TRACTATUS IV
DE SUBJECTIS QUÆ SUBSTANT DICTIS PASSIONIBUS.
CAPUT I.
Quæ tractatus intentio, et quod homiomera sunt omnia ex humido et sicco.
Text, et com. 48. Est autem nostra intentio in hoc tracatus sequenti ostendere, quoniam passiones enumeratae non inveniuntur nisi in his quae sunt humida, aquea, et terrea, et tunc concludere quod ex his duobus constant omnia horaiomera, et ex his cognoscitur natura eorum. Homiomera enim corpora differunt per passiones istas, et per istas differentias humidi et sicci, quae sunt qualitates tactus, ut dictum est : et differunt etiam passionibus aliorum sensibilium, ut saporibus, et odoribus, et coloribus : sed nos de istis in scientia de sensu et sensibili prosequemur. Dico autem illa esse homiomera, quaeumque quidem in componentibus essentialibus habent partes dissimiles, sed in quantitativis partibus dividuntur per similia sibi, eo quod quælibet pars
quantitativa ipsorum nominatur nomine totius, et habet ipsius rationem : quælibet enim pars cupri cuprum est, quælibet pars carnis caro est : talia autem sunt in genere trium differentiarum, scilicet mineralia, et vegetabilia, et sensibilia. Mineralia homiomera sunt sicut æs, aurum, argentum, stannum, ferrum, et omnia lapidum genera, et alia similia istis, et illa etiam quæ segregantur ab eis per divisionem quantitativarum partium ipsorum. Similiter homiomera sunt similes partes quæ sunt in animalibus et plantis. In animalibus quidem, sicut carnes, ossa, nervus, cutis, extum, crines, pori, venae. Ex his enim similibus componuntur in animalibus partes dissimiles quæ sunt a natura homiomeri, eo quod non dividuntur quantitative in partes recipientes naturam et rationem totius, quæ sunt sicut vultus, pes, manus, et hujusmodi alia. Homiomera autem in plantis sunt sicut lignum, cortex, folium, viae sive pori, et radix, et alia talia : licet haec in eo quod sunt metallica et vegetabilia et sensitiva, et ab alia et alia causa constent. Item quia licet caro, nervus, os, et lignum, et cortex, alias et alias causas habent quibus constant et terminantur, tamen humidum et aridum sunt prima
<--- Page Split --->
materia ex quibus fiunt omnia ista : ergo aqua et terra in omnibus procul dubio manifestissimas habent virtutes : et ipsa erit in eis causa diversitatis, et convenientiae secundum quod utrumque istorum vel alter alterum praedominans fuerit in modo ipsorum. Efficientia enim in omnibus sunt calidum et frigidum. Ista enim quae sunt humidum et siccum, constant per coadunationis et' commixtionis aliquem modum, sive etiam per coagulationem ex illis activis quae sunt calidum et frigidum. Ex hoc igitur sic tunc dicimus illa corpora esse homiomera, quae cumque secundum abundantiam suae materiae dicuntur esse terra vel species aquae, propter hoc quod abundat aqua in ipsis : vel quae cumque sunt communiter terra et aquae. Corporum tamen ex his conditorum quaedam sunt mollia, et quaedam dura, et quaedam humida fluentia : et in antehabitis dictum est sufficienter quae illorum coagulata sunt, sive sint dura, sive mollia, sive etiam humida fluentia, etc.
CAPUT II.
Quod omnis impinguatio sit circa humidum et aridum, ut sciatur esse passio tantum humidi et aridi : in quo sunt multa de vini natura.
tia humiditatem viscosam, non de facili impinguantur, sicut purum vinum, et serum. Scias anten quod cum vinum subnitum qualemadomum aqua rosacea, id quod primo emittitur ex ipso, humiditas est aquea et insipida, et illa educta remanent partes terrestres vini infusa humiditati pingui oleaginea, et si substantia illa ultra sublimetur lento igne, egreditur oleum : et differt vinum in hoc a vino : quia quo fuerit fortius vinum, eo est humor aqueus sublimatus ex ipso minor, et humor oleagineus major : et quo fuerit debilius et tenuius, eo humor aqueus est major, et humor olei minor : et in rubeo bono vino est humor olei major quam in albo, et in citrino major est quam in eo quod tendit ad puritatem aqueam. Nos autem illud hic non inducimus, nisi ut sciamus exhalationem non fieri in homiomero, nisi sit de speciebus aquae. Si autem ab humido fluido operatione calidi non exhalat quidem humidum, sed sequestratur : et tunc ista substantia pinguis adunatur cum terrestri quod constare incipit, tunc absque dubio illud homiomerum fluidum in commixtione partium essentialium suae materiae est terra et aquae secundum plurimum, sicut fit in lacte : et si ipsum impinguatur quidem et est vicosum, non exhalat humidum ejus, nec sequestratur, oportet quod illud humidum sit vaporativum propter terrestre admixtum, et tunc in materia sua habet plurimum aeris et aquae, sicut oleum. Similiter autem quacumque a calido impinguantur, sicut pix, et hujusmodi, communia sunt terra et aquae in commixtione sua materiae.
Scias autem quod impinguatio non est passio nisi homiomeri humidi et aridi, hoc est, quod in sua compositione fit ex humido et arido : quae cumque enim humidorum fluidorum exhalationem faciunt a calido, sunt de speciebus aquae, sicut jam nos diximus, quod exhalativa sunt aquea, et evaporativa terrestreitatem habent : talia autem humida quae plus aquae sunt, non habentia hypostasim in fundo, vel parvam habentia, nec haben-
Est autem hic dubium inter omnia liquida de vini natura, cujus commixtionis sit natura ejus. Vinum enim aliquod exhalatur, et aliquod impinguatur per calidi operationem : impinguatur enim novum mustum. Et causa illius est, quia adhuc non venit ad speciem vini : mustum est quando ventum est ad speciem vini. Adhuc aliquod vinum est uno modo, sicut exhalativa, et aliquod alio, sic-
<--- Page Split --->
ut impinguabilia. Novum enim magis habet de terra propter facis admixtionem quam velus: nec venit adhuc ad speciem vini propter duas causas, scilicet propter non essentialium multam admixtionem, et quia non habet actum vini proprium. Sunt enim admixta in musto terrestria et aqu ea non adunabilia naturae vini, et oportet residere terrestria, et sequestrari et exhalare aquea naturae vini contraria: et tunc humidum naturale vin ut connaturale subjectum stabit sub calido terminatum: quod cum factum est, tunc attingit primo propriam naturam vini et speciem. Operatio enim musti impedit hoc, quae operatio est ebullitio ex calore loci procedens: licet enim calor solis et loci sit accidentalis musto, tamen ex generatione et tempore ita intrinsecus efficitur, quod totam occupat vini naturam in musto, sicut dicit Galenus in libro [de simplici medicina, de fructibus in sole diu aestuanti bus: et dictum suum confirmat per Aristotelem in libro de Vegetabilibus, et per Theophrastum: motus enim musti ex tali calore non sinit calorem naturalem terminare proprium humidum, sicut motus febris impedit calorem naturalem in febricitante: ille enim est motus caloris ignei, ut supra diximus: ideo etiam quando funditur in mustum aqua exstinguitur, ita quod postea non bullit. Experimentum etiam probat hoc:
Propterguid quoniam si ovum recens in mustum mittatur, mergi non potest propter motum musti a fundo qui fit ex calore igneo. Si autem aqua infusa est in mustum, statim mergitur, eo quod ignis per aquam qui sibi in toto contraria est, aut exstinguitur, aut multum debilitatur, in tantum ut etiam vinitores dicant, quoniam pluvia cadens in doliis in quibus calcantur uvae, plurimum noceat. Si autem sit forte multum fertens, in tantum quod etiam videatur interrumpere dolium in quo est vel vas, si partes casei terrestris multum et porosi injiciantur, statim stabit, eo quod vapor musti imbibitur in poris casei, et ibi frigiditate terrestris casei frangitur et
infrigidatur. Patet ergo quod musti operatio valde est diversa a vini operatione: unde mustum impinguatur calidi operatione, et etiam operatione frigidi, sed minus quam operatione calidi, eo quod multum habeat de calore et de terra: et ideo frigido non potest totum educi calidum cum quo humidum egrediatur, ut postea impinguetur eo modo quo supra de oleo dictum est, quod a frigido impinguatur. Est autem praecipue tale mustum de Arcadia, quod est sinus quidam regionis Arcadie ubi est Corinthus: eo quod mustum illud sit spissum valde terrestria inseparabilius habens adunata cum humidis quam aliud vinum: et ideo in utribus suspensum in fumo in loco calido, incrassatur, ita quod postea crassum bibitur. Si autem aliquod vinum amiserit facecm, tamen diversitas est in ipso, et eo plus vel minus dicetur terreum vel aqueum, quo habuerit plus vel minus de partibus terrae quam aqua. Omnia autem haec dicta sunt, ut sciatur quod omnis impinguatio facta a calido, fit circa humidum et aridum quae sunt in corpore homiomero humido, sive sit humidum, sive viscosum. Si autem impinguatio fiat per frigidum, oportet quod illa quae impinguantur, multum habeant terrestreitatis, sicut ex praecedentibus constat quae dicta sunt de impinguatione. Similiter si fiat impinguatio ab ambobus, scilicet calido et frigido divisim agentibus, oportet quod sic impinguata communiter commixta sint ex terra et aqua, sicut oleum, et mel, et dulce vinum, sicut in antehabitis expeditum est. Quia igitur omnis impinguatio est circa homiomerum secundum quod ipsum est aut terrae magis, aut aquae magis, aut communiter utriusque, liquet quoniam materialis natura omnis impinguati est terra, vel aqua, vel utrumque.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De ostensione quod omnis coagulatio convenit homiomero propter terram et aquam quæ sunt in ipso.
Text, et com. Ostendemus autem per eumdem mo- 50. dum, quoniam omnis coagulatio est circa homiomerum ex humido aqueo et sicco terreo quod est in ipso. Omnia enim constantia indurata quæcumque a frigido coagulantur, sunt de speciebus aquæ, quemadmodum glacies, nix, et pruina, sicut in antehabitis plane expositum est. Quæcumque autem constantium induratorum coagulata sunt a calido, sunt de naturae terrae magis, vel later, vel caseus, nitrum, et sales, sicut item per antecedentia patet. Quæcumque autem homiomerorum coagulata ab ambobus, scilicet tam a calido quam a frigido, illa sunt sicut illa quorum coagulatio completa est ab infrigidatione, quoniam supra ostendimus non posse fieri quod ea quæ ab ambobus coagulantur, incipiant coagulari a frigido, et compleantur a calido : et ideo videmus quod in quibuscumque prius compressum est humidum per frigidum et postea eductum per calidum, solvitur eorum continuitas, sicut later primo congelatur et postea coctus discontinuatur : et similiter cæmentum in muris limitum, si primo congelatur, postea scinditur : cujus causa est, quia humor comprimitur ab ipsis quod debebat ea continuare, sicut supra diximus : quia hoc ibi repetere non oportet. Coagulata autem ab ambobus sunt, quæcumque duorum privatione coagulantur, scilicet privatione calidi et privatione humidi quod exit cum calido : eo quod ipsum in omnibus talibus est paucum : cum in prima coagulatione quæ fuit per calidum,
fere totum sit eductum : sales enim, quia calido solo coagulantur, solius humidi privatione coagulantur : et alia similiter quæcumque sincere sunt de terrae speciebus, eo quod ipsa sint combusta et in ipsis sit paucum humidum : glacies autem quæ solo frigido coagulatur, coagulatione congelationis non congelatur nisi privatione solius calidi. Dicta autem superius, quæ sunt later et lapides, quædam genera coagulantur ab ambobus, et privatione calidi et humidi completur coagulatio eorum : ideo hæc absque dubio materialiter primo sunt amborum, et habent ambo in commixtione sua antequam coagulentur, scilicet siccum terreum et humidum aqueum. In coagulatione ergo istorum advertendum est, quoniam si totum ipsorum humidum extergitur, tunc completur coagulatio eorum infrigidatione, et ultimo constant per frigidum : quia calidum vaporabiliter relinquit in eis humidum expansum, quod frigido comprimente calidum extersum est cum calido : talia autem sunt later et electrum quod est quædam species gummi : quia electrum et omnis species lacrymarum distillantium ab arboribus, et ultimo constant et coagulantur per infrigidationem, sicut myrrha, thus, vernix, et electrum : omnia enim hæc lacrymæ sunt, sed non tamen totum a quibusdam illorum educitur humidum, quia multum est in eis : et ideo postea solvuntur per calidum, sicut thus, et myrrha, et electrum : omnia enim hujusmodi generis coagulantur intus in magna parte compressa humiditate : post enim calor arboris expellit indigestam lacrymam tenuem, et continue resolvit calor arboris humidum subtile ex lacryma illa indigesta : et ideo viscosa efficitur : et tandem frigiditate exterioris aeris induratur per oppressionem humodi viscosi, quia calor educere non potuit. Quod enim sic lacrymæ et rasinæ coagulantur, signum est, quod animalia primo, sicut formicae, et muscæ, incidentia lacrymæ cum tenuis est subtili educto, inviscantur, et adhærent
<--- Page Split --->
lacrymæ : et fluente super ea lacryma operiuntur in gumma arboris et apparent intus propter pervietatem gummarum, et non putrescunt corpora eorum, quia frigus coagulans gummas, non permittit evaporare calidum naturale animalium illorum : et ideo etiam retinetur in eis humidum naturale : et ideo manent non putrefacta. Aliquando autem coagulatio fit humidì et calidi privatione secundum partem, et non secundum totum, sicut quando calidum egreditur relinquens humidum fluidum, de quo cum calido tantum egreditur, quod partes residua inspissantur, sicut elixatum mel coagulatur, quando ponitur in aqua frigida, sicut diximus superius : illius enim inspissationem non operatur humidum circumfluens, sed potius frigus cogens exire calidum, quod secum educit plurimum humidum, et residuum comprimitur infra terreum in melle. Omnia autem taliter constantia sunt materialiter multum terrae, sicut superius sæpe docuimus. Accipitur ergo ex his omnibus, quod coagulatio quocumque modo fiat, semper est passio homiomeri propter terreum et aqueum, quod est in ipso : ergo esse homiomeri, sive impinguatum, sive coagulatum, est ex terra et aqua communiter, vel ex terra plus, vel ex aqua plus.
CAPUT IV.
Quod omnis mollificatio et omnis liquatio referatur ad homiomera ratione terræ et aquæ ex quibus componuntur.
tem liquatur, sicut electrum, et etiam quidam lapides, quia poros habent plenos humoris, sicut qui inveniuntur in speluncis quibusdam : lapides enim illi similiter se habent sicut gummi propter humidum quod conjunctum est in poris eorum, sicut in ustilibus humidum in poris esse prædiximus : fiunt enim isti lapides sicut gummi non ab igne ultima coagulatione eorum complete, sed potius sicut a gelido quod cogit præexire calidum et cum illo coexivit pars humidì, et non totum, sicut in thure, et electro : et ideo postea per ignem mollificantur et liquescunt. Quædam autem diversa ab istis mollificantur etiam ab exteriori tgne, et illa sunt absque dubio quæcumque non tota sunt terræ, sed major pars humidì, 'sicut ferrum et cornu : thus etiam quod primo nodo se habet, et terreum est, exhalat vaporabiliter, sicut ligna, sicut diximus in capitulo de vaporativis. Patet autem ex antehabitis, quod omnia quæ dicimus esse liquabilia calido, quod illa simpliciter sint sicut liquabilia et liquantur ab exteriori igne, et secundum materiam omnia sunt aquosiora quam terrestria : quædam autem ipsorum sunt communia terræ et aquæ et aeris, sicut cera. Quæ autem liquantur ab aqua, omnia constat esse de natura terræ. Quæcumque autem nec liquantur nec ab igne simul, nec altero istorum divisim, omnia talia materialiter sunt aut terræ, aut amborum, scilicet terræ et aquæ. Constans igitur est quod omnis mollificatio et omnis liquatio ad homiomera refertur gratia terræ et aquæ quæ sunt in ipso.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Et est conclusio universalis, quod omnia quae sustinent dictas passiones, sunt composita ex terra et aqua, et sunt vel magis aquea, vel magis terrae, vel utrumque utriusque terræ et aquæ.
Si ergo sic est, quod horum homiomerorum omnia humida per mollitiem et liquefactionem et impinguationem et omnia coagulata eorumdem sunt in dictis passionibus, non potest inveniri subjectum humidum medium inter ea quae dicta sunt, quae sunt terreum vel aqueum vel commune ex utrisque, ad quod dictae passiones referantur,tunc procul, dubio jam diximus satis omnia ex quibus dignoscere habemus naturalem naturam homiomerorum, scilicet utrum plurium sit terrae, vel aquea, vel communiter plurium elementorum : et per easdem passiones satis habemus dignoscere ex quibus constent et inspissentur partes naturales homiomerorum, utrum videlicet coagulentur ab igne vel ab algore vel ab ambobus. Si enim consideremus omnia homiomera, invenimus ea per istas passiones esse aut terrae, aut aquea, aut communia, et per calidum, vel frigidum, vel utrumque coagulata. Aquea enim duplicia sunt : aut enim sunt in essentia aquea, et per frigidum coagulata et sicca : aut sunt in speciebus aquæ, quæ etiam in essentia sunt humida fluida et in actu. Et primo quidem modo scimus ex præhabitis aquea esse aurum, et argentum, et æs, et stannum,et plumbum,et vitrum artis, et multa genera lapidum aqueorum innominatorum, qui sunt quasi vitrum naturae : omnia enim hæc calido liquantur : et si quid illorum non liquatur, contingit hoc per accidens, scilicet prop-
ter clausuram pororum universaliter ab ipso remoto calido, sicut illiquabiles sunt lapides pretiosi perspicui. Amplius si consideraverimus fluida, sic vinum, urina, acetum, et lixivium, et serum, et nascentia quae sunt humores saniosi indigesti, omnia sunt aquea, quod ex hoc scimus quoniam coagulantur frigido coagulatione congelationis ad minus. Similiter ducit eadem consideratio ad terra cognoscenda, sive habeant aliquid aquæ admixtum, per quod possint mollificari, sive non : ferrum enim, et later, unguis, et os, et nervus, et lignum, et crines, et folia plantarum, et cortex, sunt magis terrae naturae, licet differenter : ferrum enim mollificabile est, et etiam liquabile forti igne, tamen plurimum terrae habet : et admirabile accidit in terrestreitate sua, quia cum aqua facilius patiatur ab igne quam terra, tamen in ferro citius solvitur a mixto et aduritur terra, quam substantia magis aquea. Adhuc autem cum terra sit durior quam aqua, tamen chalybs in ferro, quæ est substantia magis aquea, durior est quam ferrum, quæ est substantia magis terrae. Causa autem hujus absque dubio est, quoniam terreum quod est in compositione ferri, est lutulentum non bene depuratum neque bene commixtum, et signum hujus est, quod de facili contrahit rubiginem : et quando aduritur in igne, cadunt ex ipso multa terrestria adusta : quoniam terrestre ejus est porosum, et ignis potest undique perurere ipsum. Aqueum autem magis est compactum, et continetur quasi scabrositate terrei ejus, et ideo ignis perurens terreum, consumit in ipso humiditatem viscosam qua ligabatur id quod purius aqueum erat in ferro, et illa consumpta resolvitur et distillat id quod est magis aqueum ab ipso. Est autem illud durius, eo quod magis est adustum et compactum, sicut diximus in antehabitis. Later autem consumptam habet humiditatem quando est coctus : et unguis est sicut cornu in terrestreitate, quia mollificatur calido. Æs autem est magis
<--- Page Split --->
quam later humidum, sed minus quam unguis. Nervus autem in terrestri suo humiditatem habet viscosam. Et lignum est terrestre substantia, multum habens aeris. Crines autem plus terrestres sunt quam ossa : propter quod pilis nullum nutritur animal : aliqua tamen nutriuntur ossibus, sicut struthio. Folia vero arborum cum terrestri humido habent aqueum dilatabile. Cortex autem est in arbore terrestris multum. Omnia tamen in hoc conveniunt, quod plus sunt terra ista quam alterius alicujus elementi. Amplius etiam terrae sunt, quæ magis sunt humida quam quæ enumerata sunt, sicut electrum, myrrha, thus, et cuncta alia quæ dicuntur resinæ sive lacrymæ et fruges et fructus arborum, et theturpa quæ est legumen oculatum, quod faseolus dicitur, et alia legumina, et frumentum, et alia talia : licet enim hæc differant in hoc quod quædam eorum sunt magis terrae quam alia, genera enim seminum nominatorum magis sunt terrae quam genera lacrymarum : tamen ista cuncta de natura terræ sunt. Quædam enim jam dictorum sunt mollificabilia, ut genera lacrymarum. Quædam autem vaporativa per se, ut genera seminum. Et constat quod mollificabilia plus habent aquæ et minus terræ quam ea quæ tantum sunt vaporativa. Omnia etiam hujusmodi infrigidatione facta sunt, quia supra habitum est qualiter gummæ frigiditate coagulantur. Semina enim non efficiuntur pepana, nisi per frigiditatem humidum vaporabiliter in eis repersum adunetur et comprimatur in terreum, et calidum solis, quod in fructibus, ut dicit Galenus, quasi naturale est, per frigidum expellatur, et superfluum humidum per resudationem educat secum : et ita tam gummæ quam semina ultimo complentur per frigus. Sunt nihilominus terrea vitrum, sales, et lapidum genera multa, quæ non sunt perspicua, et hæc sunt omnia illa quæ neque sunt frigida a prima generatione, neque liquantur a calido : probabimus enim in sequenti ca-
pítulo infra, quod sola aquea a prima generatione frigida sunt : sed terrae et communia terræ et aquæ et aeris, a primis generantibus sunt calida. Eadem autem doctrina quæ dicta est, cognoscimus etiam materialem naturam eorum quæ communiter sunt terræ et aquæ et aeris, sicut est sanguis, et sperma : licet enim in libro de Animalibus dicatur quod sperma est aqueum, et quando evaporat spiritus intra viscositatem ejus contentus, quod tunc amittit albedinem, et defluit ut aqua : tamen communis materia est ex prima compositione sua : oportet enim quod sit terreum, quia est glandulosum et nobilior materia membrorum : cum autem oporteat ipsum esse receptibile figurarum a virtute formativa quæ est in ipso, oportet quod sit aqueum, quia aqua bene sigillatur et imprimitur figuris. Cum autem habeat calorem, et virtutem formativam, oportet quod habeat multum spiritum, qui vehiculum et subjectum est virtutis illius quæ format, qui spiritus aereus est, et intra viscositatem ejus continetur, ne cito evaporet, propter quem spiritum est multarum ampullarum et spumosum : et quod in libro de Animalibus dicitur, est intelligendum de materia quæ magis abundat in ipso. Sanguis etiam ex se generatus est spiritus, et constat per terrestre, et fluit ad membrum per aqueum : et ideo etiam quando parum constat sanguis, vias accipit per poros qui sunt in ipso : ille vero sanguis qui habet vias pororum multas magis est terreus quam alius : et quia multum habet humidum sanguis, propter hoc coagulatur infrigidatione : quia vero etiam multum terræ habet, ideo humido aqueo liquescit. Si qui autem non habent vias pororum in sanguine, illorum sanguis aqueus est multum, sicut saniosi sanguines, in quibus multum est phlegma aqueum subtile indigestum : propter quod etiam talis sanguis non coagulatur calido, nec etiam modico frigido, nisi congelatione forti : sed hoc non vocamus coagulationem,
<--- Page Split --->
sed potius illam quae fit terrestri constante quando educitur humidum. Sperma autem per frigidum quod glandulosum est, coagulatur infrigidatione dum frigus expellit calidum, et calidum educit secum humidum quod fuit in ipso abundans : et tunc constat et inspissatur. Patet ergo ex omnibus dictis, quod quaecumque coagulatorum vel humidorum fuerunt calida vel frigida, oportet ex supra dictis passionibus persequi naturas eorum.
CAPUT VI.
Quod omnia terrae vel aquea in quantum hujusmodi sunt frigida, nisi alienum habeant calorem : et ideo frigiditas inter passivas virtutes quoad hoc est computanda.
Text.et com. 53.
Sciendum autem est ex prædictis, quod quaecumque homiomerorum sunt magis aquea, ad plurimum sunt frigida, nisi forte alienum habeant calorem , sicut alienum habent calorem lixivium, urina, et vinum, sicut infra ostendemus. Omnia autem quae in materia sunt terrae, secundum plurimum sunt calida, eo quod non generantur nisi calido terminante, sicut est calx, et cinis. Differunt tamen hæc duo : quia calx non adeo perusta est ut cinis, neque calx relinquitur de materia habente multum aeris, quemadmodum cinis : propter quod cinis poros habet rectos amplos et patulos et subtilium partium valde, et ideo etiam humido adveniente non commiscetur, quia humidum effluit extra poros ejus : sed calx continuatur in cæmento, quia poros habet strictos et tortos, et retinet in eis humidum ex quo fit commixtio et continuatio. Quia autem frigidum invenitur essentialiter in utroque materiali homiomerorem, scilicet in terreo et aqueo, ideo oportet
nos ex hoc sumere, quod frigiditas est materialis qualitas quaedam, quemadmodum et humidum et aridum sunt materialia. Dico autem frigiditatem esse materiam quidem, non ex qua fit res, sed dispositionem materialem : sicut enim in præhabitis ostendimus, frigus non coagulat, neque impinguat, nisi coadunando partes materiae, et non inducendo formam substantialem, et ideo ponitur inter materialia quoad hoc, sicut humidum et aridum, quae sunt materialia et passiva. De numero enim materialium et passivorum maxime sunt terra et aqua. Ambo autem ista corpora sunt terminata frigiditate. Ex quo etiam ulterius liquet, quoniam cuncta homiomera quae simpliciter in materia sunt plus vel terrae vel aquea, sunt per naturam materiae frigida, nisi alienam quam a materia habeant caliditatem, sicut fervens aqua essentialiter est frigida et actu calida. Simpliciter calida est aqua colata per cinerem, quia illa habet calorem qui effectus est in ipsa per cinerem. In cinere enim sicut in omnibus aliis ignitis, in quibus diu operatus est ignis vel calor, est caliditas, sed plus et minus secundum diversitatem operationis caloris in eis : propter quod etiam sicut supra determinavimus, animalia generantur in putrefactis : quia calidum naturale evaporans est ibi, quod facit constare humidum quod exhalat in corpus animalis : oportet enim quod in omnibus putrefactis sit calor alienus corrumpens calorem naturalem et proprium, sicut supra diximus. Habent autem calorem non essentialem materiae quaecumque sunt communia terrae et aquae : hæc enim oportet constare et inspissari plurima caliditate in generatione sua quae elixavit ea, educendo humidum de terrestri : et licet illa caliditas aliena sit materia eorum, tamen est naturalis generatio, eo quod ipsa est impressio generantis in generato. Quædam autem talium non de facili putrescunt, quemadmodum ea quae syntagmiam habent fortem, hoc est, compositionem duram valde :
<--- Page Split --->
quia in illis calidum propter clausuram pororum non expirat : et ideo humidum etiam manet intus : propter quod calidum eorum naturale non de facili est infrangibile, et humidum eorum difficiliter est siccabile : et ideo a putrefactione conservantur. Et haec est causa quod ossa diutius manent imputrefacta quam caro, et præcipue in aere frigido conservata. Rubescant tamen ossa antiqua : eo quod calidum eorum nititur ad superficiem, et ibi colorat et inflat humidum attractum, quod dispergitur in superficie et colorat eam, eo quod propter soliditatem ossis exire non potest : et si qua ossa duriora sunt, diutius conservantur, sicut ebur, et dentes cætorum. Quæ autem molliora sunt, citius putrescunt, sicut spondiles dorsi. Quædam etiam humida cito putrescibilia, naturaliter sunt calida per calorem alienum suæ materiae, sicut sanguis, et sperma, et medulla, et porus : quia in putrefactione etiam diu operatus est calor. Opus etiam sanguinis caro est, et similiter opus spermatis est individuum generatum, quorum utrumque est calidum a generante : sed ista non sunt humida : et ideo puto quod Aristoteles exemplum dedit de putrefactione : quia hoc est humidum, et per naturam materiæ frigidum, calidum tamen calore caloris maturantis ipsum : de similibus autem simile est judicium. Si tamen aliquod putrefactum omnino esset egressum de natura, et exspirasset ab ipso totum calidum naturale, et generans ipsum, illud nullo modo esset calidum : quia in illo non esset aliquid relictum nisi materia ex qua fuit, quæ semper est terra, vel aqua, vel utrumque, et illa essentialiter non sunt nisi frigida : et ideo taliter egressa de natura, sunt frigida. Sunt tamen diversi Philosophi judicantes diversimode de talibus : quoniam quidam dicunt ea calida, et quidam frigida, quorum utrique perspiciunt ea secundum diversa. Qui enim dicunt putrefacta egressa de natura esse calida, perspiciunt quod duplex calor diu egit in ipsis, scilicet
alienus extra, et proprius egrediens deintus et educens humidum et dissolvens continuum. Qui autem dicunt ipsa esse frigida, perspiciunt materiam eorum, quod essentialiter est frigida, et non habet calidum alienum a generatione : quia hoc est egressum. Est autem veritas determinata de hoc, quod quando in natura sunt, tunc sunt calida : quia nihil determinat naturalia et agit operationes eorum, nisi calidum terminans ea proportionaliter humido naturaliter, sicut in principio hujus libri ostendimus . Quando autem omnino a natura separata sunt, tunc sunt frigida per essentialem materiae frigiditatem, et sunt secundum quid calida, scilicet in quantum impressio caloris est in eis, sicut in cinere qui fit ex lignis adustis. Omnia igitur ista in calido et frigido se habent sicut jam determinatum est. Est tamen adhuc in istis magna diversitas : quoniam licet omnia quorum materia est terra vel aqua, per essentiam illius materiae sint frigida, tamen frigidiora sunt per naturam materiae, quorum materia est aqua, quam quorum materia est terra : et hoc contingit propter hoc quod calido ignis plus contrariatur aqua quam terra : unde in quibus materia est terrae vel aerea, propter symbolum quod habet cum igne, sunt calidiora : terrae tamen per accidens possunt esse frigidissima et calidissima aliena caliditate et aliena frigiditate : illa enim quæ magis sunt calida, et durius coagulata, ista recipiunt alienam frigiditatem vel alienam caliditatem in multis partibus suæ spissitudinis, et fortiter tenent, et difficulter alterantur : et ideo talia aliquando maxime infrigidant quando sunt frigida, et aliquando maxime urunt quando calida sunt aliena caliditate, sicut aqua calidior est quam fumus, et lapis ignitus magis urit quam aqua fervens.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
In quo docetur qualiter consideranda sunt naturalia quæ sequuntur hanc sententiam.
Quoniam vero de istis jam quantum ad 54. præsens negotium satis determinatum est, relinquitur quod deinceps in particularibus scientiis naturalium tractemus singula eorum quæ sunt ex istis subjectis, quæ in communi diximus, quid videlicet caro sit, et quid os, et quid lapis, et similiter de aliis homiomeris. Habemus enim jam per istam scientiam in communi ea ex quibus componuntur dissimilia, quæ anhomiomera Græce vocantur : et habemus cujus generis subjecti et materiæ est unumquodque per generationem suam. Constat ex præhabitis, quod homiomera omnia componuntur ex elementis materialiter. Ex homiomeris autem ulterius componuntur cuncta naturae opera, sive sint partes organicae, sive sint etiam tota a natura producta, ut homo, et asinus, et planta, et beryllus, et hæc universa tam anhomiomera quam homiomera sunt ex his quæ dicta sunt tanquam ex materia. Sed non sufficit scire materiam solam ad cognoscendam naturam eorum, sed oportet scire substantiam ipsorum : et hoc est cognoscere causam quæ vere causa est dans eis esse et rationem, quæ est causa formalis, quæ quidem in præhabitis forma est finis. Finis enim est intentionis generantis, et forma est dans esse et rationem materiae et composito, sicut in præhabitis est determinatum. Illam ergo prout singulorum esse constituit, in posterioribus libris post hanc scientiam oportet nos considerare ad sciendam naturam eorum in particulari. Si enim nos secundum
formam consideravimus res naturales, semper prius formaliter est in posteriori : quia in ipso formam accipit et esse : unde elementum in quantum compositum est, accipit esse et rationem mixti, et mixtum accipit formam et esse carnis vel alicujus mixti per naturam, caro autem refertur ad formam manus vel capitis, et caput ad formam et rationem formæ totius, quæ est anima rationalis in homine : quia forma totius compositi naturalis per modum proportionalem informat et terminat omnes partes dissimiles et similes. E converso autem est si res naturales comparantur ad potentiam : tunc enim posteriora sunt in prioribus : quia totum individuum potentialiter est in dissimilibus partibus ejus, et dissimilia habent per potentiam materialem similia, et dissimilia sunt in mixto homiomero in communi accepto, quod abstrahit a carne et osse et omnibus speciales formas habentibus homiomeris : et hoc est mixtum quod subjicitur coagulationi et liquefactioni et duritiei et mollitiei, et cæteris passionibus hic determinatis. Mixtum autem istud potentialiter est in elementis. Posteriora ergo sunt magis particulata per formas speciales, et hæc sunt vel organica tota, vel organicae partes : istae enim, sicut jam probavimus, magis distant a materia : unde et in organicis magis quam in aliis manifestatur causa propter quid, quæ est forma et finis. Cujus signum est, quoniam si separentur ista a formis specificatis, retenta tamen figura, magis in eis apparet æquivoce convenire eis nomen quam in aliis : homo enim mortuus cum non habeat nisi figuram hominis, et non actum forma æpisus, æquivoce dicitur, ut apparet satis omnibus. Similiter pars hominis organica, sicut mānus, vel pes, vel lingua, si non habeant actum organici abscissi vel defuncti æquivoce dicitur : et hoc etiam satis claret : sicut enim in artificialibus est, quod navis lapidea nullo modo possibilis est ad actum navis, constat omnibus quod non est navis nisi æquivoce.
<--- Page Split --->
cum navis diffinitio sit ad actum navigationis : ita est de organicis partibus et totis physicorum corporum : cum enim diffiniantur per formam quae principium est operum in ipsis, et carent opere illo, constat quod non habent nomen commune nisi æquivoce : propter similitudinem enim figurae tunc organica videntur esse et non sunt. Hæc autem æquivocatio minus apparet in partibus de membris similibus, sicut in carne, et in osse : quia caro et os defuncti magis videntur habere rationem carnis et ossis, quam manus defuncti videtur habere rationem manus.
Si autem aliquæ partes animalis adhuc viciniores sunt materiae, adhuc in illis minus apparet æquivocatio, sicut in humoribus : tamen in humoribus etiam est æquivocatio inter humorem mortui et humorem vivi : quia humor vivi actum facit humoris in corpore per virtutem humoris, quem non facit humor mortui, propter hoc quod a virtute ista destitutus est. Adhuc autem in elementis ex quorum commixtione generantur humores et homiomera, alterius ratione sunt in mixto quod habet formam et esse, et privantur illa ratione in corruptis : et ideo aqua et ignis prout sunt essentiales partes homiomeri habentis esse per formam, terminantur sub forma mixti : sicut materia quæ facta est in actu per esse quod dat ei forma : et quando sunt reliquiae homiomeri resoluti, carent ratione illa : tamen in eis æquivocatio inter omnes partes minus apparet.
Est autem hic advertendum , quod ignis et aqua et caetera simplicia dupliciter considerantur, et duplex habent esse, scilicet ut substantiæ simpliciter, et ut elementa : ut substantiæ simplices quidem verius habent esse extra compositum quam in ipso, et habent operationes suas per intentiones suorum contrariorum : ut elementa autem accepta materialiter accipiuntur, et materia habet esse formæ, et rationem accipit ex analogia et resolutione ad formam : et si diffinitionem et nomen elementi habent intra et extra,
æquivocantur ad illam : est enim elementum quod in compositione est primum, et in resolutione ultimum : et quod est secundum formam, non resolvitur in formam aliam, sicut in libro Cæli et Mundi est determinatum : ignis ergo et aqua et caetera elementa essentialiter componentia homiomerum, rationem et nomen habent quando sunt sub forma, et æquivocantur ad illam quando homiomera sunt resoluta in ea : sed minus apparet in eis æquivocatio quam in aliis : quia id pro quo fit res, quod est causa finalis et essentialis operatio rei cujus principium est forma, minime manifestum est in eis quæ viciniora sunt materiæ primæ : unde si sumatur ultimum in quo est, stat resolutio in quo plurimum est de natura materiæ, illud nihil videtur habere præter materiam : et ideo non æquivocari potest quando est sub forma, et quando est sub forma homiomeri et anhomiomeri. Si vero sumatur ultimum ad quod devenitur per compositionem, quod est particulare constitutum in natura per generationem, illud nomine suo non videtur manifestare nisi causam formalem, secundum quod est finis generantis, sicut hic homo, vel hæc planta, vel hic lapis : omnia vero media inter primam materiam quæ est ultima in via resolutionis, et ultimo intentum a natura compositum particulare, proportionaliter se habent in hoc quod est particulare nomen et rationem formæ et totius vel partis ejus : quoniam quodlibet intermediorum absque dubio est propter quid, et participat finem et rationem quæ sumitur a fine quæ est forma, secundum quod refertur ad illud ut longius vel propinquius se habens ad finem, sicut in ultima longitudinis distantia se habet aqua et ignis et caetera simplicia venientia essentialiter ad mixta, et post hæc humores, et post hæc homiomera, sicut caro, et nervus, et os, et similia : et vicinissime se habent anhomiomera, sicut vultus, manus, et similia : omnia enim sive remote distantia, sive propinque, determinantur et diffi-
<--- Page Split --->
niuntur opere ad quod operantur. Singulum enim eorum habet nomen et rationem ex hoc quod determinatur ad illud vicine vel remote, sicut oculus dicitur oculus, et habet rationem oculi si videt : qui autem non potest videre turpe quando debet videre, non dicitur oculus nisi æquivoce, sicut mortuus oculus, vel sculptus ex lapide. Est autem in naturalibus organis sicut in instrumentis artificialibus : serra enim lignea, eo quod non perficit actum ferreæ serræ, non dicitur serra, sed potius est serræ imago quædam et similitudo : et ideo participat æquivoce nomen serræ : quia ferrea dicitur serra ab actu serrandi; sed lignea non ad hoc dicitur serra, sed ad hoc quod serræ similis est. Per omnem autem eumdem modum est in naturalibus : quia quædam dicitur caro quæ mediat in tactu et sentit excellentias tangibilium, alia autem non ad hoc dicitur caro, sed quia tali similis est in colore et figura : tamen opus ad quod diffinitur caro, minus est manifestum quam linguæ, de qua bene scitur quod est ad discretionem saporum et propter interpretationem. Similiter ignis et aqua secundum quod sunt prima in compositione, ad actum diffiniuntur et ratione proportionis sunt in mixto, et per multa media referuntur ad opus essentiale compositi, sed tamen minus. Adhuc manifestum est hoc opus in simplicibus primis componentibus, quam in carne et aliis quæ mixta sunt homiomera. Sicut diximus istas habitudines esse in animalibus, ita sunt in plantis et etiam in his quæ non sunt animata, sicut sunt mineralia, sicut est æs, et ferrum, et argentum : universa quippe hæc determinantur et diffiniuntur fine qui cognoscitur pær opus essentiale ipsorum : quo opere nulla natura destituitur quando est in vigore formæ specificæ: et ideo quamdiu efficere et pati possunt essentialia sibi, tunc habent nomen et rationem speciei in quo sunt, sicut diximus do nervo et carne : et quando hæc non possunt efficere et pati, non convenit eis
nomen formæ nisi æquivoce : formæ tamen ista æquæ dant esse et rationem subjectis, minus sunt manifestæ in vegetabilibus quam in animalibus, et adhuc minus manifestæ sunt in mineralibus quam in vegetabilibus. Et ideo non facile est perspicere quando mineralia sint habentia formas suas specificas, et quando non. Non facile enim est scire quando sit verus lapis, vel verum metallum, nisi per corruptionem devenerit ad valde imbecille, ita quod sola figura sit relicta, et nihil de virtute quæ consequitur essentiam. Et hujus simile est in corporibus mortuorum, quia illi quando mortui sunt recenter, parum distare videntur a vivis : quando autem diu in sepulchris jacuerunt, tunc sola figura est in eis : et si tanguntur, decidunt statim in cineres : et tunc magna est distantia inter vivorum et mortuorum corpora. Similiter est de fructibus, qui quando primum vigorem amiserunt, non differre videntur a fructibus pepanis, qui vere habent fructuum rationem : quando autem diu jacuerunt et putrefacti sunt, ita quod non est in eis nisi figura fructus, tunc magis distant : et tunc scitur quod fructus dicuntur æquivoce. Et eodem modo est in coagulatis ex lacte : primo enim quando mollia sunt, lac dicuntur : post longum autem tempus non habent lactis nomen nisi æquivoce. Sic est etiam in vegetabilibus, et in mineralibus : mineralia enim suo modo moriuntur sicut animalia : sed non percipitur quod amiserunt esse et naturam, nisi per maximam mutationem. Saphirus enim mortuus, qui adhuc habet colorem et transparentiam et figuram saphiri, et sicut vivus, qui habet opus saphiri : et ideo nominatur saphirus sicut vivus : sed post longissimam mutationem obscuratur et discontinuatur, et tunc scitur non esse saphirus, sed similitudo saphiri. Et idem dicendum est de auro vivo et mortuo, et argento et de aliis mineralibus, etc.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
Quod secundum formas specificas consideranda sunt naturalia in sequentibus libris, et non secundum materiales formas, qualiter in isto libro sunt determinatae.
Text. et com. Igitur de omnibus homiomeris, sicut 51, in fine. ex praehabitis patet, prima consideratio est qualiter calore et algore et motibus caloris et algoris fuerint coagulata vel calido vel gelido vel ambobus. Dico autem homiomera quae saepe exposita sunt, sicut caro, et os, et pili, et nervi, et omnia his similia. Omnia enim haec differunt praedictis differentiis antehabitis quae sunt extensio, tractus, comminutio, fractio, mollities, et durities, et alia talia : omnia enim haec sicut ab efficientibus causis fiunt a calido, vel frigido, vel ambobus, vel a motibus qui sunt impressiones calidi et frigidi in materia quae humidum est et siccum, et a motibus mixtis qui sunt calidi et frigidi successive operantium : talia autem omnia consideravimus in scientia istius libri, quae est quasi universalis respectu sequentium considerandorum in aliis libris : et quia forma istorum homiomerorum non est scibilis nisi sciantur ea ad quae referuntur quae sunt anhomiomera, ideo eadem haec homiomera quae sunt caro et os secundum formam et substantiam consideranda sunt in libris sequentibus istum, licet secundum passiones quae insunt eis gratia subjecti quod est humidum et siccum, considerata sunt in hoc libro quem explanavimus. Anhomiomera enim quae sunt ex istis homiomeris composita, sicut caput, manus, et partes, et similiter in mineralibus et vegetabilibus constituta per specificas differentias, sicut aurum, et argen-
tum, nulli videntur fieri a causis quae dictae sunt quibus homiomera sunt : quia calor in quantum hujusmodi, non facit argentum in forma argenti, neque coagulando neque liquefaciendo : et similiter est de aliis in forma specifica constitutis. Similiter autem est in instrumentis artium : quia serra in quantum est ad incidere, non ex calore fabrili, sed potius a forma artis quae imprimitur in ferro, et causa ejus efficiens propria est ars. Similiter arce causa non est dolatio ligni, sed forma artis inducta in lignis, et causa ejus efficiens est ars. Eodem modo est de rebus naturalibus, quod causa eorum secundum quod sunt species constituta, est forma dans eis esse rationem : et causa efficiens ea est generans univocum vel conveniens in natura. Similiter autem est de effectibus cujuslibet alterius causae, sive sit a natura, sive sit ab intellectu practico, sive aliter a proposito. Habito ergo in hac scientia cujus generis subjecti et materiae sit singulum homiomerum, sumendum erit posterius in aliis scientiis per singulum eorum secundum formam quid sit sanguis, et quid caro, et sperma, et quid aliorum singulum. Ita enim plenissime sciemus naturam eorum, quando ex hac scientia sciemus quid sit subjectum et materia, et ex sequentibus libris sciemus propter quid sit secundum formam unumquodque eorum : tunc enim sciemus materiam et causam quae vere causa est formalis habens rationem finis, et ejus quod est propter quid, praeciput cum ambo ista sint generationis et generarate rei principia : quoniam licet tria sine principia motus, scilicet forma et materia et privatio, non tamen sunt nisi duo principia entis generati, scilicet materia et forma, sicut diximus in fine primi Physicorum. Dicendum etiam erit cum his in singulis unde principium motus quod est causa efficiens uniuscujusque. Tunc enim habemus omnes causas, et materiam, et formam, quae et ipsa est finis in physicis omnibus, et efficientem causam singulorum. Manifestatis ergo
<--- Page Split --->
istis quæ hic dicenda erant ad subjectum cognoscendum, consideranda sunt consequenter secundum suas formas specificas homiomera, et ea quæ ex his constant anhiomiomera, et ad ultimum res naturales constitutæ per formas specificas,
sicut homo, et planta, et hujusmodi : tunc enim scitur totum quod considerandum est in natura : quia autem ista in genere tria sunt, scilicet mineralia, vegetabilia, et animalia : ideo sequens scientia in tria dividitur, etc.
<--- Page Split --->