TRACTATUS I

DE VENTIS.

CAPUT I.

Quæ libri intentio et divisio.

Postquam nos in præcedent libro considerationem fecimus de omnibus impressionibus humidis, sive in alto, sive in imo generatis, et diximus ibi de esse maris, et causam salsedinis ejus : relinquitur ergo in isto libro 1 dicere ea quæ generantur ex vapore sicco, qui elevatur de terra. Qui quidem triplex est, scilicet absolutus, vel involutus in vapore humido : et absolutus quidem est duplex, sci-

licet subtilis, et ideo ascendens in aerem et impellens eum, et grossus qui residet in visceribus terrae. Et subtilis quidem absolutus pertingens in aerem, cum ibi frigiditate percussus fuerit, facit ventos de quibus nos in isto libro primum faciemus tractatum. Grossus autem in visceribus terrae conclusus, facit terramento m : et de illo faciemus tractatum consequentem. Involutus vero humido vapore, facit coruscationem et tonitruum : et de illo in tertio loco tractatum faciemus. Remanebit autem ultimo dicendum de iride et arcu luna et circulo luna et stellarum quarumdam, qua non sunt ex vapore tantum sed ex reflexione luminis supercelestis corporis super vaporem : nec omnino hujusmodi sunt ex vapore humido, sed quaedam illarum sunt ex vapore sicco. Quia autem ventus secundum maximum

<--- Page Split --->

suum posse non est æqualiter in omnibus ventis, sed secundum maximum posse est in ventis duobus, scilicet Aquilonari et Australi, ideo primo quædam dicemus de illis : quia hoc est utile quoad considerationem naturae venti in universali propter diversitates opinantium de materiali principio ejus : quia quidam dicunt, quod sit aer motus : quidam quod aqua : et quidam quod vapor terreus : et alii, quod sit aliquod magnum corpus cœleste, vel aliud quod violenter aerem impellit. Hæc enim determinari non possunt nisi consideretur natura ejus in eo in quo principaliter est, quia per illud scitur natura ejus in omnibus aliis. Licet enim de communi prior sit speculatio quam de speciali, tamen quando commune non est vere commune, sed per analogiam est de multis dictum, tunc prior est speculatio de eo de quo dicitur principaliter, et ex illo scitur natura communis quæ secundum modum aliquem salvatur in aliis. Dicemus ergo primo de duobus ventis Aquilonari et Australi quædam : et deinde procedemus ad naturam ventorum, tangentes diversitates opinionum Antiquorum circa eam.

CAPUT II.

De proprietatibus duorum ventorum Austri et Septentrionis.

Auster ergo est ventus calidus et humidus flans flatu vehementi. Est autem non a natura vaporis, cum omnis ventus sit ex vapore frigido et sicco : sed est calidus, quia exitus flatus ejus est principium elevationis materia ejus ex locis Meridionalibus, quæ sunt calida et sicca secundum naturam. Cum ergo incipit flare, propter locum fit calidus : et quia calidum est aperitivum et resolutivum,

resolvit materiam vaporis parvam, eo quod locus est siccus ubi oritur, nec multum humorem praestare potest : praecedens autem flatus cum eo quod semper adhaeret ei plus et plus de calore loci per quem est processus flatus ejus, invenit locum versus septentrionem semper humidiorem : et ideo quia etiam ipse plus et plus est calidus ex loco, tunc aperit plus aquas et terram, et attrahit continue vaporem humidum ad pluvias, et vaporem calidum et siccum quasi ad nutrimentum sui extrahit ex terra : et ideo efficitur semper vehementioris flatus et flatus calidi, et adductivus pluviarum ex nubibus multis turbidis et spissis. E contrario autem Septentrio ventus est frigidus et siccus : est autem frigidus, eo quod oritur a locis aquosis frigidissimarum aquarum, quæ perpetuo frigore generantur in Aquilone, ut in praecedenti libro monstravimus : tales enim aquæ minime evaporant, et ideo ventus ibi ortus remanet siccus et purus : oritur etiam ex montibus altis qui multum distant a nobis in Septentrione : et illi sunt montes frigidi, sub quibus concluditur vapor terreus multus : et quando egreditur de terra, egreditur multus et spissus diu ibi congregatus, et ideo est frigidus. Loca autem per quæ flat, non sunt calida : et ideo nihil adhaeret ei ex cisdem vaporibus elevatis, sed pervenit ad nos purus. Egressio autem Austri non est pura, sicut jam diximus : et hoc patet ex ipso loco qui dicitur lyminien, et ex illo descendit ad nos : locus autem ille calidus est et turbidus : unde ventus Austri exiens ex ipso, turbidus et crassus quodammodo et pinguis aura pervenit ad nos : et commovet pluvias, eo quod ipse ex alto descendens ad terras, trahit ad se vapores humidos grossos et turbidos, qui sunt materia pluviarum, sicut diximus. Haec etiam causa est quare frequentius pluviae multiplicantur in autumno usque ad hyemis principium, et praecipue in extrema parte autumni : quia tunc calor Meridiani fervoris et æs-

<--- Page Split --->

tivi qui combussit vapores in Meridie, remittitur et plus elevat de vapore quam consumit : et hoc præcipue in extrema parte autumni, sicut diximus, scilicet quando sol est in Libra ultra medium signi Libræ et in Scorpione : tunc ergo multiplicatur vapor venti Meridionalis. Et hæc est una causarum quare sapientes in astris dicunt, quod Libra est signum ventorum, sive in quo dominatur ventus Australis. Ex hoc etiam causa est, quod Austro flante tepescit aqua maris : quia videlicet multum adhæret vento isti de humiditatibus calidis, quas immiscet superficiei maris : et ideo remittitur frigus ejus, et efficitur tepidum ex flatu Austri calidi.

CAPUT III.

De materia ventorum in communi secundum Aristotelem.

. Quia autem habitum est de ventis his qui sunt præcipui inter ventos, antequau perficiamus tractatum de eis, dicamus de communi natura ventorum, primo ostendentes de qua materia sint secundum veritatem : et postea tangemus de hoc opiniones diversas aliorum. Incipientes autem de materia, resumimus hoc quod superius dictum est in libro primo istius scientiæ et secundo, scilicet quod vaporis elevati ab inferioribus elementis duo sunt genera, scilicet vapor humidus qui elevatur ex aqua, et vapor siccus qui elevatur ex terra. Vapor autem siccus terreus secundum sui diversitatem taia sortitur nomina. Si enim accipiatur materia quæ est in ipso secundum quod super eam est actus efficientis causæ suæ, qui est calor adurens, tunc dicitu fumus, quia fumus est ex terrestri ignito evaporante : et ideo fumus est niger et

denigrat corpora propter particulas parvas terrestres combustas quæ feruntur in ipso. Si autem consideretur subtile siccum quod est in vapore illo sive fumo, tunc dicitur aestus : quia subtile terrestre cito dat flammam, et cito incenditur : et ideo etiam ex illo ignes perpendiculares et candelæ et Assub generantur, sicut in primo hujus scientiæ libro determinatum est. Si autem causa continuitatis istius fumi consideretur, tunc dicitur vapor : quia continuitatem non habet nisi ab humido aqueo quod vaporat in ipso, licet vincat in eo natura terrestris. Et hæc est causa triplicis nominis istius vaporis ex quo generatur ventus : est enim in vapore utroque uterque, quia in sicco est humidus ad continuandum : quia terreum purum non continuatur, sed potius discontinuatur. In vapore autem humido siccus est secundum aliquid sui terminandum et figurandum eum : quia aliter non terminaretur nec figuraretur. Cum autem uterque sit in utroque, tamen denominatio fit ab eo quod vincit in vapore : et ideo dicitur materia venti vapor terrens, et materia pluviæ vapor aqueus : quia non potest esse, quod vapor sit omnino elementi simplicis, eo quod non elevatur vapor nisi ubi contingunt se tria elementa : et ideo aliquid de tribus elementis est in quolibet vapore, scilicet de aqua et de terra et de aere.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans causam efficientem omnium ventorum in communi.

Causa autem efficiens omnium ventoram in communi est, quod cum volvitur sol in orbe suo, et radius ejus directe opponitur terræ, et appropinquat terræ

<--- Page Split --->

quantum potest directa oppositione, tunc elevat vaporem ex ea : et cum elongatur et oblique respicit terram, tunc incipit vincere frigus in aere : et ideo vapor elevatus percutitur a frigore, et inspissatur, et resolvitur in aquam : sicut vapor propter frigus quod super aerem dominatur, eo quod sol elongatur ab ipso non quidem quoad spatium quod sit inter solem et terram, sed frequenter ad obliquitatem radii qui incidit in terram : et ideo aquæ pluviarum vel nivium fiunt plus in hyeme quam in æstate : quia in hyeme elongatur sol quoad motum suum quem habet in circulo signorum : quia in hyeme movetur in signis Meridionalibus quæ oblique nos respiciunt, et plus distant a nobis quam signa Aquilonaria. Fiunt etiam aquæ pluviarum et nivium plus in nocte quam in die, eo quod tunc sol elongatur a terra nostra habitabili quantum ad motum ejus in circulo æquinoctiali. Hæc autem quæ dicta sunt, testificatur sensus : tamen multoties fit oppositum eorum quæ dicta sunt : et hoc est ideo, quia in nocte aliquando est frigus sparsum in toto aere : et ideo non expellitur ad nubem aquosam quæ est in aere : in die autem calor per radium solis inducitur in aerem, et frigus aeris ad locum nubiùm expellitur : et tunc fit conversio nubis in aquam per diem et noctem, vel fit talis conversio : et eodem modo est de hyeme et æstate. Multoties etiam caliditas solis et stellarum desiccant aquam et terram descendentem : et quando sic sol fervet, non tantum desiccat aquam resolvendo eam in vapores, sed etiam desiccat terram ex siccitate vehementi resolvendo eam in vaporem : et ideo tunc elevantur ab habitatione terrestri duo vapores, quorum unus est humidus et præstat materiam pluviis et aquis : et vapor alter est siccus qui est principium omnium ventorum et materia eorum. Hoc autem intelligendum est de calore solis qui elevat plus quam consumit de vapore. Si enim plus consumeret quam elevaret, tunc nec faceret pluviam nec

ventum. Demonstratio autem duplex docet ea quæ diximus : quarum una est in sensu, quia videmus oculis nostris quod caloris plus elevantis quam consumentis talis est operatio. Alia autem demonstratio est per viam rationis : scimus enim quod a loco diversorum elementorum res elevata non potest esse unius naturae, sed diversa est secundum diversitatem elementi a quo elevatur : elevantur autem vapores a loco aquæ et a loco terrae : est ergo vapor ab his duobus locis diversus : ergo etiam res generata ab istis diversis vaporibus est diversa : ergo natura pluviæ quæ generatur a vapore aquæ, et natura venti quæ generatur a vapore terrae, est diversa.

CAPUT V.

Et est digressio declarans materiam et causam efficientem et locum generationis ventorum, et ad solvenda dubia quæ dicta sunt de eis.

Est autem hic attendendum, quod secundum ea quæ dicta sunt, ventus est vapor terreus aeris superiora transcendens, et aerem fortiter percutiendo impellens. Cum autem sit de vapore subtili in genere suo, subtile autem natum est ascendere, vapor iste petit altiora aeris quam vapor pluviæ : hujus autem signum est, quia de subtilioribus vaporis terrestris fit Assub cadens sive descendens : et casus ejus signat vaporem jam in sublimi moveri ad partem illam, et ventus descendens continue tunc flabit ad partem camdem. Aliud autem signum est, quod consideraverunt nautæ maris : cum enim in sublimi per motum nubium apparent oppositi venti fortes, dicunt quod hoc signat tempestatem propter ventorum oppositum : quia tunc procellæ non ha-

<--- Page Split --->

bent liberum effluxum in mari : sed potius dua procellae se collidentes exaltantur, et subruunt naves. In talibus autem praenosticantur quod frequenter vincit superior ventus, eo quod ille fortior est et minus sedabilis : quia humori minus est permixtus. Licet autem ignium in altissimo aeris generatorum etiam sit materia vapor terrestris subtilis, tamen differentia est in tribus inter illum vaporem et istum : quarum una est in calore, qui major est in materia ignium quam ventorum. Secunda in subtilitate et continuitate : quia materia ignium magis est subtilis et minus continua, et per consequens magis ab humido separata quam materia ventorum : materia autem ventorum e contra minus subtilis est, et magis continua, eo quod humido magis permixta. Tertia autem est quantum ad locum sua generationis : quia ventus non ascendit usque ad aestum, sed potius usque ad partem aeris frigidam : et ibi, sicut dicit Algazel, frigiditate percutitur et spissatur et movetur et impellit aerem. Ex quo etiam patere potest, quod vapor venti non congregatur frigiditate interiori, sicut quidam dicunt, sed potius exteriori frigiditate loci, propter quam etiam, sicut dicit Algazel, impeditur ne evadat ad superius interstitium aeris quod aestus vocatur. Quod etiam probatur ex hoc quod vapor nullus elevatur nisi in calido : et ideo si calor aeris circumstantis obviraet vapori, amplius calefaceret : cum tamen interior calor juvaretur a calore aeris exterioris, et sic non inspissaretur, neque congregaretur, neque flaret. Redeamus autem nunc ad dicta sapientium tangentes de natura venti quaecunque opinati sunt Antiqui naturales.

CAPUT VI.

Et est digressio de improbatione Senecae de principio ventorum.

Quidam ergo naturalium dixerunt, quod ventus est aer motus, qui quando quiescit, fit aqua : quando autem movetur, tunc est ventus. Haec autem opinio, licet parum tangatur ab Aristotele, tamen multos habuit defensores, quorum unus est Seneca in libro Naturalium questionum 1, ubi videtur dicere quod ventus est aer motus ad unam partem : movens autem aerem est aqua fluminis vel vapor ab aqua elevatus et in montibus primo interclusus : et deinde cum montes ipsum capere non possunt, ad unam partem ubi via liberior, est evadens, et in illam partem aerem impellens. Hujusmodi autem signum dicit esse, quod ventus maxime venit ab illa parte ubi aquarum et montium est plurimum : quia plana licet abundent aquis, tamen carent aura quae ventum facere possit. Quaeritur autem, quomodo talis flatus concipitur quem Graeci vocant ἐγκολπίαν ? Et ad hoc dicit, quod quidquid ex se flumina et paludes emittunt, multum est et assiduum : et hoc per diem a sole consumitur, et nocte non exhauritur : sed montibus inclusum, in unam regionem colligitur : et cum illam implevit, et jam se non capit, exprimitur aliquo, et in unam partem procedit, et hoc est ventus. Movetur autem ad illam partem ad quam liberior est exitus. Hujus autem rei dicit esse argumentum, quod raro in prima parte noctis ventus spirat. In prima enim parte incipit fieri illa collectio, et circa lucem matutinam jam plena est collectio illa :

<--- Page Split --->

et addit ei stimulos ad flandum radius solis feriens gelidum aera : nam antequam sol ipse super terram appareat, lumine suo in aurora valet immutare aerem : et cum nondum adhuc directo radio impellit, lumine praemisso in aurora lacescit et irritat aerem gelidum et cogit flare : cum enim sol ipse processit, tunc vapores aquei aut superius rapiuntur per calorem elevantem, aut tepore majores solis vapores funduntur : et ideo non datur flare vaporibus illis ultra matutinum. Quod autem vere flatus est ventorum, ideo dicit esse Seneca, quod tempus illud aquosum est : et ideo major est evaporatio : in aestate autem magis de nocte flant venti, quia diurnus calor consumit vaporem. In nocte autem aliquid remanet de vapore elevato, quem propter frigus noctis calor consumere non potest, et ille impellit aerem de nocte. Quod autem quidam dicunt, quod percussus a sole vapor in latus cedit : et ideo flatus venti, ut dicunt, est ab illa parte unde sol percutit vaporem, non approbat Seneca, eo quod aura in omnem partem vehit etiam contra solem. Ex omnibus autem his colligit Seneca, quod ventus diffinitur, quod sit aer fluens cum impetu in unam partem. Haec enim diffinitio diligentior est quam illa : ventus est aer fluens, quia nunquam aer tam immobilis est quod non in aliqua sit agitatione. Quod patet ex hoc : cum sol in aliquem clausum locum fusus est, videmus corpuscula minima in diversum ferri, alia sursum, alia deorsum. Unde sicut non est cauta diffinitio cum dixerit quis : flatus est agitatio maris in unam partem : sic nec in hac re si dicat, ventus est aer in unam partem fluens aut aer fluens impetu, aut vis aeris in unam partem euntis, aut cursus aeris aliquanto concitatior.

Ex omnibus his verbis patet, quod Seneca vult quod illud quod percutit aerem, vapor aqueus sit collectus : et ipse aer percussus et agitatus sit ventus. Sed quod hoc esse non possit, probat Aristoteles per hunc modum : impressiones enim ge-

nere differentes, differunt in causa materiali et radice pruinae : pluviae et caeterae impressiones humidae genere differunt a ventis : ergo radix unius genere et materia differt a radice alterius. Radix autem impressionum humidarum est vapor humidus. Ergo radix venti differens est genere ab illo : ergo erit vapor terreus. Adhuc si vapor humidus percutit aerem et aer fluens erit flatus venti : tunc quando multiplicaretur vapor humidus, deberet multiplicari ventus : descensu autem pluviarum multiplicatur vapor humidus, quia necesse est terram madefactam resolvi in nubes : ergo in descensu pluviarum deberent multiplicari venti : et hoc falsum est, quia pluvia una causa est præcisionis ventorum. Adhuc cum duo sunt inferiora elementa vaporantia, ut supra sæpius probatum est, ex vapore terræ nihil fieret : constat enim quod humana corpora non fiunt ex vapore terræ. Si ergo nec ventus fieret ex ipso, ad nihil terra vaporaret. Adhuc in corporibus animalium videmus ventositatem siccam terream facere ventum, et esse distinctam a superfluitate humida : ergo similiter etiam erit in mundo majori. Videtur ergo quod Seneca non verum dicat : et hoc quidem est verum, sicut probatum est, quod vapor aqueus non sit principium venti. Utrum autem flatus venti sit aer expulsus, et quare in aurora plus flat, et quare in vere sunt plures flatus, infra determinabitur.

CAPUT VII.

De improbatione opinionis eorum qui dixerunt ventum esse aerem motum secundum dicta Aristotelis.

Sicut autem nos supra diximus, quidam dixerunt, quod ventus est aer motus,

<--- Page Split --->

qui quando quiescit, fit aqua. Cujus signum esse dicebant duplex, scilicet quia frequenter post ventum forte sequitur pluvia : et quia ventus cessat post pluviam. Habebant enim ad hoc rationes tres, quarum una est, quod id quod maxime mobile est ad latus inter corpora simplicia, est aer : in vento autem motus est ad latus. Secunda autem est, quia aer est corpus quod impellitur a nube in flatu venti, sicut nos accipimus per sensum : et ideo etiam in tonitruo scindit aer corpora quando fortiter a nube percussus fuerit. Tertia vero accepta per experimentum in operibus artis, quia nos videmus in sufflatione follium, quod nihil impellitur ibi nisi aer.

Sermo autem iste erroneus est. Si enim toties est ventus, quoties aer mutatur in aquam, tunc etiam fieret ventus, quando e converso aqua mutatur in aerem, quod falsum est : quia sic in aliquo loco semper esset ventus, scilicet in Meridie : ibi enim caliditas permiscetur aeris humiditati, et alterat eam, et facit eam calidam, et subtiliat partes ejus, et convertit eam in aerem : et ex hoc non potest esse ventus : quia ventus est ex vapore grosso spisso fortiter aerem percutiente : unde sermo eorum qui dixerunt quod ille aer qui fit ex aqua quando effunditur et movetur, est ventus, fundamentum non habet apud philosophiam : philosophia enim nihil ponit nisi ponat ei radicem et principium materiale et efficiens proprium. Dicendo autem quod ventus est taliter aer effectus, non habebit radicem et principium proprium quod sciatur ex diffinitione illa : nec potest sciri ex hoc finis venti quare cessat aliquando, et aliquando flat : et ideo dictum illud est inconveniens. Amplius autem in fluminum natura est hoc videre : quia nos non damus nomen fluminis cuilibet manationi aquarum quae potest fieri ingeniis hominum per artiticium, sed damus nomen fluminis illi manationi tautum quae est secundum naturam a radice indeficiente et determinata.

Et similiter non dicimus ventum flatum aeris sive impulsum cujus principium est aliqua violentia vel artificialis aeris percussio, sed potius illam impulsionem aeris dicimus ventum impulsum, quae est a radice materiali et principio efficiente proprio, ex quibus habet materiam : oportet ergo illam radicem esse non aerem vel aquae vaporem, sed propriam. Amplius cum sursum et in aere non sint nisi duo corpora secundum genus, scilicet aer et vapor, non potest ventus esse aer : quia sic esset idem corpus impellens et impulsum, et ventus radicem propriam non haberet : oportet ergo quod sit vapor : vapor autem aqueus non est, cum non possit idem corpus esse duorum differentium specie causa et principium : relinquitur ergo, quod sit vapor terreus. Si autem vellet aliquis dicere, sicut quidam Antiquiores opinati sunt, quod ventus est aer impulsus et impellens, ipsum esset corpus magnae quantitatis quod est vel cœlum vel aliud quodcumque corpus, sicut pars aeris superior quae dicitur æstus, propter cujus impulsum movetur aer, tunc oporteret quod aer moveretur impulsu corporis illius : cum autem corpus illud circumstet aerem inferiorem ad omnem partem, in omnem partem erit impulsus aeris, et non movebitur situs aeris quidam ad latus unum vel ad alterum. Quod si concedatur, ventus non habebit radicem propriam, ex qua sit materia ejus in genere venti secundum naturam, sed erit accidens aeris. Sequitur nihilominus ex hoc quod ventus non fit ad omnem partem determinate et divisim, sed quia totus aer impellitur ad medium sui vel circulariter : et hoc non dicimus esse ventum, quia nos scimus quod ventus habet principium sui esse determinatum et ad situm determinatum habet exsufflationem. Hic ergo sermo falsus est, et non conveniens philosophiae, neque pertransibilis per intellectum : quia intellectus quaerit causam venti super quam stet, et iste sermo non dat talem causam esse venti.

<--- Page Split --->

CAPUT VIII.

De radice et esse ventorum secundum veritatem, et de solutione dubiorum Antiquorum.

Radix ergo venti est ex vapore qui ascendit ex terra, sicut ante diximus, et principium esse ejus est ex eo : et materia ejus est vapor talis, qui est frigidus et siccus, subtilitate sua aerem transcendens : et cum inspissatur frigiditate aeris fortiter impellit aerem. Hoc autem scitur ex hoc, quod quantitas ventorum et nubium est secundum quantitatem vaporis ascendentis ex terra et aqua : quia si multi sunt vapores, multi sunt venti : et si pauci sunt vapores, pauci sunt venti. Quod autem recipit quantitatem a quantitate alterius, illud materialiter est ex illo. Ergo ventus materialiter est ex vapore terrestri ad superius aeris ascendente. Amplius multoties videmus quod terra multum sicca existente, ita quod continuatione quasi caret, sed est pulvis discontinuus, non elevatur ventus : quia vapor continuus ex terra elevari non potest : sed elevatur tunc vapor humidus ex aquis, et facit pluviam, quae postquam terram madefecerit et pulverem continuaverit, vaporat terra : et tunc venit ventus post pluviam per calorem solis elevantem vaporem terrae siccum, eo quod calor solis ita exsiccat eum quod humidum aqueum non vincit in eo, sed remanet tantum eatenus quatenus continuare potest vaporem elevatum : vapor ergo ille sic elevatus est corpus venti et principium flatus ejus, et radix prima in qua radicatur esse ipsius, et est ejus materia : et ideo propter motum illius flat ventus, et movetur secundum quantitatem vaporis sicci, qui prahabito modo

de terra elevatur prae multitudine et paucitate : et cum abscinditur elevatio talis vaporis, quiescit ventus : quiescente autem vento et serenata aura descendit sol et facit humiditatem occultam sub terra, et exsiccat terram, et aperit eam, ut humiditas occulta latens in ea possit evaporare per vaporem qui est actu calidus et potentia humidus : et vapor aqueus tunc ascendit ad aerem, et cum in aere obviat ei frigidus, alteratur in aquam et pluit, et tunc ex pluvia iterum quiescit ventus: eo quod humor pluviae generat vaporem siccum, qui est in aere, et continuando terram et infrigidando, non sinit eam evaporare terrestrem vaporem qui multiplicet naturam venti : et ideo cessat ventus. Abscinditur enim materia venti eo quod humectatur terra, et minoratur propter illud materia vaporis sicci, qui est materia venti, qua minorata quiescit ventus, etc.

CAPUT IX.

Et est digressio declarans impossibilia dubitabilia circa materiam venti.

Quæret autem aliquis, si in materia venti est vapor terreus siccus, sicut est habitum, quare non resolvitur cadens in terram per terrae particulas, sicut vapor aqueus resolvitur in aquam per conversionem quæ fit in pluvia : humidum enim aqueum quod est in ipso ad continuandum, separabile est ab ipso, cum sit contrarium sicco terrestri. Si dicas quod aereum inductum non permittit per particulas ejus congregari : hoc esse non potest, quia cum aereum secundum utramque qualitatem terreo contrarietur, plus est ipsum separabile ab ipso quam humidum aqueum ab aereo. Separatur autem ab humido aqueo aereum in plu-

<--- Page Split --->

via et in grandine et in aliis quibusdam impressionibus humidis. Ergo separari potest a vapore terrestri. Si autem daretur quod-non separaretur ab ipso, adhuc videtur debere converti in terram et cadere : quia humidae impressiones a quibus aer non separatur, convertuntur in aquam, sicut apparet in pruina et nive : ergo videtur quod etiam non separatum a terrestri vapore, possit converti in terram. Adhuc autem quomodo potest esse, quod vapor terreus sit materia venti et principium efficiens ipsius et radix esse ejus ? Radix enim secundum formam et principium est secundum efficientem causam : et hae duae causae non coincidunt in unam causam efficientem, ut in secundo Physicorum est determinatum.

Adhuc autem de rationibus Senecae supra inductis non est ostensa solutio : quia venti sunt in locis frigidis ubi sunt aquae, et praecedunt pluvias, et sedantur post eas : ex quibus videtur radix venti esse in vapore pluviae. Praeterea vir aliquis Antiquorum cum sententia supra dicta concordat : sed omnes dicunt ventmu esse aereum impetu fluente a vapore aqueo percussum.

apparet aliquid terræ resolutum. Aliquando autem vento dispergitur : vapor autem terreus materia est venti secundum quod ventus dicitur active primum, quia flat active : quia illud quod flatur, est aer : est autem efficiens venti per motum suum, et est radix ejus socundum suum genus per formas frigidi et sicci, quæ dominantur in ipso : et sic non est inconveniens quod aliquid secundum unum et idem incidat in causalitates plurimarum causarum. Quod autem Seneca dicit, non est inconveniens, quod materia ventorum ab aqua generetur, præcipue a stagnis frigidis : quia aquæ frigidae faciunt aerem, et aer infrigidatus percutit vaporem terrestrem elevatum, et sic multiplicat ventum. Quod autem præcedit pluvias, inde est quod ventus Meridianus calidus est et turbidus, et multiplicat materiam pluviis, sicut nos infra ostendemus. Alius autem pluvias non præcedit, et sedatur plus post pluviam per causam quam ante diximus in capitulo quod ante istud immediate præcedit.

Sed tamen absque dubio ventus causaliter est vapor terreus, et flatus venti in primo flante est motus illius vaporis a sursum in deorsum, sicut infra dicemus : flatus autem passivus est aer impulsus a vapore illo : et illum flatum passivum Antiqui dicebant esse ventum. Ad illud autem quod objiciunt, quod deberet redire ad terram, sicut vapor aqueus redit ad aquam, Dicendum quod siccum terrecum magis tenet aercum inductum quam humidum aqueum : et ideo non ita potest converti in terram : et etiam quando frigiditas in eo vincit siccum, non ita contrahit partem ad partem sicut aqua : quia quælibet pars minima terminata est in seipsa, et non fluit una pars supra aliam, sicut fit in aqua : et ideo id quod resolvitur, ita minutum est, quod sensum effugit : sed tamen post longum tempus in lapidibus

CAPUT X.

Quare Septentrio et Meridies sunt majoris exsufflationis quam alii venti.

Est autem necessarium nobis ut investigemus hic causas quare duo venti, scilicet Septentrio et Meridies, plures et fortiores faciunt exsufflationes quam venti qui veniunt ab Oriente vel ab Occidente, et alii collaterales eorum. Volumus autem hic de hoc tangere causam efficientem primam, et de eodem dicemus causas alias. Dico ergo infra solvendo quæstionem propositam, quod dupliciter possumus accipere Aquilonem et Meridiem, scilicet secundum quod

<--- Page Split --->

sunt partes quae sunt juxta polos mundi, secundum quod sunt in mundo Aquilo et Meridies : et sic Septentrio et Meridies sunt majoris exsufflationis quam Oriens et Occidens. Possumus etiam accipere istas partes secundum quod sunt in climatibus distinctis : quia non est necesse quod flante vento in uno climate, ille idem exsufflet eodem tempore in climate alio. In omnibus climatibus tamen est verum quod Aquilo et Meridies fortioris et frequentioris exsufflationis sunt quam alii venti. Si autem nos ostenderimus causam efficientem quare hoc est in Aquilone et Meridie in mundo, tunc manifesta est causa hic quare sit in climatibus : quia vapor climatis principium trahit a vapore plagæ mundi, Clima enim quintum auram accipit Meridianam a climate quarto, et quartum accipit eam a tertio, et sic deinceps usque ad primum : hic autem accipit auram Meridianam, a quarta terræ quæ est ultra æquinocitalem, quæ est regio Meridiana simpliciter : quia protenditur ad arcum æquinocitalis, qui venit de Oriente in Occidentem in capite Arietis et Libræ usque in polum Meridianum. Similiter est de aura Aquilonari quam clima quintum recipit, et sextum recipit eam a septimo, et septimum iterum a regione Aquilonari, quæ est usque in polum Aquilonarem : et licet ventus unius climatis non necessario sit in alio, tamen causa ventorum unius climatis recipitur ab alio climate, licet sit debilior et fortior ex parte agentis et ex parte patientium secundum diversitatem latitudinis quam habet ex distantia ad viam solis et stellarum.

His prænotatis, -dico quod fortis et multa exsufflatio causatur a plurimo vapore congregato spisso non impedito per materiae abscissionem. Cum ergo sol non sit in Aquilone et Meridie nisi per illuminationem et non per præsentiam corporis sui, sit autem in Oriente et in Occidente et in locis mediis quæ sunt in via solis per illuminationem et corporis

sui præsentiam, erit sol magis calefaciens Orientem et Occidentem et loca intermedia, quam Aquilonem et Meridiem. Calor autem fortis multum attrahit humidum quasi in sui nutrimentum. Ergo multæ evaporationes fiunt in via solis inter Orientem et Occidentem, et illæ convertuntur in pluviam vel alias impressiones humidas cum sol elongatur ab eis : quia cum est in Oriente, tunc infrigidatur vapor in Occidente, eo quod longe distat a sole : et e converso cum sol est in Occidente, tunc infrigidatur in Oriente, et convertitur in aquam, et descendit : descensus autem pluviae impedit ventum, sicut ante diximus : ergo in Oriente et Occidente et locis mediis parvæ sunt exsufflationes causatæ ab illis locis, nisi loca media recipiant eas aliunde, scilicet a locis Aquilonaribus et Meridionalibus remotis a via solis : in illis enim locis sol non est per præsentiam corporis directo diametro : et ideo est in illis locis calor debilis, et præcipue in Aquilone, quia ibi sol movetur in axe, quæ est elevatio solis secundum majorem partem diametri circuli sui qui defert ipsum. In Meridie autem movetur in axis oppositionem, quæ est minor pars diametri ejusdem circuli : et ideo minus calidus est in Aquilone quam sit in Meridie : quia licet obliquitas a via solis sit æqualis, tamen altitudo solis a terra inæqualis est, quia magis vicinatur terræ in signis Meridionalibus quam in signis Aquilonaribus : calor ergo debilis in Meridie, et præcipue in Aquilone facit hoc quod calor digestivus debilis facit in animali : facit enim fumos terrestres indigestos grossos, qui sunt in animali materia ventositatum, et in mundo sunt materia ventorum. Et ideo quantum est de causa efficiente, partes Aquilonares et Meridionales majoris sunt exsufflationis quam partes Orientis et Occidentis et locorum quæ sunt inter Orientem et Occidentem in via solis. Partes autem Orientis et Occidentis et locorum mediorum quæ viæ solis sup-

<--- Page Split --->

ponuntur, sunt plurium humidarum impressionum quam partes Aquilonares et Meridiane, nisi forte nix quae abundat in partibus Aquilonaribus et Meridianis, ut infra dicemus : et hoc etiam cooperatur ad ventos, sicut ostendemus postea.

CAPUT XI.

Et est digressio solvens dubia quæ sunt circa causam dictam de exsufflatione Aquilonis et Meridiei.

Videtur autem fortasse alicui inconveniens quod dictum est de causa exsufflationis Aquilonis et Meridiei. Partes enim Meridiane sunt sub via solis per directum diametrum, sicut Æthiopia et omnes regiones quæ sunt sub via solis inter circuitum solstitialem Cancri, et circulum solstitialem Capricorni : ergo illæ quia sunt Meridiane, sunt plurium exsufflationum : et quia sol supponitur eis per rectum diametrum, sunt multarum pluviarum : ergo pluviae et venti abundant in regionibus eisdem, quod est contra habita. Amplius in regionibus his quæ sunt sub via solis, calidum est vehementioris actionis : est ergo consumens humidum plus quam elevatur ab ipso : ergo est exsiccativum illarum terrarum, et abscindit materiam pluviarum, sicut etiam experimentaliter probatur illas terras multo esse sicciores aliis in quibus major est frigiditas : et quod plus est, etiam terræ quarti climatis quæ distant a via solis versus Aquilonem, adeo siccæ sunt, quod est ibi sæpe terræ sterilitas ex defectu pluviarum. Et in terris Aquilonaribus sunt inundationes pluviarum vehementes, et sæpe sterilitas ex continuis imbribus opprimentibus sata : et ideo falsum videtur quod

dicit Aristoteles, et quod ante traditum est ex sententia sua : propter quod etiam dixit aliquis hunc librum male fuisse translatum quantum ad capitulum istud.

Nos autem ut directe possumus, juvamus locum istum, consentientes cum aliis fere omnibus auctoribus, quod locus qui est sub via solis inter duos solstitiales circulos sphæræ, maxime est calidus et siccus, eo quod radius solis in eo reflectitur in seipsum bis in anno, et in aliis temporibus reflectitur ad angulum acutum, quæ reflexio intensionis causa est e combustionis : propter quod etiam homines ibi sunt nigri, et vegetabilia calidae complexionis, sicut piper, et galanga, et muscata, et cætera quæ in illis locis profert humus. Calor autem vehemens consumit vaporem paucum, et ideo raro ibi pluit : sed quando pluit, tunc pluvia est multæ inundationis et magnarum guttarum : quia calor magnus non elevat vaporem nisi spissum et magnum et multum, qui non de facili consumptibilis est a calore : et quia aer illarum regionum ubique est calidus, ideo expellit a se totum frigidum in unum locum, cui etiam obviat vapor calidus multum inspissans : et fit vehemens pluvia magnarum guttarum, sicut in æstate tempore calido videmus quod sunt vehementiores imbres et nimbi magnarum guttarum quam in hyeme vel in aliis temporibus, licet non sint adeo frequentes sicut in aliis temporibus. Pluvia autem illa multæ inundationis consolidat terram, et impedit vaporem ex ea fieri, nisi forte aqueum paucum qui calore consumitur : et hoc puto intellexisse Philosophum quando dixit, quod id quod sol elevat in locis illis, de vapore aqueo est multum, licet non sit frequens. Terra autem quando non est tempus pluviæ, vehementer est sicca et multarum scissurarum, sicut dicunt qui de locis illis scripserunt, et est quasi in pulverem redacta : propter quod fiunt ibi in parvo vento pulveris et arenarum

<--- Page Split --->

inundationes, ex quibus periclitantur homines et villæ. Ab hujusmodi autem terra non potest elevari vapor terreus, eo quod non habeat continuans humidum : et si habet a terra 'paucum humidum post pluviam, illud cousumitur calore solis in ipsa elevatione, et ita abscinditur materia ventorum. Si quid autem ibi de vapore terrestri elevatur, illud propter serenitatem quasi continuam aeris elevatur usque ad regionem aeris, quæ æstus vocatur, et ibi fit Assub ascendens, vel candela, vel ignis perpendicularis : hæ enim impressiones in illis maxime abundant regionibus : et ideo pauci sunt ibi venti : et sic intellectus Philosophi verum dicit. Sunt etiam qui dicunt, quod mediterranea maria multa sunt in locis illis : eo quod calor solis ibi ebullire facit Oceanum, et facit aquas immixtas multo aereo : et ideo elevantur super littus Oceani et supernatant terræ, et faciunt mediterranea, sicut est mare Indiæ et Persicum et aliarum terrarum : tales autem aquæ de facili elevantur a sole, et ideo fiunt ibi inundationes multæ et pluviæ multæ : et sic verum dicunt per omnia dicere Philosophum. Istud concordat dictis Platonis, qui ponit mediterraneum quoddam diffundi ab Oriente usque ad Occidentem sub æquinoctiali et sub via solis, et hoc dicit esse sub torrida. Sed hoc non concordat dictis Astronomorum de climatibus mundi, neque experimentis historiarum, neque est multum naturale : quia per antecedentia constat, quod in locis ubi est via solis, major est conversio elementorum inferiorum in superiora, quam e converso : et ideo sicca sunt per naturam : et si multa maria essent ibi, ipsa processu temporis exsiccerantur. Sunt etiam qui dicunt, quod sol in illis terris ad Orientem mundi oritur ab Oceano, a quo trahit plurimum vaporem quem effundit super loca Orientalia, et loca Occidentalia, et quæ sunt media inter ea : super alia autem loca non trahit tantum, quia non

directe respicit illa : et ideo dicunt quod illa loca plurium sunt pluviarum. Sed isti non satisfaciunt ad hoc quod dictum est de calore comburente vapores, quod demonstrative in perspectivis probatur : et ideo lectoris judicio relinquens quid teneatur, dico quod primum magis concordat rationi et experimentis historiarum.

CAPUT XII.

De motu vaporis venti tortuoso, qui est siccus, an moveatur per semicirculum horizontis.

Sciendum est etiam de omni vento communiter, quod flatus et motus vaporis ejus est tortuosus, quoad hoc quod nec ascendit sursum, nec deorsum : sed movetur in circuitu terræ quasi per circuli quemdam arcum, et ideo nubium ventus oritur et ascendit et descendit in Orientem per motum stellarum. Causa autem hujus motus est triplex. Una quidem et prima est vis stellarum : sicut autem ex propria disciplina Astronomorum accipitur, stellæ quædam elevant ventos hos vel illos sicut Jupiter qui movet Aquilonares ventos, et Sol qui movet ventos Orientales, et luna quæ movet Occidentales, et Mars qui movet statum a Meridie. Est autem hoc quasi principium, quod cum aliqua causa per motum suum inducit effectum, oportet effectum in aliquo imitati motum causæ : cum ergo stella moveatur circulariter, oportet vaporem ad minus tortuose per arcum horizontis moveri. Eodem autem modo dicitur quando plures per se faciunt ventos, vel quando signa ventos faciunt, sicut tria signa habentia qualitates calidas et siccas quæ dicuntur ignea triplicitas, scilicet Aries, Leo, Sagitta-

<--- Page Split --->

rius, dicuntur Orientalia, cujus præcipua causa est, quia commovent ventos Orientales. Et tria alia habentia qualitates frigidas et siccas, sicut Taurus, Virgo, Capricornus, dicuntur triplicitas terrae : et dicuntur Meridionalia, quia movent ventos Meridionales frequenter. Tria autem habentia qualitates calidas et humidas, et ob hoc aerea triplicitas vocata, dicuntur Occidentalia, quia deprehensum est quod habent movere ventos Occidentales. Tria autem reliqua habentia proprietates phlegmaticas, scilicet frigidum et humidum, et ob hoc aquæ triplicitas vocata, dicuntur Aquilonaria, eo quod concitant ventos Aquilonares : et humorem illum quem habent in proprietate, faciunt abundare in temporibus sibi attributis in corporibus ibi generatis. Secunda autem causa magis est naturalis, et est sumpta ex parte loci in quo generatur ventus : hæc enim subtus habet calorem per circuitum undique expellentem a se frigus : et similiter supra se habet æstum, qui similiter undique a se expellit frigus. Agitatur autem vapor calidus a frigore, sicut prius dictum est : oportet ergo quod agitetur in loco frigoris in circuitu, et sic motus ejus est tortuosus. Tertia autem causa est ex ipso vapore qui impellitur sursum a calore elevante, et percutitur a frigore spissante : ergo oportet quod cedat ad latus in circuitu terræ : et hæc est causa quam intendit dare Aristoteles.

principium venti sit de deorsum procedens in sursum, aut de sursum procedens in deorsum. Dico ergo, quod absque dubio vapor primo elevatur a deorsum in sursum : sed cum est, sæpius frigiditate loci repercutitur et agitatur et movetur impulsus ad latus unum, et superius, ubi tangit frigus eum, ibi violenter deprimitur, et suo descensu impellit ærem ex obliquo inferius ad terram non directa diametro, sed potius oblique : et ideo materia ejus non est deorsum veniens in sursum, sed potius motus ejus et status ejus est a sursum in obliquo veniens in deorsum : et imaginatio hujus est sicut si elevatur pannus in aere, et postea oblique deprimatur, tam violenta superior pars ejus quam inferior lente sequi imaginetur, et ab extremitate panni superiori curvata versus terram multæ lineæ oblique imaginentur terræ incidentes : erit enim panni motus sicut motus vaporis, et lineæ similitudinem quamdam exprimunt flatu ex obliquo impellente aerem ad terram, qui aer repercussus in terra, impetu expellitur in circuitu terræ, et secum trahit pulverem et paleas.

CAPUT XIV.

Quare flatus venti a principio est debilis et postea fortis : in quo est digressio declarans quare ventus non est continuorum flatuum et æqualium, et de epilogo dictorum.

CAPUT XIII.

An motus venti sit de deorsum in sursum, an de sursum in deorsum.

Cum autem movetur vapor venti tortuose, ut dictum est, incipit tamen alicubi motus ejus. Oportet ergo scire an

Ex his patet quod omnis ventus a principio debilis est exsufflationis, quia cum materia primo paulatim a deorsum ascendit in sursum, facit motum debilem, et parvum est quod superius repercutitur a frigido : sed cum multiplicata est materia, tunc multum de ea et cum

<--- Page Split --->

magno impetu repercutitur superius : et ideo facit flatum fortem quando processit tempus ab elevatione materiae. Ex hoc etiam ulterius innotescit quare non sit ventus flatus continui, sed facit unam exsufflationem et cessat, et post facit aliam : non enim exsufflat nisi quando deprimitur vapor a superiori frigido : hoc autem non fit continue : sed cum semel depressus est, tunc confortatur calore loci inferius, et assumptione pluris materiae et iterum elevatur, et tunc secundo repercutitur et exsufflat, et ita alterat vices ascendendo et reflectendo donec abscinditur in toto. Patet etiam ex his quare non est statuum aequalium : hoc enim ideo est, quia nec materia vaporis est aequalis semper, nec aequaliter eodem impetu repercutitur : eo quod frigiditas sit major et minor, et vapor est inaequaliter spissus et rarus inter duos, cum flatus forte sunt multi debiles. Propterea qui adhaerent vapori spisso fiunt ex reliquiis vaporum minus spissorum. Jam ergo enuntiatum est de natura venti in communi, quae est materia ejus, et quare omne esse ipsius, et qualiter pluvia generatur ex vapore humido et grosso, et quare quiescunt venti tempore pluviae, et quare sunt in parte Meridiei et Septentrionis plus quam in aliis : et unde est principium eorum secundum materiam, quoniam a deorsum in sursum : et unde est principium flatus eorum, quoniam a sursum in deorsum.

CAPUT XV.

De causa quae quandoque movet ventos, et quandoque abscindit materiam eorum.

Causa autem quae est secundum divertem patientis, quae aliquando facit

ventos, et aliquando abscindit eos, est sol. Si enim ad terram proximatio solis pauca, et terra non sit multum humida, sol imprimit istam impressionem debilem paucam : quia tunc sol non sufficit elevare vaporem, et terram constat esse constrictam propter siccitatem : et ideo tunc vapor paucus elevatur ab ea, quia secundum parvitatem caloris elevantis erit paucitas caloris elevati. Cum autem sol appropinquat forti appropinquatione sicut in aestate, et terra sit infusa humido bene continuante et non vincente materiam terrae, tunc imprimit impressionem fortem in terra : et vaporis elevati quantitas erit secundum illam mensuram fortitudinis solis in terra disposita modo praedicto : et ideo etiam venti multiplicantur secundum duos dictos modos et in multitudine et paucitate : sic ergo impediuntur venti et concitantur ab eodem sole diversimode se habente. Quandoque autem sol movetur super terram quasi diametro directa : et forte est terra sicca et adusta non potens vaporare, scilicet propter nimiam sui siccitatem, et tunc sol adurit terram, Cujus simile est quando magnus ignis projicitur in ligna pauca arida : calor enim solis tunc multo plus consumit vaporem quam elevet, et ideo vapor frigidus et siccus non potest elevati in aere, et ideo talis calor abscindit ventum : et ideo propter hujusmodi calorem ustivum non invenitur ventus praecipue in terra quae disposita est, ut diximus. Et hoc patet etiam quod inter duos solstitiales circulos terra aduritur, et prohibetur materia ventorum, sicut patuit in capitulo praecedenti : quia sicut dictum est, calor debilis provocat ventositates, et fortis calor abscindit eas. Sermone autem universali dicendo quantum est ex parte efficientis, quod duae sunt causae prohibentes esse ventorum : quarum una est frigus excellens, et altera est calor excellens cum siccitate excellente : cum enim calor et frigus excellunt, et siccitas excellens est cum utroque, tunc

<--- Page Split --->

prohibet vaporem ascendere, qui est venti materia. Cujus quidem causa est, quia frigiditas excellens constringit partes terræ, et siccitas continet eas, nec sinit eas vaporare, quia aperiri non possunt partes : omne autem evaporans apertum est, et pars ejus recedit a parte : caliditas autem consumit et urit plus quam elevet, et siccitas quæ est causa cum caliditate, non habet materiam quæ ad supremum aeris ascendat : et ideo ventus abscinditur et impeditur.

CAPUT XVI.

De locis commoventibus et impedientibus ventos.

plicatur calor in montibus. Alia autem causa est, quia aer calefactus tenetur ibi quasi inclusus et rescæari non potest : et ideo multus fit in eo calor : et reservatur in ipso, et efficitur quasi æstuans : et ille comburit vaporem venti, præcipue in valle : et hæc est causa quare in quibusdam montibus abscinditur ventus, præcipue qui clausi sunt ad Aquilonem, et aperti sunt ad Meridiem. In quibusdam autem locis fit ventus, ubi scilicet non figitur calor solis, et sunt præcipuæ humiditatis quæ continuat et non dissolvit, et fluere facit partes terræ : et ideo in desertis paludibus multi sunt venti, et etiam montium cacuminibus : quia illa sunt vicina frigido aeri, qui quemlibet vaporem percutit, et facit impellere acrem sicut impellitur in vento, sicut diximus superius.

Est autem aliquando etiam a loco causa concitationis et abscissionis ventorum : quandoque enim in medio montium quiescunt venti, et præcipue in tempore calido æstatis, et multiplicatur in locis illis æstus vehemens : et istud necessario erit propter unam duarum causarum : aut ideo quia non est ibi vapor ascendens, eo quod sol ascendere non potest, vel parum respicit loca illa propter umbras montium sempiternas, et ideo paucum elevat in locis illis vaporem : et quia materia est pauca. Sunt etiam venti pauci : aut ideo quia sol elevat quidem ibi vaporem, sed non continue, quia parva hora projicit radium in vallibus montium illorum : et ideo cum primus vapor elevatur, non continue sequitur eum alius vapor qui nutriat et confortet eum : et ideo materia venti abscinditur : et ideo sunt pauci venti. Calor autem est in montibus tempore caumatis propter duas causas, quarum una est : quia sol reflectitur a latere montis in aliud latus alterius montis, et e converso multoties : et ex illa radiorum multiplicatione et divaricatione multi-

CAPUT XVII.

De temporibus in quibus commoventur, et in quibus impediuntur venti.

Contingit autem frequenter flatus ventorum apud ortum Canis. Cum enim sit duplex Canis, scilicet Canis qui lucet ad pedem Orionis, et alius Canis qui lucet ad pedes Geminorum versus Cancrum ad Meridiem, de utroque est verum quod dicitur, quod venti oriuntur in diebus canicularibus. Amplius autem cum duplex sit ortus, scilicet cosmicus, et eliacus : cosmicus autem est, quando oritur in mundo, et præcipue constat cum sole, quod illi dies calidissimi sunt quando Canes sunt sub radiis solis : quia tunc sol est in Cancro versus Leonem, et habet quadruplicem calorem. Unum quidem ex loco cœli qui calidus est ex vicinitate Leonis, ubi est domus Solis. Alium ex directa oppositione ad habita-

<--- Page Split --->

bilem nostram : quia ultra principium Cancri non potest ascendere versus capita nostra. Tertius autem est ex reflexione circuli, quia diu moratur circa eumdem locum circuli signorum : eo quod ibi zodiacus a circulo solstitiali regyrat, et locus in quo movetur uno die, parum differt a loco in quo movetur sequenti die. Quartus autem est ex conjunctione stellarum calidarum : et ideo si terra est infusa humido continuante tantum, elevat multum vaporem, et facit ventum : et sic particulariter non universaliter fit ventus, quando humidum continuans est, propter causas quas diximus apud ortum Canis cosmicum, ut dictum est, praecipue tamen fit ventus quando humidum continuans est non facile separabile a terrestri, sicut est glutinosum et aliquantulum viscosum humidum, quia talis vapor est multum spissus, et facit ventum vehementem. Si autem humidum aqueum abundat et facit fluere terram, adhuc in hujusmodi diebus generatur ventus : quia calor fervidus exsiccat superfluum humidum,et remanet humidum continuans tantum, et hoc dat materiam vento. Scias autem quod Aristoteles alibi dicit, quod generatio pluviarum in diebus canicularibus est per accidens et raro, et hoc contingit propter dictam causam ; quia scilicet fervor caloris exsiccat humidum subtile, quod elevari posset in pluvias, et remanet humidum grossum continuans pulverem super terram et faciens evaporare materiam ventorum. Est autem hoc sciendum quod idem tempus causa est abscissionis ventorum, quia calor temporis talis plus consumit quam elevet de vaporibus : et ideo ex utroque istorum colligitur quod in tempore illo venti sunt rari. Sed qui sunt fortissimi et impetuosi eradicantes arbores et dejicientes aedificia, eo quod tunc non elevatur nisi vapor grossior, qui calidus est primo : et quia aer calidus est, tunc undique a se expellit frigus ad unum locum : et ille fortissime percutit vaporem elevatum, qui percussus

impetuose exsufflat aerem et dejicit ea quae resistunt. Sic ergo intelligitur quod hic dicitur, quod tempus caniculare est causa ventorum fortium, et est causa abscissionis ventorum communium.

Alius autem ortus est duorum Canum qui dicitur elicaus, hoc est, solaris, quando videlicet oriuntur in mane de sub radiis solis, hoc est, quando praecessit eos in tantum quod mane adhuc in tenebris noctis vel auroræ existentibus videri possunt : et hoc est quando sol est versus principium signi Virginis : et tunc tempus habet qualitates quæ sunt frigiditas et siccitas, quæ sunt qualitates autumni : et tunc est tempus ortus ventorum frequentium non impetuosorum. Est autem tempus ortus ventorum frequentium non impetuosorum. Est autem tempus occasus Canis,tempus ventorum, sed non eodem modo : quia duplex est occasus ejus sicut duplex est ortus. Occidit enim occasu cosmico in hyeme quando sol est in signo Sagittarii in fine vel in principio Capricorni : cum enim tunc sol oritur in mundo, tunc occidit id quod est in pedibus Geminorum vel juxta Cancrumbs ad Meridiem ultra zodiacum : et tunc est tempus frigoris : et constringitur terra : et ideo vapor terreus sub terra congregatus, non potest paulatim evaporare : et ideo congregatur donec sol potest aperire terram ut evaporet et fiat ventus : et ideo illo tempore venti fiunt de die : quia tunc sol aperit poros terræ unde exire possit materia ventorum. In nocte autem propter occultationem solis clauditur terra propter frigus : et ideo absciditur materia vaporis, et quiescunt venti, cum nec sit elevans eos nec terram aperiens, quorum utrumque facit sol per diem. Idem autem tempus est etiam causa abscissionis ventorum per hoc quod sol tunc debilis est, et vaporem sufficientem elevare non potest : et etiam quia tunc constricta est terra per frigus, et simul fortiter tenentur partes ejus, et ideo non facile obediunt separationi quæ fit per evaporationem. Occasus autem elicaus

<--- Page Split --->

est, quando occultantur a visibus hominum Canes sub radiis solis: et hoc est in aetate quando sunt dies caniculares, sicut diximus jam superius quando locuti sumus de ortu cosmico sive mundano.

CAPUT XVIII.

Quare Aquilo et collaterales sibi venti magis fiant in vere et in autumno, quam in alio tempore.

Expertum autem est, quod ventus septtentionalis et laterales qui sequuntur ipsum, duo, quorum unus est versus Occidentem vicinior Aquiloni, et alter versus Orientem vicinior eidem Aquiloni, frequentius flant in principio veris et in fine hyemis, quam in aliis temporibus : oportet ergo nos inquirere causam propter quam fit hoc modo : et sufficiat ad haec ratio in communi data, eo quod particularia frequenter propter multas causas aliter et aliter inveniuntur. Dico ergo, quod causa quae in communi ad hoc assignari poterit, est quod hyemi succedit ver in quo sol ascendit ad nostram habitabilem et accenditur calore fortiori quam fuit in hyeme : et ideo tunc calor ille plus elevat de vaporibus quam consumit : et ideo remanent in aere. Aperit etiam terram tunc et separat partem a parte, et disponit ipsam ut evaporare possit et emittere vaporcm intra se conclusum. In illo enim tempore liquescunt nives propter quas terra per frigus aquae nivis constringitur, et per humorem superficictenus conglutinatur. Propter quas duas causas paulatim evaporat quod in ea per hyemem est congregatum: et ideo sole ascendente terra exsiccatur et aperitur : et tunc non velociter egrcditur vapor, quia radii solis aliquantu-

lum calefaciunt eum, et per illum calorem elevatur ad aeris superficiem, et facit ventum. Oportet autem addere huic sermonl Aristotelis, quare ventus ille tunc abundans fit ex parte Septentrionis : quia ex dicto non habetur nisi quod ventus tunc abundat. Et ad hoc sciendum quod tunc sol ascendit a Meridie, et tam in aere quam sub terra frigus et vapores frigidos quasi ante se impellens fugat versus Aquilonem, et ibi non potentes cadere ulterius dictis causis, tunc erumpunt. Idem autem ventus Aquilonaris etiam, sicut expertum est, multiplicatur in autumno, et praecipue sole declinante versus finem Virginis vel in Libra sole existente et ultra parum : et licet hujusmodi causam jam dixerimus in genere, tamen in specie, quare tunc flat Septentrio et sui collaterales, est hic dicendum. Est autem haec causa, quia aer in Aquilone tunc incipit infrigidari propter discessum solis a signis Aquilonaribus : et ideo calor relictus in terra remittitur a fervore consumente vaporem : et ideo multiplicatur vapor ex terra, et ascendit continue super aerem, et impellit eum ab Aquilone : et ideo multiplicatur ventus Aquilonaris et laterales ejus utrique. Hae sunt ergo causa pro quibus in dictis temporibus multiplicatur ventus Aquilonaris et laterales ejus.

CAPUT XIX.

De locis habitabilibus et inhabitabilibus in quibus oriuntur venti.

Quia autem jam determinata sunt ea quae de ventis in se determinanda erant in universali, oportet determinari ea quae de ventis singulis sunt dicenda. Sed quia venti singulares et speciales

<--- Page Split --->

differunt per loca, oportet nos prius dicere de loco. Locus autem sciri non potest nisi sciatur terræ divisio : pomemus ergo hic terræ divisionem quantum pertinet ad præsentem speculationem : quoniam alibi in libro de locis hrbitabilibus ex intentione speculabimur de illis locis quæ habitantur et quæ non habitantur. Quantum autem ad præsentem pertinet speculationem sciendum, quod tota terra in duas dividitur dispositiones, si consideretur in relatione ad habitantem : quando quædam pars ejus est habitabilis, quædam autem pars ejus est inhabitabilis. Pars autem inhabitabilis in duas dividitur regiones secundum duas causas quæ destruunt habitationem : quarum una est vehementia caloris, et

Ex vehementia caloris triplici de cussa potest habitatìo impediri. duabus vel in tribus causis convenientibus secundum viam derivationis, ut dicunt præcipui Philosophi, Ptolemæus et Avicenna, Theodorus Messeneich : quarum una est reflexio diametri in seipsum : et hæc est ubique in viam solis inter duos solstitiales, et hæc sola non destruit habitationem : quia aliter sequeretur, quod inter solstitialem æstivalem et æquinotcialem nullus habitaret, quod falsum est : quia Æthiopia et aliae terræ ultra Æthiopiam ibi sunt, et civitas Harim famosa apud Philosophos est sub æquinoctiali. Alia causa est brevitas diametri solis ut est ibi reflexio radii in seipsum : et hæc causa destruit habitationem : quia ibi sol vicinius est juxta terram : et radius ejus incidit terræ perpendiculariter : et quod super terram describit duos angulos rectos, et ideo reflectitur in seipsum, et facit incendium : et hæc est causa quare perspectivi dicunt terram inhabitabilem, quæ, est inter æquinotcialem et solstitialem hyemalem. Tertia causa est mora solis quasi in uno loco partis æquinoticialis, eo quod tantum motu ejus quem habet in zodiaco, minimum quid variatur de

æquinoticialibus partibus : et hæc est causa caloris circa punctum utriusque solstitii : quia cum ibi arcus zodiaci regyret, videtur sol quasi stare in loco uno, et parum variat de partibus æquinoctialibus. Mora autem solis in loco uno facit incendium, quando reflectitur in seipsum : et hæc est causa quare Æthiopia calidior est quam sit regio quæ est sub æquinoctiali. Omnes autem hæ tres causæ conjunguntur sub tropico hyemali in Meridie : et ideo maximum incendium est sole in Capricorno existente, et terra inhabitabilis propter calorem et inhabitabilior omni terra.

Propter frigus autem terra est inhabitabilis tribus oppositis causis. Quarum prima est : radius solis ibi incidens terræ angulum facit valde obtusum cum radio qui a terra repercutitur, et ideo illi duo radii quasi nullum faciunt calorem. Secunda causa est, quia maxime distat sol a longitudine diametri. Tertia autem causa est, quia ibi nihil temporis sol moratur : quia nunquam ibi præsens existit. Et duabus quidem causis, scilicet prima et ultima, terra quæ est sub polo Australi perpetui existit frigoris. Ex omnibus autem tribus inhabitabilis propter frigus sempiternum est regio sita sub polo Aquilonari ; et ideo ibi est vehementia frigoris et gravitas magna continue gravans elementa superiora. Frigus enim quod est apud nos, evenit propter elongationem solis a nobis : et ideo cum ibi solis elongatio multiplicetur propter omnes dictas tres causas, constat quod ibi destruitur habitatio propter frigus sempiternum. Et hæc in generatione de habitatione terræ in qua venti oriuntur, sufficiant : quoniam quantum de terra habitetur et quantum non, usque nunc experimento sciri non potuit, ut dicit Ptolemaeus.

<--- Page Split --->

CAPUT XX.

De locis in quibus oriuntur duodecim venti, et de figura in qua est imaginatio eorum.

Secundum autem diversum ortum solis et occasum super partem mundi habitabilem sunt venti duodecim. Qui enim frequentius nominati sunt apud veteres sunt quatuor, Septentrio, Meridies, Subsolanus ab Oriente veniens, et Favonius ab Occidente. Innominati autem sunt collaterales hic: inter Septentrionem enim et Subsolanum sunt duo venti, quorum unus magis sequitur Septentrionem quem signavimus per punctum A : alter magis conjungitur Subsolano quem notamus per punctum B. Eodem modo in alia quarta habitabilis terræ inter Aquilonem sive Septentrionem et Favonium sunt duo venti: quorum unus vicinior est Septentrioni, quem signo in puncto G: et alter est vicinior Favonio, quem signo in puncto D. Similiter in tertia quarta terræ sunt duo laterales venti, scilicet inter Meridiem et Favonium, quorum unus plus conjungitur Favonio, qui assignatur in puncto T: et alter plus conjungitur Meridiano, quem pono in puncto R. In quarta etiam sunt venti collaterales duobus principalibus, scilicet inter Meridiem et Subsolanum, quorum unus plus sequitur Meridiem quem signamus in puncto c: et alter plus conjungitur Subsolano, quem nominamus per punctum H. Puncta autem notantia ventos principales constituimus r vocare Subsolanum ab Oriente: punctum autem s damus Favonio ab Occidente : Septentrioni autem damus punctum K, et Meridiei damus punctum : et L tunc figuramus figuram repræsentantem illud quod diximus per hunc modum.

CAPUT XXI.
Et est digressio declarans quare venti sunt?duodecim.

Quæret aliquis unde est, quod ventus dicitur differre per speciem et numerum? per speciem quidem, quod unus dicitur frigidus et siccus, sicut Aquilo : et alter calidus et humidus, sicut Meridies : et alter frigidus et humidus, sicut Favonius : alter autem calidus et siccus, sicut Subsolanus. Non enim videtur conveniens, cum omnis ventus quantum ad materiam suæ essentiae sit frigidus et siccus, eo quod ex vapore frigido et sicco. Si enim dicat quod hoc est ex loco, videbitur inconveniens. cum locus sit de extrinsecis accidentibus rei : ab extrinseco enim accidentali nulla res sumit speciem vel numerum.

<--- Page Split --->

Est autem rursus quaestio, quomodo duodecim venti esse supponantur, cum multo plures esse videantur? sicut enim duo ponuntur inter Aquilonem et Subsolanum, quorum alter vicinior est uni, et reliquus vicinior est alteri: ita debet unus sumi per æquidistantiam ab utroque: et sic essent venti scilicet sedecim. Si autem rursus inter laterales ventos medius per æquidistantiam sumeretur, adderentur prædictis sedecim multo plures. Amplius cum in quolibet puncto habitabilis regionis elevari possit vapor, videtur quod tot sunt venti, quot sunt puncta in circuitu terra habitabilis. Est enim ulterius inquirendum, quare ventus movetur ad oppositum situm sicut Aquilo ad Meridiem, et econtra Meridies ad Aquilonem, et sic de aliis ventis? Vapor enim qui est radix venti, aut sequitur motum ejus quod elevat ipsum, et hoc est calidum, et tunc directe deberet ascendere: aut sequitur motum materia quæ est terrestris, et tunc directe deberet descendere. Amplius si motus ejus est ad latus, qui facit ipsum potius moveri ad unum latus quam ad aliud? videtur enim ita debere moveri Aquilo ad Orientem sicut ad Meridiem. Amplius quare non movetur Aquilo ad inferiorem partem terræ vel ulterius procedendo ad Aquilonem? Cum enim nihil generatorum naturaliter in uno loco, moveatur per naturam ad locum oppositum, si Aquilo generatur in loco Aquilonari, videtur quod per naturam moveatur ad eumdem, et non ad locum oppositum. Cum autem in omnibus ventis sit motus ad oppositum locum suæ generationis, videtur hoc esse violentum et contra naturam, aut mirabilis erit natura ventorum et ignota nobis.

Ad hæc autem omnia dicit oportet, quod ea salva supponi oportet quæ dicta sunt de natura specie et numero ventorum: quoniam illa per sensum probantur, quæ probatio in naturis rerum certissima est, et plus dignitatis habet quam ratio sine experimento. Quod autem pri-

mo objicitur, non difficile est solvere : quia licet ventus per naturam unus sit, tamen per dispositiones et formas quas participat illa materia ex loco in quo elevatur vapor, vel per quæ flat ventus, speciei accipit diversitatem, sicut supra diximus de Australi vento, quod licet per naturam materiae frigidus sit, tamen ex loco per quem flat, adhæret ei multus calor et multus humor : et licet locus sit rei extrinsecus, secundum quod est superficies corporis continens, tamen secundum quod illa superficies est informata qualitatibus activis et passivis, locus est generans locatum, ut dicit Porphyrius : et habet causalitatem ad locatum, quam habet pater ad filium per aliquem modum : et sic locus dat intrinsecum, licet sit extrinsecus : et hoc modo penes locum accipiuntur species et numeri ventorum.

Ad secundam autem quare venti sunt duodecim diversi diversas assignant causas et rationes : ego autem hic ponam tres, et infra in capitulo speciali ponam rationes Varronis et Senecæ. Prima autem ratio est, quod circulus cœlestis, qui primus motor est omnium inferiorum ab Oriente in Occidentem et ab Aquilone in Meridiem omnes in se continens stellas, dividitur in duodecim signa, sive domos, quorum enumeratio incipit a signo ascendente sive emergente super horizontem, inter quod et quartum quod est in angulo sub medio terræ oppositum medio cœli, sunt duo, scilicet secundum et tertium. Similiter inter quartum et id quod est in Occidente, quod opponitur ascendenti super horizontem, et est septimum a primo, sunt etiam duo, scilicet quintum et sextum. Eodem modo inter septimum et id quod est in medio cœli super terram, quod est decimum ab ascendente, sunt duo, scilicet octavum et nonum. Inter decimum etiam quod est in medio cœli et ascendens primum sunt duo, scilicet undecimum et duodecimum. Hæc autem signa licet secundum dicta Ptolemaei causalitatem habeant super omnia quæcumque oriuntur in mun-

<--- Page Split --->

do, et generatio et esse omnium per ipsa mensuretur, tamen præcipue causant ventos : et quia duodecim sunt, tria scilicet Orientalia circumstantia æquinotcialem in Oriente, et tria circumstantia eumdem in Occidente, et tria Aquilonaria circumstantia tropicum æstivum, et tria Mcridionalia circumstantia tropicum Australem, propter hoc duodecim venti sunt in eisdem sitibus signorum, quorum tres sunt Orientales, unus principalis et duo laterales : et tres sunt Occidentales, unus principalis et duo laterales : et tres sunt Aquilonares, unus principalis et duo laterales : et tres sunt Meridionales, unus principalis et duo laterales. Nec quisquam dicat quod hæc ratio non sit naturalis, quia dicit Aristoteles quod Astrologia altera pars est physicae : et Ptolemaëus dicit quod oportet in talibus consideratorem cœli physicum esse. De natura enim cœli est, quod sic moveat terram, et in illo citius deprehenditur motus ejus quam in ventis.

Secunda autem ratio est : quia principales venti probantur esse per conjugationes quatuor qualitatum : et oportet quod aliquot siti medi, eo quod in medio sibi communicant extrema contraria : aut ergo communicant contraria æqualiter, aut inæqualiter. Si æqualiter, tunc oporteret quod aliquis vapor esset per naturam æqualiter frigidus et calidus: quando autem contraria participantur æqualiter, utrumque excludit alterum : vapor ergo ille nec calidus remaneret, nec frigidus : et eadem objectio est de humido et sicco. Cum autem hoc sit inconveniens, constat quod nullus ventus participat contraria æqualiter : ergo non generantur inter duos ventos contrarios per æquidistantiam ubturoque: quia si in loco æquidistanti generetur, tunc oporteret quod contraria haberet æqualiter : ergo oportet quod non æquidistanter generetur. Sed quando non est medium æquidistans, tunc oportet duo esse media, unum in quo plus vincat unum contrariorum, et aliud in quo plus vincat

alterum : et sic necessario cuilibet vento simplici duo generantur collaterales, ut dictum est supra, et nullus est per æquidistantiam inter utrumque.

Tertia autem ratio satisfacit ad id quod videtur probari, quod in quolibet puncto debet generari ventus. Supra enim diximus quod ventus generatur ex vapore magnæ latitudinis, et ideo egressus ejus non est ex puncto, sed e regione una quæ ad minus proportionatur uni signo manenti : et ideo non possunt esse plura signa collateralia uni quam duo : propterea non esset sensibilis participatio qualitatis activæ vel passivæ secundum locum parvum : sed oportet quod sit in aliqua mobili quantitate.

Ad hoc autem quod ulterius quæritur, quare ventus ad oppositum situm movetur ? dicendum quod prima causa est in stellis quæ circulariter moventur : sicut enim dicit Alpetragius, quod causatur a motu circularis corporis, debet aliquo modo circulare esse : et ideo etiam mare quod influit et refluit, quantum potest circulum imitatur : et alia similiter : et ideo venti etiam circulariter circa terram moventur : et ideo motu suo describunt arcum qui protenditur ad situm oppositum. Alia autem causa magis physica est, quod vapor venti generetur a calore, ut dictum est : expellitur et percutitur a frigore : hoc autem frigus est post ipsum, et ideo impellit ipsum ante se ad situm oppositum. Si autem quæritur, quæ causa sit quod frigus semper est post vaporem ? dicendum quod in regione omni in qua flat ventus, frigus semper impellitur ad extremum propter diffusionem radiorum solis in ipsa, et præcipue frigus terrestre, et cum est ad extremum, tunc dissolvitur regio quæ est post ipsum frigida et remanet : et ideo impellit vaporem elevatum ante se ad situm oppositum : non enim directe potest ascendere propter frigus obvians in aere : nec potest descendere propter calorem elevantem : nec potest retroire propter frigus quod est post ipsum : et ideo necesse est

<--- Page Split --->

quod moveatur ante se ad situm oppositum. Quod autem objicitur, quod nihil movetur extra locum suae generationis per naturam, dicendum quod hoc verum est : sed sicut supra diximus vapor induit aliquid de natura aeris : et ideo elevatur ad locum aeris, in aere ubique est locus suus in quantum est vapor habens aliquid de natura et raritate aeris. Quod autem ad latus movetur, habet quod est in eo agens calidum et repercutiens frigidum : et ita nec ascendit nec descendit : et dicta est causa quare movetur ad situm oppositum ante se : et sic soluta sunt omnia quaecumque sunt objecta.

CAPUT XXII.

Et est digressio declarans quare duodecim venti secundum Varronem et Senecam sunt, et quæ sunt nomina eorum, et quæ est figura repræsentans illud.

Ut autem completius sciantur naturae ventorum, interponemus ea similiter quae dixit Varro Astronomus, et Seneca in libro de Qnæstionibus naturalibus. Varro autem sicut vir diligens et studiosus studuit rationi quare duodecim sunt, et duodecim ventos esse dicit : non enim in eodem loco sol semper oritur aut occidit : sed alius est ortus ejus atque occasus in æquinotciali, quia Aries et Libra : et alius est ortus ejus et occasus in solstitiali æstivo, quia finis Geminorum et principium Cancri : et alius est ortus ejus et occasus in solstitiali hyemali, quia finis Sagittarii et principium Capricorni : et ideo secundum Varronem ventus qui surgit ab Oriente æquinotciali Subsolanus apud nos dicitur : ab Oriente autem hyberno Eurus exit, quem nos dicimus Vulturnum : ab Oriente autem solstitiali æstivo apud nos sine nomine est, quod Græci

tamen kieckian vocant . Æquinoticialis autem Occidens Favonium mittit, quem zephyrum esse dicunt : a solstitiali autem æstivo Occidente Corus venit : ab Occidente hyberno Africus ruens et furibundus, apud Græcos hyps dicitur : a Septentrionali autem latere summus est Aquilo, medius Septentrio, imus Trachias, huic deest apud nos vocabulum : a Meridiano autem axe Euronotus est : deinde Notus, qui Latine Auster dicitur : deinde Leuconotus, qui apud nos sine nomine est : placet autem duodecim esse ventos, non quia ubique sint tot, sed quia nusquam plures. Qui autem duodecim ventos esse dixerunt, ratione hac dixerunt, quia tot sunt cæli discrimina. Cælum enim dividit per circulos quinque qui per mundi cardines eunt. His sextus accedit, qui superiorem partem mundi ab inferiori secernit : hunc Græci horizonta vocant, unde finitor est visus. Adjiciendus est his circulus Meridianus, qui horizonta rectis angulis secat : ergo horizon v illos orbes efficit, x partes, scilicet v ab ortu, et v ab occasu. Meridianus autem circulus qui horizonti contrariatur, regiones duas adjicit : et sic duodecim aer discrimina accipit, et totidem facit ventos. His autem verbis per omnia videtur consentire Seneca. Sunt enim quinque circuli magni, quorum quilibet sphæram in duo æqualia secat, sicut faciunt duo coluri, qui polos mundi transeunt : et æquinoticialis, qui venit ab Oriente in Occidentem : et zodiacus, qui venit a solstitiali æstivo per duo puncta æquinoctii usque ad solstitialem hyemalem. Quintus autem est circulus Meridiei, qui variatur secundum diversitatem distantiae ab Oriente mundi, secat tamen sphæram in duo media, et incipit a polo Septentrionali, et transit per Zenith capitis illius cujus ipse est Meridianus, et vadens per æquinotcialem, reyrat per polum Australem in polum Septentrionalem unde incepit. Et isti non sunt quinque circuli de quibus loquitur Varro. Circulus autem qui omnes hos secat in duo media, di-

<--- Page Split --->

stinguens inferiùs hemisphærium a superiori, horizon est, qui est sicut superficies quaedam secans terram in duo media, et extensa usque in quatuor puncta Orientis et Occidentis, Septentrionis et Meridiei. Circuli autem de quibus Varro loquitur, sunt duo paralleli circuli, qui describuntur motu poli zodiaci, et duo tropici æstivus et hyemalis, et circulus æquinoticialis. Horum enim quilibet dividitur per horizontem in duo: licet non quilibet per quemlibet horizontem dividatur in duo æqualia: obliquus enim horizon tropicos per inæqualia secat: Meridianus autem horizontem in duo æqualia secans, duas regiones, Orientalem scilicet et Occidentalem facit in hemisphærio. Secundum ergo has divisiones tres partes sunt ab Oriente super Occidentem, scilicet ortus ab æquinoticiali, et ortus a tropico æstivo, et ortus solis a tropico hyberno sive hyemali: tres enim sunt ab occasu, scilicet occasus ab æquinoctiali, et est occasus a tropico æstivo, et occasus a tropico hyberno: tres etiam sunt in Aquilone, scilicet a Meridiano directe secante parallelogram Aquilonarem: et a parte Orientali versus colurum tres similiter in Meridie, scilicet directe in Meridionali secante parallelogram Australem ad angulos rectos sphærales: et unus ex parte Orientis versus colurum, et alter ex parte Occidentis versus colurum. Horum autem omnium figura est hic. Describemus enim circulum qui est in loco duorum colurorum: eo quod in plano aliter describere non possumus. Circulus autem sit semper qui estABCD. Et sit A Aquilo, et B Meridies, et C Oriens, et D Occidens: et ponam quod centrum sit E, quod est loco terræ: deinde ducam diametrum A B quæ est loco Meridionalis circuli, et ducam diametrum C D quæ est loco æquinoticialis. Signabo etiam in quarta circuli A D duo puncta G F, et alia duo in quarta quæ est A C respondentia illis quæ sunt H I: et protraham lineas duas G H quæ est loci tropici æstivi, et lineam F I quæ est in loco paralleli Aqui-

lonaris: et eodem modo faciam ex parte paralleli Meridiei, signando circulum tropicum hyemalem per lineam k s et parallelum Meridionalem m n: duo autem loca in quibus circulus Meridici secat duos parallelos, signabo duobus punctis, quorum unum est ex parte Aquilonis quod est o, et alterum ex parte Meridici, quod est p: circulus autem horizontis notabitur per superficiem in medio circulorum contentam: et dico tunc quod a quolibet punctorum dictorum secundum Varronem venit unus ventus, cujus venti nomen supra est positum in Græco vel in Latino, et ponam etiam in figura polum sphærii ut levior sit doctrina.

CAPUT XXIII.

Et est digressio declarans descriptionem Isidori et usualem ventorum.

Usus vero ponit ventos certos, duodecim et duos erraticos, qui etiam potius aura

<--- Page Split --->

quaedam sunt quam venti, quorum nomina et rationes nominum sunt ista. Sunt enim, ut dictum est, quatuor principales, quorum primus veniens ab Oriente dicitur Subsolanus, a Meridie autem venit Auster, ab Occidente Favonius, a Septentrione venit ventus ejusdem nominis qui Septentrio vocatur : quilibet istorum geminos habet sibi hinc inde conjunctos. Subsolanus enim a latere dextro Vulturnum habet, a leva Eurum. Auster autem a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum. Favonius autem a dextris, hoc est, versus Meridiem habet Africum, a leva autem sive versus Aquilonem habet Corum. Septentrio autem a dextris versus Occidentem habet Cricium, a sinistris autem versus Orientem habet Aquilonem. Subsolanus autem dicitur, eo quod ipse nascitur sub radiis solis cum oritur in æquinoctiali. Eurus autem dicitur, eo quod ab Eoo, id est, Oriente veniat. Vulturnus autem, eo quod alte tonat : unde Lucretius poeta dicit :

Altitonans Vulturnus et Auster fulmine pollens.

Auster autem dicitur quasi haurister, eo quod aquas haurit : et hoc est quod Graece Notus vocatur secundum dicta Auctorum, eo quod pestilentiam facit : aliquando Euroauster dicitur, eo quod ex una parte habeat Eurum, et ex alia Austrum. Similiter dicitur Austerafricus, eo quod junctus sit hinc inde Austro et Africo. Hic idem dicitur bitonotus, eo quod sit eryps, id est, hinc et inde notus. Zephyrus autem Graeco nomine appellatur, eo quod flores et gramina ejus flatu vivificentur. Zea enim est, et zoe est vivere. Hic Latine aliquando Favonius dicitur, eo quod foveat ea quae nascuntur de terra. Africus autem dicitur, eo quod frequenter in Africa initium accipit flandi. Corus autem qui flat ab Occidente tropici æstivi, sic dicitur, eo quod circulum ventorum quasi claudit, et ad se trahit. Hic ab Antiquis Caurus dicebatur, et a

pluribus vocatur argestes ventus. Septentrio autem dicitur, eo quod veniat ab Ursa majori et minori, ubi septem stellæ trahunt circulum circa polum Aquilonarem. Circus autem dictus est, eo quod Coro sit junctus, et aliquem ejus habet effectum . Aquilo autem dicitur , quia aquas ligat et stringit, et nubes dissipat. Hic idem Boreas aliquando dicitur a loco in quo oritur : flat enim ab Hyperboreis montibus, propter quod dictum est supra, quod flat a montibus altis longe distantibus a nobis : et ideo purus venit ad nos. Inter omnes hos ventos licet sint quatuor principales, tamen duo tantum dicuntur esse cardinales venti, scilicet Septentrio et Meridies : quia nascuntur in locis ubi major est exsufflatio ventorum : et quia certis anni temporibus frequenter flant, sicut supra diximus, quia in vere et in autumno flat Septentrio : ideo flabra Aquilonis dicuntur etesie, eo quod annus Graece dicitur etos, et certo tempore anni venit flatus Aquilonis. Huic autem contrarius est flatus Meridiei. Erraticorum autem ventorum unus est frequentius in ripa maris, et alius in mari : in ripa quidem propter debilitatem suam dicitur aura, quasi aereus flatus. In mari autem flans altanus dicitur, eo quod in alto mari flat. Mare enim altum dicitur aliquantulum. Tamen ab hac descriptione differentem dicunt quidam aliquorum ventorum transpositionem : dicunt enim quod Eurus Subsolano conjungitur versus torridam, et ideo magis calidus est quam Subsolanus, et est minus siccus, eo quod respicit Meridionalem : Vulturnus autem subjungitur Subsolano ex parte Aquilonis. Similiter Zephyrus collateralis est Favonio ex parte Meridiei, Circius autem ex parte Septentrionis . Superior autem descriptio quæ Isidori est, conjunxit Favonio Africum et Corum. Similiter dicunt quod Austro ex parte Orientis conjungitur Africus, ex parte Occidentis Notus, et huic conjunxit Isidorus Euroaustrum et Austroafricum. Similiter dicunt quod Corus collateralis

<--- Page Split --->

est Boreæ ex parte Orientis et Aquilo ex parte Occidentis : et huic conjunxit Isidorus Circium et Aquilonem. De his autem sunt versus.

Sunt Subsolanus, Vulturnus, et Eurus eoi

id est, Orientales.

Atque die medio Notus hæret, et Africus Austro. Circus occasu Zephyrusque Favonius afflant. Adveniunt Aquilo, Boreas et Corus ab alto.

Ut autem utraque istarum descriptionum melius sciatur, ponemus duas figuras, unam descriptionis primæ, et alteram descriptionis secundæ : neque oportet nos laborare in considerando istas descriptiones, quia non distinguuntur nisi in nominibus ventorum. Attendendum tamen, quod licet venti sint tot, tamen fere quælitet terra habet ventos qui in ea frequentius flant, sicut dicit Seneca, sicut in Gallia frequentius flat Circius, et in Germania Occidentali frequentius Favonius : juxta montes autem qui Alpes dicuntur, frequentius flat Septentrio, et sic de aliis. Attende etiam, quod secundum situm ventorum dicuntur calidi et humidi et sicci vel frigidi, sicut prædictum est.

USUALIS.

Oricns.

Occidens.

ISIDORUS.

Oriens.

Occidens.

CAPUT XXIV.

Quare plures venti sunt in Septentrione et Austro, quam in aliis partibus orbis.

Est autem necesse dicere, quare plures sunt venti in Meridie et Septentrione nostræ habitabilis, quam in aliis partibus ejus. Causa autem est quia sol ascendens nunqua mottom terram habitabilem radiis suis implet, nisi quando stat in loco circuli Meridiani : et tunc operatio ejus est fortis et respicit tunc radiis suis Aquilonem et Meridiem : et quia fortis est, ideo multum contrahit et elevat vaporem : et quia non diu stat, sed statim declinat a cardine cœli sive a Meridiano, ideo non consumit vaporem in illis locis elevatum : sed generantur inde nives et pluviæ, quarum licet inundatio sit in locis mediis inter Orientem et Occidentem, sic-

<--- Page Split --->

ut supra diximus : tamen frigiditate sua et humore impellit vaporem terræ at utramque extremam regionem, hoc est, ad Aquilonem et Meridiem : et ideo fiunt ibi multi venti, quia sol ibi elevat de terra vapores expulsos, et tunc obvians in aere frigus percutit eos, et fiunt venti. Nisi autem ita intelligatur quod dicit Aristoteles, obviat superius dictis, ubi habitum est quod solis mota est parva in parte Septentrionis et Meridiei, et ideo operatio debilis est et pluviae paucæ et venti multi. E contrario autem est in Oriente et Occidente et locis mediis inter Orientem et Occidentem. Insuper etiam quod supra habitum est, intellectum est de Septentrione et Meridie totius mundi : hoc autem quod dictum est, dictum est de Septentrione et Meridie habitabilis nostræ, ita quod Meridies et Septentrio sunt partes ipsius habitabilis partis terræ. Est etiam attendendum hic, quod cum vapor terreus cedit soli et pluviis ad unam partem, tunc non cedit ad aliam nisi parum : et hæc est causa quare isti duo venti nunquam flant fortiter simul, sed uno eorum fortificato, debilitatur alter, nisi forte rarissime hoc contingat.

CAPUT XXV.

Quare Orientales venti sunt meliores ventis Occidentibus : in quo est digressio declarans complexionem ventorum.

Venti etiam Orientales calidiores sunt ventis Occidentibus. Licet enim ventus sit ex vapore frigido et sicco, tamen ex loco in quo oritur et per quem vadit flatus ejus, acquirit aliquando proprietatem alterius complexionis : et hoc modo dicimus quod Aquilo est ventus frigidus et siccus, et Meridies calidus et humidus, et Orientalis calidus et siccus, et Occidenta-

lis frigidus et humidus. Laterales autem venti habent proprietates principalium re, missas, et aliquid participant qualitatis illius venti versus quem habent generationem. Non autem per viam illarum tantum dicitur Orientalis calidior Occidentali : sed etiam ideo, quia sol diutius agit in vaporem Orientalis venti quam agatin vaporem venti Occidentalis : licet enim mora solis quasi semper sit aequalis, ita quod ita diu ascendit in Orientem sicut descendit in Occidentem, tamen triplicem virtutem infundit vapori Orientali, et non nisi simpliciter infundit virtutem suam vapori Occidentali. In Oriente enim primo emittit radium initians calorem in eo, et secundo per paulatinum accessum auget calorem generatum, et tertio per præsentiam corporalem consumit eum et trahit secum aliquamdiu : et tunc deinde incipit declinare ab eo et tum remitti incipit calor vaporis. In Occidente autem versus nos non ita procedit, sed vapore vix illuminato statim cadit sol sub habitabilem nostram, et majorem vaporis partem trahit secum, et remanet frigidius et grossius vaporis super Orientem sole non præsente, et ideo frigidior est ventus.

Ex dictis autem jam duo patent, quorum unum est, quod licet ventus Orientaris calidior sit vento Occidentali et subtilior et clarior, tamen in mane cum sol agit in ipsum, calidior est et purior et subtilior et sanior, quam post Meridiem quando sol declinat ab ipso : eo quod tunc incipit vapor frigiditate propria et loci inspissari et turbari, et frigidiorem reddit ventum. E contrario autem est de Occidentali propter oppositam causam. Alterum autem quare rubor in mane significat pluviam, et in sero significat serenum : quia scilicet in mane rubor est signum, quod sol vaporem elevatum in inferiori hemisphaerio trahit secum ad superius, et ibi calore suo facit ascendere ad locum altum frigidum ubi est generatio pluviarum. In sero autem rubor signum est, quod sol vaporem elevatum in superiori hemisphaerio trahit secum

<--- Page Split --->

ad inferius hemisphærium et emundat superius hemisphærium et serenat ipsum a vaporibus ex quibus generantur pluviae.

Patet etiam ex his, quod sol aliquando est causa abscissionis ventorum, et quandoque est causa alterationis ventorum. Causa autem ventorum est duplex, scilicet generando et elevando vaporem : quia vapor aliquando generatus stat usque ad locum ubi a frigiditate qua repercutitur elevari non potest, et sol calefaciendo eum elevat, et tunc fit ventus, et hoc modo præcipue flat ventus in die et abscinditur in nocte. Abscissionis autem ventorum est causa duplex, scilicet per fervorem et remotionem. Per fervorem quidem quando ita calidus est, quod multo plus consumit de vapore quam elevet : quia tunc id quod est in terra extrahendo consumit et redigit terram in pulverem, qui propter nimiam siccitatem evaporare non potest. Per remotionem autem cum adeo oblique respicit terram aliquantulum, quod frigus congelans fortissime inducitur : tunc enim pars terræ ita cohæret parti, quod non potest separari vapor ab ipsa, et sol debilis caloris est, quod quasi nihil elevat. Causa autem alterationis est sicut diximus de vento Orientali et de vento Occidentalii : quia hos præcipue alterat, eo quod illis obviat in cursu suo cum moventur ab Oriente in Occidentem.

CAPUT XXVI.

Quare ventus Meridianus facit pluvias, et Aquilonaris dissipat eas.

Est etiam consideratione dignum quare ventus Meridiei excitat nubes turbidas, et aggregat eas quando sparsæ sunt in coelo, et inspissat partes earum. Septentrio autem e contrario facit : quia

delet nubes, et separat partes earum. Causa autem hujus proxima quidem est, quod Meridies habet curvitatem in flatu suo, et vapore flatum faciente sicut res lata et longa et spissa, cujus extrema sunt flexuosa, hoc est, versus medium sui inflexa, et involuta continue : et ideo cum flat, involvit in se partes nubium inventas et generatas suo calore in aere in omni via per quam transit : et ideo in flatu suo nubes aggregantur, et partes earum componuntur et inspissantur et ingrossantur, et efficiuntur turbida et descendentes per pluvias. Septentrio autem est recti flatus sicut res cujus extrema continue secundum rectam lineam distrahuntur a medio, et ideo etiam distrahit partes nubium inventas in aere, et dividit eas ab invicem, et sua frigiditate reprimit terram ne materia vaporis ascendat, et ideo inducit serenitatem. Si autem ulterius aliquis quaerat, quare extrema in Meridionali vento sunt flexuosa, et in Aquilone distracta et recta? Dico hujus esse tres causas simul congregatas. Una quidem est ex parte Meridiei, continua est materiae vaporis humidi elevatio, propter quam pars vaporis intrat in vaporem et inspissatur, et ideo extrema ejus contrahuntur in seipsa : quia spissando facit eum infrigidari aliquantulum, et accedere ad naturam aquæ. Secunda autem causa est pugna duorum vaporum, quorum neuter intra se claudit reliquum, sed inveniunt in aere se, et cum humidum fugatur a sicco, inflectitur et convolvitur in seipsum. Tertia causa quæ potissima est hæc, quod Meridionalis a flatu suo a calida regione venit in frigidam : et ideo quanto plus venit flando ad Aquilonem, tanto plus generatur et inspissatur : et cum in extremis minus dominetur calor elevans quam in medio, ideo in extremis spissatur et convolvitur in seipsum, et efficitur flexuosus. Horum autem trium opposita sunt in vento Aquilonari, et ideo ipse est motus venti. Adhuc autem ut facilius istud imaginetur, faciemus figuram. Sit

<--- Page Split --->

enim habitabilis natura frigidi circulusABCD, et linea L M N : et sit locus frigoris in aere o P Q, aut si aer inter frigus et terram, E F G fit Aquilo cujus extrema F G distrahuntur e medio, quod est E : etHIKfit Meridionalis, cujus extrema I et K convolvuntur versus medium, quod est H, sicut apparet in hac descriptione, etc.

Aquilo
Terra
Meridies

<--- Page Split --->