut privatione successionis et receptionis forme sive figurae. Et primo quidem modo dicuntur informabilia lapis et later : et a privatione successionis forme per facilem obedientiam ad manum tangentis etiam est informabile lignum : a privatione autem permanentiae impulsus dicuntur informabilia lana et spongia : haec etiam facile obediunt manui, sed tamen non manent impulsa : talia autem dicuntur inapprehensibilia.

CAPUT IX.

De apprehensilibus et non apprehensibilibus.

Text, et com. Sunt enim apprehensibilia quaeum- 46. que quidem facile impelluntur in seipsa, et secundum totam superficiem empipedi conveniunt, et cedunt in profundum sui compressa : empipedi dico alternatim per totam dimensionem divisi per vacua multa, sicut spongia, et non transpositi alii quod est tangens, quod, inquam, tangens alterius sive alius est partis quam empipedum : tactum enim et tangens diversarum sunt partium et essentiarum : hoc enim modo alii circa transponit de aqua et non cedit in profundum empipedi, sed totam superficiem : talia enim sunt, ut

diximus, spongia, et lana, et alia quae poris multis divisa sunt alternatim et mollis sunt substantiae. Si enim non haberent poros alternatim divisos, non cederent a longitudine in latitudinem, et a latitudine in fundum : sed cederent tantum secundum dispositionem pororum, et ad unam dimensionem ad aquam pori dispositi essent. Differunt autem haec a pulsui cedentibus et formabilibus : quia illa cedunt secundum partem empipedi, haec autem secundum totum : impulsus enim motus est violentus a movente quando non deficit movens mobili, sicut in septimo Physicorum dictum est t. Talis autem motus fit in tactu : plaga vero secundum quod hic accipimus eam in his quae cedunt, fit in forti et magno motu : qui tamen magnus motus non est necessarius in apprehensibilibus vel formabilibus, sed in quibusdam quae cedunt pulsui tantum. Sunt enim apprehensibilia quaecumque habent poros multos vacuos connaturales ipsis,et possunt in ea vacua convenire quae sunt in ipsis. Dico autem vacua corpora sensibilia et crassa et non impleta : licet enim aere pleni sunt, tamen compressis poris in se potentibus convenire exit aer : et tunc cedit tota exterior superficies versus centrum corporis porosi. Interdum etiam pori non sunt vacui a sensibili corpore, sed sunt forte pleni aqua, sicut spongia madefacta : illius enim pori pleni sunt : sed quandoque pori sunt pleni corpore humido vel molliori quam sit corpus apprehensibile, non impedit illa. plenitudo apprehensionem corporis illius, quin adhuc natum sit convenire in poros illos : quia oppressa spongia vel alio comprehensibili tale corpus exprimitur : et tunc intra sui vacua recipitur, sicut patet quando claru movorum per spongiam subtiliatur: saepe enim imbibendo et apprehendo spongiam clarum actualem amittit viscositatem, licet retineat adhuc viscositatem potentialem. Quaecumque autem po-

<--- Page Split --->

rosa sunt, et mollis et rare substantiae, apprehensibilia sunt, quemadmodum spongia, et cera mollis, et caro : generatio enim horum est ex substantia rara et molli, et secundum materiam sunt ex terreo commixto cum humido, quod humidum calor dissolvit et evaporare facit, et in dissolutione ipsius et deductione poros plurimos reliquit : nec totum eduxit, sed secundum actum mollificandi ipsum in partibus terrestribus relinquit : totum tamen licet non eduxerit, dissolvit : et ideo totum est porosum, et tamen non durum : quia si dissolvendo eduxisset, totum dissolutum factum fuisset durissimum, sicut quidam lapides durissimi valde et nimium porosi et nigri, et ideo illi lapides non possunt cedere in sua vacua, et sunt inapprehensibiles. Quod autem talis sit generatio istorum corporum, patet in pasta, quae sic porosa efficitur calore ferventi, et panis exinde; factus inapprehensibilis efficitur. Inapprehensibilia vero sunt quae non sunt nata convenire in sui ipsorum vacua : et hoc fit tribus de causis, scilicet quia non habent sic humida fluida : aut quia habent poros plenos duriori corpore, quod resistit compressioni : vel quia terrestre quod est inter poros induratum est, sicut in lapidibus porosis, de quibus fecimus mentionem. Ferrum enim inapprehensibile est, quia humido plenos habet poros indurato per ferrum. Lapis autem inapprehensibilis, quia per se durus. Latex autem sive aqua inapprehensibilis est, ideo quod poros non habet.

CAPUT X.

De tractivis et non tractivis.

continuo cum figuræ variatione, non ex hoc quod cedat in profundum empipedi, sed ex hoc quod cedit extra seipsum in longitudinem vel latitudinem : hæc autem sunt tractiva et ductilia. Et primo dicemus de tractivis, eo quod illa et minus a se recedunt quam ductilia. Dico ergo quod tractiva sunt, quorum empipedum per tractivum possibile est in obliquum transponi, manente continuo : trahi enim est empipedum continuum manens transponi ad movens : tractus enim secundum quod hic dicitur non est ut totum corpus ducatur tractatu de loco ad locum, sed potius ut uno fine immobile trahatur in altero, et sic extendatur, vel ut extendatur in utroque fine per tractus oppositos unde tractiva sunt extensibilia per tractum. Cum autem trahitur necesse est quod aut trahatur in latum vel in longum : et ad quamcumque harum dimensionum trahatur, semper obliquatur, et altera incorrugatur : quia distensionem quam per tractum accipit in divisione una in qua transponitur extra se versus trahentem, subtrahit in alia : et ideo cum ibi constringatur, necesse est ipsum obliquari : rectum enim curvatur quando fines ejus sibi invicem appropinquant , quia tunc necesse est quod exeant ab extremis. Et tractiva autem sunt pili, et corrigia generaliter, et vermis, et pasta, et gluten, et alia quorumcumque generatio est ex humiditate viscosa cum indurata non sint : in talibus enim omnibus duo motus sunt, scilicet tractus, et reditus : tractus quidem extindit propter humidum quod divaricari potest, et reversio est propter siccum terminans humidum. Intractiva autem sunt, quæ privantur tali humido et tali sicco sic contemperatis : et hæc aliquando sunt humida fluida, ut latex sive aqua : aliquando autem terrestria dura et sicca, ut lapis. Contingit autem aliquando tractiva esse eadem et apprehensibilia, ut lana quæ tractiva est et apprehensibilis. Aliquando autem non eadem : et hoc dupliciter : aliqua enim

<--- Page Split --->

sunt apprehensibilia non tractiva, ut spongia, quæ si trahatur, laceratur et non manet contiüua : et causa est, quoniam non est humidum ejus satis viscosum,neque bene continens siccum : aliqua autem sunt tractiva non apprehensibilia, ut phlegma, quod si comprimatur, non cedit in sui poros, quia non habet cum sit aqueum, et tamen est tractivum, eo quod est valde viscosum : tantum ergo dictum sit de istis, etc.

CAPUT XI.

bus plagarum cogunt prolongari. Non ductilia autem sunt quæcumque eadem plaga non possunt simul in profundum et in latum empipedi transponi. Omnia autem ductilia sunt etiam pulsui cedentia, sed non omnia pulsui obedientia sunt etiam ductilia : sicut lignum est pulsui cedens, non autem ductile : non enim convertitur consequentia inter ea : sed habent se sicut inferius et superius. Similiter autem et apprehensibilium quædam sunt ductilia, quædam non : cera enim et lutum tenax ductilia sunt et apprehensibilia : lana vero et aqua apprehensibilia, et non ductilia, etc.

De ductilibus et non ductilibus.

CAPUT XII.

Text. et com. 47.

Ductilia autem sive productilia sunt velut æs et similia : non ductilia vero sicut lapis et lignum. Et diffiniuntur ductilia, quod sunt talia quæcumque eadem plaga queunt secundum partem empipedi sui transponi et in profundum et in latum. Talia sunt quæcumque malleis sunt fabricabilia, ut metallica secundum omnem sui speciem. Si enim una et eadem plaga, sive sint rotunda, sive angulosa, feriantur, empipedum cadet in profundum : eo quod sunt pulsui cedentia talia omnia. Cum autem exterius cadat in profundum, et non habeat inter se vacuum intra quod recipiat ipsum, necesse est quod pars interior extendat laterale extra situm suum, et sic cedit in latum. Si autem aliquis objiciat quod cedit etiam in longum propter eamdem causam, dico quod non semper unica et eadem plaga cedit in longum, quinimo frequentius contrahitur longitudo sua : et ideo accidit quod in longitudinem cedat : propter quod cessio in longitudinem non ponitur in ejus diffinitione : et ideo etiam fabri quando prolongare volunt, aliam plagam dant super latitudinem, et stringunt ipsam : et tunc multis generi-

De scissibilibus et non scissibilibus.

Dicemus autem post hoc de proprietaText. et com. 47. tibus homiomerorum, quæcumque conveniunt eis manentibus quidem in esse et speciebus suis, non servantibus autem eamdem quantitatem nec figuram. Sunt autem hæc scissio, portionatio, et divisio, in quibus pars separatur a toto : et ideo totum efficitur minus in quantitate et alterius figurae. Primum autem inter hæc explicabimus scissibilia. Dicamus igitur scissibilia esse quæcumque in aptitudine nec plus valent dividi quam dividat actu suo dividens ipsa, sicut ligna, abiegna præcipue. Quædam non scissibilia quæ etiam divisionem dividentis non assequuntur, ut latet : dicitur enim res scindi quando satis plus dividitur extra se quam ex impetu et intentione dividenti s : et in talibus divisio quæ est passio divisi, præcedit divisionem quæ est actus dividentis : cujus exemplum est, quod sit longitudo ligni abiegnl decem pedum : et ego intendo scindere decimam longitudinis, et impetum facio proportio-

<--- Page Split --->

nalem decimæ : per talem impetum sciditur frequenter totum lignum : et talia procul dubio sunt recta et rara quæcumque aere plena sunt : illa enim directas habent rimas in longum, quæ cum aperiuntur, raritas ligni et aeris juvant ultra ut totum lignum scindatur in duo.

CAPUT XIII.

De portionativis et importationivis.

Text, et com. In portionativis autem non est ita : 47. cum enim sint incsisibilia quæcumque nequeunt tolerare divisionem dividentis, scissibilia autem quæcumque, portionativum quasi medium est inter ea, scilicet quod dividitur secundum intentionem dividentis et non plus : sicut si per decimam longitudinis dividere intendat, non dividitur ulterius si proportionaliter impetum faciat dividens, sicut quædam ligna viscosa habentia humiditatem : mollium ergo nihil est scissibile : quia humidum ejus non permittit dividi, cum scissio effectus sit siccitatis. Dico autem molle, id quod simpliciter est molle et non per comparationem ad aliud : quia per comparationem ad aliud, et ferrum quod in se durum est, molle dicitur aliquando : quia per comparationem adamantis est molle. Non tamen propter hæc universa dura dicimus esse scissibilia, sed illa tantum quæcumque humida non sunt actu, nec pulsui obedientia, non sunt comminutiva, neque fractiva comminutiva, nec fractiva : talia autem sunt quæcumque habent poros longos ab imo transeuntes in concavum, secundum quos poros commensurantur ab invicem partes eorum,et minime vel parum habent poros secundum latitudinem. Et hoc exemplum est in ligno abiegno : quia illius pori subtus

incipiunt, et quilibet eorum vadit per totam longitudinem. Et quod sic adnascantur partes, patet : quia si quis consideret tunicas ejus ligneas, quarum quælibet super aliam est vestita, ita quod exterior semper est super inferiorem, secundum quod accepit lignum incrementum, invoniet semper poros in longitudinem tunicarum illarum ascendere per ligni quantitatem, per quos spiritus portans nutrimentum decurrebat. Addatur ergo huic, quod illo spiritu ligna illa sunt plena, qui spiritus præ omnibus est juvans ad divisionem, et parvo impetu facto movetur totus, et dividit lignum, et exit spiritus cum sono : propter quod lignum illud sonum habet majorem aliis lignis quando dividitur. Idem autem spiritus est sibi causa rectitudinis quam habet per naturam, quia fluit secundum rectum ante se portans nutrimentum : et ideo lignum est altum valde : et quando ponitur in trabibus, non facile incurvatur. Hæc igitur dicta sint de scissibilibus et portionativis.

CAPUT XIV.

De divisibilibus et non divisibilibus.

Divisibilia autem sunt quorum partes Text, et com. 47. simul constant, ut dura et mollia illa dumtaxat quæcumque non valent nec ex necessitate præcedere divisionem, sicut scissibilia, neque communi divisum, sicut comminubilia. Quæcumque autem liquida sunt, aut talia quæ præcedunt divisionem, vel comminuuntur, illa non sunt divisibilia proprie : dicuntur tamen aliquando nonnulla scissibilia divisibilia, sicut lignum : sed tamen ut frequenter est hæc differentia scissibilium et divisibilium : quia scissibilia dicuntur, quæcumque unum continuum cum sint actu secundum longitudinem, per divisionem

<--- Page Split --->

possunt plura fieri, eo quod poros in longum ordinatos habeant. Divisibilia vero sunt, quæcumque cum sint unum continuum latitudine, possunt plura fieri propter poros ordinatos secundum latitu- dinem ex profundo. Sed fortasse dubita- bit aliquis : quia cum pori omnes trans- eant in profundum substantiæ corporum et non possunt profundari in rem, nisi aut veniant ab imo in altum, et e con- verso : vel ab extra intrinsecus, vel e converso : videtur quod nulla sit disposi- tio pororum in altum, et ulterius, quod non sit nisi duplex divisio, scilicet scis- sionis et portionationis. Adhuc autem di- visibilitas non videtur differre a scissione et portionatione, nisi tantum ut genus differt specie : genus autem nunquam est extra species : ergo non est modus spe- cialis divisionis corporum nisi duplex modus. Hoc autem licet quidam conces- serunt, tamen absque dubio falsum est : licet enim duplex modus sit dispositionis pororum, tamem esse ipsorum in corpo- re est multiplex : quædam enim omnes vel fere omnes habent poros per longitu- dinem : et quædam omnes vel fere omnes habent secundum latitudinem ubique ab intus et extra venientes : et quædam cor- pora habent utroque modo, illa sunt pro- prie divisiva, et prima sunt scissibilia, et secunda portionabilia. Esse autem pororum est distortos habere poros et obliquos, et aliis multis modis, quod fa- cit corpora frangibilia et comminubilia, ut superius diximus : unde divisibile quasi medium est inter scissibile et por- tionabile : quia in eo quod non multum prævenit divisionem, convenit cum por- tionabili : et licet non perveniat in lon- gum, egreditur tamen intentione dividen- tis per divisionem in latum : et hoc con- venit cum scissibili. Ex hoc ulterius pa- tet quod non differunt ista sicut genus et species tantum, sed potius tres species proprietatum corporis homiomeri : ista tamen retinuit nomen generis : quia, ut diximus, in aliquo convenit cum utraque præhabitarum divisionum.

CAPUT XV.

De viscosis et non viscosis.

Agemus autem nunc de propriis quae reat, et com. faciunt ad divisionis impedimentum : in fine, quia licet non opponantur divisibilitati per essentiam, tamen oppositam ad ipsam divisibilitatem habent causam, quæ sunt duæ, scilicet viscositas, et filtrabilitas. Viscositatem autem primo tangenus, quia ipsa est causa quædam filtrabilis, præcipue in eo quod filtrabile est apprehensibile. Dico ergo quod viscosa sunt tractiva vel humida quæ sunt mollia secundum actum : fit autem viscosum tale tractabile, cujus partes humidæ et siccæ conjacent sibi mutuo, sicut ansulæ catenarum : talia enim omnia per humidum possunt vehementer extendi, quia humidum confert sicco et obedit ut ducatur extra seipsum in humido : et cum extensio dimittitur, tunc redeunt ad seipsa propter siccum : quia siccum trahit humidum sibi connexum : quæcumque autem humida non sunt, talia illa sunt liquida et fluida. Et generatio quidem viscosi est aut ex calido vehementer movente siccum in humidum, quod multum subtiliat ipsum, sicut in oleo et pice : aut ex frigido vehementer premente humidum in siccum, sicut in phlegmate : ex illorum enim vehementia incipiunt conjacere sicut concatenata per ansulas.

CAPUT XVI.

De filtrabilibus et non filtrabilibus.

Filtrabilia autem sunt quæcumque de Inbdem, numero apprehensibilium sic apprehen-

<--- Page Split --->

duntur ut statim redeant ad situm prio rem, et non habent manentem appre hensionem, sicut spongia, et panis mul tum levatus. Infiltrabilia autem sunt dupliciter. Si enim nullam habeant ap prehensionem, infiltrabilia sunt, sicut la tex et aqua. Item si habeant apprehen sionem, sed manentem, sicut cera mol lis, et lutum, infiltrabilia sunt. Causa au tem generationis talium et quare in prio rem dispositionem revertuntur partes postquam apprehensæ sunt, dicta est in capitulo de apprehensibilibus. Dicuntur autem filtrabilia a filtro : quia talia cor pora sunt sicut filtrum molle, et quasi villosa sunt inter poros. Si autem quis miretur et dicat qualiter illud capitulum hic specialiter inducitur, cum ejusdem generationis sint filtrabilia cum appre hensibilibus, vel non differt ab illis nisi sicut species a genère : Dicendum est quod filtrabilia quamdam habent natu ram, qua abundant ab apprehensilibus, in eo quod hujus, scilicet qua revertun tur, et hoc secundum esse et speciem hic fuit explicatum, quia aliter doctrina non erat satis completa : quia in naturis non sufficit in genere dicere, nisi secun dum speciem quæ dicenda sunt, determi nentur.

CAPUT XVII.

De ustibilibus et non ustibilibus.

Text.et com. Nunc autem dicemus de proprietatibus 48. illis corporum homiomerorum, quæ sunt cum transmutatione esse eorum, licet conveniant eis secundum situm et hu midum quod est in ipsis : et hæ quidem proprietates sunt tres, scilicet secundum quod sunt ustibilia vel non ustibilia, va porantia vel non vaporativa, inflam mabilia vel non inflammabilia. Dice-

mus autem inter has tres, primo de ustibilibus, quia ustio causa est eva porationis : flamma autem est vapor sive fumus succensus : et ideo secundo dici oportet de vaporativis, et ultimo de inflammabilibus. Dico ergo quod corpo rum homiomerorum quaedam sunt usti bilia, et quaedam inustibilia. Ustibilia quaedam sunt, sicut lignum, lana, etc., quæ victa ab igne, redigibilia sunt in ci neres. Lapis vero et glacies inustibilia sunt : sunt enim illa inustibilia quæcum que habent poros susceptibiles ignis, et habent humorem in eis, qui secundum rectitudinem est in poris illis, et non est vincibilis ab igne : licet enim quaedam consumptibilia sint ab igne, tamen non sunt ustibilia : quia humor eorum non est nutrimentum ignis, sicut lapides, et ferrum. Quaedam autem quæ tales habent humores, propter stricturam pororum non præbent ingressum igni : et ideo iterum non ardent. Quaedam autem dicuntur inustiva, ideo quia difficillime consumun tur ab igne, eo quod propter clausuram pororum ignis intrare non potest nisi prius discontinuentur. Difficile autem dis continuantur : quia humor eorum quasi unus effectus est cum sicco, licet sunt raræ et mollis et quasi apprehensibilis substantiæ, sicut est lanugo illa quæ vul go penne salamandra vocatur : et simi liter pannus qui est de lanugine, netur et contexitur : ille enim lycinium factus, flammam dat : et tamen ab igne non uri tur, pro certo propter causam quam di ximus : quia humor continuans insepa rabilis est a sicco quod continuatur per ipsum : et ideo nisi fiat maxima violentia non aduritur : statim enim ut primo tan gitur ab igne, pori ejus clauduntur, et humidum ejus remanet intrinsecus clau sum et non extrahitur ab igne. Quæcum que autem non habent humorem, sicut terra et terrea multum, ut lapis et he benus nigra, vel forte habent humorem invincibilem ab igne, qui potius ignem exstinguendo vincat, sunt inustibilia, quemadmodum glacies et viridantia om

<--- Page Split --->

nia, quæ humoris aquei sunt plena, nisi habeant humorem unctuosum terrestrem multum pro nutrimento, sicut abies viridis, et pinus. Hæc enim viridia ardent.

CAPUT XVIII.

dum corporale quam faciat calor solis : et ideo continue segregatur et divaricatur donec fit aer. Potest etiam esse causa hujus, quia est paucus et ideo facilius vincitur a qualitatibus aeris. Tertia vero causa ejusdem est, quoniam materia ejus non continue sibi adgeneratur, quemadmodum ille qui elevatur calore solis ex terra et aqua : et ideo non est quod teneat et multiplicet ipsum, propter quod convertitur in aerem per moram aliquam non magnam.

De vaporativis et non vaporativis.

Text. et com. 48.

Vaporativa sunt quaecumque corporum homiomerorum habent humorem talem, qui non sensibiliter exhalet ab eis sine calore igneo ustivo : quibusdam enim ignitis et urentibus igne est exhalatio quae vapor aliquando vocatur, quae exhalatio est segregatio partium subtilium, et segregatio spirituum qui sunt in eo quod uritur : et evolant in aere propter formam raritatis quam assumunt a calido ustivo : et materia eorum a qua segregatur, est humidum humefactivum quod est in eo quod uritur. Licet autem hæc exhalatio aliquando vapor dicatur, tamen exhalatio proprie est humidorum, et vapor terrestrium secundum quod hic volumus loqui de vapore : accipimus enim eum pro resolutione corporis compositi, in quo magis est terræ quam humoris. Exhalationem autem vocamus emissionem illam quæ fit a commixto corpore, quod est spiritus aquæ, sicut tenue vinum, vel serum, vel hujusmodi. Alia est autem differentia inter vaporem istum de quo hic loquimur, et vaporem de cujus duabus speciebus locuti sumus in præhabitis libris hujus scientiæ : quoniam vapor vaporativorum mixtorum corporum per moram aliquam segregatur in aerem : quod non facit isto : quia per moram stans in aere, spissatur in nubes et in materiam ventorum : hoc autem contingit vapori ustibilium ideo quod incensa sunt, et calidum in eis est magis consumens humi-

Secunda autem differentia est istius vaporis ad illum : quia vaporantia istum vaporem per calidum ustivum, aut sunt humida grossa, sicut oleum, et hujusmodi : aut sunt sicca, sicut lignum. Et siquidem sunt humida, remanent evanita quando subtile quod est in ipsis, evaporaverit : tunc enim nec saporem debitum habent, nec calorem, nec etiam motum substantiæ in tenuitate et спissitudine quam debent habere. Si autem sunt sicca, tunc fiunt terrae magis, sicut quod fiunt forte carbones vel cinis : et ideo etiam carbones prius exstincti et postea accensi sicciorem vaporem habent quam ligna ardentia : quia humidum ex lignis evaporatis temperat ignis siccitatem. Adhuc si carbones extinguantur aqua, et Nota de fu mo carbo num. postea accendantur, minus habent siccum ignem quam illi in quibus operimento terræ suffocatur ignis : et quia in illis clauditur ignis intus qui consumit totum humidum quod est in ipsis : propter quod ignis talium lædit caput, quia nimis siccus est : et ideo perfunditur ignis vino, quia ex vaporatione vini temperatur siccitas ignis : projicitur etiam aliquando sal super talem ignem, eo quod sal aliquid humoris habet in terreo combusto : propter quod etiam crepitat in ignem projectus : terra autem et aqua a quibus resolvitur vapor de quo in antehabitis locuti sumus, non relinquitur sicut evanita terrea incinerata vel incarbonata, eo quod non totum humidum per solem exsugitur de ipsis.

Differt quoque tertio ista segregatio ab

<--- Page Split --->

illa, quando convertitur in pluviam ut humefaciat, neque fit spiritus sive ventus sicut fit ex vaporatione terræ et aquæ : est enim spiritus qui ventus vocatur, continuus fluxus aeris in longitudinem : cum enim duplex sit esse venti, ut diximus in præcedentibus, scilicet in causa, et in effectu, causa venti est vapor terreus aerem ubique transcendens, et eum fortiter impellens : ventus autem in effectu est aer impulsus, vel aeris impulsi o : hæc autem impulsi o continua non est sita naturæ inferius directæ, sed ad latus in longitudinem circa terram, sicut diximus in præcedentibus : vapor enim iste licet sic proprie sit sicci et terrre i corporis, non tamen efficit talem fluxum, sed directe ascendit et dissipatur.

Est etiam quarta differentia, quia vapor qui est a corpore communi sive commixto per calidum ustivum, fit coarctatione aridi et humidì, quæ ambo subjiciuntur calido ustivo tanquam unum, et non tanquam duo : et ideo humidum licet sit facilius resolubile quam siccum, non tamen citius resolvitur a corpore mixto, sicut facit in resolutione vaporis de quo in præhabitis tractavimus,sed potius coarctatur unum cum alio : et in humidì evaporatione effumat etiam in siccum combustum, sicut diximus : propter naturam enim mixti siccum detinet humidum ne vaporet sine ipso, et humidum confert sicco subtilitatem quamdam ut evolare possit cum ipso, et ideo evaporatio talis non humefacit ea quæ tangit, et in quibus reflectitur in se ipsam, sicut facit exhalatio elementorum,sed potius colorat ea fuligine : et nigredo quidem fuliginis est ex sicco terreo adusto : adhærentia ejus est ex humidò quod elevatur in ipso : propter vim autem ignis invenitur fuligo incontinua, quia humidum est parvum non sufficiens continuare : et ideo etiam dura est in tactu, nisi sit fuligo ex unctuoso aliquo in quo mollities, et major continuitas, eo quod humidum in talibus quasi inseparabile est a terrestri combusto propter viscositatem corporis unde re-

solvitur vapor talis. Licet autem plurima corpora sint terra, et complexio eorum non sit una, et ideo quod resolvitur ab eis, secundum veritatem non est ejusdem rationis, tamen quia proprie non habemus nomina singulorum, ideo omnium eorum in quibus abundat terra, communi nomine vocamus fumum : cum tamen fumus proprie sit lignorum : et ideo non dicimus quod vapor ossis et pilorum est fumus, cum tamen fumus a fumo specie differat, sicut corpus a corpore. Invenimus enim in omnibus hujusmodi unum, scilicet quod terrae sunt : et ideo ab illo uno fumalem evaporationem dicimus fumum vocari : tamen hoc nomen non convenit eis univoce in communi, sed per analogiam, secundum quam convenientiam habent ad vaporem lignorum, in quibus evaporatio est ex humido aereo coadunato cum terrestrì in commixtione ligni. Ita enim etiam Empedocles omnia in quibus terra abundat, reduxit ad unum per analogiam, quando dixit quod cineres et folia arborum et etiam avium plumæ densæ quæ non sunt ut lanugines, et squamæ piscium, omnia sunt de numero fortium membrorum, intelligere volens quod unum est in eis terrestre siccum, quod facit omnia esse fortia : ab illo ergo uno etiam evaporatio quæ fit de ipsis, vocari habet per analogiam, quod est fumus. Differunt tamen in esse fumi, quia fumus lignorum magis pinguis est propter ae rem quod est in eis cum aqueo : fumus autem grossorum est emissio quædam substantiæ eorum in toto : et ideo diximus supra quod oleum non elixatur, quia non extrahitur in eo humidum a terrestribus ut terrestria exsiccata densentur et inspissentur et arefiant : nec etiam impinguatur a calico ustivo, quia neque residet pars ejus grossior in se, subtili educta,sed evaporat totum successive per calidum ustivum : tamen licet sit humidum oleum, non tamen est elixativum : quia elixatio est humidì humefactivi sine terrestrium admixtione educti : unde aqua non est evaporativa, sed exhalativa. Vi-

<--- Page Split --->

num aliquando convenit cum oleo, aliquando cum aqua : vinum enim dulce, praecipue si antiquum sit et bene desiccatum, evaporat sicut oleum : eo quod pinguedinem subtilem multam habet : etideo multa facit quae sunt eidem et oleo communia : non enim coagulatur algore, sicut nec oleum, licet forte a frigore impinguetur : etiam est cremabile sicut oleum, et in crematione illa evaporat totum : et ideo tale vinum nomine vinum est : operatione autem non omnino est vinum, eo quod humor ejus non est vinosus, sed unctuosus oleagineus : non enim quodlibet vinum inebriat, sed potius id quod facit vaporationes grossas multum oppilantes vias animalium et motivarum virtutum. Istud autem vaporem habet subtilem valde : cujus signum est, quia flammam emittit. Si enim ponatur ad ignem, et infigantur calami superius et inflammantur sicut ab oleo, et sublimatio talis vini fomentum est flammae subtilis, sicut nos docuimus in antecedentibus tractatibus istius scientiae, si subtilietur immixto aliquantulum sale et aliquantulum pulvere sulphuris : quia a sulphure augetur sua unctuositas, et a sale sua caliditas.

CAPUT XIX.

De inflammabilibus et non inflammabilibus.

talem conversionem non patiuntur ab igne, nisi quæcumque coagulata sunt a calido solo, aut a calido simul et a gelido : cuncta enim talia apparent manifeste ab igne esse tenta et victa. Si autem a gelido solo coagularentur, absque dubio non essent hoc modo ustibilia, sed potius essent liquabilia, quæ ita cremari possent diu, quod evaporarent humidum, et relinqueretur aliquid modicum terreum. Si autem non essent coagulata, sed impinguata, non essent ustibilia, sed potius evaporativa : quia tota eorum substantia cederet in fumum, sicut jam ante diximus. Relinquitur ergo quod materia ustibilium sit coagulata calido solo, vel coagulata simul calido et frigido : licet enim talia ex contrariis omnibus mixta sint, tamen calido ustivo agente in ipsa, educitur subtile aereum et aqueum, et relinquitur terreum discontinuum, et prædominatur quod abundat in omnibus prius habitis modis coagulativis. Sumimus enim hic ustibile generalius quam supra : quæcumque enim tenta sunt ab igne, a quibus per calidum ustivum educitur humidum, quo educto relinquitur terreum discontinuatum, dicimus hæc ustibilia. Secundum quem modum lapis ustibilis est, quem tamen supra inustibilem dixeramus, eo quod ibi locuti sumus de ustibilibus secundum quod præstant ex pororum dispositionibus ingressum igni, et nutriunt ipsum ignem humore pingui qui est in poris eorum. Sic ergo generaliter sumpto ustibili pro eo quod tentum est igne ad sui terrestris discontinuationem, dicimus quod minime tenetur igne lapis qui dicitur carbunculus, quo insignillantur annuli nobilium regum : cum enim omni lapidi pretioso commune sit, quod sit ponderosus secundum sui quantitatem et resistens limæ, ita quod lima ab eo nihil tollit, et quod est resistens igni, inter omnes pretiosos lapides, conveniunt hæc maxime carbunculo : quia et ipse lapis lapidum est et gemma gemmarum, congregans in se virtutes quasi omnium lapidum aliorum. Causa autem incombu-

Tect. et com. Volentes autem nunc dicere de inflammabilibus, et non inflammabilibus, necesse est nos repetere de ustibilibus in communi, eo quod ustio causa sit inflammationis. Dicimus ergo ad principium redeuntes, quod ustibilia esse videntur quæcumque per ignem in cinerem possunt converti : conversionem autem in cinerem non patiuntur, nisi quæcumque sunt terræ, vel aquæ et terræ simul : ideo

<--- Page Split --->

stibilitatis suæ absque dubio est clausio pororum ejus, et subtilissima retentio humidi ejus in sicco suo, ita quod educi per calidum non potest : et hoc est a virtute cælesti quæ plurima est in lapide illo, sicut ostendi habet in scientia de Lapidibus : quia ad præsens sufficiunt ea quæ dicta sunt de ipso. Ustibilium ergo modo isto quædam sunt inflammabilia, et quædam non sunt inflammabilia : et inflammabilium quædam faciunt carbones, quædam autem non. Dico autem illa esse flammabilia sive inflammabilia, quæcumque valent ex se flammam præbere. Non inflammabilia autem, quæcumque ex se flammam præbere non possunt. Valent autem omnia illa flammam ex se præbere, quæcumque non sunt humida et sunt vaporativa : illa enim per se et ex se præbent flammam, sicut ligna multa, et ossa, et nuces, et amurca olei, et pili, et lana, et hujusmodi. Si autem sunt humida et vaporativa, sicut oleum, et pix, et cera, non flammant per se et ex se, sed potius ex luteo terrestri quod adjungitur : et hæc quidem faciunt omnia talia humida, de quibus supra diximus quod eorum vapor potest fumus vocari. Inflammabilium autem quæcumque non sunt humida, sed terrae sicca faciunt carbones, illa præcipue quæ plus habent de substantia terræ quam per fumum resolvatur ab eis. Quæ enim sunt humida, sicut oleaginea, resolvuntur in toto per fumum : sed illa quæ sunt terrestria sicca, non ita resolvuntur per fumum : sed multa materia terrestris perusta, et non omnino discontinuata resolvitur in carbones, et isti carbones sunt duplicis naturæ : quidam enim fiunt per ignem ex ligno vel ossibus : et hoc dupliciter, scilicet quando exstinguuntur per aquam, vel quando ligna viridia incenduntur, et postea ignis terra coopertus exsiccat humidum in eis et perurit, sed non discontinuat : et illi carbones magis durant in igne. Sunt autem alterius generis carbones, qui fiunt naturaliter in terra, quando videlicet aliqua terra humidum unctuosum et per

calorem a materia terræ reflexum in ipsam, aduritur humidum unctuosum, et remanet terra nigra et gravis valde, et multum discontinuata, non tamen in toto cinis, et isti sunt carbones calidiorum habentes ignem, quos præ omnibus quærunt fabri. Inveniuntur autem tales carbones in terra Germaniæ et Galliæ juxta Leodiensem civitatem.

CAPUT XX.

De comparatione inflammabilium ad liquabilia, et e converso.

Si autem comparabimus liquabilia ad Text, et com 48. inflammabilia, et e converso, inveniemus quod habent se ad invicem sicut excedentia et excessa. Sunt enim quædam liquabilia non inflammabilia, quemadmodum æs : et quædam inflammabilium non liquabilia, quemadmodum lignum : quædam autem inflammabilia et liquabilia, quemadmodum thus. Causa autem hujus est, quoniam lignum habet humorem qui multum coadunatus est cum sicco terreo et per totum continuus cum ipso, ut quasi sint in uno termino, qui humor non habet actum fluendi in sicco, nec siccum habet actum discontinuationis in humido, sed unum quodammodo vincit alterum : quia humor continuat siccum, et siccum terminat humidum, et neutrum continet alterum, sed utrumque continetur ab altero : similiter neutrum colorat aliud, sed ambo habent colorem ex utroque resultantem : et humor ligni ubique est in poris ligni et unctuosus et quasi exhibitus ex porositate ligni ad hoc ut putatur. Æs vero licet sit continuum et compactum in partibus quantitatis plus quam lignum, eo quod ipsum sit ex materia aquæ coagulatum ferro, tamen in partibus essentialibus, quæ sunt siccum terre-

<--- Page Split --->

stre, et humidum aqueum, non habet tantam continuitatem : quia humidum vincit siccum, et ideo colorat ipsum vel colore aquei humidi,sicut est in metallis albis, vel colore unctuosi humidi, sicut est in metallis croceis : propter quod etiam quando duo permiscentur metalla, sicut cuprum et stannum, vel aliud, efficitur frangibile æs vel amittit productibilitatem : quia cum in primo simplici humidum non sit bene continuatum cum terreo in composito, quatuor efficiuntur incontinua : quia siccum unius non bene convenit cum humido alterius, nec humidum unius cum sicco alterius. Stannum autem in talibus colorat æs, et totum efficitur album cum frangitur : et quia sic in partibus essentialibus est non bene continuum, non potest flammare : quia humidum per se non flammat, præcipue aqueum : et siccum non adeo bene continuatur ei, quod per ipsum flammesсere possit. Thus autem in partibus convenit cum uno, in parte cum altero : quia enim melius humidum situm continuatur cum sicco, propter hoc mollificat ipsum et inflammatur per siccum et fumum ejus : quia autem in toto capitur a sicco, propter hoc liquatur : ideo etiam elixatur in aqua, quia plus habet terræ quam metalla : non enim tantum solvitur a calido sicco, sed etiam a calido humido : quia multum terrestre habet, quod non bene intra se accipit humidum.

CAPUT XXI.

De comparatione inflammabilium ad vaporativa.

Text. et com. Flammabilium etiam quædam sunt va- 48. porativa, ita quod illa vaporativa per se inflammantur, et quædam vaporativa non sunt inflammabilia per se, sed cum

alio. Per se autem flammabilia sunt illa vaporativa quæ magis habent terræ et sunt sicca, sicut diximus in præcedentibus. Illa enim propter abundantiam materiæ sunt sicca et in sicco conveniunt cum igne : et ideo cum habentibus symbolum facilior sit transmutatio, si siccum calefiat calore ignito, continue erit ignis : et sic fit flamma in vaporatione fumoso terrestri succenso : flamma enim est spiritus sive fumus succensus sive combustus. Diximus enim in præhabitis quod vapor lignorum est proprie fumus. Ceræ autem et thuris et similium eis et picis et omnium quæ habent picem et similia sunt, talem habent vaporem in aliquo similem vapori lignorum : et ideo analogice vocatur fumus. Per eamdem etiam analogiam fumus vocatur vapor olei : et quæcumque emissa vaporabiliter ab oleagineis, et quæcumque talium pinguium sunt, solum cremantur, et non inflammantur si sola sint sine substantia terrestri : quia tunc in igne sive flamma consumuntur : eo quod aridi parum habent, et hoc quod habent non est separabile ab humido per viscositatem, sicut sæpius diximus : sed quando ista sunt cum aliquo alio terrestri, sicut cum panno vel aliquo terrestri in quo continetur ignis, citissime transit ignis per ista quæ habent humorem pinguem : quia convenientissima materia est ignis propter aereum quod est in eis : illud enim terrestre quod tunc adjungitur eis, est siccum ex essentia et pingue ex humore attracto : et crassum est ex circumfuso humore : ex quo quia continue trahit subtile in nutrimentum ignis, necesse est quod residuum magis sit densum : et hæc est causa quare reliquiæ olei in lampadibus infusi, densæ sunt et fætulentæ quando consumptum est oleum. Patet igitur ex antehabitis, quod evaporativa quæ sunt de numero liquidorum, sunt magis de natura humidorum, ut oleum, et pix, et hæc non per se, sed cum adjuncto terrestri flammescunt. Combusta autem evaporativa, quorum reliquiæ sunt multus cinis, sunt

<--- Page Split --->

magis de natura sicci quam humidi, et illa per se flammescunt.

CAPUT XXII.

Et est digressio ad declarandum secundum quas proprietates homiomeri istae passiones accipiuntur et inveniuntur in ipso.

Si quis autem quaerat secundum quas 48. proprietates et differentias homiomerorum enumerata diversitas passionum accipitur, sciat quod tres sunt status homiomeri, scilicet secundum quod procedit ad esse ex componentibus ipsum, et secundum quod est in esse constitutum, et secundum quod praeter viam putrefactionis ab esse procedit. Secundum autem quod ad esse procedit, sic habet passiones quae sunt coagulatio, liquefactio, et incoagulatio et illiquabilitas, et madefacitbilitas et immadefactibilas : potest enim attendi mixtum homiomerum secundum quod partium accipit adunationem perfectam vel imperfectam, vel partium dissolutionem. Si autem accipit perfectam, tunc est coagulatio, et hujusmodi oppositum est incoagulatio. Si autem est partium dissolutio quae attenditur in ipso, tunc est liquefactio, et hujus oppositum est illiquabilitas. Si autem est imperfecta partium coadunatio, tunc impeditur illa coagulatio per humidum : et hoc aut est naturale, aut innaturale quod infusum vocatur. Et siquidem est naturale, tunc illud vocatur mollificabile, cujus oppositum est immollificabile. Si autem infusum, tunc hoc est madefactibile, et oppositum est immadefactibile, et idem cum his irriguum, et non irriguum. Si autem debeant accipi passiones homiomeri jam constituti, tunc illae sunt ejus

secundum aliquid trium modorum, scilicet secundum quod est in quantitate et figura et salvatur in eis, et variatur situs in sursum vel deorsum in curvando vel dirigendo, figura naturali servata : aut secundum quod insunt omnino istae passiones secundum variationes sua figurae naturalis, sed non secundum variationem sua quantitatis : quia omnes retinet partes suas quantitativas, eo quod nihil dividatur ab ipso de partibus suis : aut conveniunt ei secundum mutationem et diminutionem sua quantitatis. Et siquidem primo modo sunt, lenta sunt et directiva : sunt enim quodammodo opposita id quod est frangibile et comminubile,sicut supra diximus in explanatione ipsorum. Si autem secundam mutationem figurae hoc erit, vel ita quod exteriora cedent ad interiora, vel exteriora cedent extra seipsa. Et siquidem sic fit quod exteriora cedunt ad interiora, hoc variatur : quia aut fit hoc communiter impulsu magno et levi, aut levi tantum : quia alia materialia principia habent qua impelluntur gravi impulsu, et alia qua levi impulsu impelluntur : et qua tenen t formam impellentis, ex aliis componuntur quam illa qua impelluntur tantum in profundum per levem impulsum. Communiter ergo violento et levi impulsui cedentia, dicuntur cedentia pulsui : qua autem levi cedunt pulsui, et figurantur ad impellens, sunt formabilia : et qua simpliciter cedunt levi impulsui, sunt apprehensibilia. Si autem cedunt extra se secundum situm, hoc aut non potest fieri nisi tractu, quia motus non deficit mobili, aut ictu forti et violento : et primo modo sunt tractiva, et secundo modo ductilia. Si vero proprietas accidit homiomero secundum diminutionem sua quantitatis, hoc iterum diversificatur : aut enim magis divisibile est quam dividatur, aut aeque divisibile ut dividitur, aut in parte aeque divisibile et in parte magis divisibile. Et primo quidem modo sunt scissibilia, et secundo modo portionativa, et tertio et quarto divisiva. Causam autem privationis in se

<--- Page Split --->

habent viscosa et filtrabilia : propter quod ponuntur cum illis sicut quodam modo opposita illorum. Si autem conveniunt proprietates istae homiomeris secundum exitum ab esse homiomeri praeter viam putrefactionis, tunc erit ille exitus necessario per viam combustionis, sicut nos

in antecedi ostendimus, et illa vaporantur per ustibilia et inflammabilia et vaporativa, cujus diversitatis ratio bene expedita est in explanatione istorum trium supra posita. Sufficiant ergo ista de proprietatibus passivorum in homiomeris inventis.

<--- Page Split --->