TRACTATUS I
DE CORPORIBUS HUMIDIS CONVERSIS IN MEDIA AERIS REGIONE.
CAPUT I.
De causa efficiente et materiali hujusmodi impressionum.
In superiori libro nos diximus de his quae generantur in altissimo aeris ex vapore calido et sicco, et genera illius etiam diximus de apparentibus in aere. In hoc ergo secundo libro restat dicere de his quae ex vapore humido generantur in alto 1, sicut de rore, et pluvia, et nive, grandine, et hujusmodi. Dicemus ergo res nunc factas in alto, non quidem in
altissimo aeris spatio, sed in loco inferiori qui est locus de quo in praecedentibus diximus : et iste est locus secundus et medius aeris, locus, inquam, qui communis est vapori consurgenti ex aqua et ex terra et ei qui commixtus est ex utroque : quia tam vapor frigidus et humidus quam vapor frigidus et siccus ascendunt illuc, et ibi inspissantur et convertuntur et gravantur ad descendendum. Dico ergo, quod causa prima movens vapores istos ut ad locum praefatum ascendant, est calor qui est ex motu orbium stellarum, solis scilicet et aliarum stellarum quae lumine suo super inferiora radiantia movent inferiora elementa, et faciunt ea vaporare : sol enim appropinquat et elongatur ab eis : et propter hoc sol est causa generationis et corruptionis eorum quae accidunt in eis : cum enim sol ap-
<--- Page Split --->
propinquat et recto diametro percutit terram : aut si non recto diametro, hoc est, perpendiculariter percutit terram, tunc appropinquat ad rectum diametrum, tunc calor ejus invenit terram cum incidit radius ejus et ignit eam : et ideo elevatur ex ea vapor humidus ex humore qui est in terra, et vapor calidus et siccus : species autem vaporis qui sic elevatur, sunt plures : quarum una cæteris ascendit altius, quæ est vapor calidus et siccus, qui quando elevatur a terra, subtiliatur : et cum nihil obviat ei frigoris, ascendit et appropinquat igni per quem inflammatur : appropinquat etiam illi loco æstus qui est sub loco de quo diximus. Species autem ejus est alia calida et humida : et ille mutatur quasi semper in aerem, nisi fiat ei accidens frigus, quod obvians comprehendat ipsum et inspisset et convertat ad naturam aquæ ingrossando et inspissando eum et faciendo eum sic redire ad naturam aquæ pluendo inferius : vapor autem qui est calidus et siccus, ascendit in altum, ex quo fiunt ignes, de quo diximus in libro primo, et nominatur æstus : regio autem ipsius etiam vocatur æstus : quia æstus est æquivocum vel analogum ad proprietatem ignis et aeris regionis supremam et ad vaporem validum et siccum qui de terra elevatur, et usque ad sphæram ignis elevatur.
CAPUT II.
Et est digressio declarans qualiter calidum et frigidum sunt causa resolutionis vaporum humidorum.
Attende autem, quod licet multa resolvantur vaporaliter ab inferioribus ele-
mentis in superiora, tamen non causa illorum efficiens, sed sufficiens dicitur esse calidum : hoc enim evocat rarificando, et ignit calefaciendo, et vaporaliter humidum aqueum extra se natare facit : et per hoc corporale humidum in naturam et formam et actum spiritualem humidi convertit, qui vapor medium est inter aquam et aerem, habens in se aliud de materia et forma et actu aeris : propter quod etiam petit locum ipsius : nec hujus, sicut etiam in præcedenti libro diximus, alia causa quærenda est, quam calidum quod cum suam speciem in spissationem aquæ imprimit, etiam est disponens speciem illam per qualitates quæ sunt rarum et spirituale : et absque dubio calor idem vaporem in ignem converteret si sufficiens esset, et nihil eum frigoris comprehendit in media aeris regione : nunc autem in aerem aliquando convertit aquam eo modo quo in secundo de Generatione et Corruptione docuimus4, quod ex duobus elementis non habentibus symbolum fit generatio tertii quod habet symbolum cum utroque : hoc modo enim aliquando hic generatur aer ex calido sicco ignis agente in radiis solis, et frigido humido aquæ patientibus : sed generation aeris vel ignis terminus est suæ actionis, ante cujus terminum convertit aquam in vaporem, et postea frigidum et humidum : cum autem e converso vapor resolvitur in aquam, non semper agit solum frigidum, licet ista mutatio contraria sit primæ : sed aliquando agit solum frigidum, aliquando non solum frigidum : frigidum enim solum agit sicut in impressionibus grandinis, et aliis quibusdam, sicut pruinæ et pluviæ : non solum autem frigidum agit sicut in generatione roris, quia hoc fit æqualiter frigido comprimente , et calido dissolvente : et hoc de resolutione vaporis in aquam verum est, quod resolutio non proprie resolutio vocatur : quia nihil ibi resolvitur, sed potius solutum restringi-
<--- Page Split --->
tur et inspissatur. Si autem loquamur de resolutione oppositi sicci, aliquando prius agit frigidum, et post hoc expulsum exiit calidum complexionale : quia egrediens secum trahit humidum, et tunc putrescit et resolvitur compositum : sed de hac resolutione non hic loquamur, sed tantum de duabus primis. Ad primam autem et secundam secundum quosdam sufficit calidum, ita quod resolvat inferiora in vapores per sui praesentiam : vapores autem in inferiora ex loco superiori resolutos per sui absentiam resolvat : hoc autem non est verum, quia cum absentia calidi privatio sit,non aliquid est positum affirmative : et ideo absentia calidi dominantis dat locum frigori, quod aliquando totum excludit calidum, ut in grandine : aliquando autem non totum excludit calidum, sicut in rore.
CAPUT III.
De loco generationis roris.
Redeamus autem nunc ad propositum dicentes, quod ex causis jam dictis fiunt impressiones quae in alto generantur ex vapore frigido et humido. Inter vapores autem frigidos et humidos vapor rotundus est prior de quo loquimur, quod nobis proximior est quam vapor calidus siccus, ex quo in altissimo generantur impressiones quae inflammantur, sicut in Physicis dictum est. Dicemus autem de rore locum suae generationis, et causam determinantes, et differentiam roris ad pluviam de materia roris quae ad formam roris non convertitur. Est ergo locus roris altior inter loca ad quae ascendunt vapores humidi. Ad hoc autem intelligendum scias, quod subtilior inter vapores humidos praecipue qui majoris caloris tempore elevatur, et de die semper
magis in genere suo habet ascendere si frigus sibi non obviat in medio : est autem vapor roris subtilior inter vapores humidos tempore serenitatis in die elevatus, nunquam ascendens nisi quando circa medium in loco non invenit vaporem frigidum se impedientem : et ideo ascendit altius inter vapores humidos : ascendit ergo ultra locum frigidarum impressionum, qui est medium interstitium aeris. Cum enim tria sint aeris interstitia, infimum, et medium, et supremum, ut supra diximus : erunt duo alia necessario his conjuncta, unum scilicet inter infimum et medium, et aliud inter supremum et medium . Infimum enim est, quod est calidum ex repercussione luminis coelestis, et humidum ex vaporatione quae fit ex terra et aqua : medium autem est frigidum ex privatione duplicis causae caloris, scilicet quae est vicinitas ignis et motus orbis, quae est reflexio et repercussio radiorum : erit ergo medium frigidum excellenter et humidum. Medium autem inter illud et infimum, est temperate calidum humidum. Supremum enim est excellenter calidum et siccum : inter illud autem et nunc medium quod est excellenter frigidum et humidum, est medium quod est temperate calidum et temperate humidum : et ideo idem est temperate frigidum et temperate siccum. Cum ergo ros generetur a temperate frigido comprimente, et temperate calido congelationem impediente, erit iste locus qui medius est inter aestum et excellenter frigidam aeris regionem locus generationis roris. Locus autem iste prope aestum calidior, et prope frigidum frigidior est : in medio autem est temperatus, et ibi generatur qui temperatus est : et quia medium quod est temperatum, strictum est, ideo infra habetur, quia locus generationis roris est strictus. In illo autem stricto spatio ubique est temperies frigidi comprimentis et calidi congelationem impedientis : quia aliter ipse vapor in una parte sua, scilicet superiori, vinceretur a frigido : et in
<--- Page Split --->
altera parte sua vinceretur a calido, quod non est verum, cum ubique æqualí calido et frigido, et e converso frigido et calido vapor in rorem resolvatur : et in hoc sensu dicit Aristoteles, quod vaporroridus quoad locum suæ generationis proximior est nobis quam æstuosus et inflammabilis siccus : quia vapor roridus convertitur in aquam : et si vincatur frigido inferioris loci qui est locus suæ generationis,tunc spissatur in modum roris.
CAPUT IV.
De generatione nebulæ secundum suam materiam, et qualiter est signum serenitatis.
Quia autem nebula fit ex reliquiis vaporis roris et vaporis nubis, ideo antequam perficiamus doctrinam de rore, loquamur de nebula, duo dicentes de ipsa in capitulo uno, scilicet qualiter sint reliquiæ vaporis roridi et nubis, et qualiter fit signum serenitatis. Attendendum est ergo, quod Aristoteles breviter tangens de natura nebula dicit, quod aliquando in vapore rorido nebula videtur, quia nebula est reliquiæ nubium resolutarum : et propter hoc nebula signat serenitatem : et hoc est totum quod ipse dicit de natura nebula.
Ut autem primum hic investigetur debite, scias quod non totum quod relinquitur vapore resoluto in aquam, est aer quem calidum vaporis in vaporem induxerat, sed relinquuntur quaedam partes quæ essentialiter erant in vapore, quæ sunt magis calida siccæ quam alia. Quod sic probatur : cum enim elevatur vapor roridus vel pluviosus, licet elevetur ex partibus subtilioribus aquæ, tamen partes ipsius vaporis sunt quaedam subtiliores, et quaedam minus subtiles : quia gros-
sum est in genere vaporis : subtile est quando est sub forma aquæ. Cum sic duplices sint partes vaporis, constat quod subtiliores plus minuantur ad naturam aeris quam grossiores : ergo calor vaporis naturalis est ut quæ sunt a natura magis juxta naturam aeris, quam ut quæ sunt aeris longinquiores : et ideo cum vapor convertitur in aquam, citius separatur calor a grossioribus quam subtilioribus: quia quælibet forma facilius separatur ab innaturali sibi subjecto quam a naturali : remanent ergo partes vaporis subtiles post rorem et post pluviam : hæ autem partes ante resolutionem vaporis non sunt distinctæ in ipso, et ideo quælibet pars vaporis secundum quantitatem accepta convertitur in aquam, sed non quælibet pars quæ est de essentia materia væporis : quia de essentia materia sunt subtilis pars et grossa quæ ambæ una quantitate mensurantur : et ideo licet quælibet pars vaporis convertatur quæ quantitatem in eo accipit, non tamen quælibet convertitur quæ est essentialis materia : unde patet quod non est verum quod quidam dixerunt, quod tota nube conversa, non remanet nisi aer per totum in duobus per nubem et vaporem : quia cum dicitur tota nubes, intelligitur quantitativum totum, et de illo nulla pars manet : sed quando totum quantitativum est totum ex essentialibus partibus constans, et de illo quaedam partes manere possunt.
Sed tunc surget quaestio, si nebula est reliquiæ vaporis roridi et nubis, relinquuntur ex eis partes subtiliores, tunc videfùr quod quælibet nebula generatur in alto et non juxta terram. Et ad hoc dicendum, quod nebula est reliquiæ partium subtiliorum et vaporis roridi et pluviosi, sicut jam dictum est : sed inferius est propter frigus noctis, quia in nocte resolvitur vapor in rorem, et frigus quod alias partes vaporis resolvit, quæ ubique penetrant nebulam et generant ad descendendum. Quod autem sit ex partibus subtilioribus, probatur per hoc signum, quod in modica hora ascendente
<--- Page Split --->
sole rarificatur nebula, et convertitur in aerem, quod non fieret si esset ex partibus grossis. Et hoc jam patet qua de causa est signum : signat enim omne grossum aquosum esse resolutum, et non remansisse nisi subtile aerem quodmodico calore solis in aerem resolvitur, et tunc in totum esse aerem a vaporibus liberum : et tunc est serenum. Nec est inconveniens nebulam esse reliquias duplicis vaporis roridi et nubis : cum etiam vapor roris et nubis pluviosæ conveniant in genere, licet roridussecundum proportionem suæ quantitatis plus habeat de subtili, et nubes plus habeat de grosso : et ideo etiam nebula videtur plus in vaporis roridi reliquiis proportionaliter loquendo, quam ex reliquiis vaporis nubium pluviosarum.
CAPUT V.
De causa efficiente et materiali roris.
Dicimus autem vere causam efficientem et materialem roris : hoc autem quod tradit de his Aristoteles est breve valde, et dicit sic : « Cum sol appropinquat vapori, elevatur ascendens : et cum elongatur, descendit deorsum ». Signat autem in hoc, quod vapor roris non elevatur nisi cum sol liberam habet appropinquationem ad inferiora, sicut fit in sereno tempore medio, sicut in vere : quia tempore magni æstus comburitur vapor substilis, ex quo quidem ros generari debet : taliergo appropinquatione solis vapor roris ascendit, et non habens ipsum convertens ipsum frigus magnum, sed sola solis elongatio per nostem quando frigus noctis frigus temperatum quod est in loco generationis roris adjuvat, tunc enim statim descendit deorsum : tale enim temperatum frigus adjutum frigore noctis non expellit universaliter calidum : et ideo ros remanet tempe-
rate calidus et frigidus : et sic se habet de causa generationis roris, et de loco ubi naturaliter et non per accidens generatur. Infra autem dicemus, quod alibi per accidens potest generari.
CAPUT VI.
De differentia roris et pluviae, et caliginis et nebulae.
Differentiam autem roris ad pluviam etiam satis breviter tangit Aristoteles dicens : « Cum illud quod descendit ex vapore res parva tardatur in descensione sua, nominatur ròs : et quando illud quod descendit, est multam habens mensuram in corpore suo et velocitatem sua» descensionis, nominatur pluvia ». Videtur autem Philosophus his verbis dicere, quod non differunt in materia et forma ros et pluvia : quia multum et parvum sive paucum non faciunt differentiam nisi per accidens : unde ros et pluvia licet modo per accidens, non per se haberent differentiam. Quod non est verum : quia est ros In quo errat Aristoteles adverte. calidus et humidus in genere suo, et pluvia in comparatione ad rorem est frigida et humida. Adhuc autem pluvia nunquam fit sereno tempore. Adhuc autem nulla pars nubis signum est serenitatis : ros autem omnis signum est serenitatis. Ex istis ergo videtur quod ros et pluvia habent differentias essentiales et non accidentales tantum : et hoc certissime verum est : unde vapor paucus qui est materia roris, subtilis est : quia non est paucus nisi fit subtilis : grossus enim vapor a calido ignito inter superficiem terræ existente et erumpente elevatur. Sed subtilis elevatur a calore superliciem terræ attingente, et ille est vapor roris et pluvia : propter quod concha repleta rore citius exspirat ad solem quam eadem vel æqualis concha
<--- Page Split --->
repleta aquis pluviae : quia revera ros magis subtilis est. Et dicit Messalach quod si testa ovi repleatur rore, et claudatur optime foramen, quod in calore forti solis ascendet a terra juxta hastam positum : ideo quia humor roris subtilis est magis, et ideo paucus, quia subtile separatum a grosso est paucum : et ideo paucus vapor præsupponit humidum spirituale subtile, quod est materia roris. Et per hoc patet, quod tam materiales quam formales penes essentias eorum sumptas pluvia et ros habent differentias : quia ex spirituali vapore, hoc est, vapore quasi spiritualis humidi non potest generari humimor nisi calidus et humidus secundum comparationem ad pluviam : et ex vapore grosso, quia de profundo terræ eruto non potest generari nisi frigidus et humidus humor in comparatione ad rorem. Dico autem quod unum comparetur alteri : et ideo quia si absolute accipiantur, tunc omnis aqua ubicumque fiat, frigida est et humida : et quod dicitur quod sicut nulla nubes significat serenitatem, ita nulla pars nubis serenitatem significat. Si enim nebula signum est serenitatis, dicendum,sicut ante dictum est, quod pars secundum quantitatem accepta serenitatem non significat : sed pars accepta secundum essentiam bene potest serenitatem significare, si nebula signum est serenitatis : et ideo apud vulgus est proverbium, quod cum nebula guttatim cadens descendit, quod tunc est signum serenitatis. Cum autem tota non resoluta si secundit, tunc signat pluviam, quia tunc generat nubes quæ pluviam faciunt : et hoc in rei veritate est verum. Sed vulgus accipit nebulam idem esse cum qualibet caliditate vel frigore aeris ad terram repressa : et hoc non est verum, sed nebula est quod remanet post resolutionem vaporis in rorem vel pluviam : et hoc semper est subtile, et significat serenum. Sed nubes sive caligo ad terram repressa frigore noctis aeris vel loci, habet grossum a subtili : et ideo quando resolvitur grossum et descendit per gut-
tas, remanet subtile quod signat seronum. Si autem ascendit unum cum alio, tunc generat nubem, et signât pluviam, etc.
CAPUT VII.
De materia roris, quæ ad formam non convertitur.
Quando autem vapor subtilis ascendit a terra quæ est res parva,ille ad altum non pervenit, quia in parva materia parva est caliditas : et ideo calor temporis et loci resistere non potest contra naturale frigus quod in vapore elevato est ab aqua : et ideo convertitur in aerem antequam veniat ad locum qui est ultra medium, in quo est generatio roris per se, vel convertitur in aerem antequam expectet frigiditatem noctis, quæ cum calore loci constituit temperatum locatum calidum et temperatum frigidum a quibus generatur ros aliquando extra locum suum, sicut supra diximus : hoc autem ideo contingit, quod antequam convertatur vapor in aquam, oportet quod prius condensetur in nubem : quæ condensatio fit a frigore loci vel temporis, vel utroque, et hanc condensationem vapor paucus roris non expectat.
Si autem quæritur, utrum vapor sit in specie aquæ vel aeris? quoniam hoc dubium est. Dicit ad hoc Heraclitus, quod nec est aqua, nec aer, sed medium aqua subtilius, et aere grossius. Cum autem medium sit compositum ex utroque extremorum, et vapor nihil habeat aeris, eo quod totus est elevatus de aqua, non videtur esse medium : aut enim raritas materiæ vaporis rarificat cum tanta raritate quod non potest esse in specie aquæ, aut non. Si rarificat eum tanta raritate quanta non potest esse in specie aquæ, tunc
<--- Page Split --->
erit alicujus alterius elementi : quoniam sicut nos probavimus in libro de Generatione et Corruptione, materia non potest esse nuda a forma, sed semper erit aut sub forma mixti, aut elementi simplicis : hoc autem non est sub forma mixti, cum vapor non sit ex pluribus, sed ex uno : ergo erit sub forma alicujus elementi : constat autem, quod non nisi sub forma aeris : ergo vapor aer esse videtur. Eodem autem modo dubitatio est denube. Locus enim et locatum sunt ejusdem naturæ : quod ergo movebitur ad locum aeris, videbitur esse de aeris natura : talia autem corpora sunt vapor et nubes.
His autem rationibus quidam inclinati sunt ad dicendum, quod vapor est aer vel medium inter aquam et aerem, et nubes similiter : sed vapor est medium propinquius aeri, et nubes est medium propinquius aquæ : sed hoc nihil est ratione prima supra dicta. Unde videtur dicendum, quod cum elementa alterabilia sunt ad invicem, quod dupliciter possunt considerari : aut enim secundum suam formam considerantur, aut secundum quod sint in via transmutationis adinvicem. Primo autem modo absoluta sunt et distincta formis et in suis locis. Secundo autem modo sic non sunt determinata in formis suis, nec etiam in suis locis : et hoc modo vapor est aqua alterarata ad vicinitatem naturae aeris, et nubes est vapor alteratus ad vicinitatem naturae aquæ : et in talibus forma manet in potentia, non quidem materiali, sed sicut forma est in potentia in motu, quæ continue abjicitur, vel ad quam continue est appropinquatio per motum : et qualitates elementales sunt ibi sicut virtutes existentes, et non sicut activæ vel passivæ, nisi neutra virtutibus loci vel temporis : et ex his patet solutio ad dubia.
CAPUT VIII.
De materia et generante causa pruinæ.
Post hæc autem dicemus de pruina, tria tangentes de ipsa, de materia ipsius et generante, et secundo de loco generationis ejus, et tertio de differentia et convenientia ipsius cum rore. Dicit autem Aristoteles quod elevatur vapor ex aqua, et frigus quod obviat ei die ac nocte, est vehemens valde, illud frigus aggregat illa et spissat : et vapor ille sic ascendens fit pruina. Est autem sciendum, quod vapor pruinæ paucus est subtilis sicut et vapor roris : sed propter vehementiam frigoris non potest ascendere ad locum roris : et hoc frigus frequenter est ex tempore vel ex aere : ex tempore quidem quando recedit sol per utrumque motum, scilicet circuli æquinotcialis et circuli obliqui, sicut est in nocte hyemis serena : tunc enim in obliquo circulo sol recessit, quia movetur tunc in signis Meridionalibus quæ longinqua sunt a nobis : et etiam occidit super Oriente in motu quem habet super æquinotcialem et super polos mundi quantum ad motum diurnum : et sic ex duabus causis augetur frigus ex tempore, ex aere autem est frigus in vere et in autumno : et ideo tunc multiplicantur pruinæ : in vere enim adhuc in aere est frigus, quia induxerunt frigidi vapores et nubes hyemis in ipsum, et illud sole conscendente propellitur inferius : et ideo comprehendit subtilem vaporem elevatum, et convertitur ipsum in pruinam : et præcipue quando juvatur frigus aeris in respecctum alicujus planetæ frigidi sicut Saturni : experti enim sumus sensibiliter Saturnum habere virtutem magnam in
<--- Page Split --->
hoc : et hæc est causa quare frequenter fructus in flore destruitur in vere. In autumno autem propter descensum solis a nobis multiplicantur nubes frigidæ, quæ elevatæ infrigidant aerem : et ideo cum recedunt nubes, remanet aer frigidus, et comprchendit vaporem et congelat ipsum in pruinam. Ex his patet quid sit generans pruinam, quoniam frigus excellens quod est simul convertens et congelans ipsum circa mediam aeris regionem : vapor autem qui materia ejus est, subtilis est et ascenderet alte sicut ros, si non a frigore aeris præoccuparetur.
sit simul : cum autem subtilis sit vapor pruinæ, universaliter ab ipso expellitur calidum subito : et ideo nihil est quod mollificet vaporem conversum et congelatum : et ideo pruina est rigens et dura, aer tamen introductus in vaporem non expellitur : et ideo partes pruinæ quando conversæ sunt et congelatæ, sunt raræ et quasi interceptæ. Et hæc dicta sint de materia et efficiente pruinæ.
CAPUT IX.
Cum autem sit triplex vapor, scilicet pluviae, nivis, et pruinae sive roris, duo istorum generantur frigore prius spissante vaporem in nubem, scilicet nix et pluvia : alia duo generantur a vapore in nube non spissata, scilicet ros et pruina : sed ros generatur a frigido temperato, vaporem tantum resolvente : pruina vero generatur a frigido excellente vaporem congelante antequam incipiat converti in aquam : et ideo pruina non est rotunda, sed expansa sicut vapor, nec pars cohaeret parti, sed separatur a parte sicut vapor distractus fuerit. Adhuc licet nihil congeletur nisi aqua,et conversio vaporis sive nubis in aquam nulla praecedat congelatio in eo quod congelatio propria passio est aquae, non tamen semper tempore est conversio vaporis vel nubis in aquam quae natura praeedit congelationem : sed aliquando sequitur eam, scilicet conversionem, sicut in generatione grandinis aliquando conversio prius incipit et est in fieri; sed non in perfectione : quia dum convertitur, congelatur sicut in nive : quando conversio etiam non incipit ante congelationem : sed omnino sunt simul, sicut pruina. Nec pluribus modis variari possunt conversio et congelatio : quia quartum membrum esse non potest, quod congelatio sit ante conversionem, cum congelatio sit passio ejus quod per naturam ante conversum est, licet forte tempore
De loco generationis pruinæ.
Locus autem pruinæ absque dubio est circa locum medium aeris : cum iste locus sit circa frigidissimum, in quo non in toto deficit virtus radiorum solis et stellarum, non est ipse in toto caloris expers per se nisi contingit hoc per accidens : hoc autem accidens est frigus noctis, et duplex absentia calefacientis solis, sicut dictum est, scilicet ex recessu solis in circulo declivi et in circulo æquinoctiali : et hæc omnia patent ex determiminatis in præcedenti capitulo. Frigus enim loci sic non potest causari nube aliqua frigida præsente vel repressa a superiori loco qui frigidior est, quia pruina non cadit nisi tempore sereno. Sed dubium oritur desuper hoc, quod pruina non invenitur nisi adhærens alicui corpori terrestri, et non invenitur cadens de sublimi sicut ros. Hujus autem causa est, quod si frigus intraverit in materiam terrestrem, fortius est quam in alia materia, sicut dicit Democritus : et ideo vapor pruinæ tangens talem materiam, citius et fortius congelatur : et ideo in tactu illarum materierum invenitur pruina adhærens. Et ex eadem causa est, quod cum resolutio calidi est in hyeme, quæ causatur ex nube
<--- Page Split --->
non ex vapore represso a frigore aeris in sublimi, incipiunt partes nubis congelari ad extremitates signorum et aliarum partium. Adhuc autem ex eadem causa fit, quod cum est. resolutio frigoris in ultima parte hyemis et in principio veris, quod humescunt lapides et magis humescunt qui duriores sunt inter eos, et humescunt metalla, et præcipue duriora, sicut ferrum, et aurum : et humescunt dura signa, eo quod frigus in illis fuit calcatum, quod tempore soluto egreditur, et invenit aerem vaporibus humidis plenum : quos statim spissando resolvit in aquam in tantum quod aqua per guttas distillatur a talibus corporibus.
CAPUT X.
De differentia roris et pruinæ quoad fregus generans.
Differentias autem plures roris et pruinæ tangit Aristoteles nimis breviter : et ideo sicut in præcedentibus de his faciemus determinationem, tangentes causas et expositiones dictorum Philosophi. Prima autem differentia inter rorem et pruinam est, quod cum ros et pruina conveniant in materia quæ est vapor subtilis tempore diei elevatus, differunt in generante : quia cum super illum vaporem venerit in aere frigus parvum, hoc est, temperatum, adjutum frigore noctis, comprimit ipsum in rorem. Prima autem est vapor congelatus antequam ex ipso resolvatur aqua. Hujusmodi autem dicti quoad primam ejus partem qu : est de rore, expositio et causa sat. s patet per antedicta. De secunda autem parte quæ de pruina est intelligenda, sciendum quod signum dicti Philosophi veritatis est figura pruinæ :
omne enim quod ante se resolvitur in aquam, et postea congelatur, habet figuram rotundam sicut gutte aquæ : pruina autem non habet talem figuram : nec etiam habet figuram nubis : quia nubes est partium sibi adhaerentium sicut lana tenuis distracta sive carminata : et hanc figuram non habet pruina, sed potius nix quæ cadit sicut partes lana rarae distracta : sed figura pruinæ est sicut radii quidam ad unum centrum reducti vel unam lineam ex utraque parte circumstantes, quæ figura est vaporis cujus partibus multæ interponentur partes aeris, et diffunduntur partes vaporis per modum radiorum in aere : et sic inventæ congelantur antequam in aquam vel in nubem convertantur : hoc ergo verificat dictum Philosophi.
Causa autem est, quod frigus triplex est, scilicet solum frigus, et multum frigus, et frigus vehemens. Frigus autem per hoc quod est frigus, non facit nisi spissare vaporem in nubem et in aquam, præter hoc quod ultra expellat ab ipso calidum vel non subito expellit. Frigus autem multum est, quod est quasi calcatum et stringit et congelat fortiter, universaliter expulso calido. Sed vehemens frigus est acutum, quod præoccupat spissationem frigoris : quia quasi simul tempore facit tres actiones, scilicet spissare in aquam et congelare, et calidum universaliter expellere. Hæc autem frigora differentiam habent : quia frigus etiam primum et multum frigus est addens illi cumulationi frigoris. Vehemens autem quandoque est magnum vel multum, sed est acutum, quia penetrativum propter illud in quod agit, sicut est vapor qui subtilior est quam nubes, et ideo fortius penetratur a frigore : quando autem est propter materiam in qua est frigus, in sicca materia magis penetrat quam in humida, propter hoc quod siccum est activum, sicut frigus est venti septentrionalis, quod frequenter est in sereno tempore , et in illo frequenter generatur pruina : a tali ergo frigore vehementi
<--- Page Split --->
congelatur vapor antequam recipiat spissationem in nubem vel conversionem in aquam, quod ostendit figura pruinæ, sicut diximus. Hæc eadem causa est quare frequenter in februario et martio ab alto cadit nix pauca quæ est sicut figura stellæ et cadit interpolate : quia tunc calor solis expellit in vaporem elevatum frigus aeris ex hyeme relictum : et ideo vehemens efficitur, et convertit vaporem antequam spissetur in nubes, et ideo cadit in figura vaporis quam prædiximus.
CAPUT XI.
De differentia roris et pruinæ penes tempus et locum accepta.
Secunda autem differentia roris et pruinæ est secundum locum et tempus accepta : quoniam, ut ait Aristoteles, ros non ubique, sed in quibusdam locis calidis fit in hyeme : et causa illius est, quia in locis illis, eo quod calidum vel desiit valde in hyeme, calor temperatus resolvit vaporem compressum, cum in aere non occurrit frigus intemperatum, sed potius temperatum, resolvens ipsum et non congelans, quia ibi fit ros. Sed pruinæ generatio non potest esse in hyeme in locis illis : ideo nisi forte valde raro quia pruina, non causatur a trigore temperato, sed excellenti, quod est frigus quod dicitur contractum ab effectu : quia contrahit vaporem vehementer congelans, ipsum præoccupando antequam possit spissari in nubem, sicut diximus supra : unde vapori illi elevato de quo generatur pruina, non occurrit in aere frigus æquale quod est temperatum, quod comprimat ipsum in nubem : nec occurit ei calor temperatus qui faciat ipsum aquam subtilem, sicut fit in rore :
sed potius excedens frigus occurrit ei, ut sæpius diximus : et ideo si considerentur ista quæ dicta sunt, ros non habebit tantum unum locum suæ generationis in aere, sed unum habebit per se qui supra dictus est, et alium habebit per accidens qui est locus inferior non longe a terra : et illud quidem fit propter duas causas, quarum una est frigus aeris et calor loci, et altera causa est calor aeris et frigus loci : et utrumque horum est duplex. Et sic fiunt quatuor modi generationis roris in inferiori spatio aeris : potest enim locus esse calidus per se, et aer frigidus per se, ex tempore scilicet quod per se est frigidum, sicut est locus multum ad meridiem parvæ latitudinis ab æquinoctiali circulo : et ille locus est per se calidus si nihil impediat introitum caloris in ipsum ex parte meridiei : in eodem autem loco in hyeme est aer frigidus per se, quia tunc recedit sol ab ipso, præcipue in nocte : et tunc ex calore loci et frigore aeris generatur temperatum frigidum vaporem inspissans, et intemperatum calidum congelationem impediens in inferiori aere : et ex illis cito fit generatio roris. Potest etiam e converso aer calidus esse per se sicut in æstate, et locus frigidus per se si sit in Aquilone, cujus latitudo magna est ab æquinoctiali circulo : et tunc iterum in inferiori aere ex utrisque conjunctis generatur frigidum temperatum et calidum temperatum, quæ sunt generatia rorem, ut diximus. Potest etiam locus calidus esse per accidens, et aer frigidus ex quacumque causa sicut si locus sit Aquilonis, sed ad Aquilonem habeat montes altissimos flatum Aquilonis impedientes, et ex parte meridiei sit patens væito Australi et soli : et tunc iterum ex calore loci et frigore aeris resultat temperies in calido et frigido, quæ sunt generativa roris. Potest locus etiam esse frigidus per accidens, et aer calidus ex quacumque causa, sicut si sit locus meridionalis, sed ex parte meridionali altissimos habet montes, qui impediant flatum Austri, et accessum solis in ip
<--- Page Split --->
sum : ex parte autem Aquilonis patet vento Aquilonari : et tunc iterum ex proprietatibus loci et temporis resultat temperies in aere inferiori : et ideo ros in eo generabitur. Licet autem ista divisio multipliciter possit variari, scilicet quod possit ex utrisque loco et tempore calidis per se, vel ex utrisque frigidis per se, vel ex utrisque calidis per accidens, vel ex utrisque frigidis per accidens, vel ex loco calido per se et aere frigido per accidens, vel e converso ex aere calido per se et loco frigido per accidens, vel ex loco frigido per se et aere calido per accidens, vel e converso ex aere frigido per se et loco calido per accidens: tamen quia primae quatuor combinationes non sunt generativae roris, consequentes autem, ut constat per ante dicta, Philosophus non tangit nisi duas, quae in quatuor modis diversificantur : et hae sufficiunt ad sciendum causam generationis roris in aere inferiori. Pruina autem semper generatur in inferiori aere, non a tempore frigidi et calidi, sed potius a congelatione praeoccupante spissationem vaporis in nubem, et conversionem nubis in aquam : quae congelatio est frigoris excellentis in aere inferiori.
CAPUT XII.
De convenientia roris et pruinae in duobus, scilicet in tempore elevationis vaporis et in hoc quod neutrum est in supremis montibus altis.
Conveniunt autem pruina et ros in duobus, quorum unum est, quod vapor non elevatur quando flat ventus, sed potius in sereno : si enim flat ventus, aut ille erit Aquilonaris, aut Meridionalis, aut Orientalis, aut Occidentalis. Et siquidem
est Aquilonaris, frigidus est impediens elevationem causati vaporis. Si autem Meridionalis, ille congregativus est nubium, et trahit serenitatem : et tunc iterum non elevatur vapor subtilis, sed spissus qui est materia pluviae. Si autem Orientalis, ille est calidus, eo quod sol diu agit in ipsum, sicut dicetur infra in tertio, et non permittit in vapore siccum esse aequale frigidum. Si autem est Occidentalis, ille pluviosus est, non habens vaporem purum et clarum qui est materia roris vel pruinae. Omnes autem secundarii venti proprietates sequuntur principalium : et ideo stante vento, aut non elevatur vapor roris et pruinae, aut si elevatur, ad formam roris vel pruinae nec potest pervenire : et sic intelligitur dictum Philosophi quod dicit, quod vapor roris elevatur in sereno, et non elevatur quando flat ventus, alioquin contradiceret sibi infra statim in proximo, ubi dicit quod ros fit quando flat Auster et non Septentrio : hoc enim est verum de materia roris, quae elevatur in Austro : sed Austro durante, materia haec ad formam roris non pervenit, sed potius in sereno, Austro succedente : et hoc est etiam verum de materia pruinae.
Conveniunt autem in hoc etiam ros et pruina, quod neutrum eorum generatur in supremis, montibus altis. Alii enim sunt montes, alii alti montes, et alii supremi montes alti. Montes enim alii sunt supra communem terræ circumferentiam, sed non excedentes primam aeris tunicam, in quo sunt virtutes radiorum solis. Sed montes alti sunt, qui addunt super montes in elevatione, et excedunt terræ circuitum et primum aeris interstitium quod frigidum est : et ideo in eis sunt nives perpetua, ex quarum compressione in profundo generantur crystallus, et beryllus, et alii hujusmodi lapides a quibus naturaliter removetur calidum. Alii sunt montes supremi alti qui super illos addunt in elevatione, et excedunt secundum aeris interstitium, et protenduntur usque ad tertium longe in ipso
<--- Page Split --->
exaltati usque ad aerem qui siccatus est calore non urente, sed exsiccante aeris humorem : et in illis nec pruina nec ros generatur in sublimi ipsorum. Cujus duas causas dicit esse Philosophus, quarum una est, quod caliditas vehemens est in eis locis quae sunt in supremis montibus illis : et ideo antequam vapor ascendat ad cacumina eorum, solvitur in aquam, et descendit in vallem. Altera autem est, quia aer non longe supra cacumina illorum montium inflammatur et calefit calefactione vehementi : et etiam si aliquid posset frigidum aeris locum transire de vaporibus, et pervenire usque ad cacumina eorum, illud ibi resolveretur in aerem : et ideo non generantur inde ros aut pruina. Isti sunt montes de quibus legitur in Chronicis, quod Philosophi ascendentes in eos causa philosophandi, secum portaverunt aquam in vase, et spongias, ut spongiis in aquam missis et ori applicatis, attraherent sibi frigidiorem et crassiorem aerem ad refrigerium pectoris, ut aliquamdiu ibi subsistere possent.
CAPUT XIII.
De generatione roris et pruinæ in Corintho.
Dico autem iterum, quod licet ubique fiat ros quantum ad materiam humoris flante Austro, et materia ejus abscinditur flante Aquilonari vento : tunc est aliquis locus in quo fit oppositum, quia generatur in eo materia roris flante Aquilonari, et præciditur flante Austro, sicut est Corinthus : et hoc ideo est, quia Auster in eo serenat et præcidit materiam vaporis : et Aquilo in eo elevat vaporem et congregat eum et inspissat et convertit in rorem et pruinam : unde cum flat
Auster, non fit vapor elevatus in eo ros : quia separatur et dispargitur ab eo Austro. Sed cum flat Septentrio, tunc ventus ipse inspissat vaporem. et fit in loco illo ros. Hujus autem causam dicit esse, quia frigus Septentrionis contrarium est caliditati Austri : et ideo cum calidas Austri in Corintho segregat partes vaporis elevati, tunc ex opposito frigus Septentrionis spissat eas et convertit in rorem et in pruinam.
Hæc autem causa Philosophi obscura Dublum, est : quia si calor Austri ideo est, quia locophtum, Auster calidus est ventus, separans partes vaporis, et ideo abscindit rorem, et Aquilo frigiditate sua spissat vaporem, et ideo generat rorem et pruinam : cum ubique Auster sit calidus, et ubique Aquilo frigidus, ubique debet Auster abscindere pruinam et rorem, et ubique Aquilo pruinas et rorem facere, quod sensibiliter falsum est. Et ideo sciendum soluti, quod Auster propter tria facit vaporem humidum, quia aliquando convertitur in rorem, et in pruinam aliquando : ex eo enim quod calidus est, aperit terram et facit exhalare humidum : ex eo autem quod humidus est, nutrit humorem : et ex eo quod flatus est tortuosus sive flexuosus et involutus, vaporem elevatum inspissat et congregat in aerem et in pruinam. Horum autem trium opposita habet Aquilo : quia est frigidus et siccus et recti flatus : et per frigidum quidem stringit terrae poros, ne exhalent vaporem : per siccum autem consumit elevatum vaporem, et astringit eum : et per hoc quod est flatus recti, dissipat partes nubium et non permittit eas congregari et inspissari. Quare autem hæc attribuantur istis ventis, infra in tertio libro hujus scientiæ ratio assignabitur. Dicendum ergo quod in Corintho Auster per accidens efficitur calidus et siccus et recti flatus : et licet sit calidus ubique, tamen ibi efficitur excellentis caloris et consumentis vaporem. Aquilo autem temperatæ frigiditatis ibi efficitur et humidus et reflexuosi flatus : et hujus qui-
<--- Page Split --->
dem causam oportet esse, quod Corinthus sicca fit sic quod pars Austri terram adjacentem habeat siccam vehementer et arenosam, nec possit Auster venire in Corinthum nisi per illam terram : quia tunc siccatur humor ejus : et cum humor fuerit causa flexuosi flatus sui, amittit flexuositatem suam, et efficitur recti flatus : omnis autem ventus qui recti est flatus, dissipat partes nubium et præscidit rorem et pruinam : in Corintho autem ex parte Aquilonis oportet esse maria vel paludes multas vel utrumque, in quorum vaporibus tenperatur frigiditas Aquilonis, et humorem accipit : et ideo statim flexuosi flatus efficitur : et ideo per frigus temperatum non impedit elevari vapores , per humidum autem auget humorem in ipsis, et per flexuositatem spissat partes eorum, et facit converti in aquas roris aut pruinæ.
CAPUT XIV.
efficitur ac si forma subtilis sit sphæra super herbas et arborum folia, et sua siccitate exsiccat ea et comburit, et inducit sterilitatem in eis. Herbam autem super quam cadit ros ille, appetitu vehementi comedunt animalia, et præcipuæ oves : et quia mel non decoctum solvit ventrem, ideo oves multum de ipso comedentes, fluxu ventris moriuntur : et cum sit calidum et siccum, nutrit choleram in eis : et ideo inveniuntur illæ oves morbidæ frequenter croceæ interius, quando aperiuntur per incisuras. Quod autem verum sit quod dictum est, testatur Avicenna in secundo libro Canonis, ubi loquitur de simplicibus medicinis, dicens quod mel est occultus ros cadens super flores et alias plantas et super lapides, quod apes colligunt : aliquando est ros manifestus, quem possunt colligere homines. In idem autem redit generatio mannatis : quia manna secundum Avicennam est ros, et est de generatione mellis in terris calidis cadens spissius melle communi, et exsiccatur, et multam virtutem contrahit ab eo super quod cadit.
Et est digressio de generatione roris exsiccantis herbas, et de generatione mannatis.
CAPUT XV.
Est etiam præter ea quæ dicit Philosophus, attendendum quod generatio roris aliquando est in vapore qui multum habet humidì aerei et subtilis terrestris sicci, et non elevatur ille nisi in tempore caumatis, qui cum elevatur, dirigitur caliditate aeris humidum aereum directione bona, et pærmiscetur ei fortiter terrestre siccum, et postea frigore temperato pinguescit humidum aereum : et cadit ros fluens et viscosus ad modum mellis super herbas et folia arborum : sole autem agente in ipsum evaporat humidum, et comburitur in ipso terrestre siccum, et
De generatione pluviae et nivis in communi, et de differentia eorum ad rorem et pruinam.
Post hoc autem notandum est 1, quod ex nube nunquam aqua frigida congelatur, nisi in loco ubi nubes sunt, et ex vaporibus nubes fiunt : ille autem est locus medius aeris qui inter omnes est frigidus. Ex illo autem loco nubium ad terram descendunt tria corpora, quorum omnium generatio et esse propter frigus
<--- Page Split --->
est sicut propter causam efficientem. Sunt enim haec tria, aquae pluviae, et nix, et grando. Quaecumque enim ab aere descendunt, aut descendunt congelata, aut non congelata. Si congelata descendunt, aut sunt congelata simul et conversa in aquam, aut sunt prius in aquam conversa et postea congelata. Quaecumque descendunt non congelata, sunt sicut pluvia, et quae descendant congelata, quorum congelatio fuit simul cum conversione in aquam, sunt sicut nix : quae autem descendunt congelata, ita quod congelatio sequebatur conversionem, sunt sicut grando. Differentia ergo corporum descendentium ab aere penes formam accepta non est, nisi per tria dividens corpora : unde corpora descendentia ab aere sub istis accepta sunt duo similia : quae descendunt fluxa, hoc est, non congelata ; vel descendant terminata, hoc est, congelata. Sunt autem duo, eo quod causa generationis eorum est una, scilicet frigns simplex, et frigus excellens : et licet plura numero inveniantur, tamen reducuntur secundum formam ab ista : quia diversitas eorum non est nisi in paucitate et multitudine tantum : quia et nix est pruina multa differens secundum accidens ab ipsa, quod est durities : et pruina est nix pauca differens secundum accidens, quod est mollities, sicut ante diximus. Similiter autem ros est pluvia pauca, et pluvia est ros multus per accidens differens, quod superius est determinatum : pluvia enim est multus ros, ideo quod pluvia non est nisi ex vapore multo qui infrigidatus est : et causa illius est tempus, locus, et frigiditas. Tempus quidem est, quoniam remanentia vaporis roscidi in alto est dies unus : quia in die elevatur tempore sereno et in nocte descendit. Simile autem est de vapore pruinae. Sed vapor pluviae et nivis remanent tempore pluri : quia multi sunt, et diu agit in cis calor elevans, et frigus inspissans in nubem et convertens nubem in aquam, vel etiam congelans in glaciem. Similiter locus generationis roris
strictus est, sive sit locus generationis ejus per se, sive generationis per accidens ejus : quia inferior locus pro tanto districtus est, quia non multum est a terra elevatus. Sed amplus et dilatatus est locus generationis pluviae et nivis, quia totus locus medius ubi dilatatum est frigus est locus generationis pluviae et nivis. Similiter frigus temperatum est generans rorem, sed intemperatum non excellens generat pluviam : excellens autem generat nivem et pruinam : quoniam, sicut jam ante habitum est, pruina fit ex vapore congelato antequam spissaretur in nubem, et non in loco medio qui est locus nubium. Nix autem est ex nubibus inspissatis et congelatis paulatim egrediente calido : cujus signum est, quod nix cadit mollis, et pruina cadit dura : quia mollities nivis fit ex hoc quod pars caliditatis nubis resolvit duritiem ejus cum congelatur : et ideo non rigescit, quia partes vaporis et nubis cum congregarentur, non potuerunt adeo congregari congregatione quod indurarentur. Per oppositum autem est de pruina, quia congelatur vehementer ex frigore loci et temporis, ut supra diximus, et expellitur totum calidum, ita quod nihil est impediens quin frigus convertat in rigorosionem partem vaporis vehementer congregando et contrahendo per congelationem.
CAPUT XVI.
Et est digressio declarans materiam nivis.
Est autem hic sciendum de generatione nivis quoad materialem causam ipsius et locum generationis, et efficiens et figuram sive formam. Est autem materia nivis in parte jam ante dictum quod est
<--- Page Split --->
nubes calida. Cum enim sol radiis calefacit inferiora elementa, elevat ex eis vaporem in quo est vis caloris, qui calor etiam secum inducit multum de aerea substantia, qui postea elevatus ad locum frigidum, inspissatur in nubem, et frigidum loci incipit expellere calidum : et si frigus illud est excellens, aut expellit subito calidum ante conversionem nubis in aquam, aut expellit non subito. Et siquidem subito expellit, tunc fit dura congelatio ex illo sicut est pruina. Si autem non subito, tunc calidum aereum non temperatum quod congelationem impedire non potest, remittit tantum effectum maximi frigoris, qui effectus est indurare congelatum : et ideo nix cadit mollis manibus impressibilis de facili. Ex hoc etiam patet, quod licet prima materia humidarum impressionum, scilicet roris et pluviae et pruinae et nivis sit una, non tamen immediata materia est una : quia proxima materia nivis est nubes calida multum in sua elevatione habens de acreo introducto in materiam per calidum elevans vaporem unde facta est nubes : quod non habet in se materia pluviae, quae nubes est frigida : neque materia roris, quae est vapor temperatus et subtilis. Differt autem a materia grandinis : quia nubes quae est materia grandinis, ut infra habebitur, est nubes calidissima a qua totum simul egreditur calidum. Sed a nube nivis egreditur paulatim. Est propterea sciendum, quod vapor nivis multum habet de terrestri admixto : et ideo est de vaporibus qui ex aquis in terra currentibus elevantur : cujus signum est, quod aqua nivis liquefactae non est pura : et quod frequenter sordidantur manus quando lavantur nive liquefactae : et ideo etiam aquae nivis resolutae fecundant multum terras et faciunt crescere semina, quia calidum paulatim egrediens temperat in eis frigiditatem, et sunt bonae commixtionis cum aereo et terrestri.
CAPUT XVII.
Et est digressio declarans loca generationis nivium.
Locus autem generationis nivium est locus medius frigidus illis de causis quae saepe dicta sunt. Locus autem ille non est generativus nivium frigido excellenti, nisi quando frigus est ubique sparsum in acre : quia tunc non est ita acutum, sicut quando per calidum sparsum in aere expellitur ad unum locum. Cum autem frigus in aere sparsum non sit nisi principaliter in hyeme, et secundario in fine autumni et in principio veris propter conjunctionem quam habet cum hyeme, patet jam causa quare nix non generatur nisi in hyeme, vel in fine autumni, vel in principio veris. Sunt tamen loca ubi frequentius generatur nix quam in aliis, sicut loca Aquilonaria longe distantia ab æquinotciali circulo, vel loca montuosa. Quod autem nix multa generatur in locis Aquilonaribus, causa est, quia frigiditas est multa in locis illis propter obliquum respectum solis ad illa loca : est ergo frigus semper sparsum in locis illis, vel per multum tempus : et ideo frigus in locis illis non est expulsum ad unum locum : et ideo non est acutum in operatione sua, cum tamen sit excellens : tale autem frigus generativum est nivium, et ideo regiones illæ multarum nivium sunt. Loca autem montuosa vaporosa sunt vehementer : et quia inter se provocant vaporem, inter se inspissant cum : et frigus est diffusum inter loca illa omni tempore, eo quod attingunt ad locum medium frigidum : et ideo ibi multæ nives generantur, et in altioribus montibus perpetuo conservantur. Ex his patet etiam per oppositum, quod loca plana
<--- Page Split --->
Meridionalia, vel non habent nives, vel paucas habent, et non diu conservant eas.
CAPUT XVII.
Et est digressio declarans de causa efficiente generationis nivis, et de dispositione nubis nivosae.
ximo nivem debere venire : cujus causa est, quia jam calidum nubis cum aere inducto paulatim incipit expelli a nube : et hoc est cum jam incipit congelari, post quod proxime sequitur descensus nivis. Ex his patet quare cum ningit, ubique obscurum esse videtur cœelum, alba quadam obscuritate : sed cum pluit, est obscurum nigra obscuritate, et non ubique nisi raro : quia scilicet nubes nivosa sparsa est et divaricata : pluviosa contracta est, et quasi ad aquam reducta, et ideo minorem locum occupat quam nivosa.
Causa vero efficiens nivium concomitans nivem est frigus expellens, non impulsum ad unum locum, sed sparsum per aerem : et hoc quidem vocamus multum frigus in antecedentibus istius libri. Causa autem concomitans dispositionem nivis quae est mollities, calidum aerem est paulatim exiens a nube nivis : nihil enim inconveniens est duo contraria esse hoc modo in eodem, quod unum sit ut egrediens, alterum ut ingrediens : et unum sit vincens, alterum remittens aliquid de excellentia ipsius : est autem frigus illud propter sui excessum in multitudine comprehendens nubem, et partes ejus antequam ad aquam possint converti : quia cum calido paulatim expellitur in aerem. Ideo duo signa habet vulgus adventus nivis in proximo : cum enim aer turbidus est clara turbatione ad albedinem in superioribus aeris declinante, signum accipit vulgus, quod illa nubes quae tunc turbat serenitatem aeris, est nubes nivis : quia nubes pluviae esset obscura et magis spissa et magis se trahens ad unum locum aeris, cum nubes nivis multum habeat immixtum de aereo : et ideo alba, et sic praeoccupata frigore ante multam spissationem suam : et ideo sparsa per aerem, et ideo visus diffunditur in ipsa. Aliud autem signum est, quod cum sentitur aer calefieri aliquantulum post visionem talis nubis in hyme : quia tunc praenosticantur in pro-
CAPUT XIX.
Et est digressio de forma nivis et effectu quando diu conservatur.
Ex dictis autem facile sumitur causa figurae et forma nivis. Necesse enim est nivem esse albam, eo quod ipsa sit materialiter de perspicuis aere concreto in partibus divaricato. Omnes autem tales partes multum recipiunt de lumine inter se, et ideo sunt alba : tamen visum terminantes, sicut in crystallo contrita patet vel vitro contrito vel quolibet alio perspicuo non colorato. Quod autem lata velut partes lanae distractae cadit, causa est, quia frigido multo praeoccupante per frigidam conversionem ejus in aquam est congelata : et ideo sicut partes nubis lata sunt velut lanae partes quaedam, ita sunt etiam partes nivis ex tali nube modo praedicto generata. Qua vero de causa mollis sit, saepius jam dictum est : sed cum cecidit nix, si diu conservetur, durescit multiplicato frigore circa terras super quas cadit. Potest etiam tantum intendi frigus ex multitudine nivis, quod nivem consolidat in glaceim : et si perpetuo frigore universaliter calidum a gla-
<--- Page Split --->
cie auferatur, erit crystallus vel beryrillus vel alius lapis de humido aqueo generabilis : frigus enim in illis poros adeo constringit, quod calor sequens ingredi uon potest in partes lapidis liquefaciendo et resolvendo humidum quod est in eis : et ideo facilius igne consumuntur, quam liquefiant. Signum autem hujus constrictionis est duritia lapidis, quae limari non potest neque dolari : et cum colliditur ad chalybem vel ad aliud valde durum, elucet ignis ex collisione tali. Erit autem tractatus de his in libro de Mineralibus.
CAPUT XX.
Et est digressio declarans qualiter nubes inspissantur in pluviam.
Post hoc autem de pluvia dicemus, de materia et efficiente ipsius considerantes, et de loco suae generationis, et quare cadit in guttis rotundis. De materia autem pluviae communiter ab Aristotele et ab aliis traditur, quod materia proxima pluviae sit nubes aquosa frigido medii loci inspissata. Sed tunc quaestio est Xuti Philosophi, quare nubes spissantur in aquam ? Objicit enim sic : « Aut nubes cedit in vacuum quod habet inter se, aut pars cedit in partem aliam. Si cedit in vacuum quod habet inter se : ergo vacuum est intra. Illud aut est corporeum, aut incorporeum. Non incorporeum : quia omne vacuum est spatium corporalis superficiei non habens corpus, ut dicunt ponentes vacuum. Si autem est vacuum corporeum, hoc est iterum inconveniens, ut demonstratum est in Physicis : ergo non cedit in vacuum. Si ergo cedit pars in partem, hoc iterum non potest esse : quia sicut non possunt duo corpora esse in uno loco, ita non
pos sunt duæ partes corporis esse in uno loco : oporteret autem si pars cedit in partem quod ambæ partes erunt in uno loco. » Adhuc autem objicit Xutus Philosophus : « Cum nubes contrahitur in medio, aut pars proxima medio sequitur partem, aut non. Si non sequitur, tunc oportet quod laceretur pars nubis parte nubis, quod est falsum. Si autem pars sequitur partem, eadem ratione tertia pars proxima secundæ partis sequitur illam : et sic de aliis usque ad ultimam : ergo quælibet pars nubis proximior centro efficitur. Si autem sic est, aut corpus continens nubem etiam sequitur nubem, aut non. Si non sequitur nubem, tunc erit vacuum intercipiens extremitatem aeris continentis et nubis contentæ : et sic iterum vacuum est aliud in natura. Si autem sequitur, tunc eadem ratione pars continentis remotior a contento sequitur partem continentis proximiorem contento : et sic usque ad ultimam superficiem ignis quæ etiam contrahitur et efficitur corpori spissato propinquior : ergo tunc oportet quod vel cælum sequatur partem illam, vel erit vacuum inter concavum cæli et ultimam ignis superficiem, quorum utrumque est inconveniens : ergo nihil videtur spissari vel rarefieri posse. » Adhuc autem dicit Xutus, quod mirabile videtur si uno spissato corpore totus mundus spissetur, vel uno rarefacto totus mundus rarefiat. Adhuc autem quid esset rarefaciens vel inspissans continens corpus ? Bene enim videmus quid spissat nubem contentam. Sed non est aliqua qualitas quare corpus continens inspissetur, et iterum continens illud : et sic usque ad concavum cæli. Si forte tu dicas, quod nube spissata contrahuntur partes, et aereum egreditur de nube, quod implet spatium quod remanet inter corpus continens et contentum, hoc non potest esse : quia aereum inclusum non est multum : et ideo non posset implere illud spatium. Adhuc autem hæc solutio non est generalis, quia sæpe fit rarefac-
<--- Page Split --->
tio spissi et spissatio rari præter hoc quod aliquid introducatur in rarum vel aliquid emittatur de spisso : et tunc eadem est difficultas quam objicit Xutus Philosophus.
Solu tio probilis est : sed addita sibi quantitate, divisibilis efficitur. Sic autem quod partes materiae quantae dividunt rarum et densum : et ideo substantia receptibilis est rari et densi absque alicujus alterius inductione vel emissione in ipsam vel ex ipsa, et absque hoc quod pars cedat in partem in denso, vel exeat a parte in raro. Est enim densum cujus partes sunt propinquae, et est eorum quantitas parva : et ideo quoad quantitatem immorantur : et ideo quælibet in locum minorem contrahitur, sed non una cedit in aliam. E contrario est in raro : quia rarum est cujus partes distant, non propter interpositionem vacui, sed ideo quia in majorem quantitatem dilatantur. Quod autem quærit Xutus, quid faciat aerem sequi nubem contractam ut terminus ejus attingat terminos nubis? Dicendum quod calidum expulsum per frigidum, cum istud sit calidum in aere circumstante, rarificat aerem, quia nubes frigido contrahitur : et per hoc patet solutio dubitationis Xuti.
CAPUT XXI.
Et est digressio declarans causam efficientem pluviae, et quare cum impetu cadit et quare generat animalia quaedam.
Sed pluvia post gelu signum est resolutionis in aere. Est autem calidum istud in toto aere diffusum, et non in una parte ejus : et ideo undique a se expellit frigidum quod in nubem veniens comprimit nubem, et propter expulsionem cum impetu descendit aqua pluviae. Sed vehementior est impetus in aestate quam in hyeme, quia tunc calidum vehementius expellit frigidum quod solvit nubem in aquam : et ideo post serenum tempus impetuosiores sunt nubes quam in alio tempore : et quia in impetuosis pluviis et plus est de frigiditate expulsa ab aere : frigiditas autem est qualitas mortilicativa : ideo vehementes pluviae non bene conveniunt plantis, sed potius pluviae suaves sine violentia descendentes : quia in illis est plus de calido, et ideo similes sunt rori. Quia autem pluvia fit de vapore multum habente terrestri, ideo cum suavis est, aliquando cum pluvia generantur plurima animalia aquatica, sicut ranunculi, et vermes, et aliquando pisces parvuli. Cujus causa est, quia calidum quod est in nube cum evaporare incipit, secum trahit subtile humidum quod in se habet aliquid de subtili terreo bene commixto : et ideo est viscosum : cum autem viscosum reducitur ad aerem, incipit durescere et constare et vertere se in pellem quamdam, in qua continue pulsans calidum efficit spiritum, cui additur anima sensibilis virtute stellarum, et tunc fit animal. Causa autem quare haec animalia sunt aquatica, est quia in tali pluvia vincit aqua : signum autem hujus est, quod aqua pluviae hausta et custodita, generat vermes : et cum diu steterit et subtile terreum ad fundum resederit, efficitur clarior quam fuit : et quia tunc simplici aqua subtilior est, vermes nutrire non poterit : et ideo tunc vermes moriuntur, et resident ad fundum cum subtili terreo quod fuerat aquae permixtum.
<--- Page Split --->
CAPUT XXI.
Et est digressio declarans locum generationis pluviae, et quare frequentius et diutius pluit.
Locus vero generationis pluviae est per se, et per accidens. Per se quidem locus generationis ejus est locus medius secundum inferiorem sui latitudinem, eo quod caliditas vaporis non est multum magna : ad illum enim locum undique expellitur frigiditas quae convertit nubem in aquam : per accidens tamen etiam generatur pluvia in inferiori loco, cum frigiditas superior deprimitur illuc. Quia autem vapor pluviae est quasi medius et facilioris elevationis quam alii vapores humidi, ideo frequentius pluit quam apparet aliqua aliarum impressionum : et ideo etiam haec impressio primarum qualitatum habet omne tempus : quia et hyeme et aetate pluit, et in vere et in autumno. Causa autem quod diutius continuatur pluvia quam nix vel grando, est, quia propter facilitatem suae elevationis vapor prius elevatus continue nutritur a vapore consequenter elevato : et pluvia praecedens est materia sequentis : quia ex praecedenti madescit terra, quam necesse est iterum vaporare ex calore radiorum solis. Est etiam non praetereundum quod dicit Algazel, quod pluvia generatur spissans in loco vaporem ex hoc ipso quod locus ille frigiditate sua reflectit vaporem in seipsum, non permittens ipsum ulterius ascendere vel disgregari : et praeter hoc quod aliqua caliditas circumstans aeris frigus expellit in nubem : et hujus exemplum dat in caldaria plena aqua bulliente et cooperta, quod non propter frigus, sed propter reflexionem vaporis ad operculum, plurimas generat
guttas in caldaria distillantes. Hujus autem signum est in ventribus animalium, qui sine dubio calidiores sunt in hyeme quam in aetate, tamen propter clausuram pororum in hyeme generant phlegma, vapore stomachi reflexo a pelle corporis, et in aetate choleram istius propter oppositum : in aetate enim pori aperiuntur et exspirat vapor subtilis, et non remanet nisi terrestre combustum subtile : et hoc est nutritivum cholerae : in hyeme autem oppilantur pori, et ideo reflectitur vapor, et convertitur in aqueum humidum reflexus a pelle combusta in poris.
CAPUT XXIII.
Et est digressio declarans figurum guttarum pluviae.
Figura autem guttarum generaliter, quae quidem in pluvia, est rotunda. Sed tamen differunt istae per guttas magnas et parvas : et quandoque descendit gutta minutissima sicut aqua cribelletur minutatim. Rotunditatis autem nulla alia est causa quam gravitas aquae quae ex nube generata est. Cum enim quaelibet pars guttae festinet descendere, una movetur ad aliam quanto citius et propinquius potest : non ergo una distat ab alia per angulum, quia tunc magis distaret a centro gutta quae est in angulo, quam quae est in linea angulum concludente : et ideo oportuit rotundari guttas. Quare autem necesse est guttas fieri multas parvas sive magnas, infra dicetur, ubi agemus de generatione guttarum magnarum. Magnitudino autem et parvitas guttarum causatur ex nube calidiori vel frigidiori, quia calidior undique dat introitum frigori : et ideo convertitur in majores guttas. Minus autem calida non sic patula est frigori : et ideo convertitur in mino-
<--- Page Split --->
res, quia illa est spissior et diutius tenet calidum elevans quam subtilis et calidior: cum autem frigus nubis non expulsum a circumstante calido, et nubes est multum spissa et repressa juxta terram non longe distans a terra, tunc per frigus noctis vel distantiae solis in circulo obliquo efficicitur aer quasi sudans guttulas quasi cribellatas : quia paulatim vadens in talem nubem ingreditur frigidum, et debile est frigidum illud, et nubes paulatim amittit calidum et humidum aereum : et ideo tunc aqua venit quasi de cribris. Haec ergo de pluvia dicta sint.
CAPUT XXIV.
De loco ubi generatur grando.
frigidissima est inter omnia spatia aeris. Si autem aliquando repressa ab alto occurrit infrigidatio vapore elevato, tunc convertitur inferius, et suae generationis habet duo loca grando. In grandine autem est hoc magis quam in aliis impressionibus humidis : quia grando ex nube calidissima generatur, quae undique aperta est frigori : et ideo ubicumque invenit frigus ad se expulsum, in omnem sui partem suscipit ipsum, et ibidem grando generatur : cum enim locus grandinis sit principium in naturis, et habeat rationem efficientis principii, quemadmodum pater, non habet agere locus nisi per virtutem activae qualitatis quae est in corpore, cujus superficies est locus : et ideo si locus superior longinquus a terra per frigus ad se expulsum generans grandinem, ex eadem causa si frigiditas aequalis in loco inferiori inveniatur, locus inferior grandinis erit generativus.
Redeamus nunc ad summam Aristotelis 1, determinantes de grandine ea quae a Philosopho dicta sunt de ipsa. Dicit enim Aristoteles quod grando fit in nubibus longinquis a terra, et ejus grandinis est causa caliditas quae est in vapore ascendente a terra. Cum autem dicit Philosophus, quod sit in nubibus longinquis a terra, et etiam credat quod grando magnarum partium fit prope terram, videbitur esse contrarietas in dictis Philosophi. Ad quod intelligendum, notandum quod grando duo habet loca suae generationis, unum scilicet per se quod est secundum congruitatem sui vaporis nullo alio impediente, et cum grando fit ex nube calidissima, consequens est quod calidissima virtute calidi altissime ascendat secundum quod vapor grossae humiditatis potest elevari : hoc autem est usque ad locum medii interstitii aeris secundum mediam illius interstitii latitudinem, quae
CAPUT XXV.
De tempore generationis grandinis, ex quo etiam scitur quare saepius fit in locis calidis quam frigidis.
Licet autem sic dictum sit in communi, quod grando generatur ex nube calidissima in loco longinquo a terra : tamen non sufficit talis determinatio in rebus naturalibus, sed oportet in propria natura et secundum propria determinare unumquodque naturalium : et ideo necessarium est nobis determinare qualitatem generationis grandinis : et primo de tempore generationis ejus. Videmus enim quod juxta terram aqua congelatur in hyeme, et ideo tempus congela-
<--- Page Split --->
tionis aquæ est hyems : et tamen grando cum sit congelatio aquæ quædam, non fit in hyeme nisi raro, sed sæpe fit in vere hora fructuum. Adhuc autem dico sermone universaliter, quod grando fit in locis multæ serenitatis, in quibus sol fere tantum consumit de vapore quantum elevat propter magnam caliditatem solis in locis illis : ideo quod in talibus locis nubes quæ evadunt solis calores, quia non consumuntur, sunt calidissimæ : et hoc fit frequentius in eis tempore calido. In locis autem frigidis et temporibus frigidis et præcipue in locis quæ sunt sempiterni frigoris, fit non adeo frequenter talis elevatio calidi vaporis. Loca autem sempiterni frigoris sunt aut montuosa usque ad medium interstitium aeris ascendentia, aut sunt multum Aquilonaria latitudinem septimi climatis excedentia. Ex hoc ergo quod locus calidus et tempus calidum quasi ministrant materiam grandini, sequitur quod grando frequentius fiat in tempore calido quam in tempore frigido : quia tempus calidum simile est loco calido, et tempus frigidum simile est loco frigido in causando materiam nubis calidissimæ : cujus quidem causa est, quia calor frigori est contrarius : et ideo sicut frigus spissat nubem, ita calidum distrahit et disgregat eam, et præbet eam undique apertam frigori ad ingrediendum, sicut corpora raræ substantiæ et porosæ facilius multum frigore læduntur quam corpora spisse laxa, quæ paucos et strictos habent poros : unde corpora mulierum minus læduntur quam virorum, et phlegmaticorum minus læduntur quam cholericorum et sanguineorum : ex caliditate ergo nubis aperitur nubes, et recipitur frigus ad interiora nubis. In hora autem caliditatis calor est undique expulsus in aere, et ideo totum frigus ab aere expellitur ad unum locum : et ibi vehementer multiplicatur, quod multiplicatum in nubem totum ingreditur et congelat aquam in grandinem ejus : sed in temporibus frigidis frigus dispersum est in aere toto,
et ideo nusquam multiplicatur : unde locus proprius nubibus non habet tunc frigus nisi commune aeri, nisi contingat hoc per accidens, scilicet quod calidis vaporibus replentibus undique aerem frigus ad locum nubium expellitur : tunc enim non posset in hyeme grando gencrari. Sed tunc posset esse dubium quare grando non generatur frequentius in æstæte cum hoc tempus sit calidissimum, et qualiter non frequentius generatur in autumno cum autumnus secundum solis motum æqualis sit propinquitatis solis sicut est tempus veris. Cujus causa est, quia ideo raro generatur in æstate, quia calor solis tunc fortius existens plus secundum naturam consumit de humore quam elevet : et ideo tunc exsiccat terram et aerem et inducit maturitatem fructibus : et ideo præciditur secundum plurimum materia grandinis et aliarum humidarum impressionum. In autumno autem præcedens æstas exsiccavit locum aeris et terram, ita quod temperatum frigus autumni non potest nisi inducere paulatim humidum ad mitigandum siccum quod æstas induxit. Sed in vere calor veris invenit in superficie terræ natans humidum, quod frigus hyemis induxit tum ex pluviis, tum ex conversione aeris in aquam, tum etiam exprimendo ex terra : et ideo tunc agit in humidum, et facit multam materiam vaporum humidorum.
CAPUT XXVI.
Et est digressio docens materiam grandinis.
Oportet autem nos hic digredi ut manifestemus expressius materiam grandinis, et ejus causam efficientem : quia locum et tempus ejus jam scimus ex sen-
<--- Page Split --->
tentia Philosophi. Est autem (ut dictum est) materia grandinis nubes calidissima, hoc est, de vapore calidissimo in loco frigido generata : est autem haec'calidissima dicta, non quod fortiter teneat caliditatem, sed accidentali caliditate calidissima est quae facta est ex radiis solis quando elevabatur. Si enim fortiter teneret calidum, tunc non converteretur subito in grossas partes, neque subito congelaretur : bene enim tenens ab alia potentia est quam bene recipiens, quia bene tenens habet a potentia sicci, sed bene recipiens habet hoc a potentia hu midi : et ideo quia nubes ista aquosa est valde, ideo bene recipit impressionem calidi et male retinet ipsum. Frigidum autem bene recipit ex tribus causis, qua rum una est ex natura : quia aquae naturalis est frigiditas. Secunda ex natura humidi, quod quamlibet impressionem bene recipit. Tertia autem est, quia ubique patet nubes ex calido dissipante eam, ut prius diximus : et ideo fortitudine congelatur. Amplius autem sciendum, quod haec nubes parum habet commixtum de aereo, et multum de terrestri subtili et grosso : et quia parum est in ea de aereo, ideo egrediens calidum totum simul egreditur aereum, quod resolvendo rigor frigoris faceret grandinem raram et mollem sicut est nix quae est rarae substantiae et mollis, et sicut pruina quae est rarae substantiae et non mollis : et quia habet multum admixtum de terrestri grosso et subtili, ideo in frustis grandinis invenitur pulvis et pili et aliquando parva ligna et aliquando palea, quae cum vapore elevavit calor fortis.
CAPUT XXVII.
Et est digressio declarans de causa efficiente grandinis.
Causa autem efficiens grandinis , ut jam in parte dictum est, non est frigiditas sola, sed potius frigiditas expulsa a toto vel multis partibus aeris ad unum locum : et haec frigiditas cumulata est et intensa, quae simul cum impetu ingreditur nubem grandinis ubicumque aereum apertum invenit : et cum in multas ejus partes ingrediatur, efficiuntur partes frigoris quasi in centris quibusdam in diversis partibus nubis, quas partes subito spissantes lacerant nubem in partes, una parte frigiditatis huc trahente circumstantes se partes nubis, et alia illuc quasi in tempore spissat et convertit et congelat. Sed cum de converso in aquam aliud cadit, quod excellens frigiditas non contingit : et ideo cum grandine quasi semper descendit quasi magna pluvia. Ex causa gow rationis gravitatis autem patet, quod causa generationis grandinis est duplex, scilicet per se frigus undique ab aere expulsum ad locum grandinis : per accidens autem calor aperiens nubem undique, et dans liberum ingressum frigori, ut dictum est: frigiditas autem ista in nullo tempore habet undique expellens nisi in vere : et quia tunc multa est relicta ex hyeme, et illa multa frigiditas ad locum grandinis expellitur a calore veris : sed aestas vincit in calido et non invenit frigiditatem quam expellat : et autumnus in aere frigiditatem non invenit, sed inducere incipit eam in aere : hyems autem non expellit eam, sed diffundit in aere : et ideo non tantum ex causa materiali qua dicta est prius, sed etiam ex causa efficiente unum tempus est grandinis plus quam aliud aliorum temporum anni.
<--- Page Split --->
CAPUT XXVIII.
De figura grandinis.
De figura autem grandinis dicit Aristoteles 1, quod grando parva rotunda descendit ab alto ex locis summis : rotunditas vero ipsius et parvitas ejus sunt propterea, quia quando descendit grando ex longinquo a terra, moratur tempore longo in aere calido qui est citra medium locum : et ideo in lateribus ubi cum impetu tangit aerem calidum per quem est motus ejus, et resolvitur, et rotundatur, et minoratur ejus mensura ante adventum ejus ad terram : et cadit illa grando parva et plurima aqua quæ resolvitur ex ipsa, et quælibet pars ipsius invenitur quasi liquefacta. Grandini autem quæ descendit de locis quæ propinqua sunt terræ, contrarium accidit : quia neque parva est, neque omnino rotunda est : eo quod non elongatur multum a terra in qua est quies ejus post casum, quia nihil vel parum de ipsa resolvitur : et hoc ideo quia illa generatur a frigido acre inferiori : et cum cadit per eumdem aerem, oportet quod non liquefaciat eam: et ita nihil auferet de ipsa de figura in qua generata est : et ideo cadit magna et non rotunda. Supra enim diximus, quod frigiditas intrans interiora nubis, occupat diversas partes ipsius, sicut quædam centra, ad quæ subito contrahit partes nubis : sed cum conversio in grandinem, præcedat aliquantulum congelationem, non tamen præcedit casus aquæ congelationem : et ideo una gutta conversa congelatur, et alia gutta convertitur et congelatur super illam : et ideo partes grandinis sunt sicut quædam gutta congelatæ
compositæ : additio autem magis fit guttarum istarum versus latera, quam versus medium, quia minus abundat calidum nubis ad latera quam ad medium : et ideo grando magis est granulosa in gyro quam in medio supra vel infra. Fit tamen grando raræ substantiæ quasi nivosa, et est sicut nix in rotundum congelata : et hoc generatur præcipue in fine Februarii et in Martio, sole existente in Piscibus, et fit præcipue vento flante seplectrionali : quia illa fit in rei veritate vapore nivis : sed quia tunc aliquantulum est calidum in aere, liquefit nix in superficie : et hæc liquefactio congelatur frigido septentrionis : et ideo extra habet aliquid glaciei, sed intus est substantia nivis, quæ rigens frigida est frigore septentrionis.
CAPUT XXIX.
De guttis magnis quæ cadunt tempore calido.
Guttæ autem magnæ 2 sunt tempore calido ab aquosa nube calida. Dico et ex calore undique introitum frigiditati præbente sicut et grando : sed nubes illa plus habet de aereo quam nubes grandinis, nec fit frigiditate expulsa ad unum locum sicut grando, sed frigiditate communi quæ abundantin media aeris regione. In tempore autem calido fit, quia tunc frigus contractum ad locum superiorem, non tamen multum expulsum congregat partes nubis magnas et vehementer contrahit eas : et ideo a tali nube descendunt magnæ guttæ et descendunt cum impetu, eo quod velociter constringuntur : eo quod aliquantulum fugatur frigus a calore circumstantis aeris, quamvis non
<--- Page Split --->
ita friget sicut in grandine : et sicut dictum est de grandine, quod frigus ad se convertit magnas partes vaporis sicut ad quoddam centrum in quo est operatio ejus, ita fit etiam in guttis magnis per omnia, præter hoc quod non congelantur. Signum autem ejus quod dictum est, accipitur in hoc quod cum impetu desecundunt guttæ illæ propter calidum expellens : et sunt guttæ illæ calidæ in tactu : quia nubes calida non suscipit de frigore nisi ad conversionem nubis in aquam, et non ad congelationem. Istæ autem guttæ magnæ non solent venire nisi in vere vel æstate eadem de causa quæ dicta est in grandine : et quando veniunt, aut veniunt sole lucente, et tunc videntur albæ venientes ad modum parvarum stellarum volantium propter resplendidiam solis super eas : aut veniunt ante magnas et tempestuosas pluvias vel grandines, quia illæ fiunt de vaporibus calidis, et a principio non satis vincit eas frigus nisi particulariter, et convertit partes illas quas magis invenit sibi dantes viam ad ingrediendum in guttas magnas. Ex dictis autem jam patet causa qualiter grando cadens non solum destruit fructus quos invenit, sed etiam impedit fertilitatem terræ in sequenti anno, et ea quæ percutit reddit inutilia : iterum etiam jumenta non delectabiliter accipiunt ea in cibum, quod non facit gutta magna : hoc enim fit ideo quia frigus multum est in grandine : frigus autem est qualitas mortificativa : et hæc virtus manet in aqua quæ liquefacta grandine humefacit terram, et impedit fertilitatem ejus, et infusa fructibus, extinguit in eis calidum naturale digerens humidum nutrimentale fructuum : et ideo crudum remanens generat jumentis abominationem : gutta autem magna cum sit calida, totum facit oppositum quando sola venit, ita quod grando eam non sequitur : est enim ipsa bonæ commixtionis cum aereo et subtili terrestri, et habet in se multum de calore vaporis, ex quo fit : et ideo optime infundit terram : et si lædit ali-
quos fructus teneros, hoc non facit nisi ex vi percussionis.
CAPUT XXX.
Et est digressio declarans omnes humidas impressiones generatas in alto in communi.
Quæret aliquis, quare non contingit nubem simul converti et congelari ut aliqua simul cadit in aquam, et aliqua simul in glaciem: quia, sicut dicit Aristoteles, quod accidit in parte, possibile est in toto accidere : cum ergo conversio in aquam et glaciem in parte nubis accidat, possibile videtur esse accidere totam nubem simul et semel converti tam in aquam quam in glaciem. Huic etiam testimonium præbet experimento: sæpe enim subito venit effusio aquæ de nube aliqua subvertens villas et eradicans plantas et subvertens aliquando montes et saxa maxima deducens longe a locis suis : et hoc sæpe videmus diebus nostris, et descendit illa effusio cum violentia maxima, et a vulgo vocatur fractura nubium: videbitur ergo non integra esse doctrina nisi causam illius etiam demonstretur. Amplius autem ex vapore sicco inflammato in alto multæ fiunt figuræ et impressiones, et cum humidum sit magis variabile per figuras quam siccum, videbitur quod de figuris hujusmodi debemus facere tractatum. Ad hæc autem et similia dicimus, quoniam impossibile est quod nubes tota simul et semel convertatur: et hoc ideo quia a continuo non potest expelli contrarium a contrario: et ideo calor circumstans impellit frigus in nubem. Nubes autem in se habet calorem accidentalem, quo elevatur sursum, qui se retrahit ad medium nubis, et inde evaporat: quia ibi multiplicatur
<--- Page Split --->
et aperit poros nubis et exhalat : ideo talis impressio esse non potest. Ad experi mentum autem dicendum, quod non fit illa effusio a nube simul conversa, sed repente : et hoc patet, quia talis effusio est pluvia durans tempore aliquo, et im petum quem facit, non habet tantum ex nube aquam fundente, sed etiam ex de vexo montium a quo currunt aquæ ad clivos montium, et ibi multiplicatae fa ciunt subversionem et submersionem. Ad hoc autem quod dicitur de vaporibus siccis, dicendum quod multarum sunt figurarum : quia siccum est bene figura rum tentivum, sed humidum non tenet figuram nisi sit congelatum, quia con gelatio est siccitas quaedam : et ideo etiam humida in actu humidì necesse est habere figuram humidì, quam facit in eis gravi tas quæ est rotunditas, quæ causatur ex hoc quod partes gravis æqualiter se com primunt ad centrum. Quæ autem sunt in actu sicca, aut in se habent retentum aereum, aut non habent. Et si quidem non habent, tunc convertuntur ad aquam congelatam in similitudine figura reo tundæ, sicut et guttæ pluviae. Si autem retinent in se aereum inclusum in va pore, et expellitur calidum dum conge latur humidum retento aereo : et sic fit nix mollis ex calido, et lata ex humido manente extra se propter inclusum aereum : aut subito repellitur calidum, aut subito restringitur humidum cum aereo retento : et tunc fit pruina dura, propter hoc quod calidum non mitigavit frigus congelans, et est divaricata pro pter aereum quod discedere facit a se invicem partes humidì.
CAPUT XXXI.
De causa ejus quod contrarium fortificatur per suum contrarium.
Quia autem aliquem movere posset 1, qualiter frigus in aere tempore calido tot posset facere congelationes, licet nos in primo libro hujus operis de hoc sufficientem assignaverimus rationem, tamen et hic quaedam de hoc dicemus. Dico ergo quod quando calor est in aere sicut in vere vel aetate, tunc est velocior et vehementior congelatio aquæ in aere ex frigore, quam quando calor non est in aere : hujus autem causa est, quia tunc frigiditas est expulsa ad locum unum : omnis autem virtus unita plus potest quam diffusa et multiplicata : et demonstratio super hoc est experimentum sensibile : quia si calefiat aqua, et fundatur in locis frigidis, frigore congelante, citius et fortius congelabitur quam aqua frigida super cumdem locum effusa : hoc autem ideo est, quia cum frigori calor sit contrarius, apparens virtus unius contrarii super alterum, confortatur ad ipsum, et vehementius operatur quam faceret si non esset ibi contrarium. Causa autem hujus est calor, quia calor rarificat aquam, et facit eam patulam ad frigus multum et subito recipiendum. Et hujus signum est, quando aqua calida frigori congelanti exposita congelatur, in medio sui accipit glacies ejus ebullitionem et eminentiam, quam non accipit aqua frigida congelata. Causa autem est, quia cum frigus intravit in aquam calidam, fugit calor ad medium aquæ, et ibi conprehensus exhalavit ad medium parum aquæ, et elevavit secum aquam, et sic
<--- Page Split --->
frigore congelata est. Amplius autem apparet hoc in operibus piscatorum : illi enim ligna et arundines alligant superiori extremitati retis sui, ut videant extremitatem retis natantem cum perveniunt ad aquam profundam, et scilicet volunt quod superior extremitas sequens inferiorem profundetur ut rete possit profundum illius aquae attingere, tunc profundunt arundines et ligna superioris
extremitatis cum aqua calida, et ponunt sub frigore congelato, et fiunt plena glacie, qua erundines cogit mergi et profundari : et hujus quidem eadem causa est, scilicet apparentis virtutis frigoris et operationis ejus super suum contrarium, quod praebet ei liberum introitum super omnes partes aquae calefactae. Haec ergo de his impressionibus dicta sint.
<--- Page Split --->