TRACTATUS III

DE CAUSA TRANSMUTATIONIS.

CAPUT I.

Quæ intentio tractatus, et quæ et quot principia sunt transmutationis.

1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1

Quia vero quædam sunt generabilia et corruptibilia, contingit generatio circa medium locum sphæræ cœlestis, qui locus est terra habitabilis, et ubi aqua et aer contingunt terram: quia ibi, non alibi, radii stellarum congregantur ad punctum unum, quod comparatur ad cœlum est terra simpliciter, aut centrum terræ. Quia, inquam, sic est, oportet nos dicere de omni generatione in universali simpliciter quot et quæ habent principia, quia nos facilius in libris particularibus inspiciemus causas particularium, quando causas universales generationis prius accepimus in libro primo: quia via doctrinæ est ab universali ad particulare. Dico ergo quod principia generationis et corruptionis sunt æqualia et genere eadem cum principiis illis quæ sunt in mobilibus

sempiternis et primis, et unum eorum quidem est materia, aliud autem est forma: oportet autem et tertium adhuc existere: quia sic in primis non sufficiunt duo ad motum, sed oportet adesse tertium quod est efficiens: causa autem quæ est ut materia in generabilibus, ista in his generationis est causa, qua possibilia sunt esse et non esse, eo quod ipsa materia potentia est, et non est actu: et ideo se habet ad utrumque, scilicet ad esse et ad non esse: et cum actu inest formæ unius, non caret privatione et desiderio formæ alterius, per quod abjiciet formam quam habet et accipiet aliam: forma autem est causa esse tantum: sed efficiens movet materiam ut transmutetur de potentia ad actum. Eorum enim quæ sunt, quædam sunt ex necessitate in esse, nec aliter se possunt habere, ut cœlestia in sua substantia et in suis motibus necessaria sunt: et his opponuntur impossibilia ad esse quæ nunquam erunt nec poterunt fieri, sicut quod cœlum incurvetur, vel recto motu moveatur. Quædam vero possibilia sunt esse et possibilia non esse quæ sunt generabilia et corruptibilia, et quandoque quidem sunt, et quandoque autem non sunt: et ideo est necessarium, quod generatio et corruptio sint circa talia

<--- Page Split --->

quæ possibilia sint esse et possibilia sint non esse. Causa autem ex qua est talis possibilitas ad esse et ad non esse in generabilibus, est materia : sed causa finalis in physicis quæ est cujus gratia est motus a movente et in materia, est forma et finis et species,et est finis motus et intentionis efficientis esse, quia ad ipsam habitam quiescit motus ejus : forma autem est quæ dat esse actu materiae : sed species est dans rationem quæ est principium cognitionis rei : hæc enim est ratio diffinitiva cujuslibet substantiae : sed cum his duobus oportet adesse principium tertium quod est efficiens : quod quidem omnes Antiqui sonabant, sed nullus eorum dixit expresse.

quidem forma perpetua : quia destruet o omni homine particulari, adhuc manet homo in diffinitionibus quæ sunt animal rationale corporeum sive sermocinale : sed destruitur individuum per ejectionem talis formæ. Quapropter si hæc vera sunt, patet quod ipse Plato æstimat ex necessitate causas esse tam generationis quam corruptionis, quæ per præsentiam quidem est generationis, per absentiam autem corruptionis. Alii autem non dixerunt primum movens materiam esse extrinsecum, sicut Plato : sed dixerunt principium motus materiae esse ipsam materiam dispositam et informatam qualitatibus primis. Dixerunt etiam a tali materia esse motum rerum.

CAPUT II.

CAPUT III.

De duabus opinionibus degenerante causa quæ est primum efficiens.

De improbatione ambarum opinionum.

Text. et com

Antiquorum enim sententiae de generatione efficiente in generabilibus fuerunt duæ : æstimaverunt enim quidam, quod specierum sive formarum separatarum una sufficiens esset causa ad hoc quod res generetur, quemadmodum dixit Plato in Phædone : Socratem enim inducit increpantem alios Philosophos tanquam nihil dicentes, et supponit, quod quædam hæc entium sunt species separatae, et quædam sunt participativa specierum sicut materiæ, et unumquodque compositum dicit esse actu secundum speciem, generari autem dicitur secundum illius susceptionem, et dicitur corrumpi secundum ejusdem speciei abjectionem : dixit enim species rerum esse æternas quæ sunt sigilla quæ se sigillant in rebus generabilibus : et cum sigillant materiam, tunc res generatur, et cum ejicitur forma sigilli, manet

Neutri autem istorum bene dicunt : Text. et ... quia si species sunt causæ generationis et corruptionis, quæramus quare non continue sine intermissione res generantur, sed quandoque res generantur, et quandoque non : cum autem eodem modo se habeat species generantis, et semper eodem modo se habent participantia specierum vel particularia specierum quæ innata sunt istas species suscipere. Amplius nos ad sensum videmus, quod in arte est alia causa movens præter speciem, quia sanitatem facit medicus, et scientiam generat Doctor : et cum præter illos sanitas et doctrina sint species, et anima discentis et complexio sanitatis sint participantia illarum specierum, et eodem modo in aliis quæ sunt operata per potentias artium : cum ergo ars imitetur naturam, etiam similiter erit tertia causa præter duas.

<--- Page Split --->

Ili autem qui dicunt, quod materia praefato modo disposita causa sit generationis propter motum quo movet, dicunt utique melius quam isti qui ponunt species, id est, quod alterat et quod transformat, magis est causa movens in physicis : materia autem sic informata alterat et transformat : et nos etiam assueti sumus dicere in artibus in natura, quod hoc est efficiens, quodcumque est mutans et alterans rem et transformans : et illa dicta istorum ex consuetudine comprobantur : sed tamen nec hi juste nec vere dicunt : materiae enim est pati et moveri, facere autem et movere est alterius potentiae quae est efficiens. Ex his enim quae in secundo Physicorum sunt scripta,. constat materiam et efficiens nunquam posse coincidere in idem. Dixerunt autem isti, quod materia est principium movens : et qualitas materiae quae est calor et frigus, est sicut instrumentum materiae. Quod autem hoc falsum sit, manifestum est in his quae a natura generantur : ipsa enim aqua non facit ex seipsa, sed potius patitur : et si facit, aliunde nota est et facta : quocirca hi propter hoc non bene dicunt. Alia autem ratio est quare non juste dicunt, scilicet quod quia dicunt quod calidum segregat et distinguit res, frigidum autem congregat et miscet eas: et hoc dicunt rerum formas nec res habere aliam formam, nisi raritatem et spissitudinem diversam materiae.

enim, quia calidum innatum est segregare, frigidum autem congregare : segregat enim calidum et dissolvit : et ideo quia subtile ad se trahit, et grossum relinquit, res distinguit. Frigidum autem quia congregat et inspissat, res miscet et confundit : et quia omnia constituuntur mixtura quadam et distinctione, et ideo dicebant isti quia ex his duobus omnia alia faciunt vel patiuntur : et omnia alia ex eis generantur et corrumpuntur, in tantum quod etiam ignis qui formalissimus est motus, aliquando frigido hoc modo instrumentaliter patitur : et non dixerunt aliquam aliam causam efficientem vel formalem.

Amplius in hoc simile aliquid dicunt, Text. et com. 55. sicut si aliquis causam eorum quae generantur, attribuat serra aut alicui aliorum instrumentorum : quia in veritate calor ignis et frigus aqua intemperata sunt, et ad complexiones mixti non agunt : sed potius calor per se consumit et incinerat, et frigus mortificat et congelat : unde sicut necesse est aliquo serrante dividere lignum, aliquo movente securim vel dolabrum, coequari, complanari et poliri lignum in aedificio, et in aliis similiter, et eodem modo necesse est quod qualitates elementales, aliquid ordinantes,moveant et dirigant ad species generatorum producenda : et hoc est motus cœeli, ut infra patebit : quocirca etsi ignis maxime aliquid faciat et moveat, tamen isti non vident quomodo movet, quia multo deterius movet quam organa : quando, sicut dictum est, organum dirigitur ab artifice ad actum talem vel talem qui inducit formam operis artis : sed ignis et frigus elementalia corrumpunt complexione omnes : et hoc est pessimum, et multo pejus quam actio organum, qua est ordinata ab eo quod movet organum.

<--- Page Split --->

rationem, quam generatum moveri localiter.

CAPUT IV.

De sententia vera de causa efficiente generalionis.

Text, et com

Nobis autem volentibus tradere universalem causam efficientem perpetua generationis, supponantur ea quae dicta sunt universaliter de causis in secundo Physicorum, et ea quae dicta sunt hic de materia et forma elementi. Amplius vero ea etiam supponantur quae dicta sunt de allatione, qui est motus circuli cœlestis: demonstratum est enim in octavo Physicorum, quoniam allatio 'est motus perpetuus. His enim tribus sic se habentibus, necesse est generationem continue esse et perpetue, scilicet quia materia continue passibilis est, qualitates quae sunt forma elementorum continue agunt et patiuntur ad invicem. Allatio autem facit generationem continue durare: quia continue et perpetue adducit generans in tota materia, et aliae similiter allationes. Simul autem cum dictis manifestum est, quoniam et priora quae dicta sunt in octavo Physicorum, bene dicta sunt, scilicet quod allatio circuli sit primus motus, et quod generatio non est primus motus in universo. Quia multum rationabilius est, quod id quod est ens semper, et perfectum in esse, et est perpetuum, sit causa ejus quod non est semper, quam e converso id quod est non ens, sit causa enti semper perpetuo: quod autem fertur secundum solum est quod nihil movetur localiter nisi quod est, secundum quod generatur non est: quia si esset, non generaretur: ergo allatio prior est et cause generationis in universali: licet in uno et individuo generari prius sit fieri per gene-

Quoniam autem suppositum et deterText, et com minatum est supra in primo libro, quod 56. generatio quae contingit rebus generabilibus, est continue et semper : et nos dicimus quod allatio circuli est causa generationis et corruptionis, manifestum est : quia si unum et eodem modo se habens est allatio ipsa, non potest causare utrumque, scilicet generationem et corruptionem : quia ipsa generatio et corruptio sunt contraria. Idem enim similiter se habens, semper innatum est idem facere et non contraria. Quocirca si allatio sit una, et similiter se habens, aut generatio est semper causata ab ipsa, aut corruptio et non ambo simul : cum utrumque horum contrariorum causatur ab allatione, oportet quod motus sint contrarii altero duorum modorum, aut scilicet quod sint duæ allationes contrariae, aut etiam una inæqualis sibi secundum diversas circuli partes, quæ ex una parte circuli causet unum, et ex alia parte causet aliud : contrariorum enim causæ sunt contrariae. Ideoque prima allatio quæ est orbis primi, qui movetur et movet alios orbes motu diurno æquali super circulos æquidistantes circulo æquinoctiali, et super polos mundi, non est causa generationis et corruptionis : quia non æqualiter accedit et recedit, sed æqualiter accedit ubique et semper. Sed ea allatio quæ est circa circulum qui dicitur orbis signorum sive zodiacus, est causa generationis et corruptionis. In hac enim allatione inest continuum ex circulatione, et inest moveri duos motus contrarios, scilicet accessionis et recessionis, sive ascensionis et descensionis, ex quibus generantur ambo, scilicet generatio et corruptio : necesse est si semper erit generatio et corruptio, sicut in primo libro ostensum est, semper aliquid moveri

<--- Page Split --->

secundum allationem : et hoc modo semper non movetur nisi orbis aliquis, ut non deficiant ista transmutationes. Ergo perpetue continuitatis in generando unum ex altero, et corrumpi unum in alterum, est causa quod generans est aliquando nobis praesens secundum propinquitatem, aliquando absens secundum remotionem: contingit enim ex hoc quandoque generams longe fieri a loco generationis, sicut quando movetur in signis meridionalibus : contingit quandoque fieri prope,sicut quando movetur in signis aquilonaribus. Quando autem generantis distantia sive accedentis non est aequaliter, necesse est etiam motum esse inaequalem : quocirca sicut in adveniendo et in prope esse generat rem, ita in recedendo et in longe fieri corrumpit idipsum movens accedendo et recedendo. Et si multoties adveniendo secundum unam medietatem circuli generat,multoties recedendo secundum aliam medietatem corrumpitur : contrariorum enim contrariae sunt causae.Non tamen est motus unius medietatis circuli contrarius motui alterius medietatis perse, sed secundum respectum radii ad locum generationis : quia cum recedit, respicit obliquiori radio ad locum generationis, et tunc dominatur frigus mortificans : et cum accedit, rectori respicit radio, et ideo plus calefacit. Et quia motus solis in circulo obliquo causa est generationis et corruptionis, ideo tempus generationis est aequal e tempori corruptionis, et e converso : quia sol ascendendo persex signa generat quae sunt a principio Capricorni usque ad initium Cancri: et per sex signa descendendo corrumpit quae sunt ab initio Cancri usque ad principium Capricorni, et isti motus sunt inter duos tropicos solstitiales.

in ipso circulo cœelesti determinatur : quia ex ipso circulo consideratur usque ad quantum se extendit virtus generantis, secundum quod affert esse rei antequam afferat perfectam rei corruptionem, sicut patet ex scientia astronomica : omnium enim inferiorum rerum est ordo causarum pendens ex superiori ordine : et omne tempus quod est rei ex arte in tempore duratio, et omnis vita periodo mensuratur. Est autem periodus modulatio circuli dicti a peri quod est circum, et odos quod est modulatio : sed tamen non omnia mensurantur eadem periodo : sed haec habent majorem, et haec habent minorem : horum enim periodus est unus annus. Horum autem minor, horum autem major secundum quod magis suscipientia et retinentia sunt virtutes sibi ex circulo cœelesti influxas.

Quod autem vera sint quae dicta sunt, testificatur sensus. Quia nos videmus ad oculum, quod sole' adveniente ad punctum Arietis, quando directo radio locum nostrum tangit, generatio esse incipit in terra nascentibus : recedente autem sole a principio Librae, maxime incipit rerum diminutio et corruptio : et tempus utrumque est aequal e : quia tempus quod est generationis secundum naturam, aequal e est tempori corruptionis secundum naturam : quia tantus est ascensus solis quantus est descensus, ut dictum est. Si autem contingit aliquando corrumpi aliquam rem in minori tempore, hoc est, antequam vis generationis cœelestis secundum rationem periodi recedat, hoc contingit per accidens propter confusionem materiae ex alia causa : quia cum materia est inaequalis et non susceptibilis virtutis cœelestis, et non eodem modo et aequaliter se habens in periodo, tunc necesse est quod generationes et corruptiones sint aequales : et hae erunt citiores, et illae tardiores : quocirca accidit quod tempus idem est generationis et corruptionis : et propter horum generationem aliis generatur corruptio, et e converso.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

Et est digressio declarans ea quae dicta sunt de periodo.

e converso, sicut sol movetur a Capricorno in Cancrum, et a Cancro in Capricornum. Istis autem duobus modis simul commiscentur elementa ad generationem, quando sole adveniente versus Capricornum, inferiora elementa vincunt super superiora: et quando venit versus Cancrum, incipiunt vincere superiora super inferiora. Sic etiam distinguit quatuor tempora quae sunt ver, aetas, autumnus, et hyems. In duobus enim tropicis facit aetatem et hyemem, et in duobus aequinoctialis punctis, scilicet Ariete et Libra, ver et autumnum. Est autem observandum quod non solus sol est causa generationis, sed ipse praecipue sit generans, nisi dicatur quod solo lumine Solis fit generatio: quia sicut dicunt praecipui Philosophi, Aristoteles et Avicenna, Ptolemaeus et Megelaphus, solus Sol lucet lumine proprio, et omnes alii planetae et stelle illustrantur a sole quemadmodum et luna: sed lumen recipitur ab eis in profundum sui, et induit in eis aliam naturam quam habeat in Sole: et ideo in Luna est frigidum et humidum intemperate. In Saturno est frigidum et siccum in temperie. In Venere frigidum et humidum temperate. In Mercurio vero est commiscibile: quia auget proprietatem cujuscumque stelle quam respicit, et in Sole qui movet omnes, est calidum et siccum temperate. Omcs autem aliae stelle fixe proprietatem alicujus istarum sequuntur. Hoc habito, notandum quod nullatenus solus accessus Solis et recessus facit periodum: quia aliter in hyeme nullum animal deberet nasci, sed potius omnia mori, et nullius vita deberet extendi ultra annum quod expresse falsum est. Sed periodum facit relatio ascendentis signi super horizontem, ad omnia alia ista signa circuli cum suis stellis et planetis in hora conceptus vel nativitatis rei inferioris, quae creatur vel concausatur a circulo cœelesti: hoc enim modo mensura quorumdam est annus, et quorumdam plus vel minus secundum effectus signorum et fortitudinis

Est autem hic attendendum, quod periodus Graecum nomen dicitur a Tepi quod est circum, et 6o6o quod est harmonia in cantu, et ponitur pro consonantia mensurae, hoc est idem quod mensura corporis. Est autem periodus mensura quae ex circulo cœelesti imprimitur vel influitur rei causatae a circulo in inferioribus. Cum autem multiplex sit circulus cœelestis, non tamen sunt nisi duo motus ipsorum in genere, scilicet motus planes, et motus aplanes, ut dicit Aristoteles in XI primae philosophiae, et sicut accipitur ex propria philosophia Astronomorum. Motus autem aplanes, sive ordinatus, est motus primordialis qui diurnus dicitur, et est ab Oriente in Occidens super polos mundi et super angulos aequidistantes, quorum maximus est circulus aequinoctialis: et hic motus dicitur allatio unius propriet qui affert generans, hoc est, solem, et secundo alios planetas, et tertio omnes stellas, et quarto gradus totius orbis ab ortu in occidente, qui motus est causa vita et esse in quibusdam, in tantum quod quorumdam esse et vita ultra circulum istius motus non extenditur: et ideo quaedam perficiuntur in esse in die, corruptio eorum completur in nocte, sicut patet in pisce qui dicitur dies vel ediurna: quia eadem die naturali moritur et oritur. Alius autem motus est erraticus, qui motus planes vocatur, et est circuli signorum super polo zodiaci, qui distat a polis mundi per 24 gradus et 35 minuta: et ideo sol et aliae stella motae in ipso, oblique moventur ab ante in retro, et e converso, hoc est, ab Aquilone in Meridiem, et

<--- Page Split --->

stellarum quae fixæ sunt in signis. Hoc modo verum est quod æquale est tempus generationis rei tempori corruptionis, quia a primo signo ascendente in hora rei computatur profectus rei usque ad septimum signum ejusdem circuli : et a signo septimo usque ad primum computatur defectus : et ideo septimum signum domus mortis vocatur, et ascendens vocatur domus vitæ. Et ideo generatio rei vocatur profectus usque ad statum, et post statum usque ad declinationem, et a declinatione usque ad mortem vocatur periodus mortis, quia æqualia sunt secundum naturam : quia a primo usque ad septimum tantum est quantum a septimo usque ad primum per aliam partem circuli mensurando. Verbi gratia, ab Ariete per Cancrum et Geminos, et deinceps usque in Libram tantum est quantum a Libra per Scorpionem et Sagittarium, et sic deinceps ad Arietem : et si periodus perfecta profectus hominis sunt 33 anni vel 40, et erit ætas hominis 70 vel 80 anni. Potest tamen hoc impediri per accidens, per cibum malum, vel mortem violentam, vel alio quocumque modo : et hoc vocat Aristoteles materiæ inæqualitatem : quia scilicet per accidentia multa aliter disponitur quam moveantur a circulo : et ideo diversimode moriuntur homines citius et tardius, quam per naturam mortales sint : et similiter etiam alia animalia. Hoc etiam modo ætates sunt omnium rerum : quia planetæ in circulo periodali positi, quando sunt fortiores, dant plures annos vitæ : et quando sunt debiliores, dant pauciores. Et hoc etiam modo innotescit, quoniam qui sciret vires signorum et stellarum in ipsis positarum in circulo periodali dum nascitur res aliqua, ipse quantum est de influentia cœli prænosticari posset de tota vita rei generatæ : sed tamen hoc necessitatem non poneret, quia posset impediri per accidens, ut dictum est.

Semper vero, ut dictum est, erit geneText. et com. 59. ratio et corruptio, et nunquam deficiet secundum naturam : propter causam quam diximus tum ex parte materiae in primo libro, tum ex parte causæ efficientis, ut diximus nuper : quia motus circuli secundum naturam non deficiet. Hoc autem rationabiliter contingit : quia si nos consideremus finem intentionis naturae, nos inquiremus quia natura semper desiderat id quod est melius esse quam non esse : quot autem modis dicitur esse, diximus in quinto et in septimo prima philosophiae. Esse autem quod natura desiderat, est divinum et perpetuum : et hoc non potest in omnibus existere æqualiter. Ideoque quaedam distant longe a primo principio universi esse, quaedam autem sunt prope ipsum : et ideo Deus qui est universitatis principium, complevit isto modo omnium esse, ut quæ non possunt participare esse divinum et perpetuum in seipsis, participent per generationis successionem continuam. Ideo enim Deus fecit continuam generationem : quia aliter esse divinum non resultaret in ipsa : ita enim maxime continuabitur perpetualiter secundum naturam esse : quia proximum substantiæ individuæ perpetuæ est fieri semper per generationis successionem : continua autem generatio est, ut diximus, ea quæ est per allationem in circuitu factam : sola enim illa est continua non deficiens, et ideo etiam ista quæ se in invicem transmutant secundum suas passiones et naturales potentias. Verbi gratia, corpora simplicia assequuntur allationem quæ est

<--- Page Split --->

in circuito dum se circulariter transmutant : et hoc planum est, quia quando ex aqua generatur aer, et rursus ex aere ignis, et rursus revertitur in ipsum, ut ex igne generetur aqua, tunc dicimus quod generatio circuit in circuitu. Quocirca etiam allatio recta quae est in elementis, dicitur continua, quando mutatur et sequitur allationem quae est in circuitu : unde etiam sole recedente ad signa meridionalia, convertuntur elementa superiora in inferiora : recedente autem sole ad septentrionalia, vincunt elementa superiora, et convertuntur inferiora in superiora : et sic faciunt circuitum semper perpetuum secundum naturam. De desiderio autem naturae et esse divino in Physicis et in II Cæli et Mundi dictum est.

CAPUT VII.

Quare elementa non distant ab invicem separata in locis suis propriis.

Text. et com. Manifesta autem est cum dictis solutio 60. questionis quam quidam fecerunt, sciliccet quare elementa jamdudum non distant ab invicem separata et ordinata in suis locis propriis, cum unumquodque moveatur extra aliud et tendat in suam regionem. Aqua enim et aer et ignis ascendunt a terra, et aqua et terra descendunt ab igne, et similiter terra descendit ab aere, et aqua et aer ab igne, et aqua descendit ab aere : et sic omnia separantur ab invicem motu naturali : igitur videtur quod se non debent invicem transmutare, nec sibi invicem permisceri : quia eorum quae moventur ab invicem et separantur per locum, nec alteratio est, nec permixtio. Causa autem hujus eorum ad invicem est ex hoc quod immutantur allatione circuli declivi sive obli-

qui, qui aliquando facit ab invicem inferiora super superiora, et aliquando e converso : et sic facit sol motus in circulo illo, ita faciunt alii planetæ et stellæ quæ movent vapores et ventos et serenitates : et sic ad invicem elementa se transmutant : si enim unumquodque elementum maneret in sua ipsius regione, et non transmutaretur ab alio elemento quod est prope ipsum et tangit ipsum, jamdiu destitissent ab invicem, vel etiam defecissent ab actione et passione. Sed sicut dictum est, transmutatur ab invicem generatione et corruptione, ideo quia allatio in obliquo circulo est duplex per accessum et recessum. Quia autem transmutant sic invicem, non contingit aliquid eorum manere inordinatum in sua regione : quinimo quantum accipit de natura propinqua, tantum etiam accipit de loco ejus, et permiscetur ei : unde terra et aqua vaporantia quando rarificantur, vadunt ad regionem aeris, et permiscentur cum eo : et e converso est de aere et igne quando frigore inspissantur : tunc enim vadunt ad regionem aquæ et terræ, et permiscentur cum eis : et ideo elementa nunquam sunt ubique pura, sed potius in locis ubi se contingunt, sunt permixta. Manifestum ergo est ex his quæ dicta sunt, propter quod est generatio et corruptio, et propter quam causam efficientem : et etiam manifestum est quid generabile et quid corruptibile, quia id tantum est divinum, quod est divinum et perpetuum in se participare potest.

CAPUT VIII.

De causa continuitatis et perpetuitatis allationis cælestis.

Deinceps autem de necessitate et perText. et com. 61. petuitate generationis est dicendum. Sed

<--- Page Split --->

quia hoc non possumus scire, nisi sciamus prius de necessitate motus cœelestis, et ideo incipiemus ab illo supponentes quaecumque in Physicis et in Ccelo et Mundo de hoc dicta sunt. Dictum est autem prius in septimo et octavo Physicorum, quod in continue et perpetue motis oportet quod ipsum movens sit unum et immobile et ingenerabile et inalterabile: haec enim omnia secundum aliquid probata competunt primo motori, et aliis cœelestium orbium motoribus: et si multi sunt motus qui sunt in circuitu, necesse est etiam esse multos motores, qui tamen omnes aequaliter sunt ab uno vel ab alio principio quod movet primum motum, sicut in undecimo primae philosophiae est demonstratum: quod enim motus fit continuus secundum naturam et non deficiat, manifestum est ex hoc quod tempus secundum naturam est continuum non deficiens, quod tempus impossibile est esse sine motu: tempus enim est numerus alicujus continui motus: ergo numerus est ejus qui est in circuitu, cum nullus alius sit continuus nullo modo interceptus, sicut determinatum est in his quae sunt de principio motus in Physicis in octavo libro.

m otu id etiam est continuum in quo est motus ejus quod movetur, hoc non est, nisi in solo motu locali : quia locus quamdam habet magnitudinem continuam in motu. Ideo quod movetur continuum, non potest esse in recto motu, sed solum in circulari: hoc enim est idem semper et seipso continuum : et ideo quod corpus tale semper fertur in circui tu, hoc facit continuum motum : continuus autem motus non deficiens facit tempus continuum non deficiens.

CAPUT IX.

Utrum id quod generatur, generatur ex necessitate.

Quoniam autem in omnibus continue Text.et com. 63. et perpetue est motus, sive secundum generationem, sive secundum alterationem, sive universaliter loquendo secundum omnem transmutationem moveantur, videmus existere quod est divinum et generatio, et generari aliud post aliud, et hoc nunquam deficit propter motus continuitatem. Videndum est utrum necessario aliquid generatur, vel nihil: sed omnia contingit esse generata et non generata. Hujus autem quaestionis causa est, quia nos diximus quod generatio motum circuli imitatur, quia causatur a motu stellarum in circulo obliquo. In circulo autem obliquo ortum cujuscumque sequitur occasus, et iterum occasum ortus ejusdem, et haec successio non deficit: sed situs renovationis in causa generationis unius videtur semper debere sequi ex generatione alterius in causatis a motu circuli obliqui.

<--- Page Split --->

Text. et com. Manifestum enim in quibusdam, quod 64. mox ut erunt, quaedam alia generantur ex illis, et propter illa, sicut si terra madefit, necesse est terram evaporare, et ex vapore nubem generari, ex nube pluviam, et ex pluvia terram madefieri, et ex illa necesse est iterum exire vaporem, et sic in infinitum : cum enim de re aliqua in sua causa efficiente et materiali determinata, verum est dicere quod erit, oportet illam aliquando existere, sicut patet in prædictis exemplis : aliquid tamen futurum est non habens causam determinatam, quod nihil prohibet non futurum : futurus enim aliquis incedere, eo quod habeat propositum incedendi, non incedet, quia forte impeditur propositum ejus.

esse, utrum sic sit, e converso si generato priori necesse sit generari posterius. Verbi gratia, quia nos videmus quod si domus est generata, necesse est et fundamentum esse generatum. Quæramus ergo utrum convertatur, quod si fundamentum est generatum, quod etiam domus est generata, vel non convertatur. Dicamus autem solventes istam quaestionem, quod quando termini generationis et generati se habent ad invicem, ita quod utrumque sit materia generationis ad alterum, ita quod utrumque transmutatur ad aliud, sicut est in exemplis terræ complutæ, et vaporis et nubis et pluviæ, et similiter in generatione elementorum sub circulo declivi differenter moto : tunc necesse est æqualiter generato priori, generari posterius, et e converso : quia in talibus generatio circulum assequitur, et unumquodque causa est ad unumquodque. Quando autem termini generationum non sic se habent ad invicem, sed est inter ea ordo prioris et posterioris præter hoc quod unum sit tota materia ad alterum, licet sit forte pars naturae ejus, tunc non convertitur a priori generato posterius generari, et e converso necessario : quia in talibus posterius a priori non generatur per se, sed per accidens, sicut est in fundamento et domo : fundamentum enim non tota domus est, nec per se materia ejus : quia si esset per se materia ejus, tunc domus tota in potentia esset in fundamento : et tunc uno motore sine additione adduceretur de fundamento ad actum, quod est falsum : et ideo etiam non convertitur generatio : quia cum dicitur, si domus est, fundamentum est, non est hæc necessitas absoluta : quia tunc oporteret quod ex domo sicut ex materia generaretur fundamentum : sed est necessitas suppositionis, quæ causatur ex ordine qui est inter totum integrale et suam partem : quia totum positum ponit partem, et non e converso : si enim esset necessitas absoluta causata per generationem, tunc oporteret quod utrumque

Text. et com. Sicut enim est in entis divisione, ita 65. universaliter est in generatione , quia quaedam entium sunt contingentia et possunt non esse : et ita videtur quod quaedam contingant non generari et non necessario generantur, quibusdam aliis generatis, sicut Socrates non generatur generato bove. Quæramus ergo utrum omnia quæ generantur, sint talia, aut non sint talia, vel partim sic, et partim aliter.

Text. et com. Sicut autem est in divisione entium, 66. quod quaedam necesse est simpliciter esse, quaedam impossibile est non esse : quaedam autem possibile est esse, et possibile est non esse : sicut in generatione videtur quaedam necessario generari, quibusdam generatis, et possibile non generari, generatis illis.

Text. et com. Quæramus ergo in illis, cum videæ- 67. mus generaliter, cum posterius est generatum, quod necesse prius generatum

<--- Page Split --->

esset materia ad alterum : et tunc sequeretur etiam e converso, quod si fundamentum est, etiam domus est : quia sicut primum se habuit ad secundum, et e converso in generatione quæ convertitur de necessitate, sicut prius diximus. Cum enim posterius necesse est generari a primo necessitate absoluta, et tunc etiam necesse generari prius a posteriori, et e converso, si prius generatur necessario a posteriori, etiam eadem necessitate generatur posterius a priori : quia in talibus utrumque est posterius ad alterum, et vicissitudinem generationis eorum ad invicem affert eis continue generans accedendo et remeando. Cum autem dicebatur, quod domo generata necesse est esse fundamentum , fuit quidem necessitas, sed non propter id quod domus sit causa generationis fundamenti : sed fuit necessitas subjectionis sive suppositionis ex hypothesis : quia posito toto, necesse fuit supponi partem. Convertuntur ergo in omnibus in quibus posterius generatur a priori, sicut ex causa materiali tota, movente quodam alio continue accedente et recedente : quia in talibus semper priori generato, generatur posterius, et e converso.

CAPUT X.

Quod non possit generatio continua esse in infinitum secundum rectum.

R e t . etcom . Si vero dicatur, quod generatio non 68. est infinita secundum circulum, sed secundum rectum, eo quod sunt infinita intermedia, probabimus quod infinita sit generatio hoc modo, sive inferius ad futura generanda, sive superius ad generata præterita : quod non contingit quod prædictum est, scilicet quod ex priori generato necesse sit generari posterius :

dico quod non contingit, sive sumatur necessarium simpliciter, sive necessarium ex suppositione. Quocumque autem modo sumatur necessarium, semper oportet aliquid ante esse quod primum, propter quod alia necesse sit generari : sed in infinito nullum est primum : cum ergo illius respectu dicatur esse prius et posterius, nullum erit prius nec posterius propter quod sit necesse alia generari : ergo in infinitis non potest esse continua generatio. Sed adhuc etiam in finem habentibus non est verum dicere, quod ipsa simpliciter necesse sit generari secundum rectum. Verbi gratia, quod necesse sit simpliciter generari domum, quando fundamentum est generatum, necesse esset generari domum : et hoc concederetur, tunc necesse esset quod esset semper generatum quod non esset semper generatum : quia nos videmus quod non semper contingit generari domum generato fundamento : sed si est generatio ex necessitate absoluta, tunc oportet generationem esse : quia semper aliquid esse ex necessitate, et aliquid esse semper convertuntur et sunt simul : quia quod necesse est esse, possibile est non esse : quocirca ex necessitate ens est semper æternum, et e converso, si aliquid est sempiternum, et ipsum est ex necessitate : et si ex necessitate, ipsum est sempiternum. Si ergo alicujus generatio est simpliciter ex necessitate, non potest hoc esse secundum rectum, sed necesse est circuire et reiterare in idem unde generatio incipit : et hoc planum est ex hoc quia alterum duorum necessarium est, scilicet quod aut finem habeat generatio, aut non habeat finem : constat autem quod non habeat finem generatio : ergo non erit recta, quia omne rectum finitum in termino sui est : ergo necesse est generationem circuire omne. Si autem hoc, tunc erit generatio sempiterna, et in circuitu et non in rectum : quia si sempiterna, tunc non potest esse in rectum : quia sempiterna nequaquam habent principium,

<--- Page Split --->

nec si inferius ut ad futura accipiamus, nec si superius ut ad generata accipiamus : cum autem nec principium habeat generatio, nec sit finita, ideo necesse est eam esse sempiternam : et quia sempiterna est, necesse est cam esse in circuitu, sive necesse est hoc esse generatum ab hoc : ergo necessarium est generatum esse quod prius fuit illo unde fuit principium generationis istius : et si hoc est necessarium generatum esse necessario fuisse : ergo necessarium est etiam prius illo generatum esse quod est tertium : et hoc etiam hoc modo ponit sibi quartum, si quatuor sint, alioquin revertitur in ipsum : et sic fit continue : quia nihil differt dicere, quod reversio fiat per unum medium, vel per duo, vel per plura, dummodo ab ultimo redeat in primum : necessarium ergo simpliciter quod unum necessario generatur ex altero, in motu et generatione quae est in circuitu : et si aliqua necesse est in circuitu generari, necesse est illa simpliciter generata esse, et alia generantur contingenter : et e converso, si aliqua necesse est simpliciter generata esse, ista necesse est in circuitu generari. Haec autem causa posita rationabiliter posita est perpetue generationis elementorum : quia talis generatio nobis ad sensum apparuit esse in circuitu.

CAPUT XI.

De probatione generationis perpetua, quae est in circuitu secundum causam quae est motus cœli.

Text. et com. Si autem volumus hoc demonstrare 69. per causam, dicemus quod motus cœli est in circuitu : et ideo elementa ad invicem ex necessitate generantur. Si enim motus cœli est in circuitu, oportet

quaecumque hujus motus sunt passiones, et quaecumque sunt per hunc solum sicut per causam efficientem, quod etiam ista sint ex necessitate. Si enim quod in circuitu movetur, semper movet elementa, necesse est etiam quod motus horum quae sunt passiones ejus, et quod motus eorum quae sufficienter causantur, ab hoc etiam sint ex necessitate. Sicut verbi gratia, cum allatio superioris, hoc est, circuli declivis sit in circuitu, necesse est quod sol moveatur in circuitu et alii planetæ : quia autem sol movetur in circuitu, necesse est quod omnia quae sicut a causa et efficiente sunt a motu solis et motu planetarum, sint etiam generata ex necessitate in circuitu : et haec inter omnia temporalia et maxime generatio elementorum : quia ex illorum generatione omnia alia generantur.

CAPUT XII.

Quare secundum praedicta quaedam reiterantur, et quaedam non.

Sed tunc oritur nobis quaestio ex praeText. et com. dictis, quare ita esse videtur ut dictum est : verbi gratia, quod aqua et aer et circuli in circuitu generantur ? Et siquidem nubes erit, oportet etiam pluere : et si pluet, oportet nubem esse, cum sol continue veniens extrahat vapores elevatos. In quibusdam non est sic : quia homines et animalia non reiterantur in seipsos, ut rursus generetur idem quod praeterit ex posteriori generato : quia non est necesse si pater tuus generatus est, te generari, licet e converso sit necessarium quod si tu generatus es, quod etiam pater tuus generatus sit. Solutio autem hujus quaestionis est, quia in talibus est generatio secundum rectum, et non secundum circulum : quia sicut supra di-

<--- Page Split --->

ximus, ubi utrumque terminorum non est tota materia ad alterum, ut uno motore diversimode se habente educatur utrumque de utroque. In his generatio non est circularis sicut in te et patre tuo : quia pater tuus non est tota materia ad tui generationem, sed materia tui deciditur de ipso : et ideo in eo est motor decidens, hoc est, formans id unde tu generaris, et non e converso : quia nihil est in aliquo sicut potentia et materia, nisi quod totum est in illo, et uno motore educitur de ipso, sicut in nono primæ philosophiæ est manifestum : et ideo unumquodque elementorum est in alio sicut in potentia : quia unumquodque educitur ab altero.

CAPUT XIII.

Quæ reiterantur eodem numero, et quæ non, et quare.

quia quorum substantia reiteratur incorruptibilis manens secundum formam et speciem in toto motu, illa reiterantur eadem numero, sicut sol reiteratur in obliquo circulo, quia motus sequitur id quod movetur, quia non est motus nisi existentis id actu, sicut dictum est in sexto Physicorum. Quorum autem substantia in mutatione non est incorruptibilis per speciem et formam, sed potius corruptibilis, hoc necesse est specie eadem reiterari, et non numero : ideo aqua est ex aere, et e converso aer ex aqua specie eadem et non numero : sed tamen cum aer tota sit materia aquæ, et e converso aqua aeris, reiterata magis accedunt ad identitatem numero, quam animalia et homines reiterari : quia si de cibo generetur bos, et non de toto cibo, et si de bove generetur et de firmo terra, et de terra cibus qui est pabulum bovis, et de pabulo bovis iterum bos, de nullo istorum generatur toto, sed de parte : et ideo minus accedunt ad identitatem in numero quam faciant elementa in circulari generatione elementorum : unde si conceditur quod elementa aliquo modo reiterentur eadem numero, non tamen propter hoc conceditur, quod reiterentur eadem numero, quorum substantia penitus totalis est corruptibilis, qualem contingit non esse eamdem in generato et ex quo generatur. Hæc autem de Generatione elementorum dicta sufficiant. Sed elementorum accidentia ad naturam pertintentia in tertio et quarto de Cælo et Mundo dicta sunt.

1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1

Est autem hujus questionis solutio, quod considerandum est in iteratis :