TRACTATUS II
DE PER SE INTELLIGIBILI.
suis appendiciis sit id quod individuat formas, erit sic nudatum ab individuantibus : et sic relinquitur quod sit universale objectum intellectus : et sic concorditer tradunt, quod sit universale objectum intellectus.
Amplius autem universale aut est in rebus, aut est in sensu, aut in intellectu, aut omnino nihil. Constat autem quod non sit in sensu. Cum autem nihil sit in rebus nisi secundum quod est singulare et proprium unicuique rei, constat quod universale non sit in rebus. Oportet igitur quod sit in intellectu.
Quod nihil intelligitur nisi universale.
Post hoc de intelligibili videtur esse dicendum. Est autem sententia fere omnium, quod solum universale sit intelligibile : eo quod tam Aristoteles quam Boetius et Averroes attestantur, quod universale est dum intelligitur, singulare autem dum sentitur : cujus potissimam assignant rationem eam, quae communiter promulgata est, quod intellectus accipit nudatum et spoliatum a materia et a materiae appendiciis. Cum ergo cum
Amplius traditum est ab Aristotelq quod universale est ubique et semper, et quod est unum in multis et de multis : nulla autem rerum est ubique et semper : earum autem dico rerum quae sunt in rebus naturalibus vel artificialibus extra animam : oportet igitur quod est ubique et semper, in anima existere et non in rebus.
Amplius propria operatio intellectus agentis est abstrahere, non quidem a materia tantum, sed universaliter ad hoc particulari, cujus intentio est in anima sensibili. Hoc autem abstrahere nihil
<--- Page Split --->
aliud est quam accipere universale ex particulari : propter quod tradit Aristoteles quod multis experimentis acceptis una fit universalis acceptio quae est principium artis et scientiae. Relinquitur ergo proprium objectum intellectus esse universale.
Sed quidam hoc concedere nolunt asserentes, quod in quibusdam tanta invenitur simplicitas et immaterialitas, quod abstrahitur a materia et materiae appendiciiis quae non habent, nequaquam possunt, sicut ipse intellectus intelligit se et intellectuales alias naturas quae non sunt tamen universales : in his ergo dicunt intellectum esse acceptivum particularium.
Amplius cum sola naturalia et mathematicalia secundum se sunt in materia et motu, divina autem omnino sine motu et materia sunt, nec tamen illa sunt universalia omnia, sed in ipsis est universale et particulare. Cum igitur, inquiunt illi, divina sola sint accepta in intellectu, oportet quod quaedam particularia in intellectu accipiantur. Ad hoc etiam inducunt, nos unamquamque rerum tunc vere intelligere et scire, sicut in libro de Physico auditu dictum est, quando cognoscimus causas et principia et elementa ipsius. Causae autem et principia et elementa rerum sunt particulariter constituentes res et particularia quaedam. Videtur ergo intellectus verius esse particularium, quam universalium. Alia autem quaedam his similia dicunt, qui negant solum universale esse intelligibile.
Nobis autem consentiendum videtur primae sententiae, quod videlicet solum intelligibile sit universale, et nullum particulare omnino : quia sic tradit concorditer tota secta Peripateticorum. Utrum autem universale sit in solo intellectu et non in rebus extra, posterius et in hoc eodem libello erit inquirendum : sed nunc dicimus nihil puro intellectu intelligi nisi universale : et sicut tradunt, causa est, quia intellectus cum sit sim-
plex et purus, nihil ulli habens commune, et separatus ab omnibus, oportet quod objectum proportionatum habeat sibi : eo quod scire et intelligere non convenit ei nisi secundum potestatem et congruentiam ipsius, sicut fit passio in quolibet passivo : objecta enim non inferunt passiones nisi propriis passivis : ideo si particulare aliquam inferret passionem intellectui, oporteret eum habere congruentiam ad illud particulare in genere : et tunc non pateretur nisi a rebus quae essent de genere illius particularis : quod esse non potest, sicut saepe diximus : et ideo denudatum a materia et appendiciiis materiae est objectum, quod propriam infert intellectui possibili passionem.
Nec est verum quod dicit adversarius, in rebus particularibus tantam inveniri simplicitatem quantam dicit : quia in omni re est universale ex parte formæ communicabilis, et particulare ex parte substantiæ illi formæ quod incommunicabile est et uni soli conveniens : et quia principium communicabilitatis invenitur in omnibus rebus perfectis in natura præter quam in causa prima, ideo dicit Boetius, quod « omnis res habet aliquid quod est, et aliquid quod hoc est, et omnis res est hoc et hoc. » Sæpe autem diximus, quod abstractio quæ est in intellectu, est a particulari, et non semper a materia secundum quod stricte sumitur materia quæ est subjectum transmutationis et motus, sicut abstrahitur lignum ab hoc ligno, et intellectus ab hoc intellectu. Cum autem dico cælum, dico formam prout est universale : et cum dico hoc cælum, dico formam in hac materia particulatam et contractam. Hæc autem abstractio in omnibus est, et intellectus intelligit se, sicut et alia intelligibilia, sicut in tertio de Anima determinatum est.
Ex his etiam manifestum et non solum materialia et mathematicalia esse separabilia, sed etiam divina omnia : aut quaedam sunt separabilia prout univer-
<--- Page Split --->
sale a particulari separat intellectus. Quod autem dicunt nos omnem rem intelligere et scire cum causas et principia cognoscimus, quae tamen particularia esse videntur, videtur considerandum esse quoad hoc quod secundum rei veritatem eadem sunt principia esse rei, et principia intelligendi et sciendi rem, sed non eodem modo accepta sunt causa scientiae et rei existentis in natura : quia universaliter accepta causant scientiam, et appropriata et particularizata ad aliquam rem, sunt principia rerum in natura. Hoc autem qualiter fiat, in sequentibus erit manifestum.
CAPUT II.
non universalia, quemadmodum dicit Plato.
Amplius autem universale simplex est et purum a materia et materiae appendiciiis separatum : in eo autem quod est hujusmodi, non recipit ipsum materia. Cum ergo necessarium sit in aliquo esse, cum sit simplex forma, oportet quod secundum hoc esse sit in anima : et sic universale in eo quod est universale, non est nisi in anima.
Amplius si universale esset in re, oporteret quod idem esset rei illi in qua est : quia aliter falsa esset prædicationi illius, cum diceretur, Socrates est homo, vel Socrates est animal : homo igitur vel animal prædicatum de Socrate idem est Socrati. Eadem ratione prædicatum de Platone, est idem Platoni. Sed quæcumque uni et idem sunt eadem, ipsa sunt eadem, sequeretur ex hoc quod Socrates et Plato essent idem : aut oportet dicere, quod homo et animal essent aliud et aliud universale prædieta de Socrate et Platone, quod est falsum, cum Porphyrius dicat, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo : et Aristoteles dicat, quod isosceles et isopleurus sunt plures trianguli et una figura. Ex omnibus autem hujusmodi inconvenientibus concluditur, quod universale non est in re, sed in ratione. Propter quod etiam Joannes Damascenus dicit, quod « in talibus commune ratione et non in re consideratur. »
Peripateticorum opinio.
Utrum autem universale in solis nudis purisque intellectibus sit, aut etiam in rebus, Porphyrius dicit esse altissimum negotium et magna egens inquisitione : et licet hoc ad metaphysicum spectet, tamen hic de hoc oportet fieri mentionem propter doctrinae faciliorem modum. Cum autem omne quod in rebus est, unum solum sit et proprium, videbitur universale quod est in multis et de multis, non esse in rebus aliquid, præcipue cum Aristoteles tradat in prima philosophia, quod idem est esse universalis et particularis, et principia omnium rerum, quæ sunt principia essendi, sunt. particularia et
Amplius individuatur forma per materiam : forma autem individuata dat esse individuo : sic igitur et forma efficitur propria et materia : nihil ergo forma et materia quod est in uno individuo, est in pluribus simul sumptis : ergo universale nihil est rei, sive secundum formam, sive secundum materiam accipiatur, cum ipsum sit in possibilibus simul sumptis. In hoc etiam consentiunt Peripatetici fere omnes, Avicenna videlicet, et Algazel, et Averroes, et Abubacher, et alii quamplures.
<--- Page Split --->
Latinorum opinio.
Sed quidam non mediocris auctoritatis viri inter Latinos quibus ista sententia non placuit, asserunt universale secundum aliquid esse in rebus. Si enim in re non esset, de re vere non prædicaretur, præcipue cum hæc sit natura universalis, quod in quolibet suorum particularium est totum.
Adhud autem res nulla intelligitur nisi per id quod vere est forma rei. Cum ergo universale sit quod intelligitur, oportet quod sit vere forma rei : et sic est aliquid in rebus.
Amplius autem nihil est verius in rebus, quam id quod est totum et unum in multis, et de multis : non enim amittit rationem essendi in rebus per hoc quod est in multis : per hoc autem quod est de multis, habet quod est in eis vera eorum essentia existens substantialis vel accidentalis : oportet ergo quod universale sit vere in rebus, cum ipsum sit unum in multis et de multis.
tingit ex hoc quod tota materia cui illa forma communicabilis est, jam continetur sub forma, sicut in Cælo et Mundo est determinatum. Per hanc igitur aptitudinem universale est in re extra, sed secundum actum existendi in multis non est nisi in intellectu : et ideo dixerunt Peripatetici quod universale non est nisi in intellectu, referentes hoc ad universale quod est in multis et de multis secundum actum existendi, et non secundum aptitudinem solam.
Prout autem jam participatur ab eo in quo est, adhuc duplicem habet considerationem. Unam quidem prout est finis generationis vel compositionis substantiae desideratae a materia vel eo in quo est cui dat esse et perfectionem, et sic vocatur actus, et est particularis et determinata. Secundo autem modo prout ipsa est totum esse rei, et sic vocatur quidditas, et sic iterum est determinata particularizata et propria.
Opinio Doctoris.
Nos autem in ista difficultate mediam viam ambulantes, dicimus essentiam uniuscujusque rei dupliciter esse considerandam. Uno modo videlicet prout est natura diversa a natura materiae, sive ejus in quo est quodcumque sit illud. Et alio modo prout est in materia, sive in eo in quo est individuata per hoc quod est in ipso. Et primo quidem modo adhuc dupliciter consideratur. Uno quidem modo prout est essentia quaedam absoluta in seipsa, et sic vocatur essentia, et est unum quid in se existens, nec habet esse nisi talis essentiae, et sic est una sola. Alio modo ut ei convenit communicabilitas secundum aptitudinem : et hoc accidit ei ex hoc quod est essentia apta dare multis esse, etiamsi numquam det illud, et sic proprie vocatur universale : omnis enim essentia communicabilis multis, universale est, etiamsi actu numquam dat esse nisi uni soli, sicut sol, et luna, et Jupiter, et hujusmodi : formae enim substantiales talium communicabiles sunt : et quod non communicantur actu, con-
Nec est putandum inconveniens, quod forma dicitur totum esse rei : quia materia nihil est de esse rei, nec intenditur a natura : quia si esse posset forma in operatione sine ipsa, numquam induceretur in materiam : sed quia hoc esse non potest, ideo requiritur materia non ad esse, sed ad ipsius esse determinationem. Hoc ergo ultimo considerata forma prædicatur de re cujus est forma, et sic separata per intellectum est universale in intellectu : et ideo aptitudo suæ communicabilitatis reducitur ad actum in intellectu separante ipsum ab individuantibus.
<--- Page Split --->
est universale, absque dubio est ante rem : sed actus suae universalitatis quem facit agens intellectus, est ex eo quod est in re quidditas rei existentis, quæ vere prædicatur de re ipsa : et quoad hoc est consequens rem abstractum de re ipsa : et sic patet intellectus prædeterminatorum, et quod sectæ ambæ secundum aliquid dicunt verum.
Claret etiam ex his, quod cum materia nihil est de esse vero rei, nullo modo nulla res est intelligibilis per suam materiam, sed per suam formam : et tunc cum universale sit intellectus proprium objectum, quod esse universale est formæ, et non materia : forma enim omnis communicabilis est materia incommunicabilis : nec est materia per idem sui in multis secundum aptitudinem vel actum, sed per diversas partes, ita quod secundum partem hanc est in uno, et secundum aliam est in alio : et quia res nominatur secundum quod intelligitur, nominatur proprie a forma et materia : nec intelligitur nec nominatur nisi per analogiam ad formam, sicut etiam diximus in fine primi Physicorum. Cum igitur individuum sit individuum per materiam, non habebit nomen proprium proprie loquendo, qisi forte secundum quod est substantia per formam quæ proprie et principaliter et maxime substat. De omnibus autem his in primo Logicae satis determinatum est.
Ex dictis autem adhuc accipitur, quod cum universale sit in essentia rei secundum aptitudinem quam habet ad existendum in pluribus tota : et cum illa aptitudo æqualiter sit respectu præteritorum et præsentium et futurorum, quod universale quod est substantia rei, vel fundatur in ipsa substantia, univocum est respectu omnium præteritorum præsentium et futurorum.
Adhuc autem cum sit de aptitudine essentiæ quæ est ante materiam et compositum, patet quod nullo existente homine particulari, adhuc est vera, homo est animal, et hujusmodi aliæ locutiones.
CAPUT III.
De solutione dubiorum quæ oriuntur ex prædeterminatis.
Sed forte quæreret aliquis ex his quæ determinata sunt, occasionem accipiens : quia talis consideratio formæ in se et in materia non videtur esse rei, sed rationis : et ideo cum aptitudo communicationis hoc modo convenit ei, non videtur eidem convenire nisi secundum rationem et intellectum : et sic iterum redit, quod universale et aptitudine et actu sit in solo intellectu, et nullo modo in re ipsa.
Sed ad hoc dicendum est, quod absque dubio, sicut in Metaphysicis determinatur, actus est ante potentiam, et non secundum rationem tantum sive in modo intelligendi, sed ipsa substantia et diffinitione, sicut causa est ante causatum, et habet esse causæ et essentiae, sicut diximus, licet non habeat esse nisi in natura particulari : et hoc modo est una essentia, non quidem unitate numeri, sicut dicimus numerum esse unum, sed unitate esse et essentiae in se et formæ, quæ unitas multitudinis secundum aptitudinem communicabilitati non repugnat : et hoc modo dicitur unum in multis et de multis.
Si autem quis objiciat, quod secundum dicta universale est ante rem et non post ipsam, cum Aristoteles dicat quod universale aut nihil est, aut posterius suis singularibus : dicimus, quod id quod
<--- Page Split --->
Ex his iterum intelligitur, quod licet destructis primis substantiis impossibile sit aliquid aliorum remanere, tamen scientia perpetuorum est, et perpetua est et incorruptibilis : eo quod non fundatur nisi super aptitudinem communicabilitatis formae et essentiae, et ea quae sunt passiones et differentiae ipsius : hoc autem perpetuum est et incorruptibile, sive particularia sint, sive non. Qualiter autem una scientia sit in omnibus, et qualiter non in his quae de Anima dicta sunt, determinatum est.
accidens sit in materia, verius est ubique et semper quam hic et nunc : et verius est ubi est secundum esse formalius, quam ubi est secundum esse materialius quod diminuit suum esse et coarctat potentiam communicationis ejus : et ex hoc sequitur, quod verius est in intellectu quam in materia.
Et isti dicunt, quod si aliquae formae sunt separatae, sicut intellectus, quod illae sunt ubicumque operantur, et possunt esse in pluribus simul.
Et ex primo concludunt, quod unum universale sit quod in omnibus animabus intellectum, et in omnibus suis particularibus existens : et sic concedunt unam numero scientiam esse in omnibus animabus, sed diversas continuationes istius scientiae dicunt esse ad homines propter diversitatem imaginationis ex qua accipit intellectus, sicut in tertio de Anima determinatum est.
CAPUT IV.
De falsitate opinionis dicentis omnem formam esse ubique et semper.
Ex secundo autem concludunt causam vaticinationis quam ponunt necromantici et augures, qua de causa videlicet unus fascinet alium, et impedit operationes animales in ipso. Habent autem rationes primae suae positionis : unam quidem potissimam quam diximus, et alias quas in libro de Anima posuimus.
Licet autem haec via sit rationabilior, tamen non placet aliquibus ita dicere, sed dicunt omnem formam, sive sit substantialis, sive accidentalis, de se esse communem : et quia in materia non est nisi per accidens, sicut diximus prius, eo quod materia non intenditur ad esse, sed formae est totum esse rei, ideo dicunt quod omnis forma de se est ubique et semper: non arctatur enim in loco aliquid esse nisi per contrarietatem materiae, nec restringitur ad nunc nisi per ipsam materiam contrarietate determinatam : ea enim quae sunt extra contrarietatem et motum, sunt supra tempus et differentias temporis.
Dicunt etiam, quod cum essentia formalis de se sit ubique et semper, et per
Et quia longum est omnibus talibus immorari, videtur nobis sine praejudicio melioris sententiae dicendum, quod haec opinio falsitati obnoxia est : quia esse verum et ratum in natura est illud quod dat formam materiae particulari : esse autem formale non est nisi secundum aptitudinem in essentia formae et secundum actum nisi secundum intellectum separantem, ut diximus : et ideo verissime loquendo, essentia formae non est nisi secundum aptitudinem ubique et semper et non in actu. Et quod dicit verius esse rem ubi est secundum se quam ubi est per accidens, dicendum quod hoc esset verum si ubique et semper esse conveniret ei secundum actum : hoc autem non est verum : et ideo non sequitur illud quod concludunt, quod esse secundum
<--- Page Split --->
aptitudinem est esse secundum quid et potentiale : esse autem in materia est esse verum et perfectum et secundum actum. Et cum dicitur, quod hoc accidit formae, dicendum quod hoc accidens non facit per accidens esse ipsum esse quod est actus materiae et compositi a forma : hoc enim est substantiale et verum : sed per accidens dicitur ibidem, quod est gratia alterius, et non propter seipsum convenire : quia hoc verum est, quod esse in materia non convenit formae et essentiae gratia sui et propter seipsam.
CAPUT V.
De confutatione erroris Platonis circa determinata.
Adhuc autem oportet mentionem facere de philosophia Platonis, qui apud omnem facultatem hujusmodi solvendam triplex distinguit universale. Unum quidem ante rem quod est causa formalis praebabens virtute totum esse separatum et perpetuum ante rem existens : quia cum sit causa, oportet quod sit ante rem : et cum transmutatio et generatio et corruptio non sint nisi in subjecta materia, erit illud ante omnia hujusmodi : et ideo est ingenerabile et perpetuum, et cum hoc dat totum esse materiae, et est esse individuorum, sicut sigillum dat cerea figuram : figura autem erit praebabens totum esse et virtutem rei : hoc ergo universale dixit esse separatum et mathematicum existens secundum seipsum et esse principium
scientiae et generationis causam formalem in omnibus generatis et extra generata manere, sicut paradigma ligneum ad quod fiunt calcei manet extra coria, cum tamen ad ipsum formetur omnis calceus : et quia hoc perpetuum est, dixit esse principium scientiae : et quia immateriale est, dixit esse semper et ubique in omnibus animalibus idem. Secundum autem universale dixit tantum in re, et hoc esse formam impressam rebus ex primo universali : et ex quo formae rerum egrediuntur, sicut ex quodam etymagio, hoc est, sigillo : hoc autem secundum dicit subjacere motui et mutationi propter materiam in qua est. Tertium a utem dixit esse post rem, quod est per considerationem acceptum a rebus : et per hoc dixit non quidem rem sciri, sed sciri in propria natura et per applicationem formae ad particularia eam et individuantia.
Aristoteles autem contradictum illud multis rationibus disputavit ostendens, sicut et verum est, principia rerum proxima particularium esse particularia, et corruptibilium corruptibilia, de quibus non est praesentis speculationis disserere. Sed hoc quod est ad propositum, est hoc, quod si esse et essentiae rerum perpetue et incorruptibiles sunt tales, ut dixit, tunc illae nihil omnino sunt de esse rerum naturaliter existentium, neque res cognoscuntur nisi per principia quae sunt de esse ipsorum : igitur per universalia praexistentia et praehabentia esse rerum nulla res cognoscitur : et sic inutiles sunt ad scientias rerum.
Adhuc autem et secundum hoc false universale praedicaretur de pluribus unum existens : quia secundum quod appropriatum est, non convenit pluribus : primum autem est nihil de esse rerum : et ideo ipsum praedicari de re aliqua non potest. Propter quod absque dubio inconvenientissima est philosophia Platonis in hac parte.
Adhuc autem naturalia differunt a mathematicis in hoc quod ipsa per rationem diffinitivam concepta sunt cum materia
<--- Page Split --->
mobili et sensibili : qualiter ergo potest fingi, quod talia existant separata?
Adhuc autem si essent separata, quid faceret ea tangere materiam et causare esse naturale in ipsa ? Etymagium enim quod ponit, non tangit ceram ad sigillan-
dum nisi aliquo movente. Quid autem movens sit hujusmodi formas separatas, impossibile est dicere, etiamsi fingere velit aliquis.
Hæc igitur dicta sunt de natura et essentia intelligibilis.
<--- Page Split --->