TRACTATUS I
DE NATURA INTELLECTUS.
CAPUT 1.
De quo est intentio, et quis dicendorum ordo ?
Sicut a principio istius operis diximus, scientia de anima non satis complete habetur ex hoc quod de anima secundum
seipsam in libro de Anima determinatum est. Oportet enim cum hoc scire de objectis quae proprias partibus animae inferunt passiones. Horum autem objectorum quorum propria passiva pro partibus sive potentiis habet anima, quaedam proprias passiones inferunt animae, quaedam autem communes animae et corpori. Communes enim sunt passiones quaecumque sunt talia circa quae operans anima instrumento utitur corporeo, ut quaecumque sunt circa vegetabilem et sensibilem animam. Propter quod etiam Peripatetici veteres scientias de talibus communibus animae et corporis vocaverunt. Et de his in parte jam pro modulo nostro expediti sumus in libris de Nutrimento et nutribili, et de Sensu et sensato. Re-
<--- Page Split --->
stant autem adhuc libri de Somno et viglia, de Juventute et senectute, de Inspiratiane et exspiratione,et de Motibus qui dicuntur animales, de Vita et morte, qui omnes sunt de operibus communibus animae et corporis.
Sed quia nequaquam interpretatio somnii, et natura ejus bene determinabilis est, nisi prius scito de intellectu et intelligibili, ideo oportet nos hic interponere scientiam de Intellectu et intelligibili, licet intelligere animae humanae sit proprium praeter corpus. Attendimus enim, sicut saepe protestati sumus, principaliter facilitatem doctrinae : propter quod magis sequimur in traditione libromur naturalium ordinem quo facilius docetur auditor, quam ordinem rerum naturalium. Et hac de causa non tenuimus in exsequendo libros ordinem quem prælibavimus in procemiis nostris, ubi divisionem librorum naturalium posuimus 4.
versitate intellectus ad intelligibilia : quia his cognitis, satis perfecte habetur scientia de intellectu et intelligibili. Operæ autem pretium investigare est hujusmodi : quia his scitis, et proprie homo scit quid proprie ipse est, cum sit solus intellectus, sicut dixit Aristoteles in X Ethicorum, et scit insuper principium inter ea quae faciunt in ipso felicitatem contemplativam. Incipientes igitur investigare naturam intellectus, in primis ponemus quae secundum naturam sunt priora.
CAPUT II.
In hoc demonstratur, quod omne cognitivum animalium causatum est ex alio quodam cognitivo.
Determinantes autem de intellectu et intelligibili, supponemus quaecumque in libro nostro tertio de Anima convenienter determinata sunt. Quaecumque vero hic inquirenda esse videntur, quantum per demonstrationem et rationem investigare poterimus, tractabimus, sequentes principis nostri vestigia, cujus librum de hac scientia, licet non vidimus, tamen discipulorum ejus plurimorum de hac materia quamplurimos et bene tractatos perspeximus libros et epistolas. Interdum etiam Platonis recordabimur in his in quibus Peripateticorum sententiis in nullo contradixit.
Cum autem secundum plurimos probabiliores Philosophos, intellectus faciat intelligibile in forma intelligibilitatis, oportet nos prius loqui de natura intellectus secundum quod est intellectus, et deinde de intelligibili secundum quod est de intellectu, et deinde de unitate et di-
Dicamus ergo omnem naturam quae habet potentiam aliquid cognoscendi, aut a seipsa virtutem cognitionis habere, aut ab aliqua alia natura quae est ante ipsam. Constat autem quod non habet a seipsa : sic enim esset principium cognitionis in omnibus aliis, et esset sua virtus cognitiva non imperfecta, sed perfecta : neque esset passiva, sed activa : quae omnia non convenire animabus animalium, clarum est per ea quae in libro de Anima declarata sunt.
Si quis autem forte diceret, quod ani-
<--- Page Split --->
ma animalium habet a seipsa virtutem cognitivam, eo quod in natura sua est cognitiva ejus potestas : sicut triangulus a seipso habet habere tres angulos, etc., et propter hoc non est principium causans in aliis aliquid. Dicemus quod a seipso habere dicitur duobus modis. Uno quidem modo secundum causam efficientem, et alio modo secundum causam formalem. Nos autem hic quaerimus de cognitivo a seipso secundum utramque causam, sicut in physicis primum movens est motivum a seipso : tum quia ante se non habet causam sui motus efficientem : tum quia a natura et essentia sua est movens : propter quod etiam omne quod movet, motivam virtutem habet ab ipso, et est sua virtus motiva fontaliter influens omnes virtutes motivas in omnibus aliis moventibus. Sic enim quaerendo utrum anima animalium cognitiva sit a seipsa, et sequuntur quae praeinducta sunt. Cum enim omne creatum a nobiliori necessario deficiat a causa prima, defectus cognitionis qui est in virtute cognitiva animae animalium, ostendit quod non solum ab alio quodam habet vim cognoscitivam, sed etiam quod multum distat ab illo quod est prima causa et fons cognitionis. Oportet ergo dici, quod habeat ab alio quodam quod est primum et perfecte cognitivum omnium. Si enim ab alio non primo et perfecte diceretur habere, de illo esset eadem quaestio, et abiret hoc in infinitum, aut stabilur in primum et perfectum cognitivum.
Si autem quis dicat, quod hoc non concluditur nisi de causatis univoce, sicut homo generat hominem : cognitiva autem non habent univocam causam in genere, sed æquivocam. Convincemus adversarium veritatis per hoc quod omne æquivocum ad aliquod reducitur univocum, quod est ante ipsum. Hic ergo generans erit æquivocum, quod, ut dicit, habet aliquod univocum ante se, quod est prima causa hujus : et sic redibit idem quod conclusum est prius.
Amplius in omnibus ita esse videmus, quod quandocumque inveniuntur aliquæ virtutes et formæ in pluribus, et in quibusdam earum sunt. imperfectæ, in quibusdam autem perfectæ, imperfecta causata sunt a perfectis, et imperfectio venit ex diversitate et imperfectione materiæ. Sic ergo oportet quod sic se habeat et in cognitivis naturis. Natura igitur qua cognitiva sunt alia animalia, erit ab aliqua prima natura cognitiva et perfecta.
Haec autem disputatio tota trahitur ex epistola quadam Aristotelis quam scripsit de universitatis principio, cujus mentionem in Metaphysica facit Avicenna. Dicit autem Eustratius super sexto Ethicae Aristotelis, omnem cognitionem animalium fluere a prima causa cognitiva.
Amplius omne cognitivum animalium mortalium, cum omni cognitivo mortalium est idem genere : aut si diceretur per prius et posterius, hoc tamen est per respectum ad unum. Quæcumque autem talem habent generis vel natura convenientiam et unitatem, ab uno aliquo exeunt quod est causa convenientiae illius in omnibus. Oportet igitur cognitivum animalium ab uno alio cognitivo primo causatum esse secundum efficientem causam simul et formalem.
<--- Page Split --->
et nobilius et clarius prius et perfectius inest causæ illius causati : omnibus cognoscitivis essentialiter inest principium cognoscitivum : hoc ergo potentius, nobilius, prius, et perfectius inest causæ eorum quæ cognitiva sunt. Non ergo fluit natura qua cognitiva sunt aliquando, ab aliquo uno vivo, cujus vivere separatum sit a cognitivo.
Qualiter vegetabile et intelligibile imperfectum flumt ab intellectivo primo et perfecto ?
Amplius inter causata est nobili primo propinquius, quod est causa quod pluribus bonitatibus et nobilitatibus appropinquat : sed intellectivum pluribus nobilitatibus et bonitatibus appropinquat primo cognitivo et perfecte : et hoc est magis intellectivum quam vivum solum vel sentiens et vivens tantum : oportet igitur, quod fons et origo cognitionis vitae sit aliqua natura intellectualis.
Quæramus igitur quæ sit illa natura? cum enim primum in ordine naturae influit in secundum, et non e converso, prius autem in ordine naturae sit vivere quam sentire, et sentire quam intelligere, videtur alicui fortassis, quod primus fons omnis cognitionis esset vivum solum et non sentiens et intelligens, præcipue cum prius in ordine naturae sit per modum unius, et secundum per modum duorum, quorum unum additum est ad aliud tertium per modum trium sibi consequenter ordine naturae additorum, si sentire additur ei quod est vivere, et intelligere ei quod est sentire, eo quod sicut in libro de Anima diximus, eadem est ratio animæ quæ figurae. Sicut enim in figuris trigonum est in tetragono, ita vegetativum est in sensibili, et sensibile in intellectivo. Hoc autem erroneum esse probatur ex hoc quod numquam secundum naturam imperfectum causa est univoca perfecti : vivum autem separatum secundum esse a sensibili et intelligibili imperfectissimum est in genere vivorum, nec aliquam vita nobilitatem habet qua principium esse possit.
Adhuc in omnibus causatis univocis secundum naturam sic est, quodcumque essentialiter inest causato, hoc potentius
Amplius quæ perfectiva sunt visus, videmus omnia causari ab eo quod per seipsum et perfectissime est visibile. Omnis enim diversitas colorum causatur a luce, et diversitas colorum provenit ex multiformi permixtione opaci et terminati corporis cum diaphano, cujus per se actus est lumen. Similiter igitur ab eo quod perfectissime est cognitivum, fluit omnis cognitio, et diversitas cognitionum provenit ex multiformi obumbrativo cognitivi luminis irradiantis super ea quæ sunt cognitiva in diversitate animalium.
Ex omnibus autem his probatissimi detenninaverunt omnem cognitionem intelligibilem et sensibilem animalium effluere ab intellectuali natura perfecte et intellectualiter cognitiva. Cum enim dicatur causa prima plus influere quam secunda, hoc tradiderunt Peripateti esse verum de causa vera. Vivum autem separatum a cognitivo, causa non est cognitivi, et ideo non influit. Sed cum causa prima omnes suas bonitates influat super causatum, et bonitates in ipsa nullam habeant distinctionem et ordinem, eo quod ipsa simpliciter omnia prima habet ante causata : in causatis tamen ea quæ influuntur, ex ipsa influuntur sub ordine
<--- Page Split --->
et distinctione : et sic prius influit quod secundum ordinem intelligendi est generalius et prius, eo quod remota causalitate primi non influit aliquid secundorum, sed remota causalitate secundi adhuc influit primum. Similiter autem in causa quae est fons vitae et cognitionis, vivum non addit aliquid super alterum : quia suum vivere est suum intelligere : sed in causatis in quibus distinctionem habet vivum, vivum est in alio quasi fundamentum ipsius : quantum autem ad attributas nobilitates nihil est adeo multiplex, sicut causa prima : sed ista multiplicitas nobilitatum in causa prima nullam simplicitatem adimit, eo quod omnes simpliciter et unite has nobilitates praehabet ante causata : et ideo dicit egregie Philosophus, quod causa prima omnibus causatis suis praenominatur, et quod est dives in se, in quibus nulli causatorum datur et largitur, et est dives in aliis quae proportionaliter causatis communicat.
Timæo summum deorum ad motores cœlestium loquentem et dicentem : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vobis autem exsequi par est. » In idem autem consentire videntur quotquot animas animalium ab intelligentiis profluxas et causatas tradiderunt.
Confirmant autem isti dicta sua triplici ratione potissime, quarum una est, quod omne ultimum in ordine causatorum non exit a prima causa nisi per causas quae in medio sunt. Ultima autem causata sunt formae generabilium et corruptibilium. Mediae autem causae sunt motores orbium cœlestium, quos intelligentias cœlestes vocaverunt Philosophi. Proximum autem fundens animas est intelligentia ultimum movens orbem. Secunda ratio, quia intelligentia imprimit in animam, sicut anima in corporis animati naturam. Sicut ergo dicimus animam esse causam corporis animati et motuum et passionum ejus secundum quod est animatum : ita debemus dicere intelligentiam infimam esse causam animae cognitivae secundum quod est cognitiva, eo quod cognitio animae quaedam est resultatio luminis intelligentiae. Tertia est, quod sicut corpus animatum est sub corpore cœlesti causatum et rectum ab ipso, ita anima corporis est sub intelligentia et recta ab eo.
Quod ab intelligentia natura cognitiva sit causata, sicut dicit Plato.
His autem sic declaratis, oportet ulterius investigare quae sit illa natura, quae fontaliter effluit omnem cognitionem et vitam. Et videtur Plato velle, quod intellectualitas in homine et sensibilitas in brutis utrumque vitae principium in vegetabilibus et brutis effluat a motoribus orbium et stellarum : inducit enim in
Hujus autem contrarium videtur. Si enim cognitivum mortalium flueret et regeretur ab intelligentia ultimi orbis, vel alicujus aliorum orbium vel omnium, tunc ipsa in suis motibus et operibus cognitionis et affectus necessario subderetur motibus astrorum, eo quod omne effluens ab aliquo, continetur et restringitur ab illo in potentis operationum. Quod autem anima praecipue sub motibus astrorum restringitur, contra omnes est Peripateticos et contra Ptolemaeum. Ipsa enim et superiora in sphæris apprehendit : et ab his ad quae motus astrorum inclinat, libere avertitur, et alia advertit per sapientiam in intellectum, sicut testatur Ptolemaeus.
<--- Page Split --->
Amplius in natura ideo est ordo primi ad media, et mediorum ad ultima, quod aliquid causetur in ultimis a mediis quod a causa prima non sit perfectum. Et dico de his causatis qua nomine suo important aliquam nobilitatem : aliter enim ex ultimis ad media non esset recursus ad primum : et hoc esse non potest, cum omne quod est, aliquam bonitatem causae primae desideret, et propter illam agat quidquid agit. Sive ergo dicamus media aliquid agere in ultimorum productione, sive non, semper bonitates ultimorum principaliter et efficaciter sunt a causa prima, et ea qua intermedia sunt, operantur ut instrumenta si quid ad ea operantur.
Amplius autem in lumine quod est universalis causa colorum, videmus quod licet ultimos colores constituat per commixtionem priorum, tamen omnis constitutio coloris per naturam perspicui parcipantis lumen tamquam prima colorum hypostasis : et quidquid aliquis color de natura habet coloris, ab ipso habet, et si quid aliud est in ipso, potius est de privatione naturae coloris quam mereatur dici coloris essentia.
Omnino igitur eodem modo cum primum effluit bonitates sua super media et ultima, si aliquid esset a mediis influxum super ultima, tamen constitutio ultimorum non erit nisi ex participatione bonitatum primi : et si quid aliud est in eis, est aliquid privationis : et haec sententia optimorum fuit sapientium Graecorum Theophrasti et Dionysii et aliorum Philosophorum. Adducebant autem simile de lumine solis, quod infundit se aeri limpido et nubibus terrenis diversis : quod licet ab aere sit in nube, et a nube sit in terra, tamen quia media non dant nisi quod a sole receperunt, totum solis est quod est in ultimis : et si in mediis et ultimis distet lumen a limpiditate solis, hoc potius privationis materiae est, quam alicujus causae hoc efficientis.
His igitur consentientes, dicimus quod cum Plato dicat, quod proprium cele-
stium sit exsequi bonitates primi, et sementes substantiarum cognitivarum hoc modo consequuntur quod instrumenta inducunt ea quae sunt in arte artificis illa instrumenta moventis : et constat quod instrumenta moventis ea non faciunt ea ex suo proprio aliquo influxo. Est enim in omnibus intelligentiis ordo formarum practicarum, quae per ipsas in materiam generabilium descendit, et sunt formae in omnibus eaedem, sed in inferioribus magis et magis determinatae, sicut forma lucis eadem in sole et in aere et nube et corpore determinato : licet lumen secundum quod magis descendit a sole, magis et magis coarctetur et determinetur ad naturam coloris. Eodem autem modo est de forma artis in mente artificis quam exsequitur manus, et cadit in instrumentum, et suscipit ferrum, quae proportionaliter in omnibus est eadem : et tamen magis determinata ad materiam in manu, quam in mente artificis, et magis in malleo quam in manu, maxime autem in ferro est determinata, eo quod ferrum materialiter suscipit eam. Et esset hoc in multis simile intelligentiis et causae prima et materiae generabilium, si manus intellectum haberet et malleus, quo conceptam formam a mente artificis explicarent et exsequerentur. Unde sicut nihilominus tali existente hypothesis in arte omnia erunt a mente artificis, sic omnia in praehabitis sunt a causa prima, licet intelligentiae quasdam bonitates explicent : et per motum cœelestem inducunt in materiam. De his autem plenius est tractare primi Philosophi. Ad propositum enim sufficit quod inductum est : quotquot tamen posteriorum Philosophorum animas ab intelligentiis causatas et profluxas esse tradiderunt, hunc modum fluxus qui dictus est, intellexerunt : et hac de causa et animam imprimi ab intelligentia posuerunt, et eam esse stramentum intelligentiae et subjectum illumiinationibus ejus, in hoc verum utique dicentes, sicut ostendunt divinationes somniorum et alia multa, de quibus in
<--- Page Split --->
aliis libris erit tractatus. Propter quod etiam in libro de motu cordis, anima illuminationum quae sunt a primo, secunda revelatione dicitur esse perceptiva.
Per ista etiam quae dicta sunt, satis patet qualiter motores inferiorum sphærarum fundant, et qualiter non : prima enim et tota fusio animæ et omnis naturæ est a prima causa. Inferiores autem orbes operantur organice determinando et inclinando naturas ad materiam. Propter quod Plato dicit, quod in quolibet orbe anima aliquid accipit, memoriam in orbe Saturni, et alias in aliis, sicut in primo de Anima determinavimus. Et secundum hunc modum essentia animæ a prima causa tota et sola : applicatio autem et determinatio ad corpus est ab aliis instrumentaliter primæ causæ deservientibus : et quoad hoc regenda in illuminationibus, et movenda motibus temporalibus, subjicitur intelligentiis aliorum orbium : et quia sic totus cœli concentus refertur ad causam primam, ideo melius intelligentes Philosophi totum unicum motorem dixerunt habere, et inferiores motores ad sphæras dixerunt esse virtutes et membra primi cœli et sui motoris. De his autem in secundo Cœli et Mundi fecimus mentionem 4. Erit autem de his perscrutatio completa in prima philosophia.
CAPUT V.
Unde provenit generum animæ diversitas, et vegetabile scilicet, et sensibile, et intellectivum ?
Consequens autem dictis est ut modum descensus animarum determinemus. Cum enim prima causa fundens luce sua animas sit natura una simplex intellectualis, videbitur mirum qualiter multa sunt genera animarum, vegetabile scilicet, et sensibile et intellectuale. Non enim hoc accidere potest ex motoribus intermediis : eo quod omnes illi intellectuales a Philosophis esse traduntur. Nec est verum quod dicit Pythagoras, omnes animas esse intellectuales, et omnia corpora esse animata : nec motus sensus vel intellectus posse exsequi inquit animam in quibusdam corporibus ob materiæ gravitatem. Lapis enim, ut ait, animatus est : sed propter terrestreitatem est in ea oppressa anima, ne ostendat motus vegetationis, vel intellectus, vel sensus. In plantis autem propter minorem terrestreitatem ostendit et operatur anima vegetationem, sed non sensum. In brutis autem minus terrestribus operatur unum vel duos vel omnes sensus, sed non intelligere. In humano vero corpore
<--- Page Split --->
quod minus omnibus terrestre est, et incomplexione maxime recedens ab excellentia contrariorum, omnes complete habet anima operationes.
Hoc enim esse non potest, cum natura numquam deficiat in necessariis. Si enim fuisset anima perfecta sensibilis et intellectiva in lapide vel planta, dedisset utique natura organa lapidi et planta, quibus sensibilis explicare posset operationes animae sensibilis, et intellectualis.
Adhuc autem omnis diversitas materia est propter diversitatem formae, sicut prius saepe in expositis libris est probatum. Quomodo ergo dici potest, quod in omnibus corporibus, quae valde figuris differentia sunt et quantitate et natura, sit idem genus animae.
Nec conveniens est ratio Platonis dicentis, quod secundum merita materiae infundantur formae : quia secundum hoc materialis diversitas esset causa diversitatis formarum, cum hoc non sit verum, eo quod materiarum diversitas non est causa sed signum diversitatis formarum. Si enim diceretur esse causa, tunc oporteret quod materia esset ante formam secundum naturam et intellectum, et esset causa formae : quae omnia absurda esse non dubitat quicumque bene instructus est secundum ea quae probata sunt in physicis libris.
Remanet ergo quaestio unde provenit animae generum diversitas, vegetabile, sensibile, et intelligibile ? ab uno enim eodem modo se habente non potest esse nisi unum, secundum quod communiter omnes Philosophi tradiderunt.
Sed quaestio haec citius solvitur, si consideretur subtiliter secundum quem modum largitiones naturarum a prima causa procedunt. Omnes enim forma e ab ipso totius universitatis natura largiuntur : quae autem magis ab ea elongantur, eo magis nobilitatibus suis et bonitatibus privantur : et quo minus recedunt, eo magis nobiles sunt et plures habent bonitatum potestates et virtutes : et sicut in Physi is diximus, quae in ipsa indis-
tincta sunt, procedentia ex ipsa distinguuntur secundum esse et essentias et species diversas : sicut radii a sole venientes in aera et vitrum clarum et vitrum coloratum, diversum esse et diversas species accipiunt. Et secundum hunc modum provenit diversitas : eo quod unum fluit ab unico per diversa organice ipsum explicantia, et in diversa ab ipsa informata, sicut etiam in parte determinatum est in octavo Physicorum. Et sunt gradus dissimilitudinis in hoc descensu : quoniam descendens vitae principium, quod est anima, usque ad corpus compositum ex contrariis organicum, cujus complexio proportionatur aequalitati cœeli, manet nobilem habens operationem divinam et intellectualem et animalem : eo quod ipsum est formans, alias generans ea quae illis reformantur : eo quod nihil generat aliud, nisi per divinum aliquid quod est in eo : intellectualem autem, eo quod operatur non utens corpore : animalem autem, eo quod organico utitur corporeo : sed tamen suum intellectuale obumbratur in eo quod est inquisitivum, non certum sicut est intellectuale intellectualum coelestium non obumbratum ex turbationibus corporum. Recedens autem amplius in regione dissimilitudinis amplius obumbratur, ita quod intellectuale amittat in toto retinens solam sensibilium cognitionem. Adhuc autem amplius distans retinet solam infimam potestatem animae, quae est vegetare, et hujusmodi. Exemplum est a lumine recedente a sole in aerem limpidum et nubem subtilem et corpus coloratum albo colore vel nigro vel rubeo : hoc enim paulatim et paulatim clauditur, et vim suae potestatis plus et plus amittit, donec venit ad privationem : in omnibus in quae procedit, habet diversum esse et speciem : nec est unum nisi secundum processionem ab uno primo luminis fonte : et quia hic per omnia similis est processio formarum a causa prima, ideo Plato dicit formam primam esse unicam, et ex ipsa unius ideo omnia
<--- Page Split --->
fieri. Sed et Democritus et Leucippus omnia dicebant esse unum et idem fieri diversitatem ordine et compositione.
Errabant autem ambae sectae : quia quod est unum processione ab uno simplici et multa secundum esse et figuram, tamen secundum relationem ad primam causam efficientem unicam est unum : et si considerentur naturae animarum et formarum secundum hoc esse diversum, tunc sunt propriae naturae animarum et formarum, et diversitas materiae est propter ipsas, et non e converso, et sunt dantia esse materiebus : et haec consideratio proprie earum est : et sic diffiniuntur et sciuntur secundum quod Isaac dicit in libro Diffinitionum, quod videlicet anima rationalis producitur in umbra intelligentiae, et anima sensibilis in umbra rationalis, et anima vegetabilis in umbra sensibilis, et natura cœeli in umbra vegetabilis : quoniam essentia dans esse procedit a causa prima : et sic cum distans per similitudinem accipitur, erit simplicissima in esse et potissima et nobilissima et universalissima natura quidem secundum abstractionem : sed secundum quod dicimus, quod universalius causat et pluribus influitur, propter quod haec essentia est vegetabilis, intellectualis, causativa, motiva, et plures alias habens potestates bonitatum : et quoad haec omnia datur primo causato, quod est ens intellectuale causativum motus orbis. Haec autem essentia descendens privatur simplicitate et potestate plus et in plus, sicut dicimus usque ad ultimum ens quod minimam accipit entis differentiam et potestatem : et haec privatio est ejus obumbratio vocata a Philosophis. Ex hoc patet verus intellectus ejus, quod omnia sunt ex ipsa unius idea : et qualiter idea in prima causa est unica non habens pluralitatem nisi processu et vicinitate causatorum. Non enim est verum quod vita in prima causa sit separata ab esse, sed a simplici esse primi simplex essentiae est emanatio. Et sicut esse primi unum est et cognitivum
et motivum, ita est in eisdem potestatibus essentia emanans, quamdiu non obumbratur per distantiam dissimilitudinis.
Ex quo tria corollaria habentur. Unum, quod ubi est esse intellectivum et sensitivum et vegetativum et motivum, ibi est una essentia et substantia simplex, sed multiplex in potestate, utrumque horum habens ex propinquitate sui processus ad primum a quo processit. Secundum est, quod si aliqua forma substantialis sit motiva sui subjecti secundum locum, habet ex convenientia cum primo, quod movet secundum locum immobilis existens, et non ex hoc quod sit compositum, sicut quidam Latinorum asserebant. Tertium, quod necessario non recedens longe a primo per privationem nobilitatum, sicut intellectuale manet separatum et perpetuum : recedens autem longe, permiscetur, et mortale et corporale efficitur.
Ex his scitur qualiter animalia movent se, non alia, et qualiter anima intellectualis non est actus corporis, nec corrumpitur corrupto corpore, sicut mentiens dixit Alexander.
<--- Page Split --->
Ex quo constat mentitum esse eum qui scripsit librum Fontis vitæ ' , quem quidem de materia et forma vocant : quia ipse videtur velle, quod ex natura materiae habet intellectus potestatem omnia intelligendi. Dieit enim, quod materia prima est quæ potentia est omnia : et quo plus determinatur formis, eo plus clauditur et determinatur potentia ejus : quoniam si addatur primæ materiae hæc forma quæ est intellectualitas, tunc non est amplius in potentia ad intellectualitatem, sed ad omnia alia. Et si addatur ei forma sequens quæ est corporeitas, tunc iterum determinatoris potentiae : et ideo tunc non erit in potentia ad intellectualia. Si autem corporeitati additur contrarietas, non erit in potentia tunc nisi ad ea quæ in potestate sunt contrariorum : et hæc sunt formæ generabilium et corruptibilium.
Hoc enim dictum erroneum est et omnibus Peripateticis : nullo enim modo intellectus est potentia omnia sicut materia prima est potentia omnia : quia formaè individuæ secundum esse materiale non separatum sunt illæ quæ sunt potentia in materia 2. Formæ autem quæ potentia sunt in intellectu, sunt universales separatae ab individuantibus, et præcipue a materia, non hic et nunc, sed ubique et semper existentes.
Adhuc autem materia non facit formas esse in seipsa per aliquid quod sit ejusdem naturae et generis cum materia. Intellectus autem habet aliquid sui, intellectum videlicet agentem, qui facit formas esse in anima intellectuali.
Adhuc autem intellectus qui potentia est omnia intelligibilia, se habet ad ea sicut tabula rasa : et hoc modo non habet se materia ad formas universales quæ potentia sunt in ipsa. Amplius materia nihil horum intelligit quæ potentia vel actu sunt in ipsa 3 : intellectus autem in-
CAPUT VI.
Utrum intellectualitas animæ sit materia, vel ex fluxu a causa prima ? Facile autem nobis est determinare de natura intellectualis animæ : quoniam naturam habet hanc ex hoc quod est processio a causa prima, emanans autem non usque ad permixtionem materiae : et ideo adhuc a quibusdam sapientibus nostra legis imago Dei dicitur. Ex hujus enim assimilatione causæ primæ habet intellectum universaliter agentem, qui sicut lux est separata, sicut in tertio de Anima convenienter est ostensum. Ex hoc tamen quod hæc natura appropriatur corpori organico physico, natura sua in- intellectualis parum mergitur, et ideo ha- bet intellectum possibilem accipientem ab imaginatione et sensu : et cum natu- ra hæc separata et non mersa in mate- riam secundum se, oportet quod sit uni- versalis : et ideo est anima universaliter omnium cognitiva intellectualiter, et non quorumdam solum : quia quædam non efficiuntur determinata nisi per ma- teriam : intellectum autem diximus esse separatum. Cognitiva autem sensibilis quæ est actus organi materialis, non est acceptiva nisi quorumdam, sicut satis in libro de Anima est determinatum.
<--- Page Split --->
telligit universa. Hæc omnia hic breviter tanguntur : quia in libro de Anima 1 hæc intentione exquisita sunt et probata.
Unde licet nos in natura animæ ponamus aliquid potentiale et aliquid quod est actus illius, non tamen possumus dicere, quod potentiale quod est in ipsa, materia prima sit : quia non habet proprietates ejus : sed multo congruentius dicitur, quod cum anima intellectualis esse nobile separatum retineat quod ex parte illa qua attingit continuum et tempus, efficitur possibilis : et ex parte qua omnimode manet separata, est activa et perfectiva ejusdem possibilitatis. Cujus congruum exemplum dicit Avicenna in flamma adhærente aridis lignis cremabilibus. Illa enim in ea parte quae adhæret lignis, est aliquantulum fumosa : in ea autem parte qua evolat in aerem purum a lignis distans, est plena luce illustrans aerem, et etiam partem fumosam ejusdem flammae. Sic enim est de anima intellectuali : eo quod ipsa aliquo modo sit perfectio corporis, et tamen separata : et ideo ex parte qua inclinatur ad corporeas virtutes organorum quæ sunt imaginatio, accipiens continuum, et sensus accipiens temporale et transmutabile, quasi fumosa est, et efficitur in potentia intelligentia, et non in actu : sed ex parte separata est in actu lucis perfectae.
Hæc autem dimittantur nunc : quia, ut diximus, in libro de Anima sunt pertracta : sed hoc est quod intelligitur ex dictis, quod essentia emanans a prima causa, plenam habet virtutem vita et cognitionis et motus per hoc quod emanat ex ipsa quae est fons vita et cognitionis et motus : et hoc essentialiter retinet nisi obumbretur per distantiam dissimilitudinis a causa prima, cum essentia prima quae dat esse rationalibus et intellectualibus, non abierit in dissimilitudine lon-
gissima : ideo erit vita et cognitionis principium et motus in omnibus : et hoc est principale quod hic intendimus distinguere vel investigare.
CAPUT VII.
Utrum natura intellectualis sit universalis vel particularis secundum actum : quia non est dubium, quin sit universalis secundum aptitudinem, cum sit forma.
Quæreret autem fortasse aliquis, utrum hæc essentia divina quæ vocatur natura intellectualis, sit universalis vel determinata et particularis seu individua? de hoc enim licet in libro de Anima determinatum sit, oportet tamen et hic interponi : quia aliter naturam intellectualium ad plenum scire non possumus. Fuerunt autem nonnulli Peripateticorum, qui hanc naturam esse universalem dixerunt et perpetuam : et potissimae rationum suarum sunt tres, quarum una est : omne quod suscipit aliquid, suscipit illud secundum sua propria naturae potestatem : intellectus autem in se recipit universale, neque est universale secundum quod hujusmodi nisi in intellectu : oportet igitur quod natura intellectus sit universalis : quia si esset individua, individueretur omne id quod est in ipso :
<--- Page Split --->
omnis enim forma individuatur per individuitatem sui subjecti in quo est. Secunda ratio est, quia natura intellectualis est separata substantia a materia : omnis autem individuitas est per materiam : et ideo intellectum dixerunt universalem. Tertia autem est, quia si esset individuus, non esset individuus nisi ad materiam propriam : et tunc sicut visus qui conjunctus est cuidam materiae propriae, non recipit nisi proportionata illi materiae et non alia, ita intellectus non reciperet nisi quaedam materiae suae proportionata et non reciperet omnia. Hoc autem falsum est. Ergo ipse intellectus non est individuus. Nec stare potest, quod dicatur duplex esse materia : una spiritualis, et altera corporalis, et quod ad materiam spiritualem individuetur intellectus : quia illa materia spiritualis non efficitur propria intellectus nisi per aliqua appropriantia eam : et tunc redit idem quod prius, quod scilicet suae complexioni non proportionatum non cognoscet intellectus. Nec potest dici, quod omnia proportionata sint tali compositioni : quia nullum est proprium nisi per ea quae non conveniunt alii. Multa igitur alia erunt suae propriae compositioni non proportionata, et hoc non cognosceret intellectus. Et haec potissima rationum est, quare Abubacher et Averroes et multi alii intellectum universalem esse posuerunt, nec appropriabilem nobis nisi per imaginationem et sensum, sicut diximus in libro de Anima.
Si autem intellectus universalis dicatur esse et in omnibus animalibus essentialiter idem, sequuntur multa absurda, de quibus in libro de Anima fecimus mentionem : et ideo nobis videtur, quod intellectualis natura sit in genere suo, sicut sol in genere corporum. Scimus enim solem esse unum numero individuum, et lucem quae in eo est, dupliciter esse consideratam. Si enim consideretur prout in eo est, est forma solis una numero. Si autem accipiatur prout ab eo est emanans, sic est universaliter illumi-
nativa omnium diaphanorum, tam perviorum quae facit esse lucida, quam non perviorum quae facit colorata, sicut in primo libro de Sensu et Sensato determinavimus : et hoc modo considerata multa agit et facit.
Cum autem dicat Philosophus intellectum esse sicut lucem, videtur intellectus prout est aliquid naturae animae esse individuus : et tamen prout emittit actiones intelligendi, esse in virtute universali : et hoc modo universalia sunt in ipso : quia sic est abstractivus et denudativus formarum, sicut lux corporalis colorum, licet individuus ponatur secundum quod est forma hominis, tamen secundum suam potestatem et quantum est potentia lucis spiritualis, universalis est. Haec etiam universalia non sunt in intellectu quasi forma in materia vel accidens in subjecto : ens enim in anima potius est intentio rei quam res : et ideo sicut non individuatur color per esse quod habet in luce corporali, neque etiam specificatur, eo quod esse in luce convenit omni colori secundum quod est in actu color, ita intentio rei non specificatur neque individuatur per hoc quod est in luce incorporea intellectuali, sed manet universale : et in hoc est cognitio secundum congruentiam intellectus et facultatem, sicut visus secundum actum est secundum congruentiam lucis corporeae et facultatem. Quod autem dicat naturam intellectualem esse separatam, in libro de Anima per multa est expositum : et ideo hoc praetermittendum.
Quod vero tertio objicitur, non concludit, nisi nos poneremus quod cognitio universalis esset in intellectu secundum quod ipse est individuus. Hoc autem non est concedendum : quia sic absque dubio sequeretur quod non cognosecret nisi quae essent secundum congrentiam suae compositionis. Nos enim in dicto libro diximus, quod tripliciter homini unitur intellectus. Uno scilicet modo ut natura dans esse : et sic est individuus. Alio modo ut potentia per
<--- Page Split --->
quam est operatio intelligendi : et sic est virtus universalis. Tertio modo ut forma acquisita ex multis intelligibilibus, sicut planius tractatum est de intellectu agente qui non unitur contemplativis ut agens tantum, sed ut beatitudo eorum est, quando perveniunt ad hoc quod in eis est ut forma : et secundo et tertio modis secundum prudentiam et sapientiam dictus intellectus non inest æqualter omnibus hominibus, sed aliis plus, et aliis minus, et aliis fortassis nihil inest de intellectu.
CAPUT VIII.
tiplicitati potentiarum quæ sunt in motore. Propter quod etiam contingit, quod intellectualis anima multiplicior est quam forma lapidum vel mineralium, et sic de aliis : quo autem tales naturae sunt magis separatae, eo magis dictæ sunt formæ, sicut Antiqui dixerunt. Propter quod etiam Platonici formas omnino separatas asseruerunt : et quo magis erant conjunctæ materiae, eo minus dicebantur formae, sed materia immersas magis placuit eis imagines appellare, sicut tradit Boetius in libro de Trinitate.
Propter quod patet naturam intellectualem verius esse formam omnibus aliis formis consequentibus, eo quod maxime est separata : et quoad hoc fluunt ab ipsa luces separatae incorporea secundum quas efficitur potens ad omnia cognoscenda, quae obscuritate materia et privationis et materialium conditionum tenebris sunt abstracta et absoluta. Cum autem sit vicina causa prima multis similitudinibus ei, habet potestates plurimas qua sunt naturales proprietates et potentiae ipsius, sicut supra diximus : quae tamen nec sunt idem quod ipsa, neque una potestatum suarum est idem cum alia, quia in hoc distant a prima causa quae idem est cuilibet sua potestati, et quælibet suarum potestatum est idem alii : et cum tam multa sunt potestates ipsius, est ipsa secundum seipsam, et non per commune accidens operativa multorum : et in hoc differt a forma qua simpliciter est natura et forma corporis et actus materiae corporalis tantum, secundum quam corpus naturale non operatur nisi unum solum. Adhuc autem in his partibus una potestatum tanto excellentior est quam alia, quanto fuerit separatior : et ideo potentior est intellectus quam sensus communis, et sensus communis potentior quam proprius, et sensualis natura potentior quam vegetabilis : et eodem modo invenitur in omnibus aliis.
In quo summatim colligitur natura intellectualis animæ.
Ut autem capitulariter perstringantur ea quae dicta sunt, diximus cum Areopagita Dionysio, quod « omnis natura procedens a causa prima tanto simplicior est et nobilior et in potestate multiplicior, quanto fuerit illi intimior per indistantiam similitudinis : et e regione e contra quanto fuerit distantior per dissimilitudinem, tanto est materialior et ignobilior et paucioris potestatis. » Hoc autem sapientissimi Peripatetici demonstraverunt ex cœlo octavo, quod quantæ fuerit multiplicitatis, ostendit multiplicitas suarum stellarum. Et cum illa multiplicitas sit in eo quod movetur, oportet quod respondeat per congruentiam mul-
<--- Page Split --->