TRACTATUS II

DE ORIGINE FLUMINUM.

CAPUT I.

Quae sit intentio tractatus.

Quoniam ergo ostendimus quomodo fit pruina et nix et pluvia et ros et grando et caetera impressiones humidae in alto generatae, nunc superest ut loquamur de omnibus ventis et fontibus et fluminibus, quae fiunt in imo, et faciamus de ipsis considerationem naturalem, assignando causas naturales de omnibus eis, sicut est consuetudo nostra 1 : quia Philosophi proprium est non dicere aliquid nisi cum ratione et causa : cupiditas enim nostra est inquisitio causae omnium rerum naturalium, et consideratio proprietatum et differentiarum earum : quia talia in Physica convenit nos dicere docendo, et convenit aliis talia a nobis audire. Quia autem res non bene scitur ignoratis passionibus ejus et differentiis et partibus 2, ideo voluntas nostra est nihil lorum dimittere : virtus autem perficien-

di non est nisi per Dominum, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Dicemus autem de origine fluminum in residuis istius libri : de ventis autem et aliis impressionibus de vapore terreo causatis dicemus in libro sequenti. Cum enim nos diximus in physicis libris istius operis de his quae calore solis vaporabiliter elevantur, consequens est dicere de origine fluminum et fontium, eo quod calor in visceribus terrae conclusus et vapor ibidem generatus, omnem aquam undecumque causatam elevant ad originem sui fluxus : et ita unam habet causam elevationis aqua elevata in aerem, et aqua elevata ad originem sui fluxus.

CAPUT II.

De origine fluminum secundum opiniones Antiquorum.

De origine autem fontium et fluviorum dixerunt quidam Antiqui 3, quod simile est de ventis et aere et fluminibus et aqua

<--- Page Split --->

et nubibus : dixerunt enim quod venti et aer sunt unius generis quoad substantiam, sed differunt per accidens : quia cum quiescit, dicitur aer : et cum movetur, dicitur ventus : et a simili probaverunt quod aquae fluminum et nubes sunt idem subjecto, et eorum natura est una, et nubes sunt in aere, et aqua fluminum est in terra : et isti videntur dicere quod aqua fluminum non est nisi ex nubibus et est materialiter nubes. Et alii autem sapientiores his dixerunt, quod venti quidem omnes sunt unus secundum naturam, tamen habent majorem differentiam quam isti dixerunt : licet enim concedant cum prioribus, quod non est ventus nisi aermotus, tamen dicunt quod differunt inter se, ex eo quod in loco uno vel alio moventur : unde Aquilonaris ex loco est frigidus et siccus, et Meridionalis ex loco est calidus et humidus : et hoc addunt dicto Philosophorum, et a simili dicunt de fluminibus et nubibus : quia secundum istos flumina non sunt nisi nubes fluens, et ideo sunt omnia flumina secundum naturam originis prime unum, sed differunt per loca per quae fluunt : et ita efficitur aqua unius fluminis alterius operationis quam alia. Utrumque autem istorum Philosophorum dictum est absque inquisitione causæ, et ideo non est philosophicum. In philosophia enim sermo qui dicitur per subtilem causæ indagationem et rectam passionum et partium inquisitionem est pretiosor et melior omnium inquisitione. Non tantum autem sermo istorum et reprehensibilis, quia est sine inquisitione probatus, sed etiam falsum est quod dicunt : hoc enim quod inducunt pro simili, falsum est : quia si sermo eorum de vento similis est sermoni de fluminibus modo prædicto, tunc oportet quod principium utrumque materiale sit res una cum principiato. Materia enim hæc salvatur in materiato sine sui transmutatione a forma substantiali, quia aer et aer motus non differunt per formam substantialem : ergo simile erit de nube et aqua fluminis, quod unum

deberet ab alio denominari, scilicet quod nubes fluens fit fluvius, et fluvius stans fit nubes : quod aperte falsum est : ergo simile quod inducunt non valet ad propositum, quia etiam ipsi dicunt quod aqua fluens in fluvio diversum quid est a nube. Si autem sermo iste de origine fluminum est error, tunc non scitur causa fluminum et fontium per dicta eorum : et ideo necesse est nobis inquisitio de esse fluminum, quid est origo eorum et quomodo, et quid est movens flumina ad fluxum, et unde sive ex quibus locis est principium eorum.

Quidam enim Antiquorum qui illis sunt similes de quibus mentio habita est, falsum dixerunt de fluminibus : dixerunt enim quod aquæ fluminum exeunt de concavitatibus in quibus congregantur aquæ pluviæ, sicut ventus exit de utre inflato : sicut enim ventus non cessat de utre qui circumdat ipsum donec totus sit consumptus ventus qui est in utre, ita non cessat egredi aqua de vasta voragine donec tota aqua sit consumpta quæ est in ipsa. Hoc autem falsum est, quia tunc nullus fluvius haberet aquam indeficientem. Sed cito deficerent fluvii aquarum multarum : eo quod continuus effluxus eorum esset multum disperdens aquas, et locus aliunde non reciperet restaurum aliud. Hoc autem quod dicunt de vento, quod ipse sic sit aer motus secundum naturam, veritatem non habet : quia nos ostendemus quod ventus est vapor terreus aerem usque transcendens, et eum fortiter expellens.

CAPUT III.

De principio materiali fluminum, quod est humidarum impressionum.

Reprobatis autem Antiquorum opinionibus, dicimus quod principium materia-

<--- Page Split --->

le aliquorum fontium et fluminum in speciali et non communiter omnium est, quod vapores aquosi quando elevantur in aerem, frigore quod ibi est aggregantur et inspissantur, et fiunt nubes, et convertuntur in aquam, vel congelantur frigido agente in glaceim, et resolvuntur in pluvias : et aquae redeunt ad terram et faciunt cursum fontis et fluminis, sicut radix prima ab Occidente egrediens facit cursum fontis vel fluminis, non tamen est radix prima, licet sit illi similis in effusione aquea ostium fontis vel fluminii : currunt autem aquae sic descendentes quandoque in superficie ad loca decliva et faciunt stagna : quandoque autem per poros terrae vel ejus spongiostatem vel scissuras aliquas pertingunt usque in profundum terrae, et congregantur et faciunt ibi principium materiale fluminum vel fontium. Hujus autem signum est, quia incrementa fluminum et fontium fiunt in hyeme quando abundant pluviae magis quam in aestate. In aestate enim quandoque abscinduntur sub terra vel desiccantur in toto quaedam aquae, eo quod pauca materia sit quando pluviae non cadunt : et ideo quando finitur materia, disiccatur et abscinditur aqua, cujus effusio fecit fontem vel flumen : et licet aliquando pluat, tamen desiccantur aliqui fontes ex aquae defectu : quod ideo contingit quia aqua cadens super terrae superficiem trahendo secum pulverem inventum in terra superficie, obstructum per os terrae includit secundum viam pertingendi ad viscera terrae interiora, unde laboriose concurrunt in terram.

quam in terram prorumperet aqua Oceani, si aliunde non moveretur, sicut nos dicemus infra, ubi loquemur de causa efficiente fluminum. Haec autem sententia est secundum litteram Aristotelis quae sic dicit : « Et dico quod aquae omnes laboriose concurrunt in terra, quod est propter paucitatem terrae super aquas : quoniam est plus ea. » Emendationes tamen codices habent sic : « Et dico quod aquae omnes profunde currunt in terram, quod est propter victoriam terrae super aquas, quoniam est plus eis. » Et ista littera dubium non habet, quia aquae impressionum altarum humidarum cadentes profundantur in terrae visceribus, et non natant super eam sicut faciunt in loco proprio aquarum qui est Oceanus : et hoc contingit quia in loco generationis ubi se contingunt tria elementa, terra vincit super aquas, et est plus eis, et ideo operit et sorbet eas ariditas ejus : absorptae autem sub terra undique concurrentes congregantur et efficiuntur materiae fluminum et fontium quorumdam : has autem aquas coadunat aer conversus in aquam : et sic rediens est ad terram, et cum pluviis ingrediens viscera terrae ad multiplicandas aquas quae sunt ibi : et ut dicit Seneca, etiam terra conversa in aquas, quia si quodlibet elementum convertitur ad aliud, non esset ratio quare terra in aquam non converteretur, praecipue cum symbolum sit terrae et aquae : et ideo facilis fit conversio eorum ad invicem.

Hoc autem etiam alia de causa contingit, scilicet quia aqua levis est in terra, et secundum naturam ascendit super eam ; unde terra paucitatem habet respectu aquae, quia elementum spissius est minus et minus habet de loco, et aqua est plus quam terra. Sed ista causa laboris non habet locum in pluviis, sed potius in exitu Oceani in terram : et haec causa sufficiens esset ad hoc quod nun-

CAPUT IV.

Et est digressio de contradictione Seneca ad ea quae dicta sunt.

Huic autem sententiæ Aristotelis contradicit Seneca in tertio libro Naturalium

<--- Page Split --->

quæstionum, sic dicens: « Quidam æstimant quidquid ex imbribus terra concipit, id illam rursus emittere ut fiant flumina. Et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina in his fiunt quibus rara est nubes, ut in Æthiopia et interiore Africa. At contra Germaniam et Italiam et Galliam abundare rivis et fluminibus: quia cœlo humido utuntur, et ne æstas (in illis partibus) quidem imbribus caret. Adversus hæc dici plurima possunt. Primum ego tibi, vinearum diligens fossof affirmo, nullum pluviam esse tam magnam, quæ terram ultra decem pedes in altitudine madefaciat. Omnis enim pluviæ humor inter primam crustam consumitur. Quomodo ergo potest suggerere amnibus vires imber qui summam humum tingit? pars major ejus per fluminum alveos in mare fertur, exiguum est quod sorbet terra nec id servat: aut enim arida est, et absumit quidquid in se effusum est: aut satiata, si quid supra desiderium cecidit, excludit. Et ideo primis imbribus non augentur amnes, quia totos in se sitiens terra trahit. Quid quod quædam flumina erumpunt saxis et montibus? His quid conferent pluviæ quæ per nudas rupes deferuntur, nec habent terram cui insideant? Adjice quod in siccissimis locis putei in altum acti per ducenum aut trecenum pedum spatium, inveniunt aquarum uberes venas, in ea altitudine in quam aqua non penetrat: ut scias illic non cælestem esse, nec collectcium humorem, sed quod dici solet vivam aquam. Illo quoque argumento hæc opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant. Apparet ergo illos sursum agi, aut ibi concipi, cum omnis aqua pluvialis decurrat. » Hucusque sunt vehra Senecæ et sunt plana. Quia quatuor rationibus videtur hoc quod ante diximus refellere. Consentit ita Seneca, quod humor ad terram ab aere descendens, potest esse materia alicujus fontis et alicujus rivi, quia dicit sic in eodem libro: « Sæpe colligitur roris modo, tenuis et dispersus liquor, qui ex

multis locis in unum confluit. Sudorem aqualeges vocant, quia guttae quaedam vel spissura loci eliduntur, vel æstu evocantur. Hic tenuis unda vix fonti sufficit: at ex magnis causis magnisque conceptibus excidunt amnes. Pluvia torrentem facere potest, non amnem. »

Sed contra hanc sententiam Senecæ sunt dicta fere omnium Peripatericorum, sicut Avicennæ, et Algazelis, et aliorum : et ideo rationes ponemus contra ipsum efficaces, et solvemus rationes suas. Dico ergo quod omne quod invenitur in aliquo, et non naturaliter generatum est in illo, necesse est quod aliunde venerit in ipsum : aqua autem invenitur in visceribus terra, et non generatur ibi naturaliter, quia nihil generatur naturaliter extra locum suum : ergo oportet quod aliunde venerit in viscera ipsius : non autem potest esse nisi per influxum aquæ in terram : ergo aqua a superficie terrae fluit in viscera terra. Si autem dicat aliquis quod illa non est aqua pluviæ : Dico ego quod argumentum generale est de omni aqua, sive sit pluviæ, sive alia. Adhuc constat quod metalla generantur sub terra plus quam ad trecentos pedes : ergo oportet quod sit vaporabile humidum quod est materia ipsorum : vaporabile autem humidum non est nisi ab alto descendens : ergo impressiones humidaab alto cadentes super terram, multo profundius descendunt quam dicat Seneca. Adhuc autem quando aqua subtilior est, tanto est magis penetrativum sicci : aqua impressionum ab alto descendentium, eo quod rara substantia conversa, subtilior est omni alia aqua : ergo illa maxime est ad interiora terrae penetrativa : ergo profundissime vadit aqua pluviæ. Adhuc autem valet experimentum fossorum metallorum, ubi vidimus oculis nostris tempore pluviæ per lapidem solidum montis guttas pluviæ distillare ad profunditatem centum et triginta passuum. Unde quod dicit Seneca non habet inde rationem, nec ipse bene scivit philosophilam naturalem.

<--- Page Split --->

Unde dicendum, quod cum descendit pluvia, dupliciter madefacit : madet enim tota terra superficie communi descensu. Madet etiam plus aliqua pars ejus, scilicet ubi aqua stagnatur vel paludatur vel in uno receptaculo collecta absorbetur. Et prima quidem madefactio guttarum est modica, et potest esse quod in magna pluvia profundatur ad decem pedes. Secunda autem madefactio est vehemens, et est in loco speciali, ubi terra continet plurimas aquas collectas, et per terrae porum aliquem vel spongiositatem effunditur aqua illa usque ad interiora terrae viscera. Quod autem secun:lo dicit, quoniam flumina erumpunt saxis, inconsiderate est dictum : quia licet erumpant de saxo, tamen collectio ministrans aquas amni est sub saxo, et aliqua causa elvante accipit exitum a saxo saepius, sicut inferius ostendemus. Quod autem tertio dicit de puteis, jam solutum est : quia hoc potius est contra eum, cum supponat falsum, scilicet aquas non descendere ultra decem pedes in profundum. Quod autem quarto dicit, solvitur sicut secundum, et nos infra loquemur de hoc quare aquae frequentius oriuntur in locis altis. Sic ergo patet Senecam in parte non verum dixisse.

tur et paludantur in eis : sed subterra receptaculum aquae parvum esse non potest, quia impletur terra premeute ipsum : et ideo non est sub terra receptaculum, nisi sit vastum et amplum fortissima habens latera : et in illo multae congregantur aquae ex diversis venis concurrentes : unde sicut congregatur gutta cum gutta ad faciendum paludem vel stagnum, ita congregatur vena cum vena ad implendam vastam voraginem subterraneam, quae efficitur principium fluxus aquae : quia ibi paulatim comprimuntur aquae et congregantur ad invicem, etfit ex eis principium materiale cursus fluminum aliquorum. Et signum hujus est quod accipitur a sensibili experimento : illi enim,qui foidunt puteos ut extrahatur aqua, foidunt invenientes lora multarum venarum : omnes autem illas venas aggregant ad locum unum cum fluxu earum, et sub illo fluxu fodiunt inferius, et faciunt foveam in qua colliguntur fluxus illarum venarum : et nisi ita foveam foderent, venarum quælibet transmearet ad locum alium ubi sub terra specum inveniret : et ideo facientes foveam in medio venarum, quasi amputant viam per quam fluere consueverant, et sic retinent eas, et utuntur, illa fovea pro radice et principio indeficientis aquae in puteo.

CAPUT V.

CAPUT VI.

De modo collectionis aquarum sub terra.

Redeamus ergo ad propositum 1, declarantes qualiter aquae generantur in terra magis quam in terrae superficie. Dico ergo, quod aquae profundate sub terra, non sunt separatae in tot locis sicut sunt in superficie terrae. Hujus autem causa est, quia superficie terrae separata per parva loca vallium et depressionum et stagnan-

Et est digressio declarans qualiter aqua secundum naturam illabitur terra.

Est autem hoc attendendum, quod licet secundum ordinem elementorum congregatio aquae sit super terram, eo quod ipsa sit levis in terra, sicut in Cælo et Mundo monstratum est, tamen terrae illa-

<--- Page Split --->

bitur tam ex pluviis quam ex aliis impressionibus in altis generatis, quam etiam ex proprio loco ejus qui est Oceanus, qui amphitrites vocatur, cujus sunt quatuor rationes : quarum una potissima est, quia sicut nos determinavimus in scientia superiori libri istius, et libri de Generatione et Corruptione, elementa alium motorem habent qui inclinat ipsa ad locum suum, et alium qui movet ipsa ad mixtionem et locum mixtionis : quia motor movens ipsa ad loca sua, est generans ea : qui cum dat eis formam, dat eis consequens formam, quod est locus et motus ad locum proprium, sicut in VIII Physicorum est probatum. Movens autem ad mixtionem et locum mixtionis, est motus solis et aliarum stellarum in circulo obliquo qui est zodiacus, et in circulo recto qui est æquinoctialis, et facit ascendere mare, quod amphitrites dicitur, super littus, et quod subtilius est, in terra labitur, et facit ascendere in forma vaporis aquas in aerem et descendentes labi in terram, ubi inveniunt locum declivem et porosum usque ad viscera terræ declinantem : quia aliter non fieret mixtio ad omnia naturalia generanda. Ostendemus etiam infra, quod præcipue circulus lunæ facit hoc in aquis, sicut circulus solis facit in igne, et sphæra stellarum fixarum in terra, et quinque sphæræ aliorum planetarum movent aerem. Et hoc est quod quidam Antiqui dixerunt, quod influxus aquarum in terram est a natura universali, et non a particulari, intelligentes per naturam universalem cœlum et motorem et motum ejus, et per naturam particularem motorem qui generat elementum. Secunda autem causa est interminabilitas aquæ : quia licet levior sit quam terra, tamen undique fluit ad ipsam ex natura humidi quod quærit terminum alienum : et cum humidum sit subtile, et subtile sit penetrativum partium, ut habetur in secundo de Generatione et Corruptione 1, penetrabit aqua in grossum terræ et continebitur inter

ipsam. Tertia causa sive ratio est circularis generatio elementorum : ex hac enim quodlibet intrat in quodlibet cum movctur ad formam ejus : et hoc præcipue contingit in contactu elementorum, quia ibi potissime permixta sunt. Quarta et ultima est Senecæ, scilicet locus devexus: sunt enim in terra loca devexa declinantia ad quædam loca terræ concava : et ideo aqua necessariæ devexationis cum mota fuerit vel ceciderit super altitudinem devexitatis, declinabit ad concavum terræ. Dico autem cum mota fuerit super altum devexi illius, propter amphitritem, qui in motu lunæ gibbum terræ ascendit, et per devexum fluit ad terræ concavitates: cadentes autem aquæ super devexas vias terræ sunt illæ quæ descendunt ab humidis impressionibus aeris. Licet ergo uniuscujusque homogenii pars ad suum totum naturaliter congregetur et ad locum sui totius vel ad locum illi propinquum: adhuc autem quamvis corporis homogenii sit motus ad locum unum in toto et in partibus, quia idem est motus terræ totius et glebæ : tamen aquæ cadentes non omnes cadunt in mare : et cadentes in circulum terræ, non omnes redeunt ad mare, neque permanent in superficie terræ, ubi est naturalis locus aquarum, propter rationes quæ dictæ sunt: partem enim ad totum non inclinat nisi generans, quando pars est extra locum totius, nec in loco propinquo stat, eo quod non terminetur proprio termino, nec redeunt ad totum, eo quod movens ad mixtionem movet in oppositum elementa: non enim propter se creata et ordinata sunt, sed potius elemetum nominat naturam ordinatam ad aliquod corpus completum in natura: et ideo modo materiæ moventur ad perfectionem generationis mixtorum quæ sunt ultimi fines naturae.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

De locis in quibus oriuntur fontes et flumina.

Redeuntes autem ad propositum 1, loquamur de loco originis fontium et fluminum dicentes, quod frequentius fluunt magna flumina ex montibus magnis vel si non fluunt ex ipsius montibus, tamen propinque juxta montes sunt origines eorum. Causa autem quare apparent origines aquarum ex montibus et locis altis est, quae dicta est : quia ibi videlicet sub montibus et locis altis sunt vastæ concavitates thesauros et copias habentes plurimarum aquarum. Oppositum autem hujus causa quare in pedibus montium longe ab ipsis montibus in locis planis non frequenter oriuntur aquæ : et si oriuntur, sunt paucæ et deficientis fluxus. Loca enim alta et montuosa interius sunt sicut spongia spissa, quæ calore suo sugit et trahit ad se aquas de copia aquarum quam habet in profundo vastæ concavitatis, quæ est sub ipso loco alto vel montuoso, sicut nos infra ostendemus : et demonstratio quidem quod ex talibus locis aquæ magnæ oriuntur, est per inductionem et experimentum. Sophistæ enim disputantes et disceptantes de terræ rotunditate, instant geometricis dicentibus terram esse rotundam, per montem qui dicitur Caldicus, qui mons magnus et excelsus valde, adeo quod quando aliquis ascendit ad ipsum, videt mare quod longe distat ab eo, in tantum quod illi qui sunt in plano sub monte versus mare nullos fines propinquos mari magno concipicere possunt.

Est autem mons hic situs sub Meridie versus signa in quibus oritur sol in hyeme, et puto quod hic mons sit Atlas, quia ille est in Meridie secundum Cosmographiam Julii Caesaris. Mare autem quod videtur ex ipso est amphitrix, a quo oriuntur maria reliqua et flumina, et ex isto monte flumina magna oriuntur, quæ forte de amphitrite copias trahunt aquarum : sed in monte oriuntur : et eodem ex monte qui vocatur Caucasus, oriuntur flumina magna multarum aquarum. Hic mons, sicut dicitur in Cosmographia Julii Casaris, cum monte Tauro est in Oriente versus Aquilonem non longe a Tauro monte, ita ut quidam credant quod Taurus mons sit ad jugum ejus, sicut dicitur in Itinerario Antonii Augusti : et nascuntur ex monte illo fluvius Mais, et fluvius Thesimon, et fluvius Phisis, et fluvius Corecostes, et fluvius Tinis, et fluvius Spiramos. Hic autem mons major omnibus montibus est Orientalibus tendentibus ad Aquilonem, et significatio super magnitudinem hujus montis est, quod illi qui habitant sub ipso in loco inferiori, vident radios solis in monte isto in cacumine, donec pertranseat tertia pars noctis in sero in Occidente, et in mane ante tres horas ortus diei vident iterum in Oriente in ipso radios solis : unde ipsis radii solis non occultantur nisi per tertiam partem noctis, hoc est, per quatuor horas æquales secundum quod tota nox dividitur in duodecim horas. Aliud autem signum magnitudinis ejus est magnitudo fundamenti ejus : unde in Cosmographia dicitur, quod mons Caucasus inter Colchos qui sunt super Cymicer mare, et inter Albanos qui sunt ad mare Caspium, primum attollitur, cujus quidem usque ad ultimum Orientem unde videtur jugum : sed multa sunt nomina, et multi hic jugum Tauri multum montem crediderunt : quia revera per conjecturas mons Armeniæ inter montem Taurum et Caucasum medius

<--- Page Split --->

continuare Taurum cum Caucaso existimatur : et ideo latissimum et multa sterras occupans habet fundamentum : et testessunt homines qui habitant sub eo et procedunt ab eo, quod illi multarum nationum et multarum sunt linguarum. Sub isto monte flumina multa oriuntur, sicut dictum est, et fundamentum ejus super quod stat mons et jugum ejus, est rotundum et elevatum ab initio sui usque ad ultimum ejus quod est valde distans : quia, ut dictum est, illud tenditur versus ultimum Orientem. Mons vero qui, ut puto, vocatur Olympus, est in occasu solis apud æquinocitælem, ex quo oriuntur duo magna flumina : et similiter ex parte Meridiei, et de Æthiopiæ fontibus procedunt flumina magna quæ nominantur Hermis et Zerus et Cathailis, quorum fluviorum effusio est in mare magnum, quod circumdat terram, quod est amphitrites. Nilus autem qui est fluvius Meridionalis, currit de sub monte qui vocatur Buris : non tamen oritur in ipso, quia sicut dicitur in Cosmographia, in exordio suo Nilus de secretioribus promit, et in Æthiopia facit locum magnum, qui currit in circulo instagnans milliaria centum quinquaginta tria : et exiens ab eo provenit per cataractas interiores in Ægyptum. Et iterum de sub monte qui vocatur Semextus, currunt tria flumina, et in aliis locis de sub terra currunt flumina magna, sicut Danubius de Alpibus, et Rhodanus et Rhenus de monte Suevo : et Albia de montibus Bohemiæ, et Chymis et Athysis de montibus Alpium Alamaniæ, et multa alia flumina præter ea quæ non nominamus : verum in his quæ nominata sunt, est sufficientia ad probationem ejus quod voluimus de cognitione ejus quod præcessit de sermone nostro, scilicet quod flumina oriuntur de montibus frequenter et de locis altis. Nomina autem montium et fluviorum modo mutata sunt, sicut et post nos mutabuntur, et ideo sunt ignota. Tamen ex dictis constat per inductionem, quod tam in Meridie quam in Aquilone, et tam in Oriente quam in Occiden-

te fontes et flumina ut frequentius oriuntur de montibus et locis altis : ergo universaliter concludi potest, quod origines fontium et fluminum sunt ex montibus et locis altis : sive autem fontes et flumina principium materiale habent ex inpressionibus ab aere descendentibus, sicut supra diximus, sive etiam principium habeant ex amphitrite, de quo infra dicemus, semper hoc est verum, quod principia fontium et fluminum non sunt determinatis aquis in quantitate : et hoc contingit quia aer et terra resolvuntur et fiunt aqua : et quia vapores resoluti veniunt ab alto, et aqua ab illis generata vadit in fontes et in profundum terræ et in profundo marium et fluminum : quod autem demonstrat, illud, est quod maria et flumina currentia paulatim aperiuntur et congregantur, et augentur in pluviis, et diminuuntur in tempore siccitatis.

CAPUT VIII.

Et est digressio declarans opinionem Senecæ de principio materiali fontium et fluminum.

Seneca autem de materiali principio fontium et fluminum quaedam vera, quædam vero falsa dicit : haec autem sunt verba sua in libro tertio Quæstionum. « Quidam existimant quemadmodum in exteriore parte terrarum vastæ paludes jacent, magni et navigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio terræ maria porrecta sunt, infusa vallibus : sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus, nec minus illas stagnare, quam apud nos Oceanum, et sinus ejus : imo eo latius quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa profunda copia isti omnes egeruntur : quos quid miraris si terra detractos non sentiat, cum adjectos maria

<--- Page Split --->

non sentiant? Alii habe inter terram et se recessus cavos, et multum spiritus qui necessario frigescit, umbra gravi pressus. Hoinde piger et immotus in aquam cum se desiit ferre, convertitur. Quemadmodum supra nos imbrem, ita infra nos Ilumen facit. Supra nos autem non potest diu segnis stare, quia aut sole attenuatur, aut ventis expanditur. Itaque intervalla magna imbribus sunt. Sub terra vero quidquid illum in aquam convertit, idem semper est, scilicet umbra perpetua, frigus aeternum, inexercitata densitas : semper ergo praebebit fonti aut flumini causas. Adjicias his, quod fiunt omnia ex omnibus elementis, ex aqua aer, et ex aere aqua. Quare ergo non ex terra liat aqua, quae si in alia mutabilis est, quare non in hanc ? Utraque cognata res est. » Hujus sententiæ Senecæ quoddam est verum, et quoddam falsum : quod enim ibi aquæ ita late stagnant sicut apud nos Oceanum, ex hoc falsum probatur, quia totius terræ circulus exterior minor est aqua Oceani : sed interior concavitas terræ minor incomparabiliter quam exterior circulus terræ : cum ergo non possint stagnare in concavitate aliqua, non possunt ita late stagnare sicut Oceanus. Alia quæ dicit, probabilia sunt.

CAPUT IX.

Et est digressio declarans opinionem Theophrasti de principio materiali aquarum.

Dicit autem 'Theophrastus cujus sententiam ponit Seneca in haec verba : « Sub terra minus nota nobis naturae jura sunt, sed non minus certa. Crede infra quidquid vides supra. Sunt et illic specus vasti, sunt ingentes recessus, et spatia sus-

pensis hinc et inde montibus laxa. Sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes receperunt. Haec spiritu plena sunt, et stagna obsessa tenebris et locis amplis. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia : ut in aere caeco pinguique concepta, et in aquis torpentibus facta : pleraque ex his caeca, ut talpae ac subterranei mures, quibus deest lumen, quia supervacuum est. Inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur. Certe cum in Cariae Lorymam urbem talis exilisset unda, periere quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eum diem ceco novus amnis ostendit. Nec id mirum. Erant enim pinguia et differta, ut ex longo otio, corpora : caeterum inexercitata, et in tenebris saginata, et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur. Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo, est indicium, quod anguille quoque latebrosis locis nascuntur : gravis et ipse cibus ob ignaviam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit. Habet ergo non tantum venas aquarum terra, ex quibus corrivatis flumina effici possunt, sed et annes magnitudinis vaste, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu devorentur : alii sub aliquo lacu emergunt. » Adhuc addit Seneca sic dicens : « Placet natura regi terram : et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et venae sunt et arteriae : illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera per quæ aqua, alia per quæ spiritus currit : adeoque illam ad similitudinem humanorum corporum natura formavit, ut majores quoque nostri aquarum appellarint venas. Sicut ergo in nostris corporibus sanguis a vena, sic a terræ vena rivus aut flumen effunditur. » Ex his patet secundum dicta Philosophorum sub terra esse receptacula, et vias aquarum, et multas copias aquarum esse in ipsis.

<--- Page Split --->

CAPUT X.

Et est digressio declarans causam efficientem concavitatum terræ.

Quæret autem aliquis, quid in terra fecerit hæc receptæcula : corpus enim de natura sui continuum et homogenium non intercipitur aliqua vasta concavitate: tale autem corpus est terra : et ideo concavitates non videtur habere. Adhuc autem quælibet pars gravis corporis festinat ad centrum : ergo una in circuitu comprimitur circa aliam : et sic videtur quod una non distet ab alia per concavitatem aliquam. Adhuc autem videtur hoc esse contra effectum qualitatum terræ, quæ sunt frigidum et siccum : frigidum enim stringit et habet motum ad centrum, sicut diximus in libro de Generatione et Corruptione : et ideo continuat partem parti : et ita videtur quod non permittit tales in terra fieri concavitates : siccum etiam ubi est cum frigido, etiam stringit, quia ipsum est ideo siccum, quia humidum ab eo est expressum 1 : unde constat quod simul et spissæ sunt partes ejus. Adhuc autem et Zeno objicit negans, quod aquæ moveantur ad concavitates terrarum : aut enim moventur ad vacuum, aut ad plenum. Si ad vacuum, tunc sequuntur duo inconvenientia, quorum unum, quod vacuum est : alterum autem, quod motus est ad vacuum. Sed cum vacuum sit incorporeum : ergo motus corporis erit ad incorporeum spatium : cum autem eadem ratione qua ad vacuum movetur unum corpus, omne corpus moveatur ad ipsum, sequeretur quod omne corpus moveatur naturaliter ad unum et idem,

quod est contra omnem naturam. Si autem movetur ad plenum, constat quod non est nisi aere vel vapore plenum : aut igitur ingrediente aqua egreditur aer, aut non. Si primo modo, aut per eamdem viam egreditur, aut per aliam. Si per eamdem egreditur, tunc æque fortis erit aer vel vapor sicut aqua ingrediens, quod falsum est : ergo aqua impediet ne per idem foramen possit exire. Si autem per aliud egreditur, tunc oporteret tandem quod aer exiret, et aqua impleretur illa concavitas : et tunc non amplius esset receptiva aquarum : ergo jamdudum omnes concavitates aquis essent repletæ, et jam non haberent ubi se reciperent pluviæ et aquæ aliae terram influentes, quod falsum est. Si autem recipiuntur aquæ illæ in pleno, tunc duo corpora erunt in eodem loco, quod apud naturam est impossibile, sicut in libro Physicorum est demonstratum.

Propter hæc et his similia dicimus, quod terra naturaliter quantum ad naturam particularem est solida : continuo autem calore solis et stellarum agente in ipsum humidum quod erat in poris ejus, exhalavit, et facti sunt pori et foramina concava, sicut expresse videtur in locis paludosis exsiccatis, ubi terra scinditur, et fiunt illæ scissuræ magnæ in terris calidis et in tempore calido. Sicut autem fit in superficie terræ, ita est sub terra, quod vapor congregatus et inclusus exhalare non potens resolvit terram humorosam, et facit specus in ipsam, et tantus potest esse, quod si solida est super ipsum elevat eam, et facit eam montem aut collem parvum vel magnum, eo quod vaporosum quaerit majorem locum : et ideo sub montibus hujus specus frequentius sunt. Si autem locus non est solidus super vaporem, aliquando scindit locum : et quando est calidus, aliquando ejicit multos cineres, sicut nos infra dicemus : sed ad præsens sufficit quod ipse, consumendo humidum et subtile

<--- Page Split --->

terreum et elevando terram, facit specum magnam vel parvam secundum violentiam ipsius : et hæc est causa concavitatum sub terra et in terræ superficie, unde aliunde quam a terræ natura est quod terra est habens multas concavitates. Et per hoc patet solutio ad tria prima. Ad dubitationem autem Zenonis dicendum, quod aqua movetur ad plenum, quia concavum illud est vapore plenum : et ingrediente aqua in parte una, egreditur vapor vel aqua in parte alia : sed utrum semper regeneratur, et propter hoc nunquam deficit : aqua enim semper subintrat et vapor continue generatur a radiis solis tanquam ibi in locis solidis congregatis. Solida enim loca magis continent calorem et vaporem quam alia loca, sicut nos infra probabimus.

CAPUT XI.

De communi materiali principio aquarum, et utrum mare habeat finem in Aquilone.

Redeamus ergo ad propositum 1, ostendentes commune principium omnium aquarum indeficientium. Principium autem commune omnium aquarum indeficientium est ex mari quod vocatur Amphitrites sive Oceanus : ex pluviis enim possunt recipere additionem et diminutionem, sed indeficientiam aquarum recipiunt ex Oceano. Manant enim ex isto mari flumina multa, et ipsum est mare fluens ab Aquilone in Meridiem, sicut infra ostendemus. Aqua autem quae est in ipso mari, fluit ex ipso in terram ut faciat flumen in loco qui nominatur Curatus : profundo autem ejus ex parte Septenrionis non est finis propter spa-

tium suæ profunditatis, et longitudinem suæ concavatitis : neque potest alias pervenire ad longitudinem illius profundi : cum enim ipsum sit circa totam terram quasi terræ cingulum, et incipiat ab Aquilone, et veniat per Orientem et Mcridiem, redit per Occidentem 'in Aquilonem : et ideo terra non apparet arida sub polo Aquilonari. Sed locus maris Amphitritis incipit circa polum Aquilonarem, et aliquod littus est subtus, non sub polo, sed ultra polum apud antipodes, ita quod rotundum terræ est in concavo aquæ undique circa terram a polo usque in polum, ita quod terra versus quatuor puncta Orientis et Occidentis et Aquilonis et Meridiei nusquam apparet, sed tegitur aquis, et arcus maris est altior, quod est in superiori hemisphærio terræ : et ad littus quod est in hemisphærio inferiori rectum. Unde ejus imaginatio est, quod accipiatur globus ligneus vel cupreus, et signentur in eo quatuor puncta Orientis et Occidentis, Aquilonis et Meridiei : deinde circa illa puncta in arcu superiori ad latitudinem duorum digitorum circulus assignetur in globo, et inferius circulus alius signetur in eodem globo æqualiter superiori distans a punctis eisdem, et secundum quantitatem latitudinis quæ est inter circulos, componatur circulus ceræ circa globum : dico enim, quod tunc globus est sicut terra, et cera sicut Amphitrites, et quantitas latitudinis Amphitritis est sicut spatium de circulo in circulum, quia illi circuli sunt signa littoris Amphitritis : ex qua imagine patet quod profundum Amphitritis ex parte Aquilonis non potest accipi : quia ibi innavigabile est a littore in littus, et a littore in littus est profundum suæ concavatitis. Longitudo autem ejus est a polo in polum per Occidentem in parte una, et per Orientem in parte alia. Non enim potest esse quod ita dicatur infinitum, quod actu finem non habeat : quia nullum

<--- Page Split --->

corpus sic est infinitum : sed quia in Aquilone plurium aquarum est quam alibi, et propter frigus et tempestates est immeabile : hujus autem causa reddetur in tractatu sequente istius ejusdem libri. Ex hoc igitur mari egrediuntur mediterranea maria in omnibus quartis mundi, et flumina, et fontes multi indeficientium aquarum. Ex parte autem Aquilonis in quarta Orientali secundum mensuram trecentorum passuum a littore profundi maris in tribus locis egrediuntur a mari isto fontes plurimarum aquarum : sicut quia dicit Priscianus in libro quem Perigisim ipse vocavit, eo quod sit de itineribus versifice compositus, et sicut dicit Cosmographia sub Julio Caesare descripta, haec quarta novem maria habet mediterranea, et novemdecim magna flumina. Submerguntur autem fontes isti in loco qui dicitur Algabustus, quod nomen modo mutatum est : deinde manant in loco alio, forte a montibus et altis locis, sicut Caucaso et Tauro et aliis montibus istius quartæ. Inter cætera autem quæ egrediuntur de mari Oceano per modum fontium, est unum quod suo tempore Radanix vocatum est, adeo quod naves portare possit.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans hoc quod est elevans aquas ad ostia suorum fluxuum..

Quæret autem quis cur aquæ sive sint in Amphitrite, sive sint in concavitatibus, non naturaliter exeant a locis illis et effluant in terram quæ sit eas elevans ex locis suis ad ostium fluminis, vel fontis : nullum enim corpus secundum naturam movetur ad locum unum et eumdem et de illo : sed si movetur secun-

dum naturam ad ipsum, tunc secundum violentiam recedit ab ipso, sicut patet in motu terræ deorsum, et in motu ignis sursum. Adhuc autem quia aqua gravis est plus quam levis, et ideo descendet secundum naturam in loca concava : igitur secundum sui naturam non elevabitur a locis concavis ad ostia fluviorum et fontium, sive veniat a mari, sive ab impressionibus humidis ab alto ad terram descendentibus. Ad hujus autem dubitationis enodationem revocanda sunt ad memoriam superius digesta. Nos enim diximus calidissimos vapores generari sub terra ex continuo motu radiorum solis et stellarum super eam, et hos aliquando exhalare, aliquando autem a locis solidis contineri, et tunc impelli in loca concava, et continue ibi generari ex continua ad terram solis appropinquatione : hi ergo vapores, sicut nos ostendemus, etiam sunt in fundo maris aliquando exhalantes, aliquando autem continuo retenti in aliquo loco ipsius solido in suo profundo : et exhalantes quidem cooperantes ad influxum maris et refluxum, sicut alibi dicemus : retenti autem faciunt fontes sicut et in terra. Modus autem elevationis est iste. Vapor sub terra contentus et reflexus in se ad solidum concavi superius calefacit, et calore aquas de subtus attrahit. Itemque in aquis solidis parietibus concavitatis reflexus ebulliendo sicut ventus quidam inclusus elevat sursum, et cum continua actione sua ad montis latera necessario aliquando aperiat porum, per illum aqua incipit effluere per devexum loci quod in exteriori parte invenit. Ex his patet quare aquæ effluunt a principio sui ebullientes : cum enim prima tangit frigiditatem exteriorem, tunc secunda advenit sub illa a vapore impulsa, et tertia venit vicinior vapori impellens secundam : et sic fit usque ad illas in quas immediate agit vapor inclusus : et ideo saltantes aquæ ab ostiis suis effluunt sicut olla bullit.

Sed tunc aliquis objiciet, quod cum

<--- Page Split --->

vapor inclusus elevans aquas ad ostia, sit calidus, debent aquae egredientes esse calidae, nisi frigiditas exterior in contrarium operetur. In aestate autem nihil in contrarium operatur frigiditas exterior, sed potius caliditas exterior interiorem cavdjuvat caliditatem : ergo aquae fontium in ostiiis suis debent esse calidae, cujus contrarium patet ad sensum : quia in aestate sunt frigidae, in hyeme autem calidae, et praecipue ubi est magnum gelu. Solutio autem hujus dubitationis est, quod in locis concavis duae sunt rectae superficies, una interior, et una exterior. Interior autem calida est valde, et cum contrarium expellat contrarium, sicut saepe dictum est, supra totam terrae et aquae frigidatem expellit interius calidum ad crustam terrae superiorem : et haec est una causa frigiditatis montium. Cum ergo aqua elevata est calida calore non ignito, sed vaporatio ab interiori concavo ad ostium primum istius concavi quod est sub terra ad longum spatium, non quidem directe in profundum, sed ex transverso sub crusta terrae vel lapidis exteriore frigescit aqua vehementer per frigidum expulsum in crustam illam : quia contrarii expulsi a suo contrario fortior est effectus : et ideo ipsa statim densatur, et raritatem amittit, et egreditur vehementer frigida a talibus locis. Et haec est causa quare in calibus locis paludosis non est adeo frigida sicut in montibus : quia loca illa rara sunt et non solida, et non multum continentia frigus : et caliditas sub talibus locis non est multa quae frigus ad exteriora expellat. In hyeme autem est quidam alius calor in extrema superficie terrae diffusus, a quo plantae nutriuntur et convalescunt, et ille compressus per gelu terrae exterioribus poris conclusus vertitur in aquas, et facit eas tepidas : et hoc signum est, quod quanto majus est gelu in hyeme in terris Aquilonaribus, tanto putei magis fumant : et cum gelu remittatur, tunc non fumant, sed infrigidantur aquae. Fluvii autem longe fluen-

tes a suis ostiiis multum recipiunt gelu aeris, et ideo in hyeme infrigidantur et aliquando congelantur.

CAPUT XIII.

De causa quare fontes aliquando exsiccantur, et fiunt novi fontes et flumina ubi ante non fuerunt.

Redeamus ergo ad propositum investigando causam quare fontes et flumina aliquando exsiccantur et fiunt novi fontes, et nova flumina aliquoties in locis ubi ante non apparuerunt. Dico ergo quod in quibusdam locis marium est aqua per aliquod tempus, et deinde maria emittunt aquam, et aqua eorum effunditur in terram, et fluit in viscera ejus, et terra illa madida est primum, et postea siccatur. Causa autem hujus est, quod essentia terrae similis est corporibus animalium et plantarum in hoc quod accipiunt finem ultimum sicut juventutem et senium : et ideo recipit aliquando additionem, et aliquando recipit diminutionem. Est enim terra aliquando rara multum, et usque in profundum fuit vasta profunditate, et in poris ejus et in foraminibus dividitur aqua, et quasi exsugitur ab alia parte solis et a quibusdam stellis sibi appropinquantibus et aquam exhalat successive : et ideo exsiccatur paulatim, et accidit quod aqua extrahitur ad locum aliquem : per causam autem dictam effunditur in eo et quasi stagnatur, et fit ibi mare ubi non fuit. Similiter humescit aliquando ex roribus et pluviis, quarum aquae attrahuntur causis antedictis ad loca quaedam. Et similiter est in fontibus et fluviis : quia cum aquae concurrunt ad concavum ubi deberent facere copiam fontis aut fluminis, secum trahunt admixtum terreum,

<--- Page Split --->

et continue attrahendo obstruunt sibi introitum, et tunc exhausto illo quod attractum est, deficit fons vel flumen. Aliquando contingit in altero exitu ubi elevantur ad ostium obstructio a simili causa, et tunc non deficit, sed effluit alibi : et haec est una causa defectus. Aliquando etiam contingit ex casu laterum concavarum viarum in concava ipsa ex terræ motu, vel ex aliis causis, et tunc iterum effluunt aquæ in aliis locis. Mirabile autem accidit in Alamania in loco qui dicitur Lonfen 1. Ibi enim est aqua copiosi fluxus, Necarus nomine, quae exsic cata fuit per spatium milliaris per tres horas diei, ita quod colligebant pisces in fundo ejus, et non caruit fluxu suo, nec diminuebatur supra nec infra, nisi in illo milliari, quod est circa oppidum quod diximus : ego autem subito post veniens ad locum, consideratis loci dispositionibus, scivi quod fundus aquæ illius solidissimus est, et illic fluit inter montes non multum altos, et habet altas ripas in loco illo, et ex vapore illo incluso divisus et elevatus fuit fundus : propter quod aqua resedit in principio illius elevationis, et in fine ejus exivit : et cum exhalasset vapor, resedit totus fundus in locum suum sicut fuit prius, et tunc fluxum habuit aqua sicut habuerat antea.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans quare quidam fontes certis horis manant, et certis horis se retrahunt.

Seneca autem in libro tertio Naturalium quæstionum tangit de fontibus, qui

senis horis sunt pleni, et senis horis sunt vacui : et de fluviis qui certis mensibus sunt magni , et certis mensibus sunt parvi , et aliis hujusmodi accidentibus. Hujus autem ipse talem reddit causam, quod videlicet est de ipsis sicut de humoribus : « quia quemadmodum quartana ad horam venit, quemadmodum podagra ad tempus respondet , quemadmodum purgatio, si nihil obstitit, statum diem servat , quemadmodum præsto est ad mensem suum partus : sic aquæ intervalla habent , quibus se retrahant, et quibus redeant : et quædam intervalla minora sunt, et ideo notabilia : quædam autem majora, nec minus certa. Et quid mirum est cum videas ordinem rerum et naturam per constituta procedere ? Hyems nunquam aberravit, æstas suo tempore incaluit. Sub terra minus nota sunt naturae rei constituta, sed non minus certa. Crede infra quidquid vides supra. » Hæc sunt verba Senecæ. Et videtur duas causas reddere hujus manationis et abscissionis fontium, scilicet motum humoris sicut in quartanis, et constituta naturae sicut adventum hyemis et æstatis.

Sed quod hoc falsum sit, de facili probatur. Si enim motus humoris causa esset, oporteret quod ille humor ab aliquo putresceret, et tunc ebulliret : sed putrefaciens ipsum non invenitur. Adhuc autem omne sic putrescens determinato tempore maturatur ad eductionem : sed non educitur unquam a fontibus. Adhuc autem in fontibus non invenitur nisi humidum aqueum : hoc autem omni die movetur putrefactum : ergo illi fontes omni die deberent manare. Et ex his et multis aliis patet, quod nulla causa est quam inducit. Si autem constituta naturae essent causa, cum illa sint ordinata, deberet causa esse manifesta et necessaria, sicut motus solis in obliquo circulo necessarius est et perpetuus, et adducit

1 Pro hoc mirabili quod tempore D. Alberti contigit, cf. librum de Passionibus aeris, ubi

<--- Page Split --->

suo tempore hyemem, et suo tempore aetatem : talis autem nulla causa apparet in manatione horum fontium. Nec sufficit dicere in universali, quia talia procedunt a causis naturalibus, nisi dicatur in speciali quae sit illa causa : quia aliter omnia naturalia una determinatione declararentur : de omnibus enim naturae effectibus verum est hoc universale, quod causas habent naturales.

CAPUT XV.

Quare terræ quædam submerguntur, et quædam desiccantur.

Nos ergo dicimus quod causa variae manationisfontium illorum duplex est, scilicet quod vapor elevans qui major et fortior est quam sit vena influens in specum quæ continet copiam fontis : et ideo cum elevat aliquot horis, oportet expectare iterum donec subintret tantum quod possit elevare. Alia vero causa est, quod calor elevatus est debilis : et ideo cum aqua elevata evaporet pars ejus et sit debilior, ideo antequam iterum elevet, oportet confortari ipsum per hoc quod per radios solis regeneratur, vel etiam per hoc quod de calore frigiditate terræ vel noctis vel utriusque expellitur in specum, ut ex hoc fortior efficiatur : licet autem senis horis fluant et senis deficiant fontes illi, tamen possibile est quod diutius fluant quam a fluxu cessent : vel e converso diutius cessent a fluxu quam fluant : vel æqualiter fluant et abscindantur a fluxu secundum diversitatem proportionis quam habet calor elevans ad copiam intrantem in specum quæ elevatur per calorem. Si autem aliqui fontes abscinduntur tempore caumatis, et fluunt tempore humido, apparet quod illi vel in toto vel in parte causentur a pluviis : quia enim sufficienter copias non habent in se, propter hoc non fluunt nisi quando copia ministratur.

Sic dicendum 1, quod quædam terræ aliquando fuerunt coopertæ maribus et aquis et sunt desiccatae, et e converso, quae desiccatae fuerunt, facta sunt humida coopertæ aquis : et intemperatae ex humore, facta sunt temperatae : et regiones intemperatae exsiccatae, facta sunt temperatae. Dico enim, quod sicut reperitur in antiquissimis historiis, quod aliquando super terram Ægypti vincens fuit aqua, et super alias terras quasdam, quæ siccæ sunt super Nilum paulatim, aut per terræ raritatem effusa fuit aqua illa et derivata per rivos multos et paludes, et desiccata sunt loca illa calore solis et impressione stellarum in his temporibus : nec loca illa simul exsiccata sunt, sed successive locus post locum, secundum quod magis erat aqua profunda, et minus profunda super loca illa : cum autem reducta fuit ad temperiem siccitatis, tunc habitabilis effecta est : et plantatae sunt arbores in ea, ut ex radicibus arborum magis cohaereret terra, et postea seminata sunt semina. Quod autem verum sit quod dictum est, testatur Homerus, dicens Ægyptum prius dictam Nibela, hoc est, diffusionem Nili : postea autem dicta est Ægyptus, quod sonat tenebras, propter evaporationes aquæ abundantes in ea cum aqua siccaretur. Homerus autem licet in hoc bene dixerit, non tamen ipse potuit scire omnes mutationes quæ de humido et sicco factæ sunt in Ægypto : ideo nec omnes docere potuit. Dico enim genera-

<--- Page Split --->

liter, quod quæcumque terra superficie rorida est et humida: est enim roridus humor in superficie, et humor est humidus in profundo : cum, inquam, siccatur talis terra, ipsa primo venit ad temperiem antequam incipiat abundare in superficie siccitas, et tunc rarificatur commixtio ejus quæ est ex humido et sicco : et tandem invalescente calore solis et virtute stellarum calidarum super eam, erit superficies sicca, et tunc iterum commixtio ejus erit corrupta et erit sterilis. Et his de causis multa uberosa loca facta sunt sterilia, et e converso, sicut locus cui nomen est Mudkemiux, qui ex ubertate in sterilitatem est conversus. Quod autem accidit in loco uno, possibile est ut alibi accidat ex causis eisdem : non tamen simul accidet ubique, sed successive, sicut nos dicemus in libro de Causis proprietatum elementorum et impressionibus planetarum. Amplius autem in mari accidit aliquando, quod loca quæ profunda erant aliquando in abysso aquæ, exsiccantur : et loca quæ sicca erant, profundantur, sicut accidit in Pentapoli , quod profundata est in mari rubro mortuo, et in Occavia, cujus campi qui nunc sunt uberes, fuerunt in profundo maris. Horum autem omnium causa est motus solis et revolutio orbis præcipue in magnis revolutionibus suis, quæ fiunt ex conjunctionibus planetarum omnium vel superiorum, et ex revolutione stellarum fixarum . Ex eisdem enim causis in mundo accidunt mutationes magnæ et variationes complexionis hyemis et æstatis, scilicet quod hyems quæ fuit per multos annos asperior, efficitur calidior, et e converso : et idem est de æstate. Et ex eisdem causis accidit tunc sterilitas vel ubertas in locis diversis ex hoc quod efficiuntur temperata in humido et sicco, vel intemperata in altero contrariorum istorum. Sicut autem jam diximus, mutationes istae nec simul accidunt in tempore uno, sed in tempore post tempus :

ideo nec simul accidunt in omnibus locis, sed in loco post locum. Submersio enim ex diluvio particulari in tempore regis Dulphimos, non fuit ubique, sed in terra Græcorum tantum, et plurimum submersionis illius non etiam ubique fuit in terra Græcorum, sed post abundavit in locis quæ dicuntur Athlætæ, quæ sunt Haudrus et Abjulem, quorum locorum nomina sunt modo mutata. Loci autem hujus submersi multoties mutatæ sunt dispositiones : quandoque in littoribus ejus habitaverunt homines qui dicebantur Phacyt, qui ante hoc nominabantur Ganicii, et modo nominantur Græci : et hæc mutatio nominum multas significat mutationes dispositionum illius terræ. Submersionis autem antiquæ signum est, quod adhuc tempore Aristotelis et Alexandri Macedonis pluviæ diu inundabant flumina eorum, et diu stabant paludes eorum, et absque dubio accidit ex interioribus copiis redundantibus ad aquas superiores. Sunt de his autem multæ diversitates enumeratæ in Timæo Platonis. Causa autem eorum jam dicta est : quia propria causa sciri non poterit, nisi ex Astronomiae disciplina , quam complebimus, Deo adjuvante.

CAPUT XVI.

Quare flumina manant quandoque, e desiccantur quandoque secundum opnionem Antiquorum, et secundum opinionem nostram.

Sunt autem quidam Philosophi qui dictorum aliam signaverunt causam 1. Dixerunt enim, quod causa propter quam flumina aliquando fluunt et aliquando exsiccantur, sunt cavernæ quæ sunt sub

<--- Page Split --->

terra : cum enim in illis sunt copiæ aquarum multarum, tunc dant materiam omnibus fluminibus et currunt : et quando minorantur in eis copiæ illæ aquarum, tunc abscinditur materia fluminum, et subtrahuntur aquæ eorum, et desiccantur. Hæc autem causa non est sufficiens, ut patet ex superioribus dictis. Causa autem quare flumina habent ostium in uno loco plusquam in alio, est magnitudo ampla interius loci elevati et alti, in quo est multæ aquæ copia : et oportet quod loca illa spissa valde et solida habeant interius latera, et quod extra sint frigida frigiditate expulsa ab interiori calore : quia tunc frigus continet calorem inter concavitatem : loca enim quæ talia existunt, nata sunt suscipere plurimas aquas, et sunt conservantia eas : quia aqua nunquam resolvitur tota ex eis, sed continue elevatur ad emanandum, et habet venam a mari Oceano et nutrimentum multum a pluviis : et ideo illic aqua multiplicatur indeficienter. Loca autem non alta, sed depressa, quorum concavitates non sunt multum in profundum submersæ in terra, quæ sunt brevis amplitudinis, habentia lapides albos molles, non retinent aquas, nec figitur ad manendum in eis aqua : cum enim non sint alta, constat quod parum fuit ibi naturale calidum quod terram elevare non potuit, nec fortiter latera in saxa decoquere : et cum non sint profunda, calore solis aperiuntur pori ejus, et evaporat calidum intraneum quod aquas debuit elevare : et cum sint brevia, non recipiunt aquas multas. Lapides autem albi frigus figurant parum in humido intraneo : et quod molles sunt, causatur ex defectu utriusque coagulantis, scilicet calidi primo, et frigidi postea : quia sicut infra dicemus, coagulatio lapidis est ex calido primo extrahente humidum, et deinde ex frigido inspissante : et ideo talis locus corrumpit aquas, et non potest esse ostium magni et sempiterni fluminis : cum enim talibus locis advenit caliditas ex stellis fixis, quæ dicuntur caniculæ, et hoc est quando

sub radiiis solis oriuntur ortu mundi qui dicitur ortus cosmicus, et adunantur a virtute Martis, nec retrahuntur ad effectum a Saturno vel aliis stellis frigidis, tunc velociter exsiccantur. Hæc est ergo vera causa quare quædam flumina et fontes exsiccantur quandoque ab ostiis suis, et fluunt quandoque, et quædam alia fluunt continue. Et causam quam dixerunt quidam Philosophi indocti, non fuit sufficiens, licet sit vera in quibusdam fontibus aliquando , sicut supra diximus.

CAPUT XVII.

De mutatione facta in Ægypto et circa mare Viride.

Mutationum autem horæ diversificantur sicut ante jam diximus : nihilominus tamen fiunt mutationes circa maria et flumina et terras. Non longe enim ante tempus Philippi Macedonis, locus quem quidam Ægyptiorum inhabitant, a flumine Nilo submersus fuit, quam submersionem multi oculis viderunt, et testimonium hujus est mare, quod tunc Viride dicebatur, sed nunc dicitur mare Rubrum : tunc enim dominantibus aquis ex frigiditate terrarum illarum mare fuit viride, qualis est viror aquæ multum frigidum currentis in montibus quando longe videtur : quia de prope aqua perspecta non videtur habere colorem, eo quod tunc visus non manet in superficie aquæ, sed vergit in profundum : nunc autem mare Rubrum dicitur propter continuam adustionem solis super ipsum, quæ arenas ejus convertit in ruborem. Tunc autem temporis cum se nuper ad mare aquæ retraxerant sub altitudine littoris ipsius, quod forte artificialiter per congestum aggerem fuit exaltatum, sicut fieri hodie

<--- Page Split --->

solet in Flandria et in aliis locis marinis, fuerunt quidam reges qui propter utilitatem navigationis de loco ad locum voluerunt facere fossata de mari ad civitates et ad flumina diversa orientalia, ut multiplica retur juvamentum navium , quod possent naves ire ubique in terra illa : praecipue autem, dico, reges cogitabant hoc facere, scilicet Assuerus et Adrianus : sed arte geometrica inventum est, quodmare tunc temporis erat altius quam terra propter multitudinem suae aquae quae nuper totam terram operuerat : et ideo non ausi sunt fodere : quia fossum immanasset in flumina et fontes fecisset

eos salsos, et ita destruxisset habitationem : et potest esse, quod si modo foderetur, quia nunc magis exsiccatum est, quod non esset nocumentum si fieret quod tunc appetebatur juvamentum navigationis. Ex his ergo constat , quod nulla loca sub orbe qui continue movetur et efficitur novus in sitibus stellarum, manent secundum dispositionem unam, sed sicca humescunt, et humida exsiccantur. Dictum est ergo de maribus et fluminibus, et quare efficiuntur flumina in quibusdam locis currentia, et in quibusdam abscissa.

<--- Page Split --->