TRACTATUS III
DE COMETIS.
CAPUT I.
De errore eorum qui dixerunt cometen esse conjunctionem plurium stellarum.
L'opinioio planetarum duplex.
Loquamur autem nunc de cometis sive de stellis habentibus comas1, et quale est esse earum quantum ad efficientem formam et differentias in speciebus et figuris earum. Dixerunt autem quidam physicorum qui fuerunt a natura devii, et sicut dicit Seneca in libro de Naturalibus quaestionibus, Apollonius etiam fuit de illa sententia, quod stella habentes comas sunt stella multa aggregate in orbibus inferioribus, qua sunt mobiles sicut planeta, et non sunt fixa sicut stella octava spharea. Contingit autem omnem planetam omni planeta conjugi dupliciter, scilicet vere et non vere. Vere quidem quando unus eclipsat alium : et tunc videtur inferior et non superior. Non vere autem adhuc dupliciter, scilicet quod sint in eadem parte arcus Meridiei, licet se non contingant nec eclipsent : et
hoc vocatur in eodem esse meridionali, sed non in eodem esse circulo altitudinis. Dicitur autem arcus Meridici arcus ille qui a polo septentrionali incipit, et directe vadit super Zenith capitis, aspiciens per æquinotcialem, et regyrat per polum Meridionalem. Circulus autem altitudinis vocatur, qui venit imaginabiliter de puncto Orientis per stellam quæ aspicitur, et regyrat per Occidentem : unde sæpe contingit quod duo planeta jacent in eadem linea sive arcu Meridiei, non tamen jacent super eumdem arcum circuli altitudinis : quia forte unus planetarum est magis versus Aquilonem, et alter magis versus Meridiem : et tunc dicuntur conjuncti quoad lineam Meridiei, sed non vere, eo quod non sunt in una linea ejusdem circuli altitudinis. Quandoque autem per motum suum ita proprie sunt in linea Meridiei, quod corpora eorum tangunt se in puncto : vel ita proprie se tangunt, quod per visum non potest percipi utrum aliquid de arcu Meridiei sit inter corpus unius et corpus alterius : et tunc licet unus sit sub alio, tamen visus accipit eos sicut unam stellam ex duabus vel tribus factam : et hoc isti dicebant esse cometen : et causa deceptionis fuit, quia hoc absque dubio cometa simile est : cum enim sic congre-
<--- Page Split --->
gantur duæ vel plures stella planetæ, videt aspiciens ad eas lumen oblongum et continuum sicut coma. Hæc ergo est opinio dictorum physicorum in esse comete.
CAPUT III.
CAPUT II.
De opinione eorum qui dixerunt, quod comata stella est impressio stella in aere humido sicut in speculo.
De opinione eorum qui dixerunt cometen esse vaporem adhærentem planetæ, sicut sol in mane cernitur cum colore vaporis.
Quidam autem Italicorum Philosophorum Pythagorici dixerunt, quod stella comata non est nisi una stella, et non multæ simul congregatæ, licet non intelligant per unam stellam unam tantum in numero, quæ semper sit comata : quia successive secundum istos multæ comatæ possunt esse : hæc autem comata est de mobilibus, hoc est, de planetis unus, qui apparet aliquando comatus : quando enim oritur, est parva, quia parvum comprehendit de ea visus cum accipit horizontem hemisphærii habitabilis nostri propter spissitudinem vaporis : quia continue est juxta terram inter nostrum visum et stellam quæ oriri incipit : cum autem jam aliquantum spatium ascendit supra horizontem, subtiliatur vapor, et tunc visus accipit stellam in vapore : et aliquando est vapor divaricatus sicut longi pili, et in illo resplendet planeta : et illa divaricatio vaporis videbitur esse coma sua, et mutatur stella in colore suo secundum mutationem illius vaporis : quia in vapore puro videbitur coma alba, et in humido apparet rubea : et si sit aquosum multum quod est inter nos et stellam, apparebit coma rutila vel viridis : et si sint nubes terrestres, apparet coma nigra : sed hæc est ergo causa, ut dicunt Pythagorici, quare aliquando stella comata apparet.
Dixerunt autem alii quidam juxta hunc sermonem de comete quoad materiam : quia dixerunt quod esset impressio in vapore humido, licet differant ab istis quoad locum istius vaporis : et sunt imitatores Hippocratis Choi, qui Hippocras Chous fuit, et discipuli fuerunt Nichius et Paulus : isti enim dixerunt quod licet sit una de stellis erraticis quæ comata videtur, tamen coma non est de essentia ejus. Sed potius quando una quinque stellarum erraticarum movetur in diversitate orbis sui, scilicet modo ascendendo ab Oriente, modo autem descendendo in Occidens signum, et modo habens latitudinem citra æquinocialem ad Septentrionem, modo autem delata per oppositum in Meridiem ultra æquinocialem : tunc aliquando visus noster videt eam ac si haberet comam lucidam : quod ideo fit, quia humido aeri et puro qui est in regione superiori aeris, hæc stella imprimit lumen suum sicut in speculo, et aer qui primo recipit lumen, reddit illud aeri humido continuo sibi, sicut speculum reddit formam quam recipit : et sic fit continua redditio ad aerem continuum, donec appareat lumen oblongum circa stellam, et hæc vocatur coma stella : aer autem humidus ab eis vocatur vapor humidus subtilis substantia e t lucidus, quem dicunt ad superiora aeris trahi per vim solis, qui secundum physicos Ægyptios trahit humorem illum in nutrimentum sui et aliorum planetarum etiam ultra sphæram ignis. Stella autem ista secundum istos non videtur in Septentrione, ubi omnis stella majo-
<--- Page Split --->
rem partem arcus sui habet super terram quam sub terra propter obliquitatem horizontis : et ideo sol in signis septentrionalem addit diem super noctem in quantitate : et ideo dicunt stellam istam morari tempore longiore super terram quam aliam.
Hoc autem quidam aliter exponunt, scilicet quod vapor ille humidus qui ad nutrimentum attrahitur, diminutus manet stans circa stellam non consumptus : et ideo videtur cum ipsa rotari diutius. Hujusmodi autem dicti sui dant rationem : quia in Occidente in loco ubi complementum est revolutionis stelle super hemisphaerium, ibi est humor et abundat propter frigus et vapores : et ibi comata frequenter videtur. Adhuc addunt quod tempore septentrionis ubi abundat humor propter frigus, et in tempore meridiei ubi abundat humor quem attrahunt planete transeuntes super partes illas, saepius videtur stella comata : et cum sit in aere stella ubi non est humor septentrionis, et meridiei, non videtur habere comam. Sed hoc quamvis aliquando fiat in ultimo circulo versus meridiem, sicut in circulo parvo quem describit motus poli radiacii versus meridiem, ibi tamen non apparet nobis propter nimiam suam remotionem a visibus nostris. Sed quando est ex parte septentrionis super nostram terram habitabilem, tunc coma ejus apparet nobis : quia tunc visus nostri capiunt eam captione sufficiente propter propinquitatem et directionem quam habet ad summitates capitum nostrorum. Hæ ergo sunt opiniones quas invenitur de comete posuisse Aristoteles.
CAPUT IV.
Et est digressio ad ponendas opiniones Senecæ et Joannis Damasceni, et quorumdam modernorum de comete.
Sunt autem adhuc quædam falsæ opiniones quas Aristoteles non curavit ponere, quas ponemus nos hic ut simul destruantur. Dicit enim Joannes Damascenus in libro secundo, (cap. 7) : « Constituuntur autem et multoties comete sì- gna quidem significantia mortes Regum, quæ non sunt ex his quæ a principio generata sunt astra, sed divina jussione secundum istud idem tempus constituuntur, et rursus dissolvuntur. » Seneca autem in libro Naturalium quæstionum, ita de comete secundum suam opinionem determinat dicens : « Cometen esse sidus inter opera naturae concreatum, cujus licet natura ignoretur, tamen ipsum non esse ignem subitaneum sic probatur : quæcumque enim aer creat, brevia sunt, quomodo ergo cometes potest in aere diu permanere, cum ipse aer diu non permaneat? nascuntur enim in fugaci atque mobili, fierique non potest ut ignis certus in corpore vago sedeat, et ita pertinaciter hæreat. » Et postea subjungit ibidem : « Cometes habet suam sedem : et ideo non cito expellitur, sed emetitur spatium suum : nec extinguitur, sed excedit. »
Sunt autem quidam modernorum doctorum, qui dicunt quod cometes est impressio alicujus quinque stellarum erraticarum : non enim in igne tantum, nec in aere tantum, sed potius in termino conjunctionis et ignis et aeris, ubi videlicet convexum aeris permiscetur cum concavo ignis : ibi enim sunt quædam lineæ aeris obscuri, et quædam lineæ
<--- Page Split --->
ignis, ut dicunt, luminosi : quibus in lumine addit demonstrationem lumen descendens ab uno quinque planetarum : et ideo videtur sibi coma fieri ex lineis luminosis et obscuris sibi invicem permixtis. Habent autem isti rationes pro se quatuor, quas breviter tangam, plus media quam rationes ponens. Dicunt enim isti inconveniens videri si stella fixæ sint causæ alicujus impressionis, et planetæ nullius, cum planetas constet multo fortiores esse in movendis inferioribus quam stellas fixas. Si sunt ergo causæ impressionis alicujus, per inductionem probat quod non competit eis impressio nisi stella comatae. Secunda autem est, quia cometes aut generatur prædicto modo, aut ex vapore terrestri sicco. Si autem generatur ex vapore terrestri sicco, aut ille vapor est uniformis, aut non uniformis. Si est uniformis, aut simul elevatur, aut successive. Non simul : quia si simul elevatur, ergo etiam simul inflammatur et illuminatur, ergo apparebit in forma rotunda, sicut assub, ut patebit inferius : et ita non videbitur oblonga forma cometa. Si autem non simul elevatur, tunc erit longus et inflammatus, stans erectus in aere : ergo videtur sicut lancea vel ignis perpendicularis. Si autem non est uniformis, aut simul elevatur, aut non simul. Si simul elevatur, tunc prima pars subtilis elevabitur et inflammabitur, et inferior propter sui grossitiem dilatabitur : et ita videbitur perpendicularis subtus dilatata : et sic iterum non erit in figura cometa. Si autem non simul elevatur, ergo pars subtilis elevatur sine grossa : ergo etiam inflammatur sine ea : ergo grossa nunquam sequitur subtilem : ergo figura ignis illius nunquam erit oblonga propter grossam partem inflammatam et subtili conjunctam : et sic iterum figuram cometa non habebit. Tertia ratio est, quia si sic de vapore terrestri inflammato, videtur simile in loco contingere debere quod contingit in assub, scilicet quod descendit ut statim ascendat :
et hoc non videmus, quia saepe diu circumvolvitur : ergo non est de vapore terrestri inflammato. Quarta ratio est, nullus vapor terrestris inflammatus qui simul ascendit ad aestum et descendit ad terram secundario, apparet oriri in aere : quia vel consumitur in aestu in quo vincit ignis, ut supradictum est : vel gravatur frigore et deprimitur in terra : cometes autem apparet multoties oriri in aere : ergo non est ex vapore terrestri inflammato in aestu vel sub aestu. Ista ergo sunt opiniones de comete, quas non tangit Aristoteles.
CAPUT V.
Et est digressio ponens sententias veras physicorum, Avicennae, Alqazelis, Ptolemaei, et aliorum multorum de comete, qui omnes concordant in idem.
His omnibus falsitatibus exclusis, sicut infra ostendemus improbationes earum, dabimus sententiam veram de comete, et confirmabimus ipsam auctoritate multorum physicorum, et etiam per rationes quas ipsi Philosophi pro se inducunt. Dico ergo, quod cometes nihil aliud est quam vapor terrestris grossus, cujus partes sibi multum conjacent, paulatim ascendens ab inferiori parte aestus ad superiorem partem ejusdem, ubi concavitatem ignis contingit, et ibi diffusus est et inflammatus : et ideo videtur longus frequenter et diffusus. Dico autem vapor terrestris, ut habeatur materia vaporis. Et dico grossus, quia si esset subtilis, cito evaporaret et dissiparetur. Et dico cujus partes conjacent, quia est bene commixtus viscosus hoc modo quo talis vapor non secundum actum humidus et viscosus componi potest. Dicitur et paulatim ascendere, quia in vaporibus pluvialibus
<--- Page Split --->
immixte sunt quaedam partes ignite terrestres, que cum pluvia non omnes descendunt, et ille que descendunt, iterum ad humorem pluvie solute ut plurimum reascendunt, et ultra spatium medium frigide regionis aeris evadunt propter suum actum, et ibi stant et multiplicantur : et ex illo multiplicato quasi ex quodam thesauro paulatim propter calorem regionis, que dicitur astus, ascendunt : quia multam habent constantiam in pluribus : primo calore ignis diffunditur, et postea inflammatur : et sic in medio manet semper spissus ubi mutatur de thesauro suo qui est sub eo : et ideo est in flamma alba valde et spissa. Id autem quod distat ab illo diffusum ad latera, tenue est, et habet flammam tenuem ad modum nubis albe : et hec vocatur coma : durat autem per totum tempus quo sicut ad ipsum evaporat suus thesaurus. Hec autem sententia Constantini Philosophi est, qui dicitur in Graeco commentatus esse super librum Meteororum Aristotelis, ubi loquitur de comete.
Quod autem ita sit, testantur illustres Philosophi Avicenna et Algazel. Dicit enim Avicenna sic : « Stella quæ dicitur caudata, fit ex fumo spisso ignito, qui quia cito convertitur, aliquandiu circumvolvitur cum igne. » Algazel autem in sua Physica dicit sic : « Si ignis prævaluerit super fumum elevatum, purgabit eum a caligine : et tunc fumus totus convertitur in ignem : nec potest esse quin fiat ibi unum duorum : vel ignitur, vel fiet purus ignis, eo quod non est ibi frigiditas : sed si fuerit spissus, ignitur quidem : sed quia non est talis qui cito convertatur, remanebit sic aliquandiu, et videbitur stella caudata : quæ quia revolvitur cum cœlo, eo quod partes ignis continuæ sint cum concavitatibus cœli, ideo
paret. Aliquando enim est flamma, ut jam dicitum est. Aliquando autem grossa nigra, et tunc ignitur sicut carbo et ille videtur cometes rubeus. Aliquando autem cum eo ignis extinguitur propter nimiam materiae grossitiem, et remanet fumosum : et tunc apparet sicut carbo niger et extinctus : et ideo est, quod foramina nigra in cœlo videntur, quoda vulgo vocatur cœli perforatio. Alphagranus autem in Astronomia sua etiam per hoc probat ignem in circuitu moveri ex hoc quod vapor incensus adhaerens ei, subtus rotatur in circuitu, sic dicens : « Derivatio motus circularis est a cœlo præter motus naturales : et hoc ideo, quia videmus in elemento ignis motum circularem similem motui cœli in eo quod apparet de similibus, præter motus naturales stellarum qui videntur in quibusdam horis vaporum incensorum in aere in loco superiori in crepusculo vespertino, ita quod videns credat quod sint stelle : et viderant eas motas cum motu stellarum et sequentes ipsas quousque abscondantur. » Ex hoc accipitur quod sunt similes stellis, et non stelle, et sunt in aere vapores igniti. Idem innuit Ptolemaeus in Centiloquium suum, propositioneteritia, ubidicit, « quod judicium tertium est a secundis stellis, super quod dicunt tres Commentatores, scilicet Haly et Abraham et Bugaforus, quod secundæ stelle sunt effectus stellarum in vapore ignito et elevato, sicut in comete, et assub et hujusmodi. » Hoc etiam innuit Albumasar in libro de Conjunctionibus planetarum 1, ubitangit qualitatem scientiae generationis individuorum superiorum super accidentia inferioria : et dicit quod una pars significationis illius est super meteora superiora, sicut ignis, et assub, et habentes comas, et cum hoc ex una materia ponit generari ex fortitudine solius Martis sine omni alia stella. Patet ergo quod ista sententia quam diximus, est omnium meliorum Philosophorum.
<--- Page Split --->
Ratio etiam huic sententiae suffragatur, quia constat quod flamma non est nisi fumus accensus : est autem cometes flamma quaedam, ut apparet in visu : ergo fumus est accensus. Adhuc omnis alia impressio quae est luminosa, distinctum per se habens lumen, est ex vapore incenso : ergo et ista. Praeterea si interrogenus a Doctoribus nostris modernis : ex quo cometes est lumen accensum ab aliquo quinque planetarum ad terminum ignis et aeris, cum semper super hujusmodi terminum, ubi mixtus est aer cum igne, moveantur planetæ, quare non semper apparent comete? Itemque quare non apparent plures comete simul, cum plures planetæ super talem aeris et ignis commixtionem oriantur simul? Adhuc autem quare diversa forma videtur in cometis ? quia ut dicit Seneca, quandoque circuitus est dirigens comam sursum, quandoque projiciens eam deorsum, quandoque autem ad latera. Videtur quod non habeant quid rationabiliter valeant respondere. Adhuc autem si ab aliqua quinque stellarum erraticarum semper nascitur cometes, tunc nunquam extra viam planetarum videri debet. Via autem planetarum est in zodiaco, vel parum valde extra : ergo semper videtur in zodiaco, vel prope : et tamen hoc falsum est, cum Aristoteles dicat, quod nos videmus cometes in septenrione, et meridie, et in omni parte cœli. Ego autem cum multis aliis anno ab incarnatione Domini, Mccxl in Saxonia vidi cometem quasi juxta polum septentrionalem, et projecit radios suos inter Orientem et Meridiem, magis dirigendo eos ad Orientem : et constat quod ibi non fuit via alicujus planetæ. Sed quia etiam alicæ tres opiniones quas Aristoteles tangit, dicunt cometem a quinque planetis generari, ideo communiter ista opinio cum illis quoad hoc accipiet improbationem.
CAPUT VI.
Et est digressio improbans opinionem Senecæ et Joannis Damasceni.
Quod autem dictum Senecæ sit error, patet : quia quod evanescit, non occidens, sed in hemisphærio, illud corrumpitur non implens spatium motus per hemisphærium : cometes autem ita evanescit coram visibus hominum : ergo extinguitur, et recedit. Quod autem evanescat coram visibus hominum, probatur a duobus experimentis, quæ ipse Seneca in libro Quæstionum scripsit sic dicens : « Post mortem Demetrii Syriæ regis, paulo ante bellum Achaicum, cometes effulsit non minor sole, primo igneus ac rubicundus clarumque lumen emittens : deinde paulatim magnitudo ejus districta est, et claritas evanuit : novissime autem totus intercidit.» Ex hoc ergo constat quod dictum est. Secundum idem ibidem scripsit sic dicens : « Attalo regnante in Græcia, cometes modicus apparuit : deinde effudit se et usque in æquinocitalem circulum venit, ita ut illam plagam cœli, cui lactea nomen est, in immensum extentus æquaret, et in instanti ibidem desiit ».
Joannis autem Damasceni opinio, quod Deus stellam novam faciat, non est prohabilis, quia non esset ratio quare faceret illam in diversis figuris et coloribus : videtur autem cometes in diversis figuris et coloribus : ergo non est in operatione Dei tantum. Quod autem habeat diversas figuras, patet ex verbis Senecæ sic dicentis : « Forma comete non est una : plures enim fuerunt cometarum, quibus in morem barbæ flamma dependet, et eorum qui undique velut circa se comam spargunt, et eorum quibus fusus quidem ignis est, sed in verticem tendens : tamen omnes ejusdem nature sunt, cometeque dicuntur re-
<--- Page Split --->
cte. Quorum cum post longum tempus appareant formae, inter se eos comparare diflicile est. Illo ipso tempore, quo apparent, inter spectantes de habitu illorum non convenit : sed prout cuique acrior est acies aut hebetior, ita dicit aut lucidiorem aut rubicundiorem vel obscuriorem esse. » Cum igitur haec varietas formae sit propter aliquam praejacentem materiam ex qua operatur natura, constat cometen non tunc opere divino tantum factum. Sic ergo constat de tribus opinionibus Senecae, Joannis Damasceni, et Doctorum quorundam nostri temporis, quod sunt falsae : et habitum est quae sit vera, etc.
raticos cometas esse. » Sed hoc si esset, cometes intra signiferi terminos moveretur. Secunda ratio sumitur a natura et a proprietate stellarum, quam sic ponit: « Nunquam apparet stella per stellam, quia aliter una non eclipsaret aliam : per cometem nonnunquam quasi per nubem ulteriora cernuntur : ex quo apparet cometem non sidus esse, sed levem et tumultuarium ignem. » Ad idem etiam dicit Seneca : « Certum est cometas non in una parte cœli aspici, sed tam in ortu quam in occasu, frequentius tamen circa septentrionem. »
CAPUT VIII.
CAPUT VII.
Et est digressio ad improbandam opinionem primam quam improbat Aristoteles.
Quod autem dixerunt Anaxagoras et Democritus et post eos Apollonius, quod cometes est stella erratica multa congregatae, quatuor rationibus improbat Seneca, quarum duae primae sumuntur ab experimentis : quia si cometes ante bellum Achaicium apparuit in quantitate solis, nulla autem, licet aggregantur, aliarum stellarum nunquam habitum solis aequabunt, constat quod cometes non est generaliter congregatio stellarum. Secunda est, quod cometes qui Attalo regnante in Graecia apparuit, se tantum difludit ut illam plagam cœli, cui lactea nomen est, in immensum extensus aequaret. Convenire enim non possunt erraticae ut tam longum cœli tractatum occupent continuo. Duae alias sunt perrationem sumptae : una a loco eraticarum, quam ponit his verbis : « Apollonius ait cometen non unum ex erraticis effici, sed multos er-
De improbatione secundae opinionis et tertiae per rationem Aristotelis.
His habitis, alias duas opiniones destruemus per rationes Aristotelis. Quia ergo jam diximus recitando sermonés istorum de stellis cometis, nunc oportet ut quaeramus de sermonibus ipsorum an veri sint, an falsi. Dico ergo quod saepe videmus cometas extra orbem octavum, qui est stellarum fixarum : et ideo non potest esse quod cometes sit una vel plures de stellis fixis, quia tunc esset in cingulo primo, quod est sphæra octava, quae cingit omnem sphæram stellatam : quod falsum est, quia nos videmus cometas extra illum orbem longe sub ipso. Si autem esset una stellarum mobilium erraticarum, tunc nunquam videretur nisi in orbe stellarum eraticarum : quod falsum est, quia videtur extra ipsum sub ipso, et extra circulum signorum. Si autem comatae stella essent ex aere humido, sicut dixerunt illi de opinione secunda : tunc oporteret quod quando venit stella ad medium cœli ubi visus noster consequitur eam sine aere humido interposito,
<--- Page Split --->
quod videretur sine coma : et hoc iterum falsum est, quia cometes in tota revolulutione cœli aliquando apparet, et quandoque per plures dies. Adhuc autem si coma causaretur ex aere humido, tunc oporteret quod omnis stella quæ per medium illum aerem humidum videtur, esset cometes : ergo numerus cometarum esset secundum numerum omnium stellarum : et non esset in una earum, sed pluribus earum simul : et hoc falsum est, quia nos non invenimus stellas habentes comas nisi quinque, non simul quidem, sed successive, sicut infra dicemus. Hoc autem quod dicunt, quod cometes non invenitur nisi in parte septentrionis, est falsum, quia multoties videtur alibi quam in septentrione : videntur enim comete cum sole aliquando in ortu suo æstivo præcedentes eum. Ortus autem æstivus solis est signum in quo sol oritur in æstate, sicut sunt septentrionalia signa, in quibus movetur a principio Arietis usque ad principium Libræ : quia large sumitur hic ortus æstivus pro omni ortu in quo dies addit supra noctem : quia tunc sol directius respicit nos, et nostram habitationem calefacit : et similiter stella comatæ in se sunt in parte meridiei secundum diversum tempus : et hoc maxime contingit in civitate Arim, quæ est sub æquinoctiali in medio mundi, nonaginta gradus habens in polum arcticum, et nonaginta in polum antarcticum, et nonaginta in Orientem, et nonaginta in Occidentem terræ habitabilis. Locus enim qui est sub æquinoctiali, temperatur est omni loco hujus mundi, sicut dicit Ptolemæus et Avicenna et alii quamplures Philosophi. Visæ sunt etiam in parte Septentrionis in mane ascendentes ante solem in ortu hyemis : et hoc aliter non poterat esse, nisi cum sol oriebatur in hyeme in signis Meridionalibus : quia tunc cometes oriebatur in Aquilone in signis septentrionalibus. Totum ergo hoc quod dictum est, significat nobis, quod stella comatæ sunt præter stellas tam fixas quam erraticas quas dixerunt, et vi-
derunt in æstate et in hyeme in diversis partibus cœli et mundi. Sic ergo declaratus est error sermonis ipsorum.
CAPUT IX.
Et est sententia Aristotelis de comete.
Dico ergo quod stella habentes comas, efficienter et secundum locum sua generationis sunt prope aerem inflammatum ex vicinitate ignis qui continet materiam remote et ipsum cometen. Aerem dico propinquum igni, qui in se continet calorem ignis : quia quando in ipso vapor siccus grossus inflammatur, tunc continuatio fit cum lumine flamma cometa ab inferiori aere, ubi stat vapor ejusdem naturae : et ita diffuso illo quod continuatur ei, fit oblongum : et hic est cometes, sicut patet ex prædictis. Hunc autem modum sententia Aristotelis quidam aliter exponunt : sed non facio vim in expositione ipsorum, cum fere omnes Philosophi qui secuti sunt Aristotelem, conveniant in expositione nostra.
CAPUT X.
Et est digressio declarans quare dicuntur quinque cometa esse et non plures.
Quæret autem aliquis secundum istam expositionem sententiae Aristotelis, quare quinque dicantur esse tantum cometa? Si enim numerus non accipiatur ex parte planetarum, videbitur quod non sit nisi differentia materialis : differentia autem
<--- Page Split --->
materiales infinite sunt : et sic non debent poni in quinario numero. Adhuc quod ista stella dicuntur esse stella secunda a Philosophis : ergo necesse est quod aliqua stella sint prima qua sunt causa istarum : constat autem quod illa non sunt stella fixa : videtur ergo quod sunt planeta. Non autem duo sunt luminaria : videtur quod sint quinque stella erratica : sed secundum hoc non debent esse nisi in zodiaco, vel valde prope, cum supra habitum sit quod in omni parte stella vero : cedi videntur. Ad hoc autem sine praejudicio puto esse dicendum, quod in veritate secundum Astronomicos qui judicia ponunt in eis, non sumuntur quinque cometes penes quinque erraticas, sicut infra dicemus : sed quinque sumuntur aut penes quinque differentias vaporis materialis, aut penes quinque formas stellarum habentium comas. Differentia autem vaporum sunt, quod vapor omnis cometa, licet sit in genere grossus sibi coharens, tamen secundum exigentiam materiae potest esse grossus aut subtilis aut medius per aequidistantiam inter grossum et subtilem : in quocumque autem est medium per aequidistantiam, in eo est medium quod est vicinus extremo : et sic erunt tria media, scilicet aequidistans, et inter aequidistans et subtile, et inter aequidistans et grossum. Nec potest esse major vaporis diversitas in genere, et ideo cometa per numerum sunt quinque. Sunt etiam per figuram quinque : aut enim circumstat in rotundis in circuitu, aut propter levitatem super cometem, aut dirigitur inferius, aut stat a latere : tunc constat ab utroque latere, aut ab altero : et sic sunt iterum quinque. Licet autem prima differentia sit materialis, cum ipsa causet differentiam forma : quia aliter figuratur vapor subtilis et aliter vapor grossus. Quod autem dicuntur secunda stella, est ex hoc quod significant in diversis locis fortitudinem planetarum, sicut jam dicemus : non tamen propter hoc numerantur penes planetas. Licet autem differentia vaporis penes grossum et sub-
tile sit differentia materialis, non tamen est pure materialis, sed potius ad formam ordinata : quia per calidum intrinsecum et extrinsecum induit talis materia talem formalitatem : et talis consideratio diversitatis est consideratio, qua- .proprie convenit physico.
CAPUT XI.
Et est digressio quare cometa significant mortem potentum et bella.
Nunc autem quaerendum esset si possenus comprehendere, quare dicitur cometes significare mortem magnatum, et bella futura ? hoc enim dicunt Philosophi auctores. Non videtur ratio quare hoc sit, cum non magis elevetur in terra ubi habitat pauper, quam ubi habitat dives, sive sit rex, sive sit alius. Adhuc autem constat quod cometes causam habet naturalem non dependentem ad aliquid aliud : videtur ergo quod nullam habet relationem ad mortem alicujus sive ad bellum. Si enim dicatur se habere ad bellum sive ad mortem alicujus, aut se habet ut causa, aut ut effectus, aut ut signum : constat autem quod se non habet tantum ad aliquid sicut causa, quia nec efficiens, nec ut forma, nec ut finis, neque ut materia. Similiter autem probatur quod nec ut effectus, quia neutrum necessario sequitur alterum : effectus autem necessario sequitur causam. Nec etiam se habet ut signum, quia non habet convenientiam : omne autem signum convenientiam habet cum signato. Adhuc autem, ut quidam dicunt, differentia quinque cometarum sumitur penes quinque erraticas : cum non omnes erraticae habeant tam malos effectus, quia Jupiter signat fortunam, similiter Venus et Mercurius non
<--- Page Split --->
signant infortunium, videtur quod non generaliter signare debent mala signata.
Attende ergo ab his similia, quod sicut dicit Albumasar in septimo tractatu de Conjunctionibus planetarum, quod eventus ignium et assub et comete non sumitur ab aliquo planeta nisi in aere, præcipue quando fuerunt radii ejus in signis terreis vel aereis, luna non impediente : quia illa commovet vaporem aqueum humidum, qui impedire posset hujusmodi ignes : et ideo etiam patet quod nihil est dictum, quod penes quinque planetas erratice accipiantur : quia tales impressiones non sunt nisi de complexione Martis : et ideo sunt ab ipso sicut a movente primo, nisi forte aliquando, sicut conjunctione Jovis et Martis : quia ex illa conjunctione scintillationes et coruscationes et ignes currentes per aerem etiam moventur.
Ad hoc autem quod objicitur de terra pauperis et divitis, dicendum quod utriusque signat destructionem secundum diversitatem periodi de qua locuti sumus in fine secundi de Generatione : sed tamen circa mortem regis propter famas plus observatur, quia periodi eorum plus dignitatis habent planetæ, et ideo majora significata referuntur ad eos. Ad hoc
autem quod dicitur, quod habet causam naturalem ad mortem alterius non relatam, dicendum quod causa ejus proxima non refertur ad mortem regum : sed tamen causa ejus prima movens signat fortitudinem Martis, qui signare habet mortem præcipue violentam : et tunc Mars dominatur super commotionem elementorum : ipse etiam dominatur in periodo, et indicat causam mortis secundum quod movens primum potest dici causa, quæ non est necessaria, sed potius inclinans ad hoc. Quod autem quæritur, utrum sit signum vel causa, dicendum quod proprie est signum : quia, sicut dicit Aristoteles in libro de sommo et vigilia, talia sunt sicut consiliarius, cujus consilium melioribus inventis mutari potest : ita demum Martis bella et mortem continentium et regentium turbas signat sicut inclinans primum ad hoc per iram et calorem et siccatem, ex quibus provenit animositas : sed concitatio populorum ad invicem, et ideo significatum comete prius est super Martem qui est causa belli et destructionis populorum : et ideo dicitur illa significare cometes, cum tamen ejus significatio proxima non sit super illa, etc.
<--- Page Split --->