TRACTATUS I

DE OPERATIONIBUS PRIMARUM QUALITATUM.

CAPUT I.

Quæ libri intentio, et de hoc quod qualitatum primarum duæ sunt activæ, et duæ sunt passivæ.

Text. et com

Nos in principio hujus doctrinæ diximus, quod de corpore mobili ad formam secundum viam qua movetur simplex ad commixtionem cum alio simplici, de-

terminatur in tribus libris Meteororum qui præcedunt istum quartum, in quo determinatur de modo commixtionis simplicium : et post hunc librum sequitur consideratio de natura ipsorum mixtorum jam constitutorum in esse mixtionis1. Cum igitur sic fit, oportet primarum qualitatum determinare impressiones quas habent in corporibus quæ miscentur : quia per illarum operationes et passiones miscentur quæcumque miscentur, et est modus mixtionis eorum secundum modum operationis et passionis primarum qualitatum. Quoniam igitur jam determinatum est, quod quatuor sunt causæ elementorum, quæ sunt quatuor

<--- Page Split --->

primae qualitates, quae etiam sunt causae elementorum 1, non secundum quod elementa differunt et constituuntur suis formis substantialibus, sed potius secundum quod ipsa ad invicem transmutantur : ideo juxta naturam universalium conjugationum istarum qualitatum ad invicem contingit esse quatuor elementa. Harum autem qualitatum primarum duae sunt activae quae sunt calidum et frigidum, duae vero passiva quae sunt siccum et humidum.

Quod autem hoc sit verum, dupliciter probatur, scilicet per inductionem suorum operum sive effectuum, et per diffinitionem ipsarum virtutum sive qualitatum activarum et passivarum. Si enim nos consideremus sex effectus principales qui sunt terminare, et transmutare ea quae sunt homogenia sive unigenia, et heterogenia sive non unigenia, et humectare, et arefacere, et indurare, et mollificare, videbimus experimentaliter quod calor et frigus ista agunt in mixtis, sive sint homogenia, sive heterogenia. Calidum enim terminat res deducendo eas ad complementum digestionis et maturationis : quia dicit Aristoteles et nos ostendemus infra, quod digerendo calidum vincens omnia terminat, et deducit ad complementum. Terminat etiam generando calidum naturale, quia ipsum est instrumentum virtutis formativae in mixtis : et ideo aliquando dicitur distinctivum calidum, quia dat formam per quam ponitur res in esse distincto et distinguitur ab aliis : et quia res formata desiderat locum sibi connaturalem, ideo dando formam dat per consequens sibi locum.

Dixerunt autem quidam de hoc expositionem non convenientem huic sententiae, scilicet quod calidum sit distinctivum quorumdam simplicium ad locum : quia rarefaciendo aquam et terram elevat, et inducit in eis formam aeris et ignis : et ita locat ea et distinguit ab inferioribus et terminat, eo quod in termi-

no ponat, id est supra juxta circumferentiam cœli et in concavo lunæ. Est enim impugnati hæc expositio inconveniens hic, quia de talibus operationibus calidi in hoc libro non agitur : nec invenitur Aristoteles tali modo terminationem attribuere calido in hac scientia, sed potius primo modo : unde autem habeat calor naturalis in cœlo prædicta terminare prædicto modo, infra patebit cum de generatione mixtorum loquemur.

Secunda autem operatio calidi est transmutare id quod patitur, et hæc est plena cum de crudo facit maturum, si vincat materiam : et si non vincat, tamen alterabit eam virtute sua secundum quod calidum est. Humectat etiam calidum aliquando quaedam coagulata per frigidum, sicut metallica, quæ sunt æs et plumbum et argentum et aurum et hujusmodi. Omnia autem quorum humor constat per frigidum, humectat humidtatem in eis faciendo discurrere ab interioribus ad exteriora. Sed magis convenit ei arefacere per hoc quod facit humidi extractionem si vincat, et sit excellens : et ideo etiam ibi indurat, quia terrestria amisso humido et extracto assantur et indurantur per calidum siccum, quale est calidum ignis : quorum autem humor apprehensus est sicco, ita quod non potest moveri a fundo rei nisi cum ipso moveatur siccum terreum, illa mollificat calidum sicut est ferrum et cornu.

Hæ vero sex operationes sunt etiam frigidi agentis in coporibus mixtis. Terminat enim frigidum coagulando et coadunando et impinguando, sicut nos inferius ostendemus, quando species passivarum qualitatum explicabimus. Permutat autem alterando et calidi effectum impediendo, sicut patebit in omnibus indigestionis speciebus. Humectat autem humorem aqueum inducendo et convertendo aereum humorem ad aqueum. Et a refacit humorem comprimendo, sicut est in terra vel luto coagulato, quod ex

<--- Page Split --->

ariditate decidit in pulverem : et sicut est in crystallo ubi humor exaruit : et hoc modo per se arefacit. Per accidens autem arefacit circumstando calidum et expellens ipsum in interiora rei, ut ibi consumat humidum naturale, quo consumpto res relinquitur arida, sicut est videre in vere in floribus quos tangit frigus pruinae : quia cadentes inveniuntur rubei, et tandem pulverizantur in cineres, eo quod calor naturalis in eis incendit humidum, cum ex pruina propulsus erat in profundo. Hoc modo etiam liquefacit et humefacit aliqua per calidi operationem quam confortat per accidens : sed de talibus operationibus ejus infra erit dicendum in tractatu de speciebus passivarum qualitatum. Jam patere potest qualiter mollificat et indurat : quia inducendo vel augendo humidum rei mollificat, et comprimendo indurat.

Sed per eamdem inductionem operum patet, quod siccum et humidum sunt qualitates passivae : quia calidum et frigidum non agunt ista nisi in humido et sicco : unde illa sunt qua termanuntur, et permutantur, et humescunt, et arescunt, et mollificantur, et indurantur ab actione calidi et frigidi, quando sunt in mixtis corporibus : quia aliter non arct humor, nec mollescit, nisi in mixto corpore diffusus : nec aliter sustinet terminationem superiori modo determinatam, nisi per accidens valde, scilicet quia materia elementi aliquando est sub uno istorum, aliquando sub alio. Ratione hujus dicit Aristoteles quod aliquando patiuntur haec ipsa secundum seipsa, et aliquando corpora eis communia qua communiter ex ambobus constant, sicut mixta de quibus in hac scientia intenditur.

Amplius autem ex rationibus diffinitionum istarum qualitatum perspicuum est, quod calor et frigus sunt principia activa, et humiditas et siccitas sunt passiva. Si enim nos determinare velimus

naturas et esse earum secundum quod principia sunt rerum compositarum, tunc dicemus quod calidum et frigidum sunt activa : quia utrumque eorum diffinitur per hoc quod est sic congregativum, quia congregare est agere. Diximus autem in libro de Generatione et Corruptione 1, quod calidum est per se congregativum homogeniorum sibi, et per accidens disgregativum heterogeniorum. Frigidum autem per se congregativum homogeniorum et heterogeniorum sibi, eo quod calidum quando attrahit subtilia quae sunt homogenia sibi sursum ad locum aeris et ignis, et extrahit ea ex aqua et terra, tunc necesse habet dissolvere grossa quae sunt sibi heterogenia : quia non evaporabunt ex ipsis subtilia, nisi disgregentur grossae partes eorum. Frigidum autem, eo quod motum habet ad centrum, inspissat subtilia heterogenia sibi et grossa quae secum sunt ejusdem generis.

Dicit tamen Alexander quod diffinitio Alexandri. ista, qua dicitur quod calidum est congregativum homogeniorum et frigidum heterogeniorum, simpliciter et naturaliter intelligitur : et hoc probat exemplo : si massa una componatur ex auro et argento et plumbo et ferro et lapidibus, et in calidum agens projiciatur, calidum dissolvet massam illam et faciet congregari lapides cum lapidibus, et aurum cum auro, et unumquodque aliorum cum re sui generis. Si autem frigus agat in ea omnia, simul permiscebit et conjunget. Sed prima expositio sermonis istius naturalior est et verior.

Sicut autem ex diffinitionibus calidum et frigidum sunt activa, ita liquidum quod est humidum, et aridum sive siccum ex diffinitionibus ipsa sunt passiva : quia humidum est bene terminabile alieno termino et male terminabile proprio termino : siccum autem e contra bene terminabile proprio, male alieno : bene autem determinabile esse vel non esse

<--- Page Split --->

determinabile dicuntur in eo quod res patitur aliquid ab actione calidi vel frigidi : quia, sicut supra diximus, a calido et frigido terminantur tam humidum quam siccum. De his autem diximus in libro secundo de Generatione et Corruptione. Ex dictis igitur patet, quod primarum qualitatum duae sunt activae et duae passivae. His autem habitis, debemus assumere omnes operationes istarum qualitatum quas efficiunt activa in corpore mixto, et quae fiunt in speciebus qualitatum passivarum.

CAPUT II.

Et est digressio declarans tria, scilicet qualiter hic igitur de qualitatibus primis, et qualiter duae sunt passivae et duae activae, et quare caliditas est plus activa quam frigiditas.

Ad intelligentiam autem eorum quae hic dicuntur, oportet attendere tria, quorum primum est qualiter ista de primis qualitatibus hic dicuntur : cum etiam alibi sint determinata, scilicet in secundo de Generatione et Corruptione. Secundum autem est qualiter primarum qualitatum duae dicuntur et sunt activae, et duae dicuntur et sunt passivae. Tertium autem est quae inter activas magis sit passiva.

Ad primum autem horum sciendum, quod in omnibus naturalibus principaliter respicitur ad esse quod habent in materia : licet ergo in genere activorum et passivorum determinatum sit de istis in secundo de Generatione et Corruptione, tamen quia esse eorum multum variatur quando sunt in simplici transmutatione, et quando sunt in transmutatione mixti, ideo oportet hic determinare de ipsis : quoniam aliter se habent principia mixti, et aliter principia simplicis :

et hoc quod est aliquo modo activum in simplici, nullo modo est activum in mixto in quod est commixtum, ut infra patebit : et ideo hic nos oportuit facere specialem tractatum et brevem de istis.

Ista autem qualitates dicuntur potentiae et virtutes eo modo quo quaedam virtutum naturalium est actio quae principium est transmutationis in aliud, hoc est, quod materiam movet in quoddam aliud quod est aliud : et potentia passiva est principium transmutationis ex alio secundum quod est aliud quod transmutatur ex passivo. Activa autem sunt duae propter hoc quod virtutes sine commixtione materiae et ad longinquum agunt, scilicet calidum et frigidum, et quia agunt movendo ad centrum vel a centro, sicut diximus in scientia de Generatione et Corruptione : et quia in compositis et commixtis omnis actio naturalis sive sit ex parte forma, sive ex parte materia, fit per virtutem calidi et per virtutem frigidi : generatio enim et digestio per calidum fit, et coagulatio et coadunatio partium et impinguatio quae sunt ex parte materia, fiunt per frigidum : licet enim humidum et siccum contraria sint in elementis, et agant et patiantur ad invicem in transmutatione elementorum quando unum destruit aliud, sicut nos docuimus in secundo de Generatione et Corruptione, tamen in eisdem actionibus simplicium calidum et frigidum sunt prima moventia siccum et humidum : quia nunquam humidum fit siccum nisi movente calido ad extractionem humidi, vel movente frigido ad expressionem humidi ejusdem : econtra etiam siccum nunquam fit humidum, nisi vel frigido movente humidum per hoc quod inspissat humidum spirituale vel siccum : vel per calidum faciens discernere humidum quod est in profundo sicci compressum : et ita patet, quod duae istarum qualitatum sunt simpliciter activae et aliae duae sunt simpliciter passivae, et secundum quid activae, scilicet per calidum et frigidum.

<--- Page Split --->

Inter activas autem caliditas est magis activa propter novem causas, quarum una est, quia magis est secundum spe- ciem dicta quam frigiditas : quia calidi- tas eo quod rarificat, trahit ad formam et speciem : frigiditas eo quod inspisast, trahit ad materiam : formale autem plus est activum quam materiale. Secunda autem causa est, quia caliditas est activa per congregationem et segregationem, licet per se congreget, et per accidens se- greget : frigiditas autem est activa per congregationem solum, sicut patet ex antedictis. Tertia causa est, quia calidum in mixtis causa est ultimae generationis quae est terminatio rei ad formam, et etiam causa ultimae correctionis quae est putrefactio : et hoc est in omnibus quae accipiunt formam specificam, eo quod in mineralibus et metallicis quae viden- tur constare per frigidum, acceptio for- mae est per calidum commiscens cum sicco humido, et deducens ipsum ad for- mam et speciem : quia aliter non esset aurum si non esset liquidum sui coagu- latum, et argentum similiter : et ideo frigidum licet coagulat liquabilia, tamen per calidum complexionale et naturale accipiunt formam et speciem : correctio autem ultima est putrefactio, quam con- stat fieri per calidum : frigidum autem non est nisi causa generationis cujusdam, scilicet coagulationis et coadunationis et impinguationis quorumdam, ut contraria in sequentibus patebit istius operis. Quarta causa est, quia calidum est agens in universali generatione et particulari generatione : frigidum autem non est causa agens nisi particularis generationis quorumdam. Constat enim omnia genc- rari calore universali solis praecipue. Constat enim iterum particulariter quod- libet accipere formam specificam per ca- lorem qui determinat res. Sed frigus non generat nisi quaedam ex parte materiae, et partes coagulando vel coadunando vel impinguando, ut dictum est. Quinta causa est, quia calidum agendo facit om- nem motum secundum genus : quia ge-

nerat, alterat, auget, corrumpit, et movet secundum locum : eo quod quantum inferioribus dat de forma superiorum rarefaciendo ea, tantum dat eis de loco eorum elevando ea ad locum elementorum superiorum : frigiditas autem non nisi generat secundum quid, et movet ad locum per accidens, quia dat superioribus formam et locum inferiorum : et hoc non est dare eis motum nisi per accidens, eo quod, sicut alibi diximus, frigiditas movet ad centrum, quod simpliciter quiescere est et per accidens movere : quia omnia quae sunt in centro, motu privantur : quae autem a centro moventur ad circumberentiam, haec simpliciter moventur. Sexta causa est, quia multipliciter calidum est activum et multiplicius quam frigidum : quia calidum ducit ad formam specici : calidum etiam coadunat materiam et coagulat terrestria, et solvit humida coagulata, et corrumpit mixta, et maturat ea, et digerit, et multas alias facit operationes : frigidum autem non generat nisi ex parte partium materiae. Si enim coagulat vel coadunat vel impinguat, hoc est tantum quia hoc in partibus materiae operatur, et non dat formam speciei : unde licet operetur ad hoc quod forma retincatur in materia et figura debita similiter, non tamen dat eas, sed calidum format : et frigidum faciens constare partes materiae, tenet formam et figuram in materia. Frigidum etiam licet aliquando dissolvat, hoc non facit nisi per accidens, scilicet aut circumstando calidum et expellens ipsum in humidum : et tunc calidum solvit ipsum proxime, et frigidum per accidens circumstando aut inducendo humidum per hoc quod continet humidum aqueum, et convertit aereum humidum ad aqueum : et tunc humidum per se solvit ex indigestione, aut impediendo operationem calidi, sicut contingit in his qui fluxum ventris patiuntur ex indigestione : et tunc defectus calidi et humidi nimis subtile et indigestum solvunt : et ideo frigus per se non solvit : et ideo sua actio non

<--- Page Split --->

est ita multiplex ut actio calidi. Septima causa est, quia in animali est calidum vigiliae causa et motus, eo quod expandit calorem ad superficiem, et tunc ab animali procedunt opera : in omnibus autem aliis rebus calor facit aliud simile vigiliae, evocando calorem ad superficiem et laxando eum ad opera : et hoc

Procter quiè flores in die ape- riuntur, in nocte autem clauduntur. Patet in floribus, quia de nocte propter frigus contrahuntur et clauduntur, in die autem propter calorem evocantur et ape- riuntur. Frigus autem causa est somni in animalibus : et quod somno simile est, causa est immobilitatis in omnibus aliis et privationis operum. Octava causa est, quia omnem rem quam occupat fri- gus, videmus privari motu : et ideo vi- demus Avicennam, qui dicit quod frigus paralyticat res, et privat motum ab eis : calidum autem rectificat eas et confert eis motum : propter quod quidam Anti- quorum dixerunt animam calorem esse naturalem, et frigus esse causam mortis et qualitatem mortificativam secundum naturam. Nona et ultima causa est, quia calidum magis se extendit agendo ultra subjectum suum quam frigidum : quo- niam a circumferentia se extendit a terra et sub terra longe, ut patet per libros antecedentes hunc librum : et frigus pa- rum in altitudinem se extendit in aerem spissando nubes, sicut patuit in doctrina ista : frigus autem quod coagulat vel adunat vel impinguat, per istas operatio- nes non dat speciem rebus coagulatis et impinguatis et coadunatis, licet faciat partes materiales constare prædictis mo- dis : quia aliter liquefactum æs vel au- rum non esset æs vel aurum : et simile est de coagulatis et impinguatis. Nos au- tem posterius dicemus de istis cum in- quistione certa et veridica, etc.

CAPUT III.

De prima operatione activarum qualitatum, quæ est generatio mixti secundum quod mixtum est.

Cum autem debeamus dicere operatio- 2. nes istarum virtutum activarum et passi- varum in commixtis corporibus, prius dicemus operationes activarum, deinde passivarum. Operationes autem activa- sunt opera- rum duplices sunt : quoniam quædam tiones ac- tivarum qua- sunt ad esse rei constituendum, vel ad litatum. destructionem ipsius, sicut mixtorum ge- neratio per qualitates primas, et opposita huic generationi corruptio quæ est pu- trefactio : et de his discendum erit pri- mo. Sunt item quædam operationes acti- varum virtutum quæ esse rei consequun- tur, sicut digestio et indigestio cum speciebus suis, de quibus posterius erit dicendum. Primum itaque sciendum uni- versaliter in omnibus mixtis, quod sim- plex generatio mixti et permutatio natu- ralis ipsius est opus et effectus harum virtutum quæ dicuntur qualitates acti- væ. Voco autem simplicem generationem non simplicis generationem, sed potius generationem mixti simplicem quæ abs- trahit a generatione hujus et illius mixti, quod est lapis, vel animal : quia de ge- nerationibus horum in particulari scientia post istam erit dicendum, ubi de mine- ralibus, vel plantis, vel animalibus age- tur. Hæc autem generatio est naturae simplicis, licet non sit corporis simplicis quæ est substantia mixti naturalis in quantum mixtum. Naturalis autem per- mixtio est permutatio ejus ad naturam quæ est species et forma, et a natura quæ est movens, quæ per se movet ad formam speciei : hoc enim est proprium aliquod in unoquoque mixto, cujus in

<--- Page Split --->

communi speculatio pertinet ad istam scientiam, in qua agitur de effectibus primarum qualitatum in mixto in quantum est mixtum. Non autem tantum ista generatio opus est virtutum activarum primarum, sed etiam corruptio ei contrajacens sive contraria in genere, qua corruptio secundum naturam est opus harum virtutum. Sicut enim diximus, calidum naturale commiscet ad speciem, et frigus coagulat et adunat partes materiae, et constare et pinguescere facit humidum radicale mixtum, ita quod possit retinere formam et figuram mixti : operationes enim istas istae virtutes habent in omnibus naturaliter mixtis, sive sint plantae, sive sint elementa, sive sint partes ipsorum.

Sed attendendum 4, quod ista generatio non est illa de qua egimus in libro de Generatione et Corruptione. Ibi enim diximus de generatione universali substantiae et substantiae simplicis quae est elementum, et de contrario suo quod est corruptio : et hic inquirimus de generatione mixti naturalis secundum quod mixtum est, quae licet sit universalis ad generationem mineralium vel vegetabilium vel animalium, est tamen contracta respectu generationis absolute universalis : quia contrahitur ad generationem mixti secundum quod est mixtum, et illam vocamus generationem, nomine utendo generis pro nomine speciei, quia nomen speciei non habemus : oppositi tamen hujus generationis habemus nomen speciale, quod est putrefactio. Istaautem dua virtutes generant et faciunt permutationem naturalem, quando proportionem habent et commensurationem debitam ex materia qua subjicitur unicuique naturae : est enim alia natura plantae, alia metalli, alia animalis : ideo alia est mensura activarum in generatione istorum cum passivis virtutibus in generatione unius istorum, et alia in genera-

tione alterius. Subjecta enim activarum virtutum in rebus mixtis naturalibus sunt passiva virtutes, quae sunt humida et sicca, ex quibus calidum et frigidum generant res mixtas, quando proportionaliter vincunt materiam humidi et sicci, hoc est, quando agunt permutando ista secundum exigentiam forma et speciei ejus quod generatur : ita tamen, quod aliter nota quoagat agens generando calidum, et aliter modo frigiagens generando frigidum : quia unum neralionem eratoeretur. agit ad speciem, et alterum coadunando et continendo partes materiae, ut supra diximus : cum vero congerentia, scilicet calidum et frigidum, non vincunt proportionem dictam materia quae est humidum et siccum, tunc planum est quia fit secundum aliquam partem humidi, quod non terminatur per aliquas activas molinsis, hoc est, indigestio : quia si bene digereretur humidum quod est materia generati humidi, susciperet speciem mixti quando calidum agit : quando autem frigidum agit, tunc si non terminat coagulando vel coadunando humidum, tunc non constabit, et partes ejus defluent.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans qualiter calidum et frigidum in humido et sicco generant mixtum.

Cum autem calidum et frigidum non agant nisi materiam alterando, quae materia est humidum et siccum, per alterationem autem non inducatur forma substantialis mixti, sive sit mineralis, sive planta, sive animalis, dubitabit fortasse aliquis utrum generatio mixti et contrajacens ei putrefactio sit effectus calidi et

<--- Page Split --->

frigidi in humido et sicco. Alterans enim alterat, qualitatem suam dando ei quod alteratur et patitur, et per qualitatem alterantis nihil constituitur de potentia in esse substantiali. Nec potest dicere aliquis quod forma mixti fluit ab omnibus miscibilibus, quoniam alia est forma substantialis in mixtis præter mixturam : quia aliter mixtum non esset unum, sed multa simpliciter, et unum secundum quid, scilicet secundum conjunctionem mixtorum. Si autem aliquis fortasse dicat quod forma mixti non fluit a qualitatibus miscibilium, sed a formis substantialibus ipsorum, hoc erit inconveniens, cum constet formam mixti substantialem esse simplicem : sed si flueret a formis miscibilium, esset composita ab illis. Adhuc autem oporteret quod aut forma illa esset multa simpliciter non unita nisi secundum quid : aut si esset unum, tunc oportet dare quod aliud est uniens miscibilia et formas eorum, et illud uniens non potest esse aliquod unitorum, nec omnia illa, et hoc non est nisi forma : et tunc quæro sicut prius, quid producat formam illam in naturam mixti ?

Sed ista quaestio est philosophiae primae, et ideo breviter tangenda iterum in quantum sufficit ad declarationem propositi. Plato enim, et parum ante haec tempora Theodorinus, et Avicenna, et Algazel concedebant formam substantialem non esse a qualitatibus activis, sed potius dicebant qualitates primas disponere materiam alterando et commiscendo proportionaliter unicuique naturae et speciei, et tunc ab intelligentiis sive primis substantiis quae dant omnes formas, dari formas, quae datio non est aliud secundum istos, nisi lumen intelligentiae in materiam propagatum. Et hanc opinionem defendere videtur Avicebron in libro qui Fons vitae vocatur.

Nos autem cum Peripateticis dicimus, quod calor quidem operatur in quantum est calor, et quidem in quantum est calor naturalis simul. In quantum enim est ca-

lor, alterare habet et dissolvere, congregare homogenia, et disgregare heterogenia, quemadmodum dictum est primo. Calor in Quantum ca lor aliud operatur in quaerunt ut naturam. virtutem formativam uniuscujusque naturae, cujus calor naturalis esse dicitur : sic enim est in eo vis cœli et motorum cœlestium, et vis complexionis sive formæ illius naturae quam format, sicut in calore seminis plantæ, vel animalis, est vis quæ vocatur formativa animalis vel plantæ. Eodem modo est in mineralibus et calore eorum. Et sic opus caloris est educere formam de materia, quæ potentia est in ipsa, et figuræe organa, et ordinare situm membrorum et partium sub forma termini ante materiam. Hoc etiam modo calidum habet id opus quod est terminæ et complere unumquodque in esse suo. Per hoc autem quod est calor naturalis simul, habet digerere humidum et commiscere cum sicco proportionaliter naturae quæ est forma et species mixti, ut humidum sit in quantitate et subtilitate et commixtione debita quæ exigitur ad speciem hanc vel illam quam format calor in quantum est naturalis. Hæc autem proportio est secundum proportionem geometricam, sicut ostendimus in libro de Generatione et Corruptione. Quod autem hoc opus, scilicet digerere humidum, contingit sibi in quantum est utrumque simul, scilicet calor et naturalis, et hoc facile deprehendit qui modum considerat hujus operis : quia digerendo humidum, necesse est quod aliquid de humido resolvatur et permutetur, quod nullo modo facit nisi in quantum est calor. In digestione autem humidum terminatur ad speciem ejus cujus ipsum est humidum, sicut ad speciem partis plantæ, vel animalis, vel mineralis : et hoc nullo modo faceret calor in quantum est calor, sed potius resolveret totum humidum, ita quod siccum incineraretur : facit ergo hoc in quantum est naturalis : et sic digestio humidi est opus caloris naturalis in quantum est naturalis calor. Et ex his omnium objectorum patet solutio.

<--- Page Split --->

Sed dubitatio magis pertinens ad hanc scientiam oritur ex ista : quia secundum hoc generatio tota est virtutis activae quæ est caliditas, et non ejus quæ vocatur frigiditas, quod est contra superius solutio. habita. Sed ad hoc sciendum, quod absque dubio ad formam introducendam non operatur nisi calor in omnibus compositis, sive sint mineralia, sive vegetabilia, sive animalia : operatur autem vincens proportionaliter uniuscujusque naturae humidum : quoniam si non vinceret id, non moveret ipsum digerendo et terminando et formando. Frigidum autem complexionale sive naturale nihil penitus operatur ad formam speciei : et si vincat materiam, non formabitur materia, quæ est humidum cum sicco proportionabiliter commixtum : et ideo a Propter Philosophis qualitas mortificativa vocaquid frigiditas qualitas mortificatur : sed operatur ad id quod est sub forma, hoc est, constantiam partium materiæ, ne calore dissolvatur : et ideo adunando partes, continet figuras et formas rerum generandarum. Et hoc dico de frigido complexionali, quod est secundum proportionem naturae et substantiæ mixti : et per hunc modum generatio et contrajacens sibi putrefactio sunt effectus frigidi.

Dubium.

solutio.

Potest etiam aliter esse dubium de hoc quod diximus humidum esse subjectum caloris in generatione et aliis operibus caloris naturalis, cum in veritate nihil componatur ex humido solo, nec humidum unquam solum existens digeratur, sicut infra ostendetur. Sed hoc citius solvitur, advertendo quod aliud est humor, et aliud humidum naturale quod proportionale est sicut cælidum et frigidum : subjectum enim caloris permutantis et digerentis et terminantis et formantis non potest esse actu siccum : quia siccum in actu sicci, non est receptibile facile harum impressionum, sed potius humidum in actu humidii : et ideo licet essentialiter commixtum sit ex utroque, scilicet humido et sicco, tamen oportet ipsum esse in actu humidii subtilis : cu-

jus signum est, quod mineras et plantas et animalia et omnium mixtorum species naturales in prima generatione videmus esse in humido quodam, quod est quasi seminale ad substantias eorum et species : et ideo subjectum caloris naturalis humidum est tale quale diximus, quod de cætero propter faciliorem doctrinam commixtionale humidum vel complexionale volumus appellare, etc.

CAPUT V.

Quod putrefactio opposita sit generationi mixtorum.

His habitis, loquamur de putrefactione Text, et com. 3. quæ tali generationi quæ dicta est, contrajacens est et opposita. Simpliciter enim accepta generatione mixtorum, contrarium quod habet et principium est putrefactio : illud enim contrarium est commune tali generationi, quod est via in corruptionem naturalem in omnibus rebus tam naturalibus quam artificialibus : hæc autem est putrefactio, quia illa est via in corruptionem omnium rerum naturalium et artificialium : quia naturalia senescunt, artificialia vero veterescunt : licet enim senium proprium non sit nisi viri, nec mulier proprie senex dicatur : propter quod etiam Priscianus dicit, quod omnis comparativus in or desinens, est communis generis præter senior quod est generis masculini : tamen hic transumitur ad omnium naturalium naturalem corruptionem, quæ fit per frigus subintrans in locum caloris naturalis : quia exhalavit secum educto humido naturali. Vetustas autem artificialium est, quæ putrescunt etiam per corruptionem naturalium, quæ sunt materia ipsorum : omne enim quod antiquatur et senescit, tendit in mortem et corruptionem. Ho-

<--- Page Split --->

rum autem omnium finis est putrefactio, nisi violentum aliquid eorum corrumpat incendium et combustionem : quoniam si aliter etiam accidentaliter et violenter res corrumpatur, sicut si animal occidatur, vel arbor secetur, tamen in fine putrescit : combustum autem nunquam putrescit, ideo quia si combustione consumptum est, per combustionem venit ad eumdem finem ad quem veniret per putrefactionem : cum enim res comburitur, calor ignis extrahit calorem naturalem qui rem in esse continebat, qui exhalans trahit secum humidum naturale, quo universaliter educto primum res relinquitur arida, et tandem discontinuatur, et decidit in cineres : et similiter fit in putrefactione : ita enim calor aeris exterior educit calorem naturalem de mortuo corpore mixto, qui eductus secum trahit humidum naturale, quo educto aret et incineratur corpus mixtum. Constat ergo quod omnium per naturam mixtorum corporum si habeant finem corruptionis, naturalis illis finis est putrefactio. Cum enim finis compositi mixti sit resolutio in sua componentia, putrefactio autem est resolutio in illa, oportet finem ipsorum quae naturaliter corrumpuntur et mixta sunt, esse putrefactionem.

resolutione eorum. Siccum enim quod est in ipsis, de substantia terræ est, et hoc terminatum est et ad formam mixti et continui deductum per operationem activarum qualitatum per modum superius determinatum, scilicet quod calidum est commiscens et ad formam deducens, et frigidum adunans et coagulans partes ad formam fortiter tenendam et figuram quæ consequitur formam mixti corporis : quia omne corpus naturale figuram habet naturalem, suam propriam formam consequentem.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans quare combustio sit corruptio violenta, et putrefactio naturalis est corruptio.

Est autem attendendum, quod licet putrefactio et combustio habent unum finem, et similem viam resolvendo corpora mixta, tamen putrefactio naturalis est, et generationi naturali ipsius mixti opposita, et combustio est violenta : cujus causa vera est, quia naturalis actio non est nisi fiat aliquo principiorum naturalium et intrinsecorum operante vel cooperante : putrefactio ergo erit una naturalis, cum fiat calore intrinseco educente humidum. Calor enim naturalis, sicut supra diximus, duo habet, scilicet vim naturae commixti corporis, et vim caloris ignis. Est autem naturalis corruptio quoties emittit virtutem mixti corporis propter defectum alicujus vel aliquorum principiorum conservantium mixti corporis commixtionem sub forma substantiali : tunc enim non retinet nisi proprietatem caloris ignis respectu mixti illius cujus ipse fuit calor naturalis. Est autem proprietas ipsius ignis dissolvere et educere subtile a grosso, quod facit calor

Text, et com. 4.

Signum autem hujus est, quod effectus putrefactionis secundum ordinem inveniuntur in ipsis mixtis quae naturaliter corrumpuntur : eo quod calor naturalis ex ipsis exhalat secum trahens humidum naturale : ideo quæ putrescunt, primo inveniuntur humida in superficie : educto autem universaliter humido, ut diximus, fiunt arida : et adhuc plus recedente humido continuante ab ipsis, in toto inveniuntur per putrefactionem incinerata.

Text, et com. 5. Ex calido enim et humido et terra facta sunt : et ideo per putrefactionem resolvuntur in illa : et hæc manifestantur in

<--- Page Split --->

ille humorem naturalem continue ad superficiem educendo : et tunc humescit extra mixtum, sicut ligna et animalia et lapides, quae incipiunt putrescere : cum autem humidum illud quod ante fuit continue eductum est, tandem relinquitur cinis in putrefacto. Combustio autem non sic agit, eo quod calor naturalis non adhuc a virtute naturae distinctus sit : et ideo fit ibi violentia, quia calor interior cum sit in vigore naturae, adhuc est mixti : et ideo in quantum talis, nihil coagit igni comburenti, sed reluctatur et vim patitur : unde totum principium combustionis est extra, cui nihil confert sive coagit calor naturalis in trinsecus, in quantum est naturalis, et ex hoc patet causa quare combustio violenta est, et putrefactio natu-

Dixerunt tamen quidam, quod ideo combustio est violenta, et putrefactio naturalis, quia modum alium dissolvendi habet combustio, et alium putrefactio : combustio enim dissolvit subito vel cito, sed putrefactio paulatim : et quia opus naturae non est velox, ideo propter modum istum dixerunt quod combustio est violenta, et putrefactio naturalis. Sed

Improbatio. nulla omnino solutio est : quia modus consequitur rem cujus est modus : et ideo non est causa rei quod sit naturalis, vel quod sit violentia.

Alii autem dixerunt quod ideo putrefactio est naturalis, quia naturalia ut quaedam animalia innascuntur putrefactis, Impugnatio. sed non innascuntur talia combustis. Et hoc etiam nihil est ad propositum : quoniam si putrefactio naturalis est, tunc erit naturalis ei quod est subjectum ejus, et cujus generationi contrariatur : hoc autem est id quod putrescit, et non id quod generatur ex putrefacto : et ideo tenendum est sicut dicit prima solutio.

Dubium priest autem dubium adhuc de ipsa secundum se considerata putrefactione. Cum enim omne naturale constitutivum sit naturae et appetatur a natura, ideo

enim est naturale, videbitur quod nequaquam putrefactio sit naturalis, eo quod ipsam naturam destruit et corrumpit, et a nullo desideratur animalium, sed fugitur ab omnibus. Et haec objectio similiter de omni corruptione secundum naturam. Est autem et alia objectio : quia Dubium secundum. non omnia mixta videntur putrefacta, ita quod corruptio ipsorum sit putrefacti o : quia lapides et metalla non videmus extra humescere, et tandem arescere, et ultimo incinerari : et vivorum corruptio secundum naturam potius videtur esse mors quam putrefactio. Putrefactio enim non accidit vivis, nisi postquam corrupta sunt per mortem.

Sed ad haec plane solvitur per ante solutio primi. dicta : quia motus naturalis non uno modo dicitur naturalis, sicut nec privatio, nec habitus. Dicitur enim generatio naMotus naturalis non turalis, eo quod per naturalia agentia et uno modo dicitur napatientia sit via in naturam : et dicitur turalis. corruptio naturalis, eo quod per naturalia sit via extra naturam. Non autem uno modo se possunt habere naturalia agentia et patientia in generatione quae est via in naturam, et in corruptionem quae est via extra naturam : sed potius cum in generatione agant et patiantur informata virtutibus quae dicuntur formativae ipsius naturalis rei quae generatur, oportet quod in corruptione agant et patiantur destituta a virtutibus illis : retinent tamen virtutes proprias secundum quod sunt qualitates simplicium elementorum : et ideo licet utraque naturalis sit, tamen generatio magis est naturalis quam corruptio : naturale tamen est quod leve discedat a gravi, et calidum a frigido, et humidum a sicco : et haec natura est simplicium, non mixtorum. Sicut enim ad mixti naturam non movet aliquid habens motum rectum, sed potius id quod habet motum obliqui circuli in cœlo, sicut sol, et planetae, et secundum periodum illius motus attenditur tempus generationis 1 : ita necesse est

<--- Page Split --->

quod qualitates mixtorum destitutæ virtutibus periodi, moveant ad corruptionem : et secundum recessum ab illis virtutibus erit tempus naturalis corruptionis : unde secundum istam sententiam, non est verum quod omne naturale semper rem constituat : quia privatio quædam naturalis est, et rem destruit. Similiter non est verum quod omnis res naturalis appetatur a re cui ipsa est naturalis, eo quod non uno modo, ut dictum est, dicitur naturale. Ex his etiam liquet quod falsum est quod dicunt quidam, quod corruptio naturalis sit rei delectabilis, quia hoc in nullo reperimus, et est contra rei operationes : quia omne quod corrumpitur, corrumpentibus resistit quantum potest, eo quod non desiderat aliquid suam destructionem et corruptionem, sicut dicit Philosophus. Patet etiam ex dictis, quod eadem res violenter corrumpitur per combustionem, et tamen naturale est ei comburi quando ponitur in ignem : corruptio enim violenta fit propter causam superius dictam, sed componentibus naturale est resolvi per agens ad dissolutionem eorum calidum ignis.

corporibus. Mixta autem corpora composita ex contrariis in rebus naturalibus tres habent differentias. Sunt enim quaedam mixta quae sunt ex contrariis mixtis. Et quaedam sunt complexionata supra mixtionem, quae complexio est multiformis secundum dominium vel aequalitatem humorum, qui sunt frigidi ex contrariis permixtis. Et quaedam sunt mixta et composita ex partibus heterogeniis, sicut est manus, et pes, et cor, et hepar, et hujusmodi : et haec apud Philosophos vocantur corpora composita, quia magis composita sunt, eo quod modum habent omnem compositionis. Mors autem et vita non sunt mixti in quantum est mixtum, sed potius complexionati et compositi : sed cum putrefactio sit resolutio naturalis commixti in quantum est mixtum ex elementis et qualitatibus eorum, oportet hic agere de ea absque dubio, eo quod fiat mentio de morte et vita : unde cum post mortem relinquatur corpus mixtum, illius proprie est resolutio naturalis putrefactio. Et per haec dicta facile intelligitur id quod dicturi sumus de putrefactione.

Solutio secundi dubii.

Quod autem objicitur de lapidibus et aliis quae raro putrefieri videntur per viam supra assignatam, dicendum quod res commixtæ diversimode se habent in humido. Quædam enim parum habent ultra humidum continuans, sicut lapides : et quædam habent multum, sed constant per frigidum coagulans, sicut metallica, et quidam lapides : et ideo in lapidibus qui putrescunt, non multum invenitur vestigium humoris, cum tamen in veritate educatur quando putrescunt. In metallis autem difficulter educitur impediente frigido, eo quod frigida coagulata non cito putrescunt, ut infra dicemus : tamen quando putrescunt, educitur : et hoc apparet in rubigine metallorum. Quod autem de morte quæ est vivorum corruptio quæritur, solvendum est per hoc, quod non est intentio hujus libri loqui nisi de effectibus primarum qualitatum in mixtis

CAPUT VII.

Qualiter et quae res putrescant et per quid.

Fit enim putrefactio mixti quoties vinText, et com. cit terminans terminatum per continens. Diximus enim supra, quod terminans est calor naturalis : terminatum est humidum : continens autem est aer et locus omnis rei naturalis quae commixta est ex contrariis. Ex qualitatibus vero loci est, quod calor loci resolvit calorem terminantem, et trahit eum ad exteriora ad se : et tunc ille calor, quia terminans fuit, vincit humidum naturale, quod fuit determinatum, et trahit ipsum secum : et tunc

<--- Page Split --->

humescit res in superficie : et educto humido erit arida et tandem cinis, vincit si quid calor terminans humidum, et in generatione, sicut supra diximus. Sed alia est victoria proportionalis naturae mixti, quae est in generatione. Et alia est victoria simplex, quae est cum excellentia proportionis : et hoc est in corruptione quae vocatur putrefactio. Et prima quidem est caloris naturalis in quantum naturalis est, quia ex hoc quod naturalis, habet proportionem. Secunda est caloris secundum quod est calor tantum, quia ille non attendit proportionem, sed semper segregat subtilia a grossis. Fit autem evocatio caloris interioris per calorem loci continentis, si excellat interiorem calorem exterior : quia quidquid caloris est extra per lumen solis et stellarum et calefactionem ignis, vel ex aliis quibuscumque causis, non continuatur rebus mixtis, nec tangit eas nisi per superficiem loci continentis. In eo autem in quo tangit, etiam agit : et in quo agit, in eodem alterat, et per consequens putrefacit, ut dictum est. Probatur autem haec expositio nostra ex modo loquendi Philosophi, cum ipse ubique terminans vocet calorem naturalem, et terminatum vocet naturale humidum, et continens vocet locum.

Fuerunt tamen non parvae auctoritatis viri, qui dixerunt terminans esse locum, et continens esse solem qui circulationis motu continet, et ignem, quia continet circulo et situ : sed oportet quod id continens imprimat qualitatem suam loco terminanti, et postea locus terminans vincat naturam mixti quod terminatum per locum appellavit. Sive ergo hoc modo, sive prædicto modo dicatur, oportet quod interior calor calore loci vincatur : licet enim locus sit salvativus locati per hoc quod locus est, tamen per hoc quod excellit in qualitatibus activis, et præcipue in calido, nihil prohibet fieri causam corruptionis quae est putrefactio. Putre-

factio enim et proprie dicitur in his quae secundum partem corrumpuntur, cum a natura faciente et conservante mixturam separantur : in toto enim putrescent mixta in toto : sed ea quae in parte mixta sunt, sunt sicut elementa quae in sphæris suis permiscentur : in illis etiam secundum partem erit putrefacto proprie dicta : quia sic alienum calidum educit ab aere mixto humidum alienum sibi immixtum, et ab aqua calor accidentalis intraneus, et extra evocatur a calore exteriori, et educit secum humidum corruptum, sicut patet in æstate, quando super aquas stantes generantur ampullæ, et viscosa quædam, et pinguedini similis pellis extenditur in superficie. Similiter fit reductio humidi corrup ti a terra propter accidentalem calorem qui intraneus est terra, et evocatur tempore calido. In solo autem igne non fit talis putrefactio : hoc ideo fit, quia in simplici putrefactio non potest esse aliqua, cum simplex nihil habeat alienum : et hoc modo nec simplex aer, nec simplex aqua, nec simplex terra putrescit. Si autem mixtus sit ignis, tunc est similis combustioni, et ideo putrescere non potest, propter causam superius assignatam 1 : ideo universa reliqua in quantum mixta sunt, putrescerent præter ignem : etenim terra alque aqua necnon et aer in quantum miscentur, putrescunt : omnia enim hæc in putrefactione erunt materia ignis, quia ignis calido suo agente putrefacit ea. Si autem elementa essent simplicia, non putrescerent, quia tunc in aqua et terra essentialis frigiditas impediret putrefactionem : in aere autem humidum spirituale esset ab eo inseparabile, et ideo putrescere non posset. Adhuc autem licet simplicia transmutentur ad se invicem per generationem, nontamen per putrefactionem : quia in putrefactis relinquitur aliquid præjacens ut aridum et cinis, sed non fit tale relictum in corruptione elementorum, sed potius totum transit in

<--- Page Split --->

corrumpens. Mixtorum corruptio in hoc differt a simplicium corruptione quia mixta corrumpuntur in simplicia praejacentia ex quibus compo-untur. Simplicia autem, quia nihil habent praejacens ex quo componantur, corrumpuntur in contrarium quod corrumpit ea.

CAPUT VIII

Quid sit putrefactio, et qualis est effectus frigidi et calidi, et quare frigiditas dicatur mortificativa.

Putrefactio vero est corruptio facta in 6. unoquoque humido intraneo, quod humidum subjectum est caliditatis propriae, quae est secundum naturam ab aliena caliditate. Cum enim sit generationi contraria putrefactio, oportet ipsam in generatione corruptionis esse : agens autem primum est aliena caliditas attrahens naturalem ad exteriora : et ideo illa caliditas quae est propria mixto, eo quod sibi soli convenit, et est secundum naturam ejus, eo quod virtus naturalis mixti formandi et conservandi sit in ipsa, corrumpitur ab aliena calidate, non in quantum est caliditas, sed in quantum est naturalis : quia per hoc quod naturalis, proportionalis est naturae mixti : in qua proportione contrariatur alienae caliditati, et per illam contrarietatem corrumpitur ab ipsa : cum etiam illa naturalis caliditas corrupta sit in unoquoque humido, hoc est, in uniuscujusque rei naturalis mixtae humido, sicut in subjecto quod terminatur quando proportionaliter vincit ipsum, oportet necessario quod quando corrumpitur ab aliena caliditate et amittit proportionem ad humidum naturale, quod agat in ipsum dissolvendo ipsum et educendo per locum quem aperit et laxat aliena caliditas, hoc est, per poros corporis

mixti ad superficiem ipsius. Et sic putrefactio congrue diffinita est, cum diffinitio ejus contineat genus proprium, et agens primum quod est caliditas aliena, et agens proximum quod est caliditas naturalis corrupta, et subjectum proprium quod est uniuscujusque humidum : tales enim debent esse physicae diffinitiones. Caliditas autem aliena corrumpens absque dubio est caliditas loci continentis, ut supra diximus : et ideo quia mixtum putrefactionem patitur ex defectu calidi proprii et naturalis quod educitur ex ipso, cum talis virtus in ipso deficiat, erit frigidum : et ideo frigida inveniuntur omnia qua putrefacta sunt : et sic putrefactio dicitur causata ab utraque virtute activa, scilicet calidate et frigiditate : et communis est passio sive effectus utriusque, sed differenter : quia est effectus frigiditatis propriae, et caliditatis alienae. Frigiditas enim quae est in compositione mixti ad partium coadunationem et coagulationem, quae proprie frigiditas est rei, sicut saepe diximus, exiens calidum et deficiens expellit a se, et manet in partibus terrestribus relictis in putrido : caliditas autem aliena expulsum ex se calidum naturale ad se trahit : et sic ab utraque activa virtute perficitur putrefactio, et remanet algor sive frigus essentiale partium terrestrium et aquearum componentium mixtum in fine putrefactionis ut terminus ipsius : et ideo quo magis res putrescunt, sicciores fiunt et terrestres, et in ultimo remanent terra, et fimus qui nihil aliud est quam terrestria, corrupto humore putrefacta et infusa. Exeunte autem calido, simul cum ipso exhalat humidum naturale, eo quod calor humidum subtile secum trahit. In re autem nihil remanet quod inducat et retrahat humidum : quia nihil posset ipsum inducere nisi calor : et ille est in fuga et recessu : oportet ergo quod relinquatur siccus cinis in fine putrefactionis. Licet enim frigus condensando trahat siccum ignis ad humidum aeris, et spirituale humidum aeris ad corporale humidum aquae, tamen a grosso terrestri

<--- Page Split --->

propter eumdem effectum condensationis exprimit humidum : et ideo cum frigus quod est in putrefacto, sit in grosso terrestri, exprimit ab ipso humidum : et ideo eductio humidi naturalis tam est a frigido exprimente quam a calido extrahente : et haec est causa ex parte humidi naturalis sumpta, quare putrefactio est effectus frigiditatis propriae et caliditatis alienae. Ulterius etiam hic dubitatur, quare frigiditas dicitur qualitas mortificativa a Philosophis : quia patet quod nihil operatur ad naturam et generationem mixtorum, nisi caliditas naturalis et complexionis : et haec ad corruptionem mixtorum non operatur, nisi in quantum est aliena, et non in quantum est caliditas, sed frigiditas : propterea dupliciter operatur ad corruptionem mixtorum per naturam, et non operatur ad conservationem et generationem eorum, nisi per accidens, et ex parte coadunationis materiae.

CAPUT IX.

De his quae impediunt putrefactionem, et de causis propter quas impediunt.

T est, et com. Quod autem caliditas alia continentis 7, 8 et 9. loci causa sit putrefactionis corporum mixtorum, optime liquebit si impedimenta putrefactionis consideremus : quae quidem multa sunt, sed quinque nobis sufficiunt ad propositi declarationem. Res Prima causa putrefacenim minus putrescunt in frigoribus quam tionis impeditiva. in aestu, et hoc ideo est, quia in hyeme

conservationem a putredine : sed in æstate oppositis de causis res magis putrescunt. Unde autem potest contingere, quod frigus est mortificans calidum naturale et expellens ipsum ad interiora, ita quod ibi condensatus in humido destruit rei mixtæ naturam et complexionem, ita quod recedente frigore res putrescit sicut putrescunt membra frigore mortificata : sed tamen non erunt motus putrefactionis nisi recedente frigido, sicut patet in mortuis in frigido, congelante: stant enim ad multos annos, et non foetent, nec putrescunt : et hoc est in Alpibus, ubi sunt perpetua frigora.

Adhuc etiam si contingat quod calidum est condensatum in aliquo loco, posita corpora citius putrescunt : et ideo sub terra posita in qua condensatur calor, citius putrescunt quam stantia in aere : quia in aere saepe succedit frigus calori, quod repercutit calidum putrefaciens ad interiora corporum. Hac de causa ossa albiora efficiuntur sepulta quam non sepulta : quoniam calor condensatus in terra fortior est, ut diximus in tertio hujus scientiae libro : et ideo deco quendo extrahit ab ossibus humidum pingue, quo extracto efficiuntur albiora.

Similiter ea quae frigido sunt coagulata, non cito putrescunt : et hoc ideo est, quia coagulatum frigido, sicut sunt metalla, magis est frigidum quam aer continens sit calidum : et ideo ad effectus frigidi non praevalet aer, quia frigus coagulans claudit poros et constringit intus calidum complexionale sive naturale, in tantum quod calor aeris ea non valet aperire, nisi parum, et in quibusdam : et ideo quaedam eorum rubiginosa efficiuntur, et quaedam non, sicut aurum rubiginem non contrahit. Si autem calidum exterius esset movens et alterans coagulatum, tunc vinceretur, sed hoc non praevalet facere calor aeris, sed potius calor ignis, et ille non putrefacit : quia aut solvit et non facit plus, aut elexat ea, sicut infra dicemus : aut comburit : et nullo istorum modorum fit putrefactio.

Tertia.

<--- Page Split --->

Amplius si aliquid est quod ferven- 10. Quarta. tem habet calorem intra, et illud non putrescit, sicut materia ignea et aqua fervens quamdiu manet fervens. Tunc enim calor aeris circumstantis minor est quam calor rei : ergo sic tunc non praevalet calor aeris ad evocandum calorem interiorem, nec ad vincendum ipsum antequam faciat in eo aliquam permutationem. Hac de causa calida naturaliter quando sunt excellentem habentia calorem, sicut est piper, et galanga et hujusmodi, non cito

Quare zinziber facilius putrescit quam piper. pter conjunctum sibi humidum. Similiter id quod movetur et id quod fluit, sicut liquor aquæ vel vini, minus putrescit quam id quod non movetur. Excitatur enim calor qui est naturalis, a motu, et diffundit se per partes mixti : et ideo motus quo aer alterat tale corpus, infirmior et debilior est quam sit motus caloris naturalis : id autem quod est debilius, non trahit ad se id quod est fortius : et ideo exterior calor aeris non facit permutationem in calore qui inhæret immixto et est ei naturalis. Hæc est causa quod vinum longe ductum, melius efficitur ex motu convalescente in ipso calore naturali propter percussionem et motum partium magis, et subtilius digeritur humidum, et ipso magis digesto magis conveniens et sapidum efficitur. Etiam eadem causa pendulum vinum et bene percussum et motum, revertitur aliquando in statum. Ex opposita autem causa non motum vinum et præcipue si soli opponatur, putrescit vel convertitur in acetum : quia calor solis vel aeris extrahit ab ipso partes ignis, et humidum subtile exhalat cum illis, et perit vinum.

Eadem causa multum tardius putrescit quam quod parvum est et paucum : quia multum si sit continuum et homogenium, multum habet calidum : quia

omnis virtus naturalis, sicut calidum, multiplicatur sua propria materia multiplicata : et ideo in multo continuo, et homogenio, multum est calidum, et illud non potest alterari et corrumpi calido aeris, eo quod non excellatur ab ipso aeris calido : et ideo non putrefacit ipsum. Est autem in tali multo et magno etiam plus de frigiditate essentiali, quæ partes materiae plus potest continere, quam calor aeris valeat dissolvere.

Et hac de causa mare simul stans non Text, et com, 13. facile putrescit : divisum autem in partes paludales citius putrescit. Et in aliis quibus non dissimiliter ista inveniuntur : quia omnis aqua divisa citius putrescit, eo quod frigus essentiale ejus non resistit calido aeris habenti extra se partes subtiles et putrefacienti eas. Est autem Dubium. dubium circa istud : quoniam videmus quod grana multa composita simul, citius putrescunt quam rara : et ideo saepe oportet revertere frumenta ne putrescant. Similiter autem est de palea et de gramine quando in multitudine componuntur. Sed hoc solvendum est, quoniam Solutio. grana et gramina non sunt continua : et cum parva sint, in compositione ipsorum generatur calor propter egrediens ab unoquoque ipsorum calidum naturale, quod secum trahit humidum, et id incenditur propter undique adveniens ab omnibus calidum : et ideo fumant talia omnia quando putrescunt. Eadem causa prorsus dicta est in fimo, qui calet subtus : et præcipue quando extrinsecus constringitur frigore repercutiente calorem ad interiora, et ideo tunc magis putrescit : obvians enim sibi undique calidum, undique facit confluere humidum et putrefacit ipsum : cujus signum est, quod fimus in medio est humidus et calidus, et in extremis est frigidus et siccus.

<--- Page Split --->

CAPUT X.

Et est digressio declarans quaedam alia impedimenta putrefactionis, et quae est ratio istorum et ordo.

Intelligendum tamen quod sunt plurima impedientia putrefactionem, sicut balsamus, myrrha, et aloe, et sal, et ipse sol exsiccans : sed omnia haec impediunt eam per humidi vehementem exsiccationem, et propter caliditatem quasi vicinam quam habent ista, humidum superfluum extrahunt : et quia multum exsiccant, ideo contrahunt siccum ne continuans humidum locum inveniat exeundi : et ideo passa alterationes fortes ab his quae dicta sunt, valde inveniuntur arida et dura contracta, et in superficie rugosa : et ideo inseparabile quasi efficitur ab eis humidum continuans : et haec est causa quare etiam corpora mortua conservantur quando sunt infusa talibus, vel quando jacent in terra talem virtutem exsiccativam habente : unde etiam corpora macilenta melius a talibus conservantur, quam multum carnosa. Est enim in corporibus duplex humidum, scilicet continuans, et quasi nutriens : et quando educitur humidum nutriens quod non multum adhaeret partibus corporis, non oportet quod educatur alterum quod est multum membris adhaerens. Haec est causa quare lapides et ligna dura non cito putrescunt, quia ultra humidum continuans parum habent de humido.

Numerus autem eorum quae hic dicta sunt et ordo, sic potest patere. Impedimentum enim putrefactionis aut est contrarium putrefactivo, aut similis speciei cum ipso. Si autem est contrarium putrefactivo, tunc est frigus, et illud est aut extrinsecum, aut intrinsecum. Et si qui-

dem est extrinsecum, tunc est frigus aeris in hyeme : et quia extrinsecum frigus per se repugnat alieno et extrinseco calido, ideo id est quod magis impedit inter omnia impedimenta, et ideo hoc est primum. Si autem est intrinsecum frigus, tunc est ibi coagulatio facta a frigido : quia tamen naturaliter impeditur aliena caliditas a frigido, ideo id est secundum : et praecedunt haec duo omnia alia impedimenta. Si autem impediens putrefactionem est similis speciei cum putrefaciente, tunc oportet quod impediat quantitate sive intensione sua. Causa ergo istius intensionis, aut erit in ipsa qualitate calidi naturalis, aut erit in causa calidi et quantitate ejus, aut erit ex subjecto ipsius quod est materia ejus in qua est. Et si erit in ipsa qualitate, sic erit fervor impediens : qui ideo alias duas praecedit, quia essentialior et proximior est calido impedienti. Si autem est in causa calidi, tunc erit motus, et ideo etiam si motus sit immoderatus, tantum intenditur calidum quod consumit substantiam. Cujus exemplum conveniens est in lumine multæ paleæ vel stupæ, vel igne. Si enim quiescat, extinguitur. Si autem moveatur, accenditur : et si moderatus sit motus, consumet substantiam. Minimum autem essentiale calido est subjectum in quo est, ad cujus quantitatem multiplicatur, ut diximus : et ideo hoc ultimum inter impedimenta assignatur.

CAPUT XI.

De animalibus generatis ex putrefactis, in quo est digressio declarans solutionem dubitabilium quae sunt circa hoc.

Innascuntur autem animalia ex putretrct, et com. 13.

<--- Page Split --->

Philosophus, dicens quod hoc ideo fit, quia calor disgregans corpus mixtum, per hoc quod subtile extrahit et relinquit grossum, est naturalis et non calor absolute : et ideo omnia ea quae disgregavit humida, ad superficiem tracta a frigidis siccis remanentibus, facit constare simul et congregari : et sic ex ipsis Digressio, generator animal. Videtur autem admiratione dignum quod dicit calorem disgregantem partes mixti esse naturalem, cum nos supra necessario ostendimus, quod disgregare non habet in quantum est naturalis. Amplius autem si esset naturalis, esset adhuc in proportione vincens humidum : ergo terminaret ipsum, et non putrefaceret. Et ad hoc dicit Averroes 1, quod animalia haec innascuntur ex virtute stellarum, et non ex virtute vel vi caloris naturalis. Plato autem dicit a datore formarum eis dari vitam Impugnatio, et animam. Sed si ex virtute stellarum generarentur, hoc non posset esse nisi altero duorum modorum, scilicet ex virtute communi solis et motus ejus, quam habet in obliquo circulo, aut ex propria aliqua constellatione quae hoc faceret. Si autem sol primo modo communi esset causa generationis horum animalium, tunc tempore certo deberent generari, quando sol accedit ad æquinocitum æstivale, et tempore certo deberent corrumpi, quando sol recedit a puncto æquinoetii hyemalis : et hoc non videmus. Si autem secundo modo et ab aliqua constellatione speciali fieret generatio istorum, tunc non deberent generari, nisi illa constellatione existente : et hoc esset Quid est fontes infra multos annos : dicitur enim constantilio specialis conventus et respectus plurium stellarum, ex eo' quod speciali modo congregantur vel opponuntur vel aliter se respiciunt. Adhuc autem et Philosophus male tangeret causam, cum dicit quod hoc facit calor, eo quod est Quæstium naturalis. Quæro autem insuper, cum palchum, caloris sit disgregare, quid constare fa-

cit humidum eductivum in pellem et corpus animalis ? et cum ipsum humidum effluens ex partibus putrefacti corporis, sit continuum, quare non generantur in unum animal, sed multa ? et cum ipsum sit unius naturae, quare quaedam generata ex ipso longa et stricta, et quaedam lata et brevia, et quaedam stricta parva et brevia ? Et unde venit diversitas colorum illorum animalium ? Et quare ex humido illo non generatur planta ? præcipue cum corpus putrefactum fuerit planta sicut arbor vel herba : cum enim facilioris sit generationis planta quam animal, videretur forte alicui potius ex putrefactis debere generari plantas quam animalia.

Ad omnia autem ista satisfacientes dicimus, quod Aristoteles optime reddit causam generationis ex putrefactione per hoc quod dicit, quod calor est naturalis quia disgregat, licet enim corrupta sit proportio quam habuit ad humidum secundum quod est humidum putrefacti corporis, tamen non in totum corrupta est : quia remanet illius proportionis genus : et per hoc facit constare humidum extractum in generatione alterius rei, præcipue animalis imperfecti et frigidi, sicut sunt vermes, et ranae, vel serpentes, quorum corpora fere in toto sunt similia. Humidum etiam non in toto amisit proportionem simpliciter : sed destructa in specie proportio, remansit in genere : et ideo subtile ipsius fit seminarium alterius generati : sicut enim in semine animalis est vis formativa secundum naturam illius seminis, quæ vis est in spiritu spumoso et naturali seminis, et operatur per calidum naturale, ita vis in generatione animalis imperfecti remanet in subtiliori humido putrefacti, quod primo extra constat in pellem per frigidum partes faciens constare : deinde calidum quod est in ipso, dissolvit aliquid de subtiliori humido, et facit inde speciem quamdam panni, scilicet pellem

<--- Page Split --->

illam constantem in circuitu, et efficitur vehiculum virtutis formativae quae est ex humido, et ex illa educitur forma animalis : et per hoc patet qualiter ille calor naturalis est, et terminatur, et qualiter non naturalis, et dissolvit. Dictum autem Averrois est imperfectum. Verum est enim quod omnis generatio causatur ex stellis secundum quod feruntur in obliquo circulo communiter. Sed hoc non sufficit ad causam in speciali sciendam, sed potius addendum est quod diximus. Fiunt autem hujusmodi multa animalia, propter divisionem seminalis humidi eorum, quod putrefactum et successive et in diversis partibus educitur, et ex partibus quarum complexiones aliquando sunt diversae, sicut est os, et caro, et nervus. Causa autem diversitatis animalium generatorum, est divisio seminis in matrice : et hoc modo etiam hoc est quod dividitur humidum per vices et per loca eductionis ejus de putrefacto : et ideo multiplicantur animalia. Et causa similitudinis horum animalium est similitudo educti humidi de corpore, et homogeneitas humidi causa est quod habent totum corpus simile, et non sunt composita ex multis heterogeniis partibus. Quod autem quaedam sunt longa et stricta, quaedam autem brevia et lata, causatur ex diversitate complexionis humidi. Ex cholerico calido et sicco generatur vermis longus et strictus, eo quod calor multum extendit ipsum, et humor cholericus non multum est dilatabilis. Ex phlegmatico autem frigido et humido generatur animal latum et breve, quia humor aqueus multum est dilatabilis, et frigiditas non multum extendit ipsum. Ex sanguineo autem generatur medium inter longum et breve, propter calidum et humidum temperata. Ex melancholico autem naturali, animal generatur strictum et breve : et quia frigus non permittit extendi, et siccitas non permittit ipsum dilatari. Ex melancholia autem accidentali quae est adusta, generatur valde longum exile : quia in fervo-

re caloris ejus multum extendit ipsum, et siccitas immoderata attenuat ipsum : sic enim cholericum crocci est coloris, et sanguineum rubeum, et phlegmaticum album, et melancholicum nigrum : et si quorum materia permixta est, horum etiam quantitas et color necessario permixta erunt. Planta autem in tali generatione nunquam generatur, quia planta terrestris substantiae est multum : et humidum quod per putrefactionem educitur, subtile est et multum aereum, quod materia esse non potest plantae, sed aliis. Et ideo etiam in animalibus natis ex putrefactione frequentissime crescunt alae : quia volatiles vermes sunt de leviori et subtiliori humido.

CAPUT XII.

De digestione et indigestione, et qualiter dividuntur species.

Postquam autem diximus quid est geText. et com. 14. nario mixtorum, et quid corruptio illi generationi opposita, quae putrefactio vocatur, relinquitur profecto dicere consequentes species activarum virtutum quae communes sunt, et continent sub se alias : quia de communibus prior est speculatio. Vocamus autem species effectus quos efficiunt virtutes activae ex his quae subjiciuntur eis, et constant per naturam, sicut sunt sicca et humida, quae sunt in rebus mixtis : haec enim superius diximus esse subjecta qualitatum activarum, calidi videlicet et frigidi. Species autem communis calidi est digestio : haec autem species calidi sub se continet alias tres, scilicet pepansim, epsesim, et optesim. Frigidi autem communis species est indigestio opposita digestioni. Ha autem species sunt super dictis spe- ciebus digestionis opposita : homothes

<--- Page Split --->

enim opponitur pepansi, et molinsis opponitur epsesi, stateusis autem opponitur optesi. Non oportet autem aliquem arbitrari, quod nomina istarum specierum digestionis et indigestionis de omnibus dicantur secundum unam rationem de quibus dicuntur : quia dicuntur non univoce, sed per prius et posterius et per metaphoram aliquando : quia omnia illa nomina non sunt proprie rebus adaptata per omnia similibus et univocis : et ideo aliquando non oportet suspicari per hoc quod prædicentur de rebus jsecundum nomen et rationem, sed potius per hæc nomina intelligimus talia quae translative dictis digestionibus vel indigestionibus similia sunt.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans divisionem specierum digestionis et indigestionis.

Dubitabit fortasse aliquis qualiter neglecta ea quae in logica arte traditur, commune genus dividitur in species, antequam ipsum diffiniatur, cum divisio generis debeat sumi sub diffinitione ejus,

eo quod omnibus dividentibus genus aliquod, generis diffinitio debeat convenire.

Secundum. Et est magis mirabile cum naturalia et artificialia sint in generibus diversis, qualiter genera naturalia, quae sunt digestio et indigestio, dividantur per species artificiales et digestionis et indigestionis. Amplius videtur inconveniens artificiale cum naturali idem commune dividere : pepansis enim naturalis digestio est : epsesis autem et optesis sunt artificiales. Similiter autem et molinsis et statuesis artificiales sunt indigestiones, et homothes est indigestio naturalis. Si

forte aliquis solvens ad hoc velit dicere, quod ista artificialia ad naturalia referuntur, et ideo cadunt cum ipsis in eadem divisione : tunc oportet assignare primo naturalia illa ad quae referuntur : et tunc de artificialibus deinde facere tractatum. Adhuc cum artificialia imitantur naturalia, oportet ostendere in quo imitentur, et sic postea artificialia inducere. Nihil autem horum facit Philosophus. Adhuc autem sciendum est quare non plures quam tres digestionis species assignantur : et si forte aliquis velit dicere, quod digestio non potest esse nisi intra tantum, ut pepansis : vel extra tantum, ut optesis : vel extra et intus simul, ut epsesis, videbitur inconveniens valde : quia sic epsesis optesim sequi deberet, cum simplicior sit optesis quam epsesis secundum ea quae dicta sunt. Si vero dicatur quod ista species accipiuntur secundum considerationem calidi in se digerentis, vel in conjunctione ad alterum ; et in se digerens facit pepansim : in conjunctione autem ad humidum, facit epsesim : et in conjunctione ad siccum, facit optesim : ad frigidum autem conjungi non potest, quoniam frigidum est causa indigestionis. Videbitur hæc ratio stare non posse, quia calidum secundum se semper operatur in subjectum sibi humidum, sicut supra est determinatum : ergo cum humido digestionem nullam operatur, sed potius in humido. Eadem est objectio de sicco, cum ipsum sit, qualitas passiva.

Est autem non prætereundum, quod Quartum. hæc tota scientia ad librum de Animalibus vel scientiam de Nutrimento videtur pertinere, cum sit particulariter ejus quod est animatum : unde nihil ad nos videtur pertinere de ea in isto libro, in quo inquirimus impressiones primarum qualitatum in corpore mixto secundum quod est mixtum, quæ sunt multum universaliores quam sint impressiones nutrimenti vel animati secundum quod est animatum.

<--- Page Split --->

Nos autem sine praejudicio fere omnium communicantium dicta Aristotelis, ad haec omnia dicimus, quod in veritate communis digestio ante divisionem diffiniri non poterat, eo quod non univoce dicitur de dividentibus, sed per prius et posterius : pepansis enim universaliter intellecta maxime digestio est : et aliae digestiones sunt prius et posterius dictae per relationem ad illam : epsesis enim plus habet de ratione digestionis quam optesis, sicut infra ostendemus.

Nec oportet existimare, quod istae sint artificiales digestiones tantum, quia sunt naturales : sed quia actus earum in quibusdam artificialibus magis sunt manifesti sensui, eo quod sunt extra res, ideo per exempla manifestantur in artificialibus et nomina sumuntur ab artibus : actus tamen digestionum et indigestionum primo et principaliter sunt in naturalibus, sicut nos statim parum inferius ostendemus.

Ad sciendum autem quare tres sunt digestionis species et totidem indigestionis species opposita, accipiemus dicta Galeni et Avicennae, praecipue ad duas species digestionis quae sunt epsesis et optesis manifestandas. Est ergo sciendum, quod res ista magis manifesta est in homine : et ideo potius ostendemus eas primo in homine, deinde in mixtis omnibus quae secundum naturam sunt mixta. Consideratio autem hominis in humido triplex est, ut dicunt Galenus et Avicenna. Primum enim est in generatione in qua per calidum seminale digeritur humidum seminale et maturatur et formatur, et ad supplementum ejus attrahit humidum menstrui ad perfectionem forma et quantitatis corporis : in qua maturatione humidi seminalis solus digerit calor seminis, qui virtutem cælestem habet et virtutem complexionalem corporis unde decisum est semen : et virtutem formativam ex operatione animae

ejus cujus fuit semen. Diffunditur autem iste calor per substantiam humidi seminalis per vehiculum spiritus qui est in semine, qui spiritus virtutem habet spiritus vitalis, naturalis et animalis, propter quas virtutes aliquando vocatur anima seminis a Philosophis : et quia operatur cum ordine et certitudine, vocatur a quibusdam intellectus, ut dicit Avicenna : propter quod dicit Aristoteles quod spiritus operatur in semine, qui est intellectus 1. Est autem ista digestio completa, quando humidum potest perficere tale alterum in actu quale est ipsum in potentia et virtute formativa per calorem et spiritum qui sunt in ipso : hujus autem digestionis nomen proprium non habemus : et ideo accommodamus ipsum a fructiferis plantis, et dicemus quod est pepansis. Post generationem autem completam res vicina est humori seminis, et ideo necessario humida, et multum humidum fuit in ipsa : propter quod exsiccativis utuntur circa natos sapientissimae obstetrices, sicut salibus, et balneis, et hujusmodi : et ideo calor digerens qui est in infantibus natans in humido multo, et conveniens eis nutrimentum oportet esse humidum : et in illo humido nutrimentali agit calor cum humido radicali digerendo, et completum est humidum nutrimentale quando potest uniri membris : et haec digestio dicitur epsesis : quia in organis naturalibus fit per modum elixationis, in qua calor cum humido decoquit quod decoquendum est. Remoto autem homine magis a prima origine seminis, quando calor multum eduxit de humido infantuli, et multum exsiccavit ipsum, incipit calor digestivus agere cum sicco in nutrimentum : et ideo his qui adulti sunt parantur cibi duriores, quia aliter acutus calor cum sicco agens converteret ipsos in vapores, et in modo minus debito membra nutrirentur, praecipue cum membra jam duruerunt, et desiderent cibum

<--- Page Split --->

duriorem : et hujusmodi digestio est per modum assationis, in qua calor agit cum sicco : et dicitur esse optesis, quod Latine sonat assatio, sicut epesis elixatio interpretatur. Hujus rei signum est, quod corpora adultorum calidiora sunt ad tactum, et urinae eorum magis tincte, et egestiones magis dure, quam infantium : cum tamen nihil sit factum in corporibus eorum quare debeant esse calidiora secundum naturam, sed potius quare deberent esse fridigiora : quia quanto plus distant a primo principio generationis quod est calor, et plus ingressum est in corpora eorum de extraneo humido nutrimentali, tanto frigidiora debebant secundum naturam esse eorum corpora super corpora infantium : et ideo dicunt Galenus et Avicenna quod est æqualis calor in pueris et adultis : sed differt sicut calor in humido et calor in sicco æqualis per essentiam : hic enim in quantitate in humido major est quam in sicco, sed in sicco major est qualitate, quia est acutior in actione : et sic calor puerorum in quantitate vincit calorem juvenum, sed calor juvenum acumine sui vincit calorem puerorum. Sicut autem hæc in homine inveniuntur, ita inveniuntur in omnibus animalibus et partibus eorum, et in plantis et partibus earum, et insuper in lapidibus et mineralibus omnibus : omnia enim principium suæ generationis, sicut supra docuimus, habent in humido et calido : et necesse est quod calor primo sit in humido principiante generationem ex quo sicut quodam centro serpit attrahendo circumstans humidum : et digerendo ipsum in rei generatae naturam, quæ prima generata mollior est et humidior quando calor in humido ejus natat : et tunc quidquid in ejus generatione fit, totum per modum pepansis fit : et quidquid fit in ea quando mollis, adhuc etiam fit per modum epsesis. Educto autem humido paulatim convalescit calor in sicco, et operationes caloris ejus sunt per modum optesis. Post siccum

autem paulatim ingreditur frigidum, quod est causa indigestionis : et ideo ultra tres species non multiplicantur species digestionis : quia in senectute abundat frigiditas cum sicco : et in ultima ætate abundat frigiditas cum humido frigido, quod non nutrit, sed tantum extrinsecus humefacit partes, et est phlegmative humidum et indigestum.

Ex hoc iterum patet causa ejus quod dicitur a Philosophis, quod omnis res mixta quatuor habet tempora, scilicet initii, et augmenti, et status, et declinationis. Hæc enim manifestantur in motibus duorum luminarium, quorum motus præcipue sequuntur corpora mixtorum : sol enim a principio Arietis usque ad principium Cancri calidus est et humidus, generans et augens : a principio autem Cancri usque ad principium Libræ calidus est et siccus, maturans : et a principio Libræ usque ad principium Capricorni frigidus est et siccus, faciens declinare mixta ad diminutionem : et a principio Capricorni usque ad principium Arietis frigidus est et humidus, humido putrefacto et putrefaciente. Luna etiam secundum quod tradit Ptolemaeus in libro qui dicitur Alarba, est calida et humida usque quod est semiplena : et tunc dicitur esse calida et sicca usque quod est plena : et deinde frigida et sicca donec sit semiplena : secundo et ultimo frigida et humida usque ad conjunctionem ad Solem.' Et per hoc patet solutio ad omnia quæsita. Quia autem ex dictis jam patet, quod omnia nomina propria in genere dictarum digestionum non habemus, ideo 'dicit Philosophus quod non oportet quod significata horum nominum proprie dicta sunt in rebus, sed potius talia quæ sunt similia eis, ita quod a speciebus ad generationem transferantur.

<--- Page Split --->

CAPUT XIV.

De digestione in genere et explanatione di/finitionis ejus.

Resumentes ergo diffiniamus singula istorum generum et specierum. Est ergo digestio completio a naturali et proprio calore facta ex passionibus contrajacentibus humorum, quae sunt propria materia singularum materierum corporum mixtorum. In hac quidem diffinitione completio est ut genus, et causa efficiens importatur per hoc quod diximus a naturali proprio calore, qui dicitur quidem naturalis, quia est uniuscujusque naturae instrumentum movens et alterams humidum in virtute naturae illius, sicut jam saepius diximus. Proprius autem dicitur ex proportione singulari quam habet ad humidum secundum subjectum in propria rei mixtione. Passiones autem contrajacentes sunt quae mixti corporis contrajacent, quia sunt dissimiles in humido : et ideo ex ipsis movet calor naturalis humidum : et ideo licet humidum non sit contrarium calori in quantum humidum, tamen in quantum est in qualitatibus dissimilitudinis quae sunt contrajacentes, habet oppositionem ad hunc calorem in quantum est naturalis, et sic indiget actione calidi et complexione quae fit per calorem. Quoties enim sive quot modis humidum digeritur secundum omnes dictas species digestionis, toties et tot modis completur ad formam mixti suscipiendam.

aliquod extrinsecum simul cum calore naturali completivum digestionis : sicut cibi digestio juvatur per balneum, et per moderatum motum, et per hujusmodi et similia : sed in omnibus his principium est caliditas naturalis, quae est essentialiter in ipso mixto. Licet enim taliter adminiculantia excitent calorem naturalem et acuant ipsum, tamen non dant ei speciem et proportionem quae movet, sed potius cum movent cum ipso juvantia digestionem, speciem hanc accipiunt ab ipso : quia aliter non moverentur naturaliter ad naturae mixti complementum. Dicitur autem in omnibus physicis id esse principium movens, quod propria specie movet, et cujus specie movet secundum movens : et ideo patet in omnibus talibus, quod principium movens est calor naturalis in quantum est naturalis.

Finis autem completionis hujus motus Text. et com. 16. est natura secundum speciem considerata, prout species utilis est, et digestum dicimus quod habet esse physicum in temporibus mixti. Nos autem hoc vocamus naturam speciem rei et substantiam : species enim dat esse, et substantia est quod est in actu essendi per formam : et hoc verissime finis est digestionis in pepansi. Quoniam, sicut diximus, ibi humidum seminale dirigitur ad formam : et est in fine complementi quando tale alterum secundum formam et substantiam potest perficere, quale est ipsum in virtute formarum. In aliis autem digestionibus non idem est finis, sive exterius, sive interius sumantur. In illis enim finis completionis est ad hoc quod sit alimentum conveniens ad alendum : et hoc est toties et tot modis, quoties et quot modis fit tale et tantum proportionaliter humidum et tam proportionaliter assum vel elixum, vel si est operatio caloris super humidum quod educi debet, ut si tam proportionaliter putrefa-

<--- Page Split --->

ctum, sive alio quocumque modo alteratur per calorem quantum sufficit naturae mixti corporis, cui praeparatur humidum: tunc enim est utile et tunc dicitur esse digestum.

CAPUT XV.

Qualiter in diversis diversimode dicta est digestio, et quod eadem sunt signa digestionis et indigestionis.

Text, et eom. Si autem, ut dictum est, humida pro- 17. portionaliter ad naturam maturatio et completio digestio est, erit in diversis diversimode et quasi homonyme dicta digestio : maturat enim aliquando calor naturalis humidum segregando ipsum a fæculento terrestri, quam virtutem habet calor, et ex hoc quod est congregativus homogeniorum et separativus heterogeniorum, sicut fit in musto cum digestum est, quia tunc defæcatum est : in musto enim sunt duo calores, scilicet naturalis et loci ubi crevit qui infusus est calore magno solis, et substantia terrestris permixta. Movent autem isti duo calores in opposito : unus quidem determinando partes naturales vini, qui est naturalis : alter autem dissolvendo grossitiem et separando partes heterogenias, Qui est accidentalis innatus ei a loco : et ex illis duobus motibus calorum componitur motus qui est ebullitio musti : quia autem partes subtiliantur et dividuntur, et invenit viam terrestre ad descensum, et ideo fæces resident in fundo, et evolant partes ignis accidentales, quibus eductis depurantur partes subtiles vini, et residet humidum aereum dispersum spiritualiter in vino : propter quod mustum est multum spumosum antequam resideat in ipso humidum aereum, quo residente coadunantur partes vini per

frigus aeris et complexionale, et efficitur vinum suave ad bibendum : coadunatis enim partibus restringitur in ipsum naturale calidum, quod ante evolavit cum igneis partibus loci. Ex his patet Propter quid mustum mequare mustum magis inebriat quam vigis inebriat num, cum tamen vinum naturaliter sit calidius quam mustum : hæc enim causa est, quod licet in musto sint partes terrestres essentialiter frigidæ immixtæ quæ non sunt in vino, tamen mustum vaporosum est propter spirituale humidum aereum non coadunatum in ipso : et quia vaporat duplici calore, quod non facit vinum : quod autem vaporosum est, oppilat vias cerebri, et impedit virtutes animales ad perceptionem et motum : et ideo etiam ebrii incertæ sunt discretionis et motus, et oblivionem patiuntur suorum operum propter nimiam humorum abundantiam quæ fit ex vino vel alio inebriante, in qua delentur statim imagines antequam reponantur et sigillentur in virtute memoriali. Aliquando etiam agit calor in humido non proportionato naturæ alicujus mixti ad deducendum, sicut videmus nodositates in plantis, et in animalibus nascentias et apostemata, quæ tunc dicimus matura cum maturata est sanies ad educendum : primo enim in confluxu humorum calido propellente eos et expellente est calor quasi calor febris magnus et acutus, et humor est immixtus substantiæ membrorum, et non potest educi : resolvente autem calido continue aliquid de humido subtili calidiori, et deducente per poros plures vel unum, acuitur apostema versus partem ubi plurima est materiæ evaporatio : postquam autem evaporavit subtilius humidum et igneum terreum quod est ibi, immiscentur cum aqueo, et incipit humor inspissari et solvi a partibus membri quod apostematum est : et calor temperatur propter essentiale frigus terrestrium partium et aquearum, et residet spirituale aereum, quod evaporabiliter dispersum fuit in apostemate : et tunc maturum est apostema, et intus educi-

<--- Page Split --->

tur sine læsione. Eodem modo est de apostemate oculi quod ophthalmia Graece vocatur : primo enim decurrit humidum subtile calidum quod continue 'maturatur, donec sit lippitudini simile, quae creatur ex grosso terrestri humido contrahente extremitates lachrymarum. Eodem autem modo fit in caeteris humidis sive ad convertendum in substantiam mixti, sive ad sequestrandum, sive ad deducendum. Cunctis autem maturatis in communi evenit hoc pati, quoties materia quae est humor, proportionaliter vincitur a calore naturali : haec enim materia est quae terminatur ab eo calore qui est naturalis. Naturale enim humidum est ad retinendum vel ad educendum quod est ita diu decoctum donec sit in ipso proportio : quapropter eadem sunt signa sanitatis et digestionis, sicut patet in urinis et egestionibus secessionum, et in aliis superfluitatibus, sicut sunt sputum, sudor, et alia : unumquodque enim eorum dicitur digestum quando declarat, quod calor naturalis vincit super humidum, quod ante fuit indiffinitum, hoc est, non in fine proportionali posi tum.

De indigestione quae in genere digestioni opponitur.

Est autem contrariorum scientia una : Text. et com 18. et ideo post scientiam digestionis in genere, de facili scitur scientia de indigestione in genere : indigestio enim est incompletio quae fit propter indigentiam sive defectum naturalis caloris, quia humidum non potest alterare ex passionibus sive qualitatibus contrajacentibus. Causa autem indigentiae sive defectus talis caloris, frigiditas aliqua est, sive proveniat ex nimia abundantia humidi, sive ex alia causa secundum omnem diversitatem rerum in quibus est digestio. Incompletio autem est oppositarum passionum quae opponuntur unicuique mixti naturae, quae qualitates sunt in materia mixti, quia humidum est naturale, vel generans rem, vel agens, vel conservans, sicut dictum est. Haec igitur dicta sunt de digestione et indigestione in genere.

Text. et com. 18. Et ideo necesse est quod digesta sint omnia grossa, eo quod calor ab eis resolvit multum humidum, et cum relicto commiscuit multum terreum decoctum : et sunt in effectu calidiora, quia diutius agit in eis calidum : et ideo amara et acuta in suis odoribus et saporibus inveniuntur : calor enim diu agens in humidum commixtum, tales effectus relinquit in ipso, scilicet grossius et siccius et lenius, eo quod multum resolvit de substantia ipsius : et lenius facit sive mollius, quia amittit extensionem quae fuit per calidum vaporabiliter resolvens humidum. Tantum ergo dictum sit de digestione.

CAPUT XVIII.

De pepansi qualiter est prima, et quid est quod dicitur multipliciter.

Inter species digestionis prima pepanText. et com. 19. sis est, eo quod illa simplicior et naturalior prima : quia ipsa est ex simplici actione calidi in humido seminali, sicut jam diximus. Nomen autem pepansis est digestionis cujusdam : et ideo pepansis

<--- Page Split --->

est digestio quaedam, et non generalis, nisi vocabulum speciei generi aptetur. Dicitur enim pepansis proprie digestio alimenti in fructiferis plantis : et quia digestio generalis completio quaedam est humidi, sicut ostendimus, oportet etiam specialem digestionem quae pepansis est, completionem quamdam esse. Dicimus enim pepansim esse completam quando semina plantarum per calidum digerens ad haec deducta sunt, quod tale alterum possunt producere, quale sit ipsum fructiferum, hoc est, planta quae semen protulit. Cujus probatio est a simili et in aliis : quia nos in omnibus completum dicimus illud, quod tale alterum perficere potest, quale est ipsum : cum enim inter vegetabiles potentias ultima sit generativa, necesse est quod ipsa sit complementum ipsius : eo quod a fine et ultimo est rei completio : et ideo humidum seminale in ea perfectum est in semine producto, cum potest producere plantam similem in specie ei quae semen producit. Erit autem a nobis sermo habendus de hoc in scientia de partibus animae vegetabilis. Hoc igitur est pepansis proprie et secundum speciem dicta quae pepansis vocatur. Dicuntur autem multa pepana singulariter ad omnia seminalia, et quaedam humida illis similia metaphorice transferuntur : ea enim quae quocumque modo maturantur ex calore naturali solo agente in humido seminali vel nutrimentali in hoc penna dici possent, quod maturatio ipsorum est frigore ab actione caloris simplicis, non tamen omnia haec secundum unam ideam, hoc est, forma generis vel speciei dicuntur, sed quorumdam erit nomen ad genus accomodatum, quorumdam autem erit per metaphoram. Sicut autem diximus nos, nomina non habemus propria quae nominent uniuscujusque compositi sive mixti factam maturationem universali calore et naturali frigore circa humida quae terminantur ab ipsis. Si enim sumatur pepansis specialiter in fructiferis, erit planta multipliciter fructifera ex humido radicali

suo : in radice enim est fructifera stipitis et virgarum et foliorum et radicum lateralium, quod non possunt perficere nisi humidum radicis esset completum ad haec producenda, quae digestio fit in planta e radice qua trahit nutrimentum de loco qui circa radicem est : et fit prima ejus digestio in terra, in qua separatur grossum non potens nutrire a subtili convenienti ad radicem et generationem : propter quam segregationem planta ventrem non habet, qui creatus est in animali propter hujusmodi separationem : tracto autem convenienti nutrimento solis calore elevatur hoc in stipite et ramis, et fit digestio in ipsis ad productionem ramorum et virgarum ex grossiori et terrestri humido, ad productionem foliorum ex magis aqueo, et ad productionem florum ex magis subtili, et per consequens productio fructuum : quia aliquando sunt semina in folliculis terrestribus : aliquando sunt semina in fructibus carnosis, sicut poma, et pyra, et uva, et ficus, et hujusmodi. Omnia haec complentur calore solis et planta ad esum et fructum, exigunturque in eis tres maturitates, sive sint ad esum, sive ad producendum : quarum prima est qua e fit in planta, in qua resolvitur humidum superfluum et commiscetur terrestri cum humido naturali, et induratur semen et inspissatur secundum substantiam suam : deinde per calorem solis qui evaporabiliter resolvit in ipso humido, resultat ab eo humidum superfluum : postea autem cadit fructus de planta, et frigiditate loci juxta terram, temporis, et naturali, quam habet in partibus terrestribus et aqueis, adunatur spirituale humidum, quod vaporabiliter calore solis dispersum est in ipso, et residet ad humidum aqueum : et hoc reprimitur infra partes terrestres sibi commixtas : et tunc fructus est esibilis et saporosus, et semina quae sunt in ipso excedentia, ex ipsa efficacia sunt ad aliam plantam producendam. In omnibus autem his modis diversitatis dicitur planta pepana, et humidum

<--- Page Split --->

quod est in ipsa, pepanum : et de his ex intentione quaeretur in libro de Plantis, et fructus pepanus, et semen pepanum. Pepansis autem ad genus extensa est, quae dicta fuit superius, quae est maturitas uniuscujusque humidi, ex quo fit commixtum corpus, an ex ipso potest produci mixtum corpus secundum actum per virtutem formativam quae operatur per calorem non in quantum humidum est, neque in quantum siccum est, sed potius operatur per eum in quantum naturalis est : et haec est causa quod pepansis alia est ab epsesi et optesi, sicut diximus supra : quia cum sit tripliciter consideratio caloris, in quantum est naturalis, et in quantum in humido, et in quantum cum sicco, tres oportuit species esse digestionis et non plures. Si autem per metaphoram trahatur pepansis ad aliquam proprietatem ex parte materiae, salvato tantum efficiente proprio qui est calor in quantum est naturalis, tunc erit in humido expellendo a natura et partibus mixti corporis : et sic pepansis dicitur esse sanguinum et nascentiarum et similium, sicut urinarum et egestionum. Sanguis enim dicitur pepanus, quoniam est maturus ad educendum in magnis apostematibus ex corrupto sanguine generalis : et similiter in nascentiis quae sunt pustulae vel parva apostemata, hoc est, quando humidum attractum ad locum apostematis et sufficienter digestum, sicut diximus ante, cum de digestione in genere loqueremur. Impossibile est enim quod calor naturalis aliquid digerat, nisi vincat id proportionaliter : vincendo autem solvit quaedam, et inspissat alia in commiscendo eis terrestria : et ideo cum fuerint maturata per calorem, spiritualia quae aerea sunt, spissantur ad aquea in remissione caloris, et aquea spissantur permixta terrestribus : et generaliter dicendo cuncta quae maturata sunt, ex subtilibus semper mutantur in grossiora et crassiora. Cujus causa est, quia calor naturalis quasdam partes ejus quae maturantur agit miscendo in seipsa,

sicut facit de partibus grossioribus quae solvi non possunt : quasdam autem ejicit quae sunt subtiliores, et facile resolubiles : et de eis in sermone de communi digestione satis dictum est.

CAPUT XVIII.

Quid sit homothes, et qua de causa habet fieri, et de quibus dicitur multipliciter.

Homothes autem est indigestio contraText, et con, 20. ria pepansi : est ergo homothes indigestio ejus alimenti quod est fructiferis plantis : alimentum autem hoc est humiditas indiffinita, eo quod ipsa completa et in fine digestionis et maturitatis non est deducta per calorem naturalem. Humiditas autem omnis aut est spiritualis quae est aerea, vel corporalis quae est aquea, vel commixta ex ambobus : non autem ita est spiritualis vel aquea, quod sit tantum habens humidum aeris vel aquae, quia sic non esset humiditas naturalis alicujus mixti corporis : sed quia quaedam sunt quae sunt plus aerea et spiritualia, sicut pinguia, ut oleum : quaedam autem plus aquea, sicut vinum : et quaedam habent humidum non fluens, sicut ligna et lapides : ideo dicimus aerea, vel aquea, vel ex ambobus. Cum ergo pepansis sit circa tale humidum, et opposita sint nata fieri circa idem, erit homothes circa tale humidum : quoniam necesse est privationem in omnibus deficere ad habitum, et pepansis est completio quaedam, eo quod ipsa digestio est, oportet homotherm esse incompletionem quamdam : haec autem incompletio est propter defectum agentis causae quae est calor naturalis : indigentia autem sive defectus caloris attenditur in hoc quod non proportionaliter mensuratur in humido naturali, quam

<--- Page Split --->

sæpe supra determinavimus, et est secundum proportionem geometricam sumpta : incommensuratio autem hic rursus fit ex una duarum causarum : aut enim humidum proportionatur naturae, sed calidum non proportionatur humido, sed est minus eo, et tunc non potest vincere ipsum : aut ita est, quod humidum excedit naturam mixti, sed calidum proportionatur naturae, sed non humido, et tunc non fit digestio, quia humidum nimis abundat : non autem potest esse tertia causa defectus ex abundantia calidi improportionaliter super humidum, quia hoc non causat indigestionem sed exsiccationem : nec potest esse quarta causa defectus ex diminutione humidi sub calido, quia hoc causat idem : quia ergo sic deficit digestio in homothe ex defectu calidi, ideo crudorum quae homothem patiuntur, humores sunt subtiles, quia ibi subtile non est eductum, nec grossum cum grosso permixtum : et ideo tales humores sunt frigidi magis quam calidi, quia calidum non egit in eos nisi imperfecte alterando et non maturando : ideo sunt incommestibiles si grossi sunt, impotabiles si sunt humidi. Hoc autem signum invenitur in pomis, in quibus dulciora sunt grossiora et sicciora propter humidi maturitatem : et acida sunt humida valde nimis grossa in commixtione sua, propter quod sunt indigesta omnia poma acida : et si elixentur, fiunt dulcia propter humidum per ignem decoctum : quia autem humidum naturale mixtorum corporum non simplex est, ideo nihil quod est solum humidum secundum seipsum et simplex, potest aliqua digestione maturari : sed mutatur sicut commixtum cum arido sicco : et ideo aqua quae est de numero liquorum, si sola et simplex sit, minime mutatur.

et homogenia in omnibus partibus. Causa autem hujusmodi in secundo libro hujus scientiae dicta est, ubi ostendimus diversitatem aquarum.

Diciturque homothes sicut pepansis Text, et com. 22. multipliciter de multis secundum omnes diversitates pepansis secundum speciem et genus et translationem metaphoricam, dicitur esse homothes defectus digestionis si contingat non maturum fieri humidum : unde dicitur urina cruda et secessiones crudae , catarrhi crudi propter unam et eamdem causam in communi. Quaecumque enim non vincuntur a calore proportionaliter, et partes eorum subtiles sunt et non constantes et permixtae, dicuntur crudae. Cruditas autem est homothes in Graeco. Si autem metaphoram extendemus ad ea quae exteriori calore complentur, dicitur Latine crudum quando humidum aqueum mollificans partes ejus non est extractum de ipso : et lac dicitur crudum, quando per calorem ignis et virtute coaguli sunt separatae tres substantiae ipsius, quae sunt semen et butyrum et caseus, et alia multa similia : omnia enim homothem patiuntur et cruda sunt, quando inveniuntur sine passione, hoc est, effectu maturitatis ex calore maturante : cum tamen possint permutari et couniri sive commixtione inspissari. Si enim non essent nata suscipere maturationem, non possent dici cruda : quia opposita sunt circa idem. Adhuc autem si nihil ageret in eis calor, sed tantum frigus, non dicerentur cruda : quia homothem non patitur aliquid, nisi quod est in aptitudine ad digestionem : hoc autem non est a frigido, sed est ex calido incompleto. Et ideo licet aqua dicatur elixabilis, tamen nunquam dicitur cruda sive indigesta : quia omne crudum natum est inspissari et impinguescere, sed aquam nunquam possibile est inspissari vel pinguescere. Cum autem dicitur aqua elixabilis, non tamen

<--- Page Split --->

conceditur esse digestibilis per elixationem, propter eamdem causam : quia scilicet non constant partes ejus : sed dicitur elixari improprie, quia per calidum agens in humido, frigidum amittit et partium suarum inspissationem, quae factae sunt ex frigido.

Quid est spesies et de explanatione diffinitionis ejus.

Est autem alicui fortasse dubium qualiter dicimus laterem crudum et pepanum, cum compleatur ab aliena caliditate sicca : et haec infra optesim passa vel statesim dicuntur. Sed intelligendum quod nihil prohibet in diversis digestionibus vel indigestionibus esse idem : et in una quidem erit metaphorice, et in alia erit magis proprie. Ars in hoc quod imitatur naturam complet humidum continuans opus ejus in latere : et quia ars non potest dare lateri caliditatem naturalem et intrinsecam, sed abundat ei humidum intrinsecum, ideo operatur per extrinsecum calidum, sicut natura per intrinsecum, et quoad hoc metaphorice later dicitur crudus et pepanus. Similiter autem est de completione vel incompletione lactis : sed illa est partim per intrinsecum calidum quod est in lacte, cujus calor excitatur per adhibitum forinsecus ignem, et maturat id quod est in caseo, ut continuet partes casei, et commisceatur partibus terrestribus ejus : et quoad hoc quod illud humidum magis naturale calido, eo quod sic commiscetur, dicitur lac crudum et pepanum. Tantum ergo dictum sit de pepansi et homothe, quid est, et propter quid est utrumque eorum.

Epsesisautemdigestioestalimentise - T e x t , etcom . cundapostpepansim , eoquodcalidumcumhumidoprincipiumestconservatio - nisvitæetesse : nonautemsicprinci - piumestcalidumconjunctumcumsicco . Estautemepsesisdigestioadtotum , quæfitacaloreagentecumhumidosic - utacausaefficiente : estveroejusin - diffinitiquodinhæretinhumidonutri - mentalivelalioquovishumido , exquoestreiaugmentumsecundumnaturam . Diciturautemepsesisadtotumdigestiomultisdecausis . Quarumunaestverior , quiaestdigestiouniversalisinomnibusmixtispernaturam . Cumenimformadansesseaccipiturinhumidodigestoperpepansim , utdiximus , oportetremacci - pereaugmentum : etideoattrahitprimoacaloresuocircumstanshumidum , etcalorequiestinhumidoradicalidigeritipsum , utfiatconveniensadhocquodconvertaturinsubstantiamejus : ethoc , sicutdiximussuperius , inomnibusrebuscommixtis : etideodicituradtotumdi - gestio . Aliacausaestetbona , quiavide - licetdicituradtotumdigestio , eoquodconstitutojamtotoperpepansimlargesumptam , perepsesimdigeriturhumi - dumadomnespartesreiconstitutæ . Veldicituratotodigestibiliadtotumdigestio , quiaomniamixtaepsesidigeruntur , nonautemoptesivelpepansi : quamquamenimpepansidigeranturveloptesi , d i - gerieliampossuntepsesi , sednoncon - vertitur : quiainquibusestabundantiaaquæ , nonpossuntepsesidigeri , sedelixaripossunt . Similiteresseradicalehumidumelexarinonpotest , sedetnonconvertitur .

<--- Page Split --->

Quidam dixerunt quod dicitur esse ad totum digestio, quia est perfecta : quod licet verum sit, tamen nunc non esset ratio quare potius primo diceretur epesies esse ad totum digestio, quam pepansis vel optesis : quia utraque illarum est perfecta. Aliis autem placuit quod diceretur ad totum digestio, quia esset interior in organis naturalibus, exterior in organis artificialibus : sed pepansis secundum istos est interior tantum in organis naturalibus, et optesis est interior in organis artificialibus tantum. Sed nos hoc non concedimus, quia secundum hanc doctrinam non valeret, ut supra diximus : quia hic inquiruntur passiones mixti corporis, quas suscipit a qualitatibus activis, quarum optesis nulla esset secundum hanc rationem. Nos autem infra necessariis exemplis ostendemus optesim esse in organis naturalibus, et esse digestionem naturalem. Forte autem melius dicitur ad totum digestio respectu optesis, quae non aequaliter est ad totum : quia licet exteriora assentur calido et sicco, tamen quia intus remanent humida ea quae assantur, necesse est quod interiora compleantur a calido humido immediate inter partes interiores agente : epesies autem quod intrat in esse, laxatis poris, immediate est ad totum digerens. Et forte haec ratio verior est omnibus aliis.

Est autem efficienter a calore communiter agente cum humido et in humido : talis autem calor potius agit quantitate quam acumine , sicut in superioribus ostendimus : et ideo non consequitur calor suas operationes sine operationibus humidi : quia cum calor dissolvit rem quae digeritur, humidum laxat exteriora rei, et tria facit in ipsa : humore enim suo laxat et spongiosa et mollia facit exteriora rei, per hoc quod humor facit unam partem_ terrestrem dissolvere ab alia : laxata autem erit ipsa amplioris calidi receptiva : et per hoc citius digeritur. Humor etiam subtilitate sua commiscibilis est et aperitivus quodam modo pororum,

et sic præstat egressum calido. Est etiam male terminabilis humor, et per hoc influit in interiora rei, et secum defert calidum, cujus humor est vehiculum ut in interioribus rei digerendæ superfluant : et hoc modo humidum cum calido operatur in epsesi. Calidum etiam cum humido tres habet operationes. Quarum Calidum cum humido primo est, quia ex hoc quod hebes est, tres habet operationes. operatiopotius qualitate quam quantitate operatur, et dissolvit sine adustione : ideo aperit poros, cum calidum et siccum stringit eos. Aliud autem facit opus, quia cum res similes maxime sint miscibiles, miscet calor humidum digerens cum humido quod digeritur, et parum consumit de ipso, sed extrahit : et hujusmodi signum est in brodiis, quæ albescunt et pinguescunt carnibus in eis decoctis per elixationem. Tertium autem opus, quia dissolvit partes terrestres, et non dividit actuali divisione, sicut facit calor siccus : ideo elixata rariora sunt non elixatis : et tamen assa nunquam in partibus suis inveniuntur. Est autem ista digestio in illo indiffinito quod inhaeret in humido digerendo, quod indiffinitum nihil aliud est nisi qualitates ipsius, quæ faciunt ipsum distare a fine digestionis qui est, ut supra diximus, quod sit utile conveniens ad rei substantiam conservandam vel augendam : quod quidem in animalis nutrimento magis est manifestum : quoniam indiffinitum est , quod non est simile membris animalis : finitum autem et completum est, quando ultima digestione membris efficitur simile : oportet autem omne digestibile esse humidum secundum actum, licet sit commixtum cum sicco secundum essentiam : quia cum digeratur ad hoc quod recipiat formam et figuram ejus quod digerit ipsum, non autem susceptibile est aliquid formæ et figurae, nisi humidum secundum actum, oportet ipsum quod digeritur, humidum esse : si autem esset tantum essentialiter humidum, non retineret formam et figuram quas recipit, nec spissaretur per decoctionem : et ideo oportet quod ha-

<--- Page Split --->

beat statum essentialiter permixtum . Hoc ergo modo diffinitio erit epesis : quod est ad totum digestio a calore humido ejus indiffiniti quod inhaeret in humido.

CAPUT XX.

De his in quibus est proprie epescis, in quo est digressio declarans proprietatetem frixorum in tiganis et saginiis.

Dicitur autem proprie vocabulum epsesis in elixatis dumtaxat esse digestionem et decoctionem humidi rei digerendae. Humidum autem digerendum duplex est, scilicet spirituale quod est aereum secundum abundantiam in re mixta contentum, vel aquaticum. Digestio autem fit vi caloris ignis in humido elixante, sicut diximus. Si autem quis objiciat quod id in quo abundat aereum humidum elixari non potest, quia quaecumque digeruntur, spissantur : aereum autem calore dissolvitur, et ita non digeritur : ergo non elixatur. Respondebimus quod eadem objectio de aqueo humido fieri potest, et unam habet solutionem : quia, sicut diximus, calor commixtivus est per hoc quod terrestres partes cogit ire in aqueas, et aqueas cum terrestribus in aereas : et per hoc necessario inspissatur utrumque humidum tam spirituale quam aqueum : resolvit enim calor digerens subtiliora, et alia commiscet, sicut diximus. Quaecumque autem friguntur in tiganis sive patellis sive chaldariis : et si sit in eis aerea humiditas quae pinguis est, sicut olearum, omnia assantur : patiuntur enim illa ab exteriori calido sicco. Calidum enim siccum quod assativum est, et facit id quod est humidum dispersum haerens per totum aridum in exterioribus : quia assum assumit humidum in

interiora sui. Sed elixatio hoc facit humidum contrarium, quia in elixato humidum expellitur ad exteriora a calefactione quae est exterius in elixante humido : ideo elixata sicciora sunt extrinsecus quam assa, quia elixata non trahunt humida in seipsa quemadmodum assa : et hoc ideo fit, quia cum elixantur, exterior caliditas elixantis fortior est quam interior rei elixatae, et attrahit eam, quae egrediens educit humidum secum : et ideo interiora aridarelinquuntur. Hujus signum est, quia ea quae sunt fortiter attractiva humoris, faciunt cito elixari quae coquntur, sicut si «vitri partes interponantur cum carnibus elixandis, citius compleretur : et hoc magis facit vitrum multum adustum, quia siccius est, et multum ad se trahit humorem : si autem interior elixati corporis caliditas superaret, absque dubio retraheret humidum ad interiora : et sic interiora non arescunt, sed potius exteriora. Haec autem omnia dicta sunt ad sciendum, quod signum elixatorum est quod intus arent, et extra humida sunt : propter quod frixa in tiganis, non sunt elixa, sed assa dicenda : cum extrinsecus inveniantur sicca contracta et corrupta, intrinsecus autem humida. Causa autem est, quia humidum spirituale quod est in saginis et oleis, multum ramificatur calido ignito : ideo parum vel nihil hebetat calorem naturalem ignis : propter quod ignis non prohibitus statim superfervet exteriora superficiei ejus, quod superfervens aer dividit eam in minuta, et superflucret adurens quamlibet minimam ejus partem, quae adusta curvatur et contrahitur ad proximam, et e converso proxima ad ipsam : in qua corrugatione necesse est claudi poros extrinsecus : et ideo calidum frigens non potest intrare in interiora frixi, et humidum interius motum a calido ustivo, non potest egredi, sed veniens ad exteriora, et clausos poros inveniens, reflectitur, et interius habet motum reflexivum : et ideo saepius discurrens per interiores partes, humectat eas : et ideo frixa hu-

<--- Page Split --->

mida intus inveniuntur. Tamen scias quod inveniuntur interius minus humida assis, et exterius minus sicca eisdem : et hoc est propter humidum aereum frigentis caloris , qui praservat a combustione, licet parum. Haec est causa quare frixa aperta per incisuram quando sunt calida, cum impetu et stridore emittunt quasi torrentem humidi albi pinguis, et postea sunt sicca valde, non tamen adusta : quia videlicet interius humidum solutum a calore frigente decurrit in interioribus, et petit exitum quem negat ei contractio exteriorum partium : propter quod multiplicatur calor ejus et substantia, quia vapor reflexus in seipsum, in humidum pingue convertitur : et ideo quando frigido aperitur, quasi simul exilit cum stridore : et hoc humidum sic exiens, si non fuerit valde calidum, signum est quod assatio sit completa : et hoc contingit, quia tunc rarum est, et in rara substantia non violentus est calor adhaerens ei, nisi sit multum viscosum. In hoc iterum scitur causa quare magis dolorosus et vulnerativus est calor saginarum quam aquarum ferventium : perfusus enim ferventi oleo, magis dolet, et profusius exuritur quam perfusus aqua ferventi : contingit enim hoc absque dubio propter acumen caloris, quod acutius est in humido spirituali quam aqueo : et ideo magis alterat sensum ex calore, et profundius exurit ex acumine et subtilitate humidi aerei.

CAPUT XXI.

Et est digressio declarans qualiter intelligitur, quod elixata intus sunt arida et exterius humida.

Oritur autem dubitatio de dictis : si enim in elixatis arent interiora, et hoc

contingit propter intrinsecus calidum : aut illud pertingit ad interiora, aut non pertingit ad ipsa. Si autem pertingit ad interiora, tunc resolvet humidum intus sicut extra : et ita arent intus et extra, et magis extra : quia extra vicinius conjungitur calido resolventi humorem. Adhuc autem si aret : ergo destituitur humido naturali, vel accidentali humido calidi elixantis, aut utroque. Et siquidem destituitur humido naturali, tunc exteriora magis destituuntur, quia viciniora sunt calori. Si autem intelligitur de humido accidentali corporis elixantis, adhuc videbitur inconveniens, quia hoc est vehiculum caloris ad interiora : ergo interiora infunduntur ipso, et per ipsum humectantur, et sic non relinquuntur arida. Adhuc autem in eisdem poris sibi conveniunt humidum interius exiens et humidum exterius intrans : ergo utrumque impedit aliud : ergo intrinsecum humidum manet intus : et sic res elixata intus debet esse humecta naturali humiditate. Adhuc nobis hoc manifestatur in quodam signo, quia caro quae bullivit in aqua, contrahitur et induratur et corrugatur pellis ejus : quae omnia signa sunt clausionis pororum in exterioribus : et sic humidum intrinsecum effluere non potest a re elixata : manet ergo interius humida. Amplius signum istud generale non videtur : quia ova sive elixentur, sive assentur, semper interius manent humida et exterius sicca : et invenitur in vitellis eorum in medio humor sanguinosus quando infrigidantur, sive sint elixata, sive assata, et exterius inveniantur compacta dura, et duriora sunt postquam infrigidita sunt quam cum calida, sicut fere omnia elixata et assata. Adhuc autem ambiguum est quod dictum est, quod si interior caliditas vinceretur in elixato, quod ad se traheret humidum : quia omnis caliditas excellens proportionem mixti corporis, dissolvit et exsiccat educendo humidum. Si autem interior caliditas vinceret elixantis caliditatem, ipsa esset magis excellens quam calor

<--- Page Split --->

elixantis excellit proportionem mixti : ergo calor interior tunc in multo excelleret mixti proportionem : ergo dissolveret humidum, et educeret ipsum exsiccando.

Ad haec autem respondentes dicimus, quod in omnibus elixatis in quantum elixata sunt, hoc est, quantum ad actionem pertinet elixantis, arent interiora, et exteriora sunt humida: potest tamen hoc impediri per aliquod accidens corporis elixati, sicut nos statim dicemus de elixatione ovorum : cum autem aret interius elixatum, dico quod est destitutum in interioribus humore naturali: calidum enim excellens proportionem mixti, evocat calidum proportionale quod est intus: et quia invenit poros et corpus spongiosum et molle, illis de causis quae supra dictae sunt, ideo calidum naturale intensum per calorem elixantis: secum ad exteriora extrahit humidum intrinsecus, quod est ebulliens ex calido et superfervet ei : et tunc diffunditur in exterioribus rei, et fluit etiam in aquam elixantem, et colorat eam colore elixati corporis. Exteriora autem humida sunt, quia ibi tenetur humidum per accidentale humidum tangens ipsum, cui permisectetur humidum naturale. Et per hoc patet, quia non resolvitur totum humidum interius, sed decurrit ad exteriora : ab exteriori enim rei minus dissolvitur propter continens humidum elixantis. Et ideo triplex humidum habent exteriora, scilicet naturale intrinsecum, et naturale extrinsecum quod decurrit ab interioribus ad ipsa, et accidentale extrinsecum : nec unum alteri obviando restringitur : quia cum intrinsecum magis sit acutum propter hoc quod calor bulliens ipsum magis est acutus, interius penetrabit exterius violenter, et non e converso. Est autem calor intus magis acutus tribus de causis, quarum prima est : quia magis separatur ab humido aqueo quod hebetat ipsum, quod non adeo pertingit ad interiora sicut ad exteriora : calidum enim sunt subtile et acutum est in actione : et ideo pertingit

interius in rem plus quam humidum. Alia causa est spissitudo partium corporis elixati, in quibus plus multiplicatur et commissatur calidum quam in partibus aqueis quae non sunt adeo subtiles : et ideo interius calidior est res elixata quam extra. Tertia causa est, quia ibi agit duplici calido, scilicet naturali, et accidentali : quod non fit in exterioribus : et quia ibi calidum naturale cito resolvitur, in interioribus autem magis continetur per partes circumstantes. His ergo de causis penetrat interius humidum, quod per ista tria acuitur per exterius humidum, et recedit ab interioribus. Quod autem dicitur non esse dura res elixata, non est verum si digesta est in fine elixationis : sed a principio antequam calor fervens in humido superferveat partibus, ex interioribus resolvit humidum exterius : et tunc contrahitur res elixanda, sicut est videre in carne quae elixatur. Statim enim in prima ebullitione contrahitur, ita quod retrahitur ad extremitates ossium quae sunt in ipsa, et inspissatur pellis, et caro dura est, ita quod vix potest sibi infigi unguis. Cum autem calor convaluit in interioribus et superfervet acute in interioribus, refluit humidum, et resolvuntur exteriora ab interiori humido penetrante, et exteriori humido laxante : et tunc caro extra mollescit, et pellis recooperit ossa plusquam fecit quando primo bulliverat : et tunc infigitur sibi unguis, et est complete elixata, quinimo tunc resolvitur ab ossibus : eo quod humidum quod egreditur, dissolvit eam undique, et quasi partes discontinuavit. In ovis autem per accidens accidit contrarium : quia sive elixentur, sive assentur, humidum subtile resolvitur ab ovo, et remanet viscosum : quia substantia utraque ovi, scilicet albugo et vitellum valde viscosa est, quae extracto subtili humido, multum conglutinatur, ita quod obstruuntur pori exteriores : et tunc humidum ab interioribus veniens, reflectitur ad interius centrum, cum non patet via ad exeundum : et ideo interiu

<--- Page Split --->

remanet humidum : et quia aereum est humidum distrahens in ipso, quod quando frigido constat, pingue est, ideo gutta in centrum ovi est sanguinata. Frigida autem duriora sunt postquam sunt elixata vel assa : quia humidum dispersum in partibus calidi quod mollit calidum, spissatur per frigidum et adunatur et retrahitur : et tunc non mollit partes : et ideo efficitur tunc res dura quæ mollis fuit. Quod autem dicit Philosophus, quod interior calor ad se traheret humidum si vinceret, intelligi debet, quod ad se traheret naturale si vinceret in quantum est naturale, et non in quantum est calor : quia si vinceret in quantum est naturale, tunc remaneret humidum ad substantiam rei mixtæ, et tunc illud humidum contineretur a calore : sed si excederet calorem elixantem, tunc esset excellens calorem elixantem in quantum est calor, tunc esset corruptivus substantiæ, sicut probat objectio.

est in humido, ita quod decurrere potest ab interioribus ad exteriora. Quæ autem metaphorice elixantur, aut elixantur cum sint sicca actu, aut cum sint actu humida. Si autem sunt actu sicca, aut habent humiditatem solubilem tantum, sed non a partibus terrestribus : aut habent eam solubilem et separabilem, sed non commiscibilem cum terrestribus partibus. Si autem habent humiditatem solubilem, sed non separabilem, tunc sunt sicut aurum quod liquefactum cum latere trito et sale in proprio humido decoquitur et depuratur, et argentum similiter : cuprum autem depuratur cum arena sive sabulo. In nullo autem horum humidum separatur a terreo sibi commixto per naturam, sed potius fumosum impurum effumat in ipsis, et distillat fætulentum terrestre, et ita depurantur. Si autem habent humidum sequestrabile quidem a terreo, sed non commiscibile cum ipso tunc iterum decoquitur humiditate propria quæ distillat ab ipsa, sicut ligna viridia humorem distillantem ab eis emittunt ad ignem posita.

CAPUT XXII.

De his quæ sunt elixabilia proprie, et quæ sunt elixabilia metaphorice.

Text, et com.

Si autem proprie sumatur elixatio, non omne corpus mixtum erit elixabile : in quo enim nullum est humidum separabile ab ipso, sed solum humidum continuans inseparabile : illud enim est inelixabile, quemadmodum lapides. Adhuc autem si non sint adeo terrestria et sicca corpora ut lapides, sed habent plus de humido aqueo et aereo, sed non potest separari ab eis per calidum et humidum agens, dicetur inelixabile, sicut lignum. Illa enim sunt elixabilia proprie dicta elixatione, quæ habent humiditatem passivam ad separationem a partibus in quibus est, ab ignitione sive caliditate quæ

Alia autem multa aliter elixantur, sed Text, et com. 26. non juxta eamdem rationem secundum formam susceptam, sed potius metaphorice : quia minime propriam omina non habemus in talibus, quæ proprie jaceant quilibet differentiæ quæ in talibus invenitur. Aurum enim et metallica elixantur in proprio humido, similiter autem et ligna viridia, et non in humidio ignis elixantis, quia ille est calidus siccus : sed conveniunt in hoc cum elixatis, quia humor eorum intraneus solvitur et decurrit ad exteriora sicut in elixatis : sed differt in hoc ab eis, quod in auro non separatur a terreo, nec in aliis metallicis : sed frigido coagulante eadem metalla recurrit humiditas intus. In lignis autem viridibus distillat : nec propter hoc mollificatur lignum, sed potius induratur arefactum. Sed in vere elixatis ab interioribus egreditur humi-

<--- Page Split --->

dum et non recurrit, et mollificantur exteriora corporis elixati per ipsum. Ea autem quae actu sunt humida, etiam metaphorice elixantur, aliquando autem per caliditatem alienam, aliquando autem per propriam.

Pr.ct. et com. Similiter ex parte humidi quandoque 27. separatur humidum in eis ad partem unam, et fætulentum terrestre ad partem aliam : aliquando autem separatur substantia terrestris ad unam partem, et aerea ad aliam, et aquea ad tertiam : a caliditate enim propria agente separatur humor vini a fæce residente, quæ quia in humido est, digestio elixationi similis est : et de hac satis supra dictum est. In lacte autem a calore alieno cum calore coaguli caseus à butyro et serum ab illis duobus separatur : et de hoc etiam supra expeditum est. Est autem hæc completio in calido humido, et ideo similis elixationi : quoties enim et quot modis lac vel alia substantia actu humida permutatur in substantiam quamdam et speciem diversam per sequestrationem terrei ab aqueo et aereo et ab igne exterius circumstante et calefaciente, toties et tot modis fit metaphorice elixatio : et semper fit simile epsesi quoad efficiens quod est calidum in humido, et quoad humidum quod semper decurrit ab interioribus exterius, licet aliquando in toto relinquat exteriora, aliquando autem non. Sicut autem diversimode res elixantur et maturantur, tum proprie, tum metaphorice : ita non habent unum finem ad quem per elixationem et maturationem deducuntur : quædam enim maturando elixantur ad escam. sicut carnes, et esibilia universaliter : quædam autem ad sorbitionem, sicut humida. Multa autem ad alium usum : quia quædam medicinæ laxativæ quæ pharmaca dicuntur, ut scamonea, elixantur ut reprimatur malitia eorum. Unum tamen est signum eorum quæ elixantur proprie, et quæ elixantur, cum

sint humida, sive quæ elixantur sicca existentia : dicuntur enim elixata quæ calore humido pinguiora queunt fieri, aut minora, aut graviora, sive quando quædam eorum efficiuntur talia, illa vero contraria, scilicet macilentiora, aut majora, aut leviora, propter illud quod per elixationem sunt disgregata in partibus siccis et humidis, sicut patuit in omnibus superius enumeratis, in quibus omnibus humidum defluxit a sicco, sive penitus effluendo, sive in exterioribus manendo, sive etiam redeundo ad interiora. Dicimus enim elixatione quædam quidem densari et graviora effici, sicut caseus : quia densior est et gravior quam fuerat prius quando natabat immixtus lacti et butyro : serum autem attenuatum est et leviatum, et butyrum pingue et levius effectum similiter et recoctum. Est autem recoctum spissum gravius lactis, quod remanet coagulatum quando lac multum decoquitur : efficitur enim tunc recoctum spissius et gravius. Similiter autem mel decoctum efficitur rarius : rarum autem et talia minora efficiuntur leviora. Hæc autem diversimode dicta sunt elixabilia. Si autem oleum secundum se solum alii rei non permixtum accipiatur, non potest elixari, eo quod nihil horum secum patitur a calido agente in humidum : nec enim plus impinguatur, nec minuitur, ita quod fiat densius quam prius, nec extenditur in majus, nec fit minus pingue, nec gravatur, nec alleviatur : cujus causa pro certo est, quia est viscosum : et ideo terrestria tam fortiter cohærent cum humidis aqueis et aereis, quod citius evaporantur cum ipsis, quam separentur ab eis : cujus signum est, quod fumus olei est valde fuliginosus, eo quod terrestria combusta effumant cum humidis, et propter humidum aereum subtile fuligo olei multæ est adhærentiæ, et est mollis, et lubrica. Quia ergo partes terrestres effumant cum humidis, et non humidæ partes per se, ideo permanet æqualiter spissum et æqualiter pingue secundum essentiam, et ideo non elixatur. Tantum

<--- Page Split --->

ergo dictum sit de digestione quae est secundum epsesim dicta : non enim oportet nos dicere qualiter fiat in organis naturalibus in hepate, vel a calore cordis, vel ab utriusque „calore, scilicet hepatis et cordis in animalibus : quia constat quod digestio animalium est in calido et humido : et ideo quoad passiones et effectum digesta ab elixatis non differunt : quia universa haec tam artificialia quam naturalia sunt propter eamdem causam : et ideo haec omnia intus arent, et extra sunt humida : licet in modo differunt, quia certior est natura in operatione quam ars.

CAPUT XXIII.

De’molinsi quid sit, et quae sint causae ejus, et quae sint signa ejus quod molinsim patitur.

Text, et com 85.

Molinsis autem quae est indigestio opposita epsesi, erit utique multipliciter dicta sicut epsesis. Molinsis ergo quae est contraria epsesi, primo et principaliter dicta est indigestio ejus indiffinita, quae est in corpore digerendo quod est materia molinsis et epsesis. Fit autem hoc ab indigentia et defectu caliditatis circum- stantis, quae est in humido digerente. Dictum est autem prius, qualiter istud intelligitur : et dictum est quod indigen- tia caloris semper est cum algore sive frigore. Non enim perveniret unquam in- digestia calidi, nisi calidum cum frigore misceretur : quia sicut album est nigro impermixtum, et albius nigro impermix- tius : ita calidum est frigori impermix- tum, et calidius frigori impernixtius : potest tamen comburi res aliqua, et non illa dicitur indigesta, sed combusta : sed indigesta dicitur quae est alterata calido, sed non completa propter calidi defectum :

oportet enim in omni digestione, quod res digerenda secundum aliquid moveantur calido et alterentur, sed non completur, quia calor alterans et perficiens non sufficit : et ideo fit defectus circa calorem et digestionem. Defectus autem istius dua sunt causae in genere, scilicet multitudo caliditatis in humido digerente, et multitudo humiditatis et indigestibilis : tunc enim in utraque istarum causarum evenit ut calidum digerens moveat quidem, sed non sit tantum ut mollificet rem et pariter totam digerat eam. Invenitur tamen in quibusdam libris, quod prima causa sit multitudo caliditatis in humido : et illa est falsa littera : tamen si ad veritatem reduci debeat, oportet quod intelligatur de caliditate quae est in humido rei elixanda, quae tanta sit quod non vincatur ab extrinseca caliditate elixantis. Glossant tamen quidam sic, quod intelligatur de multitudine caliditatis permixtae cum frigido in humido elixante : sed hoc nihil est, quia haec non est multitudo caliditatis, sed potius paucitatis ejus. Posset etiam dici quod alia est caliditatis multitudo, et alia magnitudo. Multitudo enim est quando in multis partibus humidi diffusa est et divisa : et tunc attenuatur acumen ejus, et non digerit : et ideo quae sunt multi humoris frigidi in interioribus, non bene digerunt cibos : et hoc modo multitudo caliditatis in humido causa est indigestionis. Magnitudo autem caliditatis est ex acumine ejus, et illa indigestionis causa esse non potest : et quia molinsim passa sunt quaedam mota a calido, sed non sunt completa, ideo sunt duriora elixatis, et humidum eorum magis est dispersum in eis quam in elixatis : quia enim caliditas movit, ideo exsiccavit aliquid de ipsis : et ideo res tunc contrahitur circa centrum, et tunc comprimumt se partes, et ideo indurantur : ideo etiam humidum motum et non eductum diffudit se in partes undique, et disgregatum est, non simul omnes in interioribus vel in exterioribus, sicut est in exterioribus elixatis et in interioribus in

<--- Page Split --->

passis. Sic ergo patet quid est epsesis, et quid est molinsis.

CAPUT XXIV.

De optesi, et utrum illa sint optetica, quae primo elixantur et postea assantur.

28 28 28 28 28 28 28 28 28 28 28 Optesis quidem est digestio. et quando civra dimivocabulum accipitur proprie secundum dium. usum et institutionem ipsius, tunc fit a caliditate sicca et aliena : quia tunc non dicitur compleri per optesim, nisi quod arte completur, sicut id quod assatur. Quando autem fit a natura, etiam tunc fit a caliditate aliena ejus quod comple- tur per optesim, licet non fiat a caliditate aliena animalis. Si enim nullo modo esset a caliditate propria et intranea, non esset species digestionis : cum omnis di- gestio sit completio a naturali et proprio calore, sicut supra ostendimus. Quod autem quidam dicunt, quod optesis non fiat nisi a caliditate aliena, et non sit spe- cies una digestionis, sed potius dige- stio, posterius dicetur de ipsa, eo quod completio quaedam est cibi, nos indubi- tanter falsum esse probabimus infra, et ostendemus naturam optetice operari, et mentem Aristotelis esse, quod ista prin- cipaliter sint in natura, et secundario in arte : licet nomina principalius artificiosis conveniant quam naturalibus. Est haec digestio in indefinito humidi sicut et aliae : unde licet aliquis primo complere incipiat elixando, et postea permutet, et maturet ipsum non ab humidi caliditate sicut elixatio complet, sed a caliditate sicca sicut complet assatio, cum comple- tum fuerit quod taliter maturatur, ipsum erit assatum, et non elixatum : et si abundanter ultra maturitatem assetur, dicetur torreri : eo quod tunc aridum et

siccum valde invenitur : cujus probatio est, quod omne id quod siccius est extra quam intra, completur ab arida caliditate, sicut supra probavimus : ideo enim partes exteriores sicciores sunt quam interiores, cum in elixatis sit e converso : talia autem quae primo inceperunt elixari, et postea completa sunt sicco calido, interius sunt humida, extra sicca. Constat ergo quod assata et non elixata debent dici. Quod autem intus sunt humida, exterius sicca illa quae sunt assata, ostenditur per consilium sapientium, qui docent eos qui labore corporali manuali victum quaerunt, uti assis potius quam elixatis, eo quod duriora sunt extra, et non resolvuntur facile in sudores, et tamen humidum nutriens habent intus. Sunt autem sicca extra, et humida intus : quia difficile vel forte impossibile est ea quae assantur, intrinsecus et extrinsecus aequaliter calefacere ad ignem calidum et siccum : quae enim propinquiora sunt igni, citius arescunt, et magis propter hoc indurantur : et cum pori extra coarctati et clausi fuerint, humidum intrinsecum ebulliens ex calido movente, et quaerens exitum, nequaquam valet egredi, sed potius includitur quando pori conveniunt et clauduntur: et horum omnium causam supra assignavimus cum de epsesi sermo haberetur.

CAPUT XXV.

Et est digressio declarans de permutatis ex una digestione in aliam, et qualiter digestione cibi laborantibus est utendum.

Est autem dubium de permutatis ab epsei in opesim. Si autem espetica in- terius arent, si postea optesi complentur, resolvet calor hujus siccus humidum quod est in superficie, et ita erunt et exterius

<--- Page Split --->

et interius sicca : ergo non epestice nec optetice, nec epestica nec optetica, ut videtur. Adhuc autem sicut est permutatio elixationis in assationem, ita est permutatio assationis in elixationem : assata autem sunt exterius sicca, et interius humida, et illa per sequentem elixationem privantur interiori humido, et humectantur extra, ut videtur. Amplius hi qui manibus victum quaerunt, motu et labore calorem excitant : calor autem resolutivus est spirituum, et ductivus caloris ad exteriora : eductus autem ad exteriora calor diminuitur in interioribus, et per consequens non valet complere digestionem cibi duri : ergo his qui manibus victum quaerunt, non est conveniens cibus durus, sed mollis : mollis autem est elixatus : tales ergo uti debent cibo elixato. Adhuc quo cibo utentur laborantes labore spirituali ? his enim cerebrum in motu est et calidum : cerebrum autem calidum, humidum quod est in stomacho trahit ad seipsum, et convertit in catarrhos : ergo talibus malus est cibus mollis et humidus, scilicet elixatus : et ita videtur quod etiam philosophantes uti debent assis et non elixatis.

Ad omnia autem talia dubia sciendum, quod elixatum secundum ordinem digestionum potest compleri per opesim, et non e converso : quia cum elixatur usque ad decursum humidi ab interioribus ad exteriora, tunc humidum propter calidum siccum in optesi redit ad interius, et interiora manent humida : quia via non clauditur propter opesim, sed potius aperitur : in optesi autem clauditur via exterius, et comburuntur exteriora, ita quod non possunt mollificari et accidentali humido postea in elixatione : et ideo humidum quod est intus, non revocatur ad exteriora per calidum humidum elixans, et ideo manent habentia proprietatatem assatorum. Illi autem qui victum quaerunt manibus, non habent laborem nisi proportionatum viribus : quia aliter cito induceret lassitudinem, et subjecti destructionem : et ideo non omnino con-

sumit et dissolvit, sed multum convertit nutrimentum, et velociter portat ipsum ad locum ubi calor abundat : calor enim talium plus consumit de cibo quam convertat, nisi cibus resistat calori per hoc quod est durus : et ideo talibus conveniunt assa et dura : quia mollia dissolverentur in ipsis in sudores : convertens autem calor digestivus durum in talibus portat ipsum ad locum ubi abundat motus : et ideo fabri in brachiis majores sunt, quia plus de nutrimento deportatur ad brachia eorum, et ex colore indurescunt eis nervi et carnes in membris illis, et eadem causa improportionaliter grandescunt crura fullonibus, et non tantum est hoc aliquando in se, sed in filiis : quia filii fullonum frequenter nascuntur cum magnis cruribus, et filii fabrorum cum magnis brachiis. De philosophantibus autem e converso est : quia spiritus in ipsis cedit in virtutem spiritualem, et ideo minus in eis viget virtus naturalis : quia tota materia transit in animalem spiritum, et ideo nisi mollibus utantur et elixatis, remanet humor cibi putridus indigestus. Motus autem cerebri etsi attrahat, tamen etiam consumit, et ideo illud accidens non multum nocet. Et per hoc patet solutio omnium dubitatorum.

CAPUT XXVI.

Qualiter epescis et opesis fiunt in organis naturalibus.

Optesis autem et epescis fiunt quidem 2s, arte, sicut dictum est : quia ex operibus versus finern. artis imposita sunt nomina : fiunt autem etiam a natura universaliter species iste similes : sunt enim passiones assorum et elixatorum, sive fiant in organis naturalibus, sive artificialibus, quoad efficiens et passum : quia efficiens in

<--- Page Split --->

epsesi semper agit in calido cum humido et efficiens in optesi, semper agit in calido conjuncto cum sicco : passum autem in epsesi, semper erit intus siccum et extra humidum : in optesi autem semper erit intus humidum, et extra siccum. Quando autem fiunt istae species in organis naturalibus, sunt species eorum magis innominabiles, eo quod magis latent quam quando fiunt arte. Oportet autem quod principia fiant in natura, quia ars naturam imitatur, et non e converso : quia primum nunquam imitatur secundum, ut dicit Dionysius, et forma nunquam imitatur formatum, nec causa imitatur effectum, sed e converso. Et ideo falsum dicunt, qui dicunt etiam naturam imitari artem. Imitans enim accipit ab. eo quod imitatur. Natura autem nihil accipit ab arte, sed e converso. Epsesis autem imitatur naturam in hoc quod complet cibum calido et humido digerentibus : quia digestio qua completur cibus in corpore animalis, similis est epsesi in eo quod a corporis caliditate per hepar et cor fit digestio a calido cum humido. Similiter indigestiones quaedam sunt similes molinsi quae fiunt ex defectu naturalis caloris in humido, aut ex defectu calidi cum humidum sit improportionatum, aut ex abundantia humidi super calidum, sicut superius dictum est. Dicut autem quidam hic, quod optesis nunquam fit in organis naturalibus, mentientes contra Aristotelem in Littera ista. Dicant enim qualiter complentur ossa in animalibus, si nunquam fit optesis in organis naturalibus : ossa enim dura sunt extra, et humida et medullosa intus : nec unquam indurari possunt nisi calido sicco : propter quod dixit Empedocles ossa constare ex octo partibus, quarum quatuor dedit Vulcano. Ideo dicit Avicenna, quod natura sagax est, et distribuit calidum quod instrumentum est naturae, ut supra diximus, et carnem quidem complet per calidum et humidum, et ossa per calidum et siccum, et cartilaginem per medium :

sed et materia et humor ex quo sunt lapides et præcipue marmora, hoc modo per optesim complentur a natura. Unde constat apertissime illos non intellexisse philosophiam. Indigestiones etiam quædam similes sunt statesi, in quibus ossa non satis durescunt, etc.

CAPUT XXVII.

De vermibus in inferiori alvo, in quo est digressio solvens dubitabilia quæ sunt de hoc.

Fuerunt autem quidam qui dixerunt Text, et com. 28. quod in digestione molinsim passa in cibo animalis in stomacho, generantur animalia, sive vermes, qui lumbrici vocantur, quorum dictum nitebatur cuidam signo : quia lumbrici in superiori alvo inveniuntur in mortuis animalibus quando inciduntur, et ejiciuntur aliquando per vomitum : per vomitum autem ejici consueverunt ea quæ sunt in superioribus ventris. Adhuc autem quidam medicorum objiciunt ad hoc per experta : quoniam inventus est aliquando homo, cui vermes qui ascarides dicuntur, perforaverunt ventrem superiorem, et exiverunt per ipsum. Adhuc autem quod in putrefacto de quo generatur animal, necesse est esse humidum subtile, quod constare facit animalis calor naturalis egrediens de re putrefacta : humidum autem subtile non est in inferiori alvo, sed potius fætulentum terrestre grossum : ergo videtur quod superius generantur. Adhuc autem si de putrefacto cibo inferius in loco fæcis generarentur, oporteret quod de omni fæce generarentur : nunc autem generantur de quibusdam cibis specialiter, sicut de tritico cocto, et faba, et faseolis, et carne cruda, et aliis quibusdam viscosis et phlegmaticis, sic-

<--- Page Split --->

ut ex lacte crudo, et oleribus, et fructibus humidis: videtur ergo quod in superiori alvo generentur. Adhuc in quibusdam animalibus in hepate vermes inveniuntur, sicut in ovibus : hepar autem non est in inferiori parte ventris, sed potius supra stomachum. His rationibus dixerunt quidam medicorum, quod vermes in superiori utero generentur in loco ubi cibus remanet crudus et molinsim passus.

E contra dicit Aristoteles, quod vermes generantur in segregatione cibi, hoc est, in cibo segregato putrefacto in inferiori utero, et deinde cum fuerit generatus, ascendit sursum propter nutrimentum, et sic generatur in inferiori, et cibatur in utero superiori : quia cibus non putrescit, sed maturatur et decoquitur in superiori utero, sed putrescit et corrumpitur in inferiori id quod segregatum est tanquam fateluntum a subtili. Animalia vero ista nascuntur de putrefacto segregato : cujus signum est, quia eis similia exterius generata putredines stercorum quaerunt in cibum, sicut musce et vermes : eo quod ex talibus generantur. Videtur ergo quod generentur inferiori alvo. Quare autem cibus putrescat inferius et in ventre, in aliis habet determinari : quia in Summa de Nutrimento de hoc tractabitur. Est autem hujus et alia ratio per experta : quia frequentissime talia animalia antequam compleantur, ejiciuntur cum stercore : quod non esset, nisi vicinae juxta portam sterquilinii generarentur. In ista enim ambiguitate absque dubio aliquantulum discordare videntur Auctores : probabile enim est quod isti vermes a superfluitate cholerica non generentur, propter caliditatem et amaritudinem ipsius : nec a melancholia naturali et superfluitate in qua ipsa generatur, propter nimiam ejus frigiditatem et siccitatem : nec etiam a melancholia naturali, propter nimium incendium ejus et amaritudinem ejus : cujus signum est, quod animalia exteriora similia illis, stercora talium superflui-

tatum fugiunt, nec resident in eis : licet enim in corporibus putrefactis in humido quod extrahitur ab ipsis, aliquid possit esse horum humorum, et ex illo generari vermes, ut supra diximus : tamen non ita est in stercoribus, quia in illis diu egit calor : et parum subtile est eis permixtum : et ideo stercora cholerica multum sunt amara, et melancholica multum frigida et sicca : et non est in eis tantum de subtili, ex quo possit generari animal : humidum autem sanguineum quod est ex cibo, fere attrahitur ab hepate in nutrimentum, ita quod etiam de illo non tantum descendit quod inde putrefactis generari possit : et ideo quantitas istorum vermium secundum dicta Avicennae non causatur nisi ex quantitate materiae : et generatio eorum est ex phlegmatica facee et superfluitate : sunt enim aliquando valde longi, ita quod inveniuntur aliquando ad quantitatem cubiti unius, et dicuntur a vulgo serpentes, et sunt aliquando rotundi et breves, et sunt aliquando lati breves sicut parvi bubones, et dicuntur a vulgo bufones : et sunt parvi, crescunt et fiunt pejores omnibus aliis. Causa autem diversitatis quantitatis hujus, sicut dicit Avicenna, est, quia aliquando generantur ab humore, quem divisit in parva hepar attrahendo, et parum relinquitur ex ipso, et illi sunt aut longi et pauci, sicut continuus est humor : aut multi et parvi, si humor in face est discontinuus : aliquando autem sunt ex humore de quo parum attrahit hepar, et illi sunt magni et longi si continuus est humor, vel lati et breves si discontinuus. Quando autem medio modo trahit humorem hepar, et relinquit medio modo, tunc fiunt medii.

Secundum Avicennam etiam generanOpinio Aviture in tribus locis vermes, scilicet in superioribus intestinis, et praecipue in illo quod dicitur longum et involutum, et in inferioribus, et tunc aliquando generantur in illo quod dicitur mantica et saccus sive monoculum, in quo est prima con-

<--- Page Split --->

gregatio et mora stercorum : aliquando autem generantur in eo quod dicitur colon : ubi autem plus est generatio eorum superius, ibi est eorum quantitas major, et ex materia quae major ibi est subtilis humidi immixti in faece : et etiam ex hoc quod ex mora eorum longa in corpore, et diu nutrita in corpore crescunt hujusmodi animalia. Inferius autem minora sunt eadem animalia propter causas oppositas. Secundum hoc ergo erit dicendum, quod superior alvus habet tres partes in quibus multum est de subtili et continuus attractus ejus ab hepate, et illae partes sunt stomachus, et intestinum quod dicitur duodenum, et intestinum quod dicitur jejunum. Ad istas enim partes ventris plurimae et amplae venae veniunt ab hepate attrahentes subtile humidum ad corporis nutrimentum : et in illis non generantur vermes, eo quod ibi dominatur calor terminativus humidi, qui est calor digestivus, et non sinit putrescere cibum, nisi forte contingat per accidens ex infirmitate. Inferior autem venter habet quatuor partes, scilicet intestinum longum, quod alio nomine dicitur involutum, eo quod multas habet revolutiones, ut cibus diutius in eo remaneat, et ut undique exsugatur ab ipso quod est subtile conveniens ad nutrimentum : incipit tamen ibi corrumpi stercus, et putrefieri : cujus signum est, quia in fine ejus est intestinum quod dicitur monoculum, quia non habet nisi unum oculum sive foramen, et incurvatur circa illud sicut saccus magnus, et colligit stercora, donec collecta in magna quantitate simul expellantur : quia aliter minutatim oporteret stercus in omni loco emittere. Sub ipso autem est colon, quod aliquando etiam aliquam habet curvitatem : et sub illo est intestinum quod dicitur rectum, et vocatur longaon, per quod velociter emittitur stercus : et in his quatuor generantur vermes : sed in ultimis duobus cito emittuntur, et praecipue in ultimo, ideo senper sunt parvi. In monoculo autem frequentius generan-

tur, et aliquando ascendunt, et aliquando descendunt. Et secundum hoc planum est respondere objectis. Est autem sententia aliquorum Philosophorumsubtilem rationem habentium, quod vermes non generantur nisi in inferiori quod est colon : in ultimo enim generari non possunt propter rectitudinem sui descensus, quia statim cum stercore expelluntur. In superioribus autem generari non possunt : quia exsugitur ab illis natura subtilis humidi : et etiam ab illo quod dicitur monoculum, quia ibi congregat faeces natura, et facit manere : ut si quid remansit de humido subtili, ibi exsugatur ab ipso per venas ab hepate ad monoculum descendentes : colon autem quasi non nisi faecem habet cum humido putrefacto, quod est materia vermium, et de facili illud intestinum tardat emittere stercus, vel propter viscositatem phlegmaticam, vel quia non pungitur felle, vel alia de causa : et ideo illum solum locum dicunt esse generativum vermium, et ille est in inferiori alvo.

Sunt et reliqui dicentes, quod isti vermes generantur in inferiori alvo in quatuor ultimis intestinis, ut dictum est : sed non generantur ex materia unius speciei : quia non potest esse, quin aliquid de humore quolibet sit admixtum putredine fæcis : et secundum diversitates humorum dicunt vermes variari in quantitate et colore : et omni eodem modo sicut supra diximus in his quæ generantur ex putrefactione. Et quod dicit Avicenna, dicunt esse verum,si in humido ex quo generantur vermes, simplex est substantia choleræ et melancholiæ est, non humidum : sed potius est humidum cibale aliquantulum admixtum choleræ vel melancholiæ, sanguini vel phlegmati. Et si dictum istorum conjungatur cum dicto Avicennæ de quantitate humidi, et de loco generationis vermium, tunc erit perfecte scitum de vermium generatione : unde dictum primum, quod in superiori utero generentur, nullo modo est verum, nisi forte

<--- Page Split --->

aliquo accidente infirmitatis corrumpetretur complexio stomachi, sed quantum est de ordine intestinorum secundum naturam esse non potest.

Solutio ad objecta.

Ad rationes autem ipsorum dicendum, quod ascendunt vermes ad nutrimentum subtile capiendum : et quando ascendunt, forte morantur donec fiunt valde magni, propter quod iidem per vomitum aliquantulum ejiciuntur, et præcipue post acceptionem vomitorum fortium eradicantium ea quæ sunt in fundo stomachi, sicut etiam ascenderunt in eo cujus ventrem perforaverint. Subtile autem subtus ventrem superiorem est in fæce, et calor fæcis cogit ipsum exire, cum sit naturalis, facit ipsum constare ad vermis generationem : unde supponebatur falsum cum dicebatur quod non esset subtile nisi superius. Superius enim est in abundantia : et ideo ibi non corrumpitur, sed inferius. Nec prohibet aliquid, quin de uno cibo plus generentur quam de alio, eo quod humidum unius cibi citius putrescit quam alterius. Quod autem inveniuntur in hepatibus quorumdam animalium, et præcipue ovium, fit ex eo quod hepar non digerit cibum attractum, vel propter quantitatem, vel propter hepatis malam qualitatem : et tunc humidum attractum corrumpitur in hepate, et generantur inde vermes comedentes substantiam ipsius, et est formatus sicut sanguisuga longus et subniger. Et de omnibus his alibi cum intentione tractabitur, ubi agetur de cibi distributione per intestina, et de anatomia ventris in libro de Nutrimento et de Animalibus.

CAPUT XXVIII.

De statenis quae optesi contrariatur, quid sit, et quibus de causis fat.

Sicut autem molissis contrariatur epText. et con 28. sesi, ita oportet quod aliquid sit contrarium digestioni quæ dicitur optesis : sed tamen est innominabilius quam id quod epsesi contrariatur : et hoc ideo est, quia non frequenter impeditur ab effectu digestionis calidum cum sicco, cum sit actionis acutissimæ : et ideo indigestio sibi contraria, non multum fit. Dicatur autem, si placet stateusis, quod sonat semiassum, vel imperfectum perassatum : quando enim non completur digestio quæ dicitur optesis, hoc erit propter caliditatis defectum. Defectus autem caliditatis operantis cum sicco in optetica, erit propter duas causas, aut alteram illarum, scilicet quia lentus et paucus est exterior ignis assans, qui dicitur exterior, quia est extra assabile, licet non semper extra naturam, ut supra ostendimus, seu propter multitudinem humidi aquei in eo quod debet assari, quem non potest vincere calor exterior ut claudat poros qui sunt in superficie. In his enim duabus causis calidum est tantum id quod movet et alterat id quod assandum est : sed minus est quam sufficiat ad hoc quod complete digerat assando. Sic ergo dictum est quid est digestio vel indigestio, et quid pepensis, et quid homothes, et quid epsesis, et quid moliniss, et quid optesis, et contraria ejus indigestio quæ dicitur stateusis.

<--- Page Split --->