TRACTATUS IV
DE IGNIBUS GENERATIS IN AERE.
CAPUT I.
De causis et loco generationis eorum.
Quia autem manifesta sunt quae diximus de comete et galaxia 1, nobis ad perfectionem doctrinae eorum quae generantur in alto, ut perscrutemur causam propter quam videtur in aere quandoque sicut ignis perpendicularis stans dilatatus in inferiori, sicut columna stans super basim quae ex utraque parte facit angulum rectum super basim : et propter quam causam aliquando videtur ignis minor illo, sicut assub et lancea et stella volans et hujusmodi. Dico ergo, sicut ante dictum est, quod quando sol inflammat terram per motum splendoris sui super eam, elevantur calidi vapores de terra, qui sunt quatuor specierum : ascendit enim ex ea vapor calidus et siccus, quando non est in eo pars humiditatis vincentis super ipsum, licet sit in ipso humiditas continuans et constare faciens
vaporem : quia nihil terrenum continuatur sine humido, ut diximus in secundo de Generatione et Corruptione. Ascendit etiam vapor frigidus et siccus, qui etiam est terrena naturae. Et ascendit ex ea vapor calidus et humidus, in quo est humiditas aquea vincens. Et ascendit ex ea vapor frigidus et humidus, quando vincit in eo natura aqua omnino. Et isti vapores materia sunt omnium impressionum in alto generatarum, et calor solis est causa efficiens. Loca autem generationis ipsorum sunt ista : vapor enim calidus et siccus, naturae terrestris, solutus a terra propter vehementiam caloris solis qui resolvitur super eam, ascendit vehementer propter hoc quod est calidus, et propter hoc quod est siccus, et ascendens adurit aerem. Vapor autem calidus et humidus ascendit minus quam ille qui dictus est, scilicet vapor calidus et siccus, et facilius resolvitur : et ideo fit ex eo aer. Duo autem alii vapores, scilicet frigidus et siccus, et frigidus et humidus, ascendunt recte : et cum pervenerint ad locum ubi est frigus, ibi circumstante frigido coagulantur vel saltem inspissantur a congregato raro quod est in ipsis : eo quod est ibi frigiditas qua comprehendi ipsos circumstando et comprimendo :
quam causam flammae accensa, etc. »
<--- Page Split --->
et ideo unus convertitur in pluvias, et alter in ventos : ideo ascendit cum vapore pluvia. Sed vapor calidus et siccus ascendit ad terminum ultimum quo potest incedere in aere, quando non est vapor frigidus impediens, et ascendit usque ad concavum ignis : quando autem pervenit illuc, tunc calescit calefactione vehementi, et inflammatur propter continuitatem suam ad ignem, et propinquitatem ad motum orbis. Iste ergo est locus generationis ignium de quibus dicturi sumus : et vapor calidus et siccus terrestris est materia eorum.
CAPUT II.
Et est digressio qualiter in impressionibus diversis non est nisi generans commune.
bis excitatus : et hoc ideo est, quod forma impressionum non est permanens in natura : et ideo sunt potius dispositiones elementorum quibus moventur ad mixturam, quae ad generationes mineralium et animalium et plantarum ordinantur, et non indigent generante nisi disponente, quod est generans commune, cujus est actus calefacere : calor autem movet disponens ad generationem. Hujus autem signum est, quod formae impressionum non sunt permanentes, nec figurae alicujus earum etiam in tempus modicum manent : et ideo dixit Aristoteles quod glacies et aqua non differunt nisi per accidens. Haec ergo est causa, quod licet sint diversae impressiones, non tamen determinatur in eis diversitas generantium, sed in omnibus generalis iterum unus actus diversimode suscipitur a materia impressionum generatarum, etc.
CAPUT III.
Attende hoc, quod licet in tota natura ubi sunt generata particularia vel specialia quae perfectum esse habent in natura, et quorum forma est finis intentus a natura particulari, eo quod in ipsis salvatur esse divinum quantum fieri potest per successionem generatorum, sit generans proprium sub communi sicut patet : quia licet sol sit generans in omnibus illis, tamen inferius etiam homo et asinus et hujusmodi sunt generantia : quoniam si generans commune quod est unus celestis circulus sufficeret, tunc non oporteret conferre virtutem generativam proprio generanti, quod est generans univocum et proprium et particulare : sic generationes omnes particulares et particularium sunt. Licet ergo sic sit in omnibus completis, tamen in vaporum et impressionum generatione non est nisi generans commune, quod est calor solis, et calor celestium, sive ex splendore stellarum, sive per motus or-
Et est digressio declarans quare vqfor terrestris aliquando altior ascendit.
Scias etiam quod licet aqua levior sit quam terra, et humidum aquae magis sit rarefactibile quam substantia terrestris sit, quia humidum aquae magis est alimentum praestans calori, et ideo videatur his tribus de causis altius debere ascendere : tamen oppositum contingit in vapore sicco calido, qui altius ascendit quam vapor calidus et humidus quatuor de causis, vel una de causa quatuor particularibus congregata : quarum prima est, quia licet siccum terrestre sit grossum male subtiliabile, tamen propter sui grossitiem et spissitudinem recipit calorem quasi in cumulo, quia calor in spisso terrestri postquam intraverit, magis cu-
<--- Page Split --->
mulatur quam in tenui subtili : quia partes juxta se plus habet : et ideo constat nuagis caliditas vaporis terrestris et simul est quam vaporis aquei. Secunda causa est, quod terrestre siccum magis retentivum est caloris quam humidum aqueum : unde Seneca dicit Democriti rationem, quod omne corpus quo solidius est, co fidelius servat calorem acceptum : licet enim humidum aqueum facile suscipiat calorem, parum tamen tenet eum, et ideo de facili exhalat : sed siccum terrestre male quidem suscipit, sed cum recipit, recipit fortiter : et ideo elevatis utrisque vaporibus, aqueus facile calidum perdit, et ideo cessat ascendere : sed terrestris fortissime tenet, et frequenter penetrat ultra locum frigidum aeris. Tertia causa est propter symbolum quod sicum terrestre habet ad inflammationem ignis quam non habet humidum aqueum : et ideo calor inflammans magis conservatur in terrestri quam in aqueo : et licet humor aque sit alimentum quoddam caloris, et ita debeat plus attrahi calore, tamen illo humore non omnino destituitur vapor terrestris : quia humidum illud habet ad sui continuationem : et sic vapor terrestris a calido trahitur a symbolo naturali et ultimo accidentali, sed humidum aqueum ex altero tantum. Quarta vero causa est, quia humidum aqueum ideo quia facile est dilatabile et rarefactibile a modico calido, cito convertitur in aerem, quia facilis est generatio aeris ab aqua, et e converso : sed siccum terrestre magis se continet, et ideo expirat, et per frigidam elevationem quam non potest expirare humidum aqueum, quia transit in aerem. Haec ergo est causa quare vapor siccus calidus plus quam aliquis vapor solus ascendit : et ideo solus est materia ignium generatorum in alto. Dicit tamen Seneca, quod collisio et confractio aeris sola facit mutare ignes in aere, quod non potest esse verum : quia licet igniri possint partes aeris, non tamen micant : quia non fulget nisi spissum : unde etiam vapor ex quo fit corus-
catio, non fulget nisi congregentur partes ejus ex fuga a nube aquosa. Redeamus ergo ad propositum, formas ignium in alto generatorum determinantes.
CAPUT IV.
De figuris ignium in supremo aere generatorum.
Perscrutantes vero de figuris ignium in alto generatorum, tangemus primo figuras eorum et distinctionem : secundo autem dabimus causam generationis uniuscujusque figurae. Dico ergo quod si vapori sicco juxta sphæram ignis in regione aeris, quae æstus dicitur, inflammato est longitudo et latitudo apparens in substantia sua cum aliqua inferius dilatatione, tunc apparet et videtur sicut columna super basim perpendiculariter erecta stans et ardens in aere. Si autem est vapor subtilis et minutus ubique, tunc non deprehenditur sua longitudo, et tunc stat ardens sicut lancea, et lancea etiam vulgariter appellatur. Si autem est vapor non prolongatus, sed magis dilatatus, non tamen magnæ quantitatis, tunc stat ardens sicut candela : quia licet forte vapor sit quadratus pentagonus, tunc apparet rotundus propter longinquitatem sui a visibus nostris. Si autem est vapor consertus valde non multum longus, tunc stat ardens sicut candele duæ, quarum una est flamma super flammam alterius, quæ figura ignis Arabice vocatur Assub, quod quidam dicunt interpretari titionem : quia figura exprimitur titionis cum longo carbone. Sed in Albumasar , ubi loquimur de figuris ignium, in octavo de Conjunctionibus planetarum, una translatio habet Assub, et altera habet ignis albus : et ideo ignis albus videtur interpretari : et isti omnes
<--- Page Split --->
ignes qui in alto generari videntur. De his autem qui sub æstu in frigida regione aeris generantur, infra loquemur in capitulo speciali.
duplex. Redeamus ergo ad propositum determinantes ignes sub istis generatos in aere.
CAPUT VI.
CAPUT V.
Et est digressio declarans causam hujusmodi figurarum.
De Assub et ignibus descendentibus inferius sub æstu in generatis.
Causa autem diversitatis istorum ignium est secundum diversitatem materiae vaporis qui ignitur : ex diversitate enim generantis esse non potest, quia generans est unum et idem : nec ex diversitate loci vel circumstantiis, quia ille est unus et idem, scilicet regio aeris, quae æstus vocatur, ubi est vicinitas ignis et motus orbis. Dico ergo quod si materia vaporis est inæqualiter grossa et subtilis, simul tamen elevata, quod tunc necessario subtile præcedit, et ejiciuntur grossa inferius sibi adhærentia et aliquantulum dilatata : et ideo figuram exprimit columnæ ad perpendiculum super basim erectæ : et vocatur ignis perpendicularis a Philosophis, a vulgo autem vocatur columna. Si autem est vapor æqualiter subtilis et simul elevatus, sed non æqualiter, tunc magis calidus erigitur, et stat ardens sicut lancea erecta, et ideo etiam lancea vocatur. Si autem æqualiter subtilis et æqualiter simul elevatus, tunc pars ascendit non post partem, sed ascendit pars juxta partem : et tunc in aere natans flammatur, et hæc vocatur candela sive stella stans. Si autem est æqualiter subtilis et æqualiter elevatus, et fiat ei modica additio subtus ab aliquo fumo ab inferius eam sequente non continue, sed parum, tunc erit sicut candela ex candela inflammata : et hæc vocatur Arabice Assub, vulgariter autem titio vel candela
Fit autem ignis aliquando ex vapore magis grosso in genere quam sit ille cujus differentiæ posita sunt : et est vapor calidus siccus grossus terrestris, cui obviat frigiditas aeris ex aliqua nube quæ est in regione aeris frigida : et ideo expellitur caliditas vaporis terrestris a circumstante frigiditate : et cum moventur, et partes ejus ignita inflammantur, expellitur vapor calidus a frigido, eo quod contrarium mutari in suum contrarium per alterationem fugit ipsum deorsum : et ideo videtur tunc ignis descendens ex duabus causis, scilicet quod expellitur a contrario quod penetrando non potest evolare sursum : et etiam ideo per compressionem partium redit ad naturam gravis, licet illud sit ignitum ex calido commoto per suum contrarium : et hæc vocatur Assub descendens : verum hujusmodi Assub, quia est magis grossum terrestre, habet calorem sive ignem turbidum, et procedit ex aere frigido sicut manat ignis qui exsufflatur ex canna in qua est stupa ardens et exsufflata : hoc autem ideo est, quia nubes expellit hunc ignem, et non est apprehendens ipsum in ventre suo, sed tantum ambiens non plene quoad loci vicinitatem, et est super ipsum : et ideo ex tali aere videtur manare. Si autem aliquis dixerit quod tam Assub ascendens superius ad ignem, quam iste Assub qui descendit inferius, est sicut candela posita super aliam candelam, ita quod
<--- Page Split --->
inferior sit inflammata ex superiori : et ideo videtur ignis esse aliquantulum longus : dico quod in rei veritate talem habet similitudinem propter causam quam diximus : Assub enim ex partibus vaporis inflammati in supremo aeris, et fit Assub inferius sicut ignis retentus frigida nube obviante, non tamen claudente ipsum : ideo post modicum apparet ignis ille a nube tali exiens et expulsus.
CAPUT VII.
De differentia Assub ascendentis et descendentis, et de modo motuum eorum.
Fortasse autem accidit aliquando, quod hic ignis sic expulsus descendit in terram retinens flammam, et videtur ita descendere de nocte, et de die quando serenum est : quia quando non est serenum, tunc sunt multæ et spissæ nubes non solum obviantes vapori ignito, sed etiam intra se claudentes vapores ignitos elevatos, et illi non egrediuntur ab eis nisi cum coruscatione et tontiruo Assub : aut qui sic descendit in terram non ex vapore qui in supremo aeris sit inflammatus, quia ibi nihil est expellens ipsum : sed potius ille sumptus per flammam evolat in regione ignis : sed iste descendens ex vapore sicco calido, talis caliditas repulsa est a frigore ad quod alterari non potuit nec penetrare per ipsum : et in illa commotione ignitur et inflammatur : et ideo fluens ex illo ignis repellitur ad inferiora, nec tantus est qui expulsione fortissime percutiat aerem : et ideo micat descendens sine sono tonitrui. Descendit autem hic ignis quamvis de natura ignis sit ascendere superius, quia oportet quod sequatur suam naturam quando id quod impellit
ipsum inferius, frigus videlicet aeris vel tenuissimæ nubis alicujus prohibet ipsum ab ascensu propter contrarietatem quam habet ad ipsum a suo frigore. Assub ergo ascendens fit ex vapore inflammato in alto non ex commotione vaporis, sed potius ex sphæra ignis et vicinitate motus orbis : et non fit ex caliditate commotione excitata et a frigore expulsa. Similiter Assub ascendens currit secundum cursum naturalem ignis : verum Assub descendens non currit cursu naturali : et etiam quando descendit deorsum, aliquando non directe perpendiculariter descendit, sed movetur ad latus dextrum vel sinistrum, vel ante vel retro, et non habet inclinationem illam, nisi quia expellitur a frigore in alia parte obviante vel supposito sibi : quia quando frigus est supra a dextris, tunc movetur deorsum ad sinistrum, et e converso : et sic de aliis motibus ejus est intelligendum. Assub autem ascendens movetur directe in ignem, quia non habet contrarium obvians in regione ejus. Ista autem omnia quae dicta sunt, oculis videntur accidere sub orbe lunæ, quia velocissimus motus est inter orbes planetarum : quia in uno mense complet cursum : et hoc apparet propter propinquitatem eorum ad nos.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans elevans et inflammans et figurans hujusmodi vapores ignitos.
Intelligendum est hic, quod in vaporibus istis inflammatis et usque ad æstum elevatis, inflammans et elevans sunt idem : et inflammatio in eis causa est elevationis : quia calor in eis incipit ignire partes statim quando incipit elevare. Nec ta-
<--- Page Split --->
men statim fulgent isti vapores duabus de causis. Quarum una est, quia non adhuc sufficienter sunt igniti : sed apparet et quod juventur ab extrinseco inflammationes eorum, et hoc dupliciter. In illis enim qui ascendunt ultra aestum, ab ignis vicinitate inflammantur, interiori calido adjuto per calorem ignis et calorem motus orbis : illi autem quiremanent circa locum frigidum aeris, dum exagitantur a frigore nubis vel loci, commoventur, et commotio ignis eos inflammat: nectamen tonitruum faciunt, quia nubes, ut quibusdam apparet, non scindunt : nec tante quantitatis sunt, quod aerem percutiant multum. Licet autem supra dictum sit, quod in aestu nubes et vapor non permanent, tamen verum est quod ibi apparet vapor, licet parum, quia calore ignis consumitur statim : et erit ex eo ignis : et hoc fit de inflammatione et elevatione vaporum istorum qui in alto inflammantur. Eodem modo est intelligendum, quod in vaporibus istis necesse est aliud esse figurans, cum appareant in figuris supra dictis. Attendendum ergo, quod calor est in eis elevans, et frigus figurans, et figuram continens, non frigus loci quod continet quod nullum est juxta spharam ignis, sed frigus essentiale. Cum enim sit vapor terrestris continuus, necesse est quod aliquid habeat in quantum terreus continuus : et haec est frigiditas cum siccitate essentialibus quae figuram continent : nihil enim inconveniens est in eodem esse sicut calidum igneum accidentale, et frigidum continens essentiale, sicut apparet in ferro ignito et aqua bulliente. Licet ergo calor continue elevet et rarificet : et quanto magis rarificat, tanto magis figuram corrumpit : tamen nisi omnino tollat humidum quod continuat vaporem, et nisi omnino terrestrem naturam destruat, oportet quod aliquam habeat figuram : unde etiam continue vapor ascendens novas acquirit figuras : quapropter tam elevans continue rarificatur,
et per se vadit de parte quam tamen tenet essentiale frigidum quantum potest, donec tandem extrinsecum calidum adjutum per intrinsecum omnia vincat : et tunc ex vapore generatur ignis : et haec est causa quod habent vapores figuras in aestu, non tamen diu permanentes. Quidam autem dixerunt, quod contineret eas frigiditas, nec ad locum aestus ascendere vapores elevatos in die, nisi ante crepusculum eleventur. Sed scimus quod hoc falsum est, quia Aristoteles dicit quod videmus eos de die ac de nocte, et de die quando serenum est cœelum.
Sed de Assub descendente sciendum quod multas recipit accidentales figuras ab expellente et obviante, quod cogit ipsum non perpendiculariter descendere : et ideo Seneca nominat globos, trabes, faces ardentes, et volantia sidera : quoniam materia simul conglutinata est, nec separatur, et a commotione ignitur et inflammatur : tunc apparet quasi globus quem ignis sursum trahit, et pondus in asse conglutinata deorsum : et ideo ascendit et descendit : et ideo dicunt quidam, quod viderunt coram se venientes ignes qui nostris temporibus bis apparuerunt. Quando autem materia est inaequaliter subtilis et simul elevata, anterior pars quae prius frigido tangitur, expellitur, quam sequitur alia grossior : et ideo apparet in modum trabis : trabs autem ista cum expellitur si obviat ei frigus, incurvatur, et apparet ad modum draconis flexuosi : et hoc est quidem quod quidam dicunt se vidisse dracones volantes per aerem, qui ignem vomerent. Si autem est materia inaequaliter elevata et inaequaliter inflammationi praeparata, tunc prior pars inflammatur, et posterior tantum ex flamma candescit : et ideo vocantur faces. Materia autem divaricata et arida valde et male continua dispergitur ab expellente sicut scintilla, et vocatur ardor. Sed quando materia est pauca arida bene continua et aequaliter inflammata et expulsa, tunc vocatur si-
<--- Page Split --->
dus volans. Admirabilem autem impressionem scribit Alexander ad Aristotelem in epistola de mirabilibus Indiae, dicens : « Quemadmodum nivis nubes ignita de aere cadebant, quas ipse militibus calcare praecepit » : et hoc fuit ideo, quia sub Cancro est terra ubi calor solis vaporem aqueum exurit, et grossum terrestrem elevat, et statim exurit antequam ad aestum elevetur, et tunc a frigido loci expellitur, et cadit ad modum nivis.
CAPUT IX.
Et est digressio de magnis ignibus, et de signis ipsorum.
Nunc autem hi ignes qui sunt descendentes aliquando magnae quantitatis valde, quos Seneca in libro primo Naturalium suarum tribus vocat nominibus, scilicet coronas, pithias, et chasmata. Corona autem est, cum velut corona cingente introrsus ignes, cœeli recessus est similis effossae in orbem speluncae. Hoc est dictu, quando videtur apertura quaedam in aere sicut specus plena igne. Pithiae autem sunt, cum magnitudo vasti rotundique ignis dolio similis, vel fortur, vel uno loco flagrat : sed cum fertur, est sub loco frigoris : cum autem in uno loco flagrat, tunc est in regione aestus. Chasmata vero sunt, cum aliquando spatium cœeli discedit, et flammam velut dehiscens in abdito ostentat : et est hoc quando multus inflammatus vapor subtilis rarus est in nube aquosa tenui valde : tunc enim non multum exagitatur a nube aquosa, sed sine sono videtur aliqua pars mundi ignem vomitare : et in secundo modo aliquando quando longe est flamma vaporis, ita quod non videtur, sed lumen ejus resultat tantum, tunc videtur
incendium alicujus civitatis : unde sub Tiberio Caesare cohortes in auxilium Hostiensis coloniae exiverunt tanquam conflagrantis, cum cœeli ardor fuisset per magnam partem noctis. Significationes Quid ignes omnium istorum sunt secundum Martis pretendant. effectum, et praecipue quando fiunt in anno quando Mars et Jupiter sunt conjuneti : tunc enim in aere signant hujusmodi tempestatem, et in hominibus iras et pestilentias ex aereo veneno : quia scintillationes hujusmodi saepius discurrentes per aerea cum sint vapor frigidus et siccus combustus, corrumpunt aerem, et faciunt venenosum, praecipue apostemata generando et variolas et hujusmodi. In aere autem et quando huc illucque feruntur, significant tempestatem propter conflictum ventorum qui ignes jam in diversa loca projiciunt : et hoc probatur ab experimento nautarum qui tunc valde timent. Cum autem ignes quieti insident malo vel navi, significatur tranquillitas ex cessatione ventorum : et tunc Antiqui sacrificabant Castori et Polluci, duobus scilicet Geminis cœeli, eo quod eorum tranquillitatem putabant sibi dari fore : quia signum aereum est. Cum sol est in ipso, major est serenitas quae consuevit esse in cœelo : quia sol volvitur in Geminis cum accedit ad solstitium aestivale, quando maxime est serenitas. Vapor autem iste insidens terræ aut est vehementis ignis, ita quod materia multa adhaerens, aut tenuis et pauca. Et siquidem primo modo fuerit, interficit aliquando : aliquando autem vulnerat exurendo multum vel parum secundum fortitudinem ignis sui. Si autem secundo modo est, debilem habet ignem, qui parum alterat ea super quæ cadit non vulnerando : quia statim extinguitur. Vult tamen Albumasar, quod etiam ista aliquando mortem regis et principum significant propter dominium Martis, præcipue quando fiunt in forma non consueta et saepius solito : unde Seneca dicit, quod circa excessum divi Augusti vidit speciem pilæ ligneæ quæ in ipso
<--- Page Split --->
cursu suo dissoluta est, et circa mortem Socratis, et circa mortem Germanici simile visum est prodigium.
CAPUT X.
De coloribus in alto generatis.
Habitis impressionibus inflammatis 1, restat dicere de coloribus per noctem in sublimi aeris apparentibus : illi enim cum a calore solis non universaliter causentur, duas materiales causas habent et duas efficientes. Causa efficiens una est aliquando frigus noctis et tenebrae quasi causa efficiens per luminis subjectionem, et causa materialis est solus aer inspissatus et ad humiditatem quamdam conversus. In aliis autem causa efficiens est sol vaporem tenuem elevans, et frigus noctis vaporante frigiditate aliquantulum spissans, et opacitate quasi denigrans partium privationem. Quod autem aer nocte spissetur, et interdum, hoc est, in die attenuetur et clarificetur, probat Messalach experimento vasis vitrei in aquam versi, quod plenum aqua, os habet subtus : et ita ponitur in alio vase, sicut in pelvi quae etiam habet aquam : illud enim de nocte stat plenum, et quiescit de die, et emittit ampullas, et forte convertitur si ad solem ponatur propter aquae subtiliationem, et est aer facilius spissabilis et rarefactibilis quam aqua : contingit ergo hoc velocius in aere quam in aqua. Dico ergo quod quandoque videntur per noctem, quando nox clara est libera a nubibus obscuris, et illustrata lumine luna et stellarum, rubedo et colores alii diversi, qui causantur ex calore aeris secundum diversitatem sua mutationis : propterea quod inspissantur partes aeris et aggregantur propter frigus noctis : et cum super spissum illum
aerem resplendet aliquid luminis luna vel stellarum, lucet illud in eo mixtum humori aeris inspissato : et quia penetrat in profundo ejus aer superior, reddit illud aeri inferiori sicut resplendet lumen ex aqua repercussum super parietem, hoc est, divaricato radio et lumine propter humorem aeris : quia non est omnino simile radio repercusso ab aqua : quia ille ad aequalem angulum cum radio incidente in aquam repercutit ad parietem oppositum : sed hic fit tantum divaricatio luminis, et non ad oppositum repercussio : quia videmus magis profundari in aere spisso quam in aqua : et ideo ingerit divaricatio in profundum aeris humidi : et tunc necessario in aere illo colores diversi apparent secundum omnem diversitatem susceptionis hujus luminis. Sed tamen plures colores in aere apparentes sunt colores purpurei : color enim ignis et generaliter lucis luna et stellarum vergunt ad albedinem : tenebrositas autem noctis obscurat spissum aerem : et spissitudo illa inclinatur ad humorem : lucens autem immixtum humori tenui obscuro , purpureum reddit colorem . Quando autem est ex solo aere spisso, ut dictum est, tunc consuevit ille color esse longus in aere, sicut rubeum diffusum super colorem obscuri saphiri, et vocatur a vulgo combustio aeris, quod tempore magni aestus accidere solet, eo quod tunc aer per naturam rarefactus fuit, et ideo undique penetrabilis et facile passibilis est frigore supervenientis noctis : quia frigus subito intrat rarefactum aerem et constare facit partes ejus. Ex eadem autem causa est, quod stella per hujusmodi aerem aliquando videntur rubea si nimis spissus est aer : vel nivosae de claro rubeo niveo soli opposito, si plus de aere spisso est inter nos et stellas illas : vel purpurea, quando maxime de tali aere inter nos et stellas est, praecipue cum nox sit serenata, quod caret nube, tamen privatur ab ea lumen luna : quia
<--- Page Split --->
tunc opacitate sua aerem obscurum trahit ad ruborem fusci sanguinis : et ille est color purpureus : quod purpur dicitur a purpure quodam, quod alio modo mutex dicitur, et alio nomine coccus in sanguine cujus tingitur purpura. Non debet autem hoc credi quibusdam dicentibus, quod ex hac causa aliquando in aere apparet color viridis : quia haec impressio non causatur a puro aere, cum tunc non habeat humores, sed potius in nube aquosa causatur ille, de qua impressione in tertio hujus operis libro faciemus sermonem : alii tamen colores ad rubeum declinantes colorem, apparent ex stellis orientibus et occidentibus tempore vehementis caloris : eo quod tunc spisso aere qui propter frigus crepusculi vel noctis spissatus est juxta terram, immiscentur ei vapores ex aqua, et fumi ex terra, quae sunt inter visus nostros et stellas orientes vel occidentes : et illi dant colorem velleriis quasi combustum rubeum fuscum quasi pulvere quodam respersum. Et hoc est sicut si lucens clarum immersum sit in fuscum sanguinem pulvere superficie respersum : et signum est hoc caumatis futuri et praeteriti propter quod vocatur a vulgo combustio solis. Causa enim hujus est, quia vapores in alto aeris combusti sunt, et non remansit ex cis nisi reliquiae quaedam grossae juxta terram.
Si autem non causetur impressio, sed potius veniat ex vapore aliquo per solem elevato: aut ille est terrestris, aut aqueus. Si terrestris, tunc est niger : et cum frigus noctis circumstet eum, calorem intus comprimit, qui necessario cum non clauditur, suscipit figuram longam et valde acuit vaporem versus partem ubi minus obviat aer spissus infrigidatus : et ideo accipit formam lanceae : et sunt frequenter multae tales lanceae simul : et rarissime sunt in medio cœeli, aut in septentrione, aut in meridie, sed frequenter versus orientem et occidentem : quia ibi radii solis occurrunt attenuantes aerem, in quem acui possunt : et ideo etiam in mane sunt in oriente, et in vespere in
occidente in tempore calido. Hæc autem figura arabice dicitur Aliramata, quod lancea interpretatur. Quando autem est vapor humidus non constans, in frigiditate noctis in aliquo congregatur, et iterum attenuatur et distrahitur ad partem aliam, sicut lana quæ cum componitur in una parte, multum distrahitur in altera parte, et efficitur pervia : et illud apparet in aere nocte, et die quamdiu fervor solis aerem verberat : et est sicut color velleris, vel lanae compositæ ex multis velleribus, alicubi spissus, et alicubi rarus, quod lumine lunæ vel stellarum vel solis in mane et vespere est illustratum. Divaricatur autem in ipso lumen lunare, quod illuminat ipsum, et quædam nigredo interponitur aliquando, eo quod ibi vapor magis inspissatur, vel forte terrestri vapori magis mixtus est : et ideo vocatur Arabice Alguadi : al enim articulus Arabice est præpositus, guadi autem spuma maris vel fluminis : quia similitudinem illius exprimit. Hoc accidit in aere nocte et die : sed non videntur de die nisi in mane vel in sero : quia quando paucum est, tunc aliquando consumitur, aliquando absconditur lumine solis. Colores autem qui frequentius de nocte videntur, sunt sicut prunæ accensæ, carbone superius et subtus aliquantulum extincto : quia lumen tangens ea libere supra terrestre immixtum, similitudinem ignis in carbone accipit : subtus autem opacitate naturæ et noctis impeditus acceptio luminis, et ibi manet niger et extinctus. Huic autem simile frequenter videmus in supremo magnarum et nigrarum nubium in vespera, quando sol est inferior quam nubes : quia tunc in superficie superiori apparet sicut prunæ ardentes. Hæc ergo sunt omnia quæ generantur in alto. Dictum est ergo de galaxia, et stellis habentibus comas, et de igne perpendiculari, quæ in aere videntur. Amplius autem dictum est etiam de Assub, et de eo quod est sicut stella una quæ similis est candelæ, et de aliis quæ in alto generantur, etc.
<--- Page Split --->