TRACTATUS I

DE CAUSIS IMPRESSIONUM OMNIUM MATERIALI ET EFFICIENTE.

CAPUT I

De divisione habitorum et habendorum in tota scientia naturali, et de nomine libri.

In scientia naturali corpus mobile est subjectum, ut dictum est multoties. In natura autem duplex est mobile corpus, scilicet simplex et mixtum. Et ideo scientia naturalis tres habet partes in genere. Quia quaedam ejus pars est de corpore mobili simplici. Quaedam autem de

simplici, quod est acceptum secundum viam et motum ad commixtionem. Quaedam autem de mobili commixto, sicut minerali, vel vegetabili, vel aliter. Illa autem pars quae est de mobili simplici, est duplex secundum duplicem modum simplicis corporis mobilis. Simplex enim, ut dixit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, et nos diximus idem in primo de Generatione et Corruptione, capitulo 19, dicitur dupliciter. Est enim idem quod universale, et etiam idem quod substantia simpliciter. Unde una pars scientiae naturalis est de mobili corpore simplici, hoc est, universali, prout abstrahit ab omni corpore signato in natura, quae est scientia libri Physicorum. Et alia pars ejus est de mobili quod est corpus simplex, sive moveatur secundum

<--- Page Split --->

situm tantum, sive moveatur ad formam. Quae autem est de mobili simplici corpore, duplex est. Quia est motus secundum situm, nihil varians in eo quod movetur. Et est motus ad formam, qui variat aliud in mobili. Mobile ergo simplex quoad potentiam ad situm et locum, qui nihil variat in eo quod movetur, determinatur in libro de Cælo et Mundo. Mobile autem simplex quoad potentiam et formam, quæ variat essentiam in substantia vel esse in accidentibus, determinatum est in libro de Generatione et Corruptione, quæ est prima pars naturalis philosophiæ. Mobile autem simplex prout est in via ad commixtionem, determinatur in isto libro quem habemus præ manibus, qui dicitur liber Meteororum, qui continet secundam partem naturalis philosophiæ. Mobile autem hujusmodi consideratur dupliciter, scilicet ex parte via communitionis, quæ est secundum quod unum elementum movetur in regione alterius per hoc quod alteratur ad ipsum per vaporem vel inspissationem : vel consideratur ex parte ipsius commixtionis, quæ fit per activam qualitatem unam vel plures, vel per passivas. Et mobile quidem simplex primo modo consideratum, determinatur in primis tribus libris Meteororum. Mobile autem simplex secundum modum commixtionis factæ per activas vel passivas qualitates, determinatur in libro quarto hujus scientiæ. Deinceps autem in aliis libris determinatur de mobili mixto contracto ad speciem mineralem vel vegetabilem vel animalem, sicut patebit in sequentibus, quando tertia pars naturalis philosophiæ determinabitur.

Postquam ergo præcessit nostra consideratio in libro Physicorum de rebus naturalibus, quæ sunt primæ et principia corporis mobilis in quantum est mobile in universali, abstrahens ab omni corpore signato et secundum speciem accepto. Et postquam etiam considerationem fecimus in secundo de Cælo et Mundo, et de stellis, et de motù suo, et causalitate ordinante mundum inferiorem, eo quod

movent elementa ad generationem et corruptionem, sicut diximus in secundo de Generatione et Corruptione. Et postquam in primo de Cælo et Mundo ostendimus cujus dispositionis sit corpus ultimum supra nos, eo quod ipsum claudit et continet omnia, et diximus ibidem dispositionem elementi nobilis, quod est cælum: quod licet in compositionem non veniat corporis hujus vel illius, tamen est præcipuum complens universum. Et postquam nos in tertio Cæli et Mundi et quarto, et in secundo de Generatione et Corruptione enuntiaverimus quantitatem discretam elementorum corporeorum et alterationes elementorum ad invicem secundum causam materialem et efficientem. Postquam etiam diximus in universali mutationes quæ sunt generatio et corruptio in primo de Generatione et Corruptione, visum est nobis quod secundum consequentia scientiæ naturalis de corpore mobili simplici, ut habitum est, remansit nobis tractatus de rebus accidentibus in alto quæ sunt propinquæ locis stellarum : et demonstrare debemus eas per causam, quæ sunt sicut galaxia, et stellæ quæ dicuntur cometes, eo quod comam habent, et assub, et anareli Arabice, quod est ignis expulsus sive descendens : et hoc quidem faciemus in primo libro hujus scientiæ. In secundo autem determinabimus ea quæ videntur fieri in aere, quæ sunt res generatæ ex mutatione ejus, ex eo scilicet quod ipse est alicubi calidus et alicubi frigidus : et fiunt impressiones ex vapore ascendente in aerem ex vapore aquæ et terræ. In tertio quidem libro hujus scientiæ determinabimus ea quæ fiunt ex vaporibus contentis in aqua et terra, quæ sunt sicut terræ motus et venti, et quæ illis sunt similia. Quando autem narraverimus de illis assignando causam istorum, tunc dicemus modum commixtionis corporum : et tunc in aliis libris particularibus de natura dicemus mineralium, et de naturis animalium et plantarum in universali et particulari, et sermonem faciemus communem : quia de

<--- Page Split --->

individuo particulari, id est, de hoc et illo, scientia de eis haberi non potest. Cum enim haec fecerimus, tunc perveniemus ad hoc quod intendimus in scientia naturali, et perveniemus 'ad ultimum narrationis nostrae in rebus physicis. Dicitur autem hic liber Meteororum quod est Graecum nomen, et compositum a μετά quod est trans, et θερυπός quod est contemplatio, quasi contemplatio eorum quae sunt trans, id est, in alto generata : quia de illis principaliter hic intenditur. Vel a μετά quod est de, et θερυπά quod est videre : quia est de his quae visu accipiuntur in aere generata, sicut galaxia, et iris, et hujusmodi. Et hoc est probabilius, quod μετά, Graeca propositio, idem est frequenter quod de, sicut metamorphoseos quod est idem quod defectus. Dicunt autem quidam, quod meteora idem sit quod de impressionibus : quod nullo modo est verum, quia hoc nomen nimis esset commune : quia impressiones superiorum corporum in omnibus sunt corporibus et simplicibus et compositis.

CAPUT II.

De efficiente et materiali generatorum in alto.

mae et capita sive essentialia initia eorum, quae sunt quatuor utiles conjugationes, sunt quatuor tantum, sicut diximus in secundo de Generatione et Corruptione.

Haec autem quatuor simplicia corpora Text, et com, 16. habent duos motus locales, scilicet motum a medio in sursum, et motum qui est a sursum ad medium. Corporum autem levium est motus a medio ad sursum, et corporum gravium est motus a sursum ad medium sive deorsum. Et ista quidem corpora quatuor sunt, ignis, aer, aqua, et terra. Aqua autem et aer duo sunt elementa : reliqua vero continua sunt cum istis duobus elementis, et sunt media inter ea. Aer ergo continuus est cum igne, et aqua continua est cum terra, et utrumque mediorum continuum est cum altero : attamen continuatio aeris cum igne major est continuatione ejus cum aqua, et continuatio aquae cum terra, major est quam continuatio ignis cum aere. Sic ergo colligitur corpus cœeleste esse causam generatorum in alto, et locus ignis et aeris esse locum generationis eorum : et evaporatio aquae et terrae est proxima causa materialis eorum : terra autem et aqua sunt causa materialis eorum remota : quod qualiter sit, consequentia demonstrabunt.

Incipiamus enim tunc de causis impressionum efficientibus et materialibus : impressionum, dico, quae in alto generantur, tangendo primam causam efficientem, dicendo quod in corporibus cœelestibus rotundis quae moventur circulariter, non est diversitas quae fit ex mutatione in substantia : neque mutatio quae fit ex motu in esse accidentali : eo quod ipsa non sunt in potentia ad formam, sed ad ubi tantum. Reliqua vero corpora simplicia sunt quatuor numero : quia principia eorum quae sunt qualitates pri-

CAPUT III.

Et est digressio scire faciens qualiter unum elementum continuum est alteri, et qualiter unum magis continuum est alicui quam aliud alteri.

Advertendum autem est qualiter dicatur elementum continuari cum elemento.

<--- Page Split --->

Sciendum ergo quod sicut diximus in II de Generationeet Corruptione, contiguum per naturam divisum est ex proximo, per potentiam ex continuo. Est autem materia elementaris in primis qualitatibus materialibus divisa per rarum et densum in duo, scilicet in elementum spirituale et corporale: et quoad hoc aer magis continuatur cum igne quam cum aqua, quia ex proximo continuo dividitur per formam aeris et ignis: ignis et aer ex uno continuo in potentia: et ideo illa continuo sunt per naturam: non autem ex proximo communi erit aer cum aqua per divisionem continui illius: haec est ergo causa dicti istius: continuum, alias contiguum, sicut et in libris de Generatione, potentiae pro continuo quod cum eo cui contiguatur ab uno potentialiter continuo immediata exivit divisione, forma specificativa dividente. Et secundum eumdem modum intelligendum est quod dictum est, aquam cum terra plus habere continuitatis quam ignem cum aere: quia plus conveniunt in denso grosso aqua et terra, quam ignis et aer conveniant in raro spirituali: et ideo aer habet plus de motu gravis quam aqua, hic autem de motu levis: quia aqua et aer et terra se contingunt in parte terrae habitabili et non habitabili, quae non est cooperata aquis, quod non faceret aer si plus cum igne quam aqua cum terra conveniret: et hanc credo esse causam dicti hujus, et in libris de Generatione ubique simile dicit.

Dicunt tamen aliqui, quod hoc intelligitur de modo generationis impressionum illarum de quibus intelligitur in hac scientia: quia enim ignis et aer conveniunt in hoc quod neutrum est materia vaporum, et aqua et terra sunt materia vaporum, ideo aer dicitur continuari igni, et aqua terrae: quia utrumque est materia vaporum: aer autem plus dicitur continuari igni quam aquae, quia convenit cum igne in non esse materiam vaporum, sed non convenit cum aqua. Continuatio autem aquae cum terra major dicitur quam aeris cum igne: quia

tam terra quam aqua in duobus conveniunt, scilicet in esse materiam vaporum, et esse locum eorum. Sed aer non convenit cum igne nisi in uno, scilicet in esse locum vaporum in altum elevatorum quorumdam: et licet istud verum sit, tamen non puto quod sit causa dicti, sed potius primum, etc.

CAPUT IV.

Quia motus inferiorum est causatus a motu superiorum.

Redeamus ergo ad propositum,et dicamus quod cum sint corpora superiora circularia invariabilia, ut dictum est, et sint etiam corpora simplicia variabilia quae sunt quatuor elementa, oportet quod motus rerum quae ordinantur a natura quae sunt in terra, sicut planta, et generatio lapidum, et generatio animalium, et minerarum metallicarum, et quae sunt similia dictis, sit factus et causatus ex motu corporum superiorum in omnibus similibus alterationibus naturalibus et suis mutationibus, et sit etiam factus et causatus ab his quae faciunt mutationes per ipsum corpus celeste: quia mutationem in inferioribus corporibus duo faciunt. Unum est movens primum, sicut corpus celeste. Et alterum est movens proximum, sicut qualitates prima continentes in se virtutes celestes, eo quod moventur a corporibus celestibus: et haec sunt quae faciunt mutationes per corpora celestia. Sed quaestio est, quia si motus superior est causa motus inferioris per naturam, si ille motus est ordinatus, etiam hic inferior debet esse ordinatus, et eamdem naturam sequi: quia variatio in rebus sequitur ex motu circuli obliqui. Item continuum est causa non continui; et corpus irregulati mo-

<--- Page Split --->

tus indiget aliquo dirigente et regulante : nec effectus similes habet causis omnibus, quamvis conveniant sibi quidam.

Dico autem, quod motus superiorum omnium rerum corporalium est motus primus, qui est motus mobilis primi ceclestis. Propterea quia sicut in octavo Physicorum determinatum est, ipse est sempiternus secundum naturam, et immutabilis, eo quod ipse est eodem modo in velocitate et tarditate secundum naturam : neque est corruptibilis, neque est similis alicui motuum inferiorum rectorum mutabilium, eo quod sint dissimiles sibi in velocitate, quia motus naturalis rectus est intensior in fine suo quam in principio : et motus eorum est corruptibilis, eo quod finitur ad locum in quo quiescit res naturaliter : et quia si sic se habent motus superiorum et inferiorum, necesse est ut dicamus quod motus inferiorum finibilium quae apparent sicut motus elementorum, proveniant ex motu superiorum sicut ex sua causa. Quia si superior motus consideretur secundum obliquitatem circuli declivis, ipse est frequenter accedens et recedens. Et si consideretur secundum circulum tantum, ipse est continuus. Si vero consideretur secundum materiam ejus quod movetur, ipse est incorruptibilis. Frequenter autem et continuum et incorruptibile causa est ejus quod fit frequenter non continue et quod est corruptibile. Amplius autem corpus indeterminati motus et irregularis indiget aliquo dirigente et regulante, quod quidem etiam sit determinati motus et regularis : quia aliter iret in infinitum, nisi aliquod corpus regulare esset certi motus et regularis : cum ergo inferiora indeterminati et irregularis motus sint, et superiora certum habent motum et regularem, inferiora secundum suum motum causantur a motu superiorum. Amplius autem omne quod movetur, movetur aliquando, et aliquando non, secundum

naturam suam, et secundum motum suum causatur ab eo quod semper movetur : sed constat inferiora moveri aliquando et aliquando non, superiora autem semper moveri : ergo inferiora a superioribus semper moverentur. Adhuc autem motus naturalis elementorum facit separari ab invicem elementa, cum leve ascendat, et grave descendat : distantibus autem elementis non fit commixtio eorum per motum unius in regione alterius : cum ergo fit commixtio et motus eorum in regiones suas ad invicem, oporteret ad hoc aliud constitui movens quod id quod movet motum rectum, qui est elementi naturalis movens : ergo adhuc oportet quod sit, et sic constat propositum, scilicet quod totus motus inferior a motu superiorum dependet sicut effectus a sua causa.

Quæritur ergo1 : cum hoc est manifestum, tunc quæramus causam eorum quæ generantur in alto, sicut est galaxia et cometes et assub et anareli et similia. Dico ergo quod quatuor corpora, ignis, aer, aqua, et terra generantur et corrumpuntur et alterantur ad invicem : et unumquodque ipsorum est ad formam alterius in potentia : et ideo quædam illorum alterantur aliquando ad altera : et ideo cum aqua sit liquida, et ideo facile vaporabilis et separabilis a loco suo : quia quando vaporat, quantum recipit de natura aeris, tantum etiam recipit de loco aeris, et tantum separatur a loco suo naturali. Aquæ enim non inest natura qua in se aggregetur et terminetur, cum sit male in se terminabilis.

Hoc tamen secundum Alexandrum aliter exponitur 2, qui dicit quod aqua in sua substantia vel loco non aggregatur aggregatione congelationis : quia aquæ non accidit congelari nisi egredienti extra proprium terminum, sicut nec igni luce-

<--- Page Split --->

re. Hujus autem causa est, quia qælibet res in suo loco conservatur in foama sua. Congelatio autem quædam aquæ mutatio est. Congelatur autem dupliciter, solubiliter in aere, el insolubiliter in terra : et neutro modo in sua sphæra : quia in aere multiplicatur frigus ex circumstante calido comprimente : et ex hoc potest profundari undique innube rara : et neutrum horum est in sphæra aquæ : et ideo etiam cito congelantur cum in terra per multos annos nix induretur : congelatur autem in lapide propterea quod terra continet frigus, et non recedit continue agens : aqua autem non sic habet circumstans calidum quod frigus comprimat: et cum sit spissa in loco suo, nec potest undique profundari in ipsa, id est cum sit humida male retinens, non retinebit intensum perpetuum frigus indurans in lapides : et istud est secundum Alexandrum. Unde sensus, quod non congregatur in loco suo congelationis modo : nec etiam manens in specie sua terra potest separari : neque etiam inest ei, ut in sua forma manens separetur a terra propter convenientiam aquæ et terræ quam supra diximus. Determinatio autem hujus, quod a terra non separetur aqua, hæc est, quod maria sunt juxta et circa terram undique : et aquæ etiam quiescunt sub terra in visceribus ejus, et natant super superficiem ejus. Maria enim sunt aquæ grosso terreo et combusto admixtæ, et aquæ sub terra sunt grosse conversæ ad terræ naturam. Natantes autem sunt subtiles dulces propter admixtum sibi aereum et expurgationem terreni pulveris admixti : talem autem influxum aquæ in terram natura universalis ordinat, propterea quod commisceatur terræ ad generationem impressionum diversarum et commixtionum : et hoc patebit in sequentibus.

CAPUT V.

De exclusione erroris quorumdam dicentium inter cœlum et terram non esse nisi unum elementum, et de significatione ætheris.

Est autem nobis necessarium ut sciamus hoc, an unum elementum sit medium inter orbem stellarum, et terram, an plura uno : et si inter ea sunt corpora multa, tunc oportet quod sciamus quot sunt illa numero, et ubi est terminus eorum et ipsorum finis : et licet hæc determinata sint in Cælo et Mundo et in secundo de Generatione et Corruptione, tamen aliter quærimus de ipsis hic propter rrorem eorum qui dixerunt unum solum esse terminum et finem elementorum in igne et in cælo. Dico ergo, quia postquam præcessit sermo in tertio Cæli et Mundi de elemento, quod immediate est sub orbe, quod est ignis : tunc in libro isto non fuimus contenti in hoc quod tantum diceremus in sermone nostro veritatem, sed recitavimus ibi etiam dicta sapientium qui fuerunt ante nos, ut sciremus qui essent illi qui convenerunt nobiscum in sermone. Dixerunt enim quidam sapientes Philosophi ætherem esse idem quod ignem omnino : unde quidam veterum, cui nomen Anaxagoras, opinatus est quod ætheris et ignis intentio omnino esset una : et licet ipse male diceret dicendo unum esse medium elementum inter cœlum et terram, tamen in hoc bene opinatus est, quod dixit ætherem et ignem esse idem propter similitudinem inflammationis. Diffinitio enim ætheris est quoddam corpus velocis motus inflammans, et inflammabile nominatur æther, ita quod divisim intelligatur, scilicet quod inflammans tantum sit æther, et inflammabile tantum, sicut

<--- Page Split --->

aer, sit æther, et universaliter inflammans et inflammabile sit iterum æther.

Et alii quidam etiam dixerunt et distinxerunt, quod duplex est ignis, scilicet purus qui est superior, et clarus et mundus, et ille dicitur æther, et non pervenit ad nos. Est autem alius ignis impurus mixtus cum vaporibus igneis descendens, et ille est circa nos, et non vocatur æther: unde dicunt isti mundum plenum esse igne, sed non plenum est æthere. Si autem verum dicerent, tunc non esset aer elementum unum, et tunc mundus esset diminutus : quia non haberet omnia corpora quæ constitui possunt ex conjugatione primarum qualitatum : et esset imperfectus, quia esset ei addibile quartum elementum : quia imperfectum est cui adhuc aliquid addi potest ad naturae perfectionem pertinens : neque esset mundus integer, cum aliquid deesset integritati ejus, etc.

CAPUT VI.

De solutione trium quaestionum quae oriuntur ex praedicta determinatione.

Quia ergo habitum est quod elementa inter cœlum et terram sunt plura uno, tunc oportet nos demonstrare quare inter cœlum et terram non est ignis tantum, sed post ista duo elementa, ignis et aer sunt propinqua orbi, et tangunt concavum orbis luna. Sed hanc quaestionem non possumus solvere nisi prius quæramus quæ est illa natura, quod caliditas ejus est facere corpora ascendere, pervenit ad nos de sub stellis diversimode : quia in quibusdam locis est major et vehementior, sicut in superiori aeris regione, et in inferiori ubi est habitatio generatorum ex elementis : et in quibusdam locis est minor, et minus vehemens, sicut in media aeris regione. Adhuc autem quæ-

rimus quaestionem : quia cum nos jam pervenimus ad hoc quod consideramus diversas aeris regiones secundum intentionem caloris et remissionem : et tunc erit consequens dicere per causam ea quæ accidunt et generantur in aere : ut dicamus de talibus demonstrationes et determinationes sufficientes quæ sunt per causam uniuscujusque generatorum in aere. Dico autem quod nos videmus quod aqua fit ex aere, et e converso aer ex aqua, secundum dispositionem Dei gloriosi et sublimis qui dedit circularem generationem elementis : quod autem accipit formam alicujus, accipit etiam et locum et motus ejus : videtur quod debent diversæ generationes esse aquæ addendo quando movetur aer : cum aer sit aqua sicut sunt diversæ regiones aeris elevantes et convertentes et consumentes vaporem aquæ elevatum . Quæramus ergo quare nubes non fiunt nisi in media aeris regione : et si fiunt in supremo aeris ubi essent nubes cum sua caliditate et sua frigiditate, caliditate elevante, et frigiditate convertente.

Nos autem has quaestiones et similes solvere volentes, dicimus primo supponentes hic solutionem quaestionis secundae, eo quod infra tangemus causam ejus, et solvemus quaestionem tertiam, dicendo quod nubes fiunt in aere in locis in quibus abscinditur virtus luminis radiorum solis et stellarum, quarum lumen est radians in aere ex reflexione ad corpora solida quæ sunt aqua et terra. Abscinditur autem et separatur a vapore terrae et aquæ in locis illis : et ideo non disgregat eos in illo loco, et illa est regio media aeris : ad illam enim non pervenit caliditas, quæ est ex vicinitate ignis desursum : nec etiam calor ex reflexione radiorum generatur deorsum, et ita remanet frigidus. Est etiam locus inferior calidus ex ipsis vaporibus elevatis et exhalationibus, quæ calida sunt et abundant in inferioris aeris regione. Non enim fit aer statim ex quacumque aqua, sed fit ex vapore multo qui remanet in aere

<--- Page Split --->

propter suam caliditatem, et in sua naturali humiditate quando elevatur a duobus elementis quae sunt aqua et terra : et similiter aqua non fit statim ex aere quocumque, sed ex aere multi vaporis in media aeris regione, ubi frigidus est : quando per frigus vapor ille congregatus constare incipit, et multiplicari in multis pluviis in seipsum revolutus : tunc enim inspissatur, et fit aqua descendens per pluviam, vel alio modo : et sic patet quod aer vadens ad speciem aquae non ingreditur regionem aquae nisi sit in aquam penitus conversus : quia antequam convertatur, habet aliquid de natura aeris, et sic necesse est quod etiam habeat aeris locum. Sed aqua vaporans formam habet aeris et calidum elevans, et ideo est necesse quod ascendat ad locum frigidum aeris. Ex hoc patet solutio quaestionis tertiae.

Solvendo autem quaestionem primam, dico iterum quod vincens super illud de terra ubi est generatio est aqua et aer sine igne : si enim ignis operiret terram et vinceret habitationem eo modo quo duo elementa, aqua scilicet et aer operiunt eam, combureret totum et exsicearet quod est in terra illa : aut duo elementa quae circumdant terram quae sunt aqua et aer, continua sunt ex humido fluido divisa tanquam ex natura communi : et quia tale humidum est facile alterabile , et eorum proxima materia quoad hoc est una, ideo utrumque istorum elementorum alteratur ad alterum : quoniam aqua quando fit calida, alteratur in aerem : et quando partes materiae aeris inspissantur et aggregantur et infrigidantur, tunc fiunt aqua : et quando facilis sunt commixtionis et alterationis, congruunt loco generationis : quia mixtio et alteratio fiunt a natura propter generationem. Secundum dicta ergo remanet quod ignis et aer continuus igni sunt propinquiora orbi lunae in comparatione ad aquam et terram, et non possunt illic alia esse elementa praeter duo praedicta : et haec est solutio quaestionis primae.

Verum ignis qui est in orbe cœli lunæ contingens undique concavum ejus, est purus non turbidus. Et huic testificatur dictum antiquorum Philosophorum dicentium, quod ignis qui est illic, est purus in comparatione aeris contenti ab ipso in imo : et aer contentus in infimo est turbidus operatione ignis continentis ipsum : volunt enim dicere antiqui sapientes per hunc sermonem, quod status aeris qui est propinquus terræ, et status terræ qui contingit aerem inferius, est commixtus cum aere non puro : quia aer calidus veniens ad terram, et terræ exhalatione statim facit ipsam terram vaporabiliter ascendere : et ideo status ille aeris turbidus est comparatione ignis superioris, hoc est, comparatione illius partis ignis quæ elevatur superius ad concavum orbis lunæ : quia hoc est subtilius et purius comparatione permixti quod sequitur inferius respectu habitationis nostræ : et similiter aer qui est super hoc mixtum quod est circa nos, scilicet aer qui est in suprema aeris regione juxta ignem implens concavum ignis, est purus et subtilis comparatione aeris qui contingit terram, ad quem aerem inferiorem convertuntur impressiones quæ generantur ex calido elevante, et dicuntur Arabice Alganegiì, hoc est, vapor humidus aqueus : et Alraegiì, quod vapor terreus frigidus et siccus et pulvis minutarum partium terræ, sicut apparent in radio solis ingrediente per fenestram : hæc enim turbant aerem istum qui tangit inferiorem habitationem, etc.

CAPUT VII.

De generatione quatuor elementorum ex motu orbis, et de diversitate regionum aeris.

Quia ergo nunc ostensum est per cau-

<--- Page Split --->

sam finalem hoc esse necesse 1, quod ignis sit apud orbem lunæ, et aer purus sub igne, demonstremus illud etiam per causam efficientem, et ostendamus diversa loca aeris, ut sciamus in quo loco aeris convertuntur et spissantur vapores. Dico ergo quod utraque propositio per se manifesta est ad sensum, quod ex motu generetur calor, et præcipue ex motu velocissimo maxime corporis : corpus ergo quod est sub corpore mobili circulari sempiterni motus, est subjectum ei et magis recipiens impressionem et effectum motus ejus : eo quod virtus uniuscujusque moventis major est immediate sibi conjuncto, quam in eo quod conjungitur ei per medium : corpus ergo immediatum orbi est in virtute sua calidum et siccum et est ignis : quia calidum in excellentia est totum adurens humidum : et ideo remanet siccum, et quod est sub isto corpore non immediatum orbi, sed immediatum igni, non habens generativum caloris immediatum sibi, sed post deficit in eo virtus ejus : et ideo illud in virtute et potentia sua non est excellenter calidum : calidum autem non excellenter sed temperate non exsiccat humidum, licet faciat ipsum fluere extra seipsum : et hic est aer qui est calidus et humidus : quod autem plus removetur a caloris generativo quod est motus orbis, relinquitur esse frigidum convertens ad se humidum et faciens nataresipsum super seipsum per hoc quod est inspissans ipsum : et hoc est frigidum et humidum in virtute sua naturali quod est aqua. Ultimum autem quod perfecte recedit ab orbe et effectu motus ejus, quiescens est, et in virtute sua habet frigidum, quod ita est contingens partes materiae, adeo quod totum humidum naturale exprimat ab eis : et hoc est in virtute sua frigidum et siccum, quod vocatur terra.

Licet autem ista sit elementorum natura secundum quod disponuntur sub orbe moto, tamen duo elementa media

diversificantur magna diversitate propter diversitatem motus et quietis, quae fiunt in eis ex superioribus et ex causatis ab eis. Causantur autem a superioribus motus caliditatis et humoris et tempestatis et hujusmodi : et ex illis alterantur duo media elementa multa diversitate : aqua autem propter conjunctionem suam cum terra cum alterata est, convertitur ex specie vaporis et pervenit inferius quaerens medium propter suam gravitatem. Aer autem quia levior est, contingit ambiens aquam et terram : et ignis qui est levissimus, contingit aerem : aqua autem cum sit liquida, habet subtile separabile a grosso : et quod ex ea est grossum, non elevatur, sed residet in terra : et quod ex ea est subtile, per calorem solis ascendit. Aer autem inferior tangens aquam et terram, humidior efficitur et calidior quam sit ex natura, quia virtutes ejus sunt calidae et humidae : et supra potentiam naturalem acquirit aestum et humiditatem ex eo quod miscetur : et ex fumo terræ qui potentialiter siccus est, et ex vapore aquæ qui potentialiter est humidus, producitur verum spatium aeris quod est in supremo ejus ubi tangit ignem qui circumdat inferiorem aerem calidae et humide naturae, ex vapore terræ et aquæ est aestuosum siccum non humidum humiditate accidentali : quia siccitas accidentalis prævalet in eo ex hoc quod est annexum et conjunctum igni. Sed inferior aer qui immediate contingit terram, est humidatus accidentali humido super virtutem humoris sui naturalis ex multo vapore terræ et aquæ.

<--- Page Split --->

CAPUT VIII.

Quare non sunt nubes in superiori regione aeris, sed in media tantum.

Dicimus autem ex ipsis nominibus , quoniam inter spatium aeris quod dicitur æstus, et spatium inferius aeris quod est calidum et humidum conjunctum terræ, est differentia secundum esse. Æstus enim est calidus et siccus propter conjunctionem suam cum igne qui contingitipsum, sicut dictum est prius : sed inferior aer est calidus et humidus propter conjunctionem suam cum terra et aqua vaporantibus : et ideo in superiori regione aeris quæ dicitur æstus, non sunt vapores, quia partes vaporum disgregantur et separantur quando sunt prope regionem sursum prope æstum calidum et siccum. Cujus autem alia est causa, quia scilicet ignis ibi vicinus vincit ferventi calido suo super aerem qui est illic, et nequaquam vincitur ab aere : et ideo consumit omnem vaporem illuc elevatum. Et tertia causa ejusdem est, quod ibi est defectus aeris frigidi, cujus est inspissare et convertere in aquam, vel continere vaporem : sed est ibi aer fervens disgregans partes vaporis, et consumens vaporem, et convertens in aerem siccum æstuosum. Et propter has causas nihil omnino ex nubibus humidis remanet in loco illo, præcipue propter illud quod dictum est : quia scilicet ignis proprietates vincunt aerem qui est illic : et ideo non potest esse ibi aliud continens et inspissans vaporem : et ideo consumitur : est autem in medio duarum regionum, scilicet superioris æstuosæ, et inferioris calide æt humide. Tertia aeris zona sive regio, quæ licet per æquidistantiam accipiatur et dicatur media duarum, tamen est me-

dia per abnegationem utriusque, et est propinquior inferiori quam superiori, et est illa in qua deficit virtus caloris excitati ex vaporatione terræ et aquæ, et ex reverberatione radiorum solis ad corpora polita et solida, quæ est valde frigida et excellentis frigiditatis : et quando vapor elevatur usque illuc super terram et aquam, elevatione propinqua inferiori zone cui appropinquat radius adveniens a sole et reverberatur a terra et calefacit ipsum, tunc infrigidatur vapor : quia locus ille frigidus est per comparationem ad inferiorem locum : ibi enim congregatur rarum vaporis et inspissatur, et præcipue quando est intra montes altissimos, quia ibi præfocatur et infrigidatur magis quam alibi : cujus causam infra dicemus. Quando ergo vapor est in illa media regione, tunc inspissatus frigore recedit ad naturam suam , et convertitur in aquam : et cum pluit, attrahit ipsum iterum caliditas loci et solis, et regeneratur in nubes : verumtamen cum descendit pluens non fit totus aqua, quia permixta est cum ipso aliqua pars terrestris accidental calore calida : et illa evolat ad superiora, et manet in aere. Sed ille vapor qui exprimitur frigido exprimente in aquam, est aqua humida descendens ad terram per pluvias : et sunt etiam in illo aquæ partes calide ignitæ, quæ descendunt cum pluvia : et illæ post pluviam liberæ effectæ, iterum reascendunt cum parvis et subtilibus partibus terrenis ignitis : et remanent in alto cum eis quæ sunt illic istis similibus.

CAPUT IX.

Et est digressio declarans quod evaporatio non est ex aere, et qualiter in media regione aeris nubes tantum sunt.

Dubitabit autem aliquis dicens, quod cum in aere sint partes grossæ et subti-

<--- Page Split --->

les, et subtiles separabiles sunt a grossis, quare ex aere evaporatio esse non possit. Adhuc cum humidum sit causa evaporationis et materia, aer autem sit humidus, videtur enim ex hoc evaporare debere. Adhuc autem cum humidum subtile est maxime evaporabile, ut ante dictum est : subtilius autem fit in aere humidum quam in aqua, praecipue cum quidam philosophi, ut Herodotus, hoc dixerint, supponentes principium omnium esse vaporem, igne quidem grossiorem, et aere subtiliorem. Amplius sunt quidam Philosophi contradicentes his quae dicta sunt de media aeris regione, asserentes quod cum aer naturalis calidus sit et calidum sit disgregativum nubium, quod nulla aeris regio frigiditate sua nubes condenset et convertat. Adhuc autem cum uniuscujusque natura in medio sui purior sit et efficacior, oportet quod natura aeris verior sit in media regione quam alibi : ergo ibi . est calidus et humidus : ergo nullo modo ibi est nubium inspissatio et infrigidatio : frigidum enim illud aut convenit aeri substantialiter aut accidentaliter : si convenit accidentaliter, non semper convenit, nec fortiori effectu quam ubi est essentialiter : cum tamen videamus semper ibi converti nubes, et fortius quam in terra, vel aquam in glaciem, sicut in grandinem ibi solidari. Si autem est ei essentiale, tunc opposita insunt eidem essentialiter, scilicet calidum essentiale et frigidum essentiale, quod esse non potest. Si autem cum Seneca in libro de Naturalibus quæstionibus, aliquis dicere velit aerem naturaliter frigidum esse, contra hoc est quidquid in secundo de Generatione determinatum est, quod elementa sunt eadem, quorum primæ differentiæ sunt eædem. Si ergo aer est frigidus et humidus per naturam, et aqua similiter, et aer et aqua erunt unum et idem elementum, quod absurdum est.

densum sunt primæ qualitates materiales, sicut sæpius est dictum. Est autem Raritas et densitas duduplex rarum et densum, scilicet quod plices sunt est accidens compositi corporis ex materia et forma, et quod est causa variationis materiae ad formas diversas in specie elementi : et primum quidem non facit evaporationem, et tale est in partibus aeris. Aliud autem, quod inducit aliam formam elementi in materia, variat formam : per illud enim efficitur aqua sub forma a aeris et ideo etiam sub loco et sub motu ejus efficitur : et tale non potest esse in aere, sed primum : et hoc ideo, quia ignis non elevat vaporem sed consumit ipsum : nec aer est humidum evaporabile, quia hoc est corporale, aut medium inter corporale et spirituale : sed potius humidum habet spirituale quod subtilius est omni vapore, et ideo non vaporat : et per hoc etiam patet quod falsum est quod prætendunt, quod humidum aeris sit subtile : quia subtilitas sua est ultra speciem vaporis. Herodotus autem cujus fuit ista positio, videbat quod prima divisio materiae est per rarum et densum : ideo videbatquod aliquod commune erat ante istud : et volebat illud esse densius igne, et subtilius aere, non intelligens illud commune quod est ante rarum et densum, non esse corpus signatum in forma, sed potius esse materiam solam, quæ nec rara est nec densa, sed potentia ad utrumque. De dubitationibus autem ex dictis Nota diversenecæ exortis, dico quod aer per natusas aericidisposliones Seneca exortis, dico quod aer per natusecundum duplexm reram ubique est calidus, sed tamen in sugionem periori regione est etiam per accidens ejus. calidus magis quam per naturam, et per accidens siccus. Inferior autem per naturam et per accidens calidus, per naturam et per accidens humidus. Accidens autem illud quod facit eum calidum per accidens inferius, est multiplex : quia reverberatio radiorum ad corpora polita et solida, et terra exhalatio per calidum, et similiter exhalatio aquæ et evaporatio ignitorum locorum quæ sunt Thermæ et Vulcani in terra coincidentes, et alia hu-

<--- Page Split --->

jusmodi. Et media regio per accidens est frigida, et per naturam calida : quia cum aer non immediate conjunctus sit primo mobili, non est ipse calidus naturaliter caliditate ustiva, sed potentia debili, quae facile immutatur superveniente frigido. Nubes autem sive sint ex terra, sive sint ex aqua, sunt frigidae per naturam : et frigidum licet retrahatur in inferiori regione, eo quod est ibi calor accidentalis, ut dictum est : cum tamen superiora petit ubi calor accidentalis non est : et calidum naturale debile est, nec impediri potest, nubes naturali proprietate redeunt ad frigus, sicut aqua bulliens calefacta posita in aere refrigescit per se : quod frigidum infrigidat locum, et circumstans calidum facit ipsum fortiter frigidum, ut supra dictum est. Haec est causa quare media regio semper est actu frigida. Quod autem ipsi dicunt, quod natura medii verior est quam in extremo, dico quod hoc verum est ubi per aequidistantiam medium accipitur a calido non impediente proprietates ejus : sed hoc non fit hic : quia, sicut probatur in libro de crepusculis, vapores non longius tribus milliarius vel paulo minus a terra elevantur : et ideo medium hoc per abnegationem dicitur, et non per aequidistantiam vel per participationem. Frigidum autem illud licet accidentale sit aeri, tamen statui aeris secundum medium hic acceptum convenit per se ratione quae dicta est. Seneca autem loquitur de frigiditate accidentali, et non de illa, et potentialiter est in aere : quia illa naturalis est statui talis, in quantum talis, licet non naturalis sit aeri. Ex his patet solutio omnium dubiorum quae de Herodoti et Senecae disputationibus colliguntur. Redeamus ergo ad propositum.

CAPUT X.

De causa caloris in inferiori regiona aeris.

Dico ergo nunc 1, quod orbis est elementum unum, quod quidem non est ex elementis quatuor inferioribus, quae sunt ignis calidus levis et siccus, nec aer calidus et humidus, nec aqua frigida et humida, neque terra frigida et sicca, sed per naturam est aliud ab eis. Sed, sicut diximus supra, corpus propinquum et immediatum est calidum ustivum : quia, sicut supra diximus, omne mobile motu suo inducit calorem in corpore quod est sibi proximum, dummodo illud sit receptibile caloris : hoc enim est secundum naturam, et praecipue quando corpus motum motu suo potest generare calorem et exustionem vel caliditatem : hoc autem fit ex duabus causis convenientibus in eo quod movetur : quarum una est motus velocitas, et altera est propinquitas ejus quod calescit ab eo, et utrumque est in motu orbis et corpore sibi propinquo. Orbis tamen secundum se, et similiter partes ejus omnes nullo modo ex motu aliquo, vel alia de causa calefiunt, nec ustiva efficiuntur, sed calefaciunt corpus super quod moventur motu circulari, et tamen non calefiunt ab eo, neque a suo motu proprio : quia ipsae non recipiunt peregrinas vel alienas impressiones, eo quod non sunt in potentia ad formam aliquam, cum sint incorruptibilia et ingenerabilia tam secundum esse quam secundum essentiam. Corpus autem Solis plus aliis calefacit : quia majus est et velocis motus, et est propinquum nobis, ideo plus generat caloris,

<--- Page Split --->

et magis excitat calorem insuper eo quod movetur : et quia stellæ quædam aliæ communitatem habent cum sole, et aliquando juvant eum ad calefaciendum, ideo quod advenit nobis tunc cum juvatur a stellis, est plus caloris quam illud quod advenit a stellis aliis. Sic ergo cum moventur stellæ et omnia corpora superiora, tunc id quod est in circuitu sub ipsis, movetur a caliditate generata ab ipsis : deinde separatur caliditas illa ab eo in quo primo generata est, et fit in eo quod secundum est ab illo, deinceps in materia, et sic per media venit ad nos : hoc est enim quod voluimus determinare de causis et locis generationis impressionum quæ generantur in alto.

CAPUT XI.

Et est digressio declarans qualiter ex motu generatur calor.

Est autem nobis necessarium hic digressionem facere propter intelligentiam faciliorem physicorum, ad inquirendum quid sit causa caloris tam in superioribus partibus aeris et ignis, quam etiam in inferioribus : quia de hoc plerique diversa et contraria scripserunt. Quæramus ergo utrum hoc sit verum quod naturale esse diximus, scilicet quod ex motu fit calor in eo quod tangit id quod movetur cum sit susceptibile caloris. Videtur enim esse mirabile hoc naturale : quia nos videmus, quod si aliquid semper et per se generatur ex aliquo, quod univocatio est in forma generantis et generati. Nos autem hoc non possumus dicere de motu et calore, quod sunt ejusdem formæ, cum tamen semper ex motu fit calor, et dicat hoc Philosophus esse per se manifestum. Adhuc etiam

nos videmus quod omne per se generans aliud, semper est perfectum in esse, antequam ipsum generet aliud : motus autem est de numero imperfectissimorum, quia non est nisi dum fit, et omnis motus est permixtus potentiae et actus imperfectus naturalis : ergo videtur quod motus non generet calorem. Adhuc autem nos videmus quod non omnis motus generat calorem, sed localis solum : non ergo simpliciter motus generat calorem. Sed neque motus localis semper videtur generare calorem, quia videmus nos quod aqua fluens fortiter frigidior est quam aqua stans in loco uno immota. Videmus etiam nos quod in generatione gravis ex levi, tanto res fortius descendit, quanto plus accipit de forma gravis: sed quanto plus habet de forma et natura gravis, tanto est frigidior : ergo quanto frigidior est, tanto velocius descendit : sed si ex motu est calor, quanto velocius descendit, tanto calidior efficitur : ergo a primo quanto plus accipit de natura frigidi, tanto calidior efficitur, quod absurdum est.

Si autem nos consentimus his rationibus, erit contra sensum : quia nos videmus in omni corpore excitari calorem ex motu, sive sit naturalis, sive sit voluntarius, sive violentus : quod enim per se causa est rarefactionis et separationis partium, est causa caloris : sed quando corpus movetur super aliud corpus, vel etiam aliud corpus distrahit et separat partes ejus, et distrahuntur et separantur ab ipso partes ejus etiam, si possunt suscipere separationem : ergo corpus suo motu excitat calorem in alio, et in seipso si caloris est susceptibile : propter hanc enim causam emicat ignis e confricatis, præcipue duris, et confricata calescunt et fumant, et plumbum in hastali ab arcu projectum confricatum ad acrem liquescit.

Et ideo, salvo meliori judicio, videtur mihi dicendum quod motus dupliciter citer est caest inductivus caloris. Uno quidem moloris indutivus.

<--- Page Split --->

distrahit partes mobilis, et ejus in quo vel super quod est motus : et sic alterando materiam educit calorem, qui potentia fuit in ipsa, sicut omnis forma potentialiter est in materia. Alio autem modo specialiter motus voluntarius, qui processivus vocatur, et est animalium motus, per hoc excitat calorem : quia ad membra motus dirigit spiritus et sanguinem, vel illud quod est loco sanguinis, et cum his venit calor naturalis et multiplicatur illic : quia spiritus calidi sunt et sanguis subjectum est caloris.

Neque oportet propter hoc quod motus et calor sint ejusdem formae, quia ista est generatio per accidens et non per se : reducitur tamen ad generationem per se, et ex parte materiae : et tune generatur calor ex materia disgregata quam distrahit motus : eo quod prætendit unam partem mobilis ex alia et confricando ad corpus per quod vel super quod movetur 1. Sed tamen ad efficiens secundum formam et per se, non potest reduci hæc generatio, cum sit per accidens et non per se. Ad hoc autem quod dicitur, quod motus est in fieri et imperfectus, videtur esse dicendum quod non generat calorem ex hoc quod est motus, sed per accidens quod accidit ei, sicut jam dictum est, scilicet quod distrahit partes mobilis, et bene confitemur quod non omnis motus sic generat calorem : quia non omnis motus est simpliciter et tantum motus, sed solus motus localis. Alii enim motus sunt per similitudinem ipsius, nec sunt tantum motus, sed etiam mutationes quædam, quæ immutant in eis aliquid in subjecto. Quod autem aqua stans calidior est quam currens, causa est : quia diutius super unam et eamdem rem stantem figitur radius solis et calefacit ipsam : in aqua autem decurrente non potest figi : et ideo non potest eam tantum calefacere. Quod autem currens non calescit ex

motu, Aristoteles innuit causam in Littera : quia oportet aggregari duo ad hoc quod motus generet calorem : quorum unum est velocitas motus distrahens id quod movetur et super quod movetur, plus quam secundum naturam distractibile sit, et secundum quod sit motus magni corporis : talis autem velocitas non est in aqua : quia cum aqua fluat ad terminum alienum, non habet velocitatem nisi ex inclinatione ad illum : et ideo non separantur et distrahuntur partes ejus ultra quam secundum naturam sunt separabiles : et ideo ad calefaciendum non præparantur per motum. Quod autem objicitur de generatione gravis ex levi, sophisticum est : quia non secundum idem, idem generat in eo frigidum, et etiam a generante per se habet frigidum. Et a generante per accidens habet calidum : et hoc non est inconveniens : et ideo quia cadentia ab alto calefiunt ex motu, rotundantur exterius : et si sint aquea, liquescentia inveniuntur exterius, sicut apparet in grandine cadente.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans utrum lumen sit causa caloris in inferiori parte aeris.

Adhuc autem nos digressionem facientes, quaeremus utrum ex lumine vel ex motu superiorum calor circa locum habitationis generatur : qualiter enim stelle sint calidae vel frigidae, in libro Cæli et Mundi dici debet 2. Sunt enim quidam qui negant ex lumine in inferioribus calorem generari, his utentes ratio-

<--- Page Split --->

nibus in assertione suæ opinionis : dicunt enim quod id quod per se activum est in natura, debet habere generans essentiale : calor autem per se activus est in natura tota. Si ergo ipsum lumen generat calorem, oportet quod essentialiter generet ipsum : et sic calor et lumen essent ejusdem essentie, quod est falsum. Amplius si lumen est causa caloris : ergo oppositi caloris erit causa oppositum luminis, scilicet frigoris : sed lumen non habet oppositum : ergo a destructöne consequentis etiam lumen non fuit causa caloris. Adhuc addunt quod si lumen generat calorem, aut per se, aut per accidens generat ipsum. Per se non, quia oporteret quod ejusdem essentie esset calori et univocum cum ipso. Si autem generat per accidens : ergo aliquando potest non generare : ergo non bene ponitur causa per se, quare aer inferior sit calidus semper. Adhuc autem addunt quod lumen non est qualitas : quia si esset qualitas, tunc esset passio vel passibilis qualitas : et tunc haberet aliud contrarium, etsi non in genere, tamen in specie : sicut color qui non habet contrarium in genere et in specie, tamen habet contrarium : quia albedo contraria est nigredini : sed oppositorum contrariorum contrariae sunt causæ : cum ergo frigidum et calidum sint contraria, si calor causatur ab uno, frigus causabitur a contrario : sed lumen non habet contrarium quod causet frigus : ergo nec ipsum erit causa caloris. Nec potest dici quod ex reverberatione radiorum sive luminis, ut dicunt, calor generetur, cum scilicet reflectuntur ad corpora solida et polita : quia si ipsum per se non est causa caloris, tunc nec multiplicatum generat ipsum.

His phantasìis quidam deducti devenerunt ad hoc, quod dicerent lumen non esse causam caloris : et videtur Averroes esse in isto errore super XI primæ philosophiæ, ubi inducit quod hoc videtur dicere Aristoteles, scilicet quod motus orbis generat calorem in corpore immedia-

to sibi, et illud in alio, et sic deinceps usque ad nos : sol autem ideo plus præstat caloris, quia major est et spissior aliis stellis et planetis : et ideo fortius commovet corpus quod est sub eo : et ad tantum procedit Averroes, quod dicit totum orbem esse spissiorem in parte ubi sol est : et ideo fortiorem in inferioribus facere motum, et plus inducere caloris. Nota contra Sed si est verum quod dicit, tunc cessat tota philosophia Apollonii et Alchindi de speculis comburentibus : quia constat quod speculum illud non movetur, nec sol super speculum plus movetur quam super aliud corpus : ergo si luminis reflexio nullo modo est caloris causa, non plus incenditur ignis ad speculum, quam ad ipsum corpus, quod absurdum est et contra sensum. Adhuc secundum hoc, non debet calor augmentari ex hoc quod diametraliter sol respicit inferiora oblique, sed potius ex vicinitate vel longinquitate ipsius : cum ergo in hyeme secundum probationem geometricam propinquior sit nobis sol quam in æstate, hyems debet esse magis calida quam æstas. Adhuc si ex motu tantum calefacit et non ex lumine, cum media aeris regio vicinior sit motui solis quam inferior, media debet esse calidior quam infima, quod est iterum absurdum. Adhuc in umbra et lumine æqualiter secundum hoc æqualis debet esse calor quando motus solis utrique æqualiter est propinquus. Adhuc si motus solis sit causa caloris, et effectus nunquam se extendit ultra causalitatem causæ, calor non debet esse in his quæ sol motu suo non circumducit vel tangit : sed inferiora non circumducit vel tangit : ergo inferiora calefacere non debet.

Propter igitur hæc et his similia, abpría. surdam reputamus illam positionem, quæ dicit ex lumine calorem non generari, dicentes cum Avicenna, Appollonio magno philosopho, et cum Jacobo filio Alchindi, quod lumen caloris est generativum. Sol autem plus aliis stellis calefacit propter quatuor causas, quarum

<--- Page Split --->

una est, quia cum omnis prima qualitas inferior reducitur in suam primam causam in superioribus, quae non alteratur, sed immobilis est secundum qualitatem illam, reducitur calidum et siccum in Solem et in Martem, sicut alibi dictum est : quia in Sole est cum temperamento, in Marte autem intemperate : unde Sol de natura sua calefacit, licet non sit calidus per essentiam. Secunda causa est quam dat Rabbi Moyses, quod sol de natura sua calidus est et siccus, et habet movere sphæram ignis : et ideo in emissione sui luminis calor etiam descendit igni admixtus : quia, sicut diximus supra, elementa alium motum et motorem habent in se considerata, et alium secundum quod congregantur ad locum mixtionis. Tertia causa est, quia major est et spissioris substantiae quam aliud corpus simplex : et dico spissum non spissitudine univoca cum elementorum Inspissatione, sed potius æquivoca : quia spissitudo suæ substantiæ non causatur ab aliqua qualitate elementali, sed potius a nobilitate continuitatis suæ substantiæ. Quarta autem sequitur causa ex ista, quod lumen habet magis clarum et purum et intensum quam aliquod aliud corpus : et hoc ostendit suum nomen : quia dicitur Sol quasi solus lucens : et ex illo est ipse effectivus plurimi caloris, præcipue in illis corporibus quæ per reflexionem lumen multiplicant : quia illa efficiuntur quamplurimum soli conjuncta ad unum punctum a quo accenditur ignis.

Ad rationem ergo primam quam ponit adversarius, dico quod etiam frigus ad unam primam causam reducitur in orbe, quia reducitur ad Saturnum : et non oportet quod Saturnus per essentiam sit frigidus, sicut non oportuit quod Sol esset calidus, et utrumque est causa caloris vel frigoris sicut movens primum et faciens non factum : et hoc licet sit faciens per se et movens, non tamen est

essentiale effectum : quia per se faciens sive per se movens dicitur dupliciter. Dicitur enim per se movens sive per se faciens hoc quod est primum faciens, quia non per aliud facit : et hoc modo primus motor movet : primus, dico, in omni motu. Dicitur etiam per se movens et per se faciens hoc quod per propriam essentiam facit quam dat facto, et hoc est movens et faciens motum et factum. Et hujus distinctionis reddidimus rationem in primo de Generatione et Corruptione. Primo ergo istorum modorum Sol est per se faciens calorem, et Saturnus per se faciens frigus, et sic de aliis. Sicut autem ipse motor et factor est faciens, præter hoc quod habeat contrarium, ut sit factor contrarii : ita forma prima motoris sive factoris est forma non habens contrarium : et hæc est forma luminis, quia sol facit calorem, cum non habeat contrarium : quia est forma qua sol totam naturam movet ad esse et ad generari, et ipsum est potius intentio solis quam forma : quæ intentio a sole abstracta per seipsam cum vi solis generatur in transparentibus et in superficiebus corporum non transparentium : et est primum et proximum movens corpora ad esse et generationem, ut jam dictum est. Et per hoc patet solutio ad omnia objecta. Si enim lumen exiguum aliquando facit frigus et humorem, hoc non est in quantum est solis : sed potius cum aliae stellæ illuminentur a sole, lumen eis incorporatum trahitur ad aliam naturam : unde in Saturno generat frigus, et alibi humorem, sicut alibi diximus. Si autem quæritur quid sit ? dico quod est intentio luminosi vel naturalis potentia ejus quantum luminare movet omne quod est in sphæra activorum et passivorum. De lumine tamen in libro de Anima magis dicemus. Hæc autem de causis impressionum efficientibus et materialibus et locis dicta sufficiant.

<--- Page Split --->