TRACTATUS II

DE TERRÆMOTU.

CAPUT I.

fectus, et alia quae de ipso considerantur. Tangentes autem quid sit terremotus, primo dicemus opiniones aliorum diversas, et postea redibimus ad opinionem Aristotelis et ad veritatem, etc.

Quæ tractatus intentio, et quis dicendorum ordo.

CAPUT II.

Superius expeditum est de ventis qui generantur ex vapore terrestri simplici subtili, qui transcendit aerem et impellit ipsum. Nunc autem consequens est dicere de terramotu 1 : quia movens terram in genere convenit cum ventis , cum utrumque istorum causetur a vapore sicco terrestri, licet terramotus causetur a vapore grosso in elemento inferiori, ventus autem ex vapore terrestri subtili in elemento quod est de superioribus : et ideo determinatio unius consequenter adjungitur determinationi alterius : quia conveniunt in movente, ut diximus : et etiam in hoc quod utrumque est ex vapore terrestri simplici. Dicemus autem de terramotu, quid sit, et quae sit causa ejus, et quis motus ejus, et tempus, et locus, et signum, et mora, et ef-

De probatione Anaxagoræ et sequentium ipsum, et de esse terremotus in eo quod dicebant ignem facere terremotum.

Fuit autem opinio Anaxagoræ, quod æther qui secundum eum est aer inflammatus, sicut est aer altus juxta ignem quem superiorem aerem esse supra diximus, descendit inferius, et in terram penetrat propter suam subtilitatem, et occultatur in ea, et in interiore ejus parte agitatur sursum et deorsum cum exire non potest, et tunc terra movetur, et ille motus est terremotus. Hoc autem quod dictum est de positione Anaxagoræ breviter dixit Aristoteles : sicut tamen appa-

<--- Page Split --->

ret ex dictis ejus, Anaxagoras posuit modum descendendi ignem, et penetrandi in terra, et qualiter terram movet. Dixit enim quod descendit immixtus nubibus, sicut videmus nubes frangi ignem emittentes, et cum nube resoluta in materia terrestri descendit ad terram : et per subtilitatem sequens naturam suam in qua descendit quae est pulvis vapori immixtus, et penetrat in terram : ibi enim excitat aestu ex terra quemdam vaporem sursum, quem cum consumpsit, et fit liber, nititur transcendere in altum, et impetu suo corpora obviantia concutit et convellit : aliquando autem movet motu concussionis solum si convellere non potest. Sunt autem alii qui secuti sunt Anaxagoram in parte, qui dixerunt ignem esse causam terremotus, sed aliter. Dixerunt enim ignem descendere quemadmodum dicit Anaxagoras, sed in terra non dicunt eodem modo agere : sed dicunt quod ignis in terra clausus efficitur calidior quam si clausus non esset, et ideo consumit corpora sibi vicina, et facit chasmata et hiatus magnos sub terra, ita quod superior terra non stat super solidum, sed habet subter intercapedines, sicut si staret super columnas. Contingit autem quod igne aliquando illa columnae quibus superior pars terrae innititur, convelluntur sicut cadunt trabes combusta jam domo : et tunc fit terremotus aliquando dehiscens deglutiendo homines et villas, quando latum est incendium subtus : aliquando autem concutiens, sicut quando est parvum incendium in terrae visceribus. Haec autem opinio dicitur esse Empedoclis. Fuerunt adhuc alii in parte cum istis convenientes, qui dixerunt quod ignis descendit in terram modo praedicto : sed cum descendit et clausus fuerit, tunc terram cum humido quod in ea est, bullire facit : sicut videmus quod bullit aqua in olla ad ignem quando olla est bene cooperta : res autem quae bullit, movetur, et ideo fit terremotus in tali ebullitione : et haec opinio dicitur esse Pythagorae. Adhuc

autem etiam Anaximenes qui ignem ponit esse causam terremotus, sed differt ab omnibus prædictis : dicit enim naturalem esse calorem terræ, et terram habere naturalem calorem quo vivificat ea quæ nascuntur ex ipsa. Contingit autem terram senescere et per calidum deficere humidum, et tunc simul etiam evaporare calidum : terram autem dixit senescere sicut omnia alia senescunt : antiquata autem convelluntur et contremiscunt etiamsi nihil ea impellat, sicut membra senum primo tremunt, et postea cadunt et dissolvuntur : et hujusmodi tremorem et convulsionem terræ antiquatæ posuit esse terremotum, sive tremat calore et humore naturalibus deficientibus, sive convellatur calore et humore in toto destructis. Omnes autem isti signo quodam usi sunt ad probationem suæ opinionis, scilicet quia in terremotu frequenter invenitur effectus ignis : et hoc dupliciter : quia aliquando cinis exiens cum impetu invenitur de loco in quo est terremotus, et loca subtus inveniuntur combusta : aliquando autem videntur ardere quædam loca per aliquod tempus, quæ postquam arsa sunt, convulsa inveniuntur, sicut expresse apparet in quibusdam motibus vulcanicis, qui postea corruerunt. In tali et tanta diversitate inveniuntur opiniones Antiquorum, qui ignem dicebant esse causam terremotus.

CAPUT III.

De improbatione opinionum dicentium ignem descendere et facere terremotum.

Sicut autem Philosophus breviter transiens non tetigit nisi opinionem Anaxagoræ, eo quod illa sit radix omnium aliarum, ita breviter improbat utramque

<--- Page Split --->

partem istius opinionis, ostendens quod ignis non descendit : et si descenderet, non esset hæc opinio ejus quæ dicta est. Primum autem horum, scilicet quod ignis non descendit, probatur ex hoc quod nullum subtilis substantiæ corpus naturaliter descendit deorsum : ignis autem est subtilissimum corporum specie : ergo non potest per naturam propriam descendere deorsum. Quod si aliquis dicat, quod non descendit per naturam proriam, sed potius immixtus nubibus et vaporibus et roribus, sicut et Anaxagoras dicit, quod descendit in ipsa nube, et sicut nos diximus in libro de Generatione, et etiam in isto : dicendum quod hoc verum est. Sed tunc probatur quod hæc non sit operatio, sed potius ipse tunc venit ad mixtionem corporum perficiendam : aut si venit in terram, in cavernis terræ elevat aquas ad ostia suorum fontium, sicut nos diximus supra. Amplius quod non est mobile ad latus, non facit terræ motum, qui quasi semper est ad latus. Ignis autem non est mobile corpus ad latus, sed tantum sursum. Adhuc secundum hoc terræmotus non esset nisi sursum et deorsum : quod falsum est, cum sæpe per motum tremoris est, sicut nos ostendemus infra in isto tractatu. Adhuc autem si esset terræmotus quædam terræ ebullitio, deberet fieri per motum projectivum terræ a loco majoris caloris, sicut nos videmus in olla bulliente, quod a parte olle quæ tangit ignem, aqua recedit ad partem postremam : hoc autem modo non videmus fieri terræmotum. Si autem fieret igne consumente inferiora et dejiciente superiora sicut est in incendio domorum, nunquam fieret terræmotus nisi per foveam in quam caderet terræ superior pars : hoc autem falsum est, quia sæpe fit ita quod locus non nisi tremit : quandoque autem fit per divisionem terræ a terra, sicut narrant historiæ veterum, quod Ossa mons aliquando continuus fuit monti qui vocatur Olympus, et per terræmotum per longum spatium est ab eo

divisus : et aliquando Sicilia hæsit Appuliæ, et ex ea divisia est per terræmotum, et mare fluxit in medium : et sic Hispania aliquando hæsit Africæ, et simili modo et causa fertur ab ea interjecto mari diversa : et hoc narrat Seneca in libro sexto Naturalium quæstionum. Si autem esset ex terræ antiquitate, tunc ibi accidere deberet et non frequentius in eisdem locis. Adhuc autem in terra Nota vim terra motus humecta et calida et molli frequentius separativam, accidit, et illa non habet proprietates ejus quod confectum est per senium. Constat ergo quod istæ opiniones sunt erroneæ.

CAPUT IV.

De opinionibus eorum qui dixerunt aquam esse causam terræmotus.

Democritus autem dixit, quod terra est intus concava habens in se radices omnium aquarum istarum quæ manant super terram, et habet in se spatia marium, et tanto magis vacat ut se dilatet in aquarum spatia, quanto libera est ab exercitio habitationis. Cum ergo ex aliqua causa recipit additiones aquarum, sive ex pluviis cadentibus super terram, sive etiam quod aqua sub terra fluens, per casum in ipsam alicujus magni corporis impeditur et redundat super ripam, sive etiam quod sub terra jungitur ei alia aqua ex aliqua causa, et ideo super ripam inundat, tunc commovet terram quæ est circa et super eam, propter hoc quod arctus est ei locus, et impetu tunc concutit terram in quam impingit, et motus ille est terræmotus. In genere autem causæ istius, sed non in modo causalitatis convenit Philosophus, qui in libris Arabicis corrupti nominis est, et dicitur Isiminis de civitate quæ

<--- Page Split --->

vocatur Chius, sed secundum veritatem vocatur Methodorus, qui de civitate vocata Chius fuit. Hic enim dixit quod terra aliquando post humefactionem vehementer exsiccatur, et ideo scinditur : et cum postea venit pluvia, influit aqua pluens in concavitates ejus, et occultatur in ea, et congregatur in aliquo loco tanta, quod terra natat super aquas illas : et tunc postea declinat aqua sub terra ad concavitatem aliam : tunc terra quae nataverat super aquam, descendit vel declinat ad latus, et illa concussio est terræmotus. In idem fertur opinio Thaletis Milesii, qui dixit totam terram esse subjectam humori, et totum Oceanum esse sub terra, et superiorem terram esse quam sit aqua : et ideo portari terram ab aqua sicut quoddam magnum navigium, quod cum propter offensionem aquæ ex vento vel ex hoc quod impingit in aliquid, inundat, vel ad unam partem declinat, tunc fit terræmotus.

terrestrium superius : videmus autem quod spiritus vel aliud corpus tenue raro dejicit lapides de montibus, et eradicat arbores, et dejicit ædificia, quæ singulis annis ad oculum videntur fieri inundatione torrentium et aliarum aquarum, et talis ruina fit subito non hominibus improvisis, non autem ea quæ fit per ventum et spiritum impellentem æcrem. Dicunt etiam quod sicut sunt duo impulsa, quod ita secundum naturae congruitatem duo debent esse impellentia : aer autem et terra duo sunt impulsa : est ergo aliud aerem impellens, et hoc est spiritus : aliud terram, quod est aqua cum impetu fluens Mirabile autem istis videtur si natura sagax et ingeniosa eodem impellente repelleret forte et debile, et id quod facile movetur et id quod difficulter concutitur. Hæc ergo et similia sunt, quæ dicunt illi qui ponunt esse causam terræmotus aquam.

Omnes autem istae opiniones pro argumento sua sententiae accipiunt id, quod saepissime aquae apparent in terramotu quae ante non apparuerunt : et iterum quod juxta mare et magnas aquas stagnantes multum frequentius fit terramotus. Adhuc autem quia in Septentrione juxta mare quasi continue terra tremit, si fiat fortis cursus equi vel hominis super eam, et tremit per fortem motum qui fit super terram illam per longum spatium, ita quod vasa plena liquoribus effunduntur : et hoc, ut illi dicunt, ex hoc quod terra illic plus subjecta est elemento humido quam alia, et movetur ad latera sicut navis. Addunt etiam isti quod non credendum est, quod terræmotus fiat spiritu aliquo movente terram, sive sit aer spiritus ille, sive vapor : quia minus forte non movet id quod est magis forte. Constat autem quod terra solida et lapides magis fortia sunt quam spiritus tenuis, sive sit vapor, sive aer. Adhuc autem adjiciunt in argumentum sua credulitatis, quod a simili causa fit motus terrae subtus, et

CAPUT V.

De improbatione omnium opinionum ponentium ex aqua esse terræm otum.

Aristoteles autem nimis breviter tangit horum improbationem : et ideo oportet nos addere dictis ejus sicut addebamus ubi enumeratae sunt opiniones. Ponit autem dictus Philosophus duas rationes, quae sunt contra omnes opiniones istas in communi : quarum una est, quod si ex aqua esset terræmotus, tunc fieret terræmotus in omni terra, quia omnis terra natat super aquas, ut dicit Thales : aut infunditur aquis, ut dicunt alii : sed hoc est falsum, quia non in omni terra invenitur terræmotus. Secunda ratio contra omnes præhabitos Philosophos est, quia si terræmotus esset ex infusione aquæ sub terra, tunc nun-

<--- Page Split --->

quam siccus locus humectari posset nisi terra ibi moveretur, quod iterum patet esse falsum, quia locus siccus humectatur et humidus exsiccatur absque eo quod fiat terremotus. Est autem specialiter contra Democritum : quia si ipse verum dicit, tunc loca fontium .sæpissime tremere deberent, et hoc non invenitur. Adhuc nunquam terremotus est sine aqua : et hoc non verum esse ostendetur infra, ubi dicetur quod, tempore Herculis, non aqua sed cinis exivit de terremotu qui fuit juxta Corinthum. Adhuc autem terremotus deberet esse semper cum ruinis terra : quod iterum non semper invenitur, quia nos videmus quod haec aqua cavat et ruit in præceps et tremit tandem stans in eodem loco. Contra Methodorum autem Chium ideo est, quod terra non est elementum cujus proprium sit natare super aquas, sed potius terra descendit in aquis : et ideo nihil est quod dicit terram subjectam esse aquis, et secundum aquæ cursum declinare. Adhuc autem in loco fixo maxime secundum Methodorum deberet fieri terremotus, quia ibi plurimas aquas recipit influentes terra. Sed contrarium hujus invenitur per experimentum, quia locus multarum fixurarum minime tremit. Contrat positionem vero Thaletis est, quod naturalis ordo elementorum est quod aqua sit super terram : ergo aqua non est integraliter nec quantum ad radicem primam in terra. Adhuc subtilioris elementi major est locus : sed aqua subtilius est elementum quam terra : ergo major est locus aquæ quam terra : ergo aqua non est in terra, sicut dicit Thales Milesius. Adhuc autem cum omnis terra sit subjecta aquis secundum Thaletem, omnis terra deberet habere motum qui est terremotus. Adhuc si motus terra est sicut motus navigii, non deberet esse terremotus nisi ad latus unum vel ad utrumque : et hoc non videmus, quia infra ostendemus quod motus terremotus plurimæ materiae est sursum deorsum. Adhuc autem secun-

dum Thaletem aqua exiens a terremotu, non deberet nisi superfundi lateri uni motu terra, et aliud deberet elevari ab ipsa, sicut in navi unum latus deprimitur sub aqua, et aliud elevatur ab ipsa. Ad hoc autem quod inducunt pro signo, dicendum quod non est generale : quia in magnis montibus terra nulla aliquando apparuit aqua, nec absorpta est quæ prius apparuit, sicut in exemplo supra posito de terremotu juxta Corinthum : apparet tamen aqua aliquando per accidens excussa per vaporem subterraneum, sicut ostendemus in sequentibus. Quod autem juxta aquas sit terremotus, non cogit quod sit ex aqua, sed potius quod ventus terremotum faciens, qui aliquando impellit et alit quando impellitur ab ipsa : et quia hoc fit juxta mare, ideo ibi fit frequentius terremotus : et hujus ratio patebit in sequentibus. Ad hoc quod objicitur de terra Septentrionali, dicendum quod ipsa concava est et plurimum aquis infusa usque in profundum sui, ideo hyeme est tota paludosa, et in æstate generatur in ea spiritus multus et vapor qui modicum coarctatus facit terram tremere : coarctatur autem impulsu currentium super ipsam. Quod autem ventus multus sit in ipsa, dixit experimentator quod ipse foravit terram lancea longa, et exivit ex foramine ventus qui fere diruerat domum. Ad hoc autem quod dicunt, quod inconveniens videtur si corpus tenue moveat, dicendum quod aer cum tonitruo scindit lignum : vapor tamen spissior est quam aer, et ideo fortius impellit : et quod non potest facere per se, facit repercussus, eo quod mobilis sit in omnem partem, quod non facit aqua : et ideo aqua quæ simpliciter descendit, non potest facere istud. Ad id quod ulterius inducunt, dicendum quod vapor terrestris in superioribus magis convellet res corporales quam aqua : sed et si aqua facit in sublimi ubi obstaculum non habet, quid consequentiae est ut hoc ipsum faciat in profundo terra ubi plurima habet obstacula ? Ad ultimum

<--- Page Split --->

autem quod dicunt, quod si sunt duo impulsa, ita necesse est esse duo impellentia, dicendum quod hoc argumentum logicum est in naturis derisorium, et procedit ex falsis, quia natura operatur per pauciora quam potest : et ideo cum sufficiat unum impellens ad aerem et grossa et fortia quae sunt super terram in aere, multo magis idem impellet partes terræ subterraneas : et ideo non oportet quod aliud impellat corporalia in imo quam in supremo, sed potius rationale est quod sit idem, sicut infra probabitur.

CAPUT VI.

De esse et causa terræmotus secundum veritatem.

Terræmotus autem est id quod dicimus nunc 1. Supponatur enim nobis ea quae superius in scientia hujus libri determinata sunt, scilicet quod vapor est duorum generum, scilicet vapor humidus, et vapor siccus : cum enim terra sit in natura sua sicca, humectatur tamen cum pluit : et sole tunc agente in eam, elevatur ex ea vapor humidus et vapor siccus. Diximus autem in præcedentibus, quod vapor siccus a terra elevatus est ventus : ipse enim est qui elevatur ex terra per caliditatem solis pervenientis ad eam, et est radix ventorum et principium eorum. Fit autem per duos modos : est enim aliquando subtilis in superficies terræ elevatus, et ille transcendit aerem, et concutit ipsum : aliquando autem extrahitur de profundo terræ, et est grossus, non potens exspirare propter terræ profunditatem et soliditatem, et invenit loca concava subtus in terra : et ille coarcta-

tus in ventribus concavitatum terræ, facit terræmotum. Cum enim coarctatur, aliquo similis generis vel diversi veniente ad ipsum et comprimente eum, agitatur in imis terræ visceribus : et agitatio hæc impingit locum corporis obstantis, et removet eum, et hæc vocatur motio terræmotus. Quod autem ita sit ut dictum est, probatur per hoc quod fit in manifesto super terram. Si enim quatuor considerentur elementa et impressiones eorum, non invenitur aliquod quod possit facere hujus impulsionem nisi ventus. Si enim consideretur ignis, constat quod ex igne nihil spirat per evaporationem : ipse enim ignis in se movetur sursum tantum, et ideo non habet motum ad latus : nihil enim impellit corpora grossa nisi quod ad latus est mobile. Eodem modo probatur quod terra secundum so non movet corpora concutiendo, cum ipsa sit mobilis deorsum tantum : et dictum est quod oportet quod id quod concutit corpora, sit mobile ad latus. Amplius autem terra movetur in terræmotu : nunquam autem idem est motum et movens, ut in septimo Physicorum declaratur : ergo terra non erit movens in terræmotu. Aer enim secundum se non facit hoc, quia non movetur nisi habeat movens : et tunc oporteret quod illi aeri movens poneretur. Adhuc autem aer in natura aeris ascendit in terra, ut in Cælo et Mundo declaratum est : videtur ergo non tantus in terra posse contineri, qui terram movere possit. Aqua autem quod facere non possit terræmotum, supra est ostensum : ergo nec vapor aqueus, quia ille frigiditate terræ statim convertetur in aquam, etiamsi sub terra generaretur : relinquitur ergo quod hoc sit ventus. Amplius autem hæc operatio venti esse videtur super terram : videmus enim quod ventus omnia concutit et movet corpora in superficie terræ manentia. Movet enim ignem aliquando exsufflando ipsum a combustione et extinguendo cor-

<--- Page Split --->

pora accensa : aliquando autem amplius inflammando accensa corpora, et faciendo quod penetrat in ipsa, ita quod interius exæstuant et aduruntur : aliquando autem sua agitatione fit ipse incensus, sicut fit in nube fulgurante : et aliquando intrans poros terræ et confricatus incendit ignem in materia sulphuris, et auripigmenti. Eodem autem modo videmus, quod movet aquam undas elevando in plana superficie maris : aliquando autem ex oppositione ventorum unde obviant undis, et fiunt procellæ altitudines montium adæquantes : et aliquando de terra plurimam aquana exsufflantes, et facientes diluvium et submersiones terrarum. Eodem modo videmus, quod convellit ædificia et structuras magnas et arbores et saxa ingentia. Si ergo omnia hic vapor venti subtilis in superficie terræ perficere potest, non est dubium quin ventus ex vapore grosso in visceribus terræ generatus, possit movere terram, et aliquando convellere, quando fuerit plus confortatus. Adhuc autem probatur, quod terræmotus est frequentius quando flant venti. Dico autem quando flant venti post terræmotum : quia ante terræmotum aura frequenter solet esse quieta, sicut infra determinabitur : non enim hoc contingit quod ventus flat post terræmotum, nisi hac de causa, quia materia terræmotus subtiliata exspirat de terra, et calore solis attrahitur ad superficiem aeris, et ibi est principium ventorum : constat autem quod materia ante eumdem ventum terræmotum facit. Adhuc autem signum hujus est, quod terræmotus frequentius solet accidere in nocte quam in die. In nocte enim elongatur sol a superficie terræ : et ideo calor terræ avocatur ad exteriora, et non elevat vaporem in intimis terræ visceribus : sed in nocte frigore noctis clauditur terræ superficies, et redundant calor ad ima, sicut dicit Tracon Philosophus in libro de terræmotu : et ideo in imis vaporem elevatum multiplicat, qui multiplicatus ante se elevatum comprimit et coarctat : et tunc fit terræ-

motus. Sed quando terræmotus fit de die, tunc frequentius fit in meridie, vel in diluculo : quoniam illæ sunt horæ in quibus multiplicatur multorum flatus. Cujus causam dicit Tracon, quia aliquando vapor in visceribus terræ vel in superficie elevatus, est grossus frigidus : et si est in superficie terræ, tunc tangitur in diluculo radiis solis : et si parva frigiditate aeris fuit detentus, statim elevatur usque ad locum aeris frigidum : et ibi repercutitur, et facit ventum. Si abundantior fuerit ejus frigiditas, non elevabit ipsum ad locum generationis ventorum, ubi est calor fortis : et tunc fiet flatus in Meridie. Si autem in visceribus terræ et non multum profundo, sed potius juxta superiora terræ stat sub loco solido per quem evaporare non potest et grossus frigidus, tunc calor solis adveniens multiplicat ei materiam, et facit ipsum moveri : et hoc fit levi calore vel forti secundum quod magis vel minus est in terra profundatus, et tunc iterum movet terram secundum hujus proportionem in diluculo vel in meridie. Talis autem vapor non manet in aliquo tempore post meridiem : eo quod tunc sol declinat ab eo, et redit ab frigiditatem pristinam per quam immobilitatur et quiescit.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans qualiter quidam Philosophi consentiunt, et dissentiunt prædictis.

Scias autem quod Theophrastus Aristotelis insecutor et discipulus, omnino consentit cum dictis. Archesilaus autem qui multa studiose rimatus est in omnibus, convenit cum dictis, nisi quod ventum dicit aerem motum, et hæc sunt ejus

<--- Page Split --->

verba in libro de ventis : « Venti in concava terrarum deferuntur : deinde ubi jam omnia spatia plena sunt, et in quantum potuit, aer densatus est, is qui supervenit spiritus, priorem premit, et elidit, ac frequentibus plagis primo cogit, deinde perturbat. Tunc ille quaerens locum, omnes augustias dimovet, et claustra sua conatur effringere. Et sic evenit ut terra, spiritu luctante et fugam quarente, moveatur. » Theophrastus autem, ut dictum est, Aristotelis insecutor et discipulus, sic dicit : « Semper evaporatio aliqua est e terra, qua« modo arida est, modo humido mixta. Hæc autem evaporatio ab infimo edita, et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non habeat, retro fertur, ac in se resolvitur : dumque rixa spiritus reciprocantis jactat obstantia, et sive interclusus est, sive per angusta emissus, motum ac tumultum faciet. » Straton autem Philosophus in physicis et moralibus multum excellentior pluribus aliis, ponit hoc ex fuga calidi et frigidi, qua« concordiam secundum naturam et moram insimul non habent : et ideo superficiem terræ occupante frigore, calor in interiora recipitur : et e converso quando frigus est intra, calor est in superficie : et ideo spiritus qui vehiculum harum est qualitatum, in una receptus, cum alterum hujusmodi contrariorum supervenit, fugit, et quando colliduntur magnus fit ibi impetus ac concussio : et in illa concussione etiam terra tremit et movetur. Et hæc est causa quod mugitus auditur in terrænotu, ventis in abdito tumultuantibus. Huic etiam videtur Virgilius consentire dicens

Sub pedibus mugire solum, et juga celsa mo- [veri.]

Nec enim aliter posset, nisi hoc esset ventorum opus.

Sunt alii quidam Philosophi quorum nomen non inveni, qui dicunt ventum esse aerem pulsum : et sicut in corpore nostro sunt via sanguinis qua« sunt ve-

næ, et viae spiritus qua« sunt arteria« : ita dicunt in terra esse naturales vias aquarum, et spiritus qui ex aere circumquaque intrant in terram. Sicut autem fit in homine, quando est bona« valitudinis, quod via« sanguinis et spiritus sunt libera« : et si quando intercipitur via sanguinis vel spiritus, fit mala valetudo, et fiunt spuma et gravitates et commotiones membrorum, ubi spiritus intercipitur et sanguis, et tandem rumpuntur : ita dicunt fieri in terra quando valetudo elementi terrestris est. Si autem aliquando intercipitur cursus aqua« vel spiritus, primo repellitur, et retrorsus aliquando egreditur cum tumultu et tremore. Si autem illa via etiam ante praeoccupatur alio intrante, tunc in se convertitur, et tumultum facit, et tandem rupturam. Hæc autem videtur esse opinio Seneca«, non quod velit terram animal esse, sed quod habitudinem talem secundum naturam habet secundum hoc quod ordinatur ad generationem mixtorum.

Sunt autem alii parum ab his differentes : dicunt enim sub terra ventos flare in cavernis sicut supra terram. Contingit autem quandoque obviare aquas, quas multas sub terra dicunt esse, flatuì ventorum, qui secundum eos in rectum flant omnes : obviante autem aqua et rectum flatum ventorum impediente, sursum ventum impellit, cum in rectum non potest : et ideo terram elevat et concutit. Orpheus autem quem longo post tempore secutus est Posidonius, dicit quidem spiritu fieri terrænotum : sed hunc spiritum dicit esse terræ spiritum vitalem, et viam ad deos infernales : dicit enim non posse fieri, quod terra non habeat spiritum vitalem, qua« omnia nascentia terræ vivificat, sicut apparet in plantis et floribus et metallis et lapidibus : et qua« superiora et majora se nutrit, sicut solem et lunam et stellas humore elevato ab ipso : non enim posset aliis dare actum vita«, nisi spiritum vitalem haberet : vivere enim est generare et alimento uti. Hic ergo spiritus cum inoffense fluit per

<--- Page Split --->

corpus terræ, quiescens est : cum autem offendit in aliquod, tumultuat et concutit vicina sibi : sicut etiam in animali fit febris et tremor, aliqua causa morbi vel debilitatis ascendente in spiritu.Methodorus autem in idem consonat, nisi quod dicit motum terræ fieri alio quodam spiritu cum aqua incidente in cavernas inferiores et premente spiritum qui est ibi. Parchas autem Philosophus partim convenit cum Democrito, partim cum Archesilao : dicit aquam esse causam terræmotus per omnem eumdem modum quo supra explanatum est in opinione Democriti. Et aliquando dicit ventum esse causam terræmotus, omni eodem modo dicens ventum esse aerem motum, sicut dixit Archesilaus : et hunc inclusum et impeditum a libero transitu esse causam terræmotus. Aliquando autem dicit hæc duo simul causare terræmotum, et tunc ejici aquam duobus violentiam aquæ augentibus, scilicet aqua, per oppositum obviante fluxu ejus, et ventis ex opposito cum aquis venientibus, et aquam fortiter impellentibus : et tunc dicit fieri inundationem vel diluvium secundum illius aquæ quæ ejicitur quantitatem.

Sunt autem Philosophi qui Epicuri vel Epicurei dicuntur, eo quod supra alios, ut sibi videtur, curam de scibilibus habuerunt, et omnia ad causas visibiles et corporeas contulerunt, ita etiam ut deos dicerent similes carni et sanguini et venis et cæteris membris animalium : et illi arguunt omnes Philosophos qui aliquid horum per se dicunt causam terræmotus. Dicunt enim omnia debere dicere esse causam : aliquando enim aqua facit : et hoc quadruplici de causa secundum ipsos, scilicet alluvione paulatim infima consumendo, et tunc casus sequitur superiorum : aut subito eradendo fundamenta et dejiciendo superædificata : aut quia per obstaculum fluxus sui sub terra diffunditur, et superiora circumagitat : aut quia super polos et columnas terræ superior stat super concava et cavernas, et illis subito inundans

incidit aqua cum impetu et contundit columnam : et tunc ruunt in præceps superiora. Facit autem aliquando ignis, sicut dixit Anaxagoras, et tripliciter, scilicet egrediens ex sublimi cum impressionibus humidis, aut natus in imo ex fricatione spiritus et corporum : et hoc consumit sicut consumitur incendio domus, et postea cadit : aut etiam quia in cavernis elevantur nubes humidæ, et in his spiritus qui incensus per fulmen cum impetu egrediens percutit columnas, et fulcimenta quibus superior terra innititur, sicut percutit fulgur de nube : et ita cadit pars terræ superior. Aliquando autem hoc facit spiritus quadrupliciter, scilicet in se reflexus cum habet obstaculum, nec liberas vias invenit : aut quia impetu convellit et ruere facit : aut quia latas aquas quæ sub terra stagnantur, et velut mare efficiuntur, vel paludes subterraneas ventus percutit, quæ repercutiendo terram movent et aliquando dejiciunt : et quia oppositum venti infernales in aquis sibi ex opposito convenient obviantibus, et adjacentia et resistentia dejiciunt per modum qui superius dictus est. Hæc ergo sunt quæ de libris Philosophorum de natura terræmotus possunt colligi : quidam enim de terræmotu loquentes similia his dicunt.

CAPUT VIII.

Et est digressio ad improbandum opiniones dictas de terræmotu.

Omnia autem quæ dicta sunt de terræmotu summatim colligendo, intelligimus quod omnes fere Philosophi in hoc concordant, quod terræmotus causetur a vento in terra concluso. Utrum autem ventus sit aer motus, vel non, habitum

<--- Page Split --->

est in tractatu præcedente : et ideo de hoc non loquimur hic. Similiter de opinione Orphei, qui dicit spiritum vitalem esse aerem, et ipsum esse plenum diis et animabus, et attrahi animas per spirationem aure et ventorum, secundum aliquid disputatio pertinet ad scientiam de Anima. Sed hæc tantum oportet dicere, quod secundum dicta sua contingit terræmotus æqualiter in omni loco cum in omni loco contingat terram fieri male habitudinis. Adhuc autem oporteret quod in desertis et locis sterilibus semper træmeret, quia ibi præciditur ab ea spiritus vitalis, eo quod nihil ibi vivificet. Adhuc autem spiritus vitalis non exspiraret cum impetu in exsufflatione vehementi : nunquam ergo secundum Orpheum in terræmotu exspirat fortis ventus cum irruptione loci exsufflatione aeris vel aquæ, quod falsum est, sicut probatur infra. Amplius cum spiritus ille secundum Orpheum sit aereus, non relinqueret post se nubes nigras in cælo, quales sæpe videmus relinqui post terræmotum. Et hæc quantum ad præsentem pertinet speculationem, dicta sunt contra Orpheum.

Quod autem Epicurus arguit ponentes unam causam terræmotus, dicens multas et simul et sigillatim, non bene videtur habere. Non enim possibile est, ut unius effectus secundum speciem in natura sint causæ plures essentiales : terræmotus autem unus est effectus et in natura et in specie : habebit ergo unam causam essentialem, quæ est materia ejus quod movet terram et concutit. Adhuc autem non est possibile, quod unius secundum speciem et operationem differentis tantum secundum locum materia essentialis sit differens : sed concutiens corpora simplicia in superficie terræ, et concutiens ea in terræ profundo, est unum secundum speciem et operationem : ergo oportet quod utriusque una sit materia essentialis. Est autem essentialis materia concutiens corpora in superficie terræ vapor terrestris, ut

supra est probatum : est ergo essentialis materia etiam concutientis terram in terræmotu vapor terrestris. Concedatur ergo Epicuro, quod est a vento sicut a causa materiali ejus quod terram movet. Sed aqua non est materia ejus, sed accidentaliter operatur ad terræmotum, perforans foramina per quæ redire vel in directum flare debuit ventus terram concutiens. Quod autem Epicurus ignem esse causam terræmotus dicit, non est verum, nisi per accidens. Si enim ex igne consumerentur loca vicina, forte fieret ruina circumjacentis terræ. Sed talis ruina non vocatur terræmotus : et de hoc supra disputatum. Similiter non est verum quod dicit de fulminibus subterraneis, eo quod non elevatur sub terra nisi vapor grossus inclusus in vapore humido : neque est ibi talis expulsio calidi et frigidi ad loca multum inter se distantia sicut est in aere, qui diversarum est regionum : quia elementum spissum hujus subitam non patitur expulsionem. Adhuc autem si omnia ea essent sub terra de his impressionibus quæ sunt supra terram, oporteret quod causa efficax esset vis solis et stellarum sub terra, sicut est supra terram : quod non potest esse verum, cum omnis agentis fortior sit effectus in eo ad quod liberius transit actio ejus, quam in eo quod transit per multa media et non libere. Adhuc autem non esset ratio quare essent ibi impressiones elementorum æquales superioribus, et non essent ibi etiam generationes aliorum superioribus æquales, cum tamen non dicimus ibi generari nisi ea in quibus vincit terræ et mineralia et lapides. Hæc ergo dicta sunt de secta Epicureorum.

<--- Page Split --->

CAPUT IX.

Ubi et quando potissime fit terræmotus.

Dicamus autem nunc quando præcipue solet fieri terræmotus, et in quibus locis. Una ergo de dispositionibus loci terræmotus est, quod fit vehemens in locis in quibus est fortis percussio et aggregatio undarum sive procellarum maris, et ubi sunt cavernæ multæ, et latera cavernarum sunt mollis terræ. In talibus enim locis magis frequentius coarctatur ventus quam in aliis locis. In locis enim concavis ad quæ venit percussio procellarum maris, ibi ex procellis percutientibus ventum, in se ventus recluditur et multiplicatur, et ex humore maris viæ redeundi includuntur : et tunc multiplicatus movet locum qui est in circuitu. In locis autem cavernosis recipitur undique ventus per viam terræ veniens : cujus signum est, quod cavernæ subterranæ æpertæ semper ventum exspirant : receptus autem in cavernis redire non poterit propter alium ventum obviantem : et ita multiplicatus in caverna, tandem movet cavernam. Locus autem mollis est, qui dividi et moveri potest. Soliditas enim lapidis si sit magna, moveri et dividi non potest. Similiter terra sicca porosa est, et paulatim exspirat, quod est in ea de vapore terrestri. Sed mollis terra est quæ in profundo et in superficie infusam habet humiditatem oppilantem poros ejus, et tamen solida non est : et ideo ventum in caverna claudit ne exspiret, et facile moveri poterit. Si autem dictæ terræ dispositiones in aliquo convenerint, tunc ille locus frequentius habebit terræmotum. Si autem pauciores fuerunt, secundum hoc diminuetur terræmotus in loco illo.

Sunt autem sicut in loco, ita etiam in tempore terræmotus plures conditiones considerandæ. Communiter autem loquendo de tempore terræmotus, in vere et in autumno frequentius fit terræmotus : tempus enim secundum aeris qualitatem operatur ad terræmotum, quod est multarum pluviarum : et etiam tempus siccæ complexionis, eo quod status ventorum subterraneorum plus est in temporibus dictis quam in temporibus aliis. Causa autem hujus est, quod in vere sicut in praecedenti tractatu diximus, liquescunt nives et frigus adhuc stringit terræ superficiem : et ideo non sinit evaporare id quod est in visceribus terræ conclusum. Signum autem hujus est, quod in vere plurima fit evaporatio ad radices plantarum : et ideo tunc pullulant : multiplicatis ergo evaporationibus sub terra, solis calore propelluntur ad loca cavernosa, et ibi multiplicantur et terram pulsant. In autumno autem propter declinationem solis, caloris evaporatio grossa fit a terra : et quia terra supra arida est ex calore solis praecedente qui resolvit humidum, ideo in imo terræ remansit humidum, terram continuans tantum : et ideo evaporat in ventum. Signum autem hujus est, quod in autumno flant venti fortes et multi : cum ergo evaporatio illa in terra tenetur et detruditur ad loca cavernosa, et ibi multiplicatur continue, ad generatam sibi materiam movet et impelit terram. In tempore autem multæ pluviæ non fit terræmotus ex vento qui tunc generatur, sed potius ex ventis prius generatis, eo quod pori terræ per pluviam clauduntur, et ventus ante rivos aquarum in terra ad loca cavernosa propellitur : et cum ulterius cadere non poterit, in se tumultuando convertitur, et locum incipit impellere. Tempus autem siccæ complexionis est tempus calidum : et hoc exsiccat humidum aqueum, ita quod non remanet aliquid de ipso quod ad continuitatem terræ pertinet : et hoc frigus et calor in pulverem vertit in superficie, et in pro-

<--- Page Split --->

fundo evaporare facit in ventum, qui continue ad generatam materiam propellitur unus ventus ab alio ad loca cavernosa : et cum redire non liceat propter sequentem ventum qui impellit praecedentem, et ideo ibi tumultuans dimovet locum et concutit : et ideo specialiter haec tempora faciunt terremotum : et si plura istorum conveniunt in uno tempore, tunc certius erit signum futuri terremotus : et prenosticans terremotum, non in uno signo, sed in multis temporis et loci signis debet accipere judicium terremotus : et nec adhuc certitudinaliter praedicit, sed opinando sicut ex conjecturis. Rarissime autem fit terremotus in

materiam ventorum, nisi aliquid loci operetur in contrarium, sicut diximus in tractatu praecedenti, ubi locuti fuimus de ventis : calor enim consumendo humidum incinerat terram, et aperit undique poros ejus, ita quod nihil retinetur in ipsa, et in superficie ejus quasi nihil evaporat, et ideo abscindit ventos. Si tamen esset humidum fluens claudens poros terræ, et ventus multus in profundo, tunc calor multus moveret ventum et rumperet locum : quia evaporatio subtiliata locum quaereret majoris capacitatis, et ad alium locum propter humidum claudens poros declinare non posset: talis autem terræmotus esset cum ruptura magni soni, sicut sonus tonitrui vel utris facti. Econtra autem et magnum frigus abscindit ventos, eo quod comprimit partem cum parte : et talis compressio impedit evaporationem. Si autem ventus jam sit generatus in ventre terræ, ille multiplicatur et includitur in tempore asperitatis hyemis ex calore a superficie terræ ad immu reflexa : et ille potest efficere terræmotum. Eodem modo si æstas sit autumnalis auræ vel vernalis propter aliquem respectum stellarum : et si hyems sit vernalis vel autumnalis, nihil prohibet fieri terræmotum in hyeme et æstate : et hac de causa maxime et diu durante,

vidimus terræmotum in Lombardia, sole existente in signo Capricorni, et erat in pluribus civitatibus illius regionis, et frequentius venit circa mediam noctem, et postea quievit. Terræmotus generaliter loquendo est in tempore super quod venit humiditas, et communiter loquendo plus est in tempore sicco quam humido : quia vapor siccus qui est materia ventorum, plus generatur in tempore sicco quam humido, dummodo sit in terra vapor sufficiens continuare evaporationem. In tempore autem humido fit per accidens terræmotus, quoniam materia venti faciens terræmotum, non generatur multum : sed quando multiplicatur humiditas in terra, ingrossatur humiditas pluviarum propter frigus terræ : et quia separatur ab ea aereum quod fuit in ea quando descendit ab alto : et ideo oppilat vias et poros, per quos habet exitum vapor terræ : et ideo vapor delatus a diyersis terræ partibus ad locum unum, coarctatur multiplicatus in seipso : et ideo agitatur de latere cavernæ uno in aliud, et illa agitatione dimovet locum, et sic fit terræmotus.

CAPUT X.

De modis terræmotus : in quo est digressio de speciebus terræmotus secundum Posidonium.

Modi terræmotus sunt duo : quidam enim terræmotus est per modum tremoris, in quo terra recedit frequenter a situ suo et redit ad eumdem : alius autem est sicut magnus sonus corporum confricantium ad invicem in aerem, et est sonus fractivum, et iste nunquam est sine scissura loci inferioris vel exterioris. Accidit autem hæc diversitas ex diversitate agitationis venti occulti in terra : quia sicut

<--- Page Split --->

accidit tremor in venis animalium ex humore dissolvente organum, vel ex ventositate extrudente extra situm proprium, et virtute reducente ipsum in situ naturali, et fit tremor ita diu donec ventus expellit ventositatem a membro : ita fit in loco : quando enim est ventositas non multa, incertum habet motum, et tremit, donec invenit locum quo divertat vel per quem exeat : quando autem magna est et sicca, contricat corpora, et frangit ipsa, et excitat sonum fractivum. Et hujusmodi exemplum est de ventositate sicca in ventre hominis conclusa : haec enim quando est parva, tremoren facit viscerum : quando autem multa et sicca exit cum sono, et dividit superfluitatem siccam sibi obviantem, vel quandoque exit ipsum cum exitu suo. De modis autem terraemotus ita dicit Posidonius Philosophus : « Duo genera sunt motus quibus movetur terra : utrique nomen proprium. Altera sucessio est, cum terra quatitur, et sursum ac deorsum movetur : altera est inclinatio, qua in latera nutat navigii more. » His autem generibus, ut Seneca dicit, addendum est tertium quod est dictum ab Antiquis tremor terrae, cum terra quatitur eo modo quo homines quatiuntur, tangente frigore, et quasi paralysi dissolvente membra. Causas autem istorum Seneca dicit in genere esse duas : quarum una est casus magnorum corporum, et altera est impetus spiritus in terra conclusi, ut superius est explanatum. Asclepiodotus enim Philosophus per simile probat casum et ruinam esse causam terraemotus : quia cum rotae curruum et rhedarum majores dant saltus in terra dura et aspera vel super lapides non aeque positos, sentitur terra tremere. Similiter si magna rupes aliquando de monte cum impetu cadit, aedificia vicina quatiuntur, et cadunt aliquando. Eodem modo, cum cavernosa sit terra subtus, si de sublimi solvitur massa aliqua, et in profundum cavernae dejicitur, concutitur terra in circuitu, et si fulcimenta cavernarum ruant, ruit etiam terra superior. Sed ista terra

concessio momentanea est, et parum durat. Casus autem sive ruinae causa duplex est communiter loquendo, scilicet scissio ex siccitate proveniens : aut etiam corrosio ex continua abrasione fluminis vel aquae ibi transeuntis. Aliud autem genus multiplicatur valde et diu durat aliquando, secundum quod est quantitas spiritus inclusi, et secundum quod fortior et debilior est locus qui claudit ipsum. Tamen inclinatio periculosior est, quia illa trahit terram versus cavernam in una parte : et in illa frequenter fit casus in cavernam in parte qua inclinatur : et subversio terrae in altera parte in qua fit elevatio. Si autem modo inclinatur ad unam partem, et modo ad aliam, signum est quod in utraque parte caverna sit, et in medio fulcrum sustentans terram et ea quae sunt super ipsum : et si sit spiritus adeo fortis quod fulcrum dejiciat, erit casus in voraginem ex utraque parte : et ideo consilium sapientium est, quod si aliquando terraemotus talis in aliqua civitate apparuit, quod relinquatur, quia ruinae est obnoxia ; et praecipue si aquae in terraemotu apparuerint, quia illae alluvione continua dejiciunt fulcra quae terram supra cavernas sustentant. Tremor autem causatur ex incerto spiritus motu, ut diximus. Nec est credendum quibusdam Philosophis, qui secuti sunt Pythagoram, dicentes terram esse animal, et in terraemotu tremere frigore et calore febrium quando calido vel frigido ultra complexionem suam terra alteratur.

CAPUT XI.

De signis concomitantibus terraemotum.

Quod autem ventus subterraneus faciat terraemotum, signis probatur terraemotum concomitantibus et subsequetibus

<--- Page Split --->

ipsum et praecedentibus eum, et nos de concomitantibus prius dicemus, eo quod terramotui magis sunt conjuncta. Signum autem unum quod frequentius concomitatur terramotum, est sonus qui non quiescit aliquando donec terra sit scissa : et tunc exit ventus cum sono magno. Hoc autem probant historiae veterum : quia tempore Regis Herculis fuit terramotus in quibusdam insulis quae nominabantur tunc Aulys et Hyli, quae siccae erant juxta Corinthum, fuitque terramotus a finibus ultimis illarum insularum : et collectus ventus subterraneus in unum locum, elevavit ipsum ad altitudinem collis : et cum multiplicaretur in colle illo ventorum collectio, tandem tumor collis ruptus est, et exivit idem ventus validus, qui tantum cineris exsufflavit de colle super civitatem vicinam, quod destruxit eam et oppressit, sicut apparuit longo tempore post, quando regnavit Alexander filius Philippi Macedonis. Audiebatur autem tunc sonus ante terramotum in illo loco et in exitu venti de colle : cujus causa est, quia ventus collidebatur ex impulsione maris undique percutientis insulas illas, et ex collisione ventorum in cavernis terre ad corpora solida causabatur sonus ille. Causa vero cineris fuit, quia caliditas quae elevavit vaporem illum et movit, confortata fuit ex repercussione frigiditatis maris : et cum clausa esset et congregata, combussit ea quae erant in circuitu caverna, et redegit ea in cinerem, et exsufflavit ipsum, ita ut si ibi fuisset materia sulphuris et auripigmenti, fuisset incendium in loco illo : et si fuisset ibi lacuna vel stagnum frigidum, fuisset vehementer spissum et salsum et amarum, sicut Mare Mortuum quod est in Palaestina.

Scias autem, quod sonus qui est in terramotu, variatur. Sed ut plurimum quatuor habet differentias: aliquando enim est sicut sonus aeris inundantis ex multo vento, et hoc fit quando cavernae sunt magna, et vapor adhuc non multum se comprimit: aliquando autem sonus

est sublativus, et hoc est quando vapor expressus per parvos rivulos moveri cum impetu compellitur: aliquando autem est sonus collisivus, et hoc fit quando corpora dura forti vento commota se collidunt ad invicem: aliquando autem sonus est fractivus, et hoc fit quando retineri amplius vapor non potest, sed incipit frangere obstantia et quaerere exitum. Primus autem et secundus sonus ante terramotum sunt. Et primus quidem est in principio motus materiae ventorum, secundus autem in augmento. Tertius autem est in ipso terramotu, et quartus in consummatione ipsius. Et attendendum est, quod aliquando omnes isti soni sunt in uno terraemotu: aliquando autem non, et tunc aliquando sunt tres ex eis, aliquando autem duo, et aliquando unus.

CAPUT XII.

De tenebrositate qua sequitur terramotum : in quo est digressio de causa pestilentia, qua terramotum sequi consuevit.

Signa vero consequentia terramotum et probantia quod terramotus causatur a vento, sunt plura : sed tamen quod frequentius magnum causet terramotum, est tenebrositas solis per nubes in aere stantes. Cum enim terramotus causatur ex vapore grosso terrestri fumoso, oportet quod vapor ille sit fuliginosus, et ideo est nigerrimus et spissus: et ideo cum egressus est de terra, tales facit nubes : calor autem solis tangens eum elevat et attrahit eum: et ideo opponitur soli et denigrat ipsum, aut etiam in toto facit invisibilem: quoniam si multus spissus fuerit, non possunt radii solis penetrare per ipsum: et tunc sol erit invisibilis sub

<--- Page Split --->

ipso. Si autem vapor sit non adunatus et spissatus in nubem, sed sparsus, tunc in superficie elevat terre multum pulverem, si sicca terra fuerit ante terremotum : et tunc offuscat aerem inferiorem, et facit eum spissum et nigrum, quasi sit nebula sicca non adunata : et tunc sol et luna et stella apparent per hujusmodi aerem, sicut sanguis ad nigredinem vergens. Scias etiam, quod frequenter pestilentia praecipue omnem sequitur terremotum : vapor enim inclusus et privatus sic luce et aere libero grosso est habens quasi veneni naturam, et ideo animalia interficit, praecipue quae terre quasi semper proximum os tenent, sicut oves : quia antequam totus erumpat vapor, per plures dies semper aliquid ejus paulatim per poros terrae evadit, et laedit animalia pastum in loco terremotus accipientia, et continue os juxta terram habentia : quia ex hoc quasi continue hauriunt vaporem venenosum. Et ideo narrat Seneca, quod in terremotu Campano, qui fuit tempore Neronis imperatoris in Pompeiana regione, grex sexcentarum ovium mortuus fuit : et homines et animalia semper pereunt, si prope fuissent et extraxissent per respirationem vaporem illum pestiferum. Ego autem vidi in Paduana civitate Lombardie, quod puteus ab antiquo tempore clausus inventus fuit, qui cum aperiretur, et quidam intraret ad purgandum puteum, mortuus fuit ex vapore cavernae illius, et similiter mortuus est secundus : et tertius voluit scire quare duo moras agerent, inclinatus ad puteum adeo debilitatus est, quod spatio duorum dierum vix rediit ad seipsum : cum autem exspirasset vapor putrefactus in puteo, factus est bonus et potabilis.

CAPUT XIII.

De signis antecedentibus terremotum, per quae probatur causam ejus esse ventum.

Signa autem praecedentia terremotum per quae probatur causa terremotus, sunt plura : quorum unum est, quod ventus in superficie terrae ante terramotum est quietus. Et secundum est, quod aer ante terremotum proxime futurum est frigidus. Cessatio venti in terrae superficie est ad hoc quod materia ventorum tota fertur in profundum terra, et quasi nihil ejus exspirat de terra : eo quod cavernae locorum illorum totum in se claudunt vaporem, qui si non inveniret cavernas, pertingeret ad superficiem terra, et exspiraret, et faceret ventum in superficie terra. Hoc autem signum sic accipiendum est, quod sit quies a ventis tempore et loco quando et ubi multi venti secundum naturam causantur, tunc enim necesse est quod ideo quiescant, quia clauduntur in terra, et erumpunt aliquando terremotu : aliter enim signum non esset si essent aliae causae abscissionis ventorum, Unde de hoc dicit Seneca : « Cum terremotus futurus est, praeedit aeris tranquillitas : et hoc est quia vis spiritus, quae concitare ventos solet, in inferna sede retinetur. Nunc quoque cum terremotus in Campania fuit, quamvis hyberno tempore et inquieto, per superiores dies aer stetit.» Signum istud fallibile est, et ideo subjungit Seneca : « Quid ergo nunquam flante vento terra concussa est ? Admodum raro duo flavere venti, infernalis et superior. Fieri tamen potest : quod si recipimus, constat tunc duos ventos esse, et rem simul gerere, ita ut alter superiorem aerem agitet, alter inferum. »

<--- Page Split --->

Frigidus est qui præcedit, præcipue in diluculo. Et est ex tribus causis : quarum una est expulsio aeris frigidi, in quem diu egit noctis frigiditas, et exsufflatio ejus super nos : cujus signum est, quod licet ventus Orientalis sit calidus per naturam loci, ut supra diximus, tamen in mane cum exsufflatio ejus sentitur, est frigida in tantum ut hoc a plebe signum sit vicinæ diei et auroræ quando infrigidatur aer et exsufflat frigidum aerem super nos. Secunda autem causa est, quia una de causis comprimentibus vaporem in profundo terræ, est frigiditas : et ideo quando est frigiditas, est signum, quod vapor in terra comprimitur et multiplicatur ad materiam venti qui facit terræmotum. Tertia est causa, quia calor interior qui elevat ventum et facit ipsum moveri sub terra, frigus naturale terræ expellit ad superficiem exteriorem terræ, et terra expellit in aerem vicinum : et ita aer infrigidatur ante terræmotum.

Tertium autem signum antecedens terræmotum est, quod in cœlo videntur reliquiæ nubium nigrarum per longitudinem circa solem multum existentem et strictae, et præcipue tempore vespertino. Hujus autem causa est, quod sol per calorem diurnum aliquid facit evaporare de materia, et parum : et cum hoc sit nigrum, significat quod est valde terrestre et grossum : et cum sit longum et strictum, significat quod est siccum vehementer : et ideo pungitivum et cum violentia motivum : sicut ventositas sicca in ventre aliquando dividit et incidit intestina et corrumpit : et ideo significat hoc terræmotum esse acutum et siccum multum, et in proximo terram esse movendam. Quod autem quidam dicunt istud signum esse ex hoc, quod vapores elevati super terram reintraverint per flatum in terram, et remansit modicum quid in superficie aeris natans, nullam penitus habet veritatem : quia, sicut optime probat Seneca, ventus qui superficiem aeris transcendit, nullo modo revertitur ad terram ut eam moveat, sed in visceribus

terra generatur : sic et nos probabimus in sequentibus, et ideo dicendum ut ante diximus.

CAPUT XIV.

De signis quæ sunt causa terræmotus . in quo est digressio ad declarandum causam signorum quæ ponit Callisthenes.

Signum autem terræmotus præcedens ipsum, quod est signum et causa ipsius, est eclipsis solis in conjunctione lunæ ad solem. Hoc tamen signum non signat ipsum nisi cum multis aliis signis : et causa ejus est, quia tunc in regione illa ad quam convertitur umbra eclipsis, colligitur lumen solis calefacientis aerem et terram : et ideo incipit ibi frigus in aere intrare in superficie : et illud frigus concludit vaporem subterraneum, et facit ipsum ab exteriori parte terræ reflecti super seipsum : et sic efficitur tumultuans, et terram movens. Cum autem eclipsis solis sit dupliciter, scilicet ad utrumque modum : quorum unus dicitur caput draconis, et alter cauda, scias quod verius signum terræmotus est eclipsis in cauda draconis, quam eclipsis in capite : quia experimentali cognitione compertum est caudam esse frigidiorem capite. Amplius cum multæ sunt quantitates eclipsis, scilicet quod sol obscuratur ad tertiam diametri partem, vel mediam, vel duas ternas, vel totam diametrum, est eclipsis verius signum terræmotus quo fuerit major : et minus verum, quo fuit minus obscurata diameter. Adhuc autem cum non ubique sint tenebræ in eclipsi solis, erit eclipsis major causa, sicut diximus in locis ad quæ spissior convertitur umbra, et præcipue si loca illa sunt frigida, sicut sunt climata Septentrionalia.

<--- Page Split --->

Si autem quis quaerat, utrum idem sit de eclipsi luna intelligendum, qua fit ex umbra terra? Dicendum quod in veritate subtractio luminis luna aliquid cooperatur ad terramotum : quia dicit Aristoteles quod luna est secundus sol, et movet lumine solis : attamen raro contingit ex eclipsi luna, ideo quia luna in natura habet movere vaporem aqua et maris potius quam terrestrem vaporem et terram : solis autem motus fortior est in terra, et ideo eclipsis solis plus operatur ad hoc quam eclipsis luna. Sunt autem alia signa et causa terramotus in stellis qua ad astronomicam pertinent facultatem. Callisthenes autem Philosophus praeclarissimus, quem Alexander Macedo in detrimentum sua laudis interfecit, his signis quaedam adjicienda dicit. Narrat enim quod inter alia ostensa quibus praenuntiata est eversio duarum urbium Helices et Buris per terramotum, duo praecipua fuerunt, columna immensi ignis in aere visa, et Delos insula fortissime mota. Hujus autem causa est, quia columna ignis in aere significabat materiam vaporis calidi terrei multam esse in terra, cujus pars evaserat per aliquem porum : et quia nihil vaporum frigidorum invenitur in aere, sed fuit aer tranquillus, ideo ascendit usque ad regionem aestus, et ideo ibi incensus fuit : quod etiam significabat vaporis majorem partem in terra detineri, et esse calidum exurentem fundamenta civitatum, et ampliantem specum in qua receptus fuit. Delos autem insula vicina movebatur ex redundantia materiae, qua multa fuit ex vicinitate suaes positionis ad specum, in qua congregabatur vapor : et ideo significabat, quod in proximo urbes qua super specum fundata erant, essent subvertenda.

CAPUT XV.

De duratione terramotus, et causa durationis : in quo est digressio declarans spatium terramotus in loco.

Dicamus autem deinceps de mora et duratione terramotus. Scientia autem istius accipitur ex dispositione vaporis ex quo accidit terramotus, et ex dispositione loci in quo accidit. Accidit enim quandoque terramotus ex vapore magno et forti, et forte moratur per quadraginta dies, in quo excitatur et quiescit : et forte moratur per annum excitatus aliquo tempore, et aliquando quiescens : et aliquando minus aliquando plus moratur. Causa autem longitudinis more consideratur in спissitudine venti facientis ipsum, et in modo permanentiae venti illius : quia fortasse semper regeneratur materia, et fortasse non regeneratur : et secundum hoc diutius permanet, vel citius transit. Consideratur etiam in dispositione materiae venti, quia forte est calida et acuta, et forte est frigida et hebes et lenta. Et si est calida et acuta, citius transit, et fortius movet et frequentius scindit locum. Si est frigida et lenta, diutius moratur, et movet post aliquot dies, et iterum quiescit sicut febris quartana. Consideratur etiam mora terramotus per accidens in dispositione loci in quo est : aut enim est valde profundum, aut non longe a terra superficie. Et siquidem est profundum, tunc quantum ad hoc habet causam quod diutius duret. Si autem est juxta superficiem, nisi aliquid aliud impediat, citius evaporabit. Adhuc autem hoc per simile videre possumus : quia si aqua concludatur in vase spisso, moratur tempore longo antequam resudet ex ipso. Si autem sit vas

<--- Page Split --->

tenue, cito resudabit. Amplius consideratur in terremotu utrum sit in loco solido multum compacto in partibus, vel propter lapidem magnum tegentem, vel propter terre limositatem in superiori ejus parte : aut sit in loco arenoso et raro. Quia si est in loco compacto, diutius durat, eo quod difficulter erumpit ex ipso. Si autem est in loco raro, citius finitur : terremotus enim non durat nisi quamdiu materia non est consumpta, aut in toto, aut in parte, aut usque ad quantitatem tam parvam quae se non impellit in terre concavitatibus.

Similia autem horum duorum quae dicta sunt invenimus : unum quidem in operibus naturae : alterum autem in operibus artis. In operibus naturae quidem invenimus in tempore uno per terre foramina exire vaporem qui conclusus erat, quem calor solis sub terre superficie genuerat per diem, et repressus erat frigore noctis : in mane autem quando adjuvatar calore solis, ebullit et scindit locum et educit secum terrestrem substantiam humidam mobilem bene commixtam, et habet figuram quasi domus linearis, eo quod vapor curve exivit et quasi reflexus in se ipsum. In operibus autem artis est quando caemento de calce complanantur muri : tunc enim vapor calore calcis generatus intra corticem muri conclusus erumpit, et facit foramen in exteriori rasura muri ; sed in terremotu est effectus vaporis magnus, quia, sicut dicit Seneca, licet sit spiritus tenuis, tamen vi ipsius naturae et magnae partis mundi agit : et ideo magnam terre infer violentiam. Scias autem quod spatium loci in quo est terremotus, est differens, et quandoque parvum, et quandoque magnum : impellit enim aliquando domum, aliquando civitatem, aliquando provinciam, sicut dicunt poetae quod Hispaniam divisit ab Africa, et Siciliam ab Apulia, et Ossam montem ab Olympo : et ideo quantitas loci quam movet terremotus est incerta. Dicit tamen Seneca, quod ultra ducenta millaria non invenitur terre-

motus aliquis occupasse spatium loci. Causa autem quod non simul ubique est, sicut patuit in praecedentibus, quia terremotus est ventus subterraneus impulsus ad locum unum, et expulsus ab alio : et ita non potest ubique simul terra tremere, sed tantum in loco tam stricto in quo ventus possit reflecti super se ipsum, et compulsus locum movere.

CAPUT XVI.

Et est digressio unde veniat ventus qui facit terremotum.

Est autem hic locus dubitationis, unde veniat ventus faciens terremotum: quod enim veniat ab exteriori et insufl et in terram, videbatur quibusdam Philosophis. Callisthenes enim vir in multis præclare intelligentiæ, dicit sic : « Spiritus intrat terram per occulta foramina quemadmodum ubique, ita etiam sub mari. Deinde cum est obstructus ille trames per quem descenderat, reditum autem illi a tergo resistens aqua abstulit, huc et illuc fertur, et sibi ipsi occurrens terram labefactat. » Probat autem hoc Callisthenes signis quatuor. Quorum unum est, quod deficiente vento exteriori crescit materia terremotus : et hoc esse non videbitur, nisi quia ab exteriori intravit poros terra, et ibi clauditur. Aliud signum est, quod nubes nigræ quæ apparent in cœlo ante terraemotum, contrahuntur : et hoc dicit ideo quia materia de sublimi tollitur, et ad ima refertur : et ideo cum dilatatur in imo, necesse est ut in supremo contrahatur. Tertium est, quod venti oppositi subterranei causantur sicut Aquilo et Auster : cum igitur oppositio ventorum non sit nisi super terram, ubi liberum habent flatum, oportet quod subterranei cau-

<--- Page Split --->

sentur a superioribus. Quartum autem signum est, quod aqua elementum fluidum ingreditur in terram ab exteriori loco suo qui est Oceanus : ergo similiter aer qui est elementum magis fluidum, ingreditur in terram ab exteriori loco suo, et non intus generatur, quia generatio rei est in loco suo naturali : vapor autem est quiddam de forma aeris, et ideo in loco aeris generatur. Quantum enim res aliqua accipit de forma alicujus corporis in natura, tantum etiam accipit de loco ejusdem : cum ergo vapor accipiat multum de forma aeris, oportet quod accipiendo formam ejus accipiat et locum : et ideo extra generatur vapor, et in terra violenter impellitur, et non in terra generatur, sicut videtur Callistheni. Idem autem omnino licet sine ratione probante dicit Thucydides Philosophus et plures alii. Seneca autem econtra dicit hoc incredibile esse, accipiens argumentum in nostris corporibus, ubi cutis nostra quae tenuis et porosa est, respuit extrinsecum spiritum, et resistit ei, ita quod non in tanta quantitate intrare poterit, quod faciat motum fortem in corpore : terra autem elementum magis est solidum, et ideo repellit magis. Amplius autem constat solem non solum in supremo terra, sed etiam in intimis operari, cum videamus lunam de profundo maris vaporem elevare, quo movet mare ad influxum et refluxum. Si autem sol operatur in imo terra, constat quod terra immutatur : immutatio autem sua est per evaporationem : patet ergo, quod terra in imis vaporem emittit. Adhuc autem calor conclusus in terra operatur sicut calor naturalis operatur in cibo : calor autem naturalis digestivus educit ventositatem in corpore, non ab extrinseco ingressam : educet ergo etiam calor terrae in ventre terrae ventum grossum, qui facit terraemotum qui non ab extrinseco ingreditur. Senecae ergo consentiendo videtur mihi, quod non ab extrinseco venit ventus faciens terraemotum. Potest tamen esse, quod ab extrinseco re-

primitur si exterior ventus per pulverem poros claudit, per quos posset fieri evaparatio : aut etiam si frigiditate constringit terram superius, ut calor descendat et in intimis faciat evaporationem, sicut diximus de vento qui dicitur Aquilo : aut quod humiditate descendente in cavernis terrae ventum coagitet ad faciendum motum terrae, sicut facit ventus Auster humiditate sua et pluviis. Signa ergo qua inducit Callisthenes fallacia sunt. Non enim ex hoc ventus et nubes ventosae deficiunt in sublimi, quod intrent in terram, sed ex hoc quod tunc generari in sublimi non possunt : et hoc explanatum est supra ubi locuti sumus de signis antecedentibus terrae motum. Quod autem dicit Callisthenes de ventis oppositis, non habet veritatem : quia venti oppositi ex oppositis sitibus veniunt sub terra per cavernas et poros : ex oppositione autem quam habent super terram, non facerent diluvium : sed oportet quod hoc sit ex oppositione qua moventur sub terra a longis tractibus oppositis, concurrere et ebullire facientes aquas ex oppositio sibi occurrentes. Nec negandum est aerem ab extrinseco ingredi in cavernas : et ille non facit terraemotum, sed vapor qui habet aliquid de forma raritatis aeris : et ideo nititur habere locum aeris, et ascendit ad ipsum nisi soliditas loci detinentis ipsum impediret : et ideo post rupturam terrae ascendit, et nubes nigras facit in ceto.

CAPUT XVII.

De diluviiis aquarum et ignium qua aliquando faciunt venti qui faciunt terraemotum.

Effectus vero terraemotus est ejectio aquarum de terra aliquando cum fuerint

<--- Page Split --->

venti facientes terremotum concurrentes in loco aquarum sub terra. Hoc autem sit multipliciter: aliquando enim sub profundo aquarum in terrae visceribus stantium vel fluentium includitur ventus, et erumpens dividit terram qua operit aquas, et ejicit aquam impetu suo, et ita facit eam apparere. Aliquando autem subvertit terram ita quod inferius terra venit superius, et e contrario : et hoc fit quando ventus primo aequaliter impellit fundum alicujus terrae donec elevet ipsum : et cum fuerit elevata, tunc cum impetu magno egreditur ad latus unum : et ideo illud adeo impellitur sursum, quod involvitur terra, et superior superficies inferior efficitur : et tunc ad tempus elevationis apparet aqua, sed statim operituriterum. Aliquando autem ejicit terram in locum vicinum, et tunc sub voragine apparent aqua stantes vel fluentes. Aliquando autem ejicit aquam per terra aperturam, in tantum quod submergit locum aliquem vel plures. Et aliquando facit diluvium particulare majus vel minus, secundum quod plus vel minus ejicit de aqua. Causa autem hujus est, quia aliquando conveniunt duo venti qui fortioris sunt flatus, sicut Aquilo et Auster, sub terra in loco aquarum multarum per diversos tractus terra venientes, per quos secum trahunt plurimas aquas : et cum illi venti conveniunt in concavitate multa cum aqua, aggregantur multa aquae impulsae a ventis illis : et impetu tam ventorum quam aquarum scinditur locus, et exsufflatur multa aqua subito, et fit submersio magna vel parva secundum quantitatem illarum aquarum et ventorum impellentium eas : hoc enim modo accidit submersio in loco qui vocatur Adif. Accidit autem aliquando, quod isti sub fundo maris congregantur cum aqua, vel sine aqua : et cum erumpunt dividendo fundum maris, ejiciunt mare ultra littus ad magnum spatium vel parvum secundum quantitatem et impetum ventorum : et hac de causa accidit nostris temporibus submersio plurium

villarum in Normandiae partibus : quod non duravit nisi per noctem unam. Ex eadem autem causa accidit multiplicatio aquarum fluentium, licet aliquid incrementi accipiant ex pluviis, quando videlicet multiplicantur enormiter supra modum consuetum, et submergunt terram, et dejiciunt aedificia, sicut meis temporibus accidit inundatio. Matrona et Sequana ita inundaverunt super campos, et dejecerunt plurima aedificia in civitatibus diversis Galliae. Sed est attendendum, quod vapor venti movet aliquando aquam hujusmodi quantitate sua, et aliquando qualitate. Quantitate quidem movens ejicit aquam multam simul, et sine magno impetu : sed qualitate sola movens ejicit aquam paucam cum impetu, et ejicit eam sparsam per rivos et guttas. Aliquando autem movet et qualitate et quantitate simul : et hoc modo ejiciens aquam si multam invenit, periculosum facit diluvium : quia subitum est et impetuosum. Dico autem qualitatem moventem caliditatem solam, cujus exemplum in artificialibus est : 'quod si sumatur vas æreum forte quod sit intus bene concavum, et habeat parvum foramen supra, et aliud habeat in ventre parum majus, habeatque vas pedes ita quod venter ejus non tangat terram, et impleatur vas aqua, et postea lignis fortiter obstruatur unumquodque foramen ipsius, et ponatur in igne valde calido, generatur vapor in vase, quem fortificatum retro erumpit per alterum foramen obstructum : et si irrumpit superius, longe projicit aquam sparsam super loca adjacentia igni : et si inferius erumpit, propicit aquam sparsam in ignem, et impetu vaporis propicit titiones et carbones et cineres calidos longe ab igne super circumstantia loca : et ideo etiam vas illud vulgariter sufflator vocatur, et solet figurari ad figuram hominis sufflantis. Ex hujusmodi etiam causa ex terra ejicitur ignis aliquando, et hoc dupliciter. Aliquando enim vapor in se repulsus sub terra inflammatur sicut in nube: et tunc impetu

<--- Page Split --->

erumpit, et ignita corpora, lapides, et cineres educit secum, sicut accidit in civitate Catanensi Siciliae, quando Ætna mons talem ignem emisit. Aliquando autem ignitur vapor in se repulsus in loco sulphuris et auripigmenti et aluminis : et tunc educit quantitatem incensi sulphuris, cujus fœtore multo plurimi moriuntur homines et animalia : et vocatur hoc a Philosophis fluvius internalis. Aliquando autem agitur in loco qui simul est aqueus et sulphureus, et tunc ejicit aquas calidas sulphureas. Aliquando autem frigescunt extincto vapore. Aliquando autem convertuntur in stagnum salsum propter partes terrestres combustas quae sunt in aqua. Et aliquando etiam reabsorbentur a terra. Et haec est causa quare quidam antiquorum poetarum terremotum attribuunt deo Neptuno, quidam autem Vulcano. De thermis autem quia non habent hunc modum generationis alibi dicemus.

CAPUT XVIII.

De effectu terremotus in movendo locum in quo est.

Est item aliquando effectus terremotus in modo diverso movendi terram quam concutit : aliquando enim movet motu agitativo modo ad dextram, modo ad sinistram : aliquando autem subversivo subvertendo terram, ita quod inferius facit esse superius, et e converso : aliquando autem scissivo, faciendo tantum aperturam unam in ipsa : aliquando autem movet motu perforativo, faciendo plurima foramina non magna in terra : aliquando autem movet motu tremulo, sive motu titubationis, quando exitum naturalem egreditur, et statim redit ad eumdem : aliquando autem movet motu

ruinoso, quando superior pars terræ cadit in profundum : aliquando autem movet motu impulsivo, quando superior pars terræ longe repellitur a situ suo et loco : aliquando autem motu vectionis, ut quando superior pars ab inferiori vehitur : aliquando autem movet motu depressionis et elevationis, ut quando superficies terræ modo deprimitur, et modo exaltatur. Et hos omnes motus habet terræmotus : præter motum quem habet in aqua, et præter motum quem habet in igne et sulphure, de quibus supra dictum est : et horum omnium volo reddere causas.

Motus enim qui est a dextra in sinistram, qui est motus agitativus, causatur a vapore non multo et lateribus fortibus speluncæ : propter quod accidit quod superior pars pereat de latere in latus, et ibi repercussus vapor redit ad latus, et terra pereat secum. De motu autem subversivo qui convertit inferius terræ superius, et e contra, prius diximus. De motu autem scissivo sciendum quod causatur a vapore sicco calido, quia scissio est effectus siccitatis : et est simile de ventositate multum sicca et calida, quæ aliquando scindit intestina. Motus autem perforativus causatur a vapore disperso, qui non est in spelunca una et terra, quæ non est æqualiter superius compacta : quia illa divisibilis est alicubi, et alicubi non divisibilis : et sparsus vapor alicubi dividit eam, et alicubi non dividit. Motus autem tremulus causatur a vapore debili quandoque movente, et quandoque non, qui non per totum potest movere terram : et ideo continuitas loci retrahit terræ superficiem, et vapor extrudit eam aliquantulum : et ideo recedendo tremit a situ naturali et redeundo. Ruinosus autem motus causatur a duabus causis : aut enim fit ab aqua quæ corrodit fundamenta superficiei terræ, aut fit ex igne terram subtus comburendo : et quoquo modo fiat, semper cadit superior pars in profundum subtus exesum. Motus autem impulsivus fit,

<--- Page Split --->

quando est vapor multum impetuosus, præcipue ex calore : tunc enim longe projicit ea quæ impellit : et talis motus quandoque projicit montem, vel partem montis, non directe in vallem, sed ad latus ad locum ad quem dirigitur impetus venti, et cooperit ibi villas quæ sunt in valle, et aliquando homines impellit ante se, et aliquos interficit, et alios operi terra, vel lapidibus quos impellit : sicut nuper accidit terramotus in Sabaudiensi terra, ubi vapor elevans homines ante se, et post montem dejecti super villas et homines ex transverso sitas : et evasit solus ille quem flatus ante casum montis exsufflaverat. Motus autem vectionis accidit quando inferior pars terra sequitur ipsam : tunc enim vehuntur domus et agri de loco ad locum et homines cum ipsis. Motus autem depressionis et elevationis terra accidit a multo vapore, et a lateribus fortibus loci : tunc enim elevat superiorem partem loci, et tunc exspirat aliquid de vapore et aliquid residet : et cum iterum generatur vapor, iterum locus elevatur, et sic semper elevatur et deprimitur donec exspiret vapor. Si autem per superiora vapor exspirare non poterit, tunc continue elevatur usquequo scindatur, et tunc egreditur vapor cum pulvere vel cum aqua vel cum igne vel cum sulphure, sicut superius dictum est. Est autem possibile ut ruina terra vel montium accidat sine vapore ventoso : quia potest esse, quod terra quæ innititur in extremitatibus suis aliquibus fulcimentis, et in medio expanditur super foveam, tempore magnæ siccitatis scinditur juxta extrema sua per circuitum : et tunc medium ejus cadit in specum quæ sub ipsa fuit. Montes autem ruunt duplici de causa sine motu per ventos : quarum una est, quia radices eorum abraduntur aliqua de causa : et tandem quia fundamenta non habent, cadunt in toto vel in parte. Aliquando autem, eo quod multum elevantur, siccantur et in sublimi scinduntur : in quas fixuras ingredientes aquæ currentes cum impetu dejiciunt partem scis-

sam a reliqua parte montis : et cadit magna pars vel modica secundum proportionem scissuræ illius : et hoc modo cecidit mons magnus in montibus qui sunt inter Tridentum et Veronam civitates, et cecidit in fluvium qui dicitur Athesis, et super ripam ejus oppressit villas et homines ad longitudinem trium vel quatuor leucarum.

CAPUT XIX.

De effectu terramotus in insula.

In insulis autem terramotus triplicem operatur effectum : facit enim aliquando insulas tremere, sicut secundum narrationem Callisthenis, Delos insula tremuit : quod Callisthenes mirum reputavit. Aliquando autem novas insulas quæ in se non fuerunt, facit apparere, sicut dicunt Epicurei Philosophi, quod nihil in natura est potentius et nihil acrius spiritu ventoso, sine quo nec illa quidem quæ vehementissima sunt, valent. Ignem enim spiritus concitat : aquæ, si ventum detrahas, inertes sunt. Tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus qui potest dissipare magna spatia terrarum, et novos montes subjectos extollere, et insulas non ante visas in medio mari ponere. Therasiam nostræ ætatis insulam spectantibus nautis in Egeo mari natam, quis dubitat quin in lucem spiritus vexerit ? Hujus effectus causa est, quod spiritus clausus in loco terræ viscosæ, cujus partes non de facili separantur, attollit eam in montem si est in terra, vel insulam si spiritus clausus fuerat sub fundo maris : aliquando autem insulam in uno loco stantem vehit ad alium, vel in toto submergit . Et horum effectuum causa habetur ex præmissis.

<--- Page Split --->

Sed miratus Callisthenes insulas etiam tremere, eo quod dicit tribus de causis insulas terramotui minime esse obnoxias : quarum una est concavitas littoris ex corrosione et alluvione aquarum proveniens, per quas concavitates liber patet exitus spiritui terramotum facienti. Alia autem causa est, quia sunt in littoribus earum saxa parva propter multas scissuras exitum praebentia vento. Tertia causa est, quia quae sunt frequenter ex terra glutinosa, non de facili habent sub se concavas specus in quas ingrediatur spiritus faciens terramotum. Sed Callisthenem in hoc dicto suo arguunt duo Philosophi, Pompeius videlicet et Herculaneus, dicentes mari vicina maxime terramotui esse obnoxia : cujus causa a nobis superius est expedita . Sed adjiciunt his quae dicta sunt hi duo Philosophi, quod omnis ora maris praecipue est montuosa : montes autem vaporosi sunt, et fere omnes sub se specus habentes, in quibus spiritus congregatus facit terramotum : quod experimentis probatur, quia sic Paphos non semel corruit, sed multoties per terramotum. Sic nobilis urbs antiquitus Nicopolis huic malo familiaris effecta est, quia continue destruitur per terramotum. Cyprum autem ambit altum mare, et frequenter agitatur. Tyrus etiam ipsa movetur saepius et diluitur submersa secundum partes . Deceptionis autem causa qua est deceptus Callisthenes, fuit quod licet concava riparum habent a concavitatibus, tamen illis repellitur ventus in fundum insulae per percussuras undarum : et ideo in fundamentis insulae multiplicatus, facit terramotum. Eadem autem causa est quare repellitur ventus a scissuris petrarum. Tertia vero causa bona est, et concedendum quod illae insulae quae limosae et conglutinosae sunt, rarius tremunt, et pauciores habent specus sub fundamentis suis : possunt tamen aliquando tremere et illae, vel altius elevari, si multus sit spiritus sub ipsis : vel etiam submergi, si spiritus elevans eas exspiret ab eis, et remaneat subtus

vorago dehiscens, vel removeat eas a loco in quo sunt, et dejiciat ad locum profundiorem.

CAPUT XX.

Et est digressio de causa quare in quibusdam climatibus fit frequentius terræmotus, et in quibusdam rarius.

Est autem investigatione dignum quare quaedam regiones vix unquam terremotum passa sint : quaedam autem frequenter patiantur eumdem. Dicit enim Pindarus Ægyptum vix unquam tremuisse : et quando tremuit, parum quassata fuit, et in uno loco tantum, videlicet in Ana civitate, sicut dicit Thucydides. Experimento autem veterum et nostrorum recordatione didicimus rarius fieri terramotum in septimo climate, et ultra versus Aquilonem : frequentius autem a sexto climate versus Meridiem : cum tamen fortiores venti sunt in climatibus Aquilonaribus quam Meridionalibus, et maria Aquilonaria magis tempestuosa sunt quam Meridionalia, quae ventus in littoribus repercutere deberet ad generationem terramotus. Scimus etiam, quod in montuosis locis frequentius est magnus terramotus quam in planis, et in planis frequentius est terramotus parvus quam in locis montuosis. Causam autem quare Ægyptus non frequenter terramotu vexatur, optime reddit Pindarus : dicit enim Ægyptum aliquando cooper tam fuisse aquis, et modico solido fundo qui erat in medio, mollem terram et glutinosam paulatim fuisse circumpositam, et ita paulatim crevisse totam Ægyptum : et quia molle optime continuatur cum solido, in talibus incrementis non potuit intercipi vacuum intra quod spiritus quatiens Ægyptum repercuteret. Terra etiam ipsa

<--- Page Split --->

limosa et tenax est quae non de facili ab invicem separatur. Et ideo tremere non potest nisi ex magna causa, et circa locum Anae civitatis, quae minus habet limositatis.

Causa autem quare in climatibus Meridionalibus frequentius fit terreamotus, et rarius in climatibus Aquilonaribus. haec est : quia licet sol fervidius in Meridionalibus comburat vaporem in terra superficie, et plus consumat de ipso quam elevet : tamen quia in concavo terra agit per medium interjectum, ideo in inferioribus terrae plus elevat quam consumit : et ideo in terra multiplicatur ibi spiritus ad terreamotum faciendum : in Aquilone autem debilis est solis radius et aliarum stellarum, et ideo ubi per medium agit, parum elevat de vapore : et ideo minus ibi fit terreamotus. Est etiam alia causa hujusmodi : quia videlicet major calor Meridionalium climatum continue aliquid educens de partibus terrestribus per evaporationem, continue cavat terram, et concavitates vastas facit in Meridie, in quibus ventus recipitur, qui in se multiplicatus movet frequentius loca Meridionalia . Privatio hujusmodi caloris in climatibus Aquilonaribus causa est oppositi : frigus enim cohaerere facit partes, et non facile separari, et ideo concavitates rarius fieri possunt in Aquilonari parte : et quae sunt, parvae sunt : et ideo ibi rarius fit terreamotus, et quando fit, raro fit magnus. His addi potest, quod in climatibus Meridionalibus

inferiora elementa convertuntur in superiora, propter quam resolutionem in inferioribus factam, necesse est aquam et terram semper vaporibus esse interceptam, qui multiplicati terram quatiunt. In Aquilone autem e converso superiora in Inferiora convertuntur, et ideo vapor extra inferiora est, et recipit ibi terra paulatinam additionem humidi , cujus additio sic conglutinatur duro, quod specus et vacuitas non intercidit, ut dicit Pindarus : et ideo ibi rarius fit terraemotus. Sed quod in locis montuosis frequentius est terraemotus magnus quam in locis planis, causatur ex hoc quod sub montibus sunt cavernae magnae, in quibus plurimus vapor potest congelari : et quia loca montuosa sunt valde vaporosa, loca autem plana non ita sunt cavernosa, nec ita vaporosa, ideo magnus terraemotus frequentius est in locis montuosis, praecipue quae sunt super littus maris : in planis autem parvus vapor congregatur in parvis foveis, et ille plana loca tremere facit : sed montuosa parvus vapor non movet, tum quia exspirat per cavernas, tum etiam quia montes sunt graves, et non nisi forte vapore concutiuntur. Fuit tamen in plano Lombardiae in pluribus civitatibus terraemotus magnus, et duravit per multum tempus. Sed causa illius fuit, quia illud planum cingitur mari in parte una, et montibus in alia, et tam mare quam montes cooperantur ad terraemotum, ut dictum est.

<--- Page Split --->