TRACTATUS III

DE FULGURE ET TONITRÜO ET VENTO TURBINIS.

CAPUT I.

Quæ tractatus intentio, et qualiter introducitur et ordinatur, et quæ differentia nominum.

Quia ergo jam diximus terremotum et hoc quod est in eo de accidentibus concomitantibus ipsum, sicut est sonus, et diluvium ignis, vel aquæ, vel terræ scissio sive subversio, et alia hujusmodi : et diximus quid sit secundum differentiam et modum motus qui est in ipso, et diximus causam ejus veram ex accidentibus: locuti sumus etiam de esse ejus secundum hoc quod fit frequentius in loco aliquo vel in tempore : consequens est ut hic loquamur de tonitruo et coruscatione et vento turbineque, et quæ sunt eis similia, sicut est fulmen et coruscatio et hujusmodi 1. Cum enim habitum sit de his quæ 'fiunt de vapore terrestri simplici, tam in simplicibus, quam in mixtis terræ, sicut ventorum natura et terræ-

motus, ratio ordinis exposcit ut dicamus de his quæ fiunt ex vapore sicco terrestri non simplici, sed immixto, sive incluso in vapore humido, sicut est tonitruum, quod est sonus vaporis sicci egredientis de nube humida : et coruscatio quæ est illuminatio vaporis sicci incensi in vapore humido. Quia autem ventus turbinis etiam est ventus de nube egrediens, et ideo in seipsum reflexus, oportet nos etiam loqui hic de vento turbinis. Tangentes autem naturas istarum impressionum, referemus etiam primo opiniones Antiquorum : tunc enim facilius erit colligere verum quando allata fuerint ea in quibus nobis conveniunt, et in quibus a nobis diversificantur. Oportet autem scire quod tria sunt absque vento turbinis , quorum causas quæremus, fulguratio, fulmen, et tonitruum.

Est autem fulguratio, ut dicit Seneca, quæ ostendit ignem, fulmen autem quod emittit. Propter quod Antiqui dixerunt theologi Athalus, et ante eum Cecina, quod fulguratio est Jovis comminatio, et fulmen est ictus ejus : unde etiam diffinientes fulgurationem dixerunt, quod fulguratio est late ignis explicitus : fulmen autem est coactus ignis, et impetu ja-

<--- Page Split --->

ctus. Hujus autem exemplum esse dixerunt. Si quis duabus manibus inter se junctis aquam concipiat, et compressa utrinque palma in modum siphonis exprimat. Eodem enim modo nubium inter se compressarum angustiae spiritum emittunt, et hoc ipso inflammant, ac tormenti modo eliciunt, sicut balistae vel scorpiones tela cum sono emittunt. Quod autem nos tonitrum per tres syllabas scriptum vocamus, Athalus et Cecina patres dixerunt debere dici tonitruum per quatuor syllabas scriptum, eo quod diu sonat : et quod nos dicimus fulgere, media producta, sicut et lucere, illi dixerunt debere dici fulgere, media correpta, eo quod et fulguratio subito disparat.

CAPUT II.

De opinionibus Antiquorum et rationibus eorum de fulgure et tonitruo, qui dixerunt haec causari orbe et lumine stellarum.

Omnes autem fere sapientes Antiqui tam naturales quam divini conveniunt in tribus, quorum unum est quod id quod ibi apparet, sit ignis : et secundum est quod sit in concavitate nubis : et tertium, quod simul sint corruscatio et tonitruum, licet citius et serius percipiatur unum quam alterum. Fere autem dico propter quemdam Antiquorum, Clidemum nomine, qui fulgurationem dixit esse specimen inanem, non ignem quidem, sed resplendentiam solis vel luna vel stellarum super nubem aquosam, sicut per noctem apparet quidam splendor remorum. Licet hoc esse falsum de facili probatur, quia splendor remorum non videtur nisi in ipsa aqua : sed fulguratio

frequenter erumpit de nube et cadit in fulmine.

Sapientes autem Antiqui in his tribus conveniunt utique ab ipso visu testificati : eo quod visu tria hic deprehenduntur. Unus autem ex sapientibus qui vocatur Empedocles, dixit quod coruscatio est ignis occultatus in nubibus ex radiis solis, et deinde apparet in coruscatione. Fuit autem ratio hujusmodi, quia vidit quod radii solis reflectuntur a corpore humido polito frigido : et divaricatio radiorum repercutitur ad aliquod punctum unum, et in illo excitat ignem, cujus flamma illuminat circumstantia et aliquando comburit : unde quia nubes humida est et frigida, converti incipit in pluvia, et reflectit super se venientes radios solis vel stellarum : et cum divaricantur, colliguntur ad aliquod punctum unum, et ibi eliciunt flammam, et apparet coruscatio. Dixit etiam quod aliquando vis radiorum solis diu ante in nube colligitur, et similiter vis lucis aliarum stellarum (cum enim vapor non elevetur nisi virtute luminis corporum superiorum, videbatur Empedocli quod virtutes illorum luminum de hora in horam, et de die in diem colligebantur in vapore) et cum multiplicatae fuerunt, inflammant vaporem tam in die quam in nocte : sed cito extinguitur propter victoriam aquae quaest in nube : ait enim nihil prohibere subtilius aquae inflammari, sed flammam extingui postea a grossiori aquae. Probat hoc tali exemplo quo adhuc utuntur alchimici : si enim accipiatur spuma in supremis vini boni veteris exhausta, et cum illa misceatur aliquantulum salis, et in utroque pulverizetur sulphur, et totum illud sublimetur hoc modo quo per sublimationem fit aqua rosacea, stillatur ex eis aqua quaenflammatur subito, et praeter adustionem corporum super quaecadit inflammata : et ita dixit Empedocles, quod subtilius aqueum quod multum habet immixtum de aereo, inflammatur et apparet : deinde extinguitur ab aqua grossiori in

<--- Page Split --->

nube : et extinctio ejus est sonus tonitrui. Cum autem causas duas, ut dictum est, poneret, dicebat quod secunda est principalis, .et prima est coadjuvans. Patet autem ex dictis et rationibus ejus, quod ipse diversificatur a scientia Peripateticorum in hoc, quod ipse non dixit coruscationem et tonitruum causari quoad materiam a vapore sicco terrestri, sed potius a vapore humido aqueo subtili, habente in se multum aeris, et efficientem causam dixit esse virtutem luminum superiorum diu in nube collectam.

Anaxagoras autem dixit idem quod Empedocles quoad hoc quod non posuit vaporem siccum incensum esse in nube humida : sed diversificatur in materia ab Empedocle, in hoc quod ipse dixit totum cœlum esse ignem, et non posse fieri quod ex tanta conflagratione quanta est ab orbe lunae superius, non aliquid caderet, et distillaret quasi impurum aliquantum a nobilibus corporibus, sicut per incendium aliquid distillat ab auro, praecipue cum superiora continue nutriantur ab humore Oceani, in quo plurima trahuntur impura. Id ergo quod cadit distillando, aliquando colligunt et retinent nubes, et aliquando nubibus non obviat : cum ergo colligitur a nubibus, movetur in ipsis, et facit coruscationem : et extinctio ejus facit tonitruum, quia ignitum in aqua extinctum sonat. Cum autem nubibus non obviat, tunc facit ignes columnares et lanceas et nubes et stellas volantes, et caetera, de quibus in primo hujus scientiae libro dictum est. Aristoteles autem quem sequor in hoc opere, non retulit alias Antiquorum opiniones : et has ipsas tetigit sine explanatione et ratione qua e ab eis inducerentur ad propositi sui probationem. Sicut autem hic tanguntur, inveniuntur in libris Theophrasti et Senecae et aliorum.

Scias autem quod Anaximandrus per omina convenit cum Anaxagora, sed addit quod ignis ex æthere descendens et nubibus frigidis impactus, sonat : et

quando interscindit eas, micat. Si autem modicus sit et interscindere non potest, sonat sine fulgure et fulmine. Et ita ista omnia qua videntur fieri in nubibus, quoad nunc quaesita videntur causata ex majori impetu vel minori descendentis ignis ab æthere : quoniam in maxima vi descendens facit sonum et fulgur et fulmen : in media autem virtute facit sonum et fulgur, et non fulmen : et in minima autem virtute descendens facit sonum sine fulgure et fulmine. Dicebat etiam quod spissitudo et tenuitas nubium, similiter autem multitudo et paucitas plurimum ad hoc cooperantur, quod interscindere nubes possit ignis de sublimi descendens.

Diogenes autem Apolloniatessecundum aliquid convenit cum istis, et secundum aliquid differt ab eis. Dicit enim diversa genera esse tonitrui : quaedam enim tonant sine fulgure et fulmine : quaedam autem habent ignem fulguris vel fulminis. Et dicit quod illa quae tonant sine coruscatione ignis, fiunt ex collisione ventorum in nubibus, vel in loco sublimi nubium : quae autem fulgurant et fulminant, dicit fieri per ignem de æthere cadentem, ut dictum est prius : quia iste dixit ventum non posse incendi ita quod fulguret et fulminet.

CAPUT III.

Et est digressio improbans dictas opiniones.

Has autem opiniones non refellit Aristoteles, licet infra ostendat insufficientiam earum : unde digressiones oportet facere ad improbationem earum. Quod autem dicit Empedocles fieri ignem ex reflexione ad nubem aquosam, ideo non habet veritatem, quoniam reflexio ignem ejiciens

<--- Page Split --->

non fit nisi a solido plano polito, ut probatur in Perspectivis : nubes autem nec solida est, nec plana : et ideo reflexio talis ad ipsam fieri non potest. Constat autem quoniam et si ad aquam fiat reflexio, oportet quod illa contineatur in vase vitreo rotundo : nubes autem et obscura est, et solida non est, nec plana, quia inæqualiter ascendit, et non retinet figuram aliquam, sicut videtur ad sensum, quod accipit figuras animalium et monstrorum. Adhuc autem immobilis non est, ut supra ipsam radius diu stare possit. Non autem elicit ignem nisi diu permanens et a multis planetis ad unum punctum reverberatus radius. Adhuc autem licet solis radius aliquando eliciat ignem, non tamen radii stellarum et luna : eo quod sunt debiliter incidentes corporibus et cum lumine parvo : et ideo causam non habet quod dicit, quod hoc de nocte faciunt radii stellarum. Quod autem dicit in nube colligi virtutes radiorum solis, verum esse non poterit : nullius enim virtus colligitur et confortatur in eo quod sibi est contrarium : nubes autem aquosa qua jam incipit converti, secundum utramque qualitatem contrariatur igni, scilicet secundum frigidum et humidum : ergo ignis non colligitur et confortatur in nube ex radiis solis. Adhuc si ignis colligitur in nube : tunc quanto diutius colligitur, tanto plus de igne est in nube : sed quanto plus de igne est in nube, tanto nubes est calidior : ergo a primo ad ultimum quanto diutius ignis in nube colligitur, tanto nubes est calidior : sed quanto est calidior nubes, tanto est rarior : et quanto est rarior, tanto est minus conversa ad aquæ materiam : ergo a primo ad ultimum quanto plus de igne est in nube, tanto rarior est et minus conversa in aquam pluvia : quod est contra sensum, quia nos videmus in fulgure pluviam, vel in proximo post fulgura futuram esse pluviam : et hoc nullo modo potest esse nisi aliud subjectum detur igni, et aliud frigori nubem in aquam convertenti. Quod vero dicit de simili

introdueto, non habet rationem : non enim inflammatio sola videtur in nube, sed frequenter ictus fulminis : quod nunquam fieret si esset tantum incensio subtilis aquæ permitxi cum aereo multo.

Quod autem dicit Anaxagoras ridiculosum est, cum probatum sit in libris de Cælo et Mundo celeste corpus non esse ex igne, nec recipere ex igne augmentum vel decrementum. Si enim in parte descenderet, possibile esset totum descendere : et tunc cum ipsum sit causa universi et ordinis naturae, oporteret universum diu esse destructum et corrumpi ordinem causarum in tota natura. Per eadem etiam patet, quod non est verum quod dicunt Anaximandrus et Diogenes.

CAPUT IV.

De causa tonitrui et fulguris secundum sententiam Aristotelis, et de diversitate sonorum tonitrui.

Redeamus ergo nunc dicentes veram causam tonitrui et fulguris sequentes Aristotelem sic dicentem : « Dico quod res istae quaè prædictæ sunt, non sunt nisi ex vapore. » Sicut autem nos sæpius diximus, vapor in genere dividitur in duo, quorum unum est vapor humidus, et aliud est vapor siccus. Cum autem ascendit vapor humidus per naturam, eo quod de natura sit aquæ et ab elemento aquæ elevatus, pervenit in loco alto ad locum frigidum, et ex frigiditate loci spissatur ibidem, et partes ejus aggregantur et constare incipiunt : et ideo fiunt ex ipso impressiones humide quæ sunt nebula et ros et caligo, quod nihil aliud est nisi nubes obscura frigiditate aeris ad terram repressa. Fiunt etiam inde pluvia et grando et nix, etc. de quibus in secundo hu-

<--- Page Split --->

jus scientiæ libro locuti sumus. Fiunt autem hæc diversa propter materiæ diversitatem in calore et frigore et tenuitate et spissitudine. Diversitas autem loci ad hanc diversitatem coadjuvat, ex eo quod altius vel inferius in loco frigoris ista generantur. Cooperatur etiam ad ista loci accidens per id quod plus vel minus habet et retinet de frigore a se expulso a regione. Cum autem ascendit vapor siccus, aut ascendit purus non comprehensus in vapore humido, aut ascendit in vapore humido comprehensus. Et siquidem ascendit solus, tunc facit ventos, de quibus supra locuti sumus. Si autem ascendit comprehensus in vapore humido, tunc quando vapor humidus pervenit ad locum frigoris, et incipit comprimi, comprimitur etiam in ipso quasi in ventre ejus vapor siccus calidus accidentali caliditate. In tali autem compressione vaporis sicci in ventre nubis fit agitatio vehemens vaporis sicci : agitatio autem inducit actualem inflammationem in vapore calido et sicco, eo quod facillimæ est inflammationis, sicut est videre in ventositate sicca egrediente de ventre hominis : hæc enim si per pannum subtilem emittatur, et candela adhibeatur, tota inflammatur flamma lata et dispersa : hæc ergo inflammatio causa est fulguris. Agitatus autem vapor in interioribus nubis humidæ, quadruplicem facit sonum. Si enim latera nubis tantum percutiat et non scindat, et sit inflammatus, tunc facit sonum flamen percutientis, qui est sonus quasi tumultuans, et non micat nisi sicut per pannum spissum, eo quod nubes aliquantulum est pervia : et ideo non expresse flamma apparet, sed, ut dicunt, est quasi per pannum. Eumdem autem sonum facit aliquando vapor egrediens inflammatus flamma fortiter percutiente super aerem qui est in circuitu nubis. Est autem hic sonus sicut sonus flammae in medio incendio : et videtur tunc flamma plurima fieri per aerem. Aliquando etiam habet eumdem sonum in lateribus nubis non inflammatus : et

tunc auditur tumultans sonus sine aliqua coruscatione. Secundus sonus est scissionis magnæ velut si pannus fortis immensæ latitudinis scindatur : et sonus est terribilis, et visus fulguris est curvus in nube, eo quod non recte scinditur nubes : sed in parte quæ major est, sustinuit impetum vaporis sicci inflammati egredientis : et iste sonus frequenter est interruptus, quia interrupte scinditur nubes. Aliquando autem habet sonum maximum uno impetu venientem, sicut si aer interclusus vel vesica magna inflata super caput unius frangeretur : et hoc fit quando cum impetu totus vapor vel maxima ejus pars exilit subito erumpens : et rumpens nubem, exilit in aerem, et percutit ipsum percussione bona fortissima. Et hic est motus tertius tonitrui. Quarto dicit etiam ipse Aristoteles, quod est sonus quasi humidorum sive viridium lignorum crepitantium in igne : et hoc fit quando vapor siccus ex inflammatione quærit locum majorem : tunc enim nubem compressam humidam dissilire facit : et egreditur pars ejus aliqua sicut fit saltus carbonum vel ovorum in igne assatorum : et præcipue invenitur simile hujusmodi in castaneis, quæ non perforata et rupta cortice ponuntur in igne calido : quando enim in eis humidum incipit resolvi, generatur in eir vapor, qui quærens locum majorem resistentem, testam vel corticem disruptit, et exit de igne cum impetu et crepitu magno. Hi autem quatuor modi tonitrui sunt tantum ipsius vaporis incensi, quando in hora inflammationis ejus contrahitur nubes exterior, et comprimit quod est inter spiritum de vapore terrestri. Vaporis autem qui non est ita vehemens, soni sunt tres : cum enim coruscatio fit de materia ventorum calidorum siccorum qui comprimuntur in ventre nubis et inflammantur inflammatione vehementi et aduruntur, sunt aliquando non adeo fortes qui nubem scindant : si tamen tangunt latera nubis humidæ quæ jam convertitur in pluvias, extinguitur ignis vaporis inflammati : sicut extingui-

<--- Page Split --->

tur ferrum candens in aqua : et hic sonus ab Aristotele vocatur sonus stridoris. Et si egreditur aliquid de igne, istud micat : et ille splendor est coruscatio : a quibusdam autem vocatur sonus sisminiens, eo quod sismniendo ferrum sonat quando extinguitur in aqua. Secunda autem diversitas soni est quando vapor inter nubem conclusus, non est incensus nec multum compressus, et nubes continens ipsum non est in partibus aequaliter spissa : tunc enim erumpit vapor per diversas partes nubis quae sunt quasi foramina : et tunc sine coruscatione fit sonus sibilativus, sicut quando ventus vehemens flat per foramina sibilando. Tertia autem diversitas est, quando nubes debiliter continet vaporem terrestrem : tunc enim cito antequam igniatur, erumpit, et non facit sonum nisi sufflativum, cujus exsufflatio est aliquantulum restricta et impulsa, sicut est sonus follium fabrilium.

CAPUT V.

Et est digressio declarans secundum quid alii Philosophi concordant cum sententia eorum.

Præclarissimi etiam viri in Philosophia omnes concordant cum hac scientia vel in toto vel in parte, quorum nomina et sententias breviter tangere est utile. Dixit ergo Anaximenes, quod spiritus incidens nubibus, tonitrua edit, et dum luctatur, per obstantia et intercisa vadens ipsa ignem fuga accendit. Eodem autem modo dixit Anaximandrus, quod tonitrua sunt nubis ictæ sonus : qui ictus, quia inæqualis est, ideo et ipsa tonitrua inæqualia sunt : tonat autem, ut inquit, aliquando in sereno, quia tunc spiritus sive ventus per crassum et siccum aerea prosilit. Sed hoc tamen non habet veritatem,

et hoc nos improbabimus. Asserit etiam Anaximandrus, quod quando est debilior ventus qui in sonum valet, et non in ignem, tunc sonat sine fulgure et fulmine. Unde diffiniens fulgurationem et fulmen, dicit fulgurationem esse aeris diducentis se corruentisque jactationem, languidum ignem, nec exitum aperientem : fulmen autem acrioris densiorisque igniti spiritus cursum.

Alii quidem scrutati posteriores, et præcipue Heraclitus, qui spiritum aereum omnium posuit esse principium, dixerunt quod cum aer in ignem et aquam mutabilis sit, non aliunde accipit causa flammarum : ipse enim se movendo accendit, et condensos compactosque nubium sinus dissipat : et ideo necessario in tam magnorum corporum diruptione vastum et enormem reddit sonum. Illa enim nubium difficulter cedentium pugna, aliquid confert ad concitandum ignem, sicut ferro confert manus ad secundum, cum tamen secare sit ferri proprie. In hanc autem sententiam videntur incidere ea quae tradidit Herodotus Philosophus, qui dicit quod fulguratio videtur esse aeris inflammati velut apud nos incipientium ignium conatus : et prima flamma incerta modo occumbens, et modo resurgens, quae Antiqui fulgere media correpta dicebant. Hujus etiam sententiae est Seneca in Quæstionibus naturalibus, qui dicit quod fulgurat cum repentinmulate lumen emicuit. Id evenit ubi in ignem extenuatis nubibus aer vertitur, nec vires quibus longius prosiliat, invenit. Non enim mirum si aerea aut motus extenuat, aut extenuatio accendit : sic enim liquescit excussa glans funda, et attritu aeris velut igne distillat. Et vocat glandem plumbum modum habens glandis, quod funda projicitur. Et subjungit quod ideo æstate plurima sunt fulmina, quia plurimum est æstas calida. Fulmen autem est quod est majoris virtutis quam fulgur, et cadit in terram : fulmen enim est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura, quod nihil aliud esse dicit nisi aerem ter-

<--- Page Split --->

restrem, in nubes incidit, et diu in illarum sinu voluta est, novissime erumpit: et quia vires non habet, splendor est. At ubi fulgura plus habuere materiae et majore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt, et tunc fulmina dicuntur.

Asclepiadotus autem dicit aliter aliis : dicit enim fulgura et tonitrua fieri collisione et excursu quorumdam corporum siccorum in aerem elevatorum, sicut videmus corpora quaedam semper in aere moveri in radio solis venientis per fenestram : haec enim corpora, ut ait, multiplicantur, et se collidunt vi ventorum : et tunc inundando excutiuntur, et collisio facit sonum tonitrui, et in collisione igniuntur, et excutiunt se invicem, et hoc facit fulgur et fulmen. In idem autem incidit sententia Democriti et Leucippi. Per simile autem probat hic Asclepiadotus, et per experimentum. Et simile quidem suum est, quod Ætna mons Siciliae abundans multo igne, aliquando ingentem multitudinem arenae urentis cum impetu effundit : quod dicit accidisse propter nimiorum corporum impetum in ventre montis collisorum. Experimenta autem sunt duo : aliquando enim dies fuit obscuratus ex nimio pulvere in aerem resperso, ita quod populus territus putaverat diem versam fuisse in noctem : et tunc sunt audita plurima tonitrua et visa fulgura et fulmina, quae ut ille dicit, excursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas, ut ait, verisimile in tanto fervore aeris nullas fuisse. Aliud experimentum est quod legitur in historiis Persarum, quod Rex Cambyses contra Ammonem quemdam tyrannum misit exercitum, quem arena mota vento Australi, et more nivis incidens, primo texit, et tandem obruit. Et tunc dicit fuisse tonitrua et fulmina attritu arenae se confricantis.

Omnes autem dictæ positiones et aliae similes eis, reducuntur in tres. Multi enim dicunt, quod materia tonitui fit ex ventis : sed differunt in duobus : dicunt enim, quod cursus ventorum sibi obviantium

in aere in ipso suo impulsu facit sonum : et collisio facit ignem eo modo quo duo corpora collisa faciunt ignem, sicut ferrum fricatur ad lapidem : sed materia ventorum citius inflammatur. Quædam enim corpora habent hoc in natura, quod collisa citius ex eis excutitur ignis quam exaliis, sicut taxus illiuss hederæ aptior est ad eliciendos ignes. Alii autem dicunt quod non fit ex vi ventorum oppositorum, sed potius ex vento incluso in ventre nubis aquææ, sicut supra diximus. Sed ambæ positiones consonant in hoc, quod ventus non sitisi aer impetu motus, et nubes idem quod aer crassus. Tertia autem opinio est Democriti et Leucippi, et Asclepiadoti, quod fit ex corporibus parvis terrestribus concurrentibus in aere. Si autem quæratur ab omnibus istis Philosophis, quid est quod movet aerem in ventum, et quid commovet corpora parva in aere ? Dicunt quod id quod omnibus præstat motum, spiritus est aereus et est per se movens et primum movens et nunquam quiescens. Et hujusmodi signa dicunt esse duo, velocitatem motus ejus, et violentiam. Velocitatem probant ex hoc quod defert visibile lumen in momento ad longum spatium, et una vox statim totam urbem implet. Violentiam probant, quia subvertit montem et tecta, et aquam contra naturam cogit ascendere, sicut diximus supra in tractatu de terraemotu. Ex se ergo motus spiritus aereus facit omnia hæc, scilicet ventum, terraemotum, et tonitruum cum fulgure, etc.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans impossibilia quæ sequuntur ex dictis Antiquorum.

Si quis autem concedat quod spiritus aereus seipsum movet in ventum, et in

<--- Page Split --->

tonitruum, et fulgur, sequitur quod aliquod corpus seipsum movet, quod inconveniens esse ostensum est in septimo Physicorum 1. Sequitur etiam quod idem est movens et motum, et agens et patiens, et faciens et factum. Cum enim sit corpus homogenium spiritus aereus, hoc erit in parte quod est in toto: totum autem movet et movetur: ergo quaelibet ejus pars tota movet et tota movetur, et tota agit et tota patitur, et tota facit et tota facta est, quæ absurda esse ostensa sunt in primo de Generatione et Corruptione 2, et in octavo Physicorum 3. Amplius aer secundum hoc erit semper ventus et nunquam aer: sic enim diffinientes dixerunt ventum esse aerem effusum sive motum, et aerem esse quando est quietus: nunquam autem erit quietus si per se movetur: quod si per se movetur et seipsum movet, semper movetur. Adhuc autem quid est probatum, quod dat ventis oppositum motum, ut concurrentes faciant sonum, et collisi faciant ignem: quod enim ejusdem rationis est in toto et in parte, et per se movetur uno modo, non movetur motibus oppositis: ergo aereus spiritus nunquam habebit motus oppositos, ut faciat tonitruum et fulgur. Adhuc autem quare non semper tonat, non est assignare istis rationem, ex qua spiritus aereus a seipso talem habet motum. Contra eos autem qui dicunt spiritus aereos facere tonitruum extra nubes, est quod major vis ventorum frequentius est in hyeme quam in æstate: ergo secundum istos tonare debet in hyeme plus quam in æstate, cujus oppositum percipimus per sensum. Utrum autem nubes sit idem quod aer crassus, et ventus in materia non differat ab aere, superius est declaratum.

De hoc autem utrum ex cursu ventorum oppositorum proveniat tonitruus, est quaerendum. Cum enim omne corpus impellens et impulsum cum violentia faciat sonum, videbitur alicui sonum qui est

tonitruum, ex tali concursu ventorum provenire. Sed contra hoc est, quod nos, quando tonat, non videmus ventum nubes impellentem nisi unum, et præcipue quando multum et fortiter tonat: ergo non pervenit tonitruum ex concursione ventorum oppositorum. Amplius venti oppositi sic sibi occurrentes, aut sunt æque fortes, aut unusquisque debilior alio. Si sunt æque fortes: ergo stat uterque super alium, et in medio fiet ad terram reflexio, vel in altum: sicut si duæ aquæ æque fortes concurrerent, et neutra posset divertere ab alia, oporteret quod in medio ubi conveniunt, aut elevarentur, aut depellerentur: neutrum autem horum videmus in tonitruo fieri. Si autem unus est debilior reliquo, tunc debilis cedet fortiori, et tunc opprimetur, et non tonabit fortiter, nec erit fulgur ibi, sed potius debilior extra regionem expelleretur propulsus ante fortiorem. Adhuc autem cum ventorum oppositio in hyeme frequentius sit quam in æstate, frequentius tonare deberet in hyeme quam in æstate, quod non contingit.

Quod autem dicit Asclepiadotus de corporum parvorum collisione, rationem non habet, cum talia corpora magis sint in aere circum circa, quam in media regione ipsius: et tamen circa terram tonat et fulgurat. Adhuc in pluvia deprimuntur hujusmodi corpora ad terram: ergo in pluvia non deberent esse tonitrua et fulgura, cujus nos videmus totum contrarium contingere. Adhuc autem parva corpora nisi fuerint aliquo continente conjuncta, non faciunt magnum sonum, sicut patet in granis milii, quæ cadentia vel impulsa sonum non faciunt, etiamsi in frumenta spargantur per aerem, nisi fuerint in saccis: ergo et parva quæ sunt in aere, quæ nihil continent, sed sparsa sunt, tonitruum efficere non possunt. Signa autem quæ inducit, non est difficile improbare: quia illa ex aliis causis contigerunt; caligo

<--- Page Split --->

enim quae fuit ex nube, fuit repressa ad terram primo, quae postea ad locum frigoris retracta est, et tonabat propter vaporem terrestrem in se conclusum. Arena autem quae oppressit Cambysis regis exercitum, non de sublimi descendit, sed ab Austro vento, qui fortis est exsufflationis, in desertis siccis accepta super exercitum est projecta eo modo quo adhuc diluvium arenae fit in regionibus calidis et siccis per ventum Australem vel Aquilonarem. Simile autem quod inducit, non probat propositum, cum sufficiens collisio minimorum corporum sparsorum in aere esse non possit. Habuimus tamen ex omnibus his rationibus, quod ventus sit causa tonitrui et fulguris.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans dubia quae contingunt ex dictis Aristotelis.

Redeamus nunc ad dicta Aristotelis, quaerentes et solventes dubia quae contingunt ex dictis ejus. Si enim tonat quando scinditur nubes, et in ipsa scissione micat ignis, simul erunt tonitruum et fulgur. Propter quid ergo ante videntur fulgura quam audiatur tonitruum? Si enim aer ictus per nubem vehiculum est utriusque sensibilis, scilicet visus et auditus, eo quod defert sonum et splendorem, videbitur aeque cito esse apud aurem sicut apud oculum : et sic aeque cito debere audiri tonitruum, et videri fulgur. Adhuc autem fulgur est vapor incensus, ut superius diximus : vaporem ergo illum per speciem unam oportet fieri, quando visio erit secundum actum : sed in eodem vapore est ictus nubis qui fecit sonum : ergo idem est materia visibilis et audibilis : sed unus et idem motus in uno tempore non est velocior et tardior : ergo ille vapor

aeque velociter movetur ad visum et ad auditum : ergo aeque cito accidit audire tonitruum, et videre fulgur : cujus contrarium accipitur per experta de differentia mutationis visus et auditus.

Propter quod dicimus visum esse formaliorem quam sit auditus, et ideo nobiliorem esse visum quam sit auditus. Similiter autem objectum visus est in aere non sicut in materia tantum deferente sive via, sed est in eo sicut in spirituali quod est perspicuum, et secundum esse spirituale et intentionale ipsa forma est visibilis. Sed non est ita de objectis aliorum sensuum : id enim quod est in aere secundum actionem lucis, hoc est visibile, id est, quod lux abstrahit et ponit in aere, hoc est non forma rei, sed intentio forma re i : et ideo aer non est albus, vel niger, vel alia forma informatus, quando in eo est visibile : quia non est in eo nisi secundum intentionem forma, et non secundum esse forma quod habet in materia : et ideo motus ejus per aerem est subito, et non in tempore. Sed sonus secundum suum esse est in aere, et aer est materia ejus : quia verum esse soni non est nisi in aere, licet intentio soni et non esse recipiatur in aere : et ideo motus soni per aerem non est subito, sed successive et in tempore : et ideo percep tio visus in tonitruo est ante perceptionem auditus : et ideo citius videtur fulmen quam audiatur tonitruum, licet secundum esse tonitruum sit ante fulgur : quia tonitruum est in ipsa scissione vel ruptura nubis, et fulgur est illuminatio ignis, quod apparet nubes jam scissa vel rupta. Hujus autem exemplum aptum dant Avicenna et Algazel de muliere lavante pannos eminus ultra fluvium latum : percussura enim quando dat supra pannos, videtur, et non auditur sonus quem dedit nisi post tempus interpositum. Perfecta autem omnium horum declaratio pertinet ad scientiam libri de Sensu et sensato.

Quod autem dicitur, quod idem sit vehiculum splendoris et soni, quod non ci-

<--- Page Split --->

tius et tardius movetur in eodem motu : dicendum quod aer et vapor non tantum immutant per id quod sunt materia coruscationis, sed etiam per alterationem : quia vapor ipse intensus alterat totum aerem usque ad oculum in momento etiam antequam ipse perveniat ad videntem : et quia forte nunquam pervenit ad eum, eo quod forte ad terram nunquam descendit : sed sonans non ita alterat, sed potius generat figuram in materia aeris circumpusi secundum esse materiale soni : quod non potest fieri nisi per spatium temporis : et per hoc patet solutio quastionis. Diversificatur autem sonus tonitrui secundum diversitatem nubium in spissitudine et qualitate frigoris et caloris secundum diversitatem locorum secundum quod altae sunt nubes vel demissae : quia secundum hoc fortius sonant et minus et magis audiuntur : et non tantum in hoc quod tonitruum fit ex ruptura nubis, sed etiam in hoc quod tonitruum causatur per extinctionem ignis in nube. Licet autem modo dicendum esset quare coruscatio descendit inferius, cum sit ignis ascendere superius : et quare coruscatio non videtur in sereno, cum tempore sereno aer sit magis calidus quam nubes sunt, etc. : tamen differemus ista donec postea disputemus hoc contra eos qui diversa opinati sunt a nobis in sententia dicta de causa tonitrui et fulguris.

CAPUT VIII.

De ostensione insufficiendicitorum Antiquorum in causa tonitrui et fulguris, et quare coruscatio magis apparet in nocte quam in die.

Dico ergo quod Empedocles et sui qui dixerunt quod coruscatio est ex coar-

citatione radii solis diu collecti in nubibus, dixerunt sine scientia per causam, et absque sufficiente inquisitione naturae rei et signorum ejus. Si enim daretur hoc quod dicit Empedocles, tunc in omni nube esset coruscatio, sive esset parva, sive magna : quia omni nubi advenit radius solis ad minus in elevatione ipsius, et congregatur in ipsa virtus ejus. Nos autem non videmus quod omnis nubes parva et magna tonet et fulguret. Quod autem dixerunt homines quidam quorum princeps fuit Cledimus, ut supra diximus, quod coruscatio non est per ignem, sed est imaginatio, hoc est, apparentia quaedam quae videtur et non est secundum veritatem, eo quod eoruscatio non est nisi illuminatio quaedam quae provenit ex eo quod aqua quae est in nube reverberat radium solis, aut etiam fulget per seipsam ex hoc quod agitatur et movetur in nube : quia dicunt quod aqua videtur lucere sicut ros terraque luminosa quando lata est, et circumvolvitur in tenebris, sicut apparet in speculo circumducto de nocte : et ideo etiam dixerunt quod coruscatio majoris luminis videtur de nocte quam de die, quia tunc magis apparet id quod reflectitur super tensionem aquae de lumine stellarum, quam in die, quia tunc offuscatur lumen ejus lumine solis : et ideo minor est claritas in aspectu nostro in corruscatione diei quam noctis. Iste quidem sermo Cledimi erroneus est, quia si coruscatio esset id quod apparet ex reflexione luminis super aquam politam et tersam motam in nube, tunc non deberet apparere in colore ignis subrubei, sed potius pallidum, et divaricatum deberet habere splendorem, et hoc non videmus. Adhuc autem coruscatio habet ignis operatio nem, quia incendit corpora super qua cadit : quod non faceret, si esset lumen divaricatum super aquam motam in nube. Adhuc autem talis splendor ex aqua non provenit in die : eo quod tunc lumen solis regit ipsum, et ideo super mare non apparet : sed si in-

<--- Page Split --->

c idat radius solis super aquam in domo ubi sunt tenebrae, et lumen tenue ibi apparet : sed nos videmus coruscationem frequenter per diem cum radio solis lucere : omnia ergo ista significant nobis quod non est ita sicut illi dixerunt, sed quod potius ventus disruptit nubem cum impetu velociter, et inflammatur ignis ex agitatione ejus in nube : et tunc mict ignis : et non est ex causa quam dederunt quidam philosophi qui causam veram ignoraverunt. Quod auquid corusentio magis tem per noctem magis apparet quam in c aparet nodie, duae sunt causae. Una generalis, quae est ex hoc quod opposita juxta se posita magis elucescunt : et ideo splendor coruscationis major videtur in tenebris quam in lumine quod est fortius ipso. Secunda autem causa est, quia frigus noctis adjuvat condensationem nubis : et quando nubes fortius condensatur, vapor siccus in nube magis agitatur et comprimitur, et etiam magis inflammatur : et tunc efficitur flamma majoris et fortioris luminis et coruscationis.

CAPUT IX.

Et est digressio de numero dubitabilium circa sententiam Aristotelis, et de dubitabili primo quod est utrum simul vel successive elevatur vapor humidus includens, et vapor siccus inclusus in ejus ventre.

Oportet autem nos digressionem facere : eo quod sex dubitabilia sententiam Aristotelis circumstant, quae oportet declarare ut facilior sit doctrina. Est autem primum , utrum simul vel successive ascendant vapor humidus includens et vapor siccus qui inclusus est in ventre ejus. Secundum autem, utrum possibile sit vaporem in vapore concludi, vel sit

hoc impossibile. Tertium vero, utrum contingat nubem superius et inferius et in latere scindi aequaliter, vel inferius tantum, sicut videtur supponere Philosophus. Quarto autem quaeremus, utrum contingat vaporem inclusum inflammari et quo modo. Et quinto, utrum vapor inflammatus totus simul exit vel successive. Sexto et ultimo, utrum contingat eum in ventre nubis frequenter agitari. Haec enim omnia supponendo relinquit Aristoteles, vel forte non venit ad nos tota doctrina ejus de coruscatione et tonitruo.

Dicamus ergo primo utrum simul eleventur isti vapores, aut successive. Si enim ea quae non aequaliter sunt facilia ad resolutionem, non aeque cito resolvuntur ab eodem agente, cum aqua facilius resolvatur calore solis quam terra, videbitur citius elevari vapor aqua quam terra : et ita non aeque cito elevantur duo vapores, videlicet includens et inclusus. Si autem non aeque cito elevantur, tunc videtur quod posterior nunquam consequitur antecedentem, et sic nunquam videtur includi in ipso. Adhuc autem sive simul ascendat, sive non simul, quae est causa quod unus includitur in altero ? Videbitur enim uterque diffundi in aere, et non in altero includi. Adhuc autem si concedatur unus in alio includi, quae esset causa quod magis vapor terreus includitur in vapore aqueo, quam e converso ? non enim est de hoc adhuc aliqua ratio signata. Praeterea manifestum est omnem vaporem calore elevari et calore disgregari : ergo qui amplius calefit, amplius disgregatur : sed ille qui inflammatur, amplius calefit, et ille est vapor siccus : ergo vapor siccus plus disgregatur quam humidus : sed ille qui magis disgregatur, magis natus est includere : et ille qui minus disgregatur, magis natus est includi : et sic consequentius videretur vapor siccus includens vaporem humidum, quam e converso.

Haec autem et hujusmodi dubitabilia solvuntur si antecedentia revocentur ad

<--- Page Split --->

memoriam. Dico autem quod vapores humidi et sicci et simul et successive possunt elevari, et semper possibile erit includi vaporem siccum in humido, et non e converso. Si enim simul eleventur, tunc quia humor aqueus dilatabilis est, quando pervenit ad locum frigoris ubi incipit inspissari in nubem, circumfunditur sicco terrestri, et ideo necesse habet includere siccum terrestre, quod nequaquam est dilatabile sicut humidum aqueum, nec circumfusibile alicui corpori : et ideo ipsum nihil includit, sed includitur ab alio. Si autem non simul ascendunt, sed citius elevetur humidum aqueum et consequatur ipsum siccum terreum, tunc humidum aqueum stabit in loco frigido, et in ipsum ibi penetrabit siccum terreum propter acumen sui caloris, et retinebitur in ipso, sicut nos infra ostendemus : et tunc iterum includetur in ipso, et humidum nubis circumferetur eidem, sicut jam ante diximus. Quod autem hoc sit possibile expresse dicit Posidonius, et probat per experta, sic dicens, quod cum insula in Ægæo mari surgeret, spumabat in loco illo mare aliquamdiu, et fumus magnus in altum ferebatur, qui fumus deinde emittebat ignem, non continue sed per intervalla micantem, more fulminum. Deinde apparuerunt saxa revoluta, et rupes, quæ partim illæsæ, quas spiritus antequam verteretur, expulerat : partim exesæ, et erant in levitatem pumicis conversæ, propter calorem et ventum ignitum agentem in ipsis. Novissime apparuit cacumen montis combusti, qui mons continue crevit ascendendo, et dilatando sese donec insulæ magnitudinem effecit. Ignem autem super aquam Asclepiadotus Posidonii auditor et discipulus, dicit ascendisse per ducentos passus in aere, et subito post cum insula stetisset, facta sunt tonitrua magna et fulgura : quod non potuit esse, nisi quod vapor calidus siccus qui insulam elevavit, multum vaporem aqueum in aere invenit : et inclusus fuit in ipso, et fecit tonitruum et ful-

gurationes. Non autem puto accedere tonitruum et fulgur si vapor siccus prius ascendat quam humidus : quia tunc liber evolabit in regionem aeris quæ dicitur æstus : et ibi faciet columnas et trabes et ignes perpendiculares et alia de quibus in anterioribus hujus scientiæ dictum est.

Quod autem objicitur, quod facilius resolvitur aqua quam terra, dicendum quod ubi aqua est pura, ibi hoc est verum : sed ubi aqua est in terra mixta, vel terra jam ad vaporandum disposita plus quam aqua, ibi non oportet quod citius evapo ret aqua quam terra. Licet enim aqua quantum ad naturam facilius evaporet quam terra, non tamen oportet quod semper hoc in actu ita eveniat propter multas dispositiones diversas quæ contingunt aquæ et terræ, et qualitercumque eleventur, possibile erit vaporem siccum consequi vaporem humidum propter frigus in aere occurrens vapori humido et detinens ipsum. Quare autem circumfundatur vapor humidus sicco, jam dicta est causa. Quod autem objicit, quod inflammatur vapor siccus et ita disgregatur, dicendum quod non inflammatur nisi prius in nube humida, et ibi agitatus et compressus. Sed si ante inflammaretur quam includeretur, tunc haberet locum objectio : et ideo inflammatio sua non disgregat ipsum nisi jam expulsum de nube : et tunc fit corruscatio. Et hæc sufficiant ad solutionem quæsiti.

CAPUT X.

Et est digressio declarans utrum possibile sit vaporem siccum in humido concludi.

Consequenter quæritur, utrum possibile sit includi vaporem siccum in humido, vel hoc sit impossibile? cum enim una

<--- Page Split --->

de conditionibus facile miscibilium sit humidum et subtile, uterque autem vaporum sit subtilis et aliqualiter humidus, videntur isti vapores in aere quando elevantur, misceri, et unus non distinctus includi in altero. Si autem miscentur, tunc reducuntur ad medii naturam, quae neutrum est miscibilium : et ita in vaporibus illis non debet esse actus sive effectus vaporis humidi aquei, nec effectus sicci terrei, sed ejus quod est ex utroque. Adhuc autem cum elevantur simul, constat quod elevantur in loco ubi dominatur humidum aquae et siccum terrae : haec autem permixta sunt : et ita iterum videtur ex hoc quod isti vapores mixti et non distincti elevantur. Adhuc videtur hoc ex virtute elevantis vaporem utrumque quod semper commixtivum est, ut dicunt Galenus et Avicenna, et facit essentiam unius moveri in essentiam alterius : ergo videtur calidum elevans miscere vapores, et non permittere quod distinctos habeant effectus et operationes. Si autem diceretur propter hoc, quod semper divisi elevarentur vapores, et conveniunt in supremo aeris, et ibi unus intrat in alium , videtur tunc quod perforare debeat siccus vapor humidum duabus de causis : quarum una est sumpta ex parte vaporis sicci, quia est acutus, et quo plus ascendit, plus acuitur : et ideo sicut perforat vaporem humidum in inferiori ejus parte et intrat in ipsum, ita perforare deberet eumdem in superiori ejus parte, et transire per ipsum, et non includi in eo. Alia vero causa est sumpta ex parte vaporis humidi, qui rarior est superius quam inferius, cum subtilius ipsius et rarius magis sit natum ascendere : rarum autem et subtile facilius est ad penetrandum, quam grossum et spissum : cum ergo penetret inferiorem partem, et vadit in vaporem, multo fortius penetrabit superiorem, et evadet per ipsum.

Ad haec autem et his similia omnia dicendum est, quod sive simul, sive divisim eleventur vapores, distincti servan-

tur quando elevantur in aerem. Hoc autem contingit duabus de causis. Una quidem est ex parte materiae, et alia ex parte calidi agentis. Quae autem ex parte materiae, est quia licet in eodem loco elevantur vapor humidus et terreus, tamen distincti sunt per essentiam : eo quod distincta sunt ab'invicem elementum aquae et elementum terrae, a quibus separantur : et hoc probatur per vaporem terreum in profundo maris elevatum a lumine luna, qui extrudit mare ad motum influxus et refluxus, qui distinctus secundum essentiam manet, licet sit in ipso mari : et quod de ipso elevatur supra maris superficiem, distinctum est a vapore aqueo cum ipso elevato, sicut dicit Albumazar in libro de introductionibus judiciorum Astrorum. Ratio autem quae sumitur ex calore agente est, quia differenter agit calidum in simplex et compositum, ut dicit Avicenna. Calor enim simplex nec inspissat nec subtiliat, sed depurat ipsum ab alieno sibi permixto, si aliquid tale est in ipso. In humidum autem agit dilatando ipsum, et facit ipsum fluere extra seipsum, eo quod trahit humidum aqueum ad formam aeri humidi, cujus est manare extra seipsum, sicut diximus in libro de Generatione et Corruptione. In siccum autem agit extrahendo ipsum humidum quod est in ipso, et ideo vaporem siccum elevatum, extrahendo ipsum humidum, inspissat et constare facit, et humidum vaporem aqueum dilatat circa ipsum, et hoc modo distinguit essentias horum ab invicem. Haec est causa quod in aere nunquam permiscentur nisi raro valde : et ideo rarissime commixta corpora ab aere descendunt. Si autem distincti ascendunt vapores, et unus alium consequitur per modum quem diximus superius, tunc propter diversas operationes calidi in humidum aqueum et siccum terrestre, non commiscentur, sed manent distincti : unde licet conditiones miscibilium sunt humidum et subtile, tamen quia virtus activa in eis operatur contrarium, non oportet quod

<--- Page Split --->

misceantur vapor essentialiter humidus et frigidus, et essentialiter siccus et accidentaliter càlidus, qui sunt vapor aquæ et vapor terræ.

Per hoc etiam patet solutio ad id quod objicitur de vaporibus his simul elevatis. Ad hoc autem quod objicitur de opera- tione calidi, dicendum quod absque du- bio calidum non commiscet operatio- nes nisi commixti : et commixtum est, cujus substantia est ex multis in specie et materia : sed talia non sunt vapor aquæ et vapor terræ, sicut patet ex prædictis. Adhuc autem quod dicunt de perforatione vaporis humidi per sic- cum, planum est solvere si revocentur ea quæ supra de spatiis aeris sunt habita : dictum est enim quod aer supra frigi- dìor est, et ideo nubem quam tangit ibi, magis inspissat : et ideo vapor in ipsum penetrans magis difficiliter penetrat per ipsum quam inferius : hebetatur enim calidum plus in superiora propter majus contrarians frigus quam in inferiora : et ideo non superius ubi maxime abundat frigus, nec in latere ubi abundat plus quam in imo penetrat vapor calidus sic- cus, sed potius ab imo nubis subintrat, et concluditur in ventre nubis dictis de causis.

inferiori. Adhuc autem cum nubes augmentnm sui ab evaporationibus ab inferius recipiat venientibus, et ubi magis accepit augmentum, ibi magis spissatur, videretur a parte terræ magis esse spissa quam superius, et ita minus penetrabilis est infra quam supra : fulgur ergo supra vel a latere deberet erumpere potius quam inferius.

His autem et similibus non est difficile satisfacere per antedicta, quia jam habitum est quod nubes supra magis est spissa quam inferius et magis quam a latere. Addatur autem his, quod licet ignis contendat ascendere sursum,tamen ignis expulsus movetur ad oppositum sicci contrarii expellentis. Et Aristoteles dicit ita, quod ignis in materia terrae descendit. Addantur ergo hæc simul, et dicatur quod ignis in materia gravi terræ et expulsus a frigore quod excellit in sublimi cum violentia magna et velocitate descendit, et ideo inferius potius quam superius vel a latere scindit nubem.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans qualiter vapor inclusus in nube inflammat.

CAPUT XI.

Et est digressio declarans quare ignis potius inferius quam superius scindat nubem.

Relinquitur autem quaerendum, cum vapor siccus igniatur in nube humida, quare potius scindendo nubem irrumpit inferius, quam superius, vel a latere? cum enim conatus ignis sit ad superiora et ibi magis calefiat, videretur debere scindere nubem superius potius quam ab

Consequenter quaeremus quare vaporem siccum terreum contingat inflammari, quod licet in primo istius scientiae libro jam declaratum sit, tamen quia aliquid differentiae habet, etiam hic quaedam pauca de hoc sunt dicenda. Constat enim quod idem est inflammans et calefaciens, quia calefaciens in ultimo caliditatis suæ inflammat et ignit : est autem idem elevans vaporem et calefaciens : erit ergo idem elevans et inflammans : in eo autem quod essentialiter calidum est, efficitur flamma secundum actum duobus modis, scilicet ab extrinseco inflamman-

<--- Page Split --->

te et a motu coagitativo : et primo quidem modo inflammatur vapor siccus elevatus usque ad aestum in aere, sicut diximus in libro primo hujus scientiae. Secundo autem modo inflammatur vapor in ventre nubis : contrarium enim expellit contrarium : est autem contrarium frigidum calidi : frigus ergo nubis quod causatur ex frigore loci et ex frigore essentiali vaporis aquei, expellit a se calidum vaporis terrei : quod undique expulsum ab extremitate nubis frigidae conspissatur in seipso, et comprimitur et coagitatur : in qua agitatione flamma excitatur in vapore facillime inflammabili, qui est vapor siccus calidus terreus, sicut supra ostendimus. Est iterum contrarium sicco humido, et ideo expellitur ab ipso : et ideo fugit vapor terreus inclusus in vaporem humidum aqueum superfluum, et circumfusum : unde ex duobus agitantibus in seipsum agitatus et coagitatus, necesse habet igniri et inflammari et ex impetu scindere nubem in loco ad quem dirigitur fuga vaporis inclusi et expulsi : propter quod scindendo nubem emicat vapor inclusus et inflammatus.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans utrum vapor inflammatus totus expellitur de ventre nubis vel secundum partes.

Est autem adhuc dubitabile, cum vapor ignitus de ventre nubis expellitur, utrum totus simul vel in partes et successive. Si enim totus simul expellitur, tunc videtur nubes quae semel tonavit et fulguravit, non iterum debere tonare et fulgurare. Nos autem hujus videmus contrarium, quoniam unam et eamdem nubem videmus ab una parte hemisphaerii venientem ad nos, cum tonitruo et ful-

gure et ultra capita nostra usque ad oppositam partem haemispherii tonat et fulgurat multis vicibus successive. Ratio autem huic videtur contrarium persuadere : totum enim expellitur quod a frigore superiori agitatur, sed totus vapor simul agitatur a frigore : ergo totus videtur simul expelli. Amplius totus vapor habet contrarium frigidum et humidum : quae autem in duabus qualitatibus contrariantur, maxime expelluntur : ergo totus vapor simul maxime expellitur : et ita nihil de vapore videtur in nube remanere. Amplius id quod agitatur, ignitur : et quod ignitur, percutit nubem : quod autem percutit nubem, scindit eam : et quod scindit nubem, egreditur : ergo a primo id quod agitatur, egreditur : sed totus vapor simul agitatur : ergo totus vapor simul egreditur. Omnia vero haec et similia solvenda sunt dicendo, quod totus vapor siccus simul potest egredi de nube et successive per partes : et totus quidem quando totus aequaliter intus et extra ignitur et expellitur, non totus autem simul quando extra in parte una ignitur, et non intus neque ubique neque est bene adunatus ad simul egrediendum. Aliquando enim est divaricatus vapor : et quando impellitur, partes exteriores igniuntur, et illae paulatim expelluntur : sed partes interiores cohaerent multum, et non igniuntur cito, nec separantur de facili : et hoc est quod humidum continuans vaporem siccum, facit glutinosum et lutosum : illius enim partes cohaerent etiam multum et non de facili separantur: sed pars ignita pulverizatur sicut cinis, et illa excutitur, et postea pars alia, et ita diu tonat quamdiu aliquid est in nube de eo quod potest igniri.

Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod totum a frigore agitatur, sed non aequaliter : quia exterioribus vaporibus terrae vicinius est frigus : et ideo illa magis propellit, et ideo facilius igniuntur et excutiuntur a sublimi nubis ad inferiorem partem. Per idem patet solutio ad sequens : quia licet totus vapor

<--- Page Split --->

habeat contrarium quoad utramque qualitatem, non tamen illi contrarius est æque proximus : et ideo non æque agitatur semper, neque æque agitabilis : quia aliquæ partes ejus magis se continent quam aliae, et ideo facilius expelluntur ignitæ : bene enim esse potest, quod aliquando scinditur nubes et manet vapor non expulsus propter conglutinationem partium, quæ partes vaporem separari non permittit : et ille vapor frequenter inflammatur. Per hæc autem facile patet solutio ad ultimum objectum, quia non necessario æque agitatur, licet omnes partes ejus agitentur : et si totus agitaretur, non necessario totus vel aliquid ejus expelleretur propter causam quæ dicta est.

stantiae alienæ perditione vel admixtione : unde vapor ille cedit in se, et pars comprimit partem, ita quod elucet ignis : neque tamen pars recipit locum alterius, sed quælibet efficitur in loco minori. Et hæc de dubitabilibus sufficiant dicta : quia his habitis scientia Philosophi est magis manifesta.

CAPUT XV.

De diversis modis quibus egreditur vapor non ignitus de nube, et qualiter operatur ad guttas magnas.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans utrum contingit vaporem siccum in ventre nubis agitari.

Utrum autem agitari possit in ventre nubis, est quidem dubitabile, sed in secundo scientiae hujus libro est explanatum, ubi solutio posita est ad dubitationem Xuti Philosophi. Dubitavit enim ille, utrumne aliquid posset inspissari vel attenuari? vapor enim agitatus aut cedit in seipsum, aut cedit in vaporem alium quando agitatur, aut cedit in vacuum. Si autem cedit in seipsum, vel in alium, tunc contingit duo corpora vel duas partes unius corporis esse in loco uno : quod ostendimus esse impossibile in libro Physicorum 1. Si autem cedit in loco vacuo, tunc vacuum est, quod iterum in libro Physicorum impossibile esse ostensum tes : et ideo dictum est ibi, quod res inspissatur et rarescit absque alicujus sub-

Resumentes ergo dicamus, quod vapor terreus quando apparet in aere, ad superficiem aeris elevatus, est ventus : et quando occultatur in ventre terræ, facit terræmotum : et quando coarctatur in ventre nubis, facit tonitruum et coruscationem. Sicut ergo diximus dispositionem venti qui egreditur de nube et facit tonitruum, ita necessarium est ad complementum doctrinae, quod dicamus omnes reliquas operationes venti egredientis de nube, antequam compleamus doctrinam de tonitruo et coruscatione. Diximus enim quod ventus aliquando egreditur de nube non ignitus, nec multum expulsus : ventus enim si de nube paulatim sine magna compulsione egrediatur, non facit tonitruum, præcipue si fit ex vapore subtili non habente condensatas partes ex frigido multum percutiente ipsum, nec ex humido viscoso continuante eum : tunc enim egreditur sine sono, vel cum sisternio parvo valde. Quando autem non ignitur quidem, sed cum exsufflatione magna et forti egreditur, tunc unam partem nubis projicit ad aliam, et facit partes nubis spissari : et ideo cooperatur ad magnas guttas generandas, quæ ca-

<--- Page Split --->

dunt tempore tonitrui antequam veniat pluvia magna. Magnitudo autem illius guttae est secundum proportionem qua ventus impellit unam partem nubis super aliam in hora qua nubes incipit converti in aquam : iste autem effectus venti est cum primo subtile vaporis inclusi in nube separari incipit a grosso glutinoso, et antequam nubes multum inspissetur per frigus : quia tale subtile venti incipit exire de nube et sufflat partes nubis, ita quod inspissantur et convertuntur in magnas guttas valde humidas, ut dictum est.

Si autem aliquis de hoc dubitaverit, et objiciat qualiter esse possit, cum ventus est sufflativus qui per hoc ipsum quod flat, detrahere videtur partes nubis, et ita prohibere guttas magnas. Sciat quod iste ventus de quo nunc loquimur, nullus est eorum duodecim ventorum quos supra determinavimus : sed est ventus egrediens de nube, sicut dictum est : et ille non attingit nubem extra se, sed intra : et ideo interiores partes nubis exsufflat super exteriores, et sic inducit spissitudinem in partibus nubis, et dividit nubem, et egreditur : quia dum pars exsufflata inundat super aliam, necesse habet cedere ab ea quae prius fuit continua sibi, et sic scinditur suaviter nubes, et exit ventus non ignitus.

CAPUT XVI.

De vento turbinis et causa ejus, et quare fit ita multum in aetate, et quare est rotundus.

Per eumdem modum sub majori tamen violentia egreditur de nube ventus turbinis 1, et iste ventus est qui frequentius videtur in aetate, in campo tollens involvendo paleas et terram et pulverem, et alia quaedam corpora terrestria. Fit enim ventus ille ex hoc, quod aperitur

nubes una in loco uno, et alia in opposito situ ad illam : et illi duo venti concurrunt in medio, et uterque illorum ab altero impellitur non quidem in sublimi, sed in terra. Diximus enim in tractatu de ventis, quod sufflatio venti est de sublimi veniens in terram, et super terram repercutitur, et elevatur aliquantulum. Cum ergo ex nubibus egredientes dua fuerunt exsufflationes oppositae, convenientes in loco ubi terram percutiunt, illae dua exsufflationes faciunt ventum turbinis : eo quod utraque aliam impellit, et impellitur ab ea, et ideo per modum circuli rotundantur involvendo se invicem, et ascendunt in altum, et trahunt secum pulverem et corpora minuta qua sunt facilia, sicut lini stipula et stupae. Est autem diligenter attendendum, quod sicut secundum omnem Peripateticorum sententiam traditur, iste ventus ut multum fit in aetate quando est tempus tonitrui : et ideo etiam significat tonitrua post futura infra paucos dies : et si fortis est turbo, forte non praecedit tonitrua nisi hora una, vel duabus, vel in parte unius horae : et si fit in hyeme, fit tempore nivis, et non vehemens. Et traditur etiam iste ventus esse exiens de nube, et non adveniens ab aliqua plaga mundi sicut alii venti : propter quod conjungitur ejus scientia cum scientia tonitrui : quia habet unam causam. Et creditur tandem quod in figura ejus est rotundus, et secundum suam virtutem elevat et eradicat quaedam corpora terrestria. Causa autem ejus quod esse habet ut multum in aetate, est quia tunc elevantur nubes aqueae includentes in se vapores terrestres : cujus causa infra assignabitur quando quaeremus de tempore generationis tonitrui. Si autem est in hyeme, tunc est tempore nivis : quia ut habitum est supra, nubes nivosae plurimum habent in se spiritus aerei : et ideo aliquando generant ventos turbinis, quando sunt in situ opposito.

<--- Page Split --->

Causa autem ejus quod descendit a nube et non a plaga mundi, est quia ventus qui venit a plaga mundi fortis esse non potest cum suo opposito, propter defectum materiae et causae elevantis, ut diximus supra : unde si veniret ventus turbinis a plaga mundi, diu dureret, quia diu durat generatio materiae talium ventorum : ventus autem turbinis non durat nisi per parvam horam, et ideo peccant qui causant ventum turbinis ex Aquilone et Austro, cum expresse Aristoteles tradat eum descendere ex nube. Et experimentum confirmat dictum Philosophi : quia nos videmus, quod si venirent illi venti ex Aquilone et Austro, oporteret quod flaret in tota regione et non in loco uno unius campi parvi. Nos autem videmus, quod tantum in loco parvi campi flat ventus turbinis. Adhuc autem oporteret, quod occurrerent venti sibi Aquilonaris et Australis secundum latitudinem totius vaporis : et hoc non est in experimento in vento turbinis, qui quasi nullius est latitudinis. Adhuc autem si esset ex Austro et Aquilone flantibus, vel aliis ventis oppositis a plagis mundi venientibus, staret in uno loco, et ibi involveretur. Nunc autem videmus, quod ventus turbinis mutat locum quamdiu durat. Amplius videmus ventum turbinis aliquando in aere quieto a ventis in aestate : constat ergo quod non causatur a ventis fortibus, Austro scilicet vel Aquilone flantibus ex opposito situ mundi, sed potius modo praedicto egreditur ex nubibus. Sed causa rotunditatis ejus videtur esse occulta : cum enim ex duobus rectis nunquam componatur circulus, videtur etiam quod ex duobus flatibus rectis oppositis ventus rotundi flatus qui turbo dicitur, quod uterque sufflat alium, et in medio non possit componi. Adhuc autem si aeque fortes sunt venti ex opposito venientes, videtur quod uterque sistat alium, et in medio cursus sui eleventur sicut duae aquae concurrentes : quia

deprimi non possunt propter terrae resistentiam : non ergo unus obliquat alium, nec obliquatur ab illo e converso. Si autem non sunt aeque fortes, tunc fortior in toto compellet debiliorem, et non obliquat eum, neque obliquatur ab ipso . Adhuc autem ex duobus rectis motibus, quorum unus est ad unum punctum, et alter ab illo, non fit unus motus circularis, sed potius fit motus reflexionis qui secundum veritatem est duo motus : quia in puncto quo est reflexio, necessario intercidit quies inter duos motus, ut probatum est in octavo Physicorum 1: videtur ergo a simili hic non unus ventus fieri, sed duo reflexi, Adhuc autem duo contraria nunquam ita se habent , quod utrumque sit victum et vincens nisi in mixto : videtur ergo, cum uterque duorum ventorum in vento turbinis sit commixtus ex duobus oppositis ventis, et sic deberet stare sicut mixtum, et non revolvi ad locum unum.

Et ad haec autem omnia et hujusmodi dicendum est, quod ventus turbinis rotundus est ex hoc quod uterque ventorum oppositorum habet unum latus debilius quam alter, et uterque eorum habet unum latus fortius quam alter, sed ex diversis causis. Licet enim isti venti egrediantur de nubibus, tamen habent proprietates fortium ventorum, scilicet Aquilonis et Austri : quia illi sunt fortissimae exsufflationis : Aquilo autem habet fortem exsufflationem ex qualitate activa, quae est frigiditas fortissime vaporem percutiens et impellens : et Auster habet fortem exsufflationem et spissitudinem materiae : quia est vaporis spissi qui fortius percutitur quam vapor parvus et tenuis : latus autem Aquilonis Orientale fortius est latere Occidentali : quia ibi juvatur sicco, et non multum deprimitur, et dissipatur a calido : latus autem Orientale Austri debilius est latere ejus Occidentali, quia calidum siccum et Orien-

<--- Page Split --->

talia non ministrant ei materiam humidi vaporis, ex quo confortatur, sed potius frigidum humidum ex parte Occidentis : et si se impellerent isti duo venti, constat quod latus Orientale Aquilonis vinceret latus Orientale Austri, et latus Occidentale Austri vinceret latus Occidentale Aquilonis. Sed latus victum in quocumque duorum ventorum, revolvitur super latus vincens, et ita vincens duplicatur et confortatur in utroque : et cum causa confortationis sit continua reduplicatio lateris super latus, continue venti isti vincunt et vincuntur, et ita continue se involvunt : et per hunc modum contingit de vento de nubibus descendente, quia unus propter situm habet magis proprietates vaporis terrei, quæ sunt frigidum et siccum, sicut sunt proprietates Aquilonis : alter autem magis habet proprietatem vaporis unde erit, scilicet aquei, quæ sunt humidum et actuale calidum, vel essentiale frigidum : et ideo fortior est vapor frigidus quam siccus ex monte in latere uno, ubi propter situm oppositum magis abundat frigiditas vaporem percutiens, et alter vapor fortior est in latere alio, nisi propter situm magis ex humore spissetur vapor percussus in descensu a nube, sed cum sibi invicem obviant, cedit in utroque latus debilius fortiori, et fortius in utroque reduplicatur, ut possit continue vincere latus sibi oppositum : et ita ventus revolvitur in seipsum circa centrum quod est in medio latitudinis vaporum et exsufllationum : et per hoc patet solutio ad secundum objectum.

Primum autem non habet locum : quia ventus turbinis non componitur ex rectis manentibus rectis, sed potius ex rectis in orbem sive in circulum circa idem centrum reductis : et hoc bene contingit in rebus physicis, licet non contingat in lineis mathematicis, ubi rectæ non incurvantur. Ad ultimum autem dicendum, quod non est inflexio motus a puncto aliquo, sed potius incurvatio orbicularis duorum vaporum circa centrum unum

quod est in medio latitudinis eorum per equidistantiam inter latus fortius et latus debilius, ut dictum est. Virtus autem et vigor hujus venti attenditur ex tribus, scilicet ex percussione nubis ex qua egreditur , et ex quantitate vaporis venti ipsius, et ex impetu virtutum sive qualitatum involventium quæ sunt in lateribus venti istius : si enim ista conveniant, tam fortis esse potest ventus, 'quod subvertat arbores et ædificia et montes aliquos.

CAPUT XVII.

De causa quare coruscatio descendit deorstum cum sit ignis, et ignis sit ascendere sursum.

Quia autem jam diximus de ventis non ignitis qui de nubibus egrediuntur, reducamus nunc ad stilum et ventum qui de nubibus ignitis egreditur, et facit tonitruum et coruscationem. Resumentes ergo quaestiones quas supra dimisimus, quarum una est quam tetigimus in altera parte nostri tractatus, quæ est de tonitruo. Ista enim pars quæ explicata est, fuit de vento sive de sono et igne de nube egrediente : est autem hæc quaestio, quare coruscatio descendit inferius cum sit ignea, et de proprietate ignis sit ascendere. Hoc autem licet jam supra sciebatur, causa tamen ejus prout ista quaestio exposcit, ex tribus congregatur, quorum primum est id quod tangit Aristoteles, quod licet per se sit ignis ascendere, tamen non necessario ascendit in materia aliena, sicut in ferro ignito vel titione : sic ergo in coruscatione est vapor terrestris, cujus secundum naturam est descendere : et ideo descendit in illo. Secundum autem est, quod etiam sicut diximus in libro de Generatione et Corru-

<--- Page Split --->

ptione inter omnia inanimata ignis nutritur : virtus autem omnis nutriti sequitur naturam et motum materiae ejus ex qua nutritur : et ideo cum materia illa descendit, habet ignis motum descensionis secundum quod sequitur naturam suam, licet non sit ille motus ejus. Tertium autem potissimum quod supra est dictum, quia percutitur et extra projicitur a nube et a frigore loci : et haec est causa, quod descendit cum impetu : ex vapore enim calido est qui est siccus igneus coarctans in subtilitate partium suarum quarum una impellitur super aliam, et ita expellitur inferius, et tunc scinditur nubes, et fit sonus, et soni illius quantitas et vehementia est secundum quantitatem impetus quo scinditur nubes expellens vaporem fortis vel debilis : et de differentia horum duorum supra tractatum est. Videbitur autem alicui forte inconveniens quod dicit Aristoteles coruscationem descendere propter materiam, cum materia ejus vaporabilis sit, materia autem vaporabilis calido ascendit, et ita maxime videbitur debere ascendere : et tamen non tantum est calida, sed ignita. Advertendum est materiam coruscationis esse coagitatam expulsione frigoris, et inspissatam, et ideo descendere, licet sit ignita. Et quod sit spissa, indicat calor ignis : quia ignis calorem rubeum non haberet, nisi materia esset inspissata.

CAPUT XVIII.

De diversitate colorum ignis qui apparent in coruscatione, et de diversis ignibus et vapore coruscationis, et de materia coruscationis.

Coruscatio denique aliquando videtur alba, et aliquando citrina, et aliquando subrubea, et aliquando quasi rubicunda,

et aliquando fumosa nigra lucens aliquantulum, sicut carbones obscuri igniti. Causa autem caloris albi lucidi tenuis est, quia vapor incensus in nube vehementis est subtilitatis et tenuitatis : et ideo non habet vehementem inflammationem, quia flamma ejus fumus ardens: et talis materia quasi nihil fumat. Nec est talis materia vehementis caloris vel adustionis : quia non adurit nisi quod habet ignem compressum et adunatum : et ideo si aliquando descendit super corpora lignea vel alia, videtur flamma super ea, et tamen non aduruntur : et hoc est ideo, quia illius coruscationis ignis quasi nullius est virtutis : et ideo etiam corpora super quæ cadit, non fumant, quia parum alterat ea talis flamma. Citrina autem coruscatio fit ex vapore minus tenui, in quo flamma magis est parum spissa, et magis aliquantulum humida, et subrubea est spissior magis, et glutinosa subrubicunda, quæ est sicut igniti carbones lucidi ex vapore denso bene commixto, et glutinosam habente humiditatem : et hoc est vapor vehementis adustionis omnium eorum super quæ cadit, et erumpit cum rumore magni soni, sicut multum æs cadens bulliens de fornace ; et ideo iste vapor etiam in aqua magnæ pluviæ ardet, et incendit civitates, et penetrat usque ad interiora corporum super quæ cadit, et 'forte subito interimit ea. Fumosa autem nigra multum est terrestris et ignita : et ideo si fuerit multum ignita humido viscoso, decoquitur inde lapis niger vel rubeus in calore cadens de nube, et scindit trabes, et penetrat muros, et vocatur a vulgo securis tonitrui : et hos lapides videmus oculis nostris. Est autem lapis tenuis vel acutus in parte una, eo quod ad illam partem primo vapor inclinabatur cum decoqueretur : omnis autem ille vapor qui non decoquitur in lapidem, sparsus effunditur de nube : et ideo incertum habet motum ex multis moventibus, quorum unum est expellens frigus, et hoc spargit eum plus et minus secundum

<--- Page Split --->

quod magis et minus spissus est et magis et minus conglutinosus : quia secundum haec duo magis et minus est divisibilis : alterum autem divaricans ipsum, est id quod occurit ei in aere, scilicet ventus et nubes : et tertium est id quod tangit cum impetu veniens ad terram : hoc enim extrudit ipsum sicut pila repercutitur projecta ad parietem : et ex hoc quod multi mirantur, quod percutit in locis diversis, et intrans in domum reflectitur per ostium, vel alibi, et comburit corpora lateraliter sibi opposita, super quae non cecidit cum caderet de sublimi. Vapor autem qui fuerit subtilior eo, est divaricabilior et minus periculosus : quia licet cadat super multa, tamen non de facili incendit ea : aliquando autem ita debilis est, quod extinguitur in aere, et non pervenit ad terram nisi alteratio splendoris ejus. Omnes autem istas diversitates intellexit Aristoteles, quando dixit quod quando fumus coruscationis multiplicatur et agitatur, impellit quod est in circuitu ejus, et cum percussione nubis audita, et actio intensionis ejus percipitur per visum, quod judicium est super vaporen illum secundum quod est dispositio materiae ejus in calore, et spissitudine, et cohaerentia partium ejus.

CAPUT XIX.

Et est digressio declarans diversitatem effectus tonitrui et coruscationis.

Videbatur autem diversis Philosophis tonitruum et coruscationes res divina propter mirabilitatem et diversitatem effectus ejus. Praecipue autem dicentes coruscationem esse divinam, fuerunt duo magni in divinis idolorum patres, Athalus scilicet et Cæcinnæ, qui dixerunt

Jovis esse voluntatem : eo quod diversus et mirabilis esset ejus effectus : propter quod invenitur aliquando lædere flores vinearum, cum nusquam appareat exustionis vestigium : et aliquando liquefacere aurum, et non lædere crumenam sive saccum in quo est aurum : aliquando vero communiut sive liquefacit gladium vel perforat multis foraminibus absque adustione vaginæ : aliquando autem exurit calceos alicujus, et non lædit crus et pedem ejus : aliquando autem exurit pilos alicujus in toto corpore suo, et non adurit corpus ejus. Dico autem pilos tam in inguine quam sub ascellis et cæteris locis occultis : et non lædit crura vel brachia quæ inguina vel ascellas cooperiunt: aliquando autem alterat colorem hominis vel alterius quod percutit, et nihil amplius facit : et aliquando interficit, cum tamen nullum signum appareat adustionis vel vulneris : aliquando autem in interfectis apparet signum adustionis, et aliquando apparet signum divisionis, et non adustionis : et præcipue apparet hoc in lignis percussis a tonitruo, quæ loco divisionis albissima inveniuntur. Et admiratione præ omnibus dignum est, quod sicut dicit Seneca, aliquando percutit et adurit dolium, et tamen adhuc ad tempus constat vinum, et non defluit nec effunditur. Fertur a Philosophis quibusdam, quod percussum animal venenatum amittit venenum : cujus signum est, quod serpens fulmine percussus, intra paucos dies vermiculat putrefactus, quod non facit aliter interfectus, eo quod venenum in eo prohibet nasci vermes vel ex eo cibari. Quod autem omnibus fulminatis communiter accidit, est quod omne percussum fulmine, habet odorem sulphureum, et quod animal percussum fulmine, semper vertit caput contra impetum fulminis. Arbor autem vel planta si percutitur, hastulas evulsas fulmine contra fulmen erigit. Et alia multa in effectibus fulminum vocata sunt a Philosophis mirabilia, propter quæ dixerunt omnes qui antiquitus theologizabant,

<--- Page Split --->

quod fulmen numine dirigeretur : et attribuunt illud regi deorum quem Jovem appellabant. Sicut ergo enumerata sunt ista, ita reddemus causas naturales ipsorum, ut pateat qui est error attribuere eas diis : postea autem redibimus ad quaerendum utrum Jupiter qui est una stellarum quae dicuntur planetae, aliquid virtutis habeat in tonitruo et fulmine.

Dicimus ergo quod ex ante habitis patet, quod in fulmine aliquando vapor descendit in terram, et aliquando extinguitar antequam descendat : ille autem qui non descendit, sed extinguitur, et est debilis, non adurit, nec percutit aliud : ille autem qui descendit, aliquando est subtilis, et aliquando grossus : subtilis autem penetrativus est valde : et quia miscetur aeri quem alterat lumine suo et igne sive calore, efficitur ab hoc magis subtilis : et ideo ea quae sunt porosa, penetrat et interius adurit, licet non videatur vestigium, sicut vinearum flores, eo quod lignum istud sit valde porosum. Inter ligna autem porosa distinguendum est : quoniam aliquid habet poros rectos, et aliquid habet tortuosos, sicut buxus, etc. Ligna nodosa et lignum non habens poros rectos, non recipit subtilem vaporem, sive inflammantem aerem in profundum sui : et ideo non aduritur in flore. Quod autem habet poros rectos, dupliciter habet eos ascendentes ab imo per longitudinem ligni sui secundum cursum nutrimenti a radice, aut habet eos de medulla venientes ad superficiem ligni in circuitu, sicut radii stellae cujusdam pinguntur venire a centro uno. Et illud quod primo modo hobet poros, non habet eos patulos contra fulgur : et ideo non de facili aduritur fulgure, praecipue si habeat corticem durum et spissum, sicut quercus, et pyrus, et in aliis. Hoc autem quod habet secundo modo poros, patulos habet eos ad fulmen in circuitu undique veniens, quasi haurit ignem subtilem emissum a fulgure, et precipue si habeat corticem divaricatum subtilem sibi, quasi nihil adhaerentem, et

ideo quasi prae omninibus lignis in flore vitis aduritur : quia taliter dispositos habet poros, et cortex suus non bene adhaeret ei. Quod autem sic disponuntur pori sui, sic probabitur si vitis viridis incidatur in nodo : tunc enim apparent radii albi pororum de medulla ad modum stelle, ad superficiem venientium, et ideo ingeniata est natura, et dedit ei folia lata, quibus defendat se et fructus suos : quod etiam faciunt sapientes vinitores, condensant enim primo cum est in flore folia ante flores et botros, et in tempore maturitatis auferunt, ut sol tangere possit uvam et maturare. Haec eadem causa est quare diu aspicienti contra fulgura, facies intumescit, et forte excaecatur : cum enim homo sit pellis subtilis, et porosae, haurit ignem in poris, qui corrumpit humidum ibi inventum, et inflat faciem : et in oculos intrat magis difficulter, et liquefacit et exsiccat humorem crystallinum et excaecat oculum.

Si autem fuit ignis magis cohaerens sibi non sparsus, sed subtilis et bene commixti et continui vaporis, iste penetrat porosa, sicut coria non resistentia, et frangit dura sicut aurum vel ferrum : et si est in eo impetus ictus major quam caloris, comminuit tantum ubi tangit, vel forte conterit in pulverem : si autem est ibi impetus ictus et caloris, liquefacit aurum vel ferrum et non corium, eo quod propter corii porositatem vel ligni non congregatur in eo multus ignis, nec diu stat retentus in ipso, sed transit per ipsum : nihil enim prohibet, quod ignis in vapore disperso non adurat, qui quando congregatus est in duro corpore comprimente ipsum, efficitur fortissimae adustionis. Et hujusmodi exemplum est in calce frigida, in qua est dispersus ignis, qui quando congregatur ad unum locum, ex hoc quod expellitur a quibusdam partibus calcis ad alias quasdam per aquam frigidam infusam calci, efficitur adurens. Quod autem dicitur, quod aliquando adurit calceos vel alias vestes, et non lae-

<--- Page Split --->

dit hominem, dicendum quod vapor ille debilis est adustionis, alterans combustione siccum quod tangit immediate, et non potens in aliquid per medium, nec illud quod habet humorem sanguinis vel alterius ignem extinguentis infusum. Debilissimus autem vapor et divaricatus valde, pilos incendit : quia pili sunt fumus in aere exsiccatus, sicci valde et facillimae incensionis, et ideo vapor ille nihil aliud alterare potest propter suæ flammae debilitatem. Vapor autem subtilis magis ictus quam adurens inficit colorem percussi, et facit concurrere sanguinem sub pellem : et ideo inficit hominem sicut hanc pellem inflammatam : et talem jam vidimus. Vapor autem ille si sit fortissimi ictus, interficit hominem, eo quod penetrat vitalia membra interiora, et penetrat ea, et propter subtilitatem vaporis et divaricationem vulnus non apparet, nec etiam adustio, eo quod magis ictu lædit quam calore. Si autem sit grossus adhærens sibi, facit vulnus : et si est valde calidus, relinquit signa adustionis majora secundum proportionem sui caloris et adhærentiæ partium materiæ ejus : et si impetus habet ictus, et non est valde spissæ flammae, invenientur ligna alba quæ dividit : et talis ictus est frequens valde et sæpe videtur.

De dolio autem percusso, ita quod ad hoc stat vinum, ipse Seneca reddit rationem, dicens ex fulmine aliquem remanere spiritum in eo humore, quem congelavit : quod verisimile est, neque enim alligari potuisset nisi aliquod ei esset additum vinculum. Hæc autem solutio non est conveniens, quia spirituale non continet corporale humidum, quale est humidum vini. Adhuc autem non est sufficiens : quia scitur bene quod aliquid continet, sed deberet ostendi quid esset illud : et hoc non potest haberi ex verbis Senecæ. Sciendum ergo, quod proprietas vini fulminati sicut omnis liquoris fulmine percussi, est quod efficitur pestiferum : et si quis bibat illud, morietur, vel dementabitur, si multum fuerit vi-

num vel oleum fulminatum : fulmen enim illud vino vel oleo vel cuique liquori quem percutit, immiscet vaporem viscosum corruptum et sulphureum, qui humor liquoris fulminati continuatur ad modum pellis viscosæ, et illa pellis continet liquorem ad tempus ne defluat : diu tamen non continebit ipsum. Hujus aëtem signum est, quod si persilium immisceatur vino in magna quantitate, contrahet vinum viscositatem multam ex persilio quod est viscosum valde : et illa viscositas propter calorem vini expellitur in circuitu vini, et ibi spissatur, quæ cum spissata fuerit, etiamsi contrahatur spina de dolio, vini ad magnum tempus nihil exibit. Sicut autem liquida inficit et facit pestifera, ita animalia venenata emundat a veneno : quia calore suo extinguit in eis naturale humidum quod erat venenosum, et postea paulatim exspirat ab eis vapor fulminis : et sic liberatur cadaver ab utroque veneno, et tunc vermiculat corpora talia. Quod autem odorem habent sulphuris omnia fulminata, et fœtida sunt valde propter vaporem sulphureum qui spargitur ex nube : quia aqueitas ipsius vaporis mixta est cum terrestreitate calore corrumpente et adurente et perducente ad ventositatem sulphuream : et talis vapor procedit de nubibus aquosis in se terrestres vapores habentibus ignitos : et hæc est generatio sulphuris, ut nos ostendemus in quarto libro hujus scientiæ : et ideo omnia sulphurata videntur quæ fulminantur. Quod autem animal percussum fulmine, vertit caput et frontem ad fulmen, et hastulæ arborum diriguntur ad ipsum, ex impetu est ictus vehementis, qui convertit ea quæ percutit contra impetum. Præterea naturale est animal dirigere se contra nocumentum veniens super ipsum : et ideo in ipso visu quo tentat quale sit nocumentum per fulmen, moritur, et videtur ad ictum fulminis conversum. Super hoc tamen augures diversa prognosticantur, de quibus non est curandum ad præsens, quoniam in alia scientia de hoc

<--- Page Split --->

erit inquisitio, utrum habeat aliquid veritatis.

ras regit et administrat per naturales causas, et illas hic quaerimus postquam divinas, quia non sunt proximae, non de facili possumus eas investigare. Dico ergo quod aliquando est vapor cum aere ictus, et aliquando solus : nihil enim ita percutit sicut id quod primi percutientis ictum maxime recipit : nihil autem ita recipit ictus percutientium sicut aer et vapor qui aliquid habet de forma aeris propter raritatem : et ideo fortissime percutit aer : vapor autem nunquam percutit sine aere, quia semper vapori aer est immixtus : aer autem aliquando percutit sine vapore, quia vapor usque ad terram non percutit. Hujus autem signum est ventus et terramotus, quae talibus ictibus aeris fiunt et vapor.

CAPUT XX.

Et est digressio declarans quid est quod percutit de nube.

Oportet autem nos hic quaerere quid est illud quod in ictu descendit, eo quod id est suppositum in praemissis : aut enim illud est vapor, aut aer, aut utrumque, aut neutrum horum. Videtur autem quibusdam neutrum horum esse, quia tenue facile cedens non comminuit corpora dura et fortia : descendens autem de nube corpora dura et fortia comminuit : videtur ergo vapor vel aer non esse. Amplius enim qui facillime a quolibet impellitur, non videtur esse quod impellat fortissime quaelibet alia : aer autem et vapor facillime ab omni corpore alio impelluntur : videtur ergo quod non impellant alia. Probant autem hoc quidam per experta : eo quod lapides et ferrum et quaedam alia mineralia, aliquando ab alto descendunt, quorum ex simplici vapore non est generatio : aliquando etiam constat cecidisse de nube corpus animalis perfecti sicut vituli, licet esset corpus mortuum. Omnia autem haec faciunt ad hoc quod fulmen sit res divina, et in ictu fulminis Deus utatur rebus quibus fuerit voluntas ejus, et ut timeant inferiores, sicut Pythagoras dixit Jovem tonare quatenus timeant illi qui sunt in Tartaro. Si autem haec concedantur, pro nihilo erit opus naturae, quod ante diximus, ubi ostendimus diversitatem vaporis qui exit de nube. Pro nihilo etiam erit quod dicit Aristoteles in libro de Anima, quod aer cum tonitrui ictus scindit lignum. Propter haec et his simiali dicendum, quod Deus sublimis natu-

Quod ergo objicitur primo et secundo, facile solvitur : quia aliud est de aere et vapore in se consideratis, et aliud de eis consideratis in impetu et violentia : secundum se enim nihil violentiae inferunt : percussa autem inferunt maximam violentiam : et hujusmodi causa est, quia nullum aliorum corporum intus et extra subjectum efficitur violentiae nisi aer et vapor qui in profundum, et propria materia recipit omnem ictum violentum : et haec est causa, quod omnia quae impelluntur, impelluntur aere vel vapore, et nulla violentia potest esse tam fortis sicut violentia vaporis et aeris : et ideo scindit cum tonitru aer, ut dicit Aristoteles, alia enim corpora non efficiuntur subjectum formae quae figuratur ab ictu percutientis corporis : eo quod spissitudine sua resistunt et violentiam in interius sui non recipiunt. Quod autem mineralia cadunt de nube, contingit propter mixtionem vaporum elevatorum, quorum natura tendit ad naturam argenti vivi et sulphuris terrestris non desiccati, et argenti vivi luculenti : unde praecipue ferrum cadit quando cadit, quia illud fit ex terrestri luculento et viscoso : et quia multum decoquitur ab igne nubis, propter hoc cadit in specie calibis optimi, quod est ferrum durum et depuratum : et quia cum con-

<--- Page Split --->

gelatur, ferro congelatur in interioribus nubis, et per modum guttarum distillat ab interiori vapore, et ideo est massa sicut ex granis milii et caeteris composita. Corpora autem animalium perfectorum raro formantur in nube : licet hoc semel dicat Avicenna contigisse, quod corpus vituli cecidit : et hoc ipse maxime attribuit virtuti stellarum in tempore illo formam vituli imprimentium. Mineralia autem quae cadunt, adeo sunt exsiccata, quod nec liquescunt, nec fabricabilia sunt : sed cum in ignem ponuntur, evaporant in cineres : et per hoc patet causa naturalis omnium prahabitorum.

CAPUT XXI.

Et est digressio declarans tempus tonitrui et coruscationis et locum generationis eorumdem.

Tempus autem harum impressionum quae sunt tonitruum et coruscatio, est precipue in aestate, et in aestate etiam post magnum cauma, et tempore magni aestus : cujus causa est, quia impressiones istae fiunt ex vaporibus grossis spissis sive sint humide, ex quibus fiunt nubes nigrae spisse, sive sint sicca, quia tunc fiunt ex vapore terrestri inflammato : vapor autem hujusmodi non elevatur in superficie terrae, ubi terra subtilis est, et aqua subtilis quae per pluvias descendit ad terram : sed vapor iste eruitur de profundo terrae ubi aqua impura est et terrestris et spissa et grossa et glutinosa : quia ex illis proprie fit vapor harum impressionum : eruere autem non potest in intimis terrae vaporem, nisi calor magnus valde : et ideo non potest fieri nisi in tempore aestatis. Adhuc autem non fit tonitruum nisi de vapore adusto, qui in ipsa sua elevatione incipit inflammari,

sicut ante diximus : calidum autem adurens non est nisi tempore aestatis : et ideo vapor tonitrui et fulguris non elevatur ut multum nisi tempore aestatis. Amplius generatio tonitrui et coruscationis, non fit nisi frigore fortissime impellente nubem aqueam, et comprimente vaporem : tale autem frigus non est in aere nisi sit expulsum undique ad unum locum aeris : expulsio autem hujusmodi non est fortis nisi tempore caumatis, ut patet per ante dicta : generatio ergo tonitrui et coruscationis per se non est nisi tempore aestatis. Ex hoc consequenter scitur, quod generatio istorum est post serenitatem, licet in ipsa operatione istorum cœelum obnubiletur : quia tempore nubilo frigus dispersum est in aere, et non facit operationem fortem in loco uno. Sed quia ista non fiunt nisi in nubibus, necesse est quod cœelum obnubiletur in ipso descensu istorum : licet autem aliquando videatur non esse nubes cum micta fulgur, sicut in aestate in frigido videtur coruscatio sereno cœelo, praecipue in crepusculo, tamen ibi sunt nubes ubi micta coruscatio, ad nos venit alteratio splendoris et tantum. Ex dictis de facili scitur duplex locus generationis harum impressionum, scilicet locus ubi generantur secundum formas suas, et locus unde extrahitur et elevatur sua materia : necesse est enim ut generentur in loco altiori quam impressiones humidae, quia ille frigidior est eo quod ad ipsum repellitur ab inferiori calido : et hujusmodi signum est multum spatium, quod est inter auditum tonitrui et visum coruscationis, praecipue cum magna sunt tonitrua : quia tunc majus est spatium illud quam quando sunt parva : locus autem unde extrahitur materia, est humidus grosso humore aquae et habens terrestre glutinosum non de facili separabile : quia hoc igne adurente magis comprimitur et spissatur in nube.

<--- Page Split --->

ista tamen Jovis comminatio sacrificiis vel differri vel expiari pcterat. Feriendo autem non tonabat Jupiter, nisi tota synodo deorum coelestium et terrestrium communicata et celebrata, quia fulmen hoc sacrificiis non poterat expiari : sed et docuit in hoc quod pœenae non irrogarentur a regibus nisi multis dictantibus vindictam, et tunc stabiles esse debere in sententia.

CAPUT XXII.

Et est digressio declarans quid virtutis Jupiter habeat in tonando.

Omnes autem antiqui Philosophi Hesiodistae, quorum insectores fuerunt Athalus et Caecinna, Deo Jovi tonitruum et fulgur attribuunt, Jovem, ut dicit Seneca, regem universitatis appellantes et patrem, qui Deus dicitur a Platone : sed cum ille omnium rex auctor sit, non magis attribuitur ei tonitruum quam quodlibet aliorum operum naturae. Dicebant autem illi Antiqui, quod species tonitrui sunt tres, scilicet consiliarium, auctoritatis, sive inductorium, et quod dicitur status : et haec divisio augurum fuit antiquorum : dicebant enim quod Jupiter tonat, et hoc fit aut ut prosit, aut ut noceat. Si autem ut prosit, fit tonitruum Jovis, facit hoc ipse per se sine consilio Deorum, et hoc facit dum aliquis tractat de aliquo faciendo, et hoc est consiliarium tonitruum : quia enim Jupiter intonat super illud, est bonum, dummodo non cum terrore veniat sonus. Si autem ut noceat, tonat, hoc fit dupliciter : scilicet aut comminando, aut feriendo. Comminando autem venit tonitruus magno sono improvisis, in quo Jupiter templa cedi aut ut magno concutit sonitu sine fulmine directo, et hoc facit Jupiter advocato consilio duodecim Deorum, ita videlicet quod ipse duodecimus est, ut dicit Ennius, qui sunt Juno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Jupiter, Neptunus, Vulcanus, Apollo : ostendens in hoc mortalibus, ut dicit Caecinna, quoniam regibus proprium est semper prodesse etiam sine consilio, sed non comminandum est eis nisi cum deliberato consilio:

Quod autem hoc dictum Antiquorum error sit, omnino patet tali ratione : quaecumque enim causam determinatam et necessariam habent natura, non possunt homines immutare : tonitrua ut patet per habita, causas determinatas habent in natura : ergo non expiatur per homines. Quod autem tunc fiant quando tractatur de consilio vel non, casus est : et ideo non potest esse certa determinatio per illud. Adhuc autem constat per omnia antedicta, quod ad esse tonitruorum non exigitur, quod vapor terræ sit inclusus in humido agitante et comprimente ipsum frigore loci : non ergo oportet Jovem advocare consilium duodecim deorum contentorum super illo. Adhuc autem consilium est de his quæ possunt fieri et non fieri : tonitruum est de his quæ necesse est fieri, existente causa sua : ergo frustra Jupiter consiliabatur de illo.

Omissis ergo frivolis augurum verbis et inter se repugnantibus, dicamus quod sapientes Philosophi Jovi qui est una septima stellarum eraticarum, tonare attribuunt, cujus nulla alia est causa, nisi quia Jupiter habet in proprietate elevare ventorum fortium et siccorum materiam, ut supra diximus, præcipue quando fuerit conjunctus in virtute aliqua cum Marte tempore æstivo in signis Aquilonaribus : quia tunc certissime potest prædici, quod multæ scintillationes et tonitrua fient in aere : ita etiam periculum futurum sit hominibus propter aeris pestilentiam ex nimia corruptione futura propter vapores incensos pestiferos immixtos aeri : quia Jupiter cum sole

<--- Page Split --->

elevat eos, et Mars incendendo corrumpit eosdem : et ita fit aer venenosus. Quæcumque autem ab auguribus inventa leguntur, frivola sunt, et absque consideratione physica dicta : nec dignum ut disputetur contra ea quae quasi nulli rationi innituntur, etc.

CAPUT XXIII.

Et est digressio declarans species fulgurum.

Species vero fulgurum, ut optime dicit Seneca, sunt tres : quarum prima est fulmen quod terebrat ; secunda, fulmen quod dissipat ; tertia, fulmen quod urit. Fulmen autem quod terebrat, subtilem habet flammam : et ideo per angusta foramina vel poros fuga est ei ob sinceram et puram flammæ suæ tenuitatem. Fulmen autem quod dissipat, est globatum, et habet commixtam virtutem spiritus coacti et procellosi. Fulmen autem cribrans redit aliquando per foramen per quod ingressum est, vel detruditur ad latus, ubi invenit vacuum : sed secundum ful-

men quod dissipat, non redit, nec perforat, sed rumpit ea quae percutit. Tertia autem species fulminis quæ urit multum, habet grossi terrei vaporis, et magis est igneum quam flammecum : et ideo relinquit magnas ignium notas, quæ inhærent percussis.

Sciendum tamen quod licet nullum fulmen venit sine igne, tamen illud proprie dicitur fulmen igneum, quod manifesta relinquit signa ardoris. Quod autem urit et fuscat urendo, tribus modis adurit : aut enim afflando quasi lædit levi injuria, aut comburit, aut etiam accendit : omnia enim ista urunt, sed differenti modo : quodcumque enim combustum est, id utique et ustum est : sed non convertitur : quia quod ustum est levi injuria, non necessario combustum et consumptum in parte vel in toto : quia potest ignis usisse aliquid ipso transitu suo, quod non propter hoc combustum est : et potest aliquid esse combustum, quod non sit accensum : sed non convertitur, quia nihil accensum est, quod non comburatur in toto vel in parte. Hæc ergo de tonitruo et fulgure quantum ad naturalem scientiam sufficiunt. Reliqua enim secundum quod hæc ad divina quædam reducuntur, dicenda sunt in scientia de Natura deorum.

<--- Page Split --->