TRACTATUS IV

DE CORONIS ET IRIDE QUÆ APPARENT IN NUBIBUS.

CAPUT I.

Et est digressio declarans quæ sit tractatus intentio, et quis dicendorum ordo.

Habitis scilicet omnibus impressionibus quæ de vaporibus aqueis et terreis generantur 1, consequenter oportet nos investigare causas illarum impressionum quæ ex lumine solis et lunæ et quarumdam stellarum reflexionibus super nubes humidas et terreas apparent in sublimi, sicut sunt circuli circa lunam et stellas et solem apparentes, et sicut est arcus varius qui dicitur iris. Quia autem istae impressiones ut in materia sunt in nubibus, ideo oportet nos tangere primo de nubium diversitate : quia earum diversitas multum facit scire diversitatem illarum impressionum, eo quod in eis omnes figurantur. Postquam autem diversitas nubium fuerit determinata, tangemus de coronis, quæ Græce δλωνες νο- cantur, et postea dicemus de iride, et

tandem de perpendicularibus virgulis circa solem et lunam depictis, et tunc de pareliis quæ sunt similitudines solis et lunæ, et dicemus quædam quæ ad libri istius pertinent completionem. Licet autem in lineis mathematicis rectum sit ante circulare, quia rectum est formæ unius simplicis, circularis autem linea est duarum formarum, eo quod habet formam convexi et concavi, unam exterius in arcu, et alteram interius circa chordam arcus : tamen quia nos de recto in quantum est rectum non intendimus, nec de circulari in quantum est circulare, sed potius de eo quod rectum et circulare secundum suum esse physicum, scilicet in quantum est circulus vel linea in nube depicta : et quia secundum esse hic circulus completius ostendit corpus solis vel lunæ vel stellarum a quo fit talis impressio quam linea, ideo nos de circulo et semicirculo sive portione semicirculo minori primo dicemus, et postea de lineis rectis.

Adhuc autem intelligendum est, quod omnes impressiones de quibus in antecedentibus istius libri diximus, fiunt a stellis secundum hoc quod radii stellarum excitant calorem, et per calorem elevant duplicem vaporem, scilicet aqueum et terrestrem : illæ autem de

<--- Page Split --->

quibus nunc dicemus impressiones, fiunt a solo lumine superiorum corporum, et non a calore ipsorum in vapore jam elevato et condensato, et nihil differunt a praecedentibus omnibus praeter galaxiam quae non est impressio in elementis, sed potius in cœlo facta, sicut supra diximus in primo hujus scientiae libro. Quia ergo istae impressiones fiunt in aere, sunt in vapore jam elevato, aliae autem jam diversificabantur in elevatione ipsius vaporis calidi vel frigidi vel humidi vel sicci, ideo oportuit illas determinare ante istas.

CAPUT II.

De diversitate colorum nubium.

Primum ergo inter ea de quibus dicturi sumus, est de diversitate nubium secundum differentias colorum. Dico ergo quod videmus nubes nigras quandoque : et hoc contingit propter alteram duarum causarum : nigredo enim alia de causa fit vapore terrestri, et alia in vapore humido. Si enim vapor terrestris sit, calor agit in eo extrahendo humidum : et tunc contrahitur et aduritur siccum terrestre, sicut corium expositum igni : et quia contrahitur et exuritur ab eo, lumen non potest penetrare per ipsum, et ideo fit nubes nigra fortis nigredinis : fit autem haec nigredo in aere inferiori, sicut supra diximus in primo libro de causa impressionis illius, quae dicitur foramina aeris, ex vapore combusto et extracto, hoc solo excepto, quod vapor inferior nunquam fuit inflammatus, et quod nunquam fuit in suprema aeris regione. De illo ergo intelligit Aristoteles quod dicit, quod quandoque agit in nubes calidas operationem vehementem quando constringit eas, et

inspissat partes earum : et ideo non recipiunt radium solis intrinsecus sui, et ideo videntur nigrae. Causa autem nigredinis in vapore humido alia est, quia calidum agit in humidum dissolvendo ipsum : et quanto plus dissolvit ipsum, tanto plus efficitur lucidius : et ideo nigredo non potest causari in humido ex calido, sed potius calidum circumstans expellit undique frigus ad nubem humidam, et per frigus illud vapor humidus inspissatur et condensatur in nubem densam, quae propter sui densitatem non potest recipere radios solis vel stellarum in interius sui : et ideo remanet nigra, quia nigrum causatur ex privatione luminis ab interioribus perspicui. Si autem sit vapor aqueus subtilis, et habeat in se operationem calidi undique circumfusi, nec frigus aliquod operetur in ipsum, illud recipit in se subtilitatem et disgregationem ex operatione calidi : et ideo radios cœelestium corporum recipit intrinsecus sui : et ideo fit nubes alba : et si ad terram reprimitur a frigore aliquo, fit inde nebula alba : si autem nubes habeat in se humidum fumosum admixtum aliquantulum terrestri adusto, et recipit radios in se corporum superiorum, fiet rubea nubes quae aliquando habet purpuream rubedinem, radiis inferius venientibus ad humorem nubis in mane, vel in sero : et hoc significat pluviam in eodem die futuram, si fuerit in mane, quia vapor quem sol adducit, significat esse vehementer humidus et jam praeparatus ad conversionem. Si autem habeat nubes quasi super se respersam purpureitatem obscuram valde, et sit nubes universaliter densa : tunc illa rubedo ex partibus terrestribus adustis, quae raro inflammari incipiunt in ventre nubis : ideo tales nubes sunt periculosae et veniunt in aestate, et cum tonitruo parvo, quod est per modum murmuris. Si autem nubes jam sit rorans et convertens se ad aquas quas jam incipit stillare propter frigus convertens eam in aquas, et recipiat in se lumen cœeleste : tunc

<--- Page Split --->

erit illa nubes viridis coloris, et per hoc patet quod operatio caloris major est in nube rubea quam in alba : quia albam non adurit, sed rubeam, et præcipue quæ secundo modo rubea est : et operatio caloris in illa quæ tendit ad viriditatem, minor est quam in rubea vel alba, sed tamen major est quam illa quæ nigra est ex nigredine causata a frigido condensante nubem, ut patet per ante dicta. Cæteri autem colores nubium supra dicti sunt, et sunt ibi ostensæ causæ eorum naturarales : et nos in isto tractatu non indigemus pluribus coloribus nubium ad colores coronarum et iridis demonstrandos, etc.

CAPUT III.

De circulo qui apparet circa luminaria et stellas, qui Graece aXwv, Arabice haloleti, Latine corona vocatur, etc.

Quia ergo jam diximus causas diversitatis colorum in nubibus, consequens est ut dicamus de impressionibus quae ex lumine coelestium in nubibus depinguntur : et de his primo quae Graece vocantur aXwv, quod area interpretatur, eo quod simile sit arce rotundae ad trituram factae : Arabice autem dicitur haloleti, quod Latine vocatur corona. Dico ergo in primis quod in multis superioribus corporibus apparet iste circulus, quia non tantum continet et solem et lunam, sed etiam stellas quae sunt majoris quantitatis, sicut est Jupiter, Mars, et Venus, et etiam Mercurius, qui licet non sit major cæteris, tamen propter suam propinquitatem ad nos, major aliis stellis videtur quantitas ejus : videtur etiam circa stellas quasdam fixas quae sunt majores aliis in quantitate. Tempus etiam apparitionis istius impressionis est universale : quia videtur

corona et hyeme et æstate et autumno et vere, sed tamen in automno videtur plus quam in aliis temporibus, et in die et in nocte videtur, sed in nocte plus, et in mane et in meridie et in vespera et in media nocte et in horis intermediis videtur, sed plus in sero post crepusctulum, et in mane ante diliculum circa lunam. Causa autem hujus rotunditatis sive coronæ, sive circa luminaria, sive circa stellas appareat, sive videatur in uno tempore, sive in alio, quantum ad naturam est una : vapor enim humidus ascendit de terra per calorem solis, qui antequam ascendat ad locum frigoris, est materia hujus impressionis : cum enim vapor ille sit humidus et rarus ex calido elevante, extrahitur per virtutem luminis et caloris quem facit radius corporis habentis radium, sive sit sol cum luna, sive alia stella notabilis quantitatis e directo sub corpus lucens, ita quod radius corporis lucentis directe cadit super ipsum : cum autem ille vapor in medio sui calidior sit quam in extremis, ibi illuminatur lumine radiorum desuper venientium : et ideo in medio dissipare incipit vaporem humidum, qui dissipatus, reflectitur ad extremura, recedens a radio qui diametraliter percussit centrum vaporis, et sic dilatatur circulariter circa radium illum semper procedens ampliando circulum, et lumen desuper veniens recipitur in profundo vaporis circulariter diffusi in peripheria circuli : eo quod in nubem non sit vapor ille condensatus : et ideo apparet circulus albus per modum areae dispositus circa luminaria et stellas quasdam. Quia autem iste vapor non est dissolutus in aerem, neque in nubem condensatus, patet quod oportet eum habere moderatum frigus continens ipsum, et moderatum calorem, qui radio desuper veniente adjutus, dissipet eum in centro ipsius : tempus autem moderato frigori congruens est autumnus : quia vapor elevatus in æstate et fere in aerem dissolutus, comprimi incipit in automno, nec tamen adhuc in nubem condensatur, et præcipue in principio au-

<--- Page Split --->

tumni : et tunc frequentius apparet. In vere autem non ade6 frequenter, quia sunt nubes dense relicte ex hyeme, qui moderato calore frangi non possunt. Minime autem apparet in hyeme propter causam dictam. Licet autem appareat in nocte et in die, tamen in nocte frequentius apparet circa lunam : quia vapor in die elevatus et dissolutus frigore noctis opprimitur frigiditate temperata : et illud frigus vinci secundum partem potest moderato calido, quod adjuvatur calore radii percutientis vaporem in centro ipsius. Ex eadem causa apparet quare magis ante diluculum et post crepusculum videtur, quia videlicet tunc est calor moderatus : quia calor diei excellens et elevans vaporem et dissipans eum, moderate temperatus est post crepusculum in sero : frigus autem noctis immoderate comprimens vaporem, temperatur accessu solis ante diluculum : et ideo tunc calor vaporis adjutus calore luminis desuper venientis potest complere operationem coronalem in vapore elevato, sicut dictum est. Est autem advertendum, quod ista impressio nunquam apparere potest nisi quando aer quietus est et immotus : quia aliter in aere non ita diu sub radio desuper veniente staret, donec modo praedicto circulariter dissiparetur : unde sicut lapis injectus in piscinam stantis aquae, facit circulum circa circulum ampliando se circa centrum, et in flumine fluentis aquae circa casum lapidis tales circuli non fiunt propter motum aquae, ita est etiam in aere de vapore qui est sicut aqua stans, et de radio qui est sicut lapis percutiens vaporis centrum. Quod autem haec sit vera causa harum impressionum, testatur Seneca sic dicens : « Fulgor qui sidera circumnectit, quem Graeci 3aov vocant, nos coronam dicere apte possumus, sic sit 1. Cum in piscinam lapis missus est, videmus in multos orbes aquam descendere, et fieri primum angustissimum orbem, deinde latiorem, ac deinde alios

orbes majores, donec evanescat impetus. Tale quiddam fit in aere cum spissior factus est, lux solis aut lunae vel cujuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogit. Nam humor et aer et omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est ejus quod impellit. Omne autem lumen rotundum est : ergo et aer, sive spissus vapor, lumine percussus, in talem formam exibit. Non longe autem a terra fit talis effigies, quam tamen visus noster deceptus circa ipsum sidus putat esse positam. In vicinia autem solis et stellarum nihil tale fieri potest, quia illic tenuis aether est. In balneis quoque circa lucernam in eis accensam, tale quiddam aspici solet ob aeris depressi obscuritatem : unde frequentissime fit post flatum Austri cum coelum maxime grave et spissum est. »

CAPUT IV.

Et est digressio declarans an halon possit esse circulus ad similitudinem corporum coelestium in vapore descriptus.

Dubitabit autem aliquis dicens, quod si halon circulus est descriptus in nube coelesti corpore, omnis autem circulus causatus per impressionem alicujus corporis ad minus aequale est illi, videretur quod circulus in nube descriptus deberet esse aequalis coelesti corpori, quod falsum est, cum multo majus sit coeleste corpus praeter Lunam et Mercurium quam sit terra tota : circulus autem minor sit quam sit unum milliare terrae. Forte aliquis dicet, quod licet coeleste corpus multo sit majus quam circulus in nube descriptus, tamen propter longitudinem minus videtur, cum sol qui maximae est magnitu-

<--- Page Split --->

dinis, monopedalis videtur, et immutat nubem secundum hoc quod videtur, et non secundum hoc quod est : sed e contra est, quod nullum corpus agit operationem suam secundum hoc quod videtur nobis, sed potius hoc secundum quod est in rerum natura : quia saepe videtur res aliter quam est. Amplius res ab eo quod videtur alicui de ipsa, neque habet operari neque deficere ab operatione : quia si videri haberet operari, oporteret quod opposita operaretur, si a duobus opposita viderentur de re ipsa, quod esse non potest, et sic constat quod operatur secundum quod est, et sic redire inconveniens primum videtur : nullum enim corpus significans formam s:am in alio, imprimit formam minorem quam est ipsius corporis, ut prius diximus. Amplius si scientia perspectivorum vera est, radii pyramidaliter egrediuntur de omni corpore luminoso : pyramidis autem basis amplior est circulus quo longius discesserit a primo a quo egreditur et in quo est punctum coni ejus sive summitatis. Ponamus ergo talem pyramidem egredi a luminoso corpore super vaporem, constat quod circulus tangens vaporem multo major est quam circulus descriptus super superficiem sphaera stella irradiantis : ergo circulus apparens in nube major deberet esse quam sol vel luna vel alia stella vaporem irradians.

Hæc autem et his similia sophismata solvi de facili possunt, si secundum veritatem sciatur motus egressus lucis a corpore luminoso : hæc enim pyramidaliter egreditur a quolibet puncto luminosi corporis : sed non est pyramidis quæ in basi sit circulus, sed basis est superficies circularis luminosa, cujus diameter a cono veniens et per centrum basis transiens fortioris est luminis, et irrumpit vaporem sicut lapis projectus in aquam stantem, ut dictum est : et vapor irruptus retrahit se ad extremum circulariter et illuminatur ibi : et ideo apparet circulus : unde cum pyramidis luminis egredientis sit corporalis, cujus basis est superficies, et

sit pyramidis amplioris circuli qui plus recedit a luminari 'primo, sitque ubique secabilis pyramidis superius et inferius : sed quanto secatur superius, tanto minorem circulum habet basis, et quanto secatur inferius, tanto majorem circulum habet basis pyramidis : constat quod non est corpus adeo parvum quod non habeat circulum aliquem in lumine, nec est corpus adeo magnum, quod iterum non habeat circulum in eodem : lumen autem pyramidis descendentis non percipitur nisi in corpore denso aliquantulum : et ideo licet quiddam luminis sit extra circa circulum in nube descriptum, tamen ibi non percipitur propter aeris tenuitatem. Similiter etiam postquam erumpit vaporem circa centrum ipsius, non percipitur lumen in medio vaporis propter eamdem causam : quia videlicet non est ibi vapor spissus, in quo diffundatur lumen, sed aer tenuis per quem transit invisibiliter lumen : unde nihil est dictum, quod luminare ipsum sigillet se in vapore, sicut supponit objectio prima. Et bene concedo quod etiam non sigillat se in quantitate in qua apparet.

.Quod autem de pyramide egrediente objicitur, patet esse solutum : quia licet pyramidis sit major vapore, tamen circulus infra ambitum basis pyramidis contentus describitur in vapore diffuso, et circumfunditur aliud lumen pyramidis circa circulum illum invisibiliter, sicut jam dictum est. Hujus autem ut facilior sit doctrina, ponemus exemplum absque demonstratione : quia demonstrari non potest absque scientia perspectivorum. Sit ergo luminare, a cujus puncto a exit pyramidis, cujus basis est superficies luminis continuiabcde, et diameter cjus a f : circulus autem vaporis qui solus est visibilis, eo quod diffunditur in eo lumen in substantia densiori quam sit aer, circulus est, et circulusghik, sicut hic vides in figura depicta. Est autem imaginandum quod infiniti radii egredientes a luminari circa diametrum, perficiunt unum corporale lumen, quod

<--- Page Split --->

fit sicut pyramidis. Est iterum notandum quod circulusBCDEimaginandus est jacere super terram, super quam erigatur pyramidis: et similiter circulusGHIKimaginari debet quasi pendere in lineis super primum, qui imaginatur jacere in terra: quia talis est illuminatio vaporis in aere. Nec mirandum est si in his distribuuntur figure: quia in omnibus talibus quia dicit naturalis, et propter quid habet dicere perspectivus, etc.

CAPUT V.

De his quae significat halon secundum Aristotelem et Senecam.

Aristoteles autem confuse tradit harum coronarum significationes : dicit enim quod rotunditas ista quae dicitur Arabice alelethi, sive sit in circuitu solis, sive lunae, sive aliarum. Stellarum, significat semper humiditatem, eo quod naturaliter est de vapore humido elevato, et in nubes non inspissato : et ideo quando inspissatur multum in peripheria circuli, et maxime si tendit ad colorem viridem, tunc significat in proximo casum humidarum impressionum, quae sunt plu-

via, vel nix, et significat frequentius pluviam : si autem attenuatur peripheria ipsius et dissipatur, significat serenitatem primo, et deinde ventorum exsufflationem : quia tunc in eo quod disparet, significat materiam humidarum impressionum deficere in sublimi : quae cadentes prohiberent ventorum exsufflationem, et ideo quia terra tunc continua est, et quia aliter ab ea elevaretur humidum, et non est fluens humidum in ea, sed deficit humidum tale a superficie ipsius, ideo ventum significat talis effeetus coronae post serenitatem : quia in screno confortatur radius ad elevationem vaporis qui exsufflat in vento : id enim quod resolvit circulum talem, est vapor humidus conversus in aquam : et ideo est radius ex materia pluviae et nubis : materia autem venti est ex calido vapore et sicco : calido quidem per accidens, ex calore solis, et sicco essentialiter : quae materia cum vapore humido descendente ad terras conservari et multiplicari non poterit. Circulus autem ille qui est vapor humidus, quando in peripheria incipit aggregari et inspissari, incipit etiam denigrari, sicut supra diximus, et tunc signat pro certo adventum pluviae : quando autem aliter deficit non denigratus, ventum significat vel serenitatem. Iste autem circulus continet lunam propter vaporem qui in die ex calore solis est elevatus, et inspissatur frigore noctis, et attribatur lumine lunae in nocte : apparet autem circa alias stellas, etiamsi non adeo expresse sicut circa luminaria, solem videlicet et lunam, propter debilitatem radiorum aliarum stellarum respectu solis et lunae. Hoc est ergo probabiliter quod dicit Aristoteles de significatione harum coronarum, et est valde confusum.

Scias ergo quod Seneca ordinatius opnlo setradit harum impressionum significatum necce. sic : « Hæ coronæ cum dilapsæ sunt æqualiter, et in semetipsis evanuerunt, significatur quies aeris et otium et tranquillitas. Cum autem ad unam partem cesserint, illinc ventus est unde findun-

<--- Page Split --->

tur. Si rupta pluribus locis sunt, tempestas fit. Quare id accidat, ex his quae jam exposui, intelligi potest. Nam si facies universa subsedit, apparet temperatum esse aera et sic placidum. Si ab una parte intercisa est, apparet inde aera incumbere : et ideo illa regio ventum dabit. At cum undique concepta et lacerata est, manifestum est a pluribus partibus in illam impetum fieri et inquietum aera hinc atque illinc assilire. Itaque ex hac inconstantia cœeli tam multa tentantis et undique laborantis, futura tempestas et ventorum apparet praelium. » Licet autem superius diximus istas coronas fieri die et nocte, tamen ut supra diximus, raro fiunt de die : ideo quidam Graecorum dixerunt quod de die non fiunt : sed hos redarguunt historiae experimenta, quae saepe probavimus oculis nostris.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans diversa nomina iridis.

Postquam autem diximus circuitum continentem solem et lunam et stellas, et causam quare talis circulus apparet, nunc consequens est ut dicamus iridem et modos colorum ejus. Dicitur autem iris aliquando arcus varius propter diversitatem colorum ejus. Aliquando dicitur arcus daemonis, quia daemon Graece multa significat, ut dicit Commentator super Ethicam : aliquando enim significat intelligentiam, aliquando stellam praeclaram et lucidam : et ideo Hesiodistae Theologi, qui omnia diis attribuunt quae apparent in naturis, praecipue in cœelo,

vocabant arcum daemonis, quod est intelligentiae vel sapientiae : et dicebant arcum esse signum clementiae Dei, quia nec igne nec aqua vellet nocere mundo : quia in iride apparet rubeus color, qui est ex humido inflammato, et hoc significat quod non omnino praevalet aqua super ignem, cum ignis aliquid habeat in arcu suae operationis. Apparet etiam ibi viride ex aqueo indigesto, quod significat quod non omnino praevalet ignis super aquam in iride, cum habeat aliquid suae operationis. Hujus etiam aliud signum esse dicunt, quod arcus iridis nunquam apparet nisi in tempore quod in parte est serenum, et in parte humidum : et serenum quidem est ex calido sicco, quod convenit cum virtutibus ignis : humidum autem est ex frigido et humido, quod convenit cum potentiis aquae : et ita cum utrumque operetur ad iridem, constat quod neutrum praevalet alteri. Hoc autem Hesiodistae dicebant esse signum, quod nec inundabit diluvium ignis, nec diluvium aquae per intelligentiam quae sapientia sua gubernat mundum. De diluviis autem aquae et ignis alibi est tractandum : tangitur autem de eis in Timaeo Platonis. Arcum autem daemonis alii dicebant : quia est solis praecipue, qui prae aliis lucet in tantum, ut dicatur sol quasi solus lucens : quia ex lumine solis resultat in aere : et antiqui Pontifices idolorum, arcum qui iris dicitur deae Junoni consecrabant, quia Junonem vim divinam aeris esse dicebant : et his de causis quae dictae sunt, varia sunt nomina de iride apud diversos.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

De his quae videntur in iride, ut postea reddatur causa ipsorum : et quare pictores non possunt pingere plene colores iridis.

Videamus ergo primo quæ sunt in ipso iride, ut postea convenientius possimus reddere causas ipsorum. Dico ergo quod iris arcus est rotundus, vel fere rotundus, non excedens semicirculum, et frequenter existens partito semicirculo minor : et videtur minor non in quantitate, sed in claritate colorum ejus in ipso ortu vel occasu solis : eo quod tunc solis radius debilitatur in vaporibus in Oriente vel Occidente, et non potest claro lumine irradiare oppositum situm : quia iris cum sit solis speculum, non resultat nisi in opposito solis. Propter diminutionem ergo ejus quod est in ipso ortu vel occasu, resplendet de radio solis in nubibus, quæ sunt in situ opposito solis, et videtur arcus obscurus tunc et parvorum colorum et paucorum, licet major tunc sit in quantitate : quia quanto sol est altior, tanto arcus est minor : et quanto sol est inferior, tanto arcus est major : unde cum sol fuerit in ipso ortu antequam projiceret radios in Occidentem, quando projicit eos ad lineam Meridici, visus fuit arcus semicircularis, qui erat quasi circulus Meridiei stans in medio cœli, et cornua ejus fuerunt versus Aquilonem et Meridiem, et erat in mane, et habebat colores valde obscuros et turbidos propter causam quæ dicta est. Hic autem arcus in diversis temporibus diversimode apparet : in æquinoctio enim autumnali et post ipsum in qualibet hora diei potest apparere arcus, scilicet in mane, et in sero, et in meri-

die : sed cum sol est in Oriente, in mane apparebit arcus in Occidente : et cum sol est in Occidente, in sero apparebit arcus in Oriente : sole autem existente in Meridie post æquinoclium autumni, quando sol currit in signis Meridionalibus, in Meridie potest apparere arcus in Aquilone, quia cornua porrigit in Orientem et Occidentem : et hoc præcipue fieri potest sole in Sagittario et Capricorno existente, quia tunc multum declinat ab Aquilone : et ideo potest tunc in Aquilone apparere arcus, licet raro videatur propter multitudinem et spissitudinem vaporum impedientium splendorem solis : tempus autem illud est, quando nox prolongatur super diem : et est dictum illud intelligendum quoad nostram habitabilem tantum, quoniam in Meridie posset etiam apparere arcus in tempore quando sol declinat ad Aquilonem eadem ratione : sed nos non experti sumus aliquid de habitatione Meridiei secundum partem terræ, quæ est ultra æquinoctialem. In æstu autem quando æstas est, hoc est, in toto tempore quo sol accedit ad Zenith capitum nostrorum post æquinoctium vernale, non potest apparere arcus in Aquilone in media die : eo quod tunc radius solis ad Aquilonem brevior est quam semidiametri circuli, et ad talem distantiam rei elevatæ super speculum non potest fieri reflexio super speculum aliquod : oportet enim nos hoc sumere a scientia perspectivorum, quod reflexio quæ fit in speculo, est ad oppositionem diametri, ita quod res elevata super speculum rectum per minorem partem quam sit semidiameter, non immutat speculum : in æstate ergo in mane et in sero potest apparere arcus, sed non in meridie.

Est etiam advertendum quod duo arcus possunt videri, non quidem in una nube ex eodem situ : quia saepe videntur tres et aliquando quatuor in una nube : sed in hyeme sole in meridie existente possunt apparere duo arcus ex oppositis sitibus, licet raro contingat : et erunt illi

<--- Page Split --->

parvi valde quasi jacentes super terram in puncto Orientis et Occidentis. Ex his autem quae etiam videntur in arcu, est quod frequenter apparent tres distincti colores et ordinati in quolibet arcu, et non mutantur, ita quod in uno arcu sint quidam, et in alio arcu sint alii : et inter hos tres colores ille qui est intrinsecus, debilior est in participando lumen quam alii duo, scilicet medios, et extremus qui est super arcum, et diversificantur isti colores, ita quod exterior ad convexum arcus est vinosus, qui rubricundus dicitur sicut rubeum vinum sole illustratum : et hic color habet partem arcus qui in rotunditate majoris est mensura et quantitatis : color autem interior in iride, qui est ad concavum arcus, minoris est mensurae in rotunditate iridis, et est tendens ad viriditatem, qui est sicut rubigo aeris illustrata per solem, vel sicut vitrum non multum viride sole illustratum. Medius autem color caeruleus est : et in illo est mirum, quod juxta rubeum ita incipit, quod non potest distingui per lineam inter ipsum et rubeum : et similiter ad viridem ita determinatur, quod linea non potest imaginari inter eum et viridem : et hoc est unum de miris naturae quod incipit a tam similibus, quod quasi indistincta videntur, et in tam diversa terminatur opus ejus : et ideo pictores non possunt facere per omnia similes color iridis, quia colores eorum super lineas sunt distincti. Hujus tamen et alia causa est, quia videlicet pictores colores ponere non possunt expressim nisi in materia terrestri, quae pervia non est : colores autem iridis sunt in substantia pervia. Et ejusdem tertia causa est, scilicet quia hic nunquam pictores ponunt duos extremos ex quibus sine linitione coloris alicujus resultet tertius : sic autem fit in iride, ut infra ostendemus, quia ex diversis extremis tertius resultat, et illum medium colorem iridis praecipue pictores assimilare non possunt propter causam prædictam et ultimam : color autem vinosus iridis et viridis non

commiscentur, ut faciant tertium : et tamen resultat ex ipsis : unde etiam inter viridem et vinosum apparet citrinitas et rubedo quaedam in colore medio. Ista ergo sunt quae expresse inveniuntur per visum in arcu daemonis, etc.

CAPUT VIII.

Et est digressio declarans opiniones Antiquorum de figura et causa iridis.

Antiquorum vero quidam volentes reddere causas figurae et colorum iridis, diffinitionem supponebant arcus esse duplicem. Dixerunt enim iridem esse multarum imaginum solis confusiones, et hoc quoad colores qui apparent in iride. Adhuc autem quoad figuram iridem diffinierunt esse imaginem solis roscida et cava nube conceptam. Causam autem quare fit confusio ex imaginibus solis, differenter assignant. Dixit enim Parianus Artemidorus geometer, quod si fiat speculum concavum, quod sit pars sectae pilae sive sphaere, si extra medium constiteris, quicumque juxta te steterint, universi videbuntur a te, propiores tibi quam speculo. Idem autem dicit evenire in iride, quae est imago solis in nube concava recepta: et ideo imago solis a latere nubis descendit, et in nos conversa videtur. Posidonius etiam naturalis indicat iridem esse solis speculum in nube concava figuratum eodem modo Pariano : sed dicit colorem nullum esse in iride, cum Parianus dixit colorem igneum iridi esse a sole : caeruleum autem a nube et caeteros colores utriusque istorum esse mixturas. Inquit enim Posidonius, quod si color aliquis esset in iride, maneret : nunc autem interit : ergo non est ibi color verus, sed apparentia coloris. Huic

<--- Page Split --->

autem concordat Nero imperator versifice inquiens :

Colla Cytheriacæ splendent agitata columbæ.

Et variis coloribus pavonum cervix quoties aliquo deflectitur, nitet. Est ergo secundum istos coloris apparentia, non autem colorem esse secundum veritatem. Hoc autem et alio signo probat Posidonius. Si enim, inquit, esset verus color, propinquior iridi melius videret illum colorem quam remotus. Nunc autem e converso accidit : quia remotus ab iride discernit iridem, et non qui est juxta iridem. Constat ergo colorem verum in iride non esse, sed apparentiam coloris. Adhuc autem inducunt, quod lapis exagonus similis crystallo, partim tentus in umbra, et partim in radio solis veniente per fenestram, facit colores iridis ex opposito : cum tamen isti colores non sint in lapide, nec in pariete, nec in sole. Constat ergo illos colores non veros esse. Videntur autem isti fuisse de sententia Pythagoræ, qui colorem non dixit esse verum, sed apparentiam quamdam, et ideo epiphanum eum, id est, desuper apparentem appellavit.

Seneca autem qui multorum confert sententias, in hanc videtur concordare quam dicit Posidonius, inquiens quo:1 in nube roscida jam pluere incipiente, quot sunt guttae in aere, tot sunt specula quae, ut possunt, reprasentantia solem ex opposito radiantem super guttas illas, imaginem ex omnibus guttis confusam reflectunt in nubem concavam : et hoc idolum in nube dicit esse arcum. Distinguens autem inter guttam et speculum ait : « Quædam specula recte repræsentantia sunt imagines rerum : quædam autem repræsentant res majores quam sint : et quædam uno inspiciente populum repræsentant propter multos angulos qui sunt in superficie speculi : quædam autem repræsentant non imaginem, sed confusum quid indistinctum, sicut quando speculum est parvum : sed tale speculum est gutta : et ideo quædam habent guttae

tangentes imaginem solis sicut colorem cæruleum : quædam autem habent solis illuminantis guttam sicut colorem igneum : quædam autem habent mixta ex utroque sicut colores alios. Figuram autem illi rotundam dicunt esse ex sole illuminante ex nube concava in qua figuratur. »

Antiquiores autem his poetæ quidam metaphorice loquentes, iridem dicunt esse super cameram Junonis in qua conclusus est serpens, et solem illam cameram impugnare sagittis ut confodiat serpentem, eo quod matri suæ Latonæ pariturae Apollinem et Dianam obstiterit Juno, et ipsos deos in cunis invaserit : sed tunc Apollo qui solem signat, evasit et ipsam belluam sagittis interfecit, et matrem Latonam, et sororem Dianam a morsibus bestiæ liberavit. Auctor autem hujus fabulaæ fertur Euripides, qui in insula Delos ob hujusmodi causam Apollinem coli asserit sub imagine juvenis alati, qui in sinistra habet sagittas, et confodit serpentem sub pedibus suis ante vetulam Latonam, et cunam puella Dianæ pugnantem. Cujus fabulaæ hoc est mysterium, quod Latona terra sit in primo chaos in quo mundus incepit, plus cæteris elementis confusa, petens ima : vel Latona sit prima materia, quod verius est, quæ in primo chaos confusa fuit omnibus in se permixtis contrariis et formis, parturiensque erat præcipue luminosa ecclesia et aridaterrestria, ex quibus et per quæ erat generatio futura. Sed obstitit illi Juno, quæ aeris erat, ut inquit Euripides, divinum numen, habens serpentem, hoc est, vaporem immixtum aeri, cujus ascensus curvus est sicut tortuositas serpentis, nec permittebat solem fulgere, nec permittebat ætherem, qui Dianæ consecratur errore Antiquorum, servari donec e cunis evasit jam adultus et confortatus Apollo, id est, sol, et radiis quasi sagittis jaculavit vaporem et serenavit ætherem, et exsiccavit terram, et expulit vulneratam bestiam , quam Juno recepit in camera nubium, in quam cameram continue jaculat sol radios, et

<--- Page Split --->

vestigia radiorum apparent in iride : et hæc vestigia sunt arcus, qui dicitur iris. Ex omnibus his autem patet, quod omnes Philosophi tam naturales quam perspecctivi, quam etiam poetæ, concordant in hoc quod iris sit speculum solis in aquosa nube : quare autem sit speculum solis, non est ex dictis eorum satis manifestum.

CAPUT IX.

Et est digressio ostendens quid verum et quid falsum sit in dictis Antiquorum.

Resumentes ergo dicta Philosophorum, videamus quid yerum et quid falsum sit in eis. Quod ergo concorditer dicunt iridem esse multarum imaginum solis, contraditionis calumniam non habet : quia hoc absque dubio verum est, quod quælibet gutta rotationis quæ paulatim descendit a nube, speculum est solis confuse repræsentans lumen ejus, sicut infradicemus. Quod autem dicunt iridem esse imaginem solis roscida et concava nube conceptam, non habet veritatem. Si enim in cava nube figuraretur, acciderent inconvenientia tam ex parte idoli, quam ex parte visus : aut enim idolum solis figuraretur in nube concava secundum formam concavitatis nubis, aut secundum modum speculi concavi. Si figuratur ad concavitatem nubis, aut concavum versum est ad solem, et sol directe projicit radium concavum, cujus apertura porrigitur contra solem : aut concavum versum est ad terram a rore nubis, qui paulatim descendit et sub concavo reflectitur imago sursum in nubis concavitatem. Et siquidem concavum nubis versum est ad solem et sol figurat se in concavo illo, tunc cornua iridis debent

esse versa ad solem, et arcus globositatis versus oppositum situm solis debet recedere a sole : hoc autem modo nunquam visus est arcus figurari. Præterea tunc cornua arcus semper erunt multo propinquiora aspicientibus arcum quam medietas ejus : quæ omnia nunquam in iride sunt visa. Si autem concavum nubis versus terram respicit, tunc arcus resplendet primo in humido rorante sub nube, et repercutitur supra in concavum nubis, sicut si esset speculum convexum sub concavo, et immutaretur concavum ab imagine speculi convexi. Et ex hoc sequuntur duo inconvenientia. Unum quidem, quod arcus debet apparere inversus sicut imago quæ recipitur in concavo : si enim quis aspiciat in concavo speculo, imago ejus apparet inversa, arcus autem nunquam apparet inversus. Alterum autem inconveniens est, quod arcus nunquam deberet videri : quia semper inter nos et concavum nubis in quo figuratur iris, est latus nubis unum quod occultat a nobis totum hoc quod apparet in concavo : et sic nunquam videretur iris, quod iterum est falsum. Si autem daretur quod concavum nubis recipit ad modum speculi concavi, tunc sequitur quod prius est dictum, quod scilicet apparebit arcus inversus, quod nunquam videtur. Sequitur nihilominus omne illud inconveniens quod prius dictum est. Manifestum est ergo quod iris non figuratur in concavo nubis. Supponebant tamen hoc pro certo omnes Antiqui, et multi modernorum supponunt hoc, nescientes virtutem speculorum. Posidonius autem singulariter dicit, quod iris est confusum speculum solis in nube concava, dicens quod idolum impressum in speculo concavo, non videtur expresse.nisi aspectus sit in diametro veniente a polo per centrum concavi, quod vocat ipse aspectum in axe concavi esse. Si autem a latere dextro vel a sinistro concavi oculus fit aspiciens extra speculum concavum, tunc non videtur nisi confusus color imaginis impressæ in speculo concavo : et ideo di-

<--- Page Split --->

cit quod aspiciens iridem nunquam existit in axe concavae nubis, sed potius extra nubem in opposito nubis : ideo non videt expressam solis imaginem in nube, sed colores solis confusos qui sunt iris. Hoc autem quod falsum sit, non est difficile probare per ante dicta : licet enim concedatur hoc de speculo concavo quod dicit propter demonstrationes, et hoc probant in scientia de speculis et visu : tamen in nube talis aspectus esse non potest : stans enim extra totum concavum nubis in opposito nubis in tantum quod nubes est aspicienti in Occidente, si aspiciens sit in Oriente, et e converso nubes aspicienti in Oriente, si videns sit in Occidente, non videt nisi latus nubis rotundum ad se versum, et nihil intuetur de concavo nubis : cum ergo spissa sit nubes, aspiciens nihil videt de his qua sunt in nubis concavo : ergo nunquam videtur arcus si est ibi, ut dicit Posidonius, nec confuse, nec expresse. Si autem fortasse dicat quod videtur per nubem perviam, hoc stare non potest, quia cum omnes nubes pluviosa sint densa, non potest oculus penetrare per ipsam. Adhuc autem et si detur esse pervia, tunc debent colores iridis videri sicut obtecti subtili panno nigro : quod non est verum, cum expresse et clare videantur saepe. Adhuc autem de natura spharea est hoc, quod imagines aliter disponuntur in concavo et aliter in convexo, ut dicitur in perspectivis : quae enim in concavo est conversa ad dextram, in convexo erit conversa ad sinistram, et e converso. Si ergo iris in concavo positus nubis stat recte conversus, debet videri in convexo super quod terminatur radius oculi intuentis : quae omnia sunt contra visum nostrum. Si autem aliquis dicat, propter istam rationem, quod iris depingitur extra supra nubis convexum, et propter convexum nubis apparet arculais : hoc etiam stare non potest, quia secundum hoc nubes in extremitate suae rotunditatis acciperet formam solis : cum ergo nubes sit rotunda, erit iris totus circulus completus. Adhuc

autem res quæ videtur in convexo speculo, apparet in puncto diametraliter opposito rei in se : ergo imago solis videri deberet in puncto sphæra nubis, quod diametraliter opponitur soli et non in nubis extremitate. Adhuc autem, sicut dicit Euclides, speculum non tantum manifestat imaginem rei, sed etiam distantiam ejus a speculo : quia res quæ longe distat a speculo, videtur esse in profundum speculi ad tantam distantiam ad quantam distat a superficie speculi. Si ergo speculum solis est nubes, ut dicit Posidonius, et iris est imago solis confusa in speculo illo, debet nobis apparere in profundo nubis ad tantam distantiam quanta est ab Oriente in Occidentem, co quod tanta est distantia solis a nube quæ est speculum solis in repræsentando iridem : quod falsum est, cum videamus saepe iridem longe ante superficiem nubis in qua apparet. Qui enim sollicite considerant res naturales, experti sunt videri iridem, ita quod quantitas arcus in cornu uno saepe est inter videntem et montem satis vicinum : et eadem videtur inter videntem aliquando esse et arborem satis vicinam, ultra quod spatium longe sunt nubes in quibus etiam resultat. Hoc autem experimur per hoc quod videmus montem vel arborem colorari eisdem coloribus qui sunt in inferiori parte iridis, quando per iridis inferiorem partem videmus montem vel arborem. Contingit autem experiri maxime quando navigamus super maximas aquas fluminum, eo quod super flumina et aquas nubes sunt majoris rotationis, et aer majoris humoris quam alibi, et in rotationibus talibus effigiatur iris, sicut nos inferius ostendemus. Quod autem asserunt veritatem colorum non esse in iride, omnino videtur absurdum : cum enim lux omnium colorum sit hypostasis et substantia formalis, et constituat colores intrica radiis suis in perspicuo denso, constat ibi verissime esse colores ubi talis lux manifestissime tangitur in perspicuo aeris humidi vel rotationis descendentis. Sic au-

<--- Page Split --->

tem fiunt colores iridis : et ideo verissimi sunt colores et in tanta arte naturae facti, quod eos ars pictorum ad plenum assimilare non potest, ut supra dictum est. Hoc autem quod dicunt Pythagorici, quod ideo non sunt colores, quia non manent, nullam habet rationem : accidit enim coloribus non diu subsistere propter materiam in qua sunt, quae est in casu, cum depinguntur in ipsa. Si enim esse verum non habet quod non diu permanet, tunc verior homo est qui diutius vivit, quam ille qui statim moritur quando nascitur, quod est absurdum. Si autem ex situ aspicientis causatur color hujusmodi, sicut in collo columba dicit fieri Democritus, et Nero imperator dicit fieri in collo pavonum : tunc in diversis sitibus videntes iridem, in diversis coloribus debent eum videre, quod est absurdum : unde constat Antiquos in hoc errasse. Erroris autem occasio fuit, quia nesciverunt distinguere inter esse materiale coloris, et esse formale : materiale enim habet esse in qualitatibus subjecti in quo est, sicut nigrum causatur in terrestri ex calido adurente et siccante contrahente poros et superficiem, in humido causatur ex frigido condensante substantiam et constringente superficiem, sicut apparet in nube nigra et carbone nigro qui terrestris est. Formale autem esse coloris ex luce est : et ideo in superficie clara porosa in qua multa lux potest diffundi, albedo est, et in superficie contracta obscura, in qua lux intrare non potest, privatio lucis est, quae est nigredo : et de hoc tractandum erit in scientia de Sssnibus et sensibilibus. Antiqui ergo quia videbant esse materiale debile colorum in iride, asserebant non esse colorem verum : sed dicebant coloris apparentiam ex situ aspicientis et ordine rei visibilis provenire. Non inconvenienter autem opinatus est Euripides poeta esse iridem sagittas Apollinis affixas in superficie camerae Junonis, in qua serpentem matris suae inimicum abscondit : licet enim in hoc erraverit, quod Apollinem mundi mentem dixerit,

et secutus Orpheum putaverit solem esse Apollinem, eo quod Orpheus a sole mentem et consilia bona dixit influi hominibus : tamen in hoc ncn erravit quod dixit iridem esse sagittas solis, quia in veritate colores iridis non sunt aliud nisi radii solis humore vaporis vel nubis diversimode tincti, jaculantes vaporem aqueum, quem Euripides serpentem nominavit. Causa supra dicta est. Haec autem sequens sermo demonstrabit.

CAPUT X.

De causa efficiente et materiali colorum iridis in communi.

Decursis autem his quae de opinionibus Antiquorum videbantur dicenda, redeamus ad sententiam Aristotelis, considerantes causas colorum qui in iride videntur. Dicimus ergo communiter, quoad causam efficientem et materialem, una et similis causa est iridis et colorum perpendiculariter ad solem in nubibus aliquando erectorum, de quibus nos dicemus. Causa autem efficiens utrorumque est radius solis rediens repercussu et reflexus ad vaporem in multiplici refractione, qui vapor stat contra nubem, hoc est, ante nubem quando incipit descendere tempore pluviae : et haec reflexio radiorum in parte similis est reflexioni radii venientis per fenestram in vas aquae, et refracti ad parietem oppositum : omni enim modo refrangitur radius in guttis humidis descendentibus de nube, et ex multa refractione radii multiplicatur ibi lumen in corporibus humidis ex opposito sitis: et si vellemus simile istud bene adaptare, tunc sub radio ingrediente per fenestram, non deberet poni vas aquae : quia vas impedit solem, quod non potest pertransire

<--- Page Split --->

per aquam, et ideo transit radius per aquam directe ad oppositum : sed deberet aqua rorari in radium multis guttis parvis : quia tunc quælibet gutta reciperet radium, et reflecteret ad aliam et ad parietem oppositum : et tunc fieret reflexio similis coloribus iridis : et ideo alii Philosophi ponunt exemplum de lanifice pannum villo bene madidum lenta quadam excussione excutiinte in radiis solis : post illum enim multi colores apparent in pariete directe, et non super eum, sicut fit in radio reflexio a vase aquco.

CAPUT XI.

De iride lunæ et de his quæ Antiqui dixerunt de ipso, et quæ sunt experta a modernis.

Videtur autem iris per diem ex radio solis, per noctem ex radio lunæ. Antiquiores Philosophi putaverunt quod iris ex radio lunæ nunquam apparet de nocte. Causa erroris eorum fuit, quia difficilis est observatio nocturna : et quia arcus non apparet nisi in aere alicubi sereno, et alicubi turbido : hoc enim raro contingit. Adhuc autem non apparet, ut dicit Aristoteles, ex luna nisi postquam fuerit quartadecima, et fit in occasu, vel in ortu suo. Dicit enim quod non videtur iris lunæ in quinquaginta annis nisi bis. Et hæc verba sunt diligenter attendenda : quia infra ostendetur, quod sole existente in meridie in Sagittario vel in Capricorno potest esse iris per diem in Aquilone : cum ergo luna se habeat ad iridem noctis sicut sol ad iridem diei, potest iris noctis apparere in Aquilone cum luna est in meridie. Adhuc autem reflexio quæ fit ad speculum, indicat idem : esto enim quod simus in fine septimi climatis, cujus latitudo est versus

Aquilonem decem et octograduum, qualis est latitudo civitatis Coloniensis fere : et addamus illis gradibus perfectam declinationem solis, quæ est fere viginti quatuor graduum ad meridiem : cum ergo luna erit ibi, declinabit a nobis fere per septuaginta et duos gradus, in qua declinatione potest fieri reflexio ad nubem quæ est ex parte Aquilonis : quoniam luna super horizontem tunc non habebit viginti quatuor gradus : non ergo semper fit iris lunæ ad Orientem vel Occidentem. Ne autem hoc in dubitationem veniat, dicam a me et a multis aliis visum fuisse arcum per noctem in Aquilone, luna existente in meridie : nec erat luna plena, sed erat amphitrios, hoc est, satis plus quam dimidia, aliquantulum deficiens a plenitudine, et erat luna in meridie ultra zodiacum in signo Capricorni in principio signi illius, sol autem erat in fine Tauri circa initium Geminorum. Neque videtur verum quod in quinquaginta annis non apparet nisi bis : quia veridici experimentatores experti sunt, quod in eodem anno iris noctis bis apparuerit. Adhuc autem ratio Nota quomodo dicnon esset quare non apparet nisi bis in tum Aristotellis sit inquinquaginta annis, cum hoc in nullo sit telligendum. cursu superiorum, nec in conjunctione eorum, nec super hoc aliquid tradiderunt observatores astronomorum. Et ideo puto ego, quod istud Aristoteles recitaverit ex opinionibus aliorum, et non ex veritate demonstrationis vel experimenti, cum absque dubio experta sint a me, et ab aliis veridicis consideratoribus sociis meis ea quæ sunt objecta.

CAPUT XII.

Qualiter guttellæ rorantis nubis sunt specula solis.

Volumus autem hic verificare hoc quod iris sit speculum solis: et ideo oportet nos

<--- Page Split --->

incipere ab aere et repræsentationibus diversis speculorum, ut melius intelligantur ea quae dicturi sumus de coloribus iridis. Dico ergo quod haec est natura omnis pervii, sicut aeris humidì et vitri, quod quando radius venit in ipsum, et non in ipso coloratur aliquo colore, quod radius transiens per ipsa defert illum colorem super corpora terminata, quae sunt post pervia illa: et ille color resplendet super corpora terminata quae sunt post pervia, in quibus coloratur radius, sicut diximus quod radius venit ex aqua rorata in radium in aliquod corpus terminatum quod est post rotationem illam et aquam in radio infusam: et resplendet color ille in quo tingitur radius in aere vel aqua, super corpus terminatum quod est juxta radium. Hujus autem expressum est exemplum in vitro colorato aut rubeo vel viridi aut croceo colore: quia radius transiens per vitrum illud similis coloris efficitur: et cum per vitrum transit super corpus aliquod, depingit omnes colores vitri super corpus illud: nec hoc est tantum in aqua vel in vitro, sed in omnibus corporibus planæ superficiei, quæ æquales in situ habent partes, ita quod una non eminet super aliam, et habent in natura splendorem, sicut vitrum vel aqua, et habent in superficie tersionem sive politionem: quia nihil speculum est nisi planum habens splendorem

plana, sed forte convexa vel concava : tunc id quod videtur in eis, est tantum colores rei confusi et non distincti sive separati, et figurae in eis discerni non possunt : nec etiam colores apparent multum luminosi et mundi, eo quod una pars obumbrat aliam et offuscat eam : et ideo colores qui clare apparent in speculo, si haberent qualitatem totalitatis speculi, non apparent luminosi in tali speculo parvo. Hujus autem exemplum est in speculo, cujus superficies quasi ex granulis rotundis est composita : in granulis enim illis nihil distinctum et clarum apparet. Cum autem duplex sit speculum, scilicet extinctum in altera parte, sicut vitrum extinguitur per plumbum, et non extinctum, est speculum non extinctum perviuim inaequalis superficiei magis confusum quam id quod in altera parte extinctum est : in talibus enim speculis fortasse videtur aliquid turbulentum propter causam extrinsecam speculo, etiam praeter causas dictas quae in essentia speculi accipiuntur : duabus enim de causis extrinsecis speculo apparet turbidum id quod resultat in speculo, quarum una est : quia forte lumen illustrans colorem qui objicitur speculo, non est tantae claritatis, quanta speculum esset receptivum : et ideo veritas coloris illius in speculo non comprehenditur clare et munde, sicut supra diximus de sole illucescente in mane quando impeditur lumen, scilicet vaporibus : et ideo tunc non apparent clare colores iridis. Alia autem causa est debilitas visus aspicientis, qui secundum veritatem colorem resultantem in speculo comprehendere non valet, et praecipue si infirmatur visus ex humore aliquo grosso turbido acuto defluente in pupillam oculi : tunc enim divaricatur radius visivus super oculum ejus, et impeditur homo ne clare comprehendat visibilia. Utrum autem radius visivus ab oculo egrediatur ad visibile, vel non, dicendum est in libro de sensibus: et ideo hic pertransivimus hoc. Hoc autem tantum sciendum, quod differentia speculorum quantum ad praesen-

<--- Page Split --->

tem pertinet speculationem, est quod speculum aut est magnum, aut parvum. Si parvum, aut tanto parvitatis, quod non perfecte est capax forme : aut non adeo excellens in parvitate. Et si est excellens in parvitate, aut est superficiei clare et mundum, aut est superficiei turbide et confuse et tortuose. Et iterum aut est terminatum extinctum in altera parte quod reflectit radium, aut est pervium quod transducit per se radium, sicut vitrum coloratum non extinctum in parte altera : et adhuc aut est speculum solum, aut cum multis circumpositum undique. Et siquidem est magnum planum clarum extinctum in altera parte, clare representat ea quae in ipso apparent, et reflectit radium ad intuentem. Similiter si est pervium non excellentis parvitatis, plane superficiei mundo, et terminatum sive extinctum, representat apparentia in ipso reflectendo ad intuentem. Si autem est excellentis parvitatis, inaequalis superficiei, et non clarum, et tamen terminatum, reflectit colores confusos et non imaginem. Si vero sit excellentis parvitatis, pervium, et non clarum, et non planum, accipit radium in colore suo confuso colorans ipsum et traducens : et ideo non bene representat, praecipue si multa sint simul talia, quia projicit ibi colorem conceptum super alterum, et generatur ibi confusio quaedam indistincta colorum, et nullius figura distincte fit representatio.

Quia ergo praemittendo diximus de rotunditate arcus et coloribus ejus, et diximus in communi, quod causa representationis colorum est tersio aeris humidi et guttularum rorando descendentium a nube, nunc necesse estut dicamus expresse qualiter est esse illarum conditionum quas diximus de speculis confusis in roratione a nube descendente. Et ad hoc sciendum est quod nunquam tersio et splendor sunt in aere et aqua nisi quando quiescunt a motu : cujus causam satis bene dicit Alure dus, inquiens quod ex quiete partes aeris et aquae cum sint similes, confluunt : et sic exterior superfi-

cies fit rotunda, et levis recipiens radiorum impressionem : ex motu autem fit contrarium hujus, cum motus sit quieti contrarius : et haec sententia fuit Alexandri Peripatetici et Themistii : cum ergo sic quiescunt a motu aer et aqua, recipiunt radium solis in profundum sui, et non restringitur in ipsis, et redditur corporibus vicinis, et multiplicatur : ex qua multiplicatione luminis pervenit multiplicatio et major claritas colorum. Adaptemus ergo quae dicta sunt, et dicamus quod guttella rorando descendentes a nube, sunt specula parva, pervia, non bene aequalia, et non bene munda : et similiter aer intermediums eorum qui est depressus et humescens, in quibus speculis parvis recipitur radius, et restringitur, de qualibet in quamlibet, et de guttulis in aerem humidum, et e converso : ex quo multiplicatur in eis lumen, et tingitur in diversos colores, eo quod recipiunt quasi colorem solis qui est lumen radiorum ejus, et non solis imaginem.

CAPUT XIII.

De declaratione qualiter colores resultant in aere et in aqua tanquam in speculo confuso : in quo est digressio excludens errorem quorumdam circa dicta.

Ea autem quae dicta sunt exemplo probantur experto. Homo enim inventus est infirmus in visu, cujus visus debilitatus fuit ex humore grosso turbido in pupillam defluente in multa quantitate : et dum iret, ex multo humore tali abundante in oculis, imprimebatur in humore illo imago ejus confusa, et praecipue oculorum sicut in speculo quodam, ita quod putavit alium similem sibi coram facie sua ambulare. Cujus causa fuit quam di-

<--- Page Split --->

ximus : quia videlicet effigies corporum nata est figurari in aere humido et in aqua per eum modum quo figura rerum sunt in rebus ipsis : et quia humiditas similis humiditati aeris et aqua defluit in oculum infirmum, ideo similis imago formatur aliquando in humore oculi : et fortasse hoc tale quid videtur in aere quando aer est mundus a vapore inferius et visus similiter mundus ab humore defluente in pupillam, et fortasse tunc non videtur. Sed quando videntur imagines in aere libero a vaporibus ab oculis sanis, non potest hoc esse nisi quando excellens frigus reprimens vapores in terra et aqua, vehementer inspissat aerem : quia tunc aer spissus efficitur tentivus imaginum, et repraesentativus earumdem. Si autem non videtur talis imago in aere, hoc erit propter tiam d.ctarum causarum, scilicet propter turbulentiam aeris, aut propter debilitatem visus. Visus autem debilis potest esse duabus de causis, scilicet propter se cum est infirmus, aut propter objectum immutans. visum, quando videlicet color vel lumen imprimens in aere vel in speculo est debile.

Est autem cavendum hic ab expositione quorumdam qui dicunt ea quae dicit Aristoteles de speculo aequalis superficiei, esse intelligenda de speculo plano : et ea quae dicit de speculo inaequalis superficiei, esse intelligenda de speculo convexo, et de speculo concavo : quod nullo modo stare potest, quia quodlibet istorum speculorum munde reprasentat colorem et figuram imaginis distinctam et expressam, et reflectitur radius a quolibet illorum ad angulum aequalem cum angulo radii incidentis in speculum : quod non fieret si non clare et munde figura reprasentaretur in concavo et convexo. Adhuc autem nos videmus hoc esse falsum : quia convexum est speculum quo communiter utimur, et ab illo optime reprasentatur color et imago, et in nullo videtur a plani speculi repræsentatione differre, nisi quia minor ap-

paret figura in convexo quam in plano. Dicunt etiam isti, a quo cavendum est valde, scilicet quod debilis visus, a quacumque causa visus debilitetur, videt imagines in aere : cujus causam esse dicunt, quod visus secundum geometricas perspectivas videtur esse in extremitate radii emissi ab oculo : et quia visus sanus penetrare potest usque ad rem visam, propterea non videt imaginem nisi in re visa in qua terminatur radius : quando autem infirmus est visus et obscurus, tunc non terminatur in re visa, sed citius forte ad duos vel tres passus : et ibi videt imaginem. Si enim verum dicerent, tunc cessaret opinio Aristotelis, in hoc quod dicit quod videmus intus suscipientes, et nihil extra mittentes. Adhuc autem si concedatur nos emittere radium quando videmus, in cujus extremitate nobis apparet res visa, tunc oporteret unum videre rem ad duos passus ante se, et alium ad tres, et tertium ad sex : et ita omnes differenter rem viderent, cum vix unquam contingat plures aequaliter fortem visum habere. Adhuc autem istam sententiam Aristotelis, ita ut nos diximus, omnes Philosophi, scilicet Alexander et Themistius et Porphyrius sunt interpretati. Seneca etiam in libro Naturalium quaestionum, ubi recitat opinionem Aristotelis de iride, per hunc modum quem diximus recitat eam.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans causas colorum et figurae iridis, ut omnia quae dicta sunt et dicenda facilius intelligantur.

Ad evidentiam autem omnium praecedentium et subsequentium nos hic simul ponamus causam colorum iridis, et cau-

<--- Page Split --->

sam figurae ejus, et causam ordinis suorum colorum secundum nostram opinionem , et ostendemus postea quoniam concordat cum opinione Algazel, et cum opinione Nicolai Peripatetici , et cum opinione Aristotelis. Dico ergo primo, quod certissimum est ex natura gravis aquei grossi et levis calidi et subtilis quae sunt in vapore elevato, quoniam vapor habet figuram pyramidalem : et cum descendit vapor aqueus cadens et pluens, pyramidis illa basim habet in terra et conum supra in aerem : et cum aliquandiu descendit, major pars pyramidalis illius figurae jacet in terra. Cum autem nubes rorare incipit ante pluviam magnam, necessario sunt sub nube quatuor corpora pervia, quorum primum est nubes spissa nigra : secundum est roratio subtilis minutissimarum guttarum in superiori parte sub concavo nubis : tertium autem est roratio grossior magis conjuncta inferiori parti pyramidis : et quartum est aer jam humescens immixtus omnibus his, spissus ex frigore, et humidus ex alteratione rotationis descendentis per ipsum : stat ergo tunc pyramidis rorationis duplicis, grossae videlicet inferius, et subtilis superius sub cavitate nubis immixta aeri spisso et humido. Et haec advertenda sunt ex parte ejus in quo sigillatur iris, sicut in subjecto. Ex parte autem solis intelligendum est, quod non in omni situ potest facere iridem in nube : quia non ab omni situ et irradiatione solis ad nubem fiet reflexio ad oculos intuentium et ad solem : oportet enim quod sol irradiet nubem inferius ubi sunt illa quatuor perspicua quae diximus : quia si irradiaret supe:ius nubem, caderent radii ejus super nigram nubem, et non faceret iridem : et oportet ideo, quod sol sit in opposito situ nubis in qua debet fieri iris ad determinandum descensum, quem nos infra dicemus : quia hic opus non habemus de ipso. Cum ergo sol ex situ opposito irradiat super pyramidem de qua diximus, fit reflexio radiorum solis multa a quatuor

perspicuis corporibus quæ scilicet refrangunt radios solis, scilicet a rotatione grossa aquosa inferiori, et a rotatione subtili et vaporosa superiori, et ab aere spisso humescente immixto, et a nube spissa suprema. Fit autem refractio radiorum ad extremitates pyramidis aquosæ, quæ est sicut globus sectus per medium aliquantulum elevator in medio, quam sit semisphæra propter quam elevationem accedit ad figuram pyramidis. Radii ergo in extremo illius multiplicati, propter multam eorum refractionem generant colores iridis : quia radii diffus in rotatione inferiori grossa, quæ habet humidum aquosum magis resolutum et indigestum, et profundati in profundo ejus faciunt colorem viridem clarum, si multa est ibi lux, et purum est ibi perspicuum, vel obscurum, si sit lux parva et impurum perspicuum : radii autem solis in superiori rotatione quæ multum habet de fumoso terreo adusto, constituunt ibi ruborem ad modum coloris vini rubei, per quod fulget radius solaris : et ille est rubor clarior et obscurior, secundum quod multiplicatur ibi radius solis, et ex hoc quod purus vel impurus est secundum perspicuum spatium rotationis superioris : in medio autem ubi aer est immixtus humefactus, constituitur color rubeus : et est variatus ille color inter album et rubeum in superiori parte, et inter album et viridem in inferiori parte ejus. Si enim fuerit aer tenuis parum habens de humido, et minus de subtili fumoso intenso, erit valde pallens color, ita quod parum potest discerni citrinitas ejus : et si habuit de humido plus, et parum de fumoso, erit magis declinans ad nitorem ejus : et si habeat plus de fumoso, erit citrinus vel habens colorem paleæ, qui medius est inter citrinum et palludum : hæc ergo est verissima causa colorum iridis.

Causa autem rotunditatis est ex duobus congregata, scilicet ex subjecto in quo depingitur, et ex causa efficiente. Ex subjecto quidem : quoniam sicut habi-

<--- Page Split --->

tum est, subjectum ejus est roratio descendens : et illa est globosa pyramidaliter, et in illius superficie in circuitu depingitur. Ex causa autem efficiente : quia sicut superius diximus cum de halo solis et stellarum loqueremur, ex sole lumen radiale pyramidaliter egreditur, cujus pyramidis superior arcus tantum in semiglobo rorationis dictae figuratur, et alia pars major jacet in terra : et iris non excedit semicirculum : et raro est semicirculus, sed frequenter est portio minor semicirculo. Causa autem ordinis colorum est : quia roratio parva habens fumosum admixtum propter naturam levis tenet se saepius in globo : et ideo superior color qui exterior est in iride, est vinosus : et quia grossum aqueum resolutum descendit ex natura gravis, ideo inferior et exterior color in arcu est viridis : aer autem humefactus spissus medius est, et ideo caeruleus color est medius, qui aliquando in duos colores versus extrema variatur : propter causam quam diximus. Et ex his patet propter quid colores iridis non sunt nisi tres, vel ad plus quod esse possunt, sunt quatuor : si enim medius se teneat in una natura et dispositione aeris humidi in quo depingitur, colores apparent tres tantum. Si autem variatur in duas naturas vel dispositiones, tunc resultabunt quatuor : et sic patent omnia quae in iride resultant quoad colores et figuram ejus.

CAPUT XV.

Et est digressio solvens dubia qua possent moveri circa dicta de iride.

Dubitabit autem fortasse aliquis, et dicet, quis distinguet colores iridis quantum ad locum, ut unus sit distinctus ab alio ? cum enim tota roratio illa mixta sit, videtur quod colores immixti debent resultare. Adhuc autem ex lumine solis distinctionem non habent, cum ipsum sit unum et uno modo se habens. Ulterius etiam quaeret aliquis, quid est quod dictum est, tria humida qui in globosa roratione sunt, esse specula confusa ? Speculum enim est terminatum reflectens radium et imaginem ad intuentem : haec autem perspicua sunt suscipientia radium in profundum sui : et ideo nihil similitudinis videntur habere cum speculis. Adhuc autem radius recipitur et penetrat in profundum istorum trium humidorum : radius autem procedens, alius est a radio reflexo : quid est quod dictum est, quod radius refrangitur in quatuor diaphanis, quae sunt ibi, et ex illa refractione lumen dicitur multiplicari ? Adhuc autem haesitabit aliquis, cum pyramidalis ille globus totus sit diaphanus, quare non resultant colores isti in tota pyramide. Adhuc si dicatur quod in ejus extremo resultant radii qui transire non possunt super ipsam, tunc in circuitu in extremo debent resultare : et ita cum sol est in Occidente, sicut est semicirculus resultans ab Aquilone in Meridiem tendens in pyramidali globo illo, ita debet esse alius incendens ab Oriente in Occidentem, ut sint quasi duo semicirculi secantes se in medio ad angulos rectos sphærales. Dubitatio autem quae re-

<--- Page Split --->

linquitur de hoc quod est minor semicirculo, infra specialem habebit locum.

Dico autem ad omnia haec, quoniam per praehabita facile terminantur. Causa enim distinctionis colorum est materia pyramidalis diversimode cadens : quia id quod est grossum paulatim residendo ex nube, praevenit subtile fumosum in loco descendendo deorsum, qui motus residentia vocari potest, antequam fiat motus qui dicitur casus pluviae : et quia residentia illa diversa subtilis et grossi sit in loco, distinguit partem pyramidalis rorationis, ideo distincti apparent colores : et licet totus globus sit mixtus, tamen plus abundat humidum fumosum in sublimi ejus sub nube quae jam resolvitur, et plus abundat grossum aqueum in inferiori ejus : et aer humidus in medio ubi globus est vaporosus et aereus, quia fumosum levius et calidius est aere spisso et humescente : radius etiam solis licet sit uno modo se habens, tamen diversimode tangitur, secundum quod in tribus humidis immergitur transiens in profundum ipsorum. Hoc autem quod quaeritur de hoc quod spiculum non esse videtur humidum pyramidale, solvendum est per ante dicta : quoniam speculum duplex est, scilicet habens naturam speculi ex hoc quod est splendidum et tersum, et aliquo modo habens spissitudinem, et tenens ea quae imprimuntur sibi, licet sit pervium : et hoc modo aqua et aer sunt specula. Alio modo dicitur speculum quod omnes proprietates habet speculi terminati, quod distincte reflectit imaginem intuentis ad ipsum, et hoc modo non sunt specula aqua et aer : et ideo etiam colores non videntur in ipsis nisi eminus aliquis aspiciat, et non is qui respicit prope, sicut etiam color aurorea non apparet nisi eminus aspicienti. Radius autem reflectitur in duobus speculis istis plus et minus : quoniam totus reflectitur in speculo terminato, et quasi tingitur, et diffunditur in perspicuo spisso, sicut apparet in his quae videntur per crystallum et aquam : qui ideo majoris quantitatis ap-

parent quam sint : quoniam radius rarefactus in ipsis diffinitur, licet non totus reflectatur a superficiebus ipsorum. Adhuc autem quod quaeritur, quare non totus globus apparet in coloribus iridis, vel ad minus quare non apparent duo arcus ad invicem se secantes ? Dicendum quod nunquam apparet color iridis, nisi ubi radius potest transire per globum : hoc autem est in extremo tantum superiori, quia in medio globus spissus est propter multam materiam residentem : et ideo radius solis ibi extinguitur visibus nostris omnino : et licet in circuitu natet subtile super grossum, sicut expresse videtur in hoc quod cornua arcus descendunt usque ad terram, tamen circa solem non extinguitur sive coloratur radius, ita quod percipiatur, quia licet in extremo ejus diffundatur, tamen nigrum spissum quod est subtus impedit tincturam et extinguit eam. Et hujus expressum exemplum docebo per instrumentum. Si enim accipiatur vas crystallinum concavum superius bene spissum et angulare, et concavum ejus impleatur liquore nigro, sicut incaustro vel atramento, et ponatur contra radium solis, videbitur radius per ipsum transire superius super concavum ipsius in circuitu, si sit sicut in semisphaera, et nigrum extinguens radium erit in medio ubi est liquor niger. Et similiter est de globo semisphaere rorantis sub nube : haec enim in circuitu pervia est statim ex opposito contra eam, et in medio est spissa nigra : et ideo si sol veniat ex opposito contra eam, tingitur radius ejus in pervio et non in spisso nigro : propter quod non apparet aliquis arcus in pyramide illa, nisi ille qui constituitur ex lumine solis merso in pervietate superficiei superioris in circuitu quae posita est directa contra solem. Et ex his patet solutio dubiorum.

<--- Page Split --->

CAPUT XVI.

Et est digressio declarans duo esse subjecta iridis, ex quibus aliquando quatuor irides apparent.

Si quis autem subtiliter considerare voluerit, visu et ratione deprehendet duo esse subjecta iridis : unum primum quod est subjectum sua generationis, et alterum consequens in quo non generatur iris, sed radio solis defertur super ipsum : quod tali expertum est arte. Fiat enim arcus vitreus tres habens distinctiones, ita quod superior arcus sit ex vitro claro rubeo, et medius sit ex vitro citrino bene claro et tenui, et inferior sit ex vitro claro viridi : et sint ista tres partes vitri arcuosi bene aptata et decenter conjuncta per plumbum, sicut fieri in vitreis convenit, ita quod plumbum sit adeo structum, quod umbra ejus vix discerni possit sicut linea non multum magna, et teneatur contra solem : statim enim in vitro generantur colores iridis, et vitri figura reprasentabit figuram iridis : et radius tinctus in vitris illis cadet super parietem oppositum, qui est post vitrum, et pinget super parietem illum alium iridem qualis est ille qui generatus est in vitro. Per omnem eumdem modum generatur iris ex radiis solis in superficie dicta ypramidis exteriori : et si sit nubes bene spissa, post pyramidem illam radius tinctus in pyramide depingit alium arcum similem illi super eam : et hac de causa aliquando ex duobus arcubus apparent quatuor, et ex uno duo, sicut nos experti sumus frequenter, et probavimus signo infallibili, cum deprehendimus nubem nigerrimam habere iridem, et amittere subito, nulla variatione facta in nu-

be ex casu materiae, quae primo receperat iridem modo qui dictus est. Et hac de causa multi haesitarunt in dictis Philosophi dicentes, quod apparent ad plus duo irides, cum nos saepe videmus tres et quatuor in eodem situ contra solem.

Nos tamen infra declarabimus dictum Philosophi dicentes, quod per duos irides intelligitur de duobus in oppositis sitibus collocatis, sicut unus sit ad Orientem, et alter ad Occidentem : quia hoc aliquando erit possibile, sicut inferius declarabitur : quia in hoc necessarium est nobis scire modum descensus solis quando potest facere iridem.

CAPUT XVII.

De subjecto iridis in quo primo generatur, et qualiter generatur in illo praecipue secundum colorem superiorem qui est vinosus.

His prælibatis, facilia sunt dicenda secundum seriem Aristotelis. Coloris enim esse est propterea quod quando pluit rorando, suaviter incipit in aquam resolvi superfluitas multi vaporis, qui frigore coarctatus et inspissatus fuit in nubibus, et fit ex illo vapore inspissato roratio parva antequam sit pluvia magna : fit autem roratio quando incipiunt residere partes nubis, quando grossa a subtilibus incipiunt separari. Quod enim partes residentes usque ad terram resideant, probatur per experimentum : quia si quis a longe aspiciat pluviam quando illa incipit, videtur vapor ad modum nebulæ nigræ spissæ operire locum illum in quo pluit, in tantum quod si est locus montuosus, non videntur interim montes : et si sint ædificia magna et multa in loco illo, nihil apparet de ædificiis illis. Sic ergo semiglo-

<--- Page Split --->

bus illius orationis residet usque ad terram, et efficitur sicut pyramidis, cujus basis super terram dilatatur et conus erigitur : cum ergo sol oppositus orationi in ipsa relucet et in nube qua pendet quasi cadendo super eam, tunc lumen solis in utroque istorum, scilicet nube et oratione resplendet sicut super speculum tersum et pervium : et tunc nubes et roratio recipiunt colores qui resplendent in eis ex sole, licet diversimode recipiant : quia semiglobus orationis recipit colores iridis, et nubes recipit alios colores, de quibus supra est habitum, et in parte infra determinabitur. Colores ergo ibi generati imprimuntur et approximantur aeri intermixto rotatione subtili et grossiori : et ideo tingitur colore quodam resultante ex colore duplicis orationis, qui medius est inter duos extremos colores iridis. Et huic simile est in speculo luminoso bene recipiente et repraesentante, ex quo informatur aliud speculum vitreum illi oppositum : s'c enim guttula guttulam, et humidum aqua variat aerem jam humescentem. Quotiescumque ergo ita se habet subjectum iridis, et sol ex opposito situ fuerit non impeditus in projiciendo radium super rorationem illam, tunc resultat iris : qui arcus daemonis dicitur propter causam quam supra diximus. Et potest accidere, quod calor resultans ad oppositum solis, erit niger multum, vel remisse : et hoc fit quando nubes est aquosa valde, in qua est actio aqua turbida et multum spissatae per frigus temporis vel loci : quia tunc radii solis non possunt recipi in interioribus ejus : et ideo nubes illa remanet nigra. Potest etiam contingere quod resultet ibi color albus pallens : et hoc accidit quando nubes est aerea multum rara, et aqua non vincit, et praecipue si est nobis propinquus aer ille. Sed in iride alii colores apparent ex splendore et tersione humorum qui sunt in ipso, qui sunt vinosus et viridis et citrinus, sicut supra diximus. Quod autem rubeus color iridis fiat ex humido

fumoso adusto aliquantulum, probatur duobus experimentis : quorum unum est, quod nos saepe in igne videmus talem colorem in flamma ejus quando fumus elevatus ex lignis succenditur : et hoc fit, quando ligna sunt viridia et humida, quia tunc multae materiae humidae fumosae miscentur fumo ignis : et quando ille ignis fit flamma, tunc apparet color vinosus illuminatus splendore alicujus lucis : et hoc etiam videtur in ortu solis vel occasu, quia tunc saepe videmus colorem solis esse sicut prunae sive carbonum ardentium, aut etiam vehementioris rubedinis : et illud quidem accidit ex fumoso humido vapore multo qui ascendit et attrahitur ad solem calore luminis ejus, et est inter nos et solem : et ideo eadem de causa accidit color vinosus in arcu daemonis, sicut diximus supra.

CAPUT XVIII.

De causa quare et quando cito cadit iris, et de differentia ejus ad halon in colore citrino.

Color etiam citrinus videtur in iride, et est multis modis eadem de causa quae supra dicta est. Sed cum superior color incipit dissipari et vergere ad citrinitatem primo, et postea ad albedinem, et inferior similiter, tunc statim disparet iris, et non videtur amplius : et hoc est ex fragilitate materiae in qua est arcus : unde si non esset materia instabilis, tunc colores iridis permanerent diu, sicut diu permanet circulus qui corona vel area vocatur, cujus supra fecimus mentionem : sed accidit iridi subita disparentia, sicut diximus : et tunc distrahitur, et sic id quod est semicirculare, fit longum descendens per albas et ni-

<--- Page Split --->

gras virgulas sicut perpendiculares vel quasi perpendiculares erectas in nube super terram quasi faciens angulos rectos : antequam etiam sic distrahatur, non complet circulum, sed potius videtur sicut semicirculus, vel minor portio semicireuli, cujus inferius reddemus rationem. Adhuc et alia causa est, quare non diu permanet iris sicut diu permanet corona, quae 2iov Graece vocatur, scilicet quia iris non est materialiter ex vapore subtili quem in sublimi continet caliditas sua, sed potius est ex humido jam incipiente cadere, quod frigiditas solvit in pluviam : et ideo circulus qui continet solem et lunam et stellas, diu permanet, non autem iris. Nec est etiam sicut humiditas aeris, quae facit circulum qui in colore est inter croceum et rubeum circa candelam quando flat Auster : quia secundum veritatem illa humiditas, licet reprimatur ad terram gravitate sua, non tamen adhuc resolvitur, sed suspensa tenetur caliditate in aere : et circulus talis ex flatu Austri causatus, praecipue in fine diei circa crepusculum videtur : quia tunc vaporosum humidum frigiditate noctis comprimitur et inspissatur, ut videri possit, quod non poterat visu deprehendi quando fuit rarum ex calore diurno. In nocte autem, praecipue post medium noctis, vincit in eo frigiditas vel convertens ipsum in aquam, vel reprimens ad terram : et tunc iterum non adeo frequenter videtur. Illi autem qui vident tales circulos circa candelas, sunt praecipue qui habent oculos humidos humore fluente in pupillam : eo quod in talibus est duplex humidum, scilicet aeris, et oculi, et cooperantur ad circulum : quia humiditas oculi recipit radium candele, et coloratur radius in humido : et deinde reddit ipsum oculo in tali colore, qui taliter recipit ipsum propter debilitatem suam : quia si non esset debilis ex humore, videret lumen candele clarum sicut est in veritate. Similis autem circulus in figura, licet non per omnia sit similis in colore, ac-

cidit in aere quando humiditas permixta fuerit fumo inflammato ascendenti ex igne copioso et agitato per ventum : sed rotunditas tunc declinat parum ad nigredinem, eo quod ex vapore humido fumoso multæ sunt partes terrestres combustæ, quæ nigræ sunt sicut fuligo : et tunc circulus continens candelam in colore, aliquantulum declinat ad colorem purpureum : habet enim colorem citrinum purpurescentem aliquantulum : et hoc ideo, quia calor ignis candelæ non est omnino clarus albus, sed habet fumosum humidum inflammatum, quod declinat in purpureum colorem aliquantulum : et ideo color ejus non videtur in toto vinosus, quia color de candela rediens ex aere non est multus neque spissus, eo quod non multum humidum circumstat eum.

Est autem attendendum hic, quod Documentum. iste sermo Aristotelis est prolixus et obscurus, et lucide et breviter dicendo, causa velocis casus iridis est : quia generatio ejus est in materia jam cadente : cum enim primo elevatur vapor, stat diu antequam frigore expellatur calidum elevans et spissetur in nubem : et cum est nubes, diu stat antequam partes residere incipiant et separari per conversionem ad aquam : sed cum jam resederunt partes, et sint conversæ, non diu potest esse usque ad descensum pluviæ : et quia iris generatur in partibus quæ jam descenderunt aquosæ, sub nubis concavite parum stat iris usque ad pluviæ adventum : et hæc causa est, quod quando videtur iris, prædicitur in eadem hora pluvia futura. Opposita vero causa est, quod circulus diu moratur : quia generatur in vapore, qui diu permanet propter causam quæ dicta est : cum ergo deficit iris, mutatur ad colorem pallidum, et fiunt virgæ intermixtæ in nube descendentes : quod ideo est, quia tunc cadit roratio per guttas magnas : et ideo dissipatur materia nubis, et fit in partibus pervia, et in partibus nigra : et ex illo videtur nubes esse virgata perpendi-

<--- Page Split --->

culariter : omne enim concavum a quo cadunt partes ejus, necesse est dissipari et discontinuari : et ideo ubi frigus abundat, contrahitur et denigratur : et ubi plus ceciderunt partes, pervia et pallens efficitur. Qualiter autem citrinum iridis differt a citrino circulorum circa candelas vel ignem generatorum, ex supra dictis est satis manifestum.

CAPUT XIX.

De exemplis per quae probantur colores iridis generari praehabitis de causis.

Colores autem iridis ex causis supra dictis generari, multis astruitur exemplis : quorum unum est, quod quando navigatur mare, vel alia aqua bene clara non lutulenta, et remis elevatur aqua, et radius solis resplendet in aqua per remum percussa, in ventre navis generantur colores iridis, et circuli continentis candelam hoc excepto quod in circulo non videtur color vinosus nigrae rubedinis, sed purpurescens aliquantulum, ut supra diximus. Est autem causa hujus, quod remus in diversa tenuitate et spissitudine percutit aquam et elevat aquam : in extremitate enim remus profundius percutit, et sic semper minus profunde usque juxta navem : et ideo procedens aqua de profundo ac tenui, in parte ubi plus et spissior elevatur viridem gignit colorem, et in tenui parte rubeum, et in medio croceum purpurescentem. Aliud exemplum est, quod si accipiatur aqua pura et aspergatur minutissimis guttis leniter et tenuiter, ita quod non cito cadat, quae aspersio Arabice vocatur hallebe, et opponatur solis radio tali artificio, ita quod pars ejus sit in umbra, et pars in radio, videbuntur post aspersionem illam in terra vel in pariete colores si-

miles coloribus iridis, propter obscurum permixtum cum claro in speculis guttularum rotationis illius. Unde causa in omnibus his exemplis est una : quia in una aqua quae percutitur per remos, est sicut in roratione, scilicet quod solis radii diversimode colorantur in aqua, et postea transeuntes per aquam illam, ponunt colorem istum super corpora super quae cadunt ex sole. Alia etiam exempla nos probavimus saepe de crystallo angulosa longa, cujus si pars teneatur in umbra, et pars in radio solis, resultabunt clarissimi colores iridis in terra vel in pariete oppositis : et similiter fit in lapide qui propter causam dictam iris vocatur, et generatur in mari Rubro et in Germania in magna quantitate, et est in colore ut crystallus, et ut sagonus. Seneca etiam dicit si vitrum bene album et pervium longum fiat et angulosum spissum in sole et in umbra praedicto modo teneatur, eodem modo colores generabit : et in omnibus his ubi radius percutit super profundius et spissius lapidis vel vitri, ibi fit color viridis et in sublimi : et in uno angulo ubi tenuis est lapis, generatur color rubeus multum clarus, et in medio caeruleus generatur, qui diversificatur secundum quantitatem spissitudinis medica inter angulum et maximam lapidis spissitudinem. Isti ergo colores in iride sunt ex diversitate humidi aquei quod descendit a nube.

CAPUT XX.

Quod colores iridis etiam sunt in nubibus quae sunt sub sole, licet non videantur.

In nubibus etiam quae subtenduntur soli, etsi non stent ex opposito solis, sunt

<--- Page Split --->

secundum rei veritatem isti colores, licet non videri possunt clare in nubibus illis: quod ideo fit, quia nubes propter multam divaricationem radiorum repræsentantium sive splendentium super ipsas ex sole, videntur albæ a nobis nisi sint multum densæ : et tunc in circuitu videntur albæ, et in medio nigræ : nec potest in eis propter claritatem solis alius color discerni. Si autem opponatur aquæ alicui stanti sicut stagno, vel etiam ponatur contra nubes vas nigrum, in quo sit aqua clara vel oleum : tunc in illo vase sicut in speculo resplendent nubes, et videntur in speculo illo colores iridis obscuri et confusi et inordinati. Et hoc est ideo, quia in cœlo non comprehendit visus in veritate totum quod est in nubibus, propter claritatem quæ est ex radiis solis super nubem, quæ obtegit colores et divaricat visum. Sed in speculo est minor claritas, et visus non est divaricatus, sed potius adunatus in nigredine aquæ vel vasis in quo est aqua. Tali etiam experimento videtur luna incidere soli tempore eclipsis solis, quæ in cœlo videri non potest.

Fortassis autem aliquis objiciet dicens, quod non debent tot colores videri in nubibus cœli. Non enim ibi videtur esse nisi lux et umbra : lux autem de se non facit in diaphano nisi colorem album : umbra autem cum privatio luminis sit, nullum colorem constituit : ergo cum albo non est extremum quod faciat medios colores : et ita nullus rubeus, nullus viridis, et nullus croceus esse debet : quia etiam in inferioribus ea quæ componuntur, ex duobus extremis non constituerentur, si utrumque extremorum non poneretur in esse. Amplius autem in nubibus quæ sub sole sunt, non videntur esse tales colores, quia nobis non apparet nisi inferior superficies istarum nubium : et illa nihil habet de radiis solis : ergo ex diversa participatione radiorum non constituuntur ibi diversi colores : cum tamen supra dictum sit, quod omnes colores qui sunt in superioribus constituantur di terra radiorum participatione. Adhuc autem si so-

lis claritas obtegit colores ne appareant in nube : ergo etiam obtegit eos ne immutent speculum : quia id quod divaricatum est splendore, non bene apparet in speculo.

Ad hæc dicemus, quod colores superiorum omnes fiunt secundum diversam lucis participationem a vapore et nube ascendentibus vel descendentibus : et licet ibi non sit nigrum cum albo constituens colores nubium, tamen est ibi spissum et rarum, quæ diversimode in profundum sui lucem suscipiunt : et lux sola per modum qui dictus est suscepta, sufficit constituere colores secundum suum esse formale quod habent ab actu lucis : et quia esse materiale perfectum non habent, ideo colores nubium non permanent nisi luce præsente, et ipsa absente desinunt, nisi forte aliquem habeant debilem colorem ex claritate stellarum. In nocte enim non videtur in nubibus, nisi color fuscus propter absentiam lucis causatus. Ad aliud autem dicimus, quod nos sub sole videmus unam partem nubis nobis oppositam, in qua tamen diversi colores obscuri sunt, eo quod pervia sit plus et minus : propter quod etiam tales colores obscuri sunt, et quasi panno subtili pervio tecti, et resultant sicut pictorum color inferior per superiorem pervium. Nec est verum omnino quod sol claritate sua tegit colores illos, sed potius divaricando visum aspicientis facit visum debilem ne videre possit distinctos eos a corpore : quod non fit in speculo aquæ oppositæ, et ideo in illo clare videtur.

<--- Page Split --->

CAPUT XXI.

De ordine et dispositione colorum iridis in nubibus albis et nigris, qui sunt vinozus, viridis, et mixtus.

participationis cum utroque comparatur ad utrumque : quia supra purpurescit, et inferius virescit, et in medio pallet. Viriditas autem talis nubis est obscurior solito quasi declinans ad colorem porri perlucidum. Rubor autem videtur esse sanguineus obscure perlucidus. Quando autem videtur iris in nube alba, tunc eodem modo ordinantur colores, ita quod rubor qui sequitur medium in loco et in claritate, est sicut rubigo aeris perlucida, et rubor est sicut tenue vinum clarum perlucidum, et medius valde pallens.

Jam ante diximus omnes colores arcus qui vocatur iris, et sunt tres, vel quatuor et non plures. Sunt enim color vinosus, et viridis, et tertius qui commixtus est inter album et citrinum, aliquando plus declinans ad unum, et aliquando plus declinans ad alium. Sunt autem sic ordinati, ut vinosus sit extrinsecus in iride, occupans majorem arcum : et hoc ideo, quia radius solis pyramidaliter egrediens, tangit in arcu pyramidis ibi subjectum iridis rotunde et semicirculariter, et ex divaricatione refracti saepius radii multiplicatur ibi lumen in humido fumoso, quod est humidum rotundum sicut superficies globi secti per medium : et ideo talis ibi color vinosus semicircularis resultat: deinde in medio arcu sequitur color medius quasi commixtus ex pluribus coloribus per modum quem determinavimus : et post illum in inferiori parte arcus sequitur color viridis. Commixtus autem color majoris latitudinis est aliquando quam extremi, ita quod forte solus tenet medietatem latitudinis iridis, et est albedo pallens in medio, et ipsa citrinitas versus iridem inferius. Et causa ordinis istorum colorum supra est a nobis assignata. Quamvis autem taliter ordinati sint colores, et tale sit esse eorum ut diximus, tamen secundum diversitatem nubium in quibus refulgent irides, aliquantulum etiam variat r color : quia in nube multum nigra color medius inter rubedinem et viriditatem, videtur esse compositus ex utrisque, declinans in medio ad albedinem : et ideo secundum aliquid

CAPUT XXII.

De dispositione iridis luna.

Arcus vero daemonis qui videtur ex luna, non est in coloribus similis iridi qui fit ex sole, quia iris luna videtur albus : cujus causam tangit Aristoteles, dicens quod ideo videtur, quia videtur per noctem qua est tenebrosa : et lumen in nocte tenebrosa videtur valde candidum et album valde luminosum et vehementis albedinis. Est autem omni homini dubium de dicto Aristotelis, quia cum diversitas colorum in iride non constituatur nisi ex diversa luminis participatione a nube aquosa, et lumen luna sit in nocte, et nubes qua percipit illud, videtur iris luna diversorum colorum esse debere quemadmodum iris solis. Adhuc autem id quod assignatum est pro causa, non est causa essentialis, sed potius majoris apparentiae albedinis, quia album juxta nigrum positum magis apparet album : et ita lumen apparet magis clarum juxta obscurum. Sed tamen non ex hoc causatur suum esse. Adhuc autem nubes qua sublimes sunt suscipientes lumen luna, accipiunt diversos colores iridis, sicut supra ostendimus : ergo vi-

<--- Page Split --->

detur etiam nubes opposita luna diversos colores debere recipere. Testificatur tamen visus dicto Philosophi, quia absque dubio iris luna albus ad modum lactis in nubem fusi apparet. Dico ergo quod quia iris non apparet nisi de nocte, frigus noctis inspissat nubem, ita quod videtur valde nigra, qua proptet hoc quod spissa est, non in profundum sui recipit radios luna : et etiam quia lumen luna debile est, non penetrat usque in profundum nubis : et ideo etiam quia non est multi caloris, non dissolvit partes nubis ut habeat introitum in interiora nubis : et his de causis diffunditur in exteriori superficie nubis, et efficitur candidum, et est non continuum bene, sed habet subnigras linea semicirculariter immixtas, qua tamen sunt sicut si sint albore superducta per quem apparent : et ideo non efficitur ibi nisi color albus : non enim constituitur rubeus, nisi ex immixtione lucis in profundum humidi fumosi : nec viridis constituitur, nisi lumine transeunte in profundum humidi aquei, ut diximus : et taliter in profundum nubis non serpit lumen luna proptet causas quas diximus. Causa autem quam assignat Philosophus, absque dubio non essentialis est, nisi intelligatur obscurum noctis cum frigido condensante nubem, et prohibente ingredi lumen luna per modum quem diximus. Est autem sciendum, quod quotiescumque iris luna apparet, quod signat tempestatem longam et auram instabilem, quia raro apparet, nisi cum magna materia humoris est ex vento, qui est iter Australem et Occidentalem, et cum luna fuerit valde Meridonalis, sicut diximus superius.

CAPUT XXIII.

Quare iris est sicut semicirculus, vel portio minor semicirculo.

At quia jam diximus iridem et qualitatem colorum ejus, causam uniuscujusque assignantes, dicamus nunc quare non videtur plus medietate circuli, et raro pervenit usque ad circuli medietatem, licet frequenter est portio minor semicirculo. Dico autem quod causa illius est, quia illud quod ex sole relucet in nube, est radius pyramidalis mediae rotunditatis vel partitionis minoris pyramidis egredientis de sole : et ideo cum iris sit speculum pyramidis solis vel luna, videtur iris sicut semicirculus vel portio minor semicirculo. Hae autem causa assignata a Philosopho intelligitur ex parte causa efficientis : quia cum lumen emissum a sole sit pyramidale, pyramidae hoc sole existente in medio cedi directe stat super terram, quando sol est in aequinoctio vel ultra in signis Aquilonaribus : et ideo in Meridie nunquam apparet arcus daemonis. Quando autem est ante Meridionalem vel post, circulus luminis pyramidalis egreditur in parte una : et quanto sol plus recedit a puncto signi circuli Meridonalis, tanto arcus lumini pyramidis suae plus erigitur : et cum est in Oriente vel Occidente, ita quod si linea a sole duceretur, secundum rectitudinem, tangeret punctum et centrum terrae et punctum Occidentis : et tunc pyramidis medietas erigitur super terram : et ideo tunc iris apparet semicircularis. Nec unquam semicircularem potest excedere quantitatem propter eamdem causam : cum enim pyramidis diameter tunc sit axis transiens a sole per Orientem et Occidentem, erit residuum circuli basis py-

<--- Page Split --->

ramidis sub terra: cum autem sol plus elevatur, circulus pyramidis plus ad terram deprimitur, quia conus pyramidis est in sole: et quia conus pyramidis erigitur, tunc circulus basis pyramidis deprimitur, et e converso, quando conus deprimitur, circulus basis elevatur. Cum ergo nihil figuretur in speculo nisi quod opponitur ei et procedit per actum lucis ad ipsum, non potest in rotatione depingi circulus pyramidis, nisi quando ex opposito ejus erigitur, et immutando per aerem procedit ad nubis rotationem: nunquam autem erigitur contra nubem, nisi quando sol a Meridionali recedit linea: ergo nunquam potest fieri iris nisi ante Meridiem vel post: et quanto plus est ante vel post, erit iris major: et quanto minus est ante vel post, erit iris minor: et similiter est de linea existente in linea Meridionali vel ante vel post ad iridem luna constituendum. Si autem quaeritur, quare non constituit iridem circuli praesecti in radiando superius nubis, in nube etiam qua est sub sole, leve est solvere per ante dicta: quoniam nubes non habet rotationem semisphaeralem in sublimi ejus, sed in inferiori parte, eo quod grave residet deorsum: et ideo supra nubem non potest esse iris, sed sub ipsa: et quia sub ipsa est, non deprimitur ibi lumen solis, nisi quando procedit ad ipsam: nunquam autem procedit ad ipsam, nisi quando erigitur pyramidis luminis solaris, sole declinante a Meridionali linea vel accedente ad ipsam, ut diximus: est enim haec natura figurarum et formarum quas abstrahit lux, quod nunquam imprimitur visui vel speculo nisi lux abstrahens eas procedat ad visum vel speculum, sicut in libro de sensu et sensato habet probari: et ideo quando sol opponitur rotationi qua est sub nube, fit iris, et non aliis temporibus: et hoc est ante lineam Meridionalem vel post ipsam. Conjungatur ergo haec causa rotunditatis et quantitatis iridis cum supra dicta: et tunc scietur perfecte, quia supra assignata est causa ma-

terialis ex figura rorationis, et hic assignata est causa efficiens ex figura et modo erectionis et depressionis luminis pyramidalis solis.

CAPUT XXIV.

Ubi secundum situm hemisphaerii apparet iris.

Nunquam autem apparet iris in parte Meridionali in hemisphaerio : et hoc est ideo, quia sol non declinat ad Aquilonem nisi per viginti quatuor gradus fere, et talis declinatio coni pyramidalis non elevat circulum basis pyramidis versus Meridiem : et ideo secundum ante dicta nunquam apparet arcus in plaga Meridionali. In hyeme autem currit sol in signis Meridionalibus et declinat ad Meridiem a linea æquinoctiali per viginti quatuor gradus fere, cui si addatur latitudo climatis septimi, cujus latitudo est a circulo æquinoctiali, quadraginta octo gradus erit declinatio tota et perfecta : septuaginta septem gradus fere in quarta declinatione necesse est elevari arcum circuli pyramidis solis versus aquilonem : et ideo si sint ibi nubes rorantes ex opposito solis, necdum resplendebit iris ibi versus Aquilonem. Si enim sol esset in polo Meridionali, et totus circulus pyramidis solis divideretur in trecen tos et sexaginta gradus sive partes, tunc eleverantur de partibus pyramidis centum et octoginta partes versus polum Aqu ilonarem : ergo quia deficit sol a perfecto descensu in polum Australem quando est in puncto capitis Capricorni, decem et octo partes quæ sunt quinta pars nonaginta partium quas tenet quarta pars circuli coluri quæ protenditur ab Aquilonari circulo in polum Australem, elevabuntur necessario quatuor partes de quinque

<--- Page Split --->

partibus semicirculi pyramidalis versus nubes Aquilonares: et hæ quatuor partes sunt septuaginta duæ partes: et in tali declinatione fit reflexio speculi et iridis. Sicut autem diximus de climate octavo vel septimo, ita proportionaliter existit in aliis climatibus, ita quod semper tanto est elevatio minor, quanto climatis latitudo fuerit major: tamen puto quod illis qui sunt in climate primo et secundo, vix unquam apparet iris in Aquilone, nunquam autem alicui habitanti quartam Aquilonarem terra potest apparere arcus in Meridie: quoniam ista probatio vim habet demonstrationis geometricæ quam hic diximus: et hæc est causa quod Aristoteles dixit, quod in iride naturalis debet scire quia, et geometer debet dicere propter quid.

Scias autem quod cum sol est in Meridie, tunc possunt apparere duo arcus simul : unus scilicet directe in Aquilone qui apparebit in Meridie : et alter versus punctum Occidentis ex obliquo solis propter curvitatem horizontis ad solem cum sol oritur, vel in Meridie, quia in Meridie non multum distat a loco ubi oritur in Oriente, sed ad Occidentem multum regnat : et hoc est quod dicit Aristoteles, quod duo irides possunt apparere simul et non plures. Hoc autem probatur sicut ante per exaltationem pyramidis luminis solis : cum enim illa sit obliqua aliquantulum, duas habet reflexiones, scilicet directam ad Aquilonem ubi apparet iris magnus, et obliquam ad Occidentem ubi apparet parvus : sed non ad Orientem. Et hæc fuit sententia magnorum quorumdam virorum, licet probabile sit tres irides secundum hoc posse apparere, duos oblique ad Orientem et Occidentem, et unum ad Aquilonem. Et quidam alii dixerunt, quod sermo Aristotelis non intelligitur sic, quod simul duo irides appareant in eadem hora, sed in uno die in diversis sitibus hemispharii, unus in Aquilone, sicut jam dictum est, et alius in Oriente quando sol est eadem die in Occidente. In mane autem

posset apparere bene secundum modum reflexionis ad Occidentem. Sed in hyeme in mane sunt nubes densæ : et ideo vix serenatur sol ad hoc ut faciat reflexionem in Occidentem : quod si faceret illuc reflexionem, nubes sunt densæ propter frigus noctis, et non recipiunt lumen intrinsecus sui sicut faciunt in sero quando tota die egit in eas calor diurnus. Sunt autem alii qui intelligunt sermonem Aristotelis de eadem nube, dicentes quod duo arcus videntur in eadem nube, et raro plures : quia non potest in eadem materia multa fieri divisio subtilium et grossarum partium rorantium : sed calor fortior et minus fortis facit in diversis distantibus partibus duas divisiones et raro plures. Possunt tamen apparere arcus tres vel plures ex causa quæ supra est determinata. Ecce hoc est quod dicunt diversi, et infra dicemus adhuc aliam sententiam ejusdem, et eligat quilibet quod voluerit. Arcus autem iridis videtur esse in Occidente et Oriente propter causas quas diximus : et videtur in mediis locis major et minor secundum proportionem elevationis pyramidis luminis solis vel lunæ. Hæc autem omnia probantur geometrice modo supra dicto : et ideo aliter exponentibus locum istum non est credendum.

CAPUT XXV.

De tempore in quo apparet iris.

Videtur autem arcus dæmonis post æquinoctium autumnale ad Aquilonem aliquando, ut diximus, eo quod tunc sol declinat ad Meridiem. In tempore autem fervoris in æstate quando dies prolongatur super noctem, non videtur in Meridie : et causa hujus est, quod sol tunc non accedit ad Zenith capitum nostro-

<--- Page Split --->

rum : et cum basis pyramidis luminis solaris non elevatur versus Meridiem : et ideo non fit ibi iris : cum autem obliquatur ad Meridiem in hyeme, tunc elevatur basis pyramidis versus Aquilonem : et accedunt nubes elevantes in Aquilone, quae sunt inter solem et partem Septentrionalem : et ideo fit ibi arcus. Quando autem sol mediat orbem, sive mediet ipsum secundum modum declinationis solis, et hoc fit quando est in linea æquinocctiali in capite Arietis vel Libra, sive mediet eum secundum motum primi mobilis qui est motus diurnus, et hoc fit omni die quando tangit lineam circuli Meridionalis, tunc non potest fieri iris in aliqua parte mundi : quia tunc basis pyramidis luminis solaris in circuitu stat super terram : et ideo non resplendet in una parle plus quam in alia : et ideo nusquam potest fieri arcus, sicut patet ex ante dictis : oportet enim elevari pyramidis basim in aliqua parte contra nubem, et aliam partem ejusdem basis jacere super terram si iris debeat fieri. Utrum autem iris fiat in æstate in Meridie, licet non nobis fiat, dubium est valde : quia tanta est declinatio solis ad Aquilonem, quanta ad Meridiem : et ideo climata distinguibilia sunt in quarta Meridiana sicut in quarta Aquilonari, etsi tunc latitudo Meridiana addatur declinationi solis : quia quando est in capite Cancri, necessario iris fiet in Meridie per demonstrationem perspectivam : et hoc ego credo verum esse : sed nos non videmus, ideo quod nubes in Meridie ultra æquinoctialem nunquam elevatas videmus, quia etiam cum iris apparet, habitantes ultra tria milliaria raro vident eum. Posset tamen dici si credimus mathematicis, quod quarta Meridiana non habet nubes, eo quod brevitas diametri solis convertitur ad partem Meridianam, quae facit eam inhabitabilem propter calorem, sicut expeditum est in libris praecedentibus. Sed tunc non impedietur ibi generatio iridis per se, sed per accidens, scilicet, quia aqueæ non sunt ibi nubes : et ideo primum verius

est : et hoc est quod intendit Philosophus, sicut dicunt Philosophi. In vespere autem et meridie omni tempore anni potest apparere iris in nube opposita, sicut diximus sæpius. Est autem observandum, quod nunquam fit in nube ascendente iris, etiamsi ex opposito elevetur contra solem, sed semper in nube descendente : quia nubes ascendens non rorat, sed descendens, ut dictum est. Fit etiam iris quando est in parte serenum, et in parte nubilum : quia ex parte solis vel lunaæ oportet esse serenum, quia aliter non exiret lumen a sole per hemisphaærium : et ex parte iridis est nubilum, quia aliter iris non haberet subjectum suaæ generationis. Oportet etiam locum nubis esse a vento quietum : quia aliter non essent planæ partes perspicui, sed per ventum una inundaret super aliam, et non potest esse imago solis in roratione inquieta. Scias etiam quod licet roratio sit subjectum iridis, non tamen ros est subjectum : quia in ipso nunquam depingitur iris, eo quod materia ejus nimis sit subtilis : et ideo non descendit, nec adeo constant partes ejus quæ globum vel semiglobum efficiant : quia cadit sparsim et parum in loco uno.

CAPUT XXVI.

Et est digressio declarans sententiam Avicennæ et Algazelis et Nicolai Peripatetici de iride.

His quæ prædicta sunt fere per omnia concordant Avicenna et Algazel et Nicolaus Peripateticus in dictis suis. Algazel enim in Physica sua ponens per omnia sensum Avicennæ de iride, sic tradit: « Si aer fuerit humidus factus per pluviam, et humiditas habuerit aliquantulum nitoris, fiet aer sicut speculum :

<--- Page Split --->

quem qui intuebitur, cum sol fuerit ei post dorsum, videbit solem in illo aere sicut videt solem in speculo. Sed si conjungitur illa lux cum vapore humido, generatur ex eo iris tricolor, in quo aliquando non erit color medius: et tune erit circularis, ita ut elongatio partium ejus a sole sit una, speculum enim non facit videri formam nisi cum fuerit proprius situs vel comparatio inter videntem et visum, de quo tractatur in scientia de aspectibus. Circulus autem ideo non perficitur: quoniam si perficeretur, una pars ejus cadaret super terram, eo quod sol est post dorsum videntis sicut axis versus illum circulum, et est parum elevatus a terra: unde si fuerit ante Meridiem, videbitur iris in Occidente: si autem post Meridiem, videbitur in Oriente: si autem in medio cœlo fuerit sòl, tunc non potest videri nisi parvus arcus et in hyeme si contingat. Et circulus circumdans lunam fiet etiam propter hujusmodi causam: aer enim medius inter visum et lunam nitidus et humidus est, unde videtur luna in medio ejus: in quo medio si esset speculum, videretur luna vel id quod videtur in speculo ab eodem loco. Si autem essent specula in circuitu visus, et essent posita secundum illum situm, videretur res in unoquoque illorum speculorum. Si autem supposita essent soli specula, tunc videretur res in toto: tunc ergo videretur circulus sine dubio. Medium autem iridis frequenter in tenebrosis videtur, eo quod vapor medius subtilis est: quia cum appropinquat lucido desinit, et fit talis qui non videtur: cum vero elongatur ab eo, fit visibilis: neque est sicut pulvis qui videtur in radio solis non in umbra, sed est sicut stella quae occultantur in die et apparent in nocte, et videtur medium circuli propter hoc tanquam sit vacuum a nube. Hic autem circulus aliquando contingit a frigiditate aeris, quamvis non sit ibi pluvia, eo quod non contingunt propter frigiditatem in aere, aliquando humiditates in quibus est pulvis, nec fumus, quae prohibe-

ant nitorem illius aeris. » Ecce sententia Avicennae per verba Algazelis sui abbreviatoris posita, quae cum superiori modo concordat : dicit enim generari iridem in humido rotationis vel aeris frigidi : eo quod frigus inspissat aerem et facit confluere humidum aeris per medium humidi aquae. Dicit enim iterum esse speculum solis vel luna. Et notabile est quod dicit, quod generatur in tali situ contra solem, quod si perficeretur circulus et duceretur linea a solis puncto per centrum circuli iridis, quod illa linea esset axis circuli : et si sibi supponeretur speculum, in illo sol resultaret in circuitu : nunc autem resultat imago splendoris ejus : et si sibi supponerentur specula magna bene terminata et in altera parte extincta, in quolibet illorum videretur res tota, hoc est sol, et egressus pyramidis splendoris ejus. Addit autem quod ante non est habitum quod intermedia capedo iridis frequenter videtur vacua, quasi pervia et alba pallescens propter subtilitatem vaporis in parte illa : cujus causa non est alia, nisi quia per calidum aeris juxta terram existentis frigidum circulare expellitur : et ideo circa illud circularem vaporis operatur spissitudinem, in qua resultat iris cum sol fuerit ei oppositus.

Sententia autem Nicolai Peripatetici de Nicolai P e iripatetici de iride. sit sphæricus, eo quod elevatur de terra sphærica, et sursum frigore coagulatur, cui cum sol opponitur, iris in eo generatur : nihil enim aliud, ut inquit, facit iridem apparere, nisi nubem concavam et arcualem sursum apparere per reflexionem solis oppositi in circuitu illuminatam : unde iris verissime dicitur speculum solis. Diversitas autem coloris est ex diversitate partium nubis : quoniam ubi sunt grossæ partes terrestres combustæ cum humido immixto, color rubeus resultat, sicut coloratur flamma in lignis grossis et viridibus : ubi autem est humidum aquosum multum, apparet viror: et ubi est materia tenuis et aquea, appa-

<--- Page Split --->

ret albus, sicut est videre in luna quae ideo non radiosa apparet, quia tenuis est substantiae. Dicit etiam, quod dicitur iris arcus daemonis, eo quod non nisi a daemon, hoc est, a sciente et perito scitur : quia daemon Graece, Latine interpretatur sciens. Duos autem irides dicit fieri et non plures, quia a duobus luminaribus fiunt, scilicet sole et luna : sole enim existente in Occidente potest esse arcus in Oriente, ubi frequentissime videtur : et si tunc luna fuerit multum Australis in puncto Capricorni vel circa hoc prope ante vel post existens, potest fieri iris in Aquilone. Dicit etiam iridem in nocte apparere, eo quod lumen luna sit debile, et non elevat vaporem subtilem, sed potius excitat grossum qui circa terram manet et infrigidat corpora, propter quem effectum etiam luna frigida esse pronuntiatur, et in illo vapore arcus non figuratur. Dicit etiam, quod arcus luna vehemens significat incendium ex spiritu adurente. Addit etiam illum qui piam matrem, quae una pellicularum est cerebri veniens ad tunicas oculorum, inficit, esse hunc humorem cholericum : et hic humor pervenit ad unveam oculi, et deinde ad humorem crystallinum, et inficit humor ille humorem crystallinum perierialiter : et ideo ea quae vident, videntur in eis quod sint quasi citrinum circa se habentia circulum. Et similiter contingit in habentibus molles oculos respicientibus ad lunam, eo quod lumen luna diffundit se in humore oculi mollis, et judicatur ideo ibi esse circulus circa visibile ubi nullus existit. Ecce haec sententia est quae dicitur Nicolai Peripatetici.

Impugnatio. Quam ego nequaquam approbo, quia ratione caret in multis. Quod enim sit in nube concava circulus in concavitate ipsa generatus, superiores rationes ostenderunt impossibile esse. Si autem est sub nube concava, ut diximus supra, ni-

hil ad arcuositatem iridis operatur concavitas. Quod autem de coloribus dicit stare potest tolerabiliter : et tamen non satis dicit. Quod vero dicit ideo dici arcum daemonis, quia non nisi a sciente et perito sciatur, non habere veritatem ostendunt in principio de iride dicta. Illud autem quod dicit, quod duos irides dican t Antiqui, ideo quia a duobus fiant, scilicet sole et luna, nullam prorsus habet veritatem : quia iris luna nunquam videtur per diem. Et quod ipse dicit, iridem luna nunquam apparere per noctem, falsum est per experimentum, et Aristoteles et omnes Peripatetici contradicunt. Similiter absurdum est quod iris luna et signum siccitatis et caumatis, et contra omnes Auctores qui tradunt significare iridem luna instabilitatem aurae, et tempestates longas, propter causas quas supra diximus : nullo enim modo credendum est, quod iris luna generetur in humido subtili fumoso sicco, sed potius in grosso spisso aqueo : propter hoc enim foeda dicta inveniuntur in libro illo qui dicitur, Quaestiones Nicolai Peripatetici. Consuevi dicere quod Nicolaus non fecit librum illum, sed Michael Scotus, qui in rei veritate nescivit naturas, nec bene intellexit libros Aristotelis. Haec ergo ad praesens de iride dicta sunt.

CAPUT XXVII.

De perpendicularius lineis circa solem apparentibus.

Apparent autem circa solem aliquando lineae quae vulgo funes tentorii solis dicuntur 1, et vocantur perpendiculares, eo

<--- Page Split --->

quod supra terram videntur quasi angulos rectos facere, licet conjungantur versus corpus solis : et dicuntur ab aliis Philosophis virgæ, et sunt istæ virgæ frequentes in Occidente, et post hoc frequentius in Oriente, et sunt signa pluviæ futuræ in proximo, et sunt diversorum colorum aliquando sicut iris, sed colores sunt obscuri quasi per tenuem pannum visi : frequentius tamen habent duos colores, sicilicet nigrum, ita quod fuscus dicitur niger, et album quem in nubibus pallidum vel lividum vocamus. Sunt autem a duobus lateribus solis hoc modo, quod cum sol sit versus Occidentem, disponuntur lineæ istæ a Meridie in Aquilonem : et ideo latus Meridionale solis et similiter latus Aquilonare habet lineas istas. Eodem autem modo est cum sol est in Oriente : et ideo non sunt super solem versus altitudinem lineæ Meridionalis, sive sol sit ad Orientem, sive ac Occidentem, neque sunt sub eo directe descendentes ad terram : neque sunt etiam sub eo quasi tractæ a corpore solis versus Occidentem, quando post Meridiem est sol versus Occidentem, aut versus Orientem, quando sol ante Meridiem est versus Orientem : sed sicut dictum est, sunt a duobus lateribus solis dispositæ secundum latitudinem nubis versus Meridiem, et versus Aquilonem, descendentes a sublimi ad terram. Nunquam autem videntur nisi cum sole, et frequentius in Occidente, rarius autem in Oriente. Quando autem sol mediat orbem tangendo lineæm Meridiei secundum motum suum diurnum, tunc aliquando licet raro videntur virgæ istæ ad duo latera solis disponi per longitudinem descendendo, hoc est, versus Orientem et versus Occidentem, et ex utraque parte dilatatur nubes ab Aquilone in Meridiem. De expertis etiam est, quod semel in loco qui nominatur Persenius, visa est perpendicularis ignea orta ex sole ex utroque latere ipsius in medio orbis, et permansit cum eo usque ad occasum. Causa autem istorum facillima

est ex præhabitis : quia nubes calore solis trahitur versus solem, præcipue nubes rara quam calore diurno sol elevavit : et ideo quando diu sol egit in vespera, tunc multiplicantur nubes, quando sol non est adurens, scilicet vapores. Quia autem sol tunc declinat, minuitur calor ejus : et ideo tunc spissantur nubes circa ipsum, et resolvuntur, et ex diversa participatione radiorum ejus generantur omnes colores, de quibus supra est expeditum, præcipue tamen albus et niger : niger quidem propter frigus comprimens, et albus propter subtile aqueum illuminatum : et quia calor leve nubis ad se trahit, ideo exaltatur nubes in parte a terra, et ex solutione quæ jam fit in nube in aquam, deprimitur in altera parte super cujus latus unum diffunduntur radii : et ideo lineæ descendunt in nube sicut extensi funes in tentorio. Cum autem flat Auster, et est humidus aer valde et spissus undique, tunc possibile erit hoc accidere per totam diem : et tunc in Meridie videntur extendi funes isti ex utraque parte solis, ante videlicet et post ipsum : cum autem ad unam partem extenduntur tantum, signum est quod ventus erit ad partem illam : ignis autem qui apparuit, fuit in loco æstus aeris, et fuit de materia calida glutinosa : et ideo non cito consumptus fuit, quem sol calore suo secum circumduxit usque ad occasum. Et sic patet causa omnium quæ dicenda sunt de perpendicularibus : figura enim descendit ab iride, eo quod sunt juxta solem radiis quasi distractis per descensum nubium, etc.

<--- Page Split --->

CAPUT XXVIII.

Et est digressio declarans de virgis secundum Senecam, et de experimentis quorumdam arcuum visorum temporibus modernorum.

De his autem virgis et differentia earum ab iride et coronis satis convenientem et brevem Seneca facit traditionem, sic dicens : « Nunc de virgis dicendum est, quas non minus pictas variasque et æque pluviarum signa solemus accipere. In quibus non multum operæ consumendum est, quia virgæ nihil aliud quam imperfecti arcus sunt. Nam facies quidem illis est picta, sed nihil curvati habent. In rectum enim jacent. Fiunt autem juxta solem fere in nube humida, et jam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color, tantum figura mutatur : quia nubium quoque in quibus xtenduntur, alia figura est. Similis autem varietas aliquando in coronis est : sed in hoc differunt, quot coronæ ubique fiunt, ubicumque sidus est : arcus non nisi contra solem : virgæ non nisi in vicinia solis. Possumus et hoc modo differentiam omnium reddere : Coronam si diviseris, arcus erit : si direxeris, virga. In omnibus color multiplex est ex cæruleo fulvoque varius. Adhuc est differentia, quod soli adjacent virgæ. Arcus autem omnes sunt vel solares vel lunares. Coronæ vero omnium siderum. » His autem adjicienda sunt : ex parte enim visus fuit arcus in Meridie in martio, quando sol accesserat ad caput Arietis in æquinectio vernali : et arcus ille varius fuit ut iris, ut erat parvus, et cornua conversa habuit ad Orientem, et ventrem ad Occidentem : et jacebat quasi super latitudinem nubis : et hunc arcum ego

cum multis vidi. Visus etiam arcus qui erat totus circulus completus, et latuit totus super terram, ita quod nihil illius elevabatur a terra, et contemplantes ipsum stabant in loco alto in castro super altum montem ædificato : et tempus visionis ejus erat in mane post noctem pluviosam, et erat in autumno, sol existente in Virgine. Causa autem primi fuit, quod sol secum traxit nubem longam valde et strictam, et vehementer aquosam, cujus pars longa ad Occidentem prolongabatur, et ibi resoluta deprimi incipiebat : pars autem illa quæ erat sub sole, tres soles habere videbatur : quod accidit ex hoc quod radii solis super nubes in medio venientes repercutiebantur ad duo extrema nubis versus Aquilonem et Meridiem, et ibi lumen multiplicatum calore suo distraxit nubem, et foramina quadam nubis videbantur esse soles quidam : et in medio contra solem erat foramen simile. Inferior autem superficies nubis spissior erat quam superior, et lumen descendens super inferiorem superficiem, reflectebatur ad extremum nubis versus Occidentem : et quia ibi erat nubes jam rorans, ibi lumen reflexum fecit iridem in figura rotationis illius : et quia lumen illud venit a sole ex transverso super inferiorem superficiem nubis, ideo corona arcus convertebatur contra solem, et venit ad Occidentem : nec ille arcus fuit speculum solis immediate, sed potius speculum luminis quod erat diffusum in extremitate nubis, quod erat soli simile. Causa autem secundi arcus fuit, quod vapor humidus roridus per frigus noctis cum pluvia depressus fuit in valle et in terra, quem in superficie illustravit lumen solis, qui jam ascenderat fere ad duas partes anguli recti secundum quod circulus hemisphærii in centro superiori continet duos angulos rectos ex duobus diametris super centrum hemisphærii se secantibus : quarum una protenditur ab Oriente in Occidentem per centrum hemisphærii, et altera ab Aquilone in Meridiem per idem hemisphærii centrum :

<--- Page Split --->

radius autem tinctus erat in extremitate vaporis roridi, et ideo colores iridis recepit : et erant ibi colores lucidi et clari valde propter subtilitatem vaporis : et circulares ideo, quia vapor circulariter jacebat circa montem, et sol fuit altus sicut est in tertia vel in quarta hora diei, et illustrabat vaporem undique in circuitu, etc.

CAPUT XXIX.

Et est digressio declarans soles qui Græce parelia vocantur.

De pareliis autem quæ sunt imagines solis, dictæ a παρὰ quod est juxta, et ἦλως quod est sol, eo quod semper juxta solem sunt, non longe a sole apparentes, dicit Seneca quod sunt de virgarum genere, cum radii per angusta foramina nubium tenues, distincti distantesque inter se diriguntur, et sunt imbrium signa, de quibus dicit Aracus, quod raro ultra duos vel tres ad plus simul apparuerunt. Dicit etiam quod sunt imagines solis in nube spissa et vicina soli in modum speculi, quæ sic diffinit Aracus : « Parelion est nubes rotunda et splendida, solis exprimens effigiem et solem sequens. » Similes autem his pareliis habet etiam luna de nocte aliquando, nisi quod non ita fulgent.

Est autem sciendum quod dupliciter fiunt. Aliquando est enim nubes interrupta, et radii solis per illud foramen transeunt : et tunc illuminant terram contra foramen illud sitam : et hæc pareliæ reducuntur ad virgas, quoniam radii tunc ad modum virgarum transeunt per foramina nubium, sicut transit radius per fenestram in domum : et istae signant materiam nubium non esse adunatam, et ideo non cito pluit post istas. Fiunt autem aliquando, eo quod substantia nu-

bis in parte una vel in duabus vel in tribus humidum habet subtile cujus partes bene confluunt, et istud est radiosum, et confluens in rotundum sicut confluit omne aquosum : et in illo diffunduntur radii solis et restringuntur, et faciunt tante claritatis lumen, ut splendore visus ipsum intueri non possit : et istud dicitur similitudo solis sive parelion proprie. Et fuit Posidonii sententia, quod non nisi unum illorum sit parelion, et alia sint imagines non solis sed parelii. Et dedit exemplum de hoc quod homo qui ponit ante se plura specula, unum solum informatur imagine faciei, et alia sunt specula speculorum, hoc est, imaginum apparentium in speculis illis : quia unum immutatur ab alio. Et licet hoc esse posset quod dicit Posidonius, tamen nihil prohibet plura etiam ab ipso sole informari, si fuerunt plures partes talis humidi radiosi in nube juxta ipsum ultra tria. Tamen raro multiplicantur parelia, quia in nube manente una cum tenuitate nubis non potest esse multa diversitas ultra tres : quia ex aere depresso aquoso potest esse una parelia, et ex aquoso subtili alia est : et quia illæ causæ frequentes sunt, ideo frequenter duæ apparent pareliæ. Tertia autem causa est aquosum subtile nihil habens secum de fumoso combusto, nec adhuc resolutum in aquam : et hoc raro et rarum permanet: et ideo aliquando apparent tres, et raro ultra numerum illum. Circa solem autem apparent, quia si essent ex opposito, faceret sol in eis iridem : nunc autem trahuntur ad solem per calorem solis : et ideo fiunt in eis pareliæ, quæ non sunt imagines basis pyramidalis luminis egredientis a sole, sed specula potius sunt ipsius globi solaris, eo quod directe quasi soli supponuntur. De his autem dicit Aracus, quod significant imbres magnos ab ea parte venturos, ubi stant circa solem : et si utrumque steterit, gravis surget tempestas, eo quod tunc ex pluribus partibus materia nubium et ventorum aggregatur.

<--- Page Split --->