TRACTATUS II
DE GALAXIA.
de secundis est stella quæ dicitur comettes In tertio autem loco sunt ignes perpendiculares, sicut titiones descendentes et ascendentes.
Quæ sit istius tractatus intentio.
CAPUT II.
Cum jam ducturi simus de impressionibus in alto generatis 1, quaedam eorum generantur in altissimo ex corporibus cœelestibus vel ex similibus illis. Quaedam autem generantur in medio spatio aeris ex vapore humido et sicco, non habentia similitudinem superiorum corporum. De his ergo impressionibus quae in primo modo generantur, dicemus in residuo istius primi libri. De aliis autem in his libris qui erunt deinceps. Impressionum autem primo modo generatarum quaedam sunt quarum efficiens causa et materia cœelestis est. Quaedam autem sunt cujus materia est terrestris, licet similitudinem in forma et lumine habeat cum cœelestibus : et de his quaedam similitudinem expressam, ut cometes : quaedam minus expressam, sicut alii ignes. De primis autem est galaxia, et
De galaxia secundum opinionem eorum qui dixerunt galaxiam esse combustionem solis.
Incipiamus ergo nunc considerationem facere de galaxia, quae est idem quod via lactea sive alba, quae Arabice dicitur majaraterii, quod interpretatur a/cha quod movetur. Dicendum autem primo est de galaxia : quia ipsa est ex partibus orbis effective et materialiter, sicut infra patebit. Post haec autem considerationem faciemus de aliis superioribus impressionibus, et dicemus de eis exquisite per demonstrationem, sicut est consuetudo nostra, et omnis Philosophi magni in philosophia. Fuerunt autem quidam qui dixerunt, quod sol aliquando movebatur
<--- Page Split --->
in loco illo, et suo lumine et calore combussit orbem in loco illo : combustum enim præcipue si terrestre sit, album efficitur, sicut apparet in calce : et ideo sol sua combustione impressit in orbe hoc vestigium quod vocatur galaxia. Impugnatio. Dico autem quod iste sermo est erroneus : quia si ita esset ut dicunt, tunc similis causa similem relinqueret effectum. Sol autem movetur per zodiacum secundum ordinem signorum sub linea quæ dicitur ecliptica, quæ est medium orbis signorum : ergo per totum orbem signorum deberet apparere tale vestigium ex combustione solis, quod non videmus : quia galaxia non apparet secundum ordinem signorum in zodiaco, sed potius intersecat orbem signorum in duobus signis Geminorum et Sagittarii, et egreditur versus utrumque polum. Adhuc autem, sicut probatum est in Cælo et Mundo, orbis in nulla sui parte recipit impressiones peregrinas, quæ aliquid variant in esse suo : combustio autem et albedo relicta ex ipsa, impressio peregrina est, quæ non convenit nisi corpori passibili et alterabili : ergo galaxia non est combustio relicta ex sole : est enim orbis per hoc quod est incorruptibilis et inalterabilis, semotus a natura quatuor elementorum, et ab agricultura inferiorum vegetabilium, et a generatura animalium : et ideo impressio corporis passibilis in eo fieri non potest. Fuit autem, ut puto, hæc opinio Pythagora, qui dixit esse terram stellam et moveri, et cælum stare et comburi a sole.
CAPUT III.
De opinione eorum qui dixerunt galaxiam esse reflexionem luminis solis in quibusdam stellis.
laxia est lumen mutuatum a sole quibusdam stellis : et hoc modo dicitur lumen illarum stellarum. Ponunt enim isti quod radius solis non incidit omnibus stellis, sed potius propter terrae interpositionem retrahitur a quibusdam : et ideo cum occidit in occasu, retrahitur a stellis quæ sunt in Oriente : et sic deinceps semper retrahitur ab his quæ sibi opponuntur, et non consequitur eas, sed incidit quibusdam stellis non a sole tantum distantibus : et ubi incidit, in circuitu lumen diffunditur, sicut quando radius solis venit per fenestram, et incidit in terram, lumen a radio solis diffunditur in circuitu illius terrae cui incidit radius, ita quod efficitur luminosa : ita etiam circa stellas quibus incidit radius solis in circuitu cœli, diffunditur lumen radiorum, et illuminat partes orbis in circuitu illarum stellarum : et illud lumen vocatur galaxia, quod fit ex lumine appropinquante illis stellis. Hæc autem positio videtur ponere, quod terra sit major sole secundum vulgi opinionem, quia aliter radicem non haberet : tunc enim umbra terrae esset tendens in altum, et impediret quasdam stellas sibi oppositas a consecutione radii solaris, et quasdam non impediret.
Dico autem iterum, quod istud stare Impugnatio. non potest : quia si galaxia esset lumen diffusum in loco ubi determinantur radii solis ad aliquas stellas partium orbis minus distantes quam sit dimidius orbis, tunc cum recedit sol de loco ad locum, recedit etiam lumen diffusum a loco ad locum : ergo galaxia non staret, sed mutaretur de loco ad locum : et hoc non videmus, cum ipsa sit semper super Sagittarium et circa partem Geminorum, et intersecet zodiacum. Adhuc autem signatio fit de falsitate sermonis illius, id quod probatur in scientia astronomica 'de mensura quantitatis Solis et Terrae : quia probatum est, quod Sol est major Terra : sicut et aliae stellae etiam praeter Lunam et Mercurium, majores sunt quam Terra. Sed cum ita sit, quod lu-
Omnes planetæ præter Mercurium et Lunam sunt majorest terra.
Secunda opinio. Illi autem qui imitabantur Anaxagoram et Democritum, dixerunt quod ga-
<--- Page Split --->
minare majus cum opponitur corpori minori opaco, radii luminares intersecant se post umbram opaci, et illuminant totum quidquid est post umbram : quia minus est opacum quantum luminosum tendit in acutum. Compertum est autem per rationes geometricas, quod umbra Terrae non porrigitur nisi usque ad spharam Mercurii, ita quod stella Mercurii est extra umbram terrae : ergo radius solis consequitur omnes stellas quae sunt in sphaera Mercurii et supra : non ergo retrahit a quibusdam, nec in loco ubi incidit, diffundit lumen quod sit galaxia.
CAPUT IV.
De dicto eorum qui dixerunt galaxiam esse reflexum lumen ab aere ad spharam stellatam.
repercutitur ad oppositum situm corporis luminosi, a quo incidit radius, sicut apparet in radio incidente in vas aquae. Repercutitur enim ad oppositum radius solaris, et etiam lumen repercussum movetur de loco ad locum ex duplici causa. Si enim corpus reflectens ipsum moveatur, tunc lumen repercussum movetur incerto motu secundum motum superficiei speculi vel aquae quae repercutit lumen. Si autem superficies corporis reflectentis radium incidentem requiescat, tunc adhuc repercussum movetur ad motum luminosi corporis a quo incidit radius, eo quod semper est ex opposito ejus : ergo si galaxia tale lumen est, tunc ad motum aeris reflectentis debet moveri, et etiam ad motum stellarum quibus incidit lumen primo ut sit semper ex opposito ipsarum reflexionum ab aere : et hoc non videmus, quia galaxiam videmus in uno loco semper, etiamsi a centenis locis aspiciamus eam, sive videamus eam in nocte, sive in die, quando contingit nos eam videre, scilicet in mane et in vespere : quia ipsa nunquam recedit de loco suo.
Tertia opinio.
Fuerunt autem alii qui dixerunt, quod galaxia est lumen quod redditur orbi stellato, reflexum in ipsum ab aere humido quod est sub ipso : et hujus simile ponunt in speculo : quia sicut nos videmus, quod facies illuminata imprimitur speculo opposito, et propter hoc quod speculum est tersum et politum, reflectitur in faciem aspicientis : ita et lumen stellarum orbis imprimitur aeri humido quod est sub ipso : et quia corpus humidum reflectere habet formas sibi impressas, ideo aer ille reddit lumen stellarum orbi stellato, sicut apparet cum radius incidit in vas cum aqua : tunc enim statim reflectitur exopposito in parietem. Et eamdem dicunt esse causam stellae quae dicitur cometes.
Dico autem quod iste sermo istorum est error, quia nos videmus quod omne lumen repercussum sive a speculo vel a superficie corporis humidi super quod incidit radius corporis luminosi, semper
CAPUT V.
De galaxia secundum veritatem.
Ex praemissis autem declaratum est, quod galaxia non est de motu stellarum mobilium quae planetae dicuntur, quae ibi combusserunt orbem, vel in quibus diffundit Sol lumen suum ubi retraxit hoc ab aliis stellis : et declaratum est etiam, quod non est lumen reflexum, sicut dixit ultima opinio. Dicamus nunc quid est galaxia secundum veritatem. Nihil aliud autem est galaxia, nisi multae stellae parva quasi contiguae in illo loco orbis, in quibus diffunditur lumen Solis : et ideo videtur circulus albescens quasi fumus :
<--- Page Split --->
ignis autem qui est juxta orbem et de natura lucidi, non lucet : et ideo est perspicuus, et est inflammatus, hoc est, ustivus : et ideo cum sit rarus perspicuus, non impedit visus nostros a consecutione luminis illius : quia clare venit per ignem, sicut etiam immutatio facta ab aliis stellis. Sunt etiam inter eas quaedam magnae stelle intermitee quae distincte videntur : unde cum lumen illarum stellarum cum lumine in eis diffuso procedit ex illo loco orbis inflammato et ignito, sine obstaculo videtur lumen oblongum. Dicitur autem orbis inflammatus et ignitus non essentialiter, sed ab effectu qui inflammat et ignit : ille etiam stelle fixae sunt in orbe, ita quod quaedam tangunt alias et suscipiunt splendorem a Sole, et insuper lumen earum in se diffunditur, et ab una ad alteram diffusum continuatur : et haec est causa quod galaxia videtur in loco uno orbis octavi non recedens ab eo, praecipue quia in eisdem imaginibus semper videtur : venit enim a partibus Geminorum, et regyrat per principium Sagittarii in Geminos : unde licet mutet spatium sicut et caeterae stelle fixae, non tamen mutat imagines. Lumen radiosae galaxiae simile est stellis comatis in hoc, quia cum generantur in suis locis, lumen ignis separat et divaricat lumen earum sicut fit de lumine galaxiae : quia sicut lumen galaxiae diffusum lumen est in orbe ubi sunt stelle fixae spisse, ita lumen ignis in vapore ignito divaricatur et oblongum efficitur : et hoc separat lumen solis abscondendo a visibus nostris sicut abscondit galaxiam.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans esse galaxiae secundum figuram et locum et causas ejus.
Attende autem hic, quod sicut dicit Ptolemaeus in Almagesti 1, circulus qui dicitur galaxia est duplex circulus : et est unus quasi inter alium : et ille qui est inter, continuus videtur incipiens a pedibus Geminorum, et regyrans in Geminos per principium Sagittarii : et alter est supra illum, non ubique conjunctus ei, sed in aliquibus partibus conjunctus est, et in aliquibus disjunctus ab eo : et iterum ille exterior circulus non videtur omnino continuus a puncto aliquo in punctum idem, sed in multis locis videtur quasi intersectus. Et si quaeritur quae sit ejus causa efficiens et quae materialis sicut subjectum ? dicendum quod causa ejus efficiens in parte sunt stelle multe parve, quae sunt in illo loco orbis, et habent insertas magnas quasdam distinctas, et ille diffundunt lumen suum super spatium in illa parte orbis : et alia pars causae efficientis est, cum radius solis incidit stellis illis quasi contiguis. Causa autem materialis quae est subjectum, est pars illa orbis quae spissior est alia parte orbis, et ideo retinens et repraesentans lumen solis et stellarum, et terminans visum per eumdem modum quo stelle retinent lumen et repraesentant et visum terminant. Et hujus signum est quod compertum est probatione astronomica, quod circulus galaxiae movetur motu stellarum fixarum : hoc autem in centum annis gradu uno. Cujus autem motus est motus stellarum fixarum, oportet quod
<--- Page Split --->
sit de natura stellarum : et hæc est sententia Ptolemaei et Avicennæ et aliorum Philosophorum et etiam Aristotelis.
Sunt autem quidam moderni parum veritatis considerantes, qui dicunt galaxiam esse concursum duorum luminum, scilicet stellarum parvarum spissarum desuper, et ignis in sphæra sua lucentis et projicientis lumen sursum, et concursum duorum luminum in medio vel in supremo esse galaxiam, utentes ratione nulla, nisi quia Aristoteles videtur dicere, quod ignis qui est sublimior, est inflammatus lucidus, et orbis est inflammatus lucidus : et ideo dicunt concurrere istas duas flammas ad constituendum galaxiam. Hoc au-
tum ignis in sua sphæra habere lucem,
non lucret.
Adhuc autem, sicut dixit Alexander plurimique Philosophi, ignis in sua sphæra non lucret : unde Algazel in Physica sua ubi loquitur de impressionibus, in alto ponens verba Avicennæ dicit : Ignis non est nisi una tunica ignita, nec habet lumen sicut nec aer, sed est subtilior eo 1. Si enim haberet lumen, prohiberet videri stellas in nocte, et faceret lumen super terram sicut ignes accensi. Quod etiam videtur ex hoc quod omne lucens tegit corpora quæ sunt post se, sive sit lucens calescens cœleste, sicut stella : sive sit ignis, sicut flamma : ignis autem in sua sphæra non regit nobis cœlestia corpora : ergo non lucret. Adhuc autem quia, sicut dicit Avicenna, non lucret aliud nisi spissum : unde aer propter sui raritatem licet in se habeat lumen, non tamen lucret ita quod illuminet et terminet visum sicut facit lucens : ergo multo minus lucret et visum terminat ignis in sua sphæra,
qui multo est rarior. Adhuc autem nos ratione deprehendimus lumen esse in aere ante oculos nostros : et tamen aer non lucret nobis propter sui raritatem : sicut fit cum sol occidit nuper ad quantitatem unius signi a nobis : tunc enim radii solis adhuc sunt in nostro hemisphærio per quinque signa, et tamen non videmus, nec tenebræ nostræ illuminantur, eo quod aer est tantum via lucis et non continens ipsam et reflectens : cum ergo sit multo rarior jignis, nihil continebit lucis, nec reflectet. Adhuc autem orbes non in locis stellarum magis sunt de natura lucis quam ignis, et non continent lucem : ergo nec ignis. Adhuc in inferioribus nos videmus ignem non lucere nisi in materia aliena, scilicet in carbone, vel in flamma quæ est fumus prius ardens, eo quod illa materia spissa est, et colligit diaphani partes multas : quia lucens nihil aliud est, ut dicit Avicenna, nisi partes transparentes spissæ sibi cohærentes et continuæ, sicut apparet in crystallo : unde etiam in illa parte flammæ quæ tangit lycinium candelæ, eo quod calidior est et rarior, non invenitur lux, et est transparents : illa vero pars flammæ quæ a lycinio removetur, et spissatur frigido aere circumstante, ibi est lux : et illa tegit corpora quæ sunt post eam, et non est pervia transparents. Ex omnibus autem his constat, quod cum ignis in sua sphæra rarissimus sit et tantæ raritatis quod non potest esse major in materia elementali, propter quod dicitur ignis subtilissimum corporum specie ab Aristotele, quod ignis in sua sphæra non lucret 2. Et signum hujus ad sensum in astronomia acceptum est : si enim luceret, tunc dispargeret umbram terræ, et impediret quod non veniret ad orbem lunæ : cum ergo nulla sit causa eclipsis lunæ, nisi quod luna transit per umbram terræ profundius vel altius, contingeret quod luna nunquam posset
<--- Page Split --->
eclipsari, quod falsum est. Ergo ignis in sua sphæra non lucet : et ideo dicit Alexander quod accidit igni lucere egredienti extra proprium locum, sicut etiam accidit aquæ congelari. Quod autem Aristoteles dicit, non cogit : quia in eodem simile quid dicit de orbe, qui tamen non ignitur nec inflammatur nisi active : quia est igniens et inflammans. Unde cum dicit de igne, quod est lucidus inflammatus, debet intelligi quod est de natura lucidi et inflammati, licet secundum actum non luceat : quia omne quod est transparens, est de natura lucidi : quia si contingat constare et inspissari partes ejus, tunc lucent plus et minus secundum quod est magis de natura transparentis et minus : et ideo partes ignis constantes lucent, ut in carbone et carbunculo, et partes aeris et aquæ constantes lucent minus, sicut in cristallo et beryllo. Ex dictis patet quod vera est sententia posita supra de galaxia, et falsa est opinio quæ postea inducta est.
Sunt autem adhuc quidam qui dicunt galaxiam non esse in orbe stellarum fixarum, nec in aliquo orbium sicut in subjecto, viles afferentes ratiunculas. Dicunt enim quod corpus omnino universaliter activum, non est in aliqua parte passibile : orbis autem est hujusmodi corpus : unde non est corpus passibile. Quod autem a nullo est passibile, a nullo est alicujus formæ vel impressionis susceptibile : ergo non recipit lumen ab aliquo, quod est galaxia. Ad idem arguunt ex hoc quod est inalterabile corpus : ergo non alteratur lumine quod est galaxia : unde etiam determinatum est supra, quod non recipit impressiones peregrinas. Ex his et similibus dicunt, quod lumen istud est in igne ut in subjecto : cum enim aer habet multas impressiones, oportet quod ignis habeat aliquam : quia aliter esset imperfectum opus naturæ, ut dicunt.
Sed qui talia dicunt, non satis attendunt quod luna quæ de natura corporis cœlestis est, continue alteratur lumine et tenebris. Adhuc autem si Aristoteles verum
dicit, omnis stella lumen recipit a sole : quod autem recipit lumen, alteratur lumine acepto : ergo omnes stelle susceptibiles sunt alterationis talis. Adhuc autem constat, quod nos videmus omnes stellas superiores et inferiores : ergo necesse est quod aliud sit formas earum deferens usque ad nos, supponendo suppositum Aristotelis, scilicet quod videmus intus suscipientes, et nihil extra mittentes : ergo necesse est quod forma stellarum superiorum imprimatur et recipiatur in orbibus inferioribus : et quia volvuntur orbes inferiores, necesse est ut etiam haec forma corrumpatur in ipsis : quia non generatur in eis nisi quod ubi directæ stelle superiorum opponuntur : ergo forma stelle superioris est in orbibus inferioribus sicut in fieri et corrumpi : ergo generatur in eis aliquid, et corrumpitur in eis aliquid : ergo alterantur. Et ad hoc dicimus quod lumen, sicut diximus, est intentio formæ corporis luminosi in perspicuo secundum esse spirituale generata : quia si intentiones visibilium colorum actu lucidi abstrahuntur, oportet quod lumen sit abstractum ab esse materiali per seipsum : et ideo vere non alterat : et ideo non sequitur, si corpus aliquod susceptivum est luminis, quod propter hoc sit passibile vel alterabile. Suscipit autem orbis lumen dupliciter, scilicet ut medium deferens, et ut vas lucis et luminis : et quia in profundo suscipit lumen, et primo quidem modo suscipit orbis lumen in parte in qua non lucet, secundo autem modo recipit lumen in stellis in loco galaxie. Et per hoc patet solutio ad omnia quæ isti objiciunt : nec opus naturæ propter hoc imperfectum est : quia istud non est de perfectione ignis quod generentur impressiones in eo, nec est possibile quod formæ generatæ in eo remaneant, cum sit naturæ consumptivæ et ustivæ, et convertat in suam speciem omne quod appropinquaverit ei, præcipue in loco in quo vincit semper caliditas sua, sicut facit in suæ sphæra, ut supra dictum est.
<--- Page Split --->