TRACTATUS I
DE PRINCIPIO MATERIALI ET FORMALI ET NUMERO ELEMENTORUM.
CAPUT I.
Quæ sit intentio libri.
In superiori libro egimus de mixtione, de tactu, de facere et pati, quomodo existunt in his quæ transmutantur secundum naturam. Amplius autem diximus de generatione et corruptione quæ simpliciter sunt generatio et corruptio, quomodo utrumque eorum est, et propter quam causam. Similiter autem dictum est de alteratione, quid sit et quam differentiam habeat ad generationem et corruptionem. Relinquitur autem in hoc libro secundo considerare de corporibus quæ vocantur elementa, antequam con-
sideremus in particularibus libris de generatione et corruptione corporum specialium, sicut lapidum, metallorum, plantarum, et animalium : et hoc ideo, quia omnes substantiæ quæ generantur et corrumpuntur, non sunt sine corporibus quæ sunt sensibilia secundum se. Sensibilia autem dicuntur corpora, quia sentiuntur per tactum : quia primæ qualitates tangibilium causæ sunt omnium aliarum sensibilium qualitatum. Primæ autem in qualitatibus tactus sunt quatuor qualitates primæ, scilicet calidum, humidum, frigidum, et siccum : et hæ differentiæ sunt elementorum : unde elementa sunt autonomatisce dicta corpora sensibilia, et per ea contingit generatio et corruptio omnibus generationibus et corruptionibus.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
CAPUT III.
De opinionibus quæ sunt circa principium materiale elementorum.
De improbatione dictarum opinionum, et de opinione Platonis.
Dicemus autem primo de principiis 2. generationis elementorum, et postea de generatione eorum, et de generationis perpetuitate. Tangendo autem principium generationis elementorum, prius tangomus principium materiale, et postea formale : et de principio materiali secundum nostram consuetudinem primo recitabimus opinionem Antiquorum, et postea improbabimus easdem, et deinde nostram supponemus sententiam. Fuorunt autem quidam qui materiam quae subjicitur elementis et formæ elementali, dixerunt unum aliquod corpus esse quod actu separatur ab elementis, et invenitur separatum loco ante ea. Et dixerunt quidam, quod hoc est aer, et alii quod hoc est ignis, et tertii quod hoc est medium inter hæc, aere subtilius, et igne grossius. Et alii dixerunt quod hoc principium est plura per naturam. Quidam dixerunt, quod ignis principium est et terra : et quidam, quod est duo dicta, et tertium quod est aer. Alii dixerunt, quod tria prædicta sunt, et quartum quod est aqua, ut dixit Empedocles : dicunt enim tam unum dicentes quam plura, quod his congregatis et segregatis et alteratis, contingit generatio et corruptio in rebus generabilibus et corruptibilibus.
Quoniam autem bene habent dicere Text, et 3. prima principia et elementa esse illa ex quibus transmutatis aut secundum congregationem, vel secundum aliquam aliam transmutationem contingit generatio et corruptio, sit eis concessum. Sed illi peccant qui dicunt unam materiam esse unum corpus, et hanc separabilem a forma omni elementali, et esse aliquando actu extra omne elementum. Impossibile enim est quod corpus sensibile sit sine contrarietate, quia aut habebit partes propinque, aut remote. Si habet eas propinque, tunc erit spissum et grave, et tendet ad locum terræ : et si habet remote, tunc erit rarum et leve, et tendet ad locum ignis. Cujus autem est motus et locus, illius est forma quam motus et locus sequuntur. Ergo est de forma terræ vel ignis habens contrarietatem unius eorum, scilicet vel frigidum, vel calidum, sive sit finitum, sive infinitum, quod dicunt quidam esse principium elementorum : non ergo separatum est, ut dicebant, sed sub forma unius elementorum.
Ut autem Plato scripsit in Timæo, Text. et cum 4. nullam habet determinationem : quia nihil dixit manifestæ et determinate Plato de principio materiali universorum : non enim dixit manifeste si illud principium quod vocavit pandaxeos, id est, receptaculum omnium, separatur ab elementis, ita quod aliquando sit sub forma elementi actu, aliquando non. Nec etiam
<--- Page Split --->
uitur eo manifeste quod dicit, quod nihil est subjectum materiale his quae vocantur elementa prius ens eis : quia si «sset subjectum quod esset prius elementis, hoc enim maneret secundum formam quam prius habuit quando ad formam elementi transit : sed ipse dicit quod subjectum elementorum se habet ad elementa, sicut aurum ad opus operatum ex auro quod est annulus, vel monile, vel aliquid hujusmodi : sed tamen recte hoc verbum quod dicitur, quia ubi subjectum secundum formam substantialem manet sicut aurum in operibus auri, ibi est alteratio et figura solum et non generatio : sed ex materia elementorum dicitur generari elementum, et quorum generatio et corruptio est ex aliquo, impossibile est enuntiari sive nominari ab illo ex quo sunt per generationem : quia caro non est terra, et os non est ignis : et tamen annulus est aurum quoddam : sed Plato dicit quod longe verius elementum habet nomen materiae ex qua est, quam formae quae est in materia.
Adhuc etiam Plato peccat in hoc quod cum elementa corpora sint solida, ipse dicit quod materia eorum dissolvitur usque ad planitiem : quia impossibile est quod materia prima quae est sicut mater, sit planities. Dico autem materiam esse sicut mater : quia sicut mater imperfectum generationis principium habet in se, quod necesse est moveri a masculo formante et agente, ita in materia est forma imperfecte, sed movente et efficiente extra et formante movetur ad hoc quod ducatur ad actum.
CAPUT IV.
De opinione vera de materia elementorum.
Nos autem dicimus esse aliam ab ele- 6. mentis aliquam materiam unam quatuor corporum sensibilium : sed dicimus hanc non esse actu separatam ab elementis omnibus simul, sed divisim separatur modo ab uno, modo ab alio, et est semper cum contrarietate, et ex illa sicut ex materia generantur corpora quae vocantur elementata. De elementis autem certius determinatum est in tertio Cali et Mundi : sed tamen secundum modum quo ex materia generantur corpora prima, non est dictum ibi, sed relinquitur hoc esse determinandum. Æstimamus ergo materiam esse principium primum elementorum, inseparabilem quidem a forma elementali, et subjectam contrariis : cujus probatio est, quia caliditas non est in materia subjecta frigiditati, nec frigiditas est subjecta caliditati : nec universaliter contrarium est materia subjecta contrarii, sed potius subjectum elementorum est subjecta materia hujus vel illius : et ideo principium primum illius est id quod est potentia corpus sensibile in generatione elementorum. Secundo autem contrarietates distinguentes et determinantes materiam, verbi gratia, caliditas et frigiditas et hujusmodi. Tertio autem loco elementum constitutum, ut ignis, et aqua et alia : hæc enim elementa habent materiam communem et contrarietates, quia ad invicem transmutantur, et materia quae fuit sub unius forma, efficitur sub forma alterius, sicut ignis fit aqua, vel aliquod aliud. Unde non est verum quod Empedocles et alii dicunt, scilicet
<--- Page Split --->
quod ad invicem non transmutantur : si enim non transmutatur ad invicem id quod semel est ignis, esset in eis alteratio sola : sed hoc non est verum, quia contrarietates transmutantur, et cum eis fit transmutatio in forma substantiali.
CAPUT V.
De investigatione plurimarum qualitatum elementorum secundum quem sensum accipiantur.
Text, et com. Si autem habemus dicere primum 6. principium materiale elementorum, antequam loquamur de eorum transmutatione ad invicem, non minus etiam habemus dicere principium formale ipsorum, hoc est, qualitates distinguentes materiam elementorum, secundum quas illa corpora qualia sunt, et habemus dicere quot sunt illae qualitates numero : quia illae sunt etiam principia transmutationis elementorum. Alii etiam Philosophi utuntur eis supponentes eas, et nihil dicunt propter probationem, quare hae sunt, et quare tot.
Text, et com. Quoniam ergo nos hic quaerimus prin- 7. cipia corporis distincti per sensibiles qualitates, quod dicitur corpus sensibile : quoniam sensibile corpus est tangibile : corpus autem tangibile est corpus cujus sensus est tactus : manifestum quoniam non omnes contrarietates faciunt species sive formas sensibiles principia corporis sensibilis, sed solum illae contrarietates quae sunt secundum tactum : quae ergo differunt secundum contrarietatem et secundum tangibile, contrarietates illae sunt qualitates primae, et principia corporis sensibilis. Ideo nec albedo, nec ni-
gredo, nec dulcedo, nec amaritudo, similiter autem nec aliarum sensibilium contrarietatem aliquam facit elementum. Et hujus causa est, quia nec primae sunt, nec activae, nec passivae : et quia non sunt primae, ideo non sunt primorum corporum quae sunt elementa : et quia nec activae nec passivae, non transmutant ea quae tangunt, et ita non valent ad generationem et corruptionem elementorum. Quamvis enim visus prior sit tactu, et ideo objectum visus prius sit objectio tactus, tamen qualitas visus non est corporis tangibilis secundum quod tangibile, neque sensibilis secundum quod sensibile est, licet visum contingat esse natura prius : quia visus forma et dignitate prior est sensuum et etiam fine : et objectum visus quod ejusdem naturae est, cum visus est prior objectis sensuum aliorum propter lucem et lumen, quod forma est formarum : quia per ipsum movet coelum materiam generabilium ad omnem formam. Tactus autem prior subjecto est, quia ipse est subjectum omnium sensuum, et suae contrarietates sunt causae omnium contrarietatum : et hoc patet, quia non sentimus secundum tactum nisi id quod excellit qualitates complexionantes medium tactus, quod est caro, et illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quarum nulla est in cœlo : et ideo cœlum non secundum naturam est sensibile tactu, sed potius elementa in quibus sunt quatuor qualitates, ex quibus fit complexio et tactus : quia ergo qualitates sensibilis corporis ut videamus quae earum sunt activae et passivae.
Sunt autem qualitatum tangibilium Text, et com. 8. sex contrarietates, scilicet calidum et frigidum, humidum et siccum, grave et leve, durum et molle, lubricum et aridum, asperum et lene, et grossum et subtile : rarum enim et densum, ut in Physicis dicitur, non sunt qualitates physicae, sed potius positio partium ma-
<--- Page Split --->
teriæ, scilicet propinquum in denso, et remotum in raro. Harum autem contrarictates grave et leve nec activa nec passiva sunt : secundum enim nomina sua nec dicuntur in faciendo aliquid, nec in patiendo : quia non sunt nomina verbalia activum vel passivum denominantia secundum elementa per suas qualitates, oportet ad invicem esse activa et passiva : unde et leve et grave quando approximantur alicui, nec ipsum faciunt nec grave, nec leve : sed calidum et frigidum approximata sibi, et tangentia se, statim miscentur et transmutantur ad invicem in ipso : calidum et frigidum sunt activa : humidum et siccum sunt passiva : et hoc præcipue secundum Græcos, in quibus forte sunt nomina verbalia, sicut calefactio, frigefactio, humefactio, et siccatio : vel ut meliora fingantur nomina, calefactio, frigidatio, humectatio, et siccatio. Ostendunt etiam hoc ipsorum nominum diffinitiones. Calidum enim est quod congregat homogenia sibi, quia subtile quod calido est conveniens, attrahit : quod autem dicitur quod segregat a se quæ sunt diversi generis, quæ heterogenia dicuntur, ut grossa, per accidens conveniunt calido : quia cum ea quæ sunt ejusdem tribus secum congregat, necesse est quod grossa terrestria inattrita relinquat : et sic ea per accidens a se segregat. Hujus autem causa est, quia dissolvit calidum, et a centro rei ad circumferentiam rei movet, et ideo evolat subtile et facit moveri totam rem cum transmutatione substantiæ : et ideo calidum est simpliciter activum et vehementis actionis. Frigidum autem est quod æqualiter conjungit et congregat syngenia, id est, ea quæ congenerata sunt, quæ sunt ejusdem naturæ et generationis, et heterogenia quæ non sunt ejusdem tribus : et hæc causa est, quia constringit partes rei a circumferentia ad centrum, et ideo abscindit motum rei
cum transmutatione substantiæ : et ideo frigida diutius conservantur : et ideo etiam frigidum est minus activum quam calidum.
Humidum autem et siccum per pasText, et com. sionem diffiniuntur : quia humidum est indeterminatum proprio termino, bene terminabile existens alieno : quia per se non stat, sed fluit ad alterum, scilicet siccum in quo consistit et determinatur, cum id de facili retinet ipsum. Siccum autem per oppositionem illi bene terminabile est proprio termino, quia retentivum est sui et contentivum figurarum : sed male terminabile, est alieno, quia non undique tangitur terminis alieni corporis, et ideo parum terminatur, quia non quaerit alienum, sed per accidens contingit terminum alienum, in quantum scilicet protenditur.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans qualiter primæ qualitates sunt activæ et passive.
Sunt autem qualitates hæ dictæ passive, quia per se passivæ sunt, sed non per se aliquid passivæ et per accidens aliquid sunt activæ : et ita per se passivæ, per accidens autem sunt activæ 1. Activæ autem sunt aliquid passæ : quia continuare agere est quod utique convenit humido, sed non per se, sed passo commixtionem sicci : similiter terminare aliquid, agere est : quod utique convenit sicco passo commixtionem humidi : quia siccum per se in composito non
<--- Page Split --->
terminatur, nec humidum in composito per se terminatur, unde continuativum compositi est humidum, et terminativum compositi est siccum : per aliud autem, quia humidum aliquando humectat per frigidum constringens et ingrossans subtile, sicut in conversionis aeris ad aquas. Aliquando autem humectat per calidum resolvens humidum, sicut in terra, vel luto. Aliquando autem siccum est exsiccativum per calidum extrahens humidum. Aliquando autem per frigidum reprimens humidum in profundum, sicut narrabitur in quarto Meteororum. Et sic patet quod hae qualitates simpliciter sunt passiva, et per aliquid ad aliud passiva sunt activa, et utraque sequitur utramque actionem : quia humidum a centro usque ad superficiem manens super seipsum a superficie ad centrum propter sui spissitudinem et gravitatem sequitur frigidum, et est humidum corporale in aqua : similiter autem et siccum disgregat, et quasi extra se vadens a centro versus circumferentiam, est siccum spirituale conjunctum calido in igne : est tunc siccum intra se constrictum per compressionem partis ad partem : hoc est ergo grossum spissum conjunctum in terra frigori.
CAPUT VII.
Qualiter omnes tangibiles qualitates ad quatuor primas reducuntur.
T e x t , etcom . 1 0 . Redeamus ergo et dicamus quod subtile et grossum, et lubricum et aridum, durum et molle, et aliae omnes differentiae tangibilium qualitatum sunt ex his quatuor dictis, scilicet calido, frigido, humido, sicco. Subtile enim est ex humido : cujus probatio est ex humidi dif-
finitione, quia humidum eo quod non bene proprio terminatur termino, sed bene terminatur alieno, est repletivum, quia sequitur undique tangens ipsum et capiens, eo quod fluit usque ad tangens. Subtile autem est repletivum : eo quod ipsum sua subtilitate et partibus partium est repletum, quia quodlibet minimum subintrat. Dividitur enim subtile quasi vaporaliter et totum tangit totum capiens, quia subtile maxime est tale : unde manifestum est quod subtile est effectus humidi. Per oppositum autem est grossum effectus sicci : quia grossum est cujus partes faciliter non disjunguntur,et excedit capacitatem ejus quod repleri est natum.
Rursus autem lubricum reducitur adText , etcom . 1 1 . humidum : lubricum autem est humidum aliquid passum : quia cum humidum patitur commixtionem subtilis terrei et est unctuosum, tunc fit lubricum : quia subtile terreum sibi commixtum non sinit separari partes ejus, sicut apparet in oleo, et in aliis unctuosis.
Aridum autem est quod tali privaturText , etcom . 1 2 . humido' unctuoso : et ideo etiam talia coagulata sunt primo quidem calido humorem extrahente, postea frigido faciente partes constare sibi : quia nisi talis ordo servaretur, coagulata ipsa dissolverentur : quaecumque ergo prius coagulantur frigido, postea dissolvuntur a calido humiditatem extrahente : sed quaeprius coagulantur a calido humiditatem extrahente, postea frigido non solvuntur, sed hujus solvi possunt aliqua ex eis : sed tamen talia arida coagulata sunt propter humefieri defectionem.
<--- Page Split --->
Amplius molle quidem est humidi effectus : molle enim quod excedit tangens et seipsum et non circumstat tangens : et ideo non est transmutatum in actu, sed manet in seipso cadens infra suam continentiam sive terminum, sicut pasta, vel mollis cera. Humidum autem transmutatur et defluit, quando tangitur et circumstat tangens : quia tangens in ipsum ingreditur, sicut apparet in aqua. Et ideo humidum essentialiter non est molle, nec e converso, sed molle est effectus humidi : durum autem effectus sicci, quia durum est quod tangenti non cedit, quia est coagulatum : et prius dictum est quod coagulatum est sicci effectus.
Dicitur autem siccum et humidum 11. multifarie . Humidum enim simpliciter qualitas prima quae est humor ipse, et humidum non est simplex qualitas in commixto effectus simplicis humidì, sicut apparet in subtili lubrico et molli. Simpliciter autem siccum dicitur simpliciter ipsa siccitas prima, et dicitur siccum effectus siccitatis in mixto, sicut apparet in grosso arido et coagulato et duro. Sicco igitur commixto oppositum est humidum commixtum sive irroratum, et rursus humido incommixto non simplici oppositum est siccum et coagulatum.
vatur utraque, habet tamen humiditatem propriam paucam inunctam a sicco, quae continuat siccum. Palam ergo est quod udum et humidum erunt effectus primi humidì. Siccum autem quod opponitur utrique erit effectus primi sicci simplicis. Et eodem autem modo est de humido et coagulato : humidum enim quod opponitur coagulato, non dictum est ab aliena humiditate, sed potius illud humidum est, quod habet propriam in profundo humiditatem discernentem : coagulatum autem est, quod hac privatur : et ideo oportet quod sit coagulatum per calidum primo : quia per frigidum humor non privatur, sed comprimitur : quapropter et horum erit nomen sicci simplicis, et aliud humidì simplicis. De aspero autem et leni non oportet nos dicere, cum asperum sine dubio siccitatem habeat in superficie, quae inæqualiter partes ejus constare facit. Lene autem humorem in superficie habet, qui æqualiter fluere facit partes ad partes vel partes supra partes. Et patet etiam horum unum esse effectum sicci, et aliud humidì, licet Aristoteles non faciat mentionem de reductione horum duorum, forte ideo quia videtur quod manifesta erat horum reductio . Manifestum est quod omnes aliae differentiae contrarietatum reducuntur ad primas quatuor differentias : quatuor autem istæ ad alias reduci non possunt : quia calidum non est siccum, ita quod caliditas sit siccitas quædam, vel humiditas est caliditas vel siccitas, nec calidum est subjectum frigido, vel et converso : quapropter necessarium est istas quatuor qualitates esse primas.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
CAPUT IX.
Quod non possunt esse nisi quatuor elementa.
Et est digressio ostendens quod non possunt esse plura elementa quam quatuor.
Tost. et com. Quoniam autem quatuor sunt qualita- 16. tes primae, et possunt sex modis conjungi, videamus utrum omnes sex conjunctae sunt possibiles : est enim una conjunctio calidi et frigidi, et alia humidi et sicci, tertia calidi et sicci, quarta calidi et humidi, quinta humidi et frigidi, sexta frigidi et sicci. Non sunt autem istae duae primae possibiles, quia contraria simul esse in eodem non possunt. Quatuor autem residuae possibiles sunt, in quibus activum utrumque cum utroque conjungitur passivo : illae ergo quatuor constituent quatuor essentias primas quae elementa dicuntur : et haec sequuntur rationem suorum primorum corporum simplicium, secundum quod apparet in suis qualitatibus, scilicet ignis, aquae, aeris , et terrae : quia nos videmus quod ignis est calidus et siccus, aer est calidus et humidus, eo quod aer est velut evaporatio quaedam : evaporatio autem ex materia habet humidum, et ex causa efficiente habet calidum : et ideo aer est calidus et humidus : aqua autem frigida et humida, terra vero frigida et sicca : quapropter differentiae qualitatum in primis corporibus rationabiliter sunt partite dicto modo, et multitudo corporum primorum est quatuor secundum rationem quatuor conjugationum qualitatum primarum 1.
Nec potest aliquis dicere quod ab una qualitate constitui debeat unum elementum, scilicet quod sit frigidum tantum, vel calidum tantum : quoniam necesse est, quod omne activum suum proprium habeat subjectum, quod est sicut materia propria : et ideo necesse est quod aliquis appropriet materiam calido : et hoc est siccum et humidum quandoque calidum : aut cum temperamento fovetur humido spirituali extra se manente, sicut est in aere. Eodem autem modo secundum Avicennam est de frigido, quod frigidum per se ad se manere facit humidum, sicut in aqua. Si autem excedit frigidum propter longitudinem qua distat a motu primi mobilis et universaliter a motu sphaere, tunc expellit humidum extra partes sui subjecti, et tunc remanet siccum, sicut in terra.
CAPUT X.
Quod opiniones Antiquorum concordant in hoc quod non sunt plura elementa quam quatuor.
Redeamus ergo ostendentes qualiter Text et com. 17. etiam opiniones Antiquorum non se
1 Combinationes possibiles quatuor :
- Ignis. { Calidum. Calidum. } 2. Aer. Siccum. Humidum. 3. Aqua. { Frigidum. Frigidum. } 4. Terra. Humidum. Siccum.
Combinationes impossibiles duae :
- Calidum et Frigidum. 2. Humidum et Siccum.
<--- Page Split --->
extendunt in numero elementorum ultra quatuor. Omnes enim qui dicunt elementa esse simplicia corpora, conveniunt in hoc quod non excedunt numerum quaternarium : tamen quidam eorum dicunt primum elementum esse unum. Quidam autem dicunt elementa esse duo, et quidam tria, et quidam quatuor. Quicumque autem eorum dicunt unum esse elementum, quodammodo dixerunt esse plura : quia supposuerunt unum ut materiam, et dixerunt quod alia generantur ab illo ex parte materie quidem per densitatem et raritatem : ex parte autem causae efficientis per calidum et frigidum, sicut Heraclitus, qui dixit elementum esse unam materiam corpoream, quae est aere subtilior et igne grossior : generavit autem ab illa aerem per frigus densans, et ignem per calidum rarificans : et sic de aliis elementis intelligendum est qui unum ponebant elementum.
Dicit enim quod ignis, aer, aqua, terText, et eom 20. ra, quae sunt circa nos, non sunt simplicia, sed mixta : simplicia tamen sunt eis similia, non autem sunt eadem cum ipsis. Verbi gratia, quod est simile igni sicut flamma, igneum est, non autem ignis : et quod est simile aeri sicut vapor subtilis, aereum est, et non aer.
Similiter autem est de aliis quae circa Text, et eom, 21. nos sunt : dixit enim Empedocles quod ignis qui circa nos est, superabundans est caliditati, sicut glacies superabundantia est frigiditatis : et ideo glacies in materia aquea coagulatio est, sicut ignis est arsio in materia terrestri et aerea, et sunt superabundantiae quaedam, haec quidem frigiditatis, haec autem caliditatis. Si ergo glacies est coagulatio humidi et frigidi, et ignis est arsio superabundans calidi et sicci : et quia utrumque eorum a temperamento mixtionis recedit, ideo nihil ex glacie generatur, nec ex igne, quae sunt circa nos utrumque, licet sit mixtum. Patet ergo quod nullus Antiquorum ultra quaternarium numerum produxit elementorum.
T. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 18. Qui autem duo faciunt, ut Parmenides, qui posuit terram et ignem esse elementa, ipse dixit duo esse media per rarum et densum, scilicet aerem et aquam.
T. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 19. Similiter autem et qui tria dicunt, ut Plato in Divisionibus suis, ubi dividit res: quia ipse dixit magnum et parvum esse, elementa comparavit elementis, ipse dixit medium esse mixtum magno et parvo. Et fere dicunt idem qui dicunt duo elementa esse, et qui dicunt tria, et qui conveniunt in extremis secundum differentias in dividendo unum medium et in dividendo duo media. Quidam autem statim quatuor dicunt esse elementa, ut Empedocles, sed tamen ipse reducit ea in duo, scilicet in id quod est agens semper, et in id quod est patiens semper : quia tria inferiora supponit igni, et dicit quod ignis semper manet.
CAPUT XI.
De locis quae sortiuntur elementa secundum suas formas.
Entibus autem quatuor elementis, Text, et eom. 22. unumquodque ipsorum est alterius duorum locorum, scilicet sursum, vel deorsum. Ignis enim et aer sunt ejus loci quod est tantum ad sursum. Aqua autem et terra sunt ejus loci qui est ad medium. Sed tamen inter haec extrema sunt simplicia universaliter contraria : quia ignis est simpliciter levis, et ideo simpliciter
<--- Page Split --->
fertur sursum : et terra simpliciter est gravis, et ideo simpliciter fertur deorsum, et ad locum qui simpliciter est ad medium : sed media elementa gravia sunt et levia, quia in alio gravia, et in alio levia : sed aer in duobus est levis, et ascendit, scilicet in igne. Aqua autem in uno levis et ascendit, et in duobus est gravis et descendit. Aqua enim ascendit de terra, et descendit ab igne et aere. Et ideo si proportio in elementis quantum ad grave et leve consideratur, terra in gravitate est simpliciter, et aqua ad terram in gravi se habet in dupla proportione, et ignis in levitate est simpliciter, sed aer ad aquam quoad levitatem in dupla se habet proportione : et ideo cum igne plus habet quam cum terra, et ideo unus locus in communi datur igni et aeri. Aqua autem cum terra plus habet quam cum igne, et ideo aqua cum terra sortitur unum locum communem. Si autem considerentur secundum qualitates activas, tunc utrumque extremorum utrique extremorum magis contrarium est quam extremum extremo : quia terra aeri secundum utramque qualitatem contrariatur, cum terra sit frigida et sicca, et aer sit calidus et humidus, et simpliciter ignis contrariatur aqua secundum utramque qualitatem : quia ignis est calidus et siccus, aqua vero frigida et humida. Unde quodcumque elementum conjuncto sibi in una tantum contrariatur qualitate : quia terra aqua contrariatur in sicco, aqua aeri in frigido, aer igni in humido.
CAPUT XII.
Quæ qualitates in quolibet elemento plus dominantur.
Text. et com. Licet autem unumquodque elementorum ex duabus constituatur passionibus,
sive qualitatibus, tamen una plus quam alia convenit sibi : et ideo magis est sibi adhaerens. Terra enim est magis sicca quam frigida : aqua est magis frigida quam humida : aer magis humidus quam calidus : ignis magis calidus quam siccus. Nec hoc ideo dictum est, quod siccitas in terra major sit, ut dicit Avicenna, quam in quolibet alio elemento : vel frigiditas in aqua major est quam terra : quia hoc falsum est : sed cum duabus qualitatibus constituatur elementum velut propriis passionibus, una earum fluit in essentialibus illius elementi, et est sibi magis propria quam alia 1. Est enim per se manifestum, quod ex motu est calor in materia quae potest calefieri : necesse est ergo quod in materia ille maxime profundetur calor, qui est perpetuo juxta velocissimum motum. Ignis enim, ut dicunt Philosophi, undique attingit concavum sive cameram cœli luna : et ideo calidum profundatur magis in ignis materia quam siccum. Cum autem vis motus minor sit in eo quod medium conjungitur quam in eo quod est in immediatum, sicut dicit Alpetragoras, et per se patet, calidum non ita abundat in materia aeris, sicut in materia ignis : ergo nec adeo siccabit materia calidum aeris sicut calidum ignis : remanebit igitur humidum spirituali humido : et quia humidi est non terminari proprio termino, erit verissime humidum : quia extra se fluit a centro rei ad circumferentiam et ultra : et hoc est humidum cum calido, ut supra diximus : propter quod humidum aeris erit sibi maxime proprium. Recedente autem materia plus a principio caloris quod est motus, deficit calidum, oritur frigidum faciens ad se fluere humidum primo, hoc est, a circumferentia ad centrum : et hoc est humidum aquæ, quod non est vere motus humidi : et ideo humidum secundum naturam et dominium actus humidi non est in aqua, sed potius in aqua frigidum, quod est densans et tur.
<--- Page Split --->
convertens aereum in corporali humido. Id plenum autem a principio caloris recedente materia, superabundabit frigidum exprimens humidum in toto, ideo remanet siccum stans in seipso et ad seipsum conversum, quod vere est siccum : et
hoc erit terræ : siccum enim cum calido non vere stans termino suo, et non convertitur ad seipsum, cum semper ebulliat. Ex his patet ratio quare una qualitas magis est propria uni subjecto quam alia.
<--- Page Split --->