TRACTATUS II
DE TRANSMUTATIONE ELEMENTORUM.
CAPUT I.
De transmutatione elementorum.
Text. et com. Quoniam autem prius hoc in tertio Cæli 24. et Mundi determinavimus, quod corporibus simplicibus est generatio, et ex invicem unum cum alio : et quoniam hoc etiam dicit nobis sensus, quia nos videmus quod unum generatur ex alio : quia nisi ita esset, non esset alteratio in terra, cum videamus quod alteratio secundum passiones tactus est inter ea, sicut prius diximus : et ipsæ passiones intensæ transmutant substantiam earum ad invicem : quoniam, inquam, ita est, nunc dicendum est quis modus sit eorum transmutationis ad invicem, et utrum possibile est quod omne elementum ex omni elemento generetur, vel utrum possibile est, vel non possibile quod aliud generetur ex alio. Manifestum est quod omnia innata sunt elementa ad invicem transmutari. Diximus enim quod generatio est præcipue simplicium corporum ex contrariis in contraria : omnia autem elementa habent contrarietatem ad invicem : quare diffe-
rentiæ eorum sunt contrariæ. Alia autem in una qualitate habent contrarietatem, sicut aer et aqua. Aer enim est calidum et humidum corpus : aqua autem frigida et humida. Quapropter quidem universaliter est manifestum, quod quodlibet elementum ex quolibet elemento generari natum est, cum omne omni sit contrarium aut in utraque qualitate, aut in altera.
CAPUT II.
Qualiter unum in quodlibet transmutatur quod habet symbolum cum eo.
Quoniam autem in universali diximus, Text. et com. 25. secundum unumquodque in particulari non est difficile videre, scilicet quomodo quodlibet transmutatur : sed tamen differunt in hoc, quod unum citius mutatur in aliud quam aliud, vel unum difficilius transmutatur in aliud quam aliud. Quæcumque enim habent symbolum ad invicem, hoc est, convenientiam in altera qualitate, horum velox est ad invicem transmutatio : quæcumque autem non habent ad invicem symbolum, sed discon-
<--- Page Split --->
veniunt in utraque qualitate, horum transmutatio ad invicem tarda est: et hoc est ideo, quia facilius est transmutare unum quam duo. Verbi gratia, ex igne quidem erit aer, altera qualitate transmutata. Ignis enim est corpus calidum et siccum: aer est corpus calidum et humidum: quapropter si vinectur siccum ab humido, ignis erit aer: si autem e converso humidum vinectur a sicco, ex aere erit ignis. Rursus ex aere erit aqua si vinectur calidum a frigido: si autem e converso frigidum vinectur a calido, tunc ex aqua erit aer: quia aer est calidus et humidus, aqua est frigida et humida. Terra est frigida et sicca: ergo dominante humido super sicco terra erit aqua. Et rursus, quia ignis est corpus calidum et siccum, terra autem frigida et sicca, si corrumpatur frigidum, erit terra. Quapropter manifestum, quod elementorum habentium symbolum ad invicem est in circuitu generatio: quia ex igne aer, et ex aere aqua, et ex aqua terra, et ex terra ignis. Hic modus transmutationis est facilis, quia illis elementis quæ sunt deinceps in loco, est symbolum in altera qualitate.
CAPUT III.
Quare non habentia symbolum ad invi- cem ad se transmutantur.
- et, et com. Ex igne autem et aqua, et ex aere et terra, et rursus ex aqua et terra ignem et aerem contingit quidem generari, sed difficilius quam ex illis plurima oportet transmutare: et hoc contingit tarde et difficilius. Si enim aqua erit ignis, opor-
tet corrumpi frigidum aquæ et humidum: et rursus si ex terra erit aer, oportet vinci frigidum et siccum terræ: similiter autem est si ex ambobus similiter, si ex igne et aere erit aqua et terra, necesse est quod ambo transmutentur: unde hæc generatio erit tardior.
CAPUT IV.
Qualiter ex duobus generatur tertium, et qualiter non.
In his autem quæ non habent symbo- 27. tum ad invicem, faciliter contingit generari ad invicem tertium, scilicet ex duobus, si utrumque elementi altera qualitas corrumpat: sic enim ex igne quidem et aqua erit terra et aer: et e converso ex aere et terra ignis et aqua: quando enim corrumpetur aquæ quidem frigiditas, ignis autem siccitas, aer erit: relinquitur enim tunc aquæ quidem humidum, ignis autem calidum: et hæc generatio ad oculum videtur in evaporationibus quæ fiunt igne agente in aquam. Quando autem in eadem actione ignis in aquæ vincitur quidem calidum, aquæ autem humidum, terra generatur, quia relinquitur ignis quidem siccum, aquæ autem frigidum. Similiter autem ex aere et terra generatur ignis et aqua: quando enim aeris corrumpitur calidum, terræ autem siccum, erit aqua, quia relinquitur ex aere humidum, et ex terra frigidum. Quando autem corrumpitur aeris humidum, terræ autem frigidum, generatur ignis, relinquitur enim hujus calidum, hujus autem siccum 1.
- Ex duobus elementis summe contrariis tertium generari non potest.
Ex aqua Ignis Corrupto Humido Et terra Frigido Ex aqua Aer Corrupto Frigido Et igne Frigido
Ex aere Aqua Corrupto Calido Et terra Terra Sicco Ex aqua Humido Et igne Calido
<--- Page Split --->
Text. et com. Hæc autem generatio ignis concessa 28. est ab omnibus, quia in sensu apparet : quia in lignis in quibus est humiditas aerea, generatur flamma quæ est etiam maxime ignis inter ea quæ igneæ naturæ sunt apud nos: flamma autem nihil aliud est nisi fumus accensus : fumus autem est ex terra et aere : est enim humiditas aerea expirans et secum trahens partes terræstres ignitas : propter quod denigrat ea quæ tangit.
CAPUT V.
Quod nullum quatuor elementorum est subjectum in transmutatione eorum ad invicem.
Text. et com. In hac tamen generatione notandum 29. est, quod semper est necesse vincere alteram activarum qualitatum, et alteram passivarum : quia aliter non esset conjunctio possibilis. In elementis autem quæ sunt per convenientiam immediatam in loco, et habent symbolum, talis generatio esse non potest, scilicet quod ex duobus altera qualitate in utroque corruptis, tertium generetur : quia relinquuntur aut eadem, aut contraria : ex neutra autem talium conjunctionum contingit generare corpus elementale. Verbi gratia, si ignis quidem corrumperetur siccum, aeris autem humidum, relinquerentur contraria humidum et siccum : et ex illis nulla est conjunctio possibilis. Similiter autem etiam est in aliis habentibus symbolum : quia in talibus quæ habent talem consequentiam in loco, et est inter ea consequentia qualitatis, una qualitas est eadem, et altera contraria.
Inspiciemus autem adhuc de ipsis, et Text. et 31. quaeremus an aliquod quatuor elementorum actu sumptum secundum suam formam sit subjectum in transmutatione ad invicem, ita quod sit salvatum essentialiter in utroque terminorum transmutationis, et in ipsa transmutatione, sicut materia : si enim aqua aut aer aut aliquod aliud elementum, sicut videtur quibusdam Antiquis, est materia naturalium corporum omnium, tunc necesse est quod tale corpus sit aut unum, aut duo, aut plura, scilicet tria, vel quatuor, sicut diversi Philosophi primi sunt opinati. Quod autem omnia sint materialiter unum aliquod elementorum, non est possibile : verbi gratia, quod sint omnia aer, aut quod sint omnia aqua, aut ignis, aut terra, quia transmutatio est in contraria. Si enim dicitur quod aer, qui est omnia, permanet secundum formam et rationem in tali transmutatione, subjectum salvatur in tota transmutatione: sed talis transmutatio est alteratio et non generatio : ergo non fit generatio ad invicem elementorum, quod est contra supra probata. Simul autem cum prædictis videtur, quod aqua non sit similis potentia aeri, aut aliud elementum per omnia simile alii elemento : oportet ergo quod sit aliqua contrarietas inter ea et differentia, et illius contrarietatis unum elementum habebit partem unam, et aliud elementum habebit partem aliam . Verbi gratia, si ignis et aer contraria sunt secundum calidum et frigidum, habebit ignis calidum, et aer frigidum : quando
<--- Page Split --->
ergo fit transmutatio aeris in ignem, siquidem manet aer in tota transmutatione, tunc etiam manet aeris frigiditas : et tamen ex igne in aquam transmutatur, et erit ei frigiditas : ergo tunc erit frigidum et calidum : ergo contraria erunt in eodem, quod est impossibile.
Et non potest aliquis respondere ad praedicta dicens , quod aer quando fit ignis, dicitur non fieri ignis : quia assumit speciem ignis, sed erit aer calidus : et similiter quando ex igne fit aer, remanet aer calidus : quia si hoc esset verum, sequeretur idem quod prius, scilicet quod generatio elementi ex elemento esset alteratio : quia aer frigidus, et aer calidus non differunt nisi per accidens : et hoc facit alterationem. Praeterea cum ex igne fit aer : vel e converso, si utraque forma inest, scilicet ignis et aeris, sicut dicit ista opinio, erit idem calidum et frigidum. Si concedatur ignem et aerem differre per calidum et frigidum, quia transmutatio est in contraria : ergo aeri inerit calor ignis, et aer de se est frigidum aliquid : ergo calidum et frigidum sunt in eodem simplici, quod est contrarium et impossibile : ergo impossibile est quod aer sit ignis calidus, aut ignis sit aer calidus, sicut dicit adversarius. Ex quo ergo illa sunt impossibilia, oportet quod ambo elementa, scilicet ignis et aer, habeant aliquid quod commune sit in eis, quod essentialiter est in ambobus : et haec est communis materia quae potentia est utrobique. Et eadem ratio est de aliis elementis. Nullum ergo elementorum materia est ad alia elementa, sed materia eorum est una, quae potentia est unumquodcunque.
CAPUT VI.
Quod medium inter elementa non potest esse materia elementorum.
Similiter probatur quod medium corText et com. 32. pus inter ignem et aerem, quod sit grossius igne et subtilius aere, vel etiam medium inter ignem et aquam, quod sit subtilius aqua et grossius aere, non potest esse elementum : tale enim medium sic vel ita sumptum quidam Philosophi elementum et materiam omnium esse ponebant, et dicebant ipsum esse omnia : quia non videbatur eis esse aliqua forma substantialis rerum, aut erit cum contrarietate elementali prima, aut sine ea. Si autem est cum contrarietate prima alicujus elementi, ipsum erit illud elementum cujus contrarietatem habebit , scilicet ignis vel aer : quia cui convenit propria passio, illi convenit habere qualitates alicujus elementi simplicis : oportet quod ipsum cum elemento sit ejusdem speciei : ergo non erit medium inter ea : quod est contra hoc quod positum erat. Si autem dicatur, quod medium illud corpus non habet contrarietatem elementalem, sed est privatum ea contra id quod privatio non est in materia nisi secundum alterum contrariorum : quia aliter materia elementorum esset a forma separata, quod supra improbavimus : ergo illud medium non convenit unquam esse solum sine contrarietate , sicut quidam inquiunt , quod medium corpus est quoddam infinitum non habens qualitatem aliquam et omnia comprehendens . Similis autem ratio est, quodcumque horum mediorum esse materia elementorum supponatur : ergo aut nihil tale est medium, aut ipsum est aliquod talium elementorum, quod est contra positionem.
<--- Page Split --->
Si ergo non potest esse quod omnia prima sint quatuor corpora supra enumerarata vel enarrata, resumamus ergo et dicamus, quod ista quatuor corpora aut sunt semper manentia in formis suis et intransmutabilia ad invicem, aut ipsa transmutant se invicem, aut omnia se transmutant, aut quaedam: et si quaedam sic, non sicut Plato scripsit in Timaeo, quod terra, propter latitudinem suorum triangulorum, non transmutatur.
Quoniam autem necesse sit omnia elementa ad invicem transmutari, determinatum est prius : et iterum ostensum est quod non æque cito transmutatur quando unum fit ex alio, quia ea quæ habent symbolum, citius generantur ex invicem, non autem habentia symbolum tardius : si enim in elementis est contrarietas una tantum, necesse est esse duo elementa : quia unum solum simul non potest esse in duobus contrariis, et materia tunc erit medium duorum, quia de uno contrario transmutatur in aliud. Sed, quia nos videmus quod plura elementa sunt quam duo, necesse est quod duæ sint contrarietates ad minus : duabus autem existentibus contrarietatibus, necesse est non tria, sed quatuor esse elementa, sicut et in ipsis rebus apparet : tot enim sunt possibiles conjunctiones primarum qualitatum : cum enim sex sint conjunctiones, duas impossibile est fieri, quia contraria ad invicem non conjunguntur : et de his dictum est prius.
CAPUT VII.
Et est digressio ostendens, quod primae qualitates non sunt substantiales formae elementorum.
Est autem advertendum, quod licet primae qualitates designant elementorum materiam, et dicantur primæ elementorum differentiæ, ita quod elementa differant, et in numero ponantur penes conjunctiones ipsarum : non tamen sunt substantiales formæ earum : quia dicit Aristoteles quod forma substantialis nec activa est, nec passiva. Iste autem qualitates (sicut supra ostendimus) activæ sunt et passivæ1. Adhuc autem secundum ostensa elementa in mixto manent secundum primum esse, et non manent secundum liberum actum qualitatum primarum. Et ideo non sunt qualitates primæ formæ esse substantiales elementorum. Adhuc autem, sicut patet in omnibus, quia nihil est forma substantialis unius, et accidentalis alterius : unde cum iste qualitates activæ accidentia sint corporibus complexinatorum et mixtorum, non possunt esse formæ substantiales elementorum. Nec approbo distinctionem quam quidam dederunt, quod iste qualitates dupliciter dicantur. Est enim calidum simpliciter, et calidum non simpliciter, ut dicunt. Et calidum forma est substantialis quæ non est activa : et calidum non simplex est complexionale activum. Et similiter dicunt de aliis tribus qualitatibus. Apparet etiam statim hoc esse falsum, cum sine ratione dicatur. Præterea nobis nihil manifestatur de calido simplici, sed de frigido : naturalia autem ma-
<--- Page Split --->
nifesta sunt. Adhuc autem nulla substantialis forma est aliis contraria : constat autem per omnia supra dicta has qualitates principatum tenere inter omnia contraria præter omnia supra dicta. Aut patet quod nullæ substantiales formæ talem habent situm in quanto, quod in majori sit major, et in minori minor, sicut igneitas inæqualitas est in decem pugillis ignis et in uno pugillo. Iste autem qualitates sunt majores in majori, et breviores in breviori : quia magnus ignis calidior est quam parvus, et sic de aliis. Si autem aliquis dicat quod si sunt qualitates, quia tunc erunt in aliqua specierum qualitatis, non quod videntur esse nisi in ista quæ dicitur passio vel passibilis qualitas, eo quod ferunt in sensu passionem. Respondeo quod procul dubio sunt passibiles qualitates et passiones, sicut et supra sæpe appellatæ sunt : tamen illæ passiones qualitatis, quia proprie sunt naturales potentiae primorum corporum, et inseparabiles ab eis, nec ignis tantum nomen est subjecti caloris, sed primo nominat subjectum caloris et commune, et similiter de aliis elementis : et sicut causatum ponit causam, vel e converso, ita ignis ponit calidum in subjecto, et e converso : et ideo sunt substantiales elementis alio modo quam formæ substantiales, quia sunt substantiales sicut passiones quæ fluunt a substantia : iterum ideo sunt accidentia per se elementis, et non sunt accidens per accidens.
CAPUT VIII.
Quod numerus elementorum non est infinitus secundum rectitudinem ascendendo vel descendendo.
eorum quae transmutantur ad invicem, impossibile est esse primum materiale aliquod elementorum, sive sit extremum, sicut ignis et terra, sive medium, sicut aqua et aer. Quod enim elementorum non sit aliquod extremorum, ex hoc patet, quod si concederetur, tunc omnia elementa essent terra vel ignis : et una ratio est, sive dicamus esse, elementa omnia ignem, vel terram, quoad constructionem supra dictorum impossibilium. Iterum nec medium elementum potest esse subjectum salvatum in omnibus elementis, licet quidam dixerunt quod aer quidem in ignem et aquam transmutatur : transmutatur autem aqua in aerem et terram secundum ultima, sicut ignis et terra non transmutantur ad invicem. Sed hoc supra improbatum est, et præter hujusmodi habita inconvenientia sequeretur etiam, quod media elementa aliquando deficerent : quia si corpus finitum semper transit in aliud, et non sit restitutio per hoc quod aliquando corpus transit in ipsum, corpus illud finitum aliquando deficiet necessario. Quia ergo hæc falsa sunt, ostendamus quod oportet stare illa elementa, et non in infinitum ire, hoc est, quod unum transit in aliud secundum rectitudinem ad utramque partem, scilicet versus ignem ascendendo, et versus terram descendendo.
Si enim dicatur quod in infinitum unum transeat in aliud, sequeretur infinitas contrarietates esse in unoquoque ipsorum, quod est impossibile. Ut autem nos recapitulemus, primus modus ostensionis est transitus elementorum ad invicem generaliter : et quia Antiqui dicunt elemeuta infinita, ponunt multas alias contrarietates præter duas prædictas quæ sunt quatuor primarum qualitatum, ideo faciemus mentionem de illis, et ponemus ea differre penes album, et nigrum et hujusmodi : quia hoc sufficit gratia exempli. Sit ergo terra et aqua, ubi aer, aut ignis : quod si ergo a quod est signum aeris transmutatur in duo
<--- Page Split --->
elementa p et x, hoc est, in ignem et aquam, oportet quod cum utroque aer habeat aliquam contrarietatem : quia non transmutantur ad invicem nisi contraria : contrarietas ergo quae est inter a et p, hoc est, ignem et aerem, sit albedo et nigredo, ita quod ignis sit nigrum corpus siccum, et aer sit corpus album et siccum. Rursus quia etiam in p transit A, hoc est, in aquam transit aer, oportet aliam contrarietatem esse inter aerem et aquam : quia non potest esse eadem contrarietas inter ignem et aerem nisi aqua et ignis essent ejusdem speciei : quia in simplicibus ita se habet, quod quae sunt ejusdem contrarietatis, sunt ejusdem speciei : ergo contrarietas quae est inter A et x, hoc est, inter aerem et aquam, sit siccitas et humidtas, et siccitas signetur per litteram x et conveniat aeri : humiditas signetur per litteram y, et conveniat aquae. Quapropter, sicut supra diximus, in transitu aeris in aquam maneat album utrobique commune, ita quod aer et aqua in albo habeant symbolum, tunc aqua erit alba et humida. Si autem non sit symbolum inter aquam et aerem, cum transit aer in aquam, erit aqua nigra et humida, cum aer supponatur esse albus et siccus : omnis enim transmutatio est inter contraria, sive contrarium unum sit, sive duo : in transitu ergo tali necesse est aquam aut nigram aut albam esse, si aer a quo fit transmutatio ponatur esse corpus album. Similiter autem in transitu aeris in ignem sive A in p, ipsi p, hoc est, ipsi igni convenit quod siccitatem significare diximus : quia aliter non esset transitus ignis in aquam, cum ignis dicitur esse niger, et aqua nigra, si aeri contrarietur in utraque qualitate : oportet ergo quod aqua quae est x contrarietur p qui est ignis, qualitas altera est x, haec est siccitas : dicunt enim p sive ignem primum principaliter esse nigrum, deinde et secundario siccum, aquam autem dicunt primum et principaliter esse humidam, deinde secundario
esse nigram sive albam : quia p in duabus sive in una qualitate contrariatur, ut dictum est. Palam itaque est, quod in his qualitatibus quas Antiqui dicunt inesse omnibus elementis, ad invicem erit transmutatio, quod ex x quod significat terram, existunt reliqua, et duo symbola erunt ad duo elementa ipsius terræ : quia unumquodque elementum ad duo habet symbolum, et ad unum non habet symbolum : et ideo in terra erit nigrum et humidum, sicut aqua erit alba et humida : nigrum enim et humidum cum qualitatibus aeris secundum hanc suppositionem non conjunguntur, quia aeri convenit album et siccum, ut supra diximus. In his ergo qualitatibus erit ad invicem transmutatio, sicut in superioribus, quae sunt calidum et frigidum, humidum et siccum.
Quia autem nos futuri eramus osten- 3°. dere, quod in infinitum non est possibile ire transitum elementorum de uno in aliud secundum rectitudinem, et veniemus ad hoc priusquam ostendamus quod in contrarietatibus quibuscumque necesse esset esse transmutationem, quod omnia necessarium est ad omnia habere transmutationem in una qualitate vel in pluribus, ostendamus nunc quod praemisimus, scilicet quod non in infinitum secundum rectum elementum transit de uno in aliud. Si enim p, hoc est, ignis in aliud elementum quod consequenter transmutatur, et non sit revolutio transitus ignis in aliquod de quatuor, sit ad quintum elementum in quod transit ignis signatum per litteram x : erunt ergo contrarietates inter p et x, scilicet inter quartum et quintum elementum : sit autem haec contrarietas n f, et sit qualitas, et conveniat quarto sive p, sive igni quod idem est : f autem conveniat illi quinto corpori quod significatur per x. Adhuc cum id quintum transmutatur in quodlibet de quatuor
<--- Page Split --->
elementis, oportet quod habeat contraricetatem ad quodlibet : ergo qualitas et quod est contrarium ad ipsum, est in quolibet quatuor elementorum : et sic quodlibet infinitorum elementorum tres habebit qualitates primas. Utrum enim sit quintum, nondum determinatum est, sed demonstrabitur : demonstratum tamen est, quia si rursus quintum quod est x transit in sextum, quod iterum inter quintum et sextum, nova erit contrarietas alia quam sit inter quartum et quintum : sicut enim sæpius diximus, simplicia corpora diversa diversis 'disjunguntur contrarietatibus, et quorum una est contrarietas, unum corpus sunt specie. Necessarium autem est illius sexti corporis aliquam qualitatem esse in quodlibet inferiorum secundum opposita : ergo iterum inferiorum erunt quatuor qualitates. Similiter erit si adjiciam septimum corpus : ergo si infinita adjiciam, tunc infinitæ contrarietates essent in quolibet simplicium corporum. Et ex hoc sequuntur tria impossibilia, quorum primum est, quod quaedam nunquam transeunt ad invicem, sicut sunt ea inter quæ est distantia per infinita media, et infinita media impossibile est transire. Amplius inconveniens est quod primum elementum non transibit in proximum, sicut ignis nunquam transibit in aerem, quia infinitis qualitatibus contrariatur ignis et aer : et ita quod unum elementum nunquam vincet supra aliud. Tertium autem inconveniens est, quod omnia infinita erunt unum solum : quia omnes qualitates superiorum quam sit p, hoc est, ignis, in inferioribus conveniunt etiam et e converso : quorum autem primæ qualitates sunt eaedem, ipsa sunt eadem : ergo omnia infinita erunt unum : quia licet inferius unum distet ab alio superiori in sicco, necesse est quod cum alio conveniat in eodem, si erunt infinita, infinitum enim in qualitate omnes habet qualitates : et hoc verum erit de infinito secundum actum sumpto, sicut isti ponebant infinitas qualitates
secundum actum esse in quolibet elemento.
CAPUT IX.
De reprehensione Empedoclis qui dixit quatuor elementa esse et non transmutatari ad invicem.
Postquam autem nos ostendimus falText et com. 37. sitatem in dictis eorum quod dixerunt aliquod corpus esse materiam quatuor elementorum, et elementa esse infinita, volumus declarare inconvenientia quæ sequuntur ex dictis Empedoclis, quod dixit esse quatuor elementa, et dixit ea ad invicem non transmutari : tamen dixit cum hoc, quod comparabilia sunt elementa : quia in veritate quæcumque comparantur, habent aliquid unum in quo comparantur. Ipse enim Empedocles vult esse diversa in suis formis et suis materiis : et tamen sicut dicit, quod sunt comparativa, quod illa comparatio aut erit secundum qualitatem, aut secundum quantitatem. Verbi gratia, quod si ex uno pugillo aquæ fiunt decem pugilli aeris, tunc oportet quod unum sit in eis quo mensurantur quam sunt ambo : quia in omnibus comparabilibus est unum aliquid quo mensurantur : et hoc est id in quo comparantur : cum autem ex quanta aqua sit quantus aer, oportet unam esse materiam, quæ sic majoris et minoris est quantitatis sub forma aquæ et aeris : sed quorumcumque est materia una, horum est transmutatio ad invicem, ut supra est habitum : ergo elementorum comparabilium secundum quantitatem est transmutatio ad invicem. Mirum ergo est de Empedocle, quod vidit elementa esse comparabilia, et tamen dixit ea ad invicem non transmutari. Videtur autem contrarietas
<--- Page Split --->
esse in hac ratione in sexto Ethicorum, ubi dixit Aristoteles, quod qui dicunt omnia esse univoca, quæ sunt comparabilia, et non sufficienti signo credunt : quod ibi dicit, dictum est propter ea quæ dicuntur per analogiam ad unum, quæ comparabilia sunt in eo quod dicuntur, non quidem in unum quod sit in omnibus comparatum, sed in uno ad quod habent respectum omnia comparata : quod autem hic dicitur, est dicendum de univoce comparatis in uno quod per unam rationem est in omnibus comparatum, sicut in elementis, quæ per rarum et densum variata materia generantur ex se invicem. Vocatur autem hæc comparatio secundum quid : quia rarum et densum non addunt super partes materiae qualitatem quæ essentialiter sit qualitas, sed positionem in partibus materiae ad distensionem per minorem et majorem quantitatem. Si autem comparatio fiat secundum qualitatem, et non secundum quod ex quanto fit quantum, sed potius in quantum potest unum et aliud secundum qualitatem activam vel passivam quæ est inter ipsa. Verbi gratia, si dicatur aer frigidus esse, et quæratur comparatio in frigiditate, utrum scilicet tantum potest infrigiditare unus pugillus aquæ, quantum infrigidare possunt decem pugilli aeris ? Tunc enim erit comparatio secundum quantum virtutis suæ potentiae, et non secundum id quod est quantum distensionis materiae elementi, sed secundum id quod possunt aliquid elementa facere vel pati, si, inquam, talis secundum quantitatem comparatio fiat in elementis : hoc contingit dupliciter fieri, scilicet secundum similitudinem, quando fit in una qualitate quæ est in diversis subjectis, quia similitudo est rerum differentium eadem qualitas : secundum proportionem autem dicitur facere, quando fit in oppositis vel diversis in una habitudine se habentibus ad duo subjecta vel plura. Si ergo fiat comparatio secundum qualitatem, tunc contingit comparare non quanti quidem mensu-
ram, sed potius secundum mensuram quæ est secundum potentias similitudinum qualitatum, et secundum proportionem diversarum qualitatum. Verbi gratia quod dicitur ut hoc calidum, ita est hoc album. Cum autem dicimus ut hoc, significamus in qualitate quidem simile, et in quantitate æquale. Si autem dicamus comparabilia esse secundum qualitatem similem, et non secundum proportionem oppositorum, sed tantum secundum mensuram potentiarum quod est æquale calidum vel simile : et cum hæc non dicantur transmutari ad invicem, est utique inconveniens. Verbi gratia, quod dicatur, quod quantum est tantum ignis calidum, in tantum calidum est multiplex aeris : quia idem plus calidum cum sit homogeneos, hoc est, naturæ unius est minus calido, sicut multiplex ad submultiplex habet rationem talem, sicut comparabile in quanto, quæ relatio est univoca : ergo etiam materia est una : quia aliter propriæ qualitates non essent univocæ : sed quorum est talis univocatio, omnia sunt transmutabilia ad invicem : ergo iterum fuit mirabile dictum Empedoclis, quod ponit elementum comparari in potentiis similibus, et non ad invicem transmutari. Si autem secundum proportionem fiat comparatio in elementis, quod dicantur æqualia : quia quantum hoc calidum, tantum hoc frigidum vel humidum : adhuc sequitur elementa esse transmutabilia, quia quodlibet cuilibet opponitur per qualitatem unam vel duas : cum ergo contrariorum materia sit una, elementorum erit materia una : ergo erunt invicem transmutabilia, sicut dictum est prius.
<--- Page Split --->
tum, sive frequenter, et quareex frumento generatur frumentum, et non oliva? semper enim generatum est in forma generantis nisi peccatum naturae propter naturae aliquem defectum fiat : et secundum Empedoclem non potest causari, qui dicit generatum non habere aliquam formam, sed remanere elementa congregata in ipso in suis formis : si enim hoc verum est, tunc ex homine posset esse asinus, vel equus, vel homo : quia utrumque eorum non est nisi congregatio elementorum : et homo generans non habens formam, non inducit eam in generato, nec unum generatum convenit cum aliquo in forma.
Aut iterum quaeramus ab Empedocle Text, et com. 40. si componitur os ex quacumque congregatione elementorum, quae contingere potest casu, sicut ipse dixit? Si enim ita fit, ut ipse dicit, quod scilicet os et caro et alia congenerantur ex elementis, contigit a casu contingentibus, tunc nihil omnino generatur : sed tantum in his quae videntur generata, quaedam est relatio elementorum, non mixtorum, sed compositorum ad invicem : quae ergo est causa horum, quod ex homine semper generatur homo, et ex frumento frumentum, cum ea quae casu fiant, raro fiant? hujus enim causa non potest esse ignis, aut terra, quia hujusmodi materialia sunt in quacumque positione.
Licet autem Empedocles dicat esse duo Text, et com. 41. motiva, scilicet amicitiam et litem,tamen ista duo non possunt esse causa horum : amicitia non est causa nisi congregationis: lis autem causa est solum segregationis, et neutrum horum est forma rei quae facit hominem esse hominem, et os esse os, et carnem esse carnem. Forma enim est substantia uniuscujusque : et ideo non solum est in re mixtio, hoc est, com-
Btt et com. Sed nec etiam augmentatio fiet aliqua 38. secundum Empedoclea dicta : dixit enim elementa non transmutari a suis formis, nec a suo esse primo vel secundo,sed tantum unum addi aliis : et hoc est accumulatio,non augmentum, sicut patet ex superioribus dictis de his quae augentur : dixit enim simile simili augeri, sicut si ignis augeatur igne, et pulvis suum proprium genus, id est, pulverem augeat, et aether aetherem : talis autem aggregatio est additio eorumdem in forma manentium : res autem non sic videtur augeri, ut ostensum est.
CAPUT XI.
Quod non bene dixit Empedocles de generatione naturali.
Ttt, et com. Multum autem difficilius est tradere 39. secundum dicta Empedoclis de generatione naturali. Quae enim naturaliter generantur, aut multum, aut semper, aut frequenter generantur. Ea autem quae sunt praeter semper, aut multum, sicut ea quae fiunt raro, ab eventu fiunt, sive casu, et a fortuna, sicut dictum est in secundo Physicorum. Quaeramus autem ab Empedocle, si generatio non est nisi congregatio elementorum manentium sine transmutatione, quae sit causa qua ex homine generatur semper homo velut mul-
<--- Page Split --->
positio congregatorum, et separatio eorum, quemadmodum dixit Empedocles, sed est forma : in tali enim congregatione et segregatione nominatur ab Empedocle forma, et non ratio aliqua sumpta penes formam quae est species rei : secundum Empedoclem enim est misceri res ut contingit per casum et fortunam, et non aliqua ratione, cum tamen natura quae est forma, sit causa entium quare ita se habet, quod ab homine semper vel frequenter fit homo : et in particulari quae est forma uniuscujusque, natura est, hoc est, quod constituit ipsum in tali vel tali esse. Et de hoc nihil dicit Empedocles de natura formali, cum tamen ipsa sit bonum et optimum uniuscujusque rei, bonum quidem in se, et optimum in ordine universi : sed Empedocles solum laudat mixtionem quae non dicitur proprie mixtio, sed compositio. Quia quod elementa segregantur a composito in quo sunt salvata, hoc non facit lis, sed amicitia quae vult ea congregare ad homogenia sibi et ad loca sua : et haec elementa Empedocles dixit priora esse quam sit Deus. Quia hoc dicit esse Dei 1 : eo quod Deum etiam elementa componunt. Deum autem vocavit orbem qui creditur ex elementis componi.
CAPUT XII.
Quod etiam de motu male et insufficienter dixit Empedocles.
tet hoc determinare, aut supponere, si per se esset notum, aut probatur, aut oportet hoc determinare, aut certe per causam propriam, aut molliter sicut per causam non convertibilem sive remotam, aut aliter qualiter per probabilia, vel per inductionem, vel exemplum : sed Empedocles nihil horum facit.
Amplius corpora naturalia moventur Tret, et... duobus modis, scilicet in quod est præter naturam, et secundum naturam. Verbi gratia, ignis quidem movetur superius non vi, sed movetur inferius vi : vi autem moveri, est contrarium ei quod est secundum naturam moveri : videtur autem in corporibus esse motum qui est vi : cum ergo omne per accidens reducatur ad per se, oportet etiam eorum omne corporum quæ moventur vi, aliquem esse motum naturalem. Quæramus ergo ab Empedocle, utrum motus amicitiæ est violentus, an naturalis ? terram enim superius moveri, sicut ignem inferius moveri est contrarium : nec simile est cujusdam segregationis, cum tamen elementa sic congregentur : quia nisi ignis descendat, et terra descendat, non congregabuntur elementa : ergo amicitiæ motus est violentus, et segregationi similis ignis vadit ad sursum, et terra deorsum cum separantur, et unumquodque congregatur ab sibi connaturalia : ergo amicitia universaliter quoad suum motum erit præter naturam. Cum autem, ut dicit Empedocles universaliter, non esset motus physicorum corporum, nec aliqua pars eorumdem nisi moveat amicitia universalis, hoc tamen est inconveniens : quia multos habent motores naturales præter litem et amicitiam.
<--- Page Split --->
Amplius autem dicit Empedocles, quod corpora physica videntur mota motu locali, qui non est perfecte motus congregationis et segregatiouis, hoc est a casu et a fortuna, et non ab aliquo motore naturali : nullis enim motibus dat Empedocles motores certos nisi motibus congregationis et segregationis : sed simplicibus manentibus in sua simplicitate non dedit motorem unde lis quidem segregat elementa a mixto : cum autem fertur superius, hoc non dixit esse a lite, sed quando fertur superius ut a casu et fortuna : quia casus sic constituit, tunc sive ignis, sive æther : quia æthera dixit Empedocles esse ex igne claro : non autem semper sursum movetur æther, sed multoties aliter : quia ipse dicit, quod a fortuna aliquanda innatum est ignem sursum ferri : aliquando æther ingrediebatur radices terræ, sicut apparet in montibus ardentibus, et in thermis calidis ferventibus : in hoc ergo peccabat Empedocles, quod naturalia casui et fortunæ subjacere dicebat. Similiter autem cum dictis impossibilibus dicit quod mundus simpliciter se habet : quia sicut ignis nunc in tempore litis quando de confuso et permixto egressasunt omnia, sicut prius se habuit in amicitia : quia sicut ignis nunc a fortuna quandoque ascendit, ita fecit in confuso : per casum enim tunc ascendit, et per casum descendit aliquando. Quæramus ergo ab eo, quid est causa per se quæ movit prius ante fortunam ? cum enim casu et fortuna sint causæ per accidens, ante ipsas erit causa aliqua per se : lis enim et amicitia non sunt causa alicujus motus nisi congregationis et segregationis, si utique est, sicut dicit, principium id quod est amicitia vel lis.
CAPUT XIII.
Quod etiam Empedocles male dixerit de anima, quod esset congregatum ex elementis.
Inconveniens etiam esset si anima diText. et com. 45. catur causare ex elementis omnibus, aut aliquibus, aut aliquo elementorum : si enim anima sit elementum, vel ex elementis, tunc convenientei alterationes elementorum per calidum et frigidum, humidum et siccum, et e converso passiones animæ erunt elementorum : sed quomodo potest hoc esse? Verbi gratia, musicum esse, et rursum esse sine musica, cum actione percipiendi musicam, aut memorem esse aut obliviosum. Palam est quoniam hoc non convenit elementis : si enim ignis dicatur anima, tunc conveniunt ei passiones ignis : si autem esset sicut supra diximus, quod non sunt miscibilia nisi corporalia, et animarum nulla est corporalis, constat quod anima non erit mixta ex elementis. Sed de his opus erit contemplari in libro de Anima.
CAPUT XIV.
De inquisitione secundum duas opiniones qualiter ex elementis generantur mixta physica corpora.
Inquiramus autem nunc qualiter mixta Text. et com. 46. physica corpora constituuntur ex elementis. Duæ enim sunt opiniones de elementis, quarum una est quod elementis sit aliquid commune quod est materia una :
<--- Page Split --->
et illis necesse est dicere, 'quod elementa transmutantur ad invicem : quoniam quocumque istorum dicto et concesso, necesse est reliquum concedere. Si enim elementorum communis est materia, tunc est ipsorum transmutatio ad invicem ab unitate et communitate potentiae quae in materia est, et est potentia ad formam : cum enim habeat potentias ad dictas formas elementorum, et in illa potentia sit aliquo modo formalis et quasi inchoatio formae, necesse est quod de una ad aliam transmutetur formam. Quicumque enim dicunt elementa non generari ex ad invicem, sicut Empedocles, illi etiam non dicunt quod unumquodque elementorum fiat a qualibet parte mixti corporis : sed dicunt quod elementa fiunt ex mixto corpore, sicut lapides, et lateres ex pariete qui compositi sunt in pariete et non mixti : et hoc dictum eorum est inconveniens : quomodo enim potest aliquis dicere, quod ex elementis sic compositis et non mixtis erunt carnes, et ossa, et unumquodque aliorum corporum mixtorum ? si enim componantur elementa tantum et congregantur, manebunt in essentis et actionibus suis : et sic ignis in una parte compositi erit adurens, et aqua fluens, et terra incontinua, et aer expirans. Similiter ignis si non ligatur alterantibus aliquibus, citius ibit sursum, et terra descendet deorsum : idem et de mediis intelligitur elementis : et sic nunquam constabunt ut faciant ossa et carnes et hujus. Licet autem haec opinio Empedoclis sit expresse falsa, et alia vera quae dicit materiam esse unam et transmutari elementa ad invicem, tamen habet quaestionem quomodo ex alterutris elementis, scilicet formalibus et materialibus generantibus et convcnientibus simul, aliquid praeter elementa potest generari, quod ridiculum est eorum, nec omnia simul. Dico autem verbi gratia, ex igne est aqua, et e converso ex aqua est ignis per transmutationem eorum ad invicem super materiam communem : et hoc est
manifestum. Sed utique videmus quod etiam ex eis generantur caro, et medulla et alia hujusmodi : quomodo ergo ex elementis generantur illa? et ex elementis enim qui dicunt, ut Empedocles dicit, quod omnino nec est movens quo illa ex elementis generentur : secundum eos enim necesse est unumquodque mixtorum non mixtum, sed compositum esse, sicut paries componitur ex lapidibus et lateribus : talis enim mixtura quae non vera est mixtura, sed compositio est ex salvatis in esse suo elementis secundum partes per quas ad invicem compositis : et secundum eos contingit per compositionem constitui carnem, et unumquodque aliorum : ergo etiam secundum eos contingit quod a qualibet parte carnis generetur aer, et aqua, et terra, et sic de aliis.
Et huic dicto est simile, sicut si nos ce- 4. Text, et 4. ram sigillaremus duobus sigillis imprimendo non in una parte utriusque sigilli formam, sed potius in una parte circulum,et in alia parte pyramidem : et hoc est falsum, quia nos videmus quod ex unaquaque parte generatur quodlibet elementum : et hoc manifestum est ex carnis mixtione, quia ex omnibus quælibet pars carnis constituitur elementis : sed eis qui dicunt ut Empedocles dicit, non convenit sic resolvi quamlibet partem carnis in quodlibet elementum : sed potius resolvitur una pars in unum, et alia in aliud, sicut paries resolvitur in lapides et lateres, ita quod lapis egreditur ex alio loco, et ex alio egreditur later. Intelligendum autem quod dicitur de parte quantitativa mixti, quod resolvitur in quodlibet elementum, non de qualibet parte essentiali : quia partes essentiales sunt mixta elementi quæ sunt in mixto secundum esse plurimum salvatae, ut supra in primo libro diximus. Similiter autem et in alia oppositione quæ dicit, quod una est materialis natura elementorum et transmutatio ad invicem.
<--- Page Split --->
Est autem adhuc alia quaestio, quomodo erit aliquid ex ambobus elementis, scilicet materiali et formali vel superiori et inferiori, quia de aliis non est tantum dubium. Verbi gratia, calido et frigido, vel ex igne et aqua. Si enim dicatur calorem esse ex ambobus, vel aliud aliquid quod eorum neutrum est et non ibi compositio : salvatorum autem ambo corrumpuntur, aut alterum : si ambo, tunc non relinquitur ibi aliquid de hujusmodi materia : ergo caro non erit ibi aliquid nisi materia elementorum compositorum, quod falsum est. Si autem alterum corrumpitur, tunc alterum generatur purum et non mixtum elementum : et sic iterum non fiet caro, vel os.
CAPUT XV.
De solutione dictarum dubitationum et determinatione qualiter mixtum est ex elementis.
Dicamus ergo propter dicta, quod contingit in actione elementorum alteri esse magis calidum, et aliquando minus calidum, aliquando magis frigidum, et aliquando minus frigidum esse: et aliquando quidem contingit quod aliquod illorum simpliciter est in actu, et alterum in potentia tantum : et tunc unum generatur ex alio. Aliquando autem contingit quod neutrum eorum est simpliciter actu, et neutrum simpliciter potentia, si sit tantum calidum, vel tantum frigidum, ut calidum secundum proportionem quam supra diximus in capitulo de mixtione : et tunc elementa miscentur : quia quae miscentur, non in toto destruuntur, secundum intensiones suarum qualitatum ad invicem corrumpuntur, et non ipsa qualitates in toto : et tunc materia elementorum relinquitur : quia non omnia
corrumpuntur, et nullum eorum simpliciter generatur, sed medium, tunc fit mixtum ex eis omnibus. Hoc autem medium non semper fit per aequalitatem virtutis contrariorum in ipso, sed fit aliquando magis calidum quam frigidum, et aliquando e converso magis frigidum quam calidum, ita quod est contrario modo alterutrum contrariorum secundum rationem proportionis, ita quod est dupliciter calidum quam frigidum, vel tripliciter, vel secundum alium talem modum : quia impossibile est, quod aliquid mixtum sit aequaliter habens de quolibet miscibili : et impossibile est quod plus habeat de mixtum hafrigido quam de calido, cum frigidum sit de frigido qualitas abscindens mixtum et mortificativa. Mixta ergo erunt ex istis corporibus quae potentialiter sive secundum virtutem sunt in mixtis, sicut in materia, sed potius salvata secundum propositum esse, et salvatis virtutibus qualitatum ipsorum elementorum secundum prædictum modum, et isto modo convenientibus elementis erit mixtio. Alio vero modo erit materia quaedam, scilicet elementum elemento miscetur non proprie, sed ita quod unum actu manet et aliud in toto corrumpitur : tunc enim unum alio non nisi multipliciter salvatur. Ut autem nos ad propositum hoc quod dicimus adaptemus, dicimus quod contraria patiuntur ad invicem, sicut diximus prius : quia quod est actu calidum, est potentia frigidum : et e converso quod potentia est frigidum, est actu calidum, ita quod unum corrumpitur, et alterum generatur : et similiter fit in aliis contrariis, scilicet humido et sicco : elementa primum se invicem transmutantur in generatione eorum ad invicem, et postea secundatransmutatio fit coæquatis secundum proportionem potentiis, et ex elementis fiunt ossa et etiam cineres et quæcumque sunt calida : calido quidem secundum aliquid infrigidato, et frigido secundum aliquid calefacto : quia in mixto uniuscujusque materia contrarii partem capit alterius contrarii quando veniunt ad medium. Me-
<--- Page Split --->
dium enim neutrum est contrariorum. Medium autem id non est unius proportionis tantum, scilicet quod per æqualem contrariorum participationem, quod medium æquidistans vocatur a contrariis, sed est indivisibile secundum multas proportiones, ut diximus : et diximus quod medium est multiplex inter calidum et frigidum, ita est multiplex inter humidum et siccum et alia talia contraria, et secundum diversitatem quamdam in alia proportione convenientia faciunt os, et in alia proportione faciunt alia quorum complexiones variantur : sicut est homo cujus complexio maxime vicina est temperamento, et leo quidem est calida complexionis, asinus vero frigida.
miscibilium, sed sunt speciem sequentes, sicut magnes attrahit ferrum, et aurum cor latificat, et hujusmodi. Et ideo sciendum quod secundum proprietatem hujus scientia non determinatur de mitione nisiin ordine ad generationem, et in quantum procedit generatio in simplici et ex simplicibus : et ideo totum quod dictum est et quod dicetur, intelligitur de mixtura quae precedit formam ex parte materiae secundum viam generationis : secundum exigentiam enim illius prior introducitur forma per virtutes cœelestes et conjunctas virtutibus elementorum mixtorum ad invicem. Et ideo infra reprehenduntur illi qui sufficientiam causarum generationis esse ponebant in materia disposita : eo quod auferebant causam formalem qua dat esse rei, et non est aliquid materiale, nec sicut pars, nec sicut dispositio.
CAPUT XVI.
Et est digressio ostendens, quod forma substantialis non est mixtura vel harmonia mixtorum.
CAPUT XVII.
Ex his forte alicui videtur, quod forma corporum naturalium non sit nisi mixtura et harmonia mixti. Aristoteles hoc in libro primo reprobat. Cum enim constituatur ex elementis secundum multiplex terrae ad multiplex aquae, et iterum multiplex ignis indurans ad multiplex aeris : cum et ex octo partibus plures ex illis dantur vulcano, videtur haec esse proportio quaedam mixturae : quod si conceditur, oporteret quod in omnibus actus corporum physicorum mixtorum et complexionatorum esset actus mixti vel miscibilium, et alterationes eorum non essent nisi secundum passiones elementorum divisim vel simul sumptorum, quod falsum est : quia multae sunt formae quae non sunt mixtura, sicut anima, et sicut omnis forma substantialis : unde etiam res habent operationes quae nullius sunt
De eo quod omnia elementa conveniunt ad quodlibet mixtum per naturam.
Redeamus ergo ad propositum, ostenText.et com 49. dentes quod omnia mixta corpora quaecumque circa medium locorum sunt, ex omnibus simplicibus sunt composita sive commixta : quod enim terra sit in eis, ex hoc patet quod omnia mixta, sive sint aquatica, sive terrestria, sive volantia in aere, proprium bonum quietis suae habent in terra : locus autem ubi quiescit res, connaturalis est ei : et ita terra abundat in omnibus mixtis. Aquam autem in eis oportet inesse, quia terra pura continuationem non habet, sed potius discontinuationem in pulverem, propter siccum naturale quod est in terra : partes autem commixtorum optime ad se terminantur. Quod au-
<--- Page Split --->
tem inter simplicia bene est terminabile, est aqua. Ergo est aqua ut continens et terminans partes, et partes insunt omnibus mixtis. Amplius autem, sicut etiam diximus, terra non continuatur sine humido continuante : unde si humidum auferatur ab ipsa terra, decidet in pulverem : ergo terrena substantia infusum est humidum aquae in corporibus mixtis : terra quidem ergo et aqua insunt per dictas causas. Aer autem et ignis insunt : quia illa duo elementa contraria sunt secundum qualitates terra omnes et aquae : et aer quidem terra, contrarius est et ignis aquae : oportet unumquodque alterari a suo contrario : ergo cum terra et aqua alterentur, in mixto oportet inesse aerem et ignem ut alterantia ea. Dico autem contrarium esse elementum elemento prout ratione qualitatum contingit substantiam esse contrariam substantiae : quando ergo generationes sunt ex contrariis, et in mixtis sunt extrema contrariorum, scilicet frigidum et siccum, frigidum et humidum, necesse est et alteram inesse, scilicet calidum cum sicco, et calidum cum humido : quapropter in omni composito mixto erunt omnia corpora simplicia 1. Advertendum tamen, quod licet existentibus in mixto terra et aqua et igne omnia insunt contraria, scilicet calidum, frigidum, humidum, et siccum : tamen non sunt ita imminuta divisibilia et subtilia, quod fiat complexionalis commixtio, nisi adsit humidum calido aereo ad quod vaporaliter elevatur aqua, et ad ipsum condensatur aer : et cum vaporaliter elevatur aqua, sunt in ipsa partes terra subtiliter et miscibiles, et tunc fit optima commixtio : et ista omnia oportet in mixto naturaliter esse.
Hoc etiam videtur testificari nutri- 50. mentum mixtarum rerum quae eisdem in genere nutriuntur et generantur : omnia enim ex multis simul mixtis nutriuntur : etenim quaecumque magis terrestria sunt, uno solo videntur nutriri, ut plantae aqua nutriri videntur, ex multis mixtis simul nutriuntur : quia cum aqua mixta est terra, quod ostendit agricultura, quia nutrientes rustici plantas mixtum aquae stercus habent : ergo multo magis quae minus sunt terrestria, ut animalia, nutriuntur simul mixtis : ergo etiam sunt ex multis simul in mixtis.
CAPUT XVIII.
Quod solum inter simplicia nutritur ignis secundum Antiquos.
Quoniam autem nutrimentum est Texi, et com, 50. convertibile in materiam ejus quod nutritur, ut in primo libro diximus, ubi locuti sumus de augmento : id autem quod nutritur, est species in materia et forma, rationale est quod dicunt Antiqui, quod inter simplicia corpora solus nutritur ignis inter omnia quae ad invicem generantur. Solus enim ignis maximae est speciei et formalitatis, et ideo innatus sursum ferri ad terminum orbis qui maxime formalis est inter corpora : unumquodque enim innatum est ferri ad sui ipsius regionem quae est sibi connaturalis : forma autem et species omnium rerum est in terminis orbium : quia superiora ad inferiora se habent
1 Idem habet D. Thomas in Libro II de Generatione et corruptione, lect. 8 (Tom. XXIII Ed. Vivès, pag. 371) sic : « Quoniam igitur generationes sunt ex contrariis, et in mixtis sunt extrema contrariorum, scilicet frigidum siccum
quod est terra, et frigidum humidum quod est aqua : necesse est reliqua inesse, scilicet calidum cum sicco, et calidum cum humido, quae sunt ignis et aer.
<--- Page Split --->
sicut forma ad materiam ut in Cælo et Mundo est determinatum : unde cum ignis ubique tangat orbem lunæ, constat quod ipse orbi connaturalis est in forma. Diximus autem in primo tractatu de augmento, quod tam nutriri quam augere dicitur proprie et improprie. Proprie quidem, sicut in animatis, in quibus est virtus nutritiva convertens nutrimentum in quamlibet partem sui secundum formam, licet non in quamli-
bet secundum materiam et in quamlibet per poros et spongiositatem penetret nutrimentum : et hoc modo non nutrit ignis. Diximus autem alio modo, quando non virtus animæ, sed caloris tantum in se convertentis aut ingreditur quamlibet partem nutriti, sed additur ei extrinsecus per continuationem : et hoc modo nutritur ignis. Quoniam quidem ergo omnia mixta ex omnibus sunt constituta simplicibus, dictum est.
<--- Page Split --->