TRACTATUS II

DE COMMUNIBUS EFFECTIBUS PASSIVARUM QUALITATUM.

ad suas causas tam communes quam speciales : et deinde dicemus earum operationem ad subjecta in quibus sunt : et tunc completa erit nostra intentio de ipsis in hoc libro : quoniam de specialissimis effectibus ipsarum agendum est in particularibus scientiis, et de Mineralibus, et Plantis, et Animalibus : specialissimi enim illi effectus non possunt per adeo communia principia sciri, sicut sunt principia mixti corporis in quantum est mixtum tantum.

Text, et com. Habitis effectibus primarum qualita- 28. tum activarum in corpore mixto communibus, determinandi sunt effectus passivarum qualitatum in eodem. Sunt autem effectus istarum qualitatum quidam communes, et quidam proprii : et sunt tam communes quam proprii in duplici consideratione. Habent enim considerationem in comparatione ad suas causas a quibus fiunt, sicut coagulatio quae quandoque fit a calido sicco, quandoque autem a frigido. Habent aliam considerationem in comparatione ad sua subjecta quae suscipiunt et deferunt eos. Et secundum utramque istarum diversitatum oportet nos tractare de effectibus istis : et erit nostra intentio primo de communibus dicere, et deinde de magis specialibus secundum comparationem quam habent

Scias enim quod Empedoclis sentenText, et com. 29. tia fuit componi quamlibet rem ex octo partibus, et octo partium effectum manifestari in qualibet re mixta, scilicet ex duplici calido ignis et aeris, et duplici frigido terræ et aquæ, et duplici humido corporali aquæ et spirituali aeris, et duplici sicco, scilicet spirituali ignis et corporali terræ : et dicebat solam caliditatem esse simpliciter activam et spiritualem, eo quod non invenitur incorporata, sed tantum in formalibus elementis quæ sunt ignis et aer : et in aere non est secundum actum, sed secundum potentiam, ut dicebat. Omnes autem alias pas-

<--- Page Split --->

siones et materias posuit esse calidi ignis, et ignem ubique ingredi super eas: et ideo ætherem dixit esse ignem, et hunc aliquando intrare in radices terrae, sicut apparet in Vulca io et thermis et incendiiis terrarum per ignem de sub terra venientem : hujus enim tam curiosus investigator fuit Empedocles, ut dum in monte qui dicitur Ætna, qui est in Sicilia , investigaret naturam Vulcani, cecidit in foveam ejusdem Vulcani, et consumptus est a Vulcano quem inve-

mixta. Hoc autem faciemus propter quatuor causas. Una quarum est, quam diximus in secundo de Generatione et Corruptione, quod scilicet licet sint illæ qualitates quæ prime dicuntur, octo secundum esse et modum, tamen sunt quatuor tantum secundum essentiam : et ideo humidum spirituale est idem per essentiam cum humido incorporato, et siccum spirituale idem per essentiam cum sicco incorporato, sed secundum esse differunt : et in hoc deceptus fuit Empedocles, quia non distinxit inter esse et essentiam rei, cum tamen in his sit diversitas magna. Secunda causa est, quia licet sint humidum et siccum spiritualia, tamen secundum esse spirituale non componunt corpus mixtum, sed potius grossuntur ad humidum et siccum incorporata, licet retineant aliquid de virtute spirituali : et tunc mutata et incorporata siccum et humidum componunt corpus mixtum. Tertia causa est, quia humidum et siccum spiritualia in mixto non deputantur ad patiendum, sed ad agendum : cum enim calidum agit conjunctum cum humido in corpore mixto, est illa conjunctio frequente: cum humido spiri-

tuali, sicut patet in omnibus spiritibus tam naturalibus quam vitalibus, quam etiam animalibus . Similiter cum agit cum sicco, oportet siccum illud esse spirituale : quia aliter non esset subjectum caloris, nec penetraret cum ipso. Hoc autem patet ex hoc quod si calidum naturale conjungeretur cum humido et sicco incorporatis, destrueretur cito calidum propter operationem motus humidi et sicci incorporatorum : quia illorum motus est ad centrum cum motus caloris sit a centro, sicut diximus in libro de Generatione et Corruptione. Quarta causa est et potissima, quia cum in omni mixto siccum debeat continuari per humidum, et humidum terminari per siccum, non continuarent et terminarent se invicem nisi essent humidum et siccum corporalia : spiritualia enim per modum suum a centro egrediuntur a se invicem et manent impermixta, et ideo operationes ipsorum non multum in mixto inveniuntur : humidum autem et siccum corporalia terminant et continent se invicem : quia humidum aquæ fluit in seipso, et siccum constat humido : et ideo commiscentur : et ideo ex his constant corpora mixtorum per naturam.

CAPUT II.

De probatione, quod omnia mixta materialiter constant ex aqua et terra, et humido et sicco.

Passivorum igitur, videlicet humidi et Text, et com 29. sicci, dicendæ sunt species impressionum sive effectuum : humidum enim et siccum sunt principia corporum mixtorum, secundum quod passiva sunt : et ideo materialiter componuntur ex eis : reliqua enim omnia præter simplicia sunt materialiter mixta ex humido et sicco,

<--- Page Split --->

licet non semper sint ex eis æqualiter : et illud mixtum in quo aliquod eorum abundat, magis illud sequitur et magis naturam illius : quemadmodum quædam magis sequuntur naturam aridi, in quibus abundat terra, sicut lapides : et quædam magis sequuntur naturam humidi, in quibus abundat aqua, sicut metalla : et ideo per nulla ita bene cognoscitur natura eorum materialis, sicut per effectus et species humidi et sicci, ex quibus materialiter componuntur : universa enim mixta erunt humida vel sicca actu vel potentia, quæ actui quoad modum perfecti et imperfecti contrajacens est, et habet se actus ad potentiam sicut liquefactio ad liquabile, quemadmodum dictum est in aliis, et præcipue in nono primæ philosophiæ. Quædam enim humida sunt actu et sicca potentia, sicut arefactibilia quæ sunt aquæ species, ut infra ostendetur : et quædam sunt sicca actu et humida potentia, sicut quæ coagulantur frigido, et liquescunt calido sicco, sicut metalla : per ea enim quæ actu et potentia sunt in corporibus, maxime cognoscuntur naturæ eorum : igitur per humidum et siccum naturæ mixtorum maxime cognoscuntur. Amplius humidum diffinimus per facile terminabile termino alieno, et per difficile terminabile termino proprio, et aridum e converso : et ideo utrumque ad alterum terminatur in mixto : quia humidum continuat siccum, et siccum terminat humidum : et ideo in mixto se habent sicut obsonia et condimenta in cibis : sunt enim illa temperata ex multis, et dantia aliis sapores compositos et mixtos : et ita sibi invicem faciunt humidum et siccum : quia in mixto utrumque constat per alterum : humidum enim est cum sicco, ut determinetur continuite : quia sine humido siccum caderet in pulveres, et siccum causa est humido ut terminetur et stet in mixto et non defluat : et sic utrumque utrique fit colla,

hoc est, colligitio quædam, quemadmodum dixit Empedocles in libro quem Persicum vocavit, eo quod Persice eum scripsit, quod se habent humidum et siccum sicut farina et aqua : quia sicut farina per aquam conglutinatur, ita siccum conglutinatur per humidum. Oportet ergo quod omne corpus mixtum et determinatum, cujus partes constant nec defluentes, nec discontinua, fit ex ambobus eis : ex horum ergo passionibus et effectibus maxime cognoscitur ejus natura. Si autem istas qualitates passivas reducere velimus ad prima subjecta sua, quæ cum eis veniunt in commixtionem mixtorum corporum, tunc elementum quod propriissime dicitur esse subjectum aridi commiscibilis, est terra, et quod est primum subjectum humidi, est aqua : quia licet ignis sit aridus, et aer humidus, haec tamen corpora non sunt commixtibilia in esse spirituali manentia, ut diximus prius : et ideo subjecta eorum quæ componunt mixtum corpus, sunt terra et aqua : et ideo mixta corpora in quibus inveniuntur effectus humidi et sicci, nunquam sunt sine aqua et terra : et de cujus essentia et virtute plus est in mixto, et hujus operatio plus apparet et manifestatur in ipso, sicut diximus prius. Amplius autem hoc apparet ex hoc quod animal in quorum corporibus maxime apparet mixtio, omnia sunt quiescentia in terra atque in aqua. Cum ergo locus et locatum ejusdem sint generis, quia res mota tendit ad locum suum, oportet quod omnia composita sint in aqua et terra : licet enim dicatur falso rumore, quod salamandra vivit de igne, et allec de sola aqua, et quædam alia de terra sola, et alia de aere solo : tamen hoc falsum est, quia nihil elementatum vivit de simplici elemento, quia omnis res ex eisdem generatur et nutritur 1 : nullum autem animalium de simplici elemento generatur : nullum ergo eorum de simplici elemento nutritur. Sed quod pilus

<--- Page Split --->

et pannus de salamandrae pilo factus, non ardet, ideo est, quia potentias non habet per quas ingrediens calor solvere possit ab humido continuante : et ideo impeditur ejus incendium. Altec autem et sturio et quaedam alia animalia non habent intestina involuta : non enim nisi stomachum habent et intestinum rectum : et ideo cito emittitur ab eis cibus : et quia nihil invenitur in ventribus eorum, ideo non comedere putantur : cum tamen hoc non sit verum : in captura enim timore emittunt cibum. Ex omnibus ergo his constat, quod mixta componuntur ex duobus passivis, scilicet humido et sicco incorporatis in aqua et terra : et ideo mixta principaliter componuntur ex aqua et terra, et per nullam adeo bene naturam materialis natura scitur mixtorum, sicut per effectus qui species et passiones dicuntur humidi et sicci. Quaerenda ergo sunt principaliter impressiones subjectorum in hac parte nostri libri, etc.

CAPUT III.

De duro et molli, quae sunt primi effectus humidii et sicci, et sunt causa multorum aliorum, et de ordine dicendorum.

Text, et com. Tangemus ergo duos effectus sive pas- 30. siones effectas in humido et arido, qui sunt causae multarum aliarum passionum : et ideo corporalium passionum corporum determinatorum per humidum et siccum necesse est causas primas existere, qui dicuntur durities et mollities. Ex humido enim et arido tanquam prius causata necesse est quod sint duo haec, scilicet durum et molle. Durum enim est, quod non cedit in seipsum quando tangi-

tur vel comprimitur, sed potius empipedum ad tactum, hoc est, circa mensuratum in magnitudine sua et figura remanens : et hoc ideo est, quia non cedit : quia quod cedit, figuram amittit et dimensionem quantitatis quam prius habebat : sed quod resistit, retinet eam quam habuit prius figuram et quantitatem. Molle autem est, quod cedit in sui profundum, sed non cedit circumfluendo tangens ipsum : unde aqua non est molle quid, quia quando tangitur, non cedit a figura et quantitate sua in profundo : quia tunc retineret vestigium tangentis eam, sed potius aqua circumstat et circumfluit id quod tangit eam. Nec est etiam dura, quia est empepidum, ut dictum est, et non cedit impressioni in profundum. Unde durum est, quod habet potentiam naturalem ad resistere tangenti. Molle autem est, quod habet ejusdem rei impotentiam. Et durum est, quod vincit siccum in humido continuante ipsum. Molle autem, quod vincit humidum in sicco terminante ipsum. Unumquodque autem istorum dicitur dupliciter, scilicet absolute et simpliciter durum, sicut lapis : et molle simpliciter, sicut pasta. Et in comparatione, sicut lignum quod durum est ad pastam, et molle ad lapidem, et sic de aliis. Simpliciter enim durum et molle dicitur, quod simpliciter est tale. Ad alterum vero dicitur durum et molle, quod in comparatione ad unum durum, et in comparatione ad alterum est molle. Istam enim comparationem necesse est esse in physicis propter motum : quia omnis motus inter opposita est : et ideo cum fit durus, oportuit quod aliquid mollitiei esset in ipso : et sic in comparatione ad id ad cujus duritiem movetur, fuit ipsum necessario molle : et in comparatione ad id ad cujus mollitiem mutatur, fit necessario durum, quia medium in motu comparatum extremo, est extremum, ut probatum est in quinto Physicorum 1. Cum autem media non sunt de-

<--- Page Split --->

terminata per speciem et numerum inter absolute durum et absolute molle, necesse est quod durum et molle sint indefinita ad invicem secundum magis vel minus esse durum vel molle. Si autem aliquis quaerat, quare nos ad sensum diffinimus durum et molle? scias, quia nos omnia corpora sensibilia, hoc est, primis qualitatibus sensibilibus distincta judicamus ad sensum : et quia primorum sensibilium est tactus, propter hoc nos durum et molle necesse habuimus diffinire ad tactum : quia in judicando de naturis eorum, freti sumus et usi tactu tanquam medio per quem accepimus sensum et species eorum de quibus judicamus : et ideo dicimus esse durum, quod objicit tactum non cedens ei. Molle autem quod fugit tactum cedens in sui profundum : et quia diffinitione duri et mollis separantur quasi per contradictionem quae non habet medium, et ideo necesse est quod omne corpus terminatum per siccum et humidum, sit durum et molle : aut enim cedit tactui, et tunc est molle : aut non cedit, et tunc est durum. Cedere autem et non cedere diffinitur per affirmationem et negationem. Si autem non cedit, tunc est durum coagulatum, quia tunc est determinatum coagulatione : quia terminatum hic voco, cujus partes constant sub forma mixti, et hoc in duro fit per coagulationem. Quam ob causam dicendum est de coagulatione, quoniam omne corpus sive sit molle, sive sit durum, determinatur vel coagulatur per coagulationem actu vel potentia : quia molle in quantum vincit in eo humidum, non est bene terminatum in partibus : quia in quantum cedunt, diffluunt partes ipsius : et tunc terminatur quando coagulatione induratur, quia tunc constant partes ipsius. Liquefactio etiam solvit partes, et tunc diffluunt et non constant : et ideo universa corpora mixta, quorum partes vere constant et determinatae sunt, non sine coagulatione constant et determinantur : quapropter, ut diximus, pri-

mo post durum et molle erit dicendum de coagulatione, etc.

CAPUT IV.

Quæ causæ assignandæ sunt coagulationis et liquefactionis, et aliarum impressionum mixti corporis, et de ordine impressionum de quibus dicendum est.

Dicentes autem de coagulatione oporText, et com. 30. tet nos dicere causas ejus, quaecumque sufficiunt ad propositi nostri in hac scientia intentionem. Nos enim nos habemus dicere hic de forma specificata corporum, quoniam tractatus de illa secundum se considerata pertinet ad Philosophum primum : nec habemus hic dicere finem, cum nos investigemus passiones humidi et sicci in corpore mixto, quae fiunt in eis ab actione calidi et frigidi : et ideo nos non habemus hic dicere nisi effectum et passionem quam imprimit efficiens qualitas in passione quae forma materialis est passivarum qualitatum in corpore mixto, et vocatur haec passio sive materialis forma proprie impressio, quoniam de talibus impressionibus in mixto corpore existentibus nostra est intentio hic facere tractatum. Efficiens autem est causa unde est motus inducens talem impressionem in corpore mixto et humido et sicco. Passio autem inducta per efficientem, species est materialis, sive impressio quam reliquit efficiens in corpore mixto, ex hoc quod mixtum est ex humido aqueo, et sicco terreo. Ha ergo causa dicenda sunt coagulationis, et liquefactionis, sive diffusionis, sive durationis, et mollificationis : efficiens autem taliter in corpore mixto, ut diximus, efficit esse quod efficit duabus virtutibus

<--- Page Split --->

sive qualitatibus activis : et similiter id quod patitur, patitur duabus qualitatibus passivis, sicut dictum est in hujus libri principio : facit enim utique efficiens quod facit calido et algido sive frigido : et hoc duobus modis quia passio quae impressio vocatur, et species mixti in quantum est ex humido et sicco mixtum, inducitur præsentia vel absentia calidi et frigidi : sicut cum calidam solvit sua præsentia metallum, fugat primo frigidum, et postea facit ipsum absens, et cum frigus coagulat metallum, educit calidum, et facit ipsum absens : et ideo absens calidum coagulat metallum. et absens frigidum liquat metallum. Si enim unum et idem sua præsentia et absentia facit oppositos effectus, oportet autem sic esse in omnibus physicis propter motum in quo semper unum contrariorum abjicit alterum, et in motu præsens est utrumque contrariorum : sed in termino motus abjicitur alterum : et hæc est causa quare hic loquemur de absentialiter et præsentialiter agente. Volentes autem dicere de coagulatione, necesse habemus dicere quæcumque priora sunt ea secundum naturam, et hæc sunt illa quæ prædicantur de ipsa, a quibus consequentia non convertitur. Quæcumque autem coagulantur, arescunt quodammodo, sicut infra dicemus : quia aut humidum in eis extrahitur per calidum, et tunc simpliciter arescunt : aut humidum in eis comprimitur, et tunc arefiant secundum aliquid: sed non quæcumque arefiant, coagulantur : quia quædam arefacta discontinuantur : et ideo de arefactione aut coagulatione tractabimus. Sicut autem diximus, patiens etiam patitur duabus qualitatibus passivis, quæ sunt humidum et siccum : et ideo omne passibile corpus quod susceptibile dicimus harum impressionum, dicimus esse humidum, si abundat in eo humidum, vel siccum, si abundat in eo siccum, vel ex his si per contemperantiam quamdam utriusque sit in eo humidum et siccum. Corpus autem quod primum subjectum est et causa humidi,

dicimus esse aquam : et quod primum subjectum est et causa sicci, est terra. Ista enim duo corpora, quia grossa sunt et materialia, inter humida et sicca corpora simplicia et prima, sunt magis passiva : hæc enim ostendimus in scientia de Generatione et Corruptione : quia calida magis formalia et activa sunt : frigida autem magis materialia et passiva : propter quod etiam gelidum sive frigidum sunt magis de numero passivorum, eo quod sunt in elementis passivis et materialibus : et ideo frigidum minus est activum quam calidum, quod non est nisi in formalibus corporibus. Terra autem et aqua ponuntur esse frigida per naturam : et ideo frigidum et activum et corruptivum quasi secundum accidens : quando enim circumstat calidum, tunc comprimit calidum in rei profundum, et multiplicatum ibi calidum urit : et tunc frigus urere dicitur, sicut læduntur et uruntur flores in vere, ut diximus supra : unde tunc non urit ut calidum per naturalem efficaciam, sed potius constringendo calidum et circumstando ipsum et expellendo in rei profundum, etc.

CAPUT V.

De arefactione et humefactione, quid sint, et ex quibus causis materialibus et efficientibus.

De arefactione igitur loquentes, erit de Text. et com. 31. humefactione simul determinandum, eo quod contrariorum est scientia una, et de arefactione prius tractabimus, quoniam ipsa facit magis constantiam partium mixti sub forma mixti quam humefactio : quia in humefactione defluunt partes mixti, propter quod humefactio similis est corruptioni, et arefactio similis generationi mixti, ideo de arefactione di-

<--- Page Split --->

cemus prius. Est autem arefactio et exsiccatio idem : et ideo arefactionem prout est passio mixti corporis diffinimus, dicentes quod arefactio est motus ejus quod est in actu humidum et fluidum ad exsiccationem, quia fit evaporatio humidi ab ipsa. Causa autem ejus materialis quod est arefactibile, est aqua, unde et arescunt quæcumque sunt aquea et aquæ species, nisi quidem simplices : quia hæ siccari vel arescere non possunt sed quia sunt in actu aquæ, qui est fluere ad terminum alienum, et non terminari termino proprio : habentia enim aliquid sicci in essentia sua permixtum : talia autem sunt quæ habent aquam aut cognatam et innatam sibi ex genere eorum, aut superinductam ab extrinseco. Dico autem superinductam sicut est in lana irrorata : cognatam autem voco sicut est humiditas in lacte quam habet a sua propria generatione : aquæ autem species similes illis quæ humiditatem aqueam cognatam multam habent, sicut vinum, urina, serum, et sudor, et hujusmodi : et universaliter voco aquæ species quæcumque sunt in actu humida fluentia, et tantum de terrestreitate non habent, quod aliquam hypostasis facere possit terrestreitas residens in fundo eorum : aut si facit hypostasisim, parvam facit valde, ita quod fluxum humidiamque non impedit in urina, in qua nonnunquam fit hypostasis, sed hæc est modica et non multum impediens urinæ tenuitatem ab aquæ fluxu et vitri habilitate, ita tamen quod non careat hypostasi propter viscositatem.

dere, sicut est videre in oleo et pice, quæ licet humida sint valde, tamen non residet terrestreitas eorum propter duas dictas causas. Licet autem arida constent in partibus terrestribus, tamen quæ fiunt arida, oportet esse valde humida : quia aliter arefactio non esset motus, cum motus sit de contrario in contrarium : et ideo quod fit aridum, oportet esse aquam in aliqua specie aquæ secundum quod diximus. Quæ autem sunt viscosa, arescere vix possunt : quia cum humido quod est in eis, consumitur terrestre ipsorum, eo quod non possunt propter viscositatem separari : et ideo viscositas impedit arefactionem. Habentia autem hypostasim multam, terrestria sunt valde : et terrestre eorum non est bene commixtum cum humido : et ideo cum humidum est exhalatum ex ipsis, remanet solum terrestre incineratum et incontinuum : et illa non dicuntur arefacta sub natura mixti, sed potius resoluta in sua componentia. Sed vinum per calidum emittens humidum, arescit in substantiam spissam, nisi sit valde liquidum : et ideo vinum elixatum spissius est quam crudum : et similiter urina et lixivia et aquæ hujusmodi in quibus est multa vis terræ bene commixta cum ipsis : sic ergo materialiter et hac ratione arefactibilia sunt in speciebus aquæ. Efficientem autem causam determinamus post materialem : quia licet efficiens simpliciter sit ante patiens, eo quod est principium ejus, tamen in tractatu in quo quæruntur passiones passibilium qualitatum humidid est sicci, materialis causa et passiva est ante activam : quia activum hic non quaeritur nisi propter passivum, eo quod nos activum propter se et ex intentione in prehabito tractatu ante istum investigamus.

Tect. et com. Multa enim sunt valde multam haben- 32. tia terrestreitatem, et non habentia hypostasim, id est, terrestreitatem in fundo residentem propter viscositatem : quia viscositas colligat partes sicut per catenam ut a se invicem recedere non possint. Viscositas enim inspissat humidum ut terrestre non valeat per ipsum descen-

Sciendum autem quod omnia quæ 33. arescunt, modo quo diximus arescunt calido calefacta, vel frigido infrigidata :

<--- Page Split --->

et sive calido calefacta, sive frigido infrigidata arescunt, semper arescunt proprie loquendo a calido. Est autem duplex calidum, scilicet interius et exterius : unde quaecumque arescunt frigido infrigidata, illa arescunt immediate a calido, et per accidens a frigido. Cujus exemplum est in veste humefacta : si enim humidum aspersum super eam fuerit sequestratum a veste, tunc arescit vestis a calido interiori ipsius vestis faciente exhalare humidum, quando frigus circumstat vestem : tunc enim propellitur in humido calor a circumstante frigore, et tandem vincente frigore evaporat secum humidum si fuerit paucum : quia parvus calor naturalis vel interior non educeret subito humidum. Igitur, sicut dictum est, omnia quae arescunt, arescunt calefacta vel infrigidata : et sive calefacta sint, sive infrigidata, si essentialiter fiunt arida, oportet quod fiant arida a calido interiore vel exteriore faciente exhalare humidum quod est in ipsis. Dico autem calido exteriore sicut est in elixatis : quia elixatio extrahit humidum : non autem ita assatio quae comprimit ipsum in profundo : et ideo assum in quantum assum non efficitur essentialiter aridum, nisi combustionem fere patiatur, quod est super ex abundantia quae dicta est supra torreri sive rostio : ab interiori autem caliditate arescunt, quorum caliditas facit exspirare humidum cognatum vel supra dictum ab ipsis, sive frigore circumstante, vel alia de causa, ut dictum est.

liter est aridum factum, quod non potest fieri nisi per calidum : quia nihil aliud quam calidum facit humidum evaporare. Scias etiam, quod sub ingressum multi sicci et humidi quidam modus est arefactionis, sicut si farina continue immitatur in aqua speciem aliquam donec arefiat : sed iste iterum non educit humidum, et ideo humidum essentialiter manet intus : et ideo non est arefactio motus ejusdem de aqueo in aridum per humidi eductionem. Unde de talibus non agitur hic. Humectari autem quod opponitur ad arefieri, fit etiam non per humidi inductionem, sed per humidum quod jam intus est solutum. Si enim fieret per humidi inductionem, tunc posset fieri frigido agente : quia id inspissat aerem ad aqua naturam, et sic facit humidum descendere in siccum : et ita inductum est humidum. Posset etiam fieri per humidi influxum in partes sicci et vincentis partes ejus et facientis eas defluere : sed hoc modo non intendimus hic de humefactione, quia ille esset motus per alienum humidum. Sed proprie motus naturalis attenditur in humido et arido per naturam : et ideo motus humefactionis non potest incipere ab eo quod est aridum essentialiter : quia illud non habet humidum nisi ad partium continuationem, et hoc non potest solvi ex ipso : sed incipiet ab eo quod est actualiter siccum, et essentialiter humidum, sicut id quod est congelatum vel coagulatum frigido. Est autem differentia congelati et coagulati : quia congelatum est, cujus partes aqueae constant per frigidum comprimens cum terrestribus, ita quod partes terrestres non apprehendunt aqueas, nec e converso : et ideo quando solvitur congelatum, aquae partes fluunt extra terrestres, et terrestres non necessario sequentur eas : et nunquam potest fieri congelatio nisi gelido, sicut et ipsa nominis demonstrat composito. Congelationem autem diximus fieri in partibus aqueis et terrestribus, sicut determinatum est in secundo istius scientiae libro :

<--- Page Split --->

congelatio non est impressio simplicis aquæ. Coagulatio autem fit ex calido et frigido : quia in lacte fit per calidum, et in metallis per frigidum : sed quando fit per frigidum, humidum aquæ comprimitur ad centrum partium terrestrium : et sic in eo ejus partes terrestres ubique apprehendunt aqueas, et e converso. Congelata ergo et coagulata frigido, humectari possunt calido solvente humidum quod est in ipsis : et hoc patet ex hoc quod illa quando congelantur vel coagulantur per humidi compressionem, tunc spiritus eorum qui nihil aliud est quam evaporatio mineralis, quæ prima materia est metallorum, infrigidatur et incipit constare terrestri parte sua, et conversus ad aqueas partes, coagulantur per frigidum : coagulatio enim nihil aliud est quam exsiccatio ejus quod humidum est per indurationem quæ fit in partibus terrestribus mixti : hoc enim fieri potest calido humidum superfluum a terrestri extrahente, et frigido humidum in terrestrem comprimente. Hæc igitur de arefactione et humefactione dicta sunt.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans quid est conglutinatio et coagulatio et impinguatio et coadunatio, et opposita istorum.

De liquefactione et coagulatione deinceps simul dicemus. Diximus enim jam quid est coagulatio. Ostendemus ergo primo hic differentiam inter conglutinationem et coagulationem, impinguationem et coadunationem, antequam dicamus sententiam Philosophi de causis coagulationis. Dictum autem quid est coagulatio in communi, sive fiat calido,

sive fiat frigido : et scitur ex illo communi coagulatio in specie dicta, quæ est facta per calidum, et quæ est facta per frigidum : et quoniam una est essentialiter et actualiter sicci, alia autem est essentialiter quidem humidi, actualiter autem sicci. Conglutinatio autem est partium quædam colligatio per humidum partes sicci retinens, et ideo fit calido, frigido, et humido : quia si sit humidum vincens siccum, et sit tenue, tunc humidum propter hoc quod est non determinatum proprio termino, facit unam partem sicci fluere ab alia, et tunc dissipantur partes mixti : calidum autem educens subtilius humidum, movet siccum in humidum, eo quod calidum est commixtivum : propter quod efficitur humidum viscosum et spissum, et per consequens conglutinativum. Fit autem per frigidum comprimens humidum, quod cum moveatur ad centrum sicci, secum retrahit sicci partes quæ effluxerant, et sic conglutinat eas. Per humidum autem fit in eo quod est multum siccum, ita quod discontinuatur : si enim illud proportionaliter infundatur humido, conglutinabuntur partes ejus. Impinguatio autem est constantia aerei cum aqueo et terra subtili. Fit autem a calido humidum subtile extrahente et terreum et aqueum in aere non movente, et sic aereum inspissante et retinente cum aqueo quod terreo subtili est permixtum. Si hoc enim modo oleum eliquatur per eductionem ex communi corpore mixto : et hoc modo humor seminum omnium fere oleagineus est : sic etiam frigidum in eo cujus aereum nimis subtile est, et non residet cum aqueo et terreo subtili : tunc enim frigus gravat et spissat aereum, quia potest subintrare in ipsum cum sit rarum, et trahit ipsum in aqueum : et tunc est pingue id quod sic constat : multum enim aereæ substantiæ habent omnia pinguia : propter quod fomenta sunt ignium, et superenatant, et de facili spumant, et diu remanent spumosa propter viscositatem suam et densitatem

<--- Page Split --->

spiritus et humoris aerei. Coadunatio autem est collectio partium sub uno actu formae vel mixti corporis : et hoc fit quidem a generante quod est calidum proportionaliter terminans, de quo supra fecimus tractatum. Fit etiam frigido ex parte materiae comprimente partes, ut attingere et ambire possit ea forma vel actus mixti corporis. Ex dictis autem per oppositum innotescunt contrajaceentia : quia liquefactio coagulationi opponitur, defluxio autem conglutinationi, et attenuatio sive macies impinguationi, et coadunationi per contrarium respondet dissipatio. Est autem attendendum, quod nos secundum Aristotelem doctrinam de istis non agemus in speciali, sed in genere tantum generales causas eorum inquirentes, etc.

CAPUT VII.

De omni causa materiali et efficiente causa coagulationis et conglutinationis et impinguationis, et eorum quae sunt his contraria.

T e a t . etcom . Quærentesergocausamincontrariumdicamussimuldecoagulationequæestutgeneratiomixti , etdeliquefactionequæestutcorruptioipsius , etquæra - musprimomateriamistorum . Dicoer - goquodillaquæcoagulanturetliquan - t u r , suntmaterialiteraqua , velaquæspecies , velcommuniterexaquaetterra : cumenimipsaoporteatessentialiteressehumida , nonpossuntesseexterrasola : etideonnopotestessenisiduplexma - teriaipsorumquædictaest . Efficiensautemcausacoagulationisestcalidum , velgelidum , velaridum : sedaridumnoncoagulatproprieagendo , sedpotiuspercommixtionemsubstantiæsuæadhumidum : autsicoagulat , noningre -

diendo substantialiter in humidum : tunc enim non agit solum, sed ut conjunctum cum calido, vel conjunctum cum frigido : frigido enim sicco coagulatur metallum, et calido sic coagulatur later : et in talibus calidum et frigidum sunt principaliter agentia : et siccum per illa in quantum sic, obviat humido ne defluat liquando per suam contrarietatem. Quia autem coagulatio fit calido frigido et sicco conjuncto cum eis, oportet quod quocumque istorum modorum fiat coagulatio, quod solutio illius ejusdem fiat per contrarium ejus quod coagulavit : quæ enim a sicco calido sunt coagulata, tantum illa solvuntur a frigido humido, sicut sal : quæ vero ab humido sunt conglutinata, eo quod humidum nihil coagulat, illa solvuntur ab igne : coagulans enim humidum superest aqueum, quia aereum humidum propter hoc quod spirituale est et non incorporatur, nihil conglutinat : cum enim sit aqueum humidum factum, oportet quod solvens conglutinationem factam per ipsum, sit calidum siccum sicut ignis qui extrahendo humidum dissolvit partes terræ conglutinatas. Est autem forsitan alicui dubium, utrum aqua aliquid conglutinet, cum ipsa potius diffusionis partium sit causa. Videtur enim conglutinare mel elixatum, quia cum in frigida aqua ponitur, incipit constare, et quasi conglutinari et coaguari. Sed ad hoc dicendum, quod aqua per abundantiam humidii circumfluentis nihil conglutinat vel coagulat : sed potius frigus quod est in aqua hac, inspissat et conglutinat partes mellis per calidum elixans primo solutas : humidum autem faciens diffluere mel vel subintrare in mel non potest propter viscositatem mellis et suarum partium cohærentium. Quæcumque igitur sunt de materia aquæ, nec ab igne conglutinantur nec coagulantur : quia ab igne solvuntur talia. Idem enim eidem et secundum idem non potest esse causa contrariorum effectuum. Amplius cum talia coagulentur in eo quod ascendit ab

<--- Page Split --->

ipsis calidum, manifestum est, quia si in eisdem accedant, quod tunc solventur: talia enim conglutinantur a gelido ut ab efficiente causa : et quia a gelido coagulantur talia, ideo non impinguantur : oportet enim ad hoc ut aliquid impinguetur, quod aridum quod est in ipso constet et pars humidi subtilis evaporet : nihil autem recedit evaporans per gelidum. Hinc est etiam, quod inter ea quae sunt humida, sola aqua non impinguatur : quia si evaporat pars ejus, in remanente non constat una pars cum alia plus quam primo fecit, sicut diximus in superioribus istius scientiae libris, cum de aquis tractaremus, etc.

CAPUT VIII.

De his quæ similia sunt terræ et aquæ, et qualiter coagulantur et impinguantur a calido et frigido et humido et sicco separatim separatione.

aut inducit duritiem ex hoc quod totum extrahit in ipso fluens humidum, non relinquens nisi humidum continuans, et tunc calidum coagulat : aut fit a calido non inducente duritiem, quod contingit ideo quia non totum humidum educit, et tunc impinguat, sicut patet ex superius dictis de his impressionibus. Cum enim calidum evaporare facit humidum, tunc necesse est quod aridum incrassetur commixtum cum aqueo et aereo. Tale etiam corpus quod est terræ et aquæ constat a gelido : quia si paucum sit humidum, tunc frigidum constringens calidum, vincit ipsum et cogit ipsum recedere : et tunc recedit secum humidum quando abit calidum, et tunc coagulatur siccum. Si autem multum sit humidum, non potest fieri coagulatio, nisi per humidi repressionem ad centrum, sicut supra diximus. Istis ergo modis cum fiat coagulatio, dicemus prius in hoc capitulo de coagulatis per humidi separationem a sicco, et postea de his quæ coagulantur per humidi repressionem in centro sicci.

Dicamus ergo quod illa quæ coagulantur per humidi separationem a sicco, aut coagulantur simpliciter a calido separante humidum a sicco quod ante per frigidum in sicco compressum fuerat. Si autem simpliciter separatur humidum a sicco per calidum, aut hoc fit vaporabiliter educto humido a sicco, aut fit per simplicem separationem humidi sine evaporatione. Sicut autem superius diximus, cum coagulatio sit quædam arefactio, et arefactio sit motus ab humido in aridum, oportet quod omne quod coagulatur, ab humido aliquo modo incipiat. Est autem humidum id a quo humidum non potest evaporare, quoniam id unde evaporat : et idcirco id a quo evaporat humidum, necesse est molle quod non defluit, sed cedit tangenti in seipsum. Id autem a quo separatur abundans humidum, necesse est esse fluidum. Quæcumque ergo sunt mollia et sunt humida cum sint terrestria multum, non

Text. et com. 36 et 37.

Quæcumque autem secundum naturam sunt communiter terræ et aquæ, sicut habentia hypostasis magnam in fundo, vel viscosa, vel mollia terrestria, illa coagulantur et ab igne qui est calidus et siccus, et a gelido, et ab utroque istorum nonnunquam quædam eorum impinguantur : oportet enim quod omnia ista sint humida secundum actum, quia aliter non moverentur ad coagulationem sicut arefactionem quamdam, nec ad impinguationem sicut ad id quod est exsiccatio quædam. Cum autem siccæ fiant a calido et frigido communiter, fiunt quodam modo eodem et quodam modo diverso. In genere enim est modus idem, quia incipiunt ab humido, et mutantur in siccum. In specie autem est modus differens : quia cum hæc fiunt semper ab eo per eductionem humidi : et tunc

<--- Page Split --->

impinguantur, sed coagulantur exeunte ab ipsis humido per calidum faciens evaporare ipsum : quemadmodum later coctus, qui primo mollis est quando est crudus : et eadem est coagulatio lapidis in terram per naturale calidum : constatque quod est actio calidi quae est optesis. Causa autem quod non impinguatur, haec est : quia impinguatio est ex aereo residente in aqueo, et ex subtili terreo provenit, quando est ex frigido agente : quando autem est ex calido, tunc provenit ex subtili terreo apprehendente humidum aqua et aeris, sicut diximus. In mollibus autem est grossum terrestre humido non bene permixtum : et ideo actione caloris unum separatur ab alio : quia qua non bene mixta sunt, illa non bene invicem se tenent, et de levi separantur, et tunc induratur terreum, et evaporat humidum.

Si autem quis objiciat de oleo, quod lateritium vocatur, eo quod de latere extrahatur, quod extrahi non potest nisi later pinguefiat : dicendum quod oleum nihil est ad propositum, quia nos loquimur hic de pinguedine prout ipsa est forma perfectiva mixti terminati per qualitates mixtibilium : et constat quod later formam talem non accipit per calidum : sed potius, ut dictum est, accipit formam coagulationis quae durities est Nota dictum dicta. Non enim negamus hoc quod diAlchimicorum. cunt Alchimici, scilicet quod de omni re trahatur oleum et nitrum et aurum per ignem proportionatum et successive et continue agentem acute vel lente, secundum quod exigit proportio rei transmutandae. Quia cum calor ignis sit extractivus omnis humidi, non potest esse quin in omni re sit aliqua pars humidi inseparabiliter a sicco apprehensi : et illud siccum quod est in humido apprehensum, est subtile, et humidum ejus est viscosum : et ideo cum constare incipit extra ignem, frigori aeris oppositum, erit pingue, sicut oleum. Humidum autem hoc

modo colliquatum quod quidem fuerit continuans corpus ex quo extrahitur et fuerit magis aqueum, ex illo, eo quod multum est adustum, fit nitrum. Cum autem illud idem ubique fuerit apprehensum terrestri subtilissimo sicco, et fuerit terrestre subtile in ipso aliquantulum adustum et optime per calidum cum subtilissimo aqueo permixtum, tunc eliquatur inde aurum. Verum ista opiniones difficiles sunt valde, et eorum principia non ad plenum sunt artificialia possibilia. Patet ergo quod objectio illa nihil est contra propositam intentionem. Oleum autem quod apud quosdam medicorum vocatur lateritium, supra inductum est in latere et non cognatum ei : accipiunt enim laterem calidum ignitum fortiter adustum, et extinguunt eum per hoc quod immergunt ipsum in oleo, vel oleum superfundunt ei : et postea contundendo formant laterem, et sublimando sicut fit in aqua rosacea, extrahunt ab ipso oleum acutum valde et calidum et siccum, et utuntur eo in medicinis 4.

Redeamus ergo nunc ad ea qua eo cagulantur humidì separatione a sicco per calidum. Cum enim illa non sint species aquæ sicut illa qua æ refiunt et sicut tantum humidum quod evaporare non potest, necesse est ipsa esse fluida habentia hypostasim magnam in profundo vel viscosam. Nos autem possunt esse viscosa, quia ab illis non est separabile humidum : oportet ergo quod illa sint humida fluida, hypostases magnas habentia per multas terrestres partes qua æ sunt in ipsis : qua æ cumque ergo taliter mixtorum sunt humida fluida, illa primo ante coagulationem impinguantur, et postea coagulantur : et cum coagulantur, post humefacta sunt, et postea coagulatione indurescunt, velut lac a quo cum serum separatur, impinguatur caseus per immixtionem substantia butyrosæ cum substantia casei : et humescit primo caseus, et tandem induratur. Sunt autem pinguedinem casei

<--- Page Split --->

quidam impedientes per artificium quo separant butyrum a lacte, et postea separant serum a caseo per coagulationem lactis. Quæcumque vero primo facta sunt a frigido agente dura vel pinguia, illa adveniente calido coagulante primo mollificantur cum calidum exhalare incipit et diffundi per partes pinguis vel duri facti per frigidum quod humidum in ipsis represserat, et talia in duris sunt sicut later, qui postquam factus, exponitur aeri frigido, ut induretur per frigidum comprimens humidum : et ideo cum postea ponitur in fornace, solvitur humidum comprehensum in ipso, et efficitur curvabilis : quia cum frigidus fuerit, curvari sine fractura non poterat : humidum enim egreditur, et tunc aridum curvatur mollificatum per humidum quando humidum exhalat : quia tunc necesse est contrahi terrestre siccum. Et hæc est causa, quod lateres in fornacibus contorquentur, et illi præcipue qui magis humidi fuerint: et ideo artifices multum exsiccant eos ad aerem antequam in fornace ponantur, ne intorqueantur. Si enim congelarentur primo frigido antequam exsiccarentur, non forent convenientes, quia tunc multum humidum esset in ipsis : quia frigiditas congelans constringeret ne permiscerentur bene cum terra, et ideo cum subito exhalarentinfornace, remanerent terrestre lateris incontinuum et formaretur later : propter quod exsiccantur ad solem qui multum extrahit de humido, et quod remanet temperatum frigus aeris, potius adunat cum partibus terrestribus lateris, quam constringat. Hæc etiam est causa, quare in hyeme lateres boni fieri non possunt. In omnibus autem his calor digestionis qui est optesis, agit, nisi in lacte, in quo separat humidum : hoc enim fit per calorem epse sis. Hæc igitur dicta sunt de separatione humidi a sicco per calidum coagulans, etc.

CAPUT IX.

De his quæ similia sunt terra et aquæ, et a frigido coagulantur : in quo est de purgatione ferri et liquefactione.

Loquamur ergo nunc de his quæ maText et com. 38. terialiter sunt terra et aqua, sicut diximus, et per gelida coagulantur. Hæc ergo quæ talia sunt et gelido coagulantur, propter causam quam diximus, necesse est esse humida : primo quia primum videlicet coagulatio motus est ad siccum secundum essentiam vel actum ex humido. Dicamus ergo cum sint humida et habeant terram, aut habent plus terrae quam aquæ, aut habent aquæ plus quam terrae. Si autem habent plus terrae, aut habent parum humidi, aut multum. Si tamen quod abundat in eis plus terrae, et si quid parum habeant humidi, id exhalabit per adhærens ejus calidum frigido circumstante, et de his diximus supra, et volvimus hic repetere de ipsis. Si autem abundat in eis humidum, id non evaporabit expulso ab eis calido. Quæcumque ergo talium a gelido coagulantur, quæ sunt communia terrae et aquæ, et plus habent terrae, hæc pro certo coagulantur per calidi expulsionem, humido non evaporante cum ipso in toto : et ista rursus adveniente calido liquescunt necessario, quemadmodum lutum quod est terra humido aquæ infusa : quoties enim lutum coagulatur frigido, toties solvitur a calido redeunte : et est calidum agens per epse sim, eo quod de profundo ad exteriora in talibus ducit humidum. Si autem communia terrae et aquæ sunt plus aquæ, et coagulantur per frigidum, hoc contingit dupliciter : aut enim coagulantur solubiliter, aut insolubiliter. Et si solubiliter coagulantur, sunt sicut argentum et

<--- Page Split --->

similia. Si autem insolubiliter, tunc sunt sicut ferrum.

Et primo loquamur de insolubiliter coagulatis. Quaecumque ergo talium propter infrigidationem coagulantur, in universo exeunte ex ipsis uno, hoc est, unico calido praeter humidum, et insolubilia sunt, nisi fortissimo igne ex superabundantia calidi solvantur : haec sunt igne non superabundante mollificabilia, sicut ferrum et cornu. Dico autem igne non superabundante : quoniam si superabundabit ignis vehementia, potest liquari ferrum sicut faciunt illi qui operantur in ferro. Cum enim extra trahunt ipsum de terra, et est permixtum lapidi et terrae, et ejus scoria est multa, faciunt ignem maximum et calidum, et tunc in fundum distillant ferrum, et lapides et scoria ejiciuntur sursum, et tunc fit humidum et fluit : et si iterum coagulatur et iterum per vehementem ignem solvatur et fluat et saepius ita iteretur, purgabitur deorsum scoria semper ex ipso, et fiet chalybs : nam et chalybes ita fiunt ex ferro, quia chalybs est alia species metalli a ferro. Fabri autem hoc faciunt multis vicibus : quia multa fieret deperditio in ferro, et minus ponderaret propter multam consumptionem humidi, et adustionem multam partium terrestrium, et non lucrarentur inde. Melius autem ferrum est et nobilius, cujus purgamenta sunt pauca : quia hoc est melius mixtum, et ex meliori argento vivo et sulphure minus lutulento. Si vero saepius purgatur ferrum, et ipsum efficitur siccius et frangibilius : et ideo non saepe liquefaciunt ipsum, ne emittat curvabilitatem.

Est autem hoc dubium : quia nos diximus in fine tertii libri istius scientiae, quod ferrum differt in hoc ab aliis metallis, quod ipsum est mollificabile solum, et non liquabile : hoc autem concedimus modo, quod est liquabile per vehemen-

tem ignem et magis difficulter quam alia : et sic contrarietas videtur esse in doctrina nostra : levis enim ignis et violentus non transmutant speciem : et ideo quod violento igne liquatur, ejusdem naturae est cum eo quod solvitur lento. Amplius forti igne videtur magis exsiccari : quod autem magis siccum est, minus solubile et liquabile est : ergo forti igne ferrum potius debet impediri a liquefactione quam liquefieri ab ipso.

Sed dicendum quod absque dubio ferrum difficulter dissolubile est, eo quod multa congelatio humidi inducitur in ipso per frigus : metallum enim in quo inducitur minor congelatio humidi, magis est productibile malleis : et in quo plus inducitur congelationis, minus est productibile : et ideo ferrum non est productibile frigidum, nisi calido primo aliquid de congelatione essentialis frigidi in ipso remittatur. Et bene concedendum videtur hoc, quod metalla non differunt specie per facile solubile et difficile solubile : sed potius per modum sua commixtionis et apprehensionis miscibilium differunt ex parte materia, et per suas formas differunt ex parte speciei : et ideo quod supra dictum est in fine tertii, dictum est ad signum fortitudinis et apprehensionis et congelationis humidi, quod est in ferro ostendendum : quia ibi diximus quod ferrum aliquo modo liquescit. Ad objecta autem de calido et forti igne, dicendum quod lentus ignis aperit et dissolvit : sed non satis sufficienter superfluendo de partibus dissolutis congregat homogenia et segregat heterogenia : hoc enim facit calidum vehemens : illud enim solvit humidum, et adupit terreum, et segregat ea ab invicem : et cum humidum sit apprehensum, non potest totum evadere : et ideo distillare incipit cum subtili terreo, et liquatur, et tunc grossum terreum quod ipsum fortiter tenebat, aduritur in scoriam : et licet siccins efficiatur id quod manet, tamen non est siccum : quia humidum est apprehensum, et evadere non potest : unde si ali-

<--- Page Split --->

qua juvant ignem ad separationem heterogeniorum, scilicet terrei grossi et aquei subtilis in ferro, illa cito liquabunt Nota de ferrum. Si enim limetur ferrum, et promodo liquationis ferri, jiciatur desuper puluis sulphuris et auripigmenti, et bene temperetur cum limatura ferri, et postea sit in forti igne, cito luquescit, quia sulphur juvat adurendo, et solvendo grossum terrestre ab humido apprehenso in ipso : et hoc modo fit operatio Alchimicorum, qui separando saepe terrestre et subtiliando humidum ferri, eliquant ex ferro tandem id quod simillimum est argento : efficitur enim curvabile subtile humidum, et incipit albescere terreo separato. De hujusmodi autem erit alibi tractatus. Eodem autem modo per calidum debile calefaciens chalybem mollescit chalybs : quia parum soluto humido quod est in chalybe, et non educto, eo quod debile sit calidum, incipit discurrere humidum per partes siccas chalybis et mollificat ipsas : et hoc modo gladii et caetera incidentia remittuntur et mollificantur calefacta, et postea paulatim lento frigore infrigidata. Est etiam alius modus mollificationis, quem ponit Nicolaus Peripateticus in Alchimicis. Si enim chalybs cavetur ad modum semispharea, et fiant pori in chalybe multi, et super chalybem candens plumbum mittatur, evaporabit plumbum, et non relinquit in chalybe nisi tincturam modicam : et humidum ejus ad se trahit chalybs quo imbibito mollificatur: et si saepissime fiat hoc, chalybs tandem efficitur mollis, ita quod comprehensibilis et formalibis erit manibus. Indurantur autem quando candentia immerguntur aquae frigidae : quia tunc per frigus velox reprimitur calidum ferri in profundum, quod secum trahit humidum diffusum per ferrum : et cum congregatum fuerit in ipso calidum in centro frigidi, tunc ibi aduritur multum de humido : et sic induratur ferrum : et si esset aqua vehementis siccitatis, in qua ferrum extinguitur, tunc multum induraretur, ita quod postea conflictione aliorum cor-

porum non cito consumeretur : et si esset gladius, secaret aliud ferrum fortiter, sicut si extingueretur saepius in aqua rafani commixta cum humore qui exprimitur de vermibus qui dicuntur lumbrici terrestres. Sic indurant ingeniatores axes in quibus volvuntur rotae : et quidam milites hoc modo indurant acies gladiorum et acumina lancearum suarum.

Liquatur hoc modo etiam lapis qui Text. et com. Graece dicitur pyrimacos : eoque igne liquatur ille qui Arabice dicitur mancida et alehali, sicut dicit Algazel. Quod vero praedicto modo coagulatur ut fluat, iterum duratur et coagulatur quando infrigidatur. Cujus causa est, quia humidum ejus adeo fortiter apprehensum est a sicco, quod per calidum evaporare non potest : et ideo reprimitur ad centrum ejus per frigidum, et manet essentialiter humidum, licet sit actualiter siccum et coagulatum : hoc enim modo plumbum et caetera metalla liquantur et indurantur : plumbum vero si multum aduratur in fornace, et postea coaguletur a frigido, efficitur nigrum in colore : et si moveatur quando liquidum est donec constet frigido, nec permittatur quiescere, erit incineratum : et ejus est cinis albus similis calci. Causa autem nigredinis ejus postquam constat post fortem calorem, est quoniam frigus undique calidum multum plumbum subintrat et fortiter ipsum constringit, et poros claudit : et ideo niger color est ex eo quod non sicut prius diffunditur lumen in superficie ejus : et ideo etiam postea durius est, magis difficulter solvitur. Quod autem calci assimilatur pulverizatum per motum, contingit ex duabus causis : quarum una est ex parte materiae, altera est ex parte agentis. Et illa quidem quae est ex parte materiae : quia humidum ejus non est bene commixtum sicco terreo, et ideo separabiles sunt in minima partes ejus quando sunt fluida per mo-

<--- Page Split --->

tum. Ex parte autem efficientis causa est: quod cum separatae sunt partes liquidi plumbi per motum, tunc frigus quamlibet attingit et coagulat: et cum coagulatae terminatae sunt, tunc quaelibet est infra suam superficiem terminata et incontinua ad alteram, eo quod humidum continuans ab exterioribus repressum, residet in centro. Haec ergo sunt de diversitate coagulatorum, sive per calidum siccum, sive per frigidum coagulentur.

CAPUT X.

De solutione et liquefactione eorum quae ab arido calido coagulantur, et quod oleum non coagulatur neque solvitur per liquefactionem.

Text, et com. 40.

Loquamur autem de modo nunc solutionis et liquefactionis eorum quae sunt in materia terræ et aquæ : videmus enim quædam terra liquari, sicut lutum, et terram ipsam. Quæcumque ergo eorum quæ sunt terræ et aquæ, et coagulantur ab arido calido, sunt insolubilia, aut solubilia. Sed si sunt quidem insolubilia, tunc sunt sicut later, et quædam lapidis genera, quæ plus habent terræ quam aquæ et fiunt a terra combusta, quemadmodum molares, præcipue qui sunt nigri et poros habentes apertos, in quibus et pori occulti clausi sunt : quia in his calor multum agens et adurens clausit poros, et eduxit totum quasi quod fuit in eis humidum : et cum humido resolvit multum de eo terreo : et ideo facti sunt pori manifesti, et sunt lapides multa habentes foramina, et combusti : et propter hoc sunt nigri illi qui sunt optimi molares : quia illi non sunt arenosi, nec albi, nec rubei, sed nigri, et duri valde. Et eadem de causa lapides quidam, quos Vulcanus

ejicit, sunt foraminosi, et natant super aquam propter multum aeris interceptum in foraminibus eorum, et sunt multum nigri et duri. Alia autem etiam quæ plus habent terræ quam aquæ coagulata a calido sicco, sunt solubilia, quemadmodum sal nitrum. Hæc autem solubilia sunt in eo quia in humido calidum expulsum agit in terreum, quod vaporabiliter in aqua mixtum est, et ideo adurit ipsum : tamen propter humidum circumfluens quod est elixativum, non clauduntur pori ejus sicut in terrestri assato multum : et ideo in poros ejus ingressum habet humidum solvens ea. In molaribus autem et similibus non potest ingredi humidum solvens : quia adustione sicca curvatur pars super partem, et aduritur super eam, sicut diximus in optesi fieri : et ideo humidum locum ingrediendi postea non invenit, sed in sale nitro, et aliis quæ habent terrestre in humido coagulatum, invenit vias per quas ingreditur humidum, propter quod solvit ea. Cum autem coagulata a calido sicco solvantur ab humido, non ab omni humido solventur, sed ab eo quod est contrarium calido sicco : hoc autem est frigidum humidum : et ideo sales constant a calido elixante, quia hoc a terrestribus trahit humidum : sed solvuntur in frigido humido : licet enim comprimit humidum in profundum, et ideo incipit denatare siccum ex abundantia humidi in profundo rei compressi vel inducti. Si autem quæritur, quare non congelatur humidum in talibus ? Dicendum est quod hoc contingit propter calidum naturale quod est in talium partium adustione : et ideo humido frigido fluente inducto in eis solvuntur. Cum autem liquescant taliter calido coagulante adusta per frigidum et humidum, tamen proprie liquescunt ea quæ sunt aqua et aquæ species : sed oleum non liquescit : liquescere enim commixtum et determinatum corpus, est solvi suum humidum et profluere ad exteriora : hoc autem non contingit in oleo arido et calido, ut sæpius diximus

<--- Page Split --->

contrarium esse gelidum et humidum. Si ergo unum istorum coagularet oleum, solveret ipsum : ita enim, ut ante ostendimus, sunt causæ contrariæ contrariorum effectuum, quos essentialiter et per se causæ illæ operantur : constat igitur ex his quod oleum neque coagulatur, neque solvitur per liquefactionem.

CAPUT XI.

Quare communiter terra et aqua impinguantur, et qualiter sive a calido sicco, sive a sicco : in quo est digressio declarans de ambiguitate naturæ olei et vini et lixiviæ, et elixatione et coagulatione.

autem est de genere salis sicut et salgemma : non enim differt a sale nisi quod subtilius terreum suum commixtum est cum aqueo, et aqueum suum evaporabiliter coagulatum est in sicco terreo adusto : propter quod perspicuum et magis continuum factum est quam sal : hæc ergo omnia plus sunt aquæ quam terræ, licet materia eorum communiter sit terræ et aquæ, et non impinguantur.

Ambiguissime autem se habet olei natura in causa sua imaginuationis. Si enim oleum esset aquæ plus quam terræ, tunc deberet coagulari a gelido per sui humidi compressionem. Si autem haberet plus terræ quam aquæ, tunc coagulari deberet a calido sicco per sui humidi sequestrationem vel eductionem. Nunc autem a neutro horum aliquo istorum modorum coagulatur et incrassatur, sed impinguatur ab ambobus. Hujus autem causa profecto est, quia humiditate aerea plenum est : propter naturam enim aeream fertur super alios liquores, quia aer levis in aqua sursum fertur ad liquorum superficiem : modus autem quo a gelido incrassatur, est, quia gelidum ex spirituali humido aereo spissato facit quasi humidum aqueum, et commiscet ipsum ei cum gravat tale humidum ad aqueum quod est in oleo : gravat etiam aqueum ad subtile terreum quod est in oleo, et tunc commixtio horum fit terreum in profundo per motum ad centrum : et hac de causa spissatur oleum in tempore frigoris. Quoticesumque enim fit commixtio quaedam ab ambobus, scilicet aqua et oleo, oleum per talem operationem incrassat aquam, et oleum totum fit pingue per aquæ frigiditatem, quæ talem qualis dicta est impressionem in oleo reliquit. Impinguatur etiam ab igne excellenter calido et tempore quod calidum est moderate. Si enim sit ignis excellens faciens bullire oleum, absque dubio aliquid resolveretur de subtilioribus olei : et tunc reliqua magis spissantur et constant : quia tunc terreum olei subtilius effectum per ignem magis miscetur humido aqueo, et illud magis

Text, et com. 40.

Quia vero incrassatio sive impinguatio forma est commixti corporis, ut in præmissis ostendimus, quæ non ita adunat partes commixti sicut coagulatio : ideo post coagulationem et oppositam ei solutionem loquamur de incrassatione sive impinguatione : quia supra diximus quid sit impinguatio, ideo hic assignabimus proprium ejus subjectum cui convenit, et dabimus causas ejus efficientes et naturales. Dicamus igitur quod ab igne quidem qui est calidus et siccus, non incrassantur nisi ea quæ habent plus aquæ quam terræ, et sunt viscosa habentia humiditatem vel magnam hypostasis in profundo, sicut lac et oleum : quæcumque enim plus terræ habent quam aquæ, habent impinguationem pro ultima forma terminare ipsa, sed post coagulationem. Unde manifestum est quod sal et nitrum plus sunt terræ quam aquæ. Similiter autem et lapis et later. De laterum autem et lapidum coagulatione dictum est. Similiter autem de generatione salis diximus in libro secundo scientiæ hujus, ubi locuti sumus de salsedine maris : in tantum

<--- Page Split --->

miscetur aereo : et unumquoque ipsorum magis apprehendit aliquid, et tenent se fortiter propter viscositatem : et hæc incrassatio olei quasi est per motum partium ejus ad superficiem ipsius, et sibi se apprehendentium et tenentium : quia tamen humidum olei non effluit extra partes suas, sed semper remanet infra eas apprehensum, et e converso terrestres remanent infra ipsum : et ideo dictum fuit supra quod oleum non elixatur, quia in omni quod elixatur, humidum ab interioribus fluit ad exteriora, nec interiora trahit secum, sed relinquit ea simpliciter : a calido autem non excellente, sicut est calidum aeris in æstate, etiam incrassatur et albescit : quia tunc aliquid humidi aquei evaporat : et tunc impinguatur, quia quando marcescit sive putrescit, calor naturalis ejus evocatur a calore aeris circumstantis, tunc calidum naturale quod est in ipso, minus efficitur : licet hoc totum non possit exire propter viscositatem partium ipsum fortiter tenentium. Hoc autem facto, aereum quod est in ipso ingrossatur et gravatur ab indigentia caloris ad aqueum et terreum : etita erit pingue et plus constans quam prius : cum autem est tenue, recipit lucem in profundo sui, et ideo videtur clarum : et cum spissatur, tunc incipit diffundi lux in superficie ipsius, et tunc apparet album. Fit ergo utroque istorum duorum modorum eadem passio in oleo, scilicet incrassatio : et cum agit moderatus calor aeris, fit ab eadem causa proxima, scilicet ab indigentia caloris, licet non eodem modo tunc fiat : quia uno modo fit frigore exteriori, alio autem modo fit ab interiori frigore olei : sed neque a calido, neque a frigore arescit, sed neque sol, neque infrigidatio desiccat oleum secundum quod siccatio est coagulatio sive constantia terrestrium per humidi sequestrationem vel eductionem. Hujus autem causa non est solum quae dicta est, scilicet quod viscosum est : sed etiam quia est plenum aere, et ille aer inspissatur, sicut dictum est tam a calido per accidens quam a frigido per se : et

sicut oleum non siccatur, ita neque elixatur ab igne : cujus causa jam dicta est, scilicet quia non exhalat multum nec decurrit ad exteriora humidum ejus propter viscositatem : et quia aere plenum est, et viscosum, ideo retinet lumen quod intrat in profundum ejus : et ideo sparsum in tenebris aliquantulum illustrat : et ideo nautæ quærentes anchoras in profundum aquæ, emittunt sub aqua ex ore oleum. Hoc igitur illuminat, ut facilius videant anchoras et cætera quæ quærunt in profundo maris. Omnium autem horum de quibus dictum est quod sunt communiter terræ, et mixta sunt ex terra et aqua aut æqualiter, aut inæqualiter. Quæ autem inæqualiter mixta sunt, appellari debent vel denominari terrea vel aquæ : quæ autem æqualiter sunt mixta, debent denominari a multitudine æqualiter mixtorum, ut dicantur non terrae, nec aquæ, sed mixta ex terra et aqua : licet enim vinum dixerimus esse speciem aquæ, tamen aliquod vinum invenitur terrestre multum spissum, quod crescit in locis calidis, sicut infra dicemus vinum de Arcadia : et illud quando mixtum est, et elixatur a calido et coagulatur : elixatur quidem, quia calido inspissatur, extracto humido ab interiori terrestrium quæ sunt in ipso : coagulatur autem si evaporaverit humidum per calidum : hoc enim modo vinum prædictum et aliorum quarumdam terrarum elixatur et coagulatur. Hæc igitur dicta sunt de his quæ communiter sunt terræ et aquæ, et a calido coagulantur, vel impinguantur tam a frigido* quam a calido.

<--- Page Split --->

CAPUT XII.

Quod eorum quae non arescunt a calido, propria materia est aquea, et efficiens est frigiditas.

Ab omnibus autem hujus arefactionis, hoc est, per calidum ad arefactionem vel arefactionis speciem deductum, est aqua vel aquae species : et ideo de diversitate illorum in coagulatione et impinguatione volumus facere tractatum similem ei quem fecimus de diversitate eorum quae sunt communiter terræ et aquæ. Materiam autem omnium istorum dicimus esse aquam : et hujus signum quoddam, quia vapor non resolvitur nisi ab humore aquæ : vaporem enim dicimus evaporationem sive exhalationem humidam, et fumum dicimus exhalationem siccam, sicut in antecedentibus libri hujus docuimus. Si quis autem ingeniis experimentorum colligere velit, vapor resolutus ex talibus constat in ipsis, et inspissatur in aquam. Constat ergo quod elevatur ex aqua. Sunt ergo aquæ species quæcumque evaporant vapore exhalationis. Quibus autem deest potentia vaporandi, fumantia sunt, et sunt terrea sicca, habentia humidum victum per siccum terreum. Et ideo aquam generalius hic accipimus quam superius, ubi diximus aquæ species esse, quod nullam vel exiguam habet hypostasis in fundo, et non habet viscositatem : hic enim dicimus aquam esse id cujus humidum vincit siccum quod in ipso est, et facit ipsum fluere : quia ille actus humidi secundum se, ex hoc quod ipsum non terminatur proprio termino Habita autem propria materia istorum dicemus proprium efficiens eorum, quod ea deducit ad aliquam speciem arefactionis, quæsunt coagulatio et conglutinatio et inspissatio,

sicut superius habitum est : et quod ea etiam aliquando deducit ad impingutionem, quando species arefactionis in eis inducere non potest. Diximus autem supra quod quædam istorum a gelido impinguantur et desiccantur coagulata. Gelidum enim aliquando coagulat et arefacit aquam, sicut patet in metallicis. Aliquando autem impinguat, quando aerem inspissat ad aquæ humorem, sicut supra ostendimus in oleo .Conglutinationem autem quæ fit per humidum viscosum, quod comprimit frigus in partes sicci ut cohæreant, supra diximus esse quamdam speciem arefactionis. Hæc igitur quæ non recipiunt arefactionis species a calido sicco, quantum ad materiam sunt aqua in communi accepta : et proprium efficiens eis coagulationis et impinguationis est calidum.

CAPUT XIII.

De diversitate eorum quae sunt fluida aquae, et coagulantur vel impinguantur.

Tangamus ergo nunc omnem diversitaTexi, et com, 41. tem istorum : sicut autem tetigimus diversitatem istorum quæ a calido impinguantur vel arescunt. Dicamus igitur resumentes, quod quæcumque impinguantur simul et coagulantur a frigido, sunt magis aquæ : quia sunt in actu fluida, sicut aqua, et non sunt terminata, sicut terra, nec enatantia sunt, sicut aerea. Horum autem quæ hoc modo materialiter sunt aquæ plus, diversitas est multa : et sunt sicut vinum tenue, et urina, acetum, et lixivium, et serum. Acetum autem differt a vino, quia ex ipso partes ignis evolaverunt : et licet acutum sit in actione propter præcedens calidum naturale quod fuit in ipso, tamen frigidum

<--- Page Split --->

est et plus aqueæ naturae quam vinum. Lixivium autem voco quamlibet colatam aquam per combusta acuta pulverizata : et ideo omnes aquæ alchimicaelixivia sunt quaedam. Humidum autem aqueum fluens, quod hic vocamus aquam, natum est in calido sicco, aut in frigido sicco. Et siquidem est ex frigido sicco, tunc est aliquatum ab ipso, sicut serum : quia si adhuc esset cum ipso, tunc non esset species, quia coagularetur id cui permixtum est a calido sicco : quod non contingit alicui quod est aquæ species. Si autem est in calido sicco, aut est adhuc in ipso calidum siccum, aut evolavit ex ipso. Et si evolavit, tunc est acetum. Si autem est adhuc cum ipso, aut naturaliter, aut accidentaliter. Et si accidentaliter, tunc est lixivium. Si autem naturaliter, autsecundum viam generationis, aut resolutionis. Et primo quidem modo est vinum, et secundo modo est urina. Quæcumque autem a frigore densantur, illa per materiam diversificantur : quia quaedam eorum sunt aeris plus, et quaedam sunt terrae, et quaedam sunt communiter aquæ et aeris, et quaedam communia aquæ et terrae, cum tamen omnia sint fluida sicut aqua fluit. Voco autem densari omnia quorum partes plus incipiunt constare, sive indurentur, sive non indurentur : mel enim quod densatur, non induratur frigido etiam terrestri : et ideo etiam est siccum in virtute. Oleum etiam quod densatur frigido, est terrestre : et ideo etiam est aereum : vinum autem forte purum est aereum et aqueum : sanguis autem et lac sunt communia quantum ad materiam terrae et aquæ. Haec igitur omnia densantur frigido, licet sint fluida : et ideo communiter loquendo aqueæ species dicta. Magis autem inter omnia humida fluentia densantur citius, quæ in essentia sua habent multa terrestria secundum virtutem, licet secundum actum sint fluentia, sicut sunt omnia fluida et humida ex quibuscumque fit nitrum et sales omnes, secundum salis omnem diversitatem : et quæ in se habent lapideas vires, sicut

sunt humi da ex quibus fiunt lapides. Quæcumque autem sunt simplicia de genere humidorum, sicut aquæ quæ est elementum, illa nec coagulantur, nec densantur, neque spissantur a calore, sicut in antecedentibus est ostensum. Et quia aqua talem habet naturam, et serum est species aquæ, relinquitur quod nec ipsum serum condensetur nec inspissetur a calido, sive adhuc sit infusum in substantia lactis in lacte non coagulato, sive sit sepdratum ab ipso : cum enim non est separatum serum a lacte, exuri potest in lacte, quod evanescit sicut aqua exuritur : et tunc illa exustione elixatur terreum lactis, et fit stipticum : hoc enim in lacte fieri potest, cum lactis substantia constet ex oppositis quæ sunt terrestre grossum siccum, et aqueum humidum tenue. Qualitercumque ergo aliquis elixat terreum lactis, nunquam densabitur serum per calidum, sive faciat elixationem adhuc sero non separato a lacte, sicut faciunt medici lac opizantes, sive separent lac et serum : lac enim licet sit fluidum, tamen frigido et lapidibus candentibus projectis in ipso et exstinctis, propter adustionem aquæ et exsiccationem terrei acquirit opiatæ medicinæ virtutem, cujus est restringere fluxum ventris, et obviare vaporibus facientibus fluxum et resolvere eos : et ideo lac tale dicitur opizatum, et utuntur eo medici contra fluxum immoderatum ventris. Sic ergo constat quod adurit serum et non inspissatur. Alio autem modo per coagulationem lactis sequestrantur serum et caseus : et serum sequestratum si bene sequestratum est, nunquam postea inspissatur calido, nisi pinguescat : sed ad ignem si diu fuerit, exuritur et consumitur sicut aqua.

<--- Page Split --->

enim essent morbidi qui sunt indigesti adusti, bene coagularentur : cum autem sunt indigesti, phlegmatici sunt : phlegma enim et aquosus sanguis saniosa sunt, eo quod sunt indigesta et non separata et terminata proportionaliter a calore naturali.

CAPUT XIV.

De lacte et sanguine quodam, quæ propter nimiam aquositatem non coagulantur.

CAPUT XV.

Si vero aliquod lac invenitur quod non habet caseum vel adeo paucum, quod non est separabile a sero, sicut lac camelorum, illud erit communiter aquæ et terræ, sed erit magis et fere totum aquæ : et ideo non erit nutrimentum vel parum nutriet. Et de sanguine similiter : quia sanguis qui communiter est terræ et aquæ, expositus ad frigidum aerem infrigidatur et inspissatur et desiccatur et coagulatur : sed phlegma aqueum subtile et sanguis multo tali phlegmate infusus, ita quod parum habet ruboris, magis est aqueus et parum terræ habens, et ideo non coagulatur frigido. Ista enim sunt frigida : et ideo etiam non habent vias quæ sunt vestigia pororum : quia tales via pororum sunt terrecorum et soli- dorum, quæ in se terminari possunt et in se continere, ita quod pars non fluit ad partem : aquea enim aut poros non habent, aut si habent, continue delentur in ipsis : quia una pars in eis fluit super aliam, eo quod quælibet earum male proprio termino terminatur : et ideo su- blata natura qua pori insunt corporibus, quæ est siccum terreum, non coagulan- tur : et hujus causa, quia desiccari non possunt humido compresso per frigidum et educto per calidum : quia id quod re- lic tum est in eis, non est nisi aqua : vel de terrestri est ita parum, quod congre- gari non potest, sicut est serum quando caseus universaliter exemptus est de ipso. Signum autem hujus est, quia sanguines morbidi qui sunt indigesti, nolunt coa- c ulari quando emittuntur de corpore. Si

De diversitate solubilium et insolubilium.

Quia vero corpora mixta non solum Text, et com. coagulabilia sunt et impinguabilia et conglutinabilia, sed etiam solubilia per liquefactionem et mollificationem, et nos jam supra diximus diversitatem omnium eorum quæ sunt coagulabilia, sive per frigidum, sive per calidum, et diversitatem impinguabilium, restat ut hic dicamus de diversitate solubilium : et oportet nos cum eis dicere de insolubilibus, eo quod oppositorum est eadem disciplina. Dicamus ergo quod corporum quædam solubilia, et quædam insolubilia. Solubilia quidem, ut nitrum, et sal, et quædam metallica. Insolubilia autem, ut later. Adhuc autem quædam corporum sunt mollificabilia, ut cornu : quædam immollificabilia, quemadmodum in artificialibus est later, et in naturalibus est lapis. Talis autem diversitatis corporum secundum has passiones causa est quod diximus supra , scilicet , contrariorum effectuum causæ sunt contrariæ : et ideo accidit quod si aliquid coagulatur duobus, scilicet arido et frigido, necesse est quod solvatur contrariis illis, quæ sunt calidum et humidum : necesse est ergo quod omnis solutio fiat per ignem vel aquam, quia ista duo elementa in utraque qualitate sunt contraria : quæcumque ergo coagulantur solo igne, illa solvuntur per

<--- Page Split --->

aquam solam, sicut sales : et quæcumque ex humido frigido coagulantur, sicut metalla, igne solo solvuntur.

CAPUT XVI.

Si autem aliquid coagulatur duobus, non simul sed successive agentibus, id est maxime insolubile. Talia autem fiunt corpora, quæ sunt primo calefacta, et arefacta : et deinceps compleretur coagulatio eorum per algidum. In talibus autem contingit, quod postquam plurimum humidum egressum est, et res exciscata per calidum et frigidum, comprimitur humidum quod evaporabiliter in eis post calefactionem remansit dispersum in partibus arefactis, et tunc partibus materiae adunatur. In tali autem compressione adeo coadunantur partes mixti corporis quod debet solvere ipsum si solvi posset, et ideo talia non solvuntur : calidum enim non solvit talia, quia calidum non solvit nisi ea quæ coagulantur frigido : hæc autem calido sunt coagulata. Ista enim ab aqua, quæ sunt frigida et humida, non solventur : quia aqua non solvit nisi ea quæ calido solo coagulata sunt : ista autem coagulata sunt frigido, sicut posuimus : ferrum enim et cætera metallica propter hoc solvuntur calido, quia solo frigido infrigidata sunt coagulata : et sales solvuntur humido frigido, quia solo calido sicco sunt coagulata : ista autem cum sint coagulata tam calido sicco quam frigido sicco, non possunt solvi nec per calidum siccum, nec per frigidum humidum : quia aliter contingeret quod idem esset coagulans et solvens, et sic contrariorum secundum idem esset idem effectus essentialis, quod est impossibile.

Et est digressio declarans dubitabilia quæ sunt circa solubilia et insolubilia.

Oritur autem de dictis dubitatio. Si enim quædam sunt insolubilia, eo quod ipsa coagulata sunt per calidum siccum primo, et postea per frigidum siccum, videtur quod etiam quædam sunt insolubilia, eo quod ipsa primo sunt coagulata per frigidum siccum, et postea per calidum siccum : hæc ergo diversitas debet esse inter homiomera mixta, præcipue cum talia apud naturam inveniantur : quia perspicuum corpus materialiter componitur de natura perspicui simplicis. Sunt autem nulli lapides pretiosi perspicui, sicut crystallus, et beryllus, et multi alii : sunt ergo aquei quantum ad materiam : secundum ergo doctrinam in præcedentibus habitam non possunt primo coagulari nisi per frigidum : videmus enim quod non solvuntur per calidum : ergo sunt coagulati per compositionem frigidi primo, et postea per compositionem calidi : ergo oportet ostendi causas hujus insolubilitatis, vel doctrina est imperfecta. Amplius cum calidum sit determinans omnia mixta, videtur quod calidum sit dans ultimum complementum : ergo sua actio ultima debet esse complens coagulationem, et non actio frigidi. Amplius est frigus causa immobilitatis et privationis esse et motus : ergo nunquam potest esse completivum alicujus esse et generationis per coagulationem. Adhuc autem si calidum assativum totum evaporare facit humidum, cum coagulando desiccat, efficitur res essentialiter sicca : in re autem essentialiter sicca multum potest comprimi humi-

<--- Page Split --->

dum, eo quod nullum tale humidum sit in ipsa. Si forte dicas quoniam continuans humidum comprimitur per frigidum, eo quod non sit sublatum per calidum : quia si hoc auferetur, corpus mixtum hic nihil esse videtur : quia si hoc humidum comprimitur per siccum, oportet quod ad centrum comprimatur : ergo relinquit exteriora, coactum stare in interioribus : ergo exteriora essent discontinua, et hoc non videmus.

Ulterius dubium est, quare talia quae primo coagulantur calido sicco, et postea frigido sicco, sint simpliciter insolubilia. Adhuc enim habent unum contrarium quod secundum se est solutivum, quod est humidum. Et si dicas quod humidum intrare non potest ut solvat, videtur hoc nihil esse : quia calidum potius est aperitivum pororum quam clausivum : post operationem ergo calidi melius et liberius intrat humidum quam ante. Si dicas quod frigore comprimuntur pori : hoc stare non potest, quia frigus non comprimit id quod est solidum : solidum autem jam corpus effectum est per arefactionem calidi sicci. Adhuc autem via aliquae sunt per quas exivit humidum per calidum : istas autem vias nihil clausisse videtur : per illas ergo ingrediens humidum videtur posse facere solutionem. Adhuc autem videtur res terrestris insolubiliter per solum calidum siccum coagulata : ponatur enim later statim de fornace acceptus in humidum frigidum , quod est solutivum eorum quae calido sicco coagulantur, later non solvitur ita quod liquescat, licet forte scindi posset vel farinari postea : videtur ergo imperfecta esse doctrina ista de diversitate solulibilium vel insolubilium.

Dico autem ad omnia haec, quoniam ista doctrina perfecta est et bona : quoniam in corporibus mixtis, sive per artem, sive per naturam, nunquam potest incipere coagulatio a frigido, et compleri postea a calido : quia de necessitate in oppositione calidi in coagulato frigido intervenit solutio humidi quod est in

ipso : cujus probatio evidens est, quia coagulata frigido omnia sunt aquea, et sunt essentialiter humida, et coagulatio eorum est compressione humidi in ipsis. Cum ergo calidum agit in ipsa, necessario aget extrahendo humidum ex ipsis, ut faciat ea essentialiter sicca : nunquam autem extrahit humidum nisi prius solvat ipsum et vaporabile faciat : constat ergo quod intervenit solutio inter coagulationem a frigido factam primo, et arefactionem et coagulationem quae fit a calido : et ideo illa non possunt esse insolubiliter coagulata : sed quae incipiunt coagulari a frigido, compleri non possunt per calidum, sicut jam ostendimus : talia enim in natura nunquam inveniuntur, nec ea inveniri est possibile : lapides enim perspicui absque dubio constant ex humido aqueo, immixta plurima luce et virtute corporum coelestium : sed tamen non coagulantur nisi frigido, sicut nec metallica quaedam : licet enim commixtio eorum fiat calido, tamen coagulatio non fit nisi frigido, sed fit, sicut dicit Aristoteles, remoto universaliter ab ipsis calido : cum enim aqueum sit dilatativum pororum et frigidum constrictivum eorumdem, contingit propter materiam, scilicet aqueum humidum et frigidum, adeo constringi poros, quod calido nullo modo patet ingressus : et cum humidum eorum compressum sit ad centrum, et calidum ad centrum pertingere non possit, contingit in eis, quod potius consumptis continue exterioribus partibus lapides perspicui exuruntur, ut aqua, quam solvantur humido fluente a centro eorum ad exteriora : hoc etiam proprie vocatur solvi humidum. Nos autem de talibus faciemus tractatum in libro de Lapidibus : non enim pertinet ad istam scientiam, quae generalis est, sed potius ad specialem tractatum de Lapidibus. Licet autem sit calidum commixtivum et terminativum in quantum est naturale, non tamen habet hoc in quantum est calidum, sicut nos in antecedentibus istius doctrinae docuimus : sed in quantum est calidum, ope-

<--- Page Split --->

ratur materiam alterando et disponendo eam : et sic potest initiari per ipsum aliquid quod postea per frigidum consumatur : ita enim operatur in istis de quibus modo intendimus : bene enim concedimus quod frigidum est coadunativum et partium contentivum ex parte materiæ. Quod autem dicitur aliquando qualitas mortificativa, ostensa est ratio in antehabitis : sed quando non est excellens, facit partes constare sub forma et figura : licet enim sit causa privativa motus, non tamen est causa privativa esse et figurae simpliciter. Quod autem objicitur, quod calidum totum educat humidum, dicendum quod educit humidum abundans, et non continuans : et præter humidum continuans post operationem calidi relinquit humidum vaporabiliter oppressum in partibus corporis exsiccati per calidum, et mollificat ipsum, sicut est videre in récenti pane, qui mollis est propter humidum discurrens vaporabiliter in partibus ejus : et illud humidum comprimitur per frigidum in fundo ejus : et ideo postea induratur. Et similiter est in lateribus et lapidibus, qui primo calido desiccantur, et postea comprimitur humidum vaporabiliter diffusum in eis, et adunatur partibus terrestribus, et tunc indurantur, et sic coagulatio completur eorum per frigidum.

Ad illud autem quod ulterius quæritur, quod adhuc relinquatur unum contrarium, scilicet humidum quod talia solvere potest : dicendum secundum sententiam Aristotelis , quod humidum aqueum intrare non potest in corpus taliter coagulatum : cujus duæ sunt causæ, scilicet tortuositas pororum, et constrictio eorum. Tortuositas autem causatur a calido incurvante per siccitatem unam partem super aliam, et per consequens intorquentem poros et claudentem, sicut nos explanavimus in antecedente tractatu, ubi locuti fuimus de causa siccitatis eorum quæ per optesim digeruntur in exterioribus, stringuntur autem per idem calidum quando facit exhalare

humidum, et tunc stringitur una pars terrestris super aliam : nec humidum aqueum quod est incorporatum, et grossius humidum quod in simplici corpore esse potest, neque valet intrare per poros, per quos exivit humidum spirituale vaporabile, quod est multo subtilius ipso, et per virtutem caloris perforat et intorquetur per curvas vias, quod non potest facere grossum et hebes humidum aqueum. Ad aliud dicendum, quod in veritate si later candens ponatur in aqua calidum, repercutitur ad interiora, et secum trahit paucum humidum quod remansit, et incendit ipsum et resumit : et ideo later postea scinditur, et forte firmatur, et hoc contingit propter frigus, non propter humidum : sed humidum non intrat propter causas quas diximus : et tunc coagulatur later et constringitur propter frigus aquæ : et tunc adhuc ab utroque coagulatur. Si autem in ferventi aqua ponitur, dicendum quod adhuc non liquescit propter stricturam pororum : sed tamen non coadunatur humidum ejus nisi in frigore compleatur, ut dictum est. Ex his liquet quare lapides de terra eruti qui sunt aliquantulum molles, indurantur in muro in aere posito. Calor enim loci qui fuit ex fumis terræ, resolvit in eis humidum naturale continuans partes materiæ : et ille calor expellitur a frigore in aere : et tunc coadunatur humidum : et id quod superfluit continuitati, resolvitur cum calido egrediente : et tunc induratur lapis. Patet etiam quare quidam lapides post gelu resoluti, calore solis scinduntur, et quidam resolvuntur in frigore, et etiam quædam ligna : frigus enim calorem in corporibus diffusum propellit ad interiora, et ille secum trahit humidum : et superficies exterior destituitur humido : et hoc quamdiu humido moto ad interiora comprimitur, stat continua et integra : sed quando rediens calidum, extrahit calidum interius,et reddit humidum : et quia jam mobile factum est, et non est partibus terrestribus bene coadunatum, evaporat : et tunc lapis scinditur in parvas par-

<--- Page Split --->

ticulas. Et quod hæc sit causa, patet per hoc quod hoc frequenter accidit lapidibus valde duris, qui non sunt bonæ commixtionis. In frigoribus autem magnis dissolvuntur ligna et lapides, propter hoc quod sunt tenues : et cum non potest propelli calidum et humidum in profundum, dividitur in extrema et recedit a medio, et tunc dissolvitur cum magno sono: aliquando enim si sint lapides et ligna spissa, scinduntur in extremis et medium manet continuum.

CAPUT XVII.

De lignis quæ non liquantur, et quare hebenus non natat, et quædam alia ligna.

quia caetera ligna ab ipsa, aeris habent plus : sed ex hebeno nigra aer exspiravit : et ideo quod remansit in ca, plus est terræ quam aeris. Est autem observandum ad intelligentiam dictorum, quod humidum aereum licet sit simplex in substantia, tamen triplex est in virtute, quando commiscetur cum humido aqueo, vel cum sicco terreo, vel cum utroque : quandoque enim sequitur formam et motum aeris trahens secum humidum aqueum, et siccum terreum : et tunc est multum vaporosum et subtile : et ex sua vaporositate rarificat partes corporis in cujus venit compositionem : rarificando autem facit eas porosas, et stat in poris illis replens eos, et sic facit commixtionem ligni secundum suum genus : sed forte aliquod lignum propter aliquod accidens parum habet de ipso : aliquando autem spissatur aereum in aqueum fluens multum, cum quo est terrestre subtile permixtum : propter quod aqueum humidum est viscosum effectum, tunc spumat in humido illo, et facit pinguedinem : aliquando autem ingrossatur valde non in aqueo, sed terrestri grosso, et tunc nihil amplius facit, nisi quod commiscet sibi invicem optime partes terrestres, et tunc facit lignum solidum et continuum, sicut est lapis durus, sicut fit in hebeno nigra : per hoc enim quod subtile est fumidum, bene commiscet : et per hoc quod est fluxibile, facit fluere partem super partem, et efficitur planum et politum valde, sicut lapis politus : et ita est in hebeno nigra : et quia tale humidum multum est juxta naturam humidi aquei, ideo partes aeris multæ evolant de ipso, et tunc claudit poros per fluxibilitatem suam, et gravat per terrestreitatem, et ideo mergitur. Mergitur autem nigra hebenus et non alba, quia exteriora hebeni sunt alba, et in illis agit sol et extrahit et subtiliat humidum : propter quod terrestre decoctum in humido, album efficitur : et quia multum subtiliat ipsum, et subtile habet aperire poros, ideo hæc alba hebenus apparet porosa et

Text, et com. 42.

Redeamus ergo nunc istis expeditis, et videamus quæ et quare sint solubilia et insolubilia. Dico autem quod ligna secundum omnem sui speciem et genus, quantum ad materiam,suntterræ et aeris : cujus signum est, quod combustibilia sunt : cum nos sciamus solam aeris humiditatem esse ignis nutrimentum et fomentum, eo quod aquea sunt sibi contraria : cujus ratio et causa a nobis in libro de Generatione et Corruptione tacta est. Quia enim aerea humiditas extra se fluit, qui motus est calidi, ideo calidi est subjectum et nutrimentum illa humiditas : et quia humiditas aquæ fluit infra se, et quælibet pars supra quamlibet partem versus centrum, ideo igni est contraria, et ignis exstinguitur in ea. Ligna vero quæ tale humidum habent, tale autem humidum partes terræ fluere a se non facit, sed potius adunat eas : et ideo ligna non sunt liquabilia, sed combustibilia : et propter aereum multum quod habent, aquæ supernatant, præter magnam hebenum nigram, quæ mergitur :

<--- Page Split --->

non mergitur, nec ita est polita sicut nigra. Quercus autem diu jacens in aqua, nigra efficitur et mergitur sub aqua, quia frigore aqua humidum aerem et aqueum et terreum grossum convertitur. Non est autem inconveniens, quin in aliis lignis multum fiat similiter. Later autem, ut prius diximus, est terra tantummodo, nec humidum habet nisi continuans partes ipsius : et hoc est ideo, quia paulatim coagulatur arcescens educto ex ipso humido : cum autem humidum egressum est, non potest intrare in ipsum aqua per eosdem poros per quos exivit humidum vaporabile : cujus causa superius dicta est : et ideo per humidum non solvitur. Eadem etiam non solvet illud cum ipsum coagulaverit ipsum, sicut prius diximus : et ideo non solvitur omnino solutione qua est elixatio humidi a centro in quo per frigidum compressum est. Diximus ergo quid sit coagulatio, et quid liquefacti o, et per quas causas fiunt, et qua sit in eis diversitas subjectorum corporum.

CAPUT XVIII.

Et est conclusio ex praehabitis habita inferius, quod omnia corpora homiomera constant ex quatuor primis, et praecipue ex passivis, quae sunt humidum et siccum, sive terra et aqua, et est enumerans ea quae posterius determinanda sunt.

in omnibus eis sit caliditas : quia illa est commiscens et generans, sicut saepe supra probavimus. Est autem in quibusdam eorum algor, quando per indigestionem vel per putrefactionem deficit caliditas. Cum autem calidum et frigidum in corporibus mixtis existant propter facere, sicut diximus, humiditas autem et ariditas qua sunt qualitates passiva sunt in eisdem propter pati, oportet quod omnia communia, hoc est, commixta participent istis quatuor qualitatibus omnibus : igitur omnia homiomera materialiter constant ex aqua et terra sicut ex passivis, sive sint in plantis, sive in animalibus, sive in metallis, velut aes, aurum, et argentum, et quaecumque alia hujusmodi : constant autem ex ipsis et ex vapore resoluto ex ipsis, sicut diximus in fine tertii hujus libri scientia. Licet autem ibi hoc diximus, tamen probavimus illud duabus rationibus : quarum una est, quod haec corpora universa differunt ab invicem in eo quod est posse facere sive agere in sensum, immutando ipsum propriis sensibilibus : unumquodque enim eorum album, et odoriferum, vel sonans, et dulce, et calidum est et gelidum, et secundum quod operatur et facit aliquid in sensu mutando ipsum secundum aliquid istorum. Sicut autem diximus in secundo de Generatione et Corruptione 1, omnia sensibilia secunda et secunda qualitates reducuntur ad primas, sicut ad causas ipsarum : ergo qua differunt secundis, differunt et primis : sed prima sunt quatuor dicta, quarum dua sunt activa et dua passiva : ergo omnia homiomera differunt quatuor dictis qualitatibus primis. Secunda ratio est, quia omnia homiomera magis differunt passionibus sibi inter omnes magis propriis. Magis autem propria passiones passibilium corporum sunt qua ex passivis qualitatibus insunt eis. Cum ergo homiomera sunt passibilia, praecipue his passionibus qua causantur in ipsis ex

<--- Page Split --->

qualitatibus passivis humido et arido : passiones autem illæ, sicut ex omnibus præhabitis patet, sunt liquabile et coagulabile et curvabile et cuncta talia quæ in homiomeris inveniuntur : ergo his maxime differunt et distinguuntur. Sunt autem passiva velut humidum et aridum : et quæ his distinguuntur et differunt, sunt velut os, et caro, et nervus, atque lignum, necnon cortex, et lapis, et metalorum genera, et aliorum unumquodque homiomerorum et physicorum corporum. Licet ergo de his dixerimus jam secundum causas eorum in universalis, tamen iterum redibimus in particulari et in speciali eorum quodlibet in speculando. Et numerabimus primo tam ea quæ secundum potentiam, quam ea quæ seNota ex quo cundum impotentiam dicuntur. Potentia potentia naquippe naturalis omnium physicorum naturalis, et causatur ex victoria formæ et activorum impotentia in physiciis super materiam. Impotentia autem e corporibus. converso ex victoria materiae et passivorum super formam. Nec debet movere quemquam si secundum impotentiam dicta moderavimus : quia impotentia in physicis non est privatio prima, sed fundatur super contrarium, et causatur ab illo, et illius contrarii effectum oportet scire. Sunt ergo quæ consideratione digna sunt numero decem et novem oppositiones, et triginta octo opposita : et

hæc sunt coagulabile et incoagulabile, liquabile et illiquabile, mollificabile et non mollificabile, cedens pulsui et non cedens pulsui , comminutivum et non comminutivum, irriguum et non irriguum, lentum et non lentum, frangibile et non frangibile, formale et non formale, comprehensibile et non comprehensibile, tractivum et non tractivum, ductibile et non ductibile, liquidum et non liquidum , scissibile et non scissibile, portionale et non portionale, siccabile et non siccabile, confringibile et non confringibile combustibile et incombustibile, vaporabile et invaporabile : plurima enim corporum omnibus fere differunt istis passionibus , quæ sunt corpora physica mixta : et ideo dicemus quam virtutem inter passivas et activas quatuor primas virtutes, qualitatum primarum singulum istorum obtineat. Prius tamen sciendum quod non semper id quod nomine privativum sonat, est etiam vocans in re privationem, sicut patet in his quæ sunt frangibilia et infrangibilia, comminuibilia et incomminuibilia : et a victoria enim formæ et vigore terminantis mixtum contingit quod infrangibile est , et ab eisdem impotentia evenit quod frangitur et comminuitur : et sic planum est videre in multis aliis.

<--- Page Split --->