TRACTATUS III

DE AQUIS.

CAPUT I.

Quæ sit tractatus intentio, et de duabus opinionibus Antiquorum, et de esse et de generatione maris.

At quia jam complevimus considerationem de maribus et fluminibus, et quare flumina fluunt a quibusdam locis, et a quibusdam locis abscinduntur, nunc in hoc consequentii tractatu dicamus esse maris et generationem ejus 1, et quare multum sal est in eo, et qualiter, et unde est initium esse ejus et cursus secundum locum. Dicemus autem primo de esse maris et fluxu ejus et salsedine secundum opinionem aliorum, et deinde secundum sententiam nostram. Dixerunt autem quidam Theologi speculantes res divinas et substantias coelestes quæ sunt orbes, et effectus eorum, qui sunt Hesiodistæ, quod mare secundum virtutem manandi quoad fluxum et influxum, et manat ex orbe, et causa et radix et fluxus ejus est in ipso : et inde est principium

et causa efficiens fluxus ejus. Et isti dixerunt verum, quod causa influxus et refluxus est ex orbe lunæ, sicut alibi determinatum est. Et dixerunt etiam quod diversitas omnis status motus ejus est secundum diversitatem status motus orbis : et hoc est verum quoad influxum et refluxum : quia secundum quod variatur luna accedendo et recedendo ad solem vel a sole, sic variatur mare effluendo et refluendo. Hoc autem nos verificavimus in libro de Effectibus planetarum in elementis, qui dicitur liber de Causis proprietatum elementorum. Quod autem orbis movet mare, contingit propter mobilitatem ejus : quia ipse se habet ut motor et causa respectu istorum inferiorum : nec hic tangitur ista opinio nisi ut sciatur esse insufficiens, quia non demonstrat aliquid de esse maris, sed tantum ejus influxum et refluxum. Sapientes autem qui perfecti sunt in rebus humanis, quas homini scire est possibile, et locuti sunt de rebus naturalibus, dixerunt quod esse ipsius maris habet principium ex hoc quod cum humiditas aquæ primo operuit totam terram, sol continue super illam humiditatem elevat vaporabiliter partem ipsius, et convertit eam in aerem et in ignem, et hoc ex parte Meridiei ubi sol est ferventior : remansit au-

<--- Page Split --->

tem quiddam humoris quod sol non consumpsit, præcipue ex parte Aquilonis : et ideo secundum opinionem istam mare quod primo continebat terram, imminutum est a quantitate ipsa in qua fuit : et facta est terra sicca in quibusdam locis, et alibi remansit mare : cum autem in homogeniis idem judicium sit de toto et de parte, concedunt quod mare adhuc ante finem temporis siccabitur totum, et non erunt nisi tria elementa.

CAPUT II.

Et est digressio declarans an aqua aliquando totam terram operuerit , et an siccabilis sit per totum procedente tempore.

Oportet autem nos hic digressionem facere quaerendo de ista opinione : haec enim fuit Anaxagore et omnium eorum qui posuerunt aquam mixtam primo totam terram occupare. Fuit autem et Ovidius in hac sententia et multi Philosophi illustres et excellentes. Sunt autem iste rationes eorum : quia nos videmus ordinem elementorum ita quod semper convexum unius est in concavo alterius per totum circulum rotunditatis suae : sicut enim convexum ignis est in concavo orbis luna, et convexum aeris est in concavo ignis, sic etiam hoc modo convexum aqua erit in concavo aeris, et convexum terra erit in concavo aqua : ergo ubique aqua de sua natura operit terram : quod autem naturale est, aliquando fuit : ergo terra aliquando fuit cooperta aquis. Adhuc cum omne corpus habeat naturaliter locum unum , oportet quod totum locum illum impleat : quia aliter aliquid superfluum esset in natura. Constat autem quod locus proprius aquarum est terrae superficies, quia

ad locum illum moventur ubique : ergo secundum naturam sunt aquae in terra superficie : ergo aliquando operuerunt totam terram. Amplius quaecunque duo elementa non habent symbolum , illa colligantur per unum medium quod habet symbolum cum utroque : sed terra et aer nullum habent symbolum: oportet ergo quod ubique colligentur per mediam aquam quae habet symbolum cum utroque : et ita iterum videtur, quod secundum naturam terra ubique debeat esse aquis cooperta. Adhuc, sicut dicit Hesiodus, si desiccata est, tunc aut calore solis desiccata est, aut absorpta est concavitatibus adhuc in terra partis ut absorberet partem aquae, et terra appareret arida et habitabilis . Si autem primo modo fuit, tunc sequuntur duo secundum Hesiodum : unum necessarium, alterum probabile. Id autem quod necessario sequitur, est quod aliquando operta fuit aquis, et quod adhuc secundum naturam debeat operta esse et sit per accidens discooperata. Alterum autem quod probabiliter sequitur, est quod ipsa aqua tota sit siccabilis : quia quod accidit in partibus homogeniis, possibile est in toto accidere : et ideo cum in parte siccata sit, possibile est quod siccetur in toto. Et ex hoc ulterius sequitur, quod futurum est, quod mundus non habebit nisi tria elementa, et quod tunc imperfectus erit mundus, et quod nihil commixtum generabitur, quia terra per se non continuatur, sed per humidum aqueum habet continuationem: humidum enim aereum non est incorporabile, et praecipue quando calor solis exsiccans humidum aqueum et humidum aereum dissolvit et rarificat. Si autem concavitatibus recipientibus humorem exsiccata est terra, hoc erit mirabile : quae enim naturalium virtutum illas praeparavit concavitates, cum terra de natura sui sit continua? generans enim natura est, quod partes ejus volentes centro approximare comprimant se fortiter circa centrum : frigidum autem quod est in terra propterea quod longissime distat

<--- Page Split --->

a motu cœli qui facit calorem, etiam est comprimens, et non permittens concavi- tatibus intercipi partes terræ, nisi forte, ut supra diximus, calore solis. Si autem illæ concavitates fiunt partibus terræ subtilioribus eductis per vapores ter- restres, quomodo potest hoc esse si terra cooperta fuit aquis ? radius enim solis tunc non habuit liberum accessum ad terram : et ideo nihil potuit solvere ex ipsa nisi prius esset discooperta ab aquis : ergo discoopertura terræ fuit ante conca- vitates præparatas in terra : non ergo terra desiccata est concavitatibus reci- pientibus in se partem aquarum. Nostra autem intentio non est hic quærere quan- tum de terra discoopertum sit ab aquis, quia pertinet hoc ad scientiam de locis habitabilibus, de qua nos, Deo volente, alibi faciemus tractatum : quia per prin- cipia istius scientiæ non potest scientia illa demonstrari et compleri sufficienter. Ergo istæ rationes sunt Antiquorum spar- sim inventæ in dictis eorum, et quædam aliæ in quibus non est magna vis.

In contrarium autem istarum rationum procedi potest ex eo quod semper secundum naturam fuit generatio universalis in mundo. Locus autem generatorum mixtorum est in loco contactus trium elementorum, ut in libro de Generatione et Corruptione est probatum : semper ergo fuit terra contingens aerem in parte una et aquam in parte alia. Adhuc autem mirabile esset, si causis naturalibus permanentibus eodem modo effectus in tantum variarentur : constat autem quod motus solis semper uno modo est tantum per recessum causans de conversione inferiorum elementorum in superficie, quantum per accessum causat de conversione superiorum ad inferiora : tantum ergo recedit ad aquam in hyeme et in terris frigidis, quantum recedit ab aqua in æstate et in terris calidis : ergo semper manet per unum modum : et ex hoc ulterius patet, quod nunquam tota aqua siccabitur.

mus, quod terra secundum naturam nunquam sit tota cooperta aquis, si hoc verum est quod supra habitum est, quod loca terræ semper mutantur secundum humorem et siccitatem successive, ita quod locus post locum siccatur. Causa autem hujus naturalis est, quod inferiora elementa sunt sicut materia respectu superiorum, et superiora sunt formalia et spiritualia respectu inferiorum : et ideo multum plus habent de loco quam inferiora, et ignis spiritualissimus et subtilissimus corporum totum implet cœli concavum, et aer minus spiritualis implet concavum minus, scilicet ignis : aer enim cum habeat humidum procedens extra seipsum propter calidum ejus, ipsum humidum aereum ei subjectum fluit ad aliud, scilicet ad siccum ignis et ad siccum terræ, sed aqua materialis valde non potest implere locum concavi alicujus, cum humidum ejus fluat in seipsum, et sic contrahatur in materia ejus in quantitate: terra autem materialissima minimum capit locum, et ideo partes ejus contendunt in centrum et comprimunt se circa ipsum, et pro sui minima quantitate dicitur etiam tota circa centrum totius spharæ cœli et mundi : aqua autem non habet figuram sphæricam , sed circularem : quia diffunditur a polo in polum per utrumque punctum Orientis et Occidentis, sicut supra diximus, quando posuimus modum imaginationis loci maris. Hoc autem signum est, quod sicut dicit Alpetragius, ignis velociter et uniformiter imitatur motum circularem cœli : aer autem imitatur eum, sed non uniformiter : sed aqua nec uniformiter, nec complete, sed secundum aliquam proportionem arcus circuli, et est illa pars terræ semicirculus, et aliquando parum plus et aliquando parum minus, sed terra in nullo imitatur, sed perpetuo quiescit in loco suo : et ideo sicut se habet elementum ad motum circuli, sic se habet ad locum sphæricum : sed aqua incomplete in motu describit circulum, et ideo incomplete etiam complet locum sphæricum.

<--- Page Split --->

Ad rationes ergo Antiquorum dicendum est, quod non eodem modo se habet ordo in elementis : quia aliter quantum ad locum ordinantur formalia, et aliter materialia. Formalium enim quae majorem occupant locum et perfecte imitantur motum cœeli, est moveri in loco suo, quia aliter non complerent circulum : nihil enim complet motum qui in circulo est, nisi circulare vel sphæricum : taliter autem non se habent ad invicem inferiora, nec etiam taliter inferiora ad superiora. Hujus autem causa est, ut dictum est, quod inferiora sunt sicut materia generatorum, et unum eorum dominatur in substantia, quod est altera : alterum autem præstat illi continuationem et conglutinationem, quod est aqua : et ideo oportet quod illa elementa immediata sint agentibus quae sunt formalia et in circuitu, ut ibi sit generatis accessus ad naturam, quod non esset si terra esset aquis cooperta tota : quia tunc radii solis qui principaliter generant, non inmediate tangerent eam : et ideo dixit Aristotles in secundo de Generatione et Corruptione 1, quod in loco generationis oportet concurrere tria elementa cum radiis solis qui sunt loco ignis. Quod autem Antiqui dicunt, quod aqua naturaliter impleat locum suum naturalem, dicendum quod hoc est verum : quia aliter alterum duorum impossibilium contingeret, scilicet quod aut locus esset vacuus, aut aliquod corpus semper esset in loco suo non naturali, cum circumferentia terræ non ubique est locus connaturalis aquis. Cum enim aqua fit frigida et humida et spissa, naturaliter movebitur sub aeris superficie et ad terræ circumferentiam, ubi istae qualitates magis sunt in superficiebus aeris quam ad concavam superficiem, et ibi magis sunt in superficie terræ quam ad superficiem convexam : hoc autem est in Aquilone, et ideo ibi propriissimus est locus aquarum : et si sunt aquæ in meridie, hoc non est quan-

tum ad generationem earum in loco per se, sed quia fliunt ad locum illum ab Aquilone, ubi est locus generationis earum, sicut infra ostendemus. Si autem aliquis forte objiciat, quod unius corporis est locus unus : et cum aquæ sit unum corpus homogenium, erit in uno loco, et similiter terra : videtur autem terra esse in duobus locis, quia in duabus superficiebus, scilicet aquæ in parte una, et aeris in parte alia. Hæc objectio est ridiculosa : quia dicunt Avicenna et Algazel, quod nihil prohibet duas superficies esse locum unum tam artificialiter quam naturaliter : et artificialiter quidem patent multiplices modi : naturaliter autem patet in omribus plantis, quæ partim in terra, partim in aere, et aliquando etiam partim in aqua sunt : ubi enim planta trahit nutrimentum, est in terra, quia ibi indiget frigido et humido quod influit in radices : in stipite autem et ramis est in aere, quia ibi indiget calido dirigente et elevante nutrimentum a radice in ramos. Ad dictum autem Hesiodi dicendum, quod nihil exsiccavit a principio terram universaliter quantum ad partem ejus siccam, licet successive particulariter calore solis exsiccetur et humefiat, et licet cavernæ fiant successione temporum in ipsa per causas quas supra diximus : tamen dictum Hesiodi et Ovidii fuit intellectum, quod aqua operiret terram vaporabiliter circa terram expansa, et non in unda circumfluente undique terram : et dixerunt eam exsiccatam quando inspissata contracta est aqua in locum minorem in quo nunc est, quia ipsi cum Anaxachaos primam materiam esse dixerunt : quia chaos distinxit et secundum species formavit intellectum agentem, quia intellectiva prima. Et de hoc in Physicis dictum : sed ex dictis probatum habemus, quod mare nunquam operuit totam terram secundum naturam, nec unquam exsiccabitur, sed secundum ordinem naturæ semper manebit æquale.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

CAPUT IV.

De duabus opinionibus Antiquorum de salsedine maris.

De improbatione ejus in quo conveniunt ambae istae opiniones.

Redeamus ergo nunc ad propositum, tangentes opiniones Antiquorum de sal- sedine maris, postquam de substantia maris loquimur. Dixerunt autem quidam sapientium, quod in mari accidit salsedo ex hoc quod aqua maris est in terra con- tenta, et mare non est nisi congregatio illius aquae egredientis de terra : et quando terra ignitur, tunc comburuntur quaedam partes ejus. Ignitur autem terra a sole calefaciente terram, et facit humi- dum quod est in ea, resudare ex ipsa, et tunc permiscentur ei partes ignitae terre- stres : et iste sudor ibi permixtus effluit in locum ubi congregantur aquae con- fluentes ex terra, et facit eas salsas quan- do permiscentur eis. Alii autem dixerunt, quod salinae sunt in terra per quas tran- sit aqua : sunt autem multae salinae in profundo maris, quae permiscentur cum aqua : et ideo salsae efficiuntur. Et hujus exemplum est ut aqua quae colatur per cineres, quae salsa et amara invenitur. Ambe autem istae opiniones conveniunt in hoc quod mare non sit nisi aqua quae effluit ex terra, et principium ejus est in terra, et congregatio et stagnatio ejus est in loco maris : licet differant in causa salsedinis ejus, quia alii dicunt causam salsedinis ejus esse sudorem permixtum cum partibus terrae ignitis, et alii dicunt causam salsedinis esse, quia aqua fluens ex terra vadit per salinas vel in loco ma- ris vel extra locum ipsius.

Nos autem improbabimus id in quo conveniunt ambe ille duae opiniones, scilicet quod mare sit aqua congregata ex aqua quae fluit ex terra. Significatio autem hujus, quod hoc videlicet sit im- possibile, quod mare sit ex fontibus qui manant ex seipsis et continentur in terra: quia nos non invenimus nisi duas species aquarum. Una quae est aqua currens sive fluens : et altera est aqua stans. Aquae autem currentes principium sui cursus habent fontes, qui fundunt ab ostio sui fluxus, et habent originem, hoc est va- stam specum, in qua continetur earum copia materialis, quae tamen specus di- stat a fonte : et oportet quod specus illa aliquando recipiat aquas a mari si debeat esse indeficiens fluxus ejus. Nos enim ante diximus, quod principium curren- tium aquarum non sit egrediens de vase quod per seipsum fundat aquas : quia hic deficeret verum principium aquarum indeficienter fluentium, sicut loca conca- va in quibus congregantur aquae contra- ctae de Amphitrite : ergo aquae currentes non sunt ex fontibus, qui per se fundunt aquas, quia nulli sunt fontes tales : si ergo mare est aqua currens, non potest esse ex fontibus contentis in terra qui per se fundunt aquas : sed potius qui fundunt aquas, accipiunt a mari Oceano : cum ergo Oceanus sit principium illo- rum fontium, non potest esse quod Oceanus principietur ab illis fontibus : quia aliter idem esset principium et prin- cipiatum. Si vero detur quod est aqua stans aggregata, tamen ex fontibus fluen- tibus in terra aquae continentur. Dico

<--- Page Split --->

quod aqua stans non habet nisi duos modos : est enim quaedam stans sicut lacunae, quaefiunt ex fontibus lacuna scaturientibus. Alius autem modus est, quod aqua descendunt a loco sublimi, et congregantur in uno loco qui latera habet alta, inter quaestant aquae, ac si sint fabricata ad hoc, sicut aliquando in valle profunda stat aqua descendens a loco alto et sublimi : illis enim duobus modis inveniuntur aquae stantes, et non inveniuntur alio modo ab istis modis. Et prima quidem species dicitur lacuna. Et secunda species dicitur stagnum a stando. Neutro tamen istorum modorum est in mari : quia si mare per seipsum currit, scilicet a fontibus qui sunt in profundo ejus sicut in lacunis, tunc oporteret quod haberet copiam illorum fontium aliuinde, quaeduceretur ad fontes : et ita esset aliunde originatum, et non esset origo aquarum : et idem inconveniens sequeretur, si esset stagnum descendens a loco alto et sublimi : hoc autem non est possibile cum ipsum sit principium omnium indeficientium aquarum.

tam multorum et tam magnorum marium. Causa autem quare mare currit ab Aquilone in Meridiem, est coarctatio littorum ejus et constrictio plus quam sustineat aqua quaest in eis, et ideo partes se impellunt a loco altiori ad locum magis declivem sicut ab Aquilone et Meridiem : et ideo communiter loquendo cursus aquae est ex parte Septentrionis in Meridiem : quia pars Septentrionis altior est parte Meridiei. Et hoc testilicantur quidam naturales : dixerunt enim quod sol per diem currit in semicirculo qui est ab Oriente in Occidentem : sed non recurrit per semicirculum inferiorem, scilicet ab Oriente in Occidentem, sed potius cum est in Occidente, redit per semicirculum quae ab Oriente incipit, et per punctum Aquilonis redit in Orientem. Si autem quaeratur ab illis, quare de nocte non videatur sol sicut in mane quando oritur, et de vespere quando videtur in crepusculo? dicunt illi quod terra et aqua in Aquilone altior est quam alibi : et ideo sol de nocte non videtur in Aquilone : et licet falsum dicant, tamen concordant in hoc quod altior est terra in Aquilone, et ideo cooperit solem propter altitudinem suam.

CAPUT V.

De vera sententia de esse maris.

CAPUT VI.

Dicamus ergo nunc sententiam veram de esse maris. Sunt ergo multa maria quae non permiscentur sibi ad invicem nisi in radice, quia continuantur ad Oceanum : et secundum descriptionem factam sub Julio Caesare, maria mediterranea in toto orbe habitabili sunt triginta : quorum duo ab Oriente ab Oceano egredientia, sunt mare Gauritanum, quod mare Persicum puto esse, et mare quod est apud montes Caspios : et ideo non potest esse congregatum ex aliis aquis, quia tunc non potest esse principium

Et est digressio declarans de causa fluxus maris, et quare fluxus ejus communiter est ab Aquilone in Meridiem.

Dubitabit autem aliquis, qualis est fluxus sive cursus maris quod dicitur Amphitrites sive Oceanus, utrum secundum naturam movetur extra proprium locum, nec in loco proprio. Locus autem proprius aquarum, ut infra dicetur, est Oceanus. Videbitur alicui quod aquae nec in ipso nec extra ipsum debeant moveri. Si enim

<--- Page Split --->

instetur quod cœlum movetur in loco suo, non est rationalis instantia : quoniam probatum est pro hoc quod cœlum in loco suo movetur, quod ipsum non potest moveri a natura, sed ab intelligentia. Nos autem hic loquimur de motu a natura. Adhuc autem nullum aliorum elementorum habet motum in loco suo vel extra locum suum secundum naturam : ergo neque aqua habere debet : iste enim motus quo mare fluit continue, non est ille motus quo fluit ultra locum suum et refluit, sed potius fluit infra littora sua. Ulterius autem inconveniens videbitur esse causa, quae supra est assignata, scilicet coarctatio laterum suorum. Humidum enim aqueum coarctatum non cedit in seipsum, sed potius fluit super id quod coarctat ipsum, sicut est videre in aqua compressa a manu, quae non cedit in seipsam, sed potius circumfluit manum : ergo si latera maris coarctant mare, fluvius maris erit super latera maris undique : et fit falsum quod dictum est, quod fluat ab Aquilone in Meridiem, sed potius undique fluit supra littora sua. Ulterius cum causa montium magis essentialis sit calor sub terra conclusus ubi igneus vapor est, qui cum per locum solidum evaporare non possit, elevat locum, et aliquando decoquit eum in saxum : et cum ad Meridiem abundet hic calor, videntur magis generari montes ad Meridiem quam ad Aquilonem : ergo terra altior est in Meridie quam in Aquilone : ergo et mare potius debet fluere a Meridie in Aquilonem, quam e converso ab Aquilone in Meridiem. Adhuc autem et alia ratione naturali videtur, quod unumquodque corporum movetur ad locum suae generationis, et non extra ipsum : sed locus generationis aquarum est in Aquilone, sicut ante monstratum est : ergo videntur aquae debere fluere a Meridie in Aquilonem potius quam e converso. Adhuc autem videmus etiam mare fluere ab Oriente in Occidentem quando effluit, et ab Occidente in Orientem quando refluit : videtur ergo maro

habere tres motus fluxus sui. Adhuc autem flumina effluunt a mari et influunt in ipsum : et hoc videbitur mirabile in natura, quod aliquando fluat a loco aliquo et fluat in ipsum : videmus enim quod hoc facit leve, quod si movetur sursum per naturam, nunquam recedet de sursum in deorsum : et grave quod naturaliter movetur deorsum, nunquam per naturam ascendet de deorsum in sursum. Hic potest dici quoniam in natures sit duplex motor, scilicet universalis et specialis. Specialis quidem movet ad unumquodque corporum naturalium, et non movet ipsum ad egressum de loco suo naturali et proprio. Universalis autem movet ad mixturam, et ille facit sibi occuere miscibilia in loco mixtionis : et ab illo ignis descendit et terra ascendit, sicut nos in antecedentibus declaravimus : ut dicatur quod unus motus maris sit a motore universali, et alius a motore particulari : quoniam omnes isti motus particulariter sunt maris non occurrentis alicui elemento ad mixtionem faciendam. Insuper cum movet motor universalis, ipse movet aliquo modo per particularem, sicut quando ignis descendit, non purus descendit, sed in parte aeris vel vaporis igniti, et hujusmodi : unde adhuc restat quaestio de particulariter movente motus istos.

Solventes autem omnes habitas difficultates dicimus cum Seneca, quod nulla causa est cursus aquae ad unum vel alium locum nisi loci devexitas sive declivitas, excepto solo illo motu quo mare influit et refluit : quia in illo motu mare sequitur orbem lunae, sicut nos alibi ostendimus. Quod autem dictum Seneca sit verum, probatur duobus signis : quorum unum est, 11 quod aquae inveniuntur fluentes ad omnem mundi partem, scilicet ad Aquilonem et Meridiem et Orientem et Occidentem : et iterum inveniutur fluentes ex omni parte mundi, scilicet ab Aquilone in Meridiem, et e converso a Meridie in Aquilonem : et ab Oriente in Occidentem, et e converso ab

<--- Page Split --->

Occidente in Orientem : et ideo nullam partem mundi habent propriam fluxus sui : et ideo per accidens est quod ad unam vel aliam fluunt. Aliud autem signum est, quod nisi vis fiat maxima, nunquam fluunt ad altiorem locum quam est locus ortus sui. Si enim habent locum naturalem ad quem fluerent determinatum antea in una mundi plaga vel in alia, absque dubio ad illum locum fluerent sive altius sive inferius orirentur : sicut grave ubicumque oriatur, semper descendit deorsum, et leve ubicumque oriatur, semper ascendit sursum. Quod igitur mare fluit, causa est loci declivitas: et quod fluit ab Aquilone in Meridiem, causa est, quia altius est in Aquilone quam in Meridie. Causa autem altitudinis est, quod per frigus Aquilonis generatur plus de aqua in Aquilone quam capere possint littora distantia secundum altitudinem : et in Meridie consumitur a calore plus de aqua et non implet littorum latitudinem et profunditatem : et ideo ab Aquilone pars aquae impellit aliam partem aquae versus Meridiem ad locum devexum sibi infra littora praeparatum : et sic per accidens movetur extra locum suum in quo generatur : quia cum sit humida, fluit ad retinens eam siccum: non retinet autem eam devexum : fluit ergo per totum devexum in Meridiem, et non redundat, quia consumitur ibi in multa parte calore solis. Causa autem continuitatis hujus est, quia continue generatur in Aquilone, et continue consumitur hujusnodi in Meridie.

Si autem aliquis objiciat, quod distantia utriusque poli aequalis est ab equinoctiali circulo : et cum distantia ab aequinoctiali circa quae movetur sol, aequaliter utriusque declinando ab ipso, sit causa aequalis frigoris, tantum frigus erit in polo Meridionali, quantum est in polo Aquilonari : erit ergo aequalis causa generations aquarum : ergo tantum generatur de aquis in Meridie, quantum in Aquilone : ergo aqua ita deberent fluere a Meridie in Aquilonem sicut ab Aquilo-

ne in Meridiem. Quod probatur per testimonium Platonis, qui quinque zonis cœelum dividit, et quinque respondentes illis ponit in terra, quarum duae circa utrumque polum aequaliter inhabitabiles sunt propter frigus : media autem per aequidistantiam ab utroque polorum, quae sub aequinoctiali circulo est inhabitabilis propter viam solis : duae autem adjacentes utrique. sunt temperatae propter aequaliter distare a causa frigoris et a causa caloris. Respondendum quod haec objectio non procedit ex intimis philosophiae. Cum enim sol moveatur in circulo eccentrico, et centrum ejus non est idem cum centro terrae, oportet quod si diametrum circuli solis cum transit sic per utrumque centrum, scilicet suum et terrae, quod major pars diametri sit ad unam partem, et minor pars ejus ad aliam respectu centri terrae. Est autem compertum ratione geometrica, quod major longitudo diametri est circa vigesimum gradum Geminorum in hoc tempore nostro. Minor ergo longitudo respectu centri terrae est in vigesimo gradu Sagittarii, quod signum opponitur Geminis : ergo vicinior est sol terrae Meridionali quando movetur in Aquilonari terra : comburet ergo plus in parte meridionali et aquas et terras quam faciet in Aquilone : et ideo dicit Ptolemaeus, quod terra Meridionalis ultra aequinoctialem est inhabitabilis propter calorem. Falsa autem est partitio cœeli et terrae quam ponit Plato : quia locus sub aequinoctiali situs, temperatior est in calore quam sit AEthiopia, quae non sita est sub circulo aequinoctiali, sed solstitiali aestivali, sicut probatum est a Ptolemaeo et Hesiode et Avicenna et Albumasar, et concessum ab omnibus illustribus viris in philosophia. Posset etiam dici, quod dictum Philosophi intelligitur, quod mare fluit ab Aquilone in Meridiem versus aquinoctialem, et non versus polum Meridionalem : quia, sicut compertum est, nullus unquam de quarta nostrae habitationis potuit transire ultra aequinoctialem, et ideo partes ultra

<--- Page Split --->

æquinotcialem sitæ sunt incognitæ nobis.

Quod autem objicitur quod non sic est de aliis elementis, quia non moventur in locis suis, patet quod alia ratio est : quia siccum non quærit terminum alienum : aer autem qui humidus est, habet humidum extra seipsum fluens : sed aqua sola habet humidum quod non terminatur nisi sicco solido : et ideo ipsa sola fluit ad devexum terræ. Ad illud autem quod de causa fluxus ejus objicitur, quod est coarctatio laterum, dicendum quod absque omni dubio humidum aquæ non cadit in seipsum, sed circumfluit terminos tangentis et coarctantis ipsum quando non habet viam præparatam ad quam declinet. Si autem habet illam, tunc festinat effugere per illam : et ideo mare coarctatum in lateribus utriusque lateris effugit infra littora versus Meridiem. Et hujus exemplum est, ut scilicet aqua coarctetur in vase, et erumpat pars lateris vasis : tunc enim effluit per rupturam illam id quod coarctatum fuerat. Quod autem dicitur causa generationis montium in Meridie, nihil est, quia hoc non præstat altitudinem particularem : oportet autem locum unde fluunt aquæ ubique esse altum : aquæ enim circumfluunt montem vel montes, sed non possunt circumfluere altitudinem regionis universalem. Quod vero consequenter inducitur de loco generationis aquarum, dicendum quod ad illum locum a generante moventur, scilicet a frigore convortente superiora elementa in ipsum : quia quantum frigus inspissando humectat aerem, tantum dat ei de loco maris : sed iste motus de quo hic loquimur, non est talis, sed potius accidentalis, ut dictum est. Quod autem de multis motibus aquarum inducitur, non est ad propositum : quia nihil prohibet quod a generante aquas moveatur ad locum unum qui revera naturalissimus est : et ille est locus Aquilonaris Amphitritis : in quantum

autem non terminantur proprio termino, moventur ad convexum ubicumque sit illud respectu ortus corum, sive ille sit a mari, sive a locis altis montium, sicut supra diximus : et ideo etiam in omnem partem moventur, recurrentes tamen ad mare sicut ad locum totius : motus autem ab Oriente in Occidentem, et e converso, est per motum sphæræ lunæ, sicut nos alibi declaravimus.

CAPUT VII.

De causa aquarum dulcium secundum veritatem.

Post hoc autem necesse est nobis inquirere de amaritudine aquæ maris ac salsedine ipsius 1. Sed quia amaritudo non potest cognosci nisi cognoscatur dulcedo, quia causa dulcedinis privata in toto vel in parte causat amaritudinem, sicut causa albedinis privata causat nigredinem, ideo oportet nos primo determinare de causa aquæ dulcis. Dico ergo quod aqua dulcis fit a calore solis, qui elevat subtile aquæ, et dirigit ipsum, et immiscet ei multum aereum, ita quod quasi pinguescit ad naturam aquæ : et ideo efficitur illa aqua dulcis : aqua enim est circumdans terram circulo imperfecto, ut dictum est, et aer est circumdans aquam circulo perfecto, et ignis est circumdans aerem : et ideo per raritatem aeris, calor ignis in radiis solis potest in aqua efficere quod dictum est nuper : et ideo vaporabiliter ascendens et postea descendens in pluviis, dulcior est aliis aquis propter caliditatem temperatam dirigentem, quæ advenit ei ex copulatione aeris cum ipsa : et similiter cum radii solis calefiunt, mare elevat subtiliores aquas ex

<--- Page Split --->

ipso supra altitudinem sui littoris, et trahit eas littoris porositas ad aliquod concavum terræ, post quod oriuntur a fonte aliquo, et sunt dulces: quia calor dirigit in eis humidum et subtiliat et commiscet multum de aereo: et hæc est una causa dulcedinis. Alia autem causa est colatio earum per terræ poros in quibus separatur ab eis terrestre combustum: et ideo iterum efficiuntur dulces. Et causa tertia est, quia sunt in receptaculis concavitatum, et elevantur a caloresub terra concluso ad ostia fontium: iterum tunc separatur subtilius ab eis et elevatur ad illud: iterum est dulcedo. Et illæ sunt tres causæ qualiter aquæ sunt dulces. Hæc ergo de dulcedine et causa dulcedinis aquarum dicta sunt.

CAPUT VIII.

De opinionibus Antiquorum qui dixerunt, quod alia de causa elevatur aqua quam sit illa qua dicta est.

Dixerunt autem quidam quod aquæ dulces quidem elevantur, quia sol cibatus humiditatibus elevatis quæ ascendunt ex diversis locis terræ, et sunt cibus solis, eo quod dulces sunt et subtiles, et ideo etiam tempora diversificantur in humiditate et siccitate: quoniam quando movetur sol in signis Aquilonaribus in æstate, multum de humore in nostra habitabili trahit in sui nutrimentum et ideo parum tunc descendit in pluviis: et ideo tunc est tempus siccum. In hyeme autem movetur in signis Meridionalibus, et cibatur humore elevato in nostra habitabili: et ideo tunc aquod nos sunt multæ pluviæ et paucæ in Meridie: quia ibi est æstas tunc. Dictum autem istud est erroneum:

sol enim est secundum dispositionem unam: quod autem semper est secundum unum modum, est incorruptibile, et incorruptibile non cibatur: sol ergo non cibatur: quoniam si cibaretur, corrumperetur et mutaretur, sicut quando cibatur ignis, corrumpitur et mutatur et variatur per augmentum et diminutionem et debilitatem et fortitudinem. Amplius autem si sol cibaretur, oporteret quod augeretur omni die: quia cibus ejus non tantum esset potentia substantia solis, sed etiam potentia quanta substantia solis. Ratio autem substantiae quantae auget, sicut in primo de Generatione et Corruptione 1 diximus augere jam cibo humidatum, non tamen esset ei proprium, sed conveniret communiter omnibus stellis erraticis, et etiam reliquis stellis fixis: quia omnes ab istis dicuntur augeri: sed quod invenitur in consideratione stellarum. penitus est contrarium ei quod isti dicunt: sol ergo et stellæ non sunt cibatae. Ista autem opinio omnium fuit Ægyptiorum Megaricorum et etiam Platonis: et de hac opinione nos etiam faciemus alibi considerationem, utrum aliquid habeat veritatis.

Fuerunt autem alii quidam qui dixerunt, quod in principio constitutionis mundi terra fuit tota humida et cooperta aquis, et in quadam parte sui sol resolvit humiditatem ab ea in vapores, ex vaporibus per calorem solis factus est aer, ex aere autem generatus est ventus, ut dixerunt isti. Hic autem sermo etiam erroneus est: quia humiditas qua ascendit ab aqua quando multiplicata est in aere, per frigus ibi existens, inspissatur et gravatur, et ideo resolvitur in aquam et redit ad terram per pluvias: et hoc est quod objici potest utrique opinioni, quia amba conveniunt in hoc quod elevatum ex aquis manet sursum ad cibum stellarum, aut ad materiam venti. Nos autem judicamus de re occulta per manifestam, quando una est ratio de utraque: quando

<--- Page Split --->

enim elevatur vapor apud nos, manifestum est nobi, quod id quod est in eo subtilius, fit aer: et quod in eo grossius est, fit aqua et descendit per pluviam. Si autem de toto humido cibarentur stella, non rediret aliquid ad nos de vapore elevato: grossum enim ibi remaneret, et etiam subtile quod resolvitur ex aereo in aquam tempore hyemis et pluviarum. Si enim elementa resolvuntur ad invicem, sicut diximus alibi: aquae autem dulces, quia leviores sunt aliis, elevantur frequentius sursum : et e contrario aquae salsa, quia graviores sunt, descendant deorsum.

CAPUT IX.

De loco proprio aquarum secundum veritatem et secundum opiniones Antiquorum.

ralem proprium : ergo neque aquæ omnes habent unum locum. Sed dulces aquæ et leves locantur sursum in aere vel in contactu aeris immediate, et ista sunt pluviarum : salsa autem et grosse locantur deorsum : et ita sunt materia et origo fluviorum et fontium. Ratiocinati autem sunt ad hac per simile in mundo minori, scilicet in homine, et in animali : ibi enim duo humores sunt ex cibo, quorum unus grossus est et salsus vel amarus, qui dimittitur in inferiori parte ventris, et est principium urina et superfluitatis grosse, quæ expellitur : alius autem humor est subtilis, qui a calo / > digestivo elevatur de massa cibi et attrahitur per venas et carnem et pellem, et nutrimentum præstat membris : et hi duo humores non locantur in uno loco, sed unus supra in substantia membrorum nutritorum, alter autem inferius in membris expulsivis superfluitatum : a simili ergo ratiocinantur dicentes, quod neque duo humores qui sunt in genere aquarum hujus mundi, ad unum locum possunt derivari qui sit eis proprius et naturalis.

Antequam nos inquiramus de salsedine maris, est necessarium nobis inquirere de loco proprio aquarum : quia non sunt salsae nisi in loco proprio, vel qui continuatur illi sicut continuantur Oceano mediterraneo : sic enim necessarium est quaerere de loco proprio terrae et aliorum elementorum, sicut necessarium est quaerere de loco proprio aquarum. Dico autem secundum veritatem, quod maria sunt locus proprius aquae : mediterranea enim recipiunt multa flumina, et mediterranea continuantur ad Amphitricem : Amphitrix est ergo locus proprius et primus omnium aquarum. Non est autem verum quod quidam putaverunt, quod maria non sint proprius locus aquae, utentes tali ratione : quia videbant duas species esse aquae, scilicet aquam dulcem quae levis est, et aquam salsam qua gravis est et grossa : non possunt autem grave et leve habere unum locum natu-

Videtur autem ista deceptio his contigisse ex duobus, quorum unum est falsum, et alterum est verum. Id autem quod est falsum, est, quod mare sit originatum ex aquis sibi confluentibus et non principium earum, sicut lacus vel stagnum efficitur a fonte vel fluvio, et non efficit eum : quod autem hoc sit falsum, supra sufficienter est monstratum, et ideo isti non respexerunt ad hoc quod mare sit origo aquarum. Alterum autem quod est verum, est, quod illud est proprius locus uniuscujusque secundum naturam, ad quod movetur non prohibitum : et ideo videbatur eis, quod locus levis aquae convenientis ad nutrimentum est sursum in pelle et carne et aliis membris quae nutriuntur : et locus massae grosse est deorsum in membris expulsivis : et similiter, quod locus aquae levis de facili vaporabilis propter multam aeris permixtionem cum ipsa sit sursum, aquae au-

<--- Page Split --->

tem grosse dixerunt locum esse deorsum. Non est autem ita, et inconveniens est Philosopho, quod non considerata prima causa, consideret quaedam consequentia causam aliam, sicut isti faciunt : non considerant enim primum locum ad quem movetur cibus ingrediens etiam in animal, qui locus est stomachus : sed considerant loca ad quae derivatur ex stomacho : et ideo proprius et primus locus cibi est stomachus : cibi autem hujus vel illius qui quasdam alias passiones supra rationem cibi in communi sumptam passus est, locus est diversus secundum diversitatem passionis et qualitatum ipsarum inventarum. Et ita est de aquis quarum locus in communi est mare ad quod dulces et amare aquae concurrunt : sed aquae aliud passe per calorem subtiliantem vel grossum terrestrem gravantem potest esse locus diversus: locus ergo maris communis est aquarum propter profunditatem suam vel longinquitatem profundi sui in terra : est enim profundus propter magnam dimensionem sui a superficie aquae in profundum : longinqua autem est illa profunditas, et pertingit a polo in polum per utrumque punctum Orientis et Occidentis, quemadmodum supra diximus. In illis autem locis leve semper per solem elevatur sursum in aere vel ad superficiem ut effluat supra. littus in concavitates fontium vel fluminum, et omne grave dimittit deorsum juxta terram.

CAPUT X.

Et est digressio declarans qualiter mare est locus proprius et primus aquarum.

nantur contrarium et dicet quod nullius rei secundum naturam motus est a loco suo naturali, sed potius ad ipsum : locus autem aquarum, prout supra monstratum est, procedit a mari et a maribus : ergo mare non videtur esse locus proprius aquarum. Haec autem ratio potissime movet istos qui contradicunt sententiae Aristotelis de loco aquarum. Amplius et si dicantur aquae moveri ad mare, non tamen mare ex his constituitur, sed potius constituit omnes aquas indifferenter fluentes : ergo ab effluxu dicitur mare esse principium aquarum : sed nihil egreditur de loco suo proprio suae generationis : ergo locus maris non videtur esse proprius locus aquae. Adhuc autem quia nihil constituitur in loco proprio propter suam naturam, sed potius propter suam formam : mare autem non dat aquis fluentibus nisi materiam : ergo non dat eis locum : et sic iterum apparet esse falsa sententia, scilicet Philosophi. Quod adhuc etiam aliis duabus apparet rationibus : quarum una est, quod mare suo nomine et ratione nominis aliud addit super rationem aquae : sed sicut se habet natura ad naturam, sic se habet locus ad locum : ergo videtur quod locus alius sit maris quam locus aquarum. Alia vero ratio est, quod mare dicit aquam compositam et mixtam : sed mixtum non est principium simplicis, sed potius e converso : ergo neque locus maris est locus aquarum : quia si esset locus, hoc esset ideo quia mare : principium est, sicut dictum est. Est autem adhuc aliud mirabile in cursu aquarum, scilicet quid ad locum marium faciat eas recurrere non impeditas nec retentas. Si enim hoc sola facit loci devexitas, sicut Seneca dicit, videbitur tunc quod per accidens omnis aqua revertatur ad locum marium : non autem est locus naturalis, ad quem res movetur per accidens, sed potius locus ad quem movetur per se : et sic iterum videbitur mare non esse locus naturalis aquarum.

In hac autem difficultate tenendum est Solutio propria. absque dubio, quod mare Amphitrix lo-

<--- Page Split --->

cus primus communis et proprius est aquarum. Primus et proprius quidem, quia ipse est in quo primo secundum naturam generantur ex parte Aquilonis, sicut supra ostendimus. Communis autem, quia omnes aquae non impeditae vel immediate fluxibiles per medium recurrunt ad ipsum : dico autem per medium currere sicut aquam de aere cadentem, quae primo recurrit ad rivos et flumina, et postea recurrit ad mare : et ideo sapienter dictum est a Salomone, quod ad locum unde oriuntur, revertuntur flumina, ut iterum fluant. Proprius autem est ideo, quia convenit aquae secundum quod est aqua, hoc est, secundum quod est elementum simplex, nullum habens saporem, sed omnis saporis susceptivum.

Quod autem objicitur ab opinione prius tacta, non est difficile solvere si ad memoriam revocentur quae ante dicta sunt. Dicunt enim quod a loco maris in aerem vel supra littus in concavitates fontium non ascendit aqua secundum quod aqua, sed potius aqua a calore solis aliquid passa : et quia jam illa vicinata est nature aeris, ideo locum sortitur in ipso, sicut nos in primo libro hujus scientiae docuimus. Ad id quod objicitur, quod mare dicitur principium aquarum a fluxu potius quam a reditu ipsarum ad ipsum, dici debet quod mare dicit duo, scilicet aquam et locum : locus autem est in quo generantur aquae, ut prius habitum est. Sed aqua principium materiale est fontium et fluminum, quae sunt indedicientis fluxus. Si autem esset principium formale fontium, tunc teneret hoc quod objicitur. Ad id autem quod dicitur, quod mare non dat aquis nisi materiam, et ratione materiae non datur locus rebus naturalibus, dicendum quod hoc verum est. Sed mare dicitur locus aquarum ratione formae, quia ibi est generatio et salvatio aquarum in loco suo : motum autem effluendi non dat aqua fluminibus, quia effluxus illi non est aquae secundum quod aqua, sed est aquae quae aliud passa est. Ad id autem quod dicitur, quod mare suo

nomine aliud addit rationi aquae, dicendum quod mare dicitur dupliciter, scilicet subjectum aquae, et aqua cum qualitate. Mare enim ratione amaritudinis dicitur : et sic non sumitur hic, sed potius subjectum aquae cum loco dicitur hoc mare : et per hoc patet etiam solutio ad sequens, quamvis quidam dicant, et forte verum est, quod mare non est salsum nisi juxta littus : sed ubi est in medio littorum per aeque distantiam, ibi dicunt Oceanum esse aquam simplicem et insipidam, et tunc non tenet objectio. Ad ultimum autem dicendum, quod sine dubio qualibet res movetur naturaliter ad locum suum nisi sit impedita : et ideo aqua cum resolvitur ex ipsa natura aeris, et redit ad speciem suam, statim tendit versus Oceanum naturaliter, neque egreditur ex ipso nisi aliud passa a radiis solis et stellarum. Cum enim tria sunt quae trahunt, scilicet calidum, et simile, et vacuum : non trahit calidum nisi per hoc quod congregat ad se homogenia : sibi simile autem non trahit nisi ratione qualitatis loci, quia totum trahit partem sibi similem in forma, eo quod ipsa nata est esse secum in eodem loco, et ideo pars movetur ad totum, et sic aquae naturaliter moventur ad mare ubi generantur, et ibi totum earum est cujus ipsae sunt partes. Similiter autem vacuum trahit, quia locus tenet locatum ratione quantitatis quam habet ad ipsum. Et hoc est quod dicere voluimus de naturali loco aquarum.

CAPUT XI.

Quare mare redundat ex influxione omnium aquarum.

Post haec autem circa locum maris quaerendum videtur quare hoc contingit, quod

<--- Page Split --->

non redundat mare cum omnia mediterranea maria et flumina et fontes intrent in ipsum '. Dixerunt autem quidam, quod additio ad redundantiam non apparet in maribus, cum sit receptaculum omnium aquarum et locus quietis earum : receptaculum enim naturale quod est locus rei secundum naturam rei non redundat ex ingressu rei quae secundum naturam debet esse in ipso, quia locus adæquatur ei quod includit secundum naturam : et isti dixerunt veritatem. Est tamen etiam alia causa, scilicet quod de aquis introeuntibus multum confrigidantur per vapores elevatos in aerem : et continue tantum effluit ab ipso mari ad ostia fluminum, quantum influit ex ipsis fluminibus : et ideo non potest redundare. Est autem hoc videre per simile : si enim accipiatur vas aquæ parvum, et aspergatur ex eo locus amplus diffusus valde, aspergatur autem successive, pars post partem, et non effundatur illa aqua in eum simul, sed successive pars post partem donec tota consumetur, non apparebit, unquam aliud nisi forte madefactio in illo loco : quia prima aspersio exsiccata est antequam secunda adveniat, et ita parva est aqua respectu loci, quod non sufficit ad ineffundendum locum, sed vix ad madefaciendum. Eodem autem modo est de aquis fluentibus effusis in locum Amphitricis : illæ enim fluunt super loca amplissima quæ ipsa vix sufficerent humefacere in superficie si non essent ibi aquæ inventæ in mari Oceano : insuper et resolvuntur successive, et egrediuntur ad ostia fluminum : et ideo non apparet utrum aliquid additum sit ex influxu aquarum : et ideo non redundat Oceanus.

CAPUT XII.

De modo fluxionis reditus ipsarum aquarum.

Videntur autem omnia flumina reflexa esse de mari ad seipsa, ut iterum fluant : et ita videtur mare esse finis et principium aquarum. Unde omnis origo aquarum et principium earum est in mari, quod nominatur Oceanus, quia mare est plus in ratione principii quam in ratione finis : habet enim Oceanus strictum medium respectu suæ aquæ. Voco autem medium totam latitudinem quæ est inter duo littora Aquilonaria : et ideo supra diximus, quod partes aquæ impellunt se ad Meridiem ab Aquilone. Habet etiam idem mare longinquum profundum ab Aquilone in Meridiem per duo puncta Orientis et Occidentis, et suum profundum ubique est abundans : abundat enim in Aquilone ex generatione aquarum illic : in Meridie autem abundat propter hoc quod continue fluit ab Aquilone in Meridiem : et ideo cum sit ubique copiosum in aqua, ubique est principium. Dividitur enim ipsum per exitum aquæ salsæ ab eo in alia maria mediterranea : aquæ enim ipsius maris impelluntur ad medium maris tanquam ad locum illum unde prius separabatur cum effluxit, et unde fuit motus principium cum exivit a mari. In illo enim loco aliud passa fuit a calore solis vel ex alia causa quare segregatur ab eo quando effluit : amittens autem illud accidens in fluendo iterum redit ad locum illum, quia ille locus debetur aquæ quæ est in vera aquæ forma : quia, sicut alibi dictum est, locus est de consequentibus formam : et ideo quia aquæ redeuntes

<--- Page Split --->

adunantur ad mare, tunc redeunt ex contrario cursu ex quo inceperunt : quia a medio mari leves effectae calore solis effluxerunt, vel in aerem sunt vaporabiliter suspensae : redeuntes autem gravata sunt et redeunt ad locum medium maris quanto vicinius possunt : et si separatio aquarum a medio mari fuit inferius per fundum littoris maris, per quem venit ad loca concava fontium et fluminum, necessario revertuntur superius in superficie maris intrantes in ipsum mare, sicut omnia flumina videmus intrare in mare, ex superficie autem reflectuntur ad medium unde cursum receperunt cum primo effluxerunt a mari.

CAPUT XIII.

De causa diversitatis saporum in genere, et qualiter mare est necessarium ad perfectionem mundi, et quare non deficit.

Causa autem mutationis aquarum in sapore, duplex est in genere, scilicet locus per quem transit qui ad aliquem saporem mutatus est exsulphure, vel ex cupro, vel arsenico, vel aliquo hujusmodi alio quod est in eo : et calor solis qui elevat de fundo aquae vaporem terrestrem et adducit partes ejus, et facit aquam salsam vel amaram. Et de hac causa saporis aquarum loquemur in principia : de causa autem saporis aquarum quae est ex loco, loquemur postea. Antequam autem dicamus de salsedine maris, dicemus prius necessitatem ipsius. Dico autem quod mare pertinet ad mundi facturam et perfectionem, quoniam mundus non est perfectus sine ipso : quia non existente principio aquarum, non existit aqua simplex. Sed si non esset aqua simplex,

non etiam aqua mixta : et ita nihil generatorum existeret mixtum ex aqua. Cum autem aqua continuationem praestet mixtis corporibus, si non esset aqua, non essent mixta corpora continua et conglutinata : unde tunc non existente principio aquarum, destrueretur generatio, et mundus destrueretur per consequens. Adhuc autem si non esset principium aquarum, non essent omnes conjugationes contrariorum quae sunt possibiles : et sic natura deficeret in necessariis : virtus autem deficiens in necessariis impeditur ab actu et operatione : ergo contingeret quod non existente principio aquarum deficeret operatio naturae.

Est autem quaestio quare non deficit in exitu aquarum ab ipso et elevatione evaporationum : causa autem hujusmodi est quam diximus, scilicet quod redit ad ipsum tantum quantum recedit ab ipso. Si enim per evaporationes mutatur in aerem ex parte Meridiei, tunc tantumdem convertitur in ipsum de aere ex parte Aquilonis. Similiter si mutatur in aerem aliquid de ipso in aetate, redit ad ipsum tantumdem de aere in hyeme. Eodem modo elevatur evaporatio ab ipso ad materiam nubium, hoc totum redit ad ipsum in descensu pluviarum, nivium et aliarum humidarum impressionum ab alto venientium. Quod autem egreditur ab ipso ad ortum fontium et fluviorum, totum redit ad ipsum, et in reditu eorumdem ad ipsum

CAPUT XIV.

De causa salsedinis maris secundum opiniones Antiquorum.

Maria autem sunt salsa 1, sicut quidam dixerunt : ideo quia cum salsum et dulce

1 In Philosopho autem II Meteororum, cap. t ibi, « De salsedine autem his qui primo gene-

<--- Page Split --->

permixta sunt in mari, non percipitur salsum, sed totum apparet dulce. Sed sol calore suo elevat dulce, eo quod est subtile : et ideo evanescit, et solum salsum grossum percipitur et immutat sensum. Isti autem erraverunt in dictis eorum : quia si verum dicerent, cum sicut jam habitum est, tantum revertatur ad mare de aqua dulci, quantum elevatur de ipso, oporteret quod mare dulcesceret in reversione aquæ dulcis ad ipsum : et hoc nos non videmus. Adhuc autem oporteret quod mare continue esset dulce, quia continue tantum convertitur ad ipsum de aqua dulci, quantum elevatur de ipso. Alii autem magis grossi Philosophi dixerunt quod causa salsedinis maris est, quod in ipso sunt aquæ salsæ cum dulcibus, et immutant et alterant aquas dulces ad saporem salsum. Sunt isti autem rudes, qui petunt id quod est in principio : quia quæsitum est quare aquæ maris sunt salsæ : et ipsi dicunt quod sunt salsæ et alterant dulces, et non dicunt causam quare aquæ salsæ sunt salsæ, et quare aquæ sunt amare. Hi autem de quibus superius fecimus mentionem, qui dixerunt, quod sudor terræ causat mare, et quia sudor est salsus, ideo mare est salsum reprehensibiles sunt in hoc, quia sufficientem causam non assignaverunt : non enim dixerunt causam quare egrederetur salsus sudor ex terra dulci : causam enim materialem et efficientem in naturalibus convenit assignari, unde causam debuerunt dicere propter quam dulcedo quæ ex terra est in aqua, est destructa et fit aqua salsa, propterea quod aliud sudori est admixtum materialiter quod facit eum salsum : sicut nos videmus quod aquæ colatae per cineres aliud admiscetur, propter quod amittit dulcedinem, et efficitur amara, sicut enim videmus in corpore hominis, quia cum recipit cibum dulcem, egreditur ex cibo dulci superfluitas aliqua amara valde, sicut cholera, quæ ad fel derivatur : et egreditur ex ipso aliqua superfluitas salsa, sicut urina quæ descendit ad vesicam. Et in artificialibus

videmus etiam hoc in exemplo jam dicto de aqua colata per cineres, quæ dicitur lixivium. Et in omnibus his causatur salsedo vel amaritudo ex aliqua superfluitate terrestri combusta, quæ commiscetur cum istis : et similiter oportet esse in aquis salsis aliquam superfluitatem terrestrem combustam, ex qua causatur salsedo maris : et hoc dicere debuerunt si sufficienter dixissent.

CAPUT XV.

De causa salsedinis maris secundum veritatem, et de salsedine quarumdam pluviarum.

Causa autem materialis salsedinis maris secundum veritatem est, quia sicut ante diximus, jam duo sunt genera vaporum, scilicet frigidus humidus, et frigidus siccus : et in loco maris unus istorum elevatur in superficie maris, et alter elevatur de fundo ipsius per motum solis et stellarum, quæ sunt efficiens causa vaporum istorum : et quia aqueus vapor subtilior est inter istos duos, ideo eo elevato in aerem, remanet vapor terreus diffusus et dispersus in aqua maris. Quod videtur per exemplum in cibo : digesto enim subtili quod est in cibo, et elevato ad membra quæ debent nutriri, remanet substantia grossa adhuc indigesta. Cum ergo remanet ille vapor terreus grossus dispersus in substantia maris, ex frigiditate aquæ circumstantis expellitur ad ipsum frigiditas, quæ expulsa urit partes ejus quæ uste salis saporem accipiunt et salsant aquas : sal enim est ex speciebus terræ combustæ, sicut probabitur in quarto libro voluminis istius : et ideo liquescitfrigido et humido, et coagulatur sicco et calido. Si autem excedat calor adurens modum mensuræ suæ, tunc non fit vapor ille sal, sed qua-

<--- Page Split --->

si cinis: et tunc erit in aquis sapor amarissimus. Demonstratio autem illius est per signum: quia sudor et urina quae sunt superfluitates ciborum, sunt salsa quando agit in eis calor uren s: et si additur illi calori quod efficitur calor incinerans, invenitur utrumque eorum amarum: res enim adustae in quibus totum humidum remotum est, sicut cinis, et ei similia, sunt amarissima. Dixerunt tamen quidam partim concordantes cum dicto modo, et partim discordantes: dicunt enim, quod verum est quod sal generatur ex terrestri combusto. Sed non concordant nobiscum, quod terrestris vapor in mari comburatur et salset aquas. Sed potius dicunt quod terra in circuitu maris combusta est, et illa salsat. Sed tale dictum turpe est Philosophi, quia sensus illud non attestatur: quia non videmus quod terra in circuitu maris sit adusta per salinas: sed arenosa est, eo quod lutum glutinosum ibi calore decoctum est in lapillos, qui propter siccitatem multarum facti sunt divisionum: et in hoc aliquantulum similis est adustae rei cum simpliciter non est adusta in salinas: sal enim ex duobus generatur, uno scilicet efficiente, quod est calor adurens: alio materiali, quod est terrestre aquae commixtum. Quia autem terrestre ex commixtione cum aqua propter aquae perspicuitatem tendit ad albedinem: et cum ignis uren s est in ipso, incipit fulgere, praecipue in tenebris: ideo etiam propter modicas partes salis in mari repressas, mare quando movetur in nocte, videtur scintillas emittere, et facit hoc praecipue illud mare quod multum est salsum, et in climatibus calidis. Ex eadem autem causa videtur in pluviis aliquando quiddam salsum: admiscetur enim vapor eis calidus siccus in elevatione vaporis frigidi et humidii: et ideo calidum expulsum a frigido, comburit siccum in nube: et ideo facit pluviam salsam.

CAPUT XVI.

De experimentis quibus aqua salsa spissior et gravior esse probatur quam aqua dulcis.

Quod autem aqua salsa gravior et spissior sit quam dulcis 1, quod saepius jam ante diximus, ex multis colligitur experimentis: quorum unum est, quod si fiat globus cereus tenuis bene conclusus et concavus interius, ponatur in aqua salsa, attrahet aquam in globum per poros globi et caliditatem cereae: et invenitur globus aliquantulum post temporis plenus aqua dulci, cum tamen aqua circumfluens globum tota sit salsa: et inde etiam est, quod pisces licet sint in aqua salsa, tamen nutriuntur aqua dulci quam sugunt branchiis et aliis organis ad hoc paratis a natura. Aliud autem experimentum est, quod si commisceatur sal mixtum cum aqua forti commixtione, ita quod sal totum liquescat: et deinde immittatur in aquam illam ovum recens, natabit super aquam illam propter spissitudinem aquae quam contrahit ex commixtione salis: et si poneretur in aqua dulci, omni die ingrederetur sub ipsa: est autem hoc verum de ovo recenti, quod plenum est: si enim esset ovum antiquum, illud in aliqua parte esset resolutum, et haberet aerem sub testa conclusum, et ideo nataret in aqua dulci. In eamdem causam incidit id quod dicitur de lacuna quae est in Palestina, et vocatur mare mortuum, eo quod propter nimiam salsedinem et amaritudinem ejus nihil vivit in ipso, et propter acumen ejus si pannus sordidus mergitur in ipsa, cito mundificatur: et propter spissitudinem suae aquae si homo vel

<--- Page Split --->

bestia ligatis extremitatibus quibus natandi usus est, mittatur in mare illud, natat super aquam et non mergitur : quia suo modo levius est corpus animalis immissum quam sit aqua spissa cui immittitur : et forte non est verum hoc ex hoc tantum quia illa aqua salsa sit, sed etiam quia est bituminosa, quasi sit mixta picei liquefacta, sicut tradunt historiae. Ex eadem autem causa est, quod naves citius merguntur in aqua dulci quam in aqua salsa : quia non ita cito dividitur aqua salsa sicut dulcis, nec ita cito super navim elevatur. Hinc accidit quod repertum est in loco qui Gelymon appellatur : fuit enim aqua salsa ibi vehementis salsedinis, et est lata valde : influit autem aquam aliam dulcem et suavem, et in tantum alterat eam quod longe a loco confluxus duarum aquarum non vivit animal in confluxu : hausta autem aqua illa et decocta reddit salem subtilem albissimum delectabilem plus aliis salibus. Cujus causa est, quod subtile est terreum aquae mixtum combustum in flumine, in quo quando ulterius agit calor, comburit ipsum amplius et dividit et albificat : terrestria enim mixta aquae combusta alba sunt, sicut patet in calce : et ideo quia acutus efficitur, provocat appetitum. Hoc autem probatur ex hoc quod si sal est in panno madido ligatus, forma immutata contrahit crustam extra, et interius efficitur albissimus subtilis valde et vehementis acredinis, et juvat ad provocationem appetitus. Et scias quod fluvius iste non habet salem ex vapore terreo combusto in ipso fluvio, sed potius ex hoc quod transit per sales in terra generatos ex vehementi calore in terra concluso : quia sales non generantur in aquis fluentibus, ideo quia radius solis non diu stat super eas : quia elevatur ex radio pars post partem. Sed super stantes quiescit radius solis longo tempore, et ideo comburit quod est in eis : subtilitas tamen aquae dulcis quæ isti permiscetur fluvio, confert ad

subtilitatem salis, quia calorem facit magis penetrare in materiam salis, et amplius dividere ipsam. Est autem ex eadem causa id quod refertur de lacunis loci Amritius. Nascitur enim in lacunis illius loci multum de arundine et squinantho, quæ capiunt nutrimentum et augmentum ex terrestri parato ad combustionem salis, non tamen adusto : et ideo cum per ignem incinerantur arundo et squinanthum, et permiscentur cum aqua dulci, statim inspissatur aqua et incipit attrahi a calore cinerum : et cum infrigidatur, fit inde sal : quia aqua dulcis contulit cineri subtilitatem ut commisceri posset, et expulit calidum. Est tamen notandum, quod differentia est inter flumina salsa et mare salsum : quia licet conveniant omnes aquæ salsæ, quod sunt calidum, non tamen adeo calidum sunt aquæ salsæ fluminum sicut maris : et in hoc quod flumina sunt salsa ex terra alterante ea per quam transeunt, sed mare salsum est ex vapore terrestri qui comburitur in ipso, sicut dictum est : et ideo juxta flumina talia, et in profundo fluminum quando terra vincit aquam, in commixtione generatur quidam lapis qui dicitur gypsum, qui materia est ejus quod vocatur plaustrum 1 : et ideo ille lapis cum in calore convertatur, de facili ignis vivus exuritur, quia ante passus est adustionem naturalem : et tunc calx quæ inde fit, cito induratur induratione fortissima propter suæ naturæ siccitatem et adustionem : et quia fit ex commixtione terrestri cum aqua, ideo hoc lucet quasi crystallus in extremitatibus suis : et quia adustum terrestre vincit in ipso, ideo facilis est divisionis, et dividitur in laminas quæ similes sunt vitro et sunt perspicuæ.

<--- Page Split --->

CAPUT XVII.

CAPUT XVIII.

De causa fluminum et marium in causa salsedinis.

Et est digressio de varietate aquarum secundum Senecam.

Dico etiam quod aqua fluminum et fontium alterabilium alteratur ab alia alteratione secundum modum alterationis terræ per quam transit : alteratur autem aqua tam in saporæ quam in calore aliquando secundum modum adustionis terræ in gypsum, sicut diximus : aliquando autem in cinerem : et aliquando autem in sulphur et hujusmodi : et ideo in Sicilia invenitur aqua acetosa, qua incolæ terræ pro aceto terræ utuntur : et invenitur in Teutonia in multis locis aqua acris, qua utuntur incolæ pro medicina laxativa. Hac de causa manat aqua acetosa in loco qui Areumen dicitur : et in loco qui dicitur Calyen manat aqua amara tantæ amaritudinis, quod omnem aliam aquam se influentem alterat : et omne quod eidem permiscetur, facit amarum : talis autem aqua transit per mineras cupri, quod fit de sulphuræ adusto : et hoc invenitur expressum in Saxonia in loco qui Grossona vocatur, ubi talis aqua de venis cuperis emanat. Causam autem horum jam alibi diximus, quod pertinet ad librum de Causis proprietatum elementorum et planetatarum. Diximus autem nunc causam quare mare manet semper, et qualiter mutantur aquæ maris, et quæ est natura ipsarum, et secundum quæ accidentia immutatur substantia ipsarum.

Licet nos autem alibi dicturi sumus de generatione mineralium et lapidum et aquis mineralibus, tamen ut perfectior tractatus habeatur si dicta diversorum auctorum conferantur, ponemus diversitates aquarum secundum Senecam acceptas, et etiam postea quae ex verbis Avicennæ colliguntur. Seneca ergo in libro tortio Naturalium quaestionum sic dicit : « At quare aquis sapor varius ? Propter quatuor causas. Ex solo prima est, per quod feruntur. Secunda, ex cadem simulatione ejus nascitur. Tertia, ex spiritu qui in aquam transfiguratus est. Quarta, ex vitio quod sæpe concipiunt corruptæ per injuriam. Hæ causæ saporem dant aquis varium. Hæ medicaminum potentiam. Hæ gravem spiritum, odoremque pestiferum. Hæ levitatem gravitatemque, aut calorem, aut nimium rigorem. Interest utrum loca sulphure, an nitro, an bitumine plena transeant. Hæ ratione corruptæ cum vitæ periculo bibuntur. Hinc illud de quo Ovidius ait :

Flumen habent Cicones, quod potum saxe a reddit

Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.

Medicamentum est et ejus naturae habet limum, ut corpora et adglutinet et induret. Quemadmodum Puteolanus pulvis, si aquam tetigerit, saxum est : sic e contrario, hæc aqua si solidum tetigerit, hæret et affigitur. Inde est, quod res abjectæ in eumdem lacum, lapideæ subinde extrahuntur. Quod in Italia multis in locis evenit. Hoc minus videbitur mirum tibi, si notaveris albulam et fere sulphu-

<--- Page Split --->

ratam aquam circa canales suos tubosque durari. » His autem addit Seneca adhuc sic dicens : « Nec miror si locus atque aer aquas inficit, similesque regionibus reddit per quas et ex quibus veniunt. Pabuli sapor apparet in lacte, et vini vis existit in aceto. Nulla res est quæ non ejus a quo nascitur, notas reddat. » Adhuc dicit Seneca de diversitate aquarum sic : « Quidam existimant per loca sulphure plena exeuntes vel introeuntes aquas, calorem beneficio materiae per quam fluunt, trahere : quod ipso odore gustuque testantur. Quod ne accidere mireris, vivæ calci aquam infunde et fervebit. Quædam autem aquæ mortiferæ sunt, nec odore notabiles, nec sapore. Circa Nonacrin, in Arcadia, Styx appellata ab incolis, advenas fallit, quia non facie, non odore suspecta est : qualia sunt magnorum artificum venena, quæ deprehendi nisi morte non possunt. Hæc aqua summa celeritate corrumpit, quia protinus hausta duratur : nec aliter quam gypsum sub humore constringitur, et alligat viscera. Est æque noxia aqua in Thessalia circa Tempe, quam et feræ et omne pecus devitant, per ferrum et æs exit, nec arbusta quidem alit, et herbas necat. Quibusdam fluminibus vis inest mira. Alia enim sunt quæ inficiunt greges ovium : intraque breve tempus ut quæ fuere nigræ albam ferunt lanam, et e converso. Hoc etiam in Boetia amnes duo efficiunt, quorum alteri ab effectu Melas nomen est, uterque ex eodem lacu exeunt, diversa facturi. In Macedonia quoque, ut ait Theophrastus, est flumen ad quod qui facere albas oves volunt, adducunt. Quod ut diutius potavere, non aliter quam infectæ mutantur. At si illis lana opus fuerit pulla, paratus gratuitus infector est, ad Ceronem eumdem gregem appellant. In Galatia flumen est, quod idem ovibus facit. In Cappadocia flumen est, quo poto, equis, nec ulli præterea animali, color mutatur et spargitur albo cutis. » His consonant verba Aristotelis in libro ter-

tio de Animalibus, ubi sic dicitur : « Est quoddam flumen a quo si potaverit grex ovium, et deinde coierit post potum, faciet agnos nigros, sicut accidit in regione quæ dicitur Græce Halrit versus Thraciam. In Arcadia sunt duo flumina, unum facit colores agnorum nigros, aliud albos : flumen quod dicitur Ascamidorum, facit rubeos. »

Dicit etiam Seneca quædam ex parte de gravitate et grossitie aquarum. « Erat in Sicilia, est adhuc in Syria stagnum, in quo natant lateres, et mergi projecta non possunt, licet gravia sint. Hujus rei palam causa est, quamcumque vis rem expende, et contra aquam statue, dummodo utriusque par sit modus : si aqua gravior est, leviorem rem quam ipsa est feret, et tanto supra se extollet : quanto erit levior, gravior descendet. At si aquæ et ejus rei quam contra pensabis par pondus erit, nec pessum ibit, nec exstabit, sed æquabitur aquæ : et natabit quidem, sed pene mersa, et nulla eminens parte. Hoc est cur quædam tigna super aquam pene tota efferantur : quædam ad medium submersa sint, quædam ad æquilibrium aquæ descendant. Nam cum utriusque par pondus est, neutraque res alteri cedit, graviora dæscendunt, leviora gestantur. Itaque ubi gravior est aqua hominis corpore, aut saxi, non sinit id quo non vincitur mergi. Sic evenit, ut in quibusdam stagnis nec lapides quidem pessum eant : de solidis et duris liquet. Sunt enim multi pumicosi et leves ex quibus quæ constant insulæ in Lydia natant, Theophrasto auctore. Cutillarum insula arbores habet, et herbas alit, tamen aqua sustinetur, et in hanc atque illam partem non tantum vento, sed aura compellitur. Nec unquam illi per diem et noctem in uno loco statio est. » Et iterum addit Seneca sic dicens : « Quis non gravissimas esse aquas credat, quæ in crystallum coeunt ? Contra autem est : tenuissimis enim hoc evenit, quas frigus ob ipsam tenuitatem facillime gelat. Unde

<--- Page Split --->

autem fiat ejusmodi lapis apud Cræcos ex ipso nomine apparet : κρύσταλλον enim appellant æque hunc perlicudim lapidem, quam illam glaceim ex qua fieri creditur. Aqua enim cælestis minimum in se terreni habens, cum induruit, longioris frigoris pertinacia spissatur magis ac magis : donec omni aere excluso in se tota compressa est, et humor qui fuerat lapis effectus est. »

His adhuc addit Seneca de diversitate aquarum se purgantium sic dicens : « Quidam fontes certo tempore purgamenta ejectant, ut Arethusa in Sicilia, quinta quaque æstate per Olympia. Inde opinio est, Alpheon ex Achaia eo usque penetrare, et agere sub mare cursum : nec antequam in Syracusano littore emergere. Ideoque his diebus quibus Olympia sunt, victimarum stercus secundo traditum flumini illic redundare. Est in Chersoneso Rhodiorum fons, qui post magnum intervallum temporis fæda quaedam turbidus ex intimo fundit, donec liberatus aliquatusque est. Hoc in quibusdam locis fontes faciunt, ut non tantum lutum, sed folia testasque, et quidquid putre jacuit expellant : ubique autem facit mare, cui hæc natura est ut omne immundum stercorosumque littoribus impingat. Quaedam vero partes maris certis temporibus hoc faciunt : ut circa Messanam et Mylas fimo quiddam simile, turbulentum in littus mare profert, fervetque et æstuat, non sine odore fœdo. Unde illic stabulare Solis boves fabula est. Horum proxima causa inveniri non potest, cæterum publica est illa. Omnis aquarum stantium clausarumque natura se purgat. Nam in his quibus cursus est, non possunt vitia consistere quæ secunda vis defert et exportat. Illæ quæ non emittunt quidquid insedit, magis minusve æstuant. Mare vero cadavera stramentaque et naufragorum reliquiis similia, ex intimo trahit, nec tantum tempestate fluctuque, sed per tranquillum quoque placidumque purgatur. » Omnes has diversitates enumerat Sene-

ca, et nos investigabimus causas earum, et an in omnibus verum dixerit Seneca.

CAPUT XIX.

Et est digressio quare aquæ recipiunt alterations illas quas dicit Seneca.

Resumentes autem dicta Seneca, dicimus quod id quod primo tangit quatuor de causis quibus sapor variatur, non habet reprehensionem : causa enim saporis est in aqua naturaliter, aut accidentaliter. Si autem est causa naturaliter, tunc mutatur similitudine ejus a quo nascitur, sicut est in aqua quæ resolvitur ex aliquo mixto, vel generatur ex aliquibus mixtis, sicut sunt aquæ quibus usus est alchimicus, quæ propter componentia vim et saporem mineralem, et sicut aqua rosacea vel alia quæ fit per hunc modum. Si autem est accidentaliter in aqua, aut cum alteratione sola sine materia aliqua commixta ei, aut cum alteratione commixtione materiae inficientis eam per commixtionem. Et quidem cum alteratio est sola sine commixtione materiae inficientis * “ne dicitur recepisse corruption ::. v. : saporem per injuriam, sicut aqua juxta quam est camphora, tota sapit camphoram, etiamsi nihil de substantia camphoræ resolvatur in ipsam. Et similiter de aliis odoriferis vel fœtidis juxta aquam positis : et inde probatur in libro de Sensu et sensato, quod odor non est fumalis evaporatio, quia in aqua res difficulter fumat : et potest aqua immutari odore et sapore præter alicujus fumi vel evaporationis resolutionem. Si autem inficitur commixtione materiae et alteratione , aut illud quod permiscetur ei transit in eam corporaliter, aut spiritualiter. Et si transit in eam corporaliter,

<--- Page Split --->

tunc fit sicut ex terra per quam quasi colando transit, sicut si colatur per sulphur vel salinas vel cineres. Si autem spiritualiter transit in eam materia sibi commixta, tunc fit mutatio saporis, sicut cum spiritus in ea transfiguratus est. Quod autem dicit Seneca de aqua pulverem vertente in lapides vel alias quascumque materias, vel qua duratur ipsa in lapides cum tangit solida corpora, ut alios lapides vel terram vel ligna, est ex vi minerali lapidis quae est in aqua : et de illa nos agemus in libro de Mineralibus: vis enim mineralis est multiplex, et non potest determinari hic sufficienter. Similiter de calidis aquis quae thermae vocantur, tractatum fecimus in libro de Causis proprietatum elementorum et planetarum, qui post librum de Cælo et Mundo ordinatur. De venenosis autem aquis quae visu deprehendi non possunt, dicendum quod hoc est ex multa spirituali materia minerali in illis aquis existente : et quia spiritualis est, per aptissima est ad agendum : ideo modico calore alterata interficit, sicut quando bibitur et alteratur calore corporis, quod ostendit hoc quod dicit, quod in gypsum convertitur.

Quod vero de alteratione ovium dicitur, sciendum quod oves magis alterabiles sunt quam alia animalia : quia humida sunt naturiter, et ideo sine spermate quod aqua bibita qua alteratur in eis, et postea projicitur per totum, fit alteratio in agnis natis, sive etiam in antiquis ovibus ex solo potu. Dicendum quod illa aqua quae albas facit, vehementer est virtutis frigida et humida, perveniens ad pellem, per poros laxat pellem et humefacit eam et quasi facit eam perspicuam, propter quod alba redditur pellis.

Omnis enim animalis est haec natura praeter hominem, quod pilos variat secundum pellis varietatem : et ideo albata pelle ovium, necesse est lanam albam fieri. Illa autem quae nigros facit greges, vehementer est virtutis calida et terrestris ex terreo vapore sibi admixto, et

illa perveniens ad pellem, quasi adurendo eam convertit in terrestrem, et per consequens privat a pelle perspicuitatem : et ideo necesse fit pellis nigra, et per consequens lana nigra : et sic est de aliis animalibus, licet non adeo de facili mutentur ut oves. Fere tamen omnes aqua montuosa in montibus non extra bullientes, si juxta ostium fontis hausta assidue faciunt.

Hoc autem quod Seneca dicit de aquis gravibus super quas corpora natant, non est consentiendum sibi quoad causæ assignationem , licet effectus sit verus: quia falsum est quod dicit Seneca pro causa, et improbatum in tertio Cæli et Mundi. Non enim haec est causa mersionis in aquam quod gravius sit vel plus habeat ponderis et natationis : non enim est causa quod sit levius quam aqua, sed potius quod habet multum inclusum de aere in poris, natet : quod autem non habet, ut lapis continuus, non natat, et secundum quod habet de aere in poris minus et plus, sic natat plus et minus. Unde hebenus nigra quaë non dat flammam, non natat. Sed lapis porosus igne exustus natat propter inclusum in se aerem : et similiter natant concava et alia de quibus in libro de Cælo et Mundo diximus. Quod autem Aristoteles videtur dicere de experimento maris Mortui, quod dicit esse lacunam Palaestinæ, et Seneca dicit esse stagnum Syriæ, quod natant corpora diversa super ipsum propter gravitatem ipsius aquæ quam habet in comparatione aliorum corporum, dicendum quod non intelligitur hoc de gravitate absoluta, sed de illa quaë causatur ex spissitudine gravis corporis : quia sic sequitur, si aliquid est grave, quod est etiam spissum et terrestre : et ideo non

<--- Page Split --->

facile divisibile ad mergendum aliquid in eo : et sic est grave mare Mortuum, et difficulter aliquid mergitur in ipso.

Quod autem dicit Seneca de purgamentis fontium et maris, dicendum quod causa purgationis fontium nulla alia est nisi quod ostium fontis non satis amplum est sub terra, et calor qui elevat aquas ad ostium, est fortis : et aqua turbida quæ elevatur, aut ex luto quod est in specu ubi aqua congregatur, aut ex influentibus stercoribus et finis et ex pluviis per terræ ruinas, quæ ad specum derivantur : et ideo cum calor elevat turbulletum cum aqua, paulatim obstruit ostia fontis, et egreditur quasi aqua colata, et per longitudinem sui fluxus sub terra clarescit : cum autem multiplicatur materia et oppilat meatum, multiplicatur aqua post ipsam, et expellit illam cum impetu magno : et tunc sordes emergunt cum aqua : et hoc fit per magnum intervallum temporis vel parvum secundum quod citius vel tardius oppilatur meatus. Hujus autem signum est quod faciunt hi qui sordes de lacunis purgant, et habent rivulum parvum : faciunt enim receptaculum aquæ magnum, et aquam congregatam in eo dimittunt in impetu currere super sordes : et tunc aqua sordes educit. De purgatione autem maris sciendum, quod mare effluere facit vapor elevatus in fundo maris ex lumine lunæ procreatus, et ille vapor elevatus extrudit aquas super littus, et eadem violentia repellit omnes sordes quæ in mari sunt et cadavera ad littus : mare autem stricti lateris et non sordidi et lutosi in illo vapore magis æstuat et fervet et turbat : et ideo in illo finguntur stabulare equi Solis secundum fabulas poetarum. Et hæc dicta sint de diversitatibus aquarum enumeratarum a Seneca.

CAPUT XX.

Et est digressio declarans diversitatem aquarum secundum dicta Avicennæ per modum juvamenti vel nocumenti quod est in aquis diversis.

Secundum autem dicta Avicennæ diversitas invenitur in aquis, eo quod quædam sunt currentes, quædam puteales, quædam paludales, et quædam salsæ, et quædam sunt aquæ eductæ in lapideis viis vel plumbeis : quædam etiam sunt metallicae, in quibus est vis mineralis : et quædam sunt aluminosæ, et quædam nivosæ sive glaciales. Inter currentes autem quædam currunt super lutum, et quædam super arenas sive lapides. Est ergo generale documentum, quod currentes et meliores sunt et leviores et subtiliores sunt stantibus. Inter currentes autem, currentes super lutum liberum a corruptione fœtida, vel aquæ immixta, meliores sunt omnibus aliis, eo quod lutum tale semper purificat aquam, et præcipue ibi melior est, ubi remota est a suo principio : quia ibi bene est purificata, levior tamen illarum melior est : et hoc probatur pondere, velut si duo panni æqualis ponderis mundi intriguingur, et postea exsiccentur vehementer, et tunc ponderentur. Si enim tunc alter præponderat, hoc est ex graviori aqua cui pannus ille intinctus fuit. Cognoscitur autem cito aqua illa bibita ab hypocundriis, hoc est, a lateribus sub costis. Inter currentes etiam sunt meliores quæ currunt ad Orientem, et post hoc ad Aquilonem : deinde quæ ad Occidentem, et illæ sunt malæ : pessimæ autem quæ ad Meridiem. Hoc autem contingit per accidens ex ventis immixtis eis, qui faciunt eis qualitatem juvativam vel nocivam.

<--- Page Split --->

Hæc est causa quare laudabilis est aqua Nili, quia longe fluit et venit a Meridie in Septentrionem : magis autem laudabilis est aqua Danubii, quæ longissimum habet fluxum et bonum fundum frequenter luteum incorrupti luti, et fluit ab Occidente in Oriethem directo fluxu : et ideo animalia amantia lutum putridum et aquam viscosam et spissam, non vivunt in eo, sicut anguillæ, et hujusmodi.

Post illas autem sunt aquæ currentes in arenosis fundis bonæ et leves ad Aquilonem currentes, sicut sunt Nilus in Ægypto, et Rhenus in Germania : et post illas in bonitate sunt aquæ fontium boni luti vel arenosi fundi. Malæ autem sunt aquæ puteorum propter vapores terrestres sibi admixtos. Sed aquæ canalium sive aquæ ductuum in fistulis plumbeis pessimæ sunt, et præcipue quando diu in plumbo cucurrerunt : quia rude contrahunt a plumbo, quæ aliquando excoriant intestina. Stantes autem malæ sunt generaliter, sed tamen secundum diversitatem loci in quo stant, habent plus et minus de nocumento. Causa autem nocumenti in eis generaliter est duplex, scilicet corruptio per calorem solis, et quia spissæ sunt et graves : paludales autem pejores sunt in lacunalibus, cum lacunales malæ sint, tum quia stantes, tum quia corruptum et non liberum lutum habent in profundo. Sed inter paludales et lacunales illæ præ cæteris malæ sunt, quæ quamdam pellem et viscositatem habent in superficie. Sed aquæ salsæ calidæ sunt et siccæ in genere aquarum : et ideo primo bibitæ mordicatione sua aliquando laxant : et postea per exsiccationem stringunt idem quod laxaverant. Inter aquas autem minerales et metallicas minus nocet illa in qua est aurum : cujus signum est, quia in optimis aquis invenitur aurum : et post hoc est illa in qua est ferrum , et confortat interiora multum : pessimæ autem et amare valde in quibus est cuprum, et ideo nccat animalia,

sicut pisces, et vermes. Aluminosæ autem sunt calidæ et siccæ vehementer, et ideo prohibent cursum sanguinis undecumque currant. Nivosæ autem et glaciales sunt spissæ propter frigus quod est in eis : ingenium autem quo spissa aqua subtilior efficitur, est decoctio ejus.

Verum est quod quidam rudes in naturis dixerunt scilicet quod cum decoquitur aqua, evaporat id quod est subtilius ex ipsa, et remanet id quod est grossum : et ideo dixerunt quod aqua decocta grossior et spissior est quam non cocta. Hoc autem falsum est, quia per coctionem non inspissatur corpus simplex, sed compositum. Simplex autem totum efficitur per decoctionem rarius : et ideo aqua decocta rarior est. Est autem purificabilior duabus de causis : quarum una est, quia natura calidi est congregare homogenia sibi, et ideo trahit partes aquæ de terrestribus, et dividit eas ab eis, quæ prius incommixtae fuerunt, sicut nos videmus quod calor ignis facit in argento et plumbo, et separat ea ab invicem, et facit currere argentum ad unum locum, et plumbum ad alium. Alia autem causa est, quia aqua cocta subtiliatur : et ideo partes terrestres magis possunt penetrare per ipsam ut descendentes in fundo resideant : et hujus signum est, quia si aqua hausta ponatur in vase per plures dies, parum est quod invenitur resedisse ex ipsa : et si decoquatur, infra unum diem vel unam noctem, multum de terrestri substantia invenitur in fundo ejus. De aqua autem salis Ammoniaci et aliarum mixtarum naturarum sciendum semper, quod sapiunt naturam ejus quod miscetur cum ipsis et salibus et arsenico et ammoniaco et sulphure, ut dicemus in quarto libro hujus voluminis, Domino dante. Nunc autem quæ dicta sunt de aquis sufficiant, quia illa quæ dici possent, ex isris sciti possunt et ad medicum magis pertinent.

<--- Page Split --->