TRACTATUS VI

DE MIXTIONE.

CAPUT I.

CAPUT II.

De intentione tractatus, et de ratione eorum qui dixerunt non esse mixtionem.

Quæ sit differentia mixtionis ad alios motus : quia ab hoc dependet solutio prius habitæ dubitationis.

TEXT, et com. 82.

Scrutandum est quid sit mixtio et quid est miscibile : et hoc est quaerere qua ratione quodlibet de numero entium existit, secundo quae contingunt misceri. In tertio quaeremus quomodo est mixtio. Amplius ante haec omnia quaeremus, utrum est mixtio, et an mendacium est mixtionem fieri per materiam. Dicunt enim quidam, quod non est impossibile quaedam aliis misceri, utentes hac ratione : quia cum conveniunt ea quae misceri debent, aut manent sicut prius in forma et specie aut non manent eodem modo in forma et specie ante et post, sed corrumpuntur vel ambo, vel alterum eorum. Si manent eodem modo in forma et specie ante et post, tunc magis sunt mixta postquam conjuncta sunt, quam fuerunt ante commixtionem. Si ambo vel alterum non manet, sed corrumpitur, tunc est generatio et non mixtio : quae enim nulla tenus sunt entia et manentia, non sunt mixta, sed corrupta.

Antequam solvamus hanc dubitatioText, et om- 83. nem, dicemus quod per ea per quae probant isti suam intentionem, videtur quod iste sermo eorum quaerit, quomodo mixtio differt a generatione et corruptione, et in quo differt miscibile a generabili et corruptibili. Manifestum est enim quod si est mixtio, tunc oportet eam differre a generatione et corruptione et aliis mutationibus quae sunt ad formas, scilicet ab augmentatione : et quando ista differentia erit manifesta, tunc solvetur quaestio. Est autem differentia mixtionis ad generationem : quia materia et forma sunt principia entis generati : et materia non dicitur misceri generabili, sed potius effici in actu per formam ipsius : sic materiam in qua generatur ignis non dicimus misceri igni vel formae ipsius, nec dicimus misceri lignis cum exardent, quia nullo modo manent ligna, nec dicimus materiam ignis misceri particulis ignis vel ipsi igni, sicut dicimus quod unum miscibile miscetur particulis alterius miscibilis et ipsi miscibili sibi conjuncto :

<--- Page Split --->

sed dicimus materiam ignis, scilicet ligna, vel aliud, corrumpi, et ipsum ignem generari : ergo mixtio nec corruptio est, nec generatio. Secundum eumdem modum non dicimus cibum misceri corpori, quia cibus transit in corpus quod manet secundum formam : sed neutrum miscibilium ita manet sicut corpus cibatum, scilicet indivisum et specie nullo modo alteratum : et sic patet quod mixtio differt a nutrimento et augmento. Differt etiam ab alteratione : si enim nos consideremus in artificialibus, cera non miscetur figure sigilli, nec figura miscetur quantitati sive tumori, quia utrumque manet indivisum a specie, nullo modo alteratum. Et si consideremus in naturalibus, cum non dicimus quod albedo misceatur corpori quod est album : quia passiones et habitus formarum accidentalium nullatenus possibile est mixtas esse rebus in quibus sunt sicut in subjectis, quia non dividuntur, nec plurimum particulare accidentium potest esse cum plurimo particulari subjecti, nec in unum alterat active alterum, nec passivum utrumque ab utroque si videntur ambo salvata. Similiter si consideremus accidentia, inter se unum non miscetur alteri : quia si misectur, tunc ea quae maxime distant, maxime miscerentur : quia mixtio est contrariorum : maxime autem distant accidens corporale et accidens spirituale, et tamen non miscentur : quia disciplina et album non dicuntur misceri, nec aliquod aliud accidens, eo quod non separatur a subjecto : quia omnia miscibilia principio sunt separata, et post mixtionem separari possunt. Et ideo non bene dixerunt quidam, qui dixerunt quod omnia scilicet substantia et accidentia aliquando simul fuerunt mixta : quia non omnis res omni rei miscibilis est, sed oportet quod unum miscibilium separabile sit ab alio : passionum autem et universaliter accidentium nullum est separabile.

CAPUT III.

De solutione primae dubitationis, scilicet an est mixtio.

His autem prælibatis, solvemus quæTex. et com. 84. stionem dicentem quoniam entium hæc quidem sunt in potentia, hæc quidem in actu : unde mixta postquam mixta sunt, contingit aliqualiter esse, et aliqualiter non esse in mixtura ipsa : secundum actum enim animal ab omnibus mixtis sive miscibilibus generatur sive fit ab ipsis : sed ipsum est potentia alterutrum eorum, si duo sunt, sive quodlibet eorum si plura conveniunt ad mixturam, quæ quidem fuerant antequam miscerentur, alteratis ipsis secundum qualitatem, partitis ipsis sive ipsis divisis in quantitate, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius : et hoc est qualiter in mixto manerent miscibilia quæ sunt supra habitus sermo qui videbatur probare non esse mixtionem. Nos enim videmus quod ea quæ miscentur, conveniunt ex prius separatis, et postquam conveniunt, rursus aliquando separabuntur : quia levia ascendunt aliquando,et gravia descendunt,ut in Cælo et Mundo determinatum est : non ergo manent mixta inalterata et non divisa, sicut corpus et album, nec alterum, nec ambo corrumpuntur omni modo sicut in generatione et corruptione. Salvatur enim virtus eorum : et ideo quæ ad hanc quæstionem pertinent non relinquantur.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

Et est digressio declarans quid movet ad mixtionem, et quod mixtio est naturalis.

Attendendum hic quod dubitatio ista est super duo fundata, scilicet qualiter veniant ad mixtionem elementa, el qualiter manent in mixto. Et de primo scias quod secundum dicta Philosophorum, primum movens elementa ad mixtionem est immiscibile, et hoc est totum mundum movens et ordinans, quemadmodum docet Aristoteles. Sphæra enim solis, in qua fons caloris, est nata movere ignem: et sphæra lunæ nata est movere aquam, per quod mare ingreditur et egreditur ad quantitatem et ætatem lunæ. Sphæræ autem quinque planetarum, scilicet Saturni, Jovis, Martis, Veneris, et Mercurii movent sphæram aeris: unde motus aeris moti sunt diversi, sicut diversus est valde motus dictorum planetarum : et est in aere frigus congelativum ex sphæra Saturni, et æstus est sphæra Martis, et temperies in frigido ex sphæra Veneris : et commiscibilitas et passibilitas facilis ex sphæra Mercurii. Sphæra autem stellarum multarum quæ est octava, in qua sunt multæ imagines et figuræ, movent terram : unde etiam in ipsa figurantur imagines multæ in generatis : licet ergo levia non descendant ex se, nec gravia ascendant ex se, tamen ex motoribus universalibus moventibus et ordinantibus mundum aliquando descendantl levia per quemdam modum, et ascendunt gravia per modum alium quem infra dicemus. Hujus autem exemplum conveniens est

in qualitatibus activis et passivis corporis animati. Non enim in homine vel alio animato semper movetur secundum naturam calidum per naturam et motum ignis, nec agit actum ignis omnino, sed potius movetur ad id ad quod dirigitur ab anima, et agit ad terminum et finem injunctum aliquando, sicut dicit Aristoteles contra Empedoclem in secundo de Anima 1. Cum igitur motus cœli sicut motus sapientis sit, sicut dicit Messalach in libro de Sphæra mota, et cum ad motum cœli reductorum omnis motus qui fit in elementis et elementatis, sicut dicit Averroes supra in octavo Physicorum, ideo dictum est ab Aristotele quod opus naturae est opus intelligentiae : et hoc dictum fit movente in genere primo corporum : quia movens ante, hoc est, motor orbis qui planes et planes vocatur ab Aristotele in undecimo primæ philosophiae, id est, diurnum et erraticum. Si autem quæratur de motore conjuncto, dicitur quod calor solis, sicut dicit Aristoteles in libro Meteororum, movet terram et aquam, et elevat inde duos vapores : quoniam quantum dat terræ de natura aeris, cum facit ipsam vaporosam, tantum dat ei de motu et loco aeris, et terræ sic vaporaliter acceptæ naturale est ad aerem ascendere, et ibi cum aere miscetur, et in ea sunt quædam partes ignitæ ex calore solis, et similiter de aqua vaporali. Similiter autem aer frigido spissatus tendit ad terram, nec hoc est contra naturam aeris sic accepti. Et sic patet qualiter in medio loco regionis sunt partes igneaæ et aereæ et aquææ et terrææ, et moventur ad se invicem descendendo et ascendendo. Sunt etiam quædam partes ignis in vaporibus pluvialibus, et in rore descendentibus, quas vapores accipiunt in regione aeris calefacta, quæ dicitur æstus, sicut patet asub cadente, et in omnibus aliis vaporibus : hujus autem signum est, quod aquæ pluviales sunt va-

<--- Page Split --->

porosae calidae et stipticae : et sic iterum cum pluvia et rore et aliis descendunt partes ignita ad locum mixtionis. Ex his patet quod ad mixtionem non movet violentia, sed natura : et ideo mixtio est naturalis.

CAPUT VI.

Et est digressio ex dictis declarans differentiam mixtionis ab aliis motibus.

CAPUT V.

Et est digressio declarans qualiter elementa manent in mixto.

De secundo autem quaesito, scilicet qualiter mixtibilia sunt in mixto, attende quod sicut dicit Avicenna, duplex est esse elementorum, scilicet primum, et secundum. Primum autem est esse quod habent in operatione qualitatum suarum quae sunt propriae ipsis, et fluunt ab essentiis ipsorum, quae sunt calor, frigus, humiditas, et siccitas. Dicendum ergo quod quoad esse secundum non manent elementa omnino. Primum autem esse dupliciter dicitur, liberum et integrum, ut ita dicam, et ligatum et partitum. Liberum autem et integrum voco quando ignis vel aliud elementum accipitur per se, sicut sunt elementa in suis sphæris et locis naturalibus. Ligatum autem voco quando non est ab alio alteratum, et aliud alterans, et divisum in ipsum, et e converso, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius : et sic manent elementa in mixto quoad esse primum. Et ideo dicit Aristoteles quod virtute manent, virtute, inquam, qua fluunt a tali essentia elementi quam habet in mixto.

Et ex hoc ulterius patet differentia generationis et mixtionis : quia in generatione contrarium agit ad suum contrarium destruendum, ita quod corruptum contrarium, nullo modo salvatur, nec permanet in materia corrupti, nec permanet in materia generati : sed in mixtis contrarium non agit ad destructionem omnimodam contrarii, sed alterat ipsum, ita quod partim salvatur in materia alterati, et partim in materia alterantis. Verbi gratia, calidum in mixto alterat frigidum, et alteratur ab ipso : et ideo frigidi pars est in materia calidi in quantum eam alterat, et partim in propria, et e converso est de frigido : et ideo quodlibet alterat aliud. Et si tu quaeras, utrum tanta est caliditas mixti quanta est simplicis? dico quod si tu quaeris de quantitate essentiae calidi, nihil prohiberet tantam esse : sed est diffusa partim in materia propria, et partim in alia. Si tu quaeris de activitate, constat quod non est tanta in ipso mixto sicut in simplici, cum caliditas sit remissa frigido alterante 1. Et similiter est de aliis qualitatibus : et hoc concordat sermonibus Galeni et Avicennae dicentium, quod nihil prohibet aequalem esse caliditatem in essentia in sicco et humido, sicut in juvene et puero, licet sit in pueris minus acuta propter humorem : unde patet quod si elementi simplicis et mixti essentia sit una, secundum esse differt : et qualitas est una, sed differt in acuitate et actione. Et hoc etiam

<--- Page Split --->

patet quare mixta separabilia sint, sed non redeunt necessario separata, et omnia dicta et dicenda ex his erunt magis facilia.

CAPUT VII.

De modo mixtionis secundum opinionem Antiquorum.

Text et com. 85. Redeamus ad propositum, continuam post dicta tractantes quaestionem, scilicet quomodo est mixtio, utrum scilicet sit secundum quantitatem solum, ut quidam dixerunt, aut secundum qualitatem et quantitatem, sicut veritas se habet. Est autem dupliciter secundum quosdam Antiquorum secundum quantitatem solum, scilicet in comparatione ad sensum nostrum, vel secundum naturam : dixerunt enim quidam mixtionem esse divisionem quantitatis miscibilium tantum ut secundum nostrum sensum non esset perceptibile quae pars a qua parte discerneretur, praeter hoc quod partes unius miscibilis alterentur a partibus miscibilis alterius, sed remanet quaelibet pars distincta secundum se et secundum operationem. Alii dixerunt, quod quodlibet miscibile dividitur in minima, non quoad nostrum sensum tantum, sed quoad materiam miscibilis, scilicet quod non sit accipere minus quod servet naturam et operationem miscibilis : quia, sicut dictum est supra, physicum corpus in eo quod est physicum, non dividitur in infinita. Conveniunt tamen ambae istae opiniones in hoc, quod dicunt mixtionem tantum esse secundum quantitatem divisibilem in minima quoad nos, vel simpliciter divisorum vel compositorum corporum ad invicem, ut minima partes unius sint juxta minimas alterius. Quaramus ergo, utrum nec ad sensum sit

mixtio? quando enim ea quae miscentur dividuntur in ita parva, et ponuntur ad invicem hoc modo, ut sensui non sit manifestum distinguere inter partes unius et partes alterius, tunc mixta sunt secundum quosdam. Quæramus ergo, utrum hoc verum sit an non sit.sic? sed mixtio est, ut dicunt alii, quando in minima simpliciter diviso corpore, quælibet pars ejus est secus quamcumque partem alterius. Dicitur enim sic a quibusdam : verbi gratia, in natura minima sunt grana seminum : sicut si diceremus hordeum mixtum cum frumento, licet illa sensu sint discernibilia, tamen sunt minima sui generis in corpore physico : et ad similitudinem istorum dicunt fieri mixtionem elementorum, quando in minima simpliciter diviso elemento, quælibet pars unius est juxta quamlibet partem alterius. Est autem communis objectio contra istas opiniones : quia cum omne corpus sit divisibile, si corpus corpori est miscibile, de ratione mixturæ est, quod quælibet pars permixta sit homiomera, hoc est, unius rationis cum toto mixto, et quod quælibet pars, hoc est, cujuslibet mixti pars sit juxta quamlibet partem altricius miscibilis.

Quoniam autem mixtio non est idem Text, et com 86. quod corporis in minima divisio, manifestum est : quia ea in quæ dividitur corpus alterum, nec sunt homiomera illis, nec etiam compositio partium est idem quod mixtio alterius : quia, ut dictum est, partes compositi non sunt homiomere : unde mixtio est aliud quam compositio. Manifestum est ergo quod mixtio non est divisio secundum parva salvata secundum esse et essentiam, sed oportet esse alterata ab invicem : talis enim conjuncti o diversorum compositio erit, sed non confusio sive commixtio : quia non habebit eamdem rationem cum toto pars, nec pars cum parte : quod tamen dicimus oporteret fieri si aliquid est mixtum, sci-

<--- Page Split --->

licet quod partes sit homiomere toti et ad invicem : quia sicut quaelibet pars aquae est aqua, ita quaelibet pars confusi sive commixti est ipsum confusum sive mixtum, ut patet in carne et osse mixtis: quia quaelibet pars carnis est caro, et quaelibet pars ossis est os. Si autem mixtio esset idem quod compositio secundum parva in esse et essentia salvata, nihil horum contingeret. Est etiam propria ratio contra illos qui dicunt mixtionem esse secundum minima compositionem quoad sensum nostrum : quia si hoc esset verum, unum et idem esset mixtum ei qui non videt acute, et alteri esset non mixtum qui acute videt, et etiam lynceos oculos habere dicitur : puia fertur lynx animal acute videre : est enim ratio propria contra illos alios qui dicunt idem esse mixtionem, quod secundum minima simpliciter divisorum compositionem : quia tali divisione non fit mixtio : quia in minima simpliciter impossibile est dividi corpus, ita quod in eis stet divisio. Si autem minima essent physica, sicut dicit Democritus, tunc esset congregatio et non mixtio : aut ergo mixtio non erit, cum hi duo modi stare non possunt : aut rursus dicendum est a nobis quomodo contingat generari sive fieri mixtionem.

CAPUT VIII.

De modo mixtionis secundum veritatem, et quae sint facile miscibilia.

est materia quoad potentiam et formam, et activa sunt ad invicem et passiva ad invicem, et contrarietas uniuscujusque salvetur partim in se et partim in altero : quorum autem non est materia una quoad rationem potentiae, haec faciunt et manent impassibilia, quemadmodum supra est determinatum : et illorum non est mixtio ad invicem. Et ideo ars medicinae facit sanitatem, et non miscetur ei : et etiam quae non habent aliquam materiam ex qua sunt, sed tantum materiam in qua sunt, non miscentur, sicut passiones et habitus et caetera accidentia non miscentur : et ideo sanitas non est mixta corporibus sanis.

Quia optime miscibilia sunt quaecumText.et com 88. que activorum et passivorum habentium materiam ex qua sint unam, facile sunt divisibilia per invicem, ita ut unum facile penetret per alterum : sed tamen multa talium composita paucis et magna composita ex parvis non faciunt mixtionem proprie dictam, sed faciunt augmentationem dominantis : quia parvum et paucum quod deficit a virtute alterandi magnum et multum, corrumpuntur, et sic transit in naturam dominantis. Ideo gutta vini in mille millibus amphoris aquae non misceretur cum ipsa aqua : quia species et forma vini solvitur et corrumpitur : et gutta vini nihil alterans aquam transit in totam aquam.

Prænotandum itaque (ut sæpe diximus) quod entium quædam sunt activa, quædam autem ab his 1 passiva : hæc ergo convertuntur ad invicem et passiva ad invicem : quia unumquodque illorum convertit et alterat reliquum, ut diximus ita scilicet ut in mixto quorum eadem

Quando autem potentiae miscibilium Text.et com. adæquantur æqualiter, tunc unumquod- 89. que miscibilium æqualiter dominatur, et unumquodque ad alterum tanquam ad dominans secundum aliquem modum transmutatur, et unumquodque ex suipsius natura secundum aliquid transmutatur : nec tamen aliquid generatur quam

<--- Page Split --->

essentia et virtus miscibilium movens, licet secundum esse variatur: sed fit inde medium commune quod participat virtutes et essentias omnium miscibilium et conjunctorum, et efficitur ipsorum locus unus per actum medii unum, sicut patet in carne quae est ex elementis et media secundum qualitates elementales, quia aliter non sentiret excellentias: et est in actu medii, quia nec ignis, nec aer, nec aqua, nec terra, et est ipsius locus unus.

CAPUT IX.

Et est digressio declarans qualiter virtutes contrariorum aequantur in mixto.

Attendendum hic quomodo Auctores praecipui dicunt esse aequatas aequaliter potentias miscibilium in mixtura: hoc enim videtur stare non posse, cum eorum quae aequatas aequaliter habet potentias, tanta sit virtus resistendi, quanta et agendi: et ita quoniam habent aequatas aequaliter potentias, nec agent ad invicem, nec patientur ad invicem. Adhuc autem objiciant contra haec Avicenna et abbreviator ejus Algazel, quod secundum hoc mixtum aequaliter habet de omnibus elementis: quis ergo erit motus illius mixti, aut quis locus? Quilibet enim motus secundum triplum erit sibi tam violentus quam naturalis, et similiter est de loco. Sequeretur etiam ex hoc, quod omnis mixtio omnium mixtorum esset una commixtio: sicut enim mixtio carnis est ex omnibus aequatis aequaliter, ita etiam et mixtio ossis, et sic ex similibus ex qualitate et quantitate sunt os et caro, quod absurdum est.

Unde intelligenda sunt praemissa sic, 1 equa litus quod sit dupliciter aequalitas, scilicet rei secundum qualitatem et virtutis similitudinem in intensione, et aequalitas proportionis ad quoddam alterum: rei autem aequalitas secundum dicta Auctorum physicorum in nullo potest esse commixta: proportionis autem aequalitas est ad alterum quod est generatum constituere in specie et forma: quia omnis mixtio naturalis propter generationem est ad generationem ordinata: et tunc aequa litas proportionis est quod transit ibi de quolibet, quantum sufficit ad illius rei propter quam mixtio est, generationem: vocatur autem a Philosophis prima aequalitas arithmetica, quae est aequalium in quantitate. Secunda vero vocatur aequalitas secundum medietatem geometricam, quae est similium in qualitate et aequalium in quantitate1: haec enim agunt et patiuntur ad invicem, ita quod de qualibet qualitate in altero est quantum sufficit alterationi quae est ordinata ad formam speciei carnis, vel ossis, vel hominis, vel equi, vel hujusmodi talium. Si autem aliquis dicat, quod si aliquid commixtum aequaliter, et ideo aequaliter sentiat excellentias, sicut caro hominis, ipse dicit falsum: quia Aristoteles dicit, quod abundat terra in carne et aqua: et ideo etiam illa aequalitas non est simpliciter, sed ad formam hominis ordinata: sed verum est quod corpus hominis magis accedit ad aequalitatem cœeli per recessum ab actu excellentiae contrariorum, et ideo melius inter animalia sentit secundum tactum, et prudens est solum inter animalia: sed de hoc sermo habebitur alibi.

<--- Page Split --->

CAPUT X.

Ex quibus est mixtio, et quæ bene et quæ male miscibilia sunt.

P o t , etrom . Redeamus autem ad propositum, de- 80. terminantes ex quibus est mixtio. Manifestum est ergo ex dictis, quoniam sunt hæc miscibilia sola quæcumque de numero facientium sive agentium habent contrarietatem : quia hæc sunt ad invicem passiva : et hoc est primum quod requiritur in miscibilibus. Secundum autem est quod facit ad facilitatem mixtionis, quod sint parva : quia parvis parva facilius commiscentur magis, eo quod facilius et citius transeunt per se invicem : multum enim a multo tardius hoc operatur, quia non undique sibi cito potest conjungi. Et tertium est, quod sint bene determinabilia ad invicem quando dividuntur, et sunt ab invicem passiva : quia bene terminabilia faciliter dividuntur ab invicem in parva. Ego autem voco bene terminabile bene divisibile in parva. Verbi gratia, humida humidis optime sunt miscibilia inter omnia corpora : et ideo fiunt lubrica sive viscosa, quia illorum partes, ut in quarto Meteororum dicitur, conjacent sicut catenæ propter immixtum eis subtiliter siccum, quod apprehendit undique humidum, et non sinit elabi, sicut est in elemento quod æquæ admiscetur : quia lubrica simul juncta vel lubricum humido compositum auget quantitatem sive tumorem : sed non miscetur ei sic, quod quælibet pars ejus alteret quamlibet humidi, et alteretur ab ea ad mediam naturam mixti.

sivum est ab altero, præter quod agat in ipsum, vel non tantum agat quantum patitur : et alterum e converso est tantum activum : tunc enim ex his non est mixtum vel parum miscetur, sicut contingit in plumbo vel stagno quod liquidum aliis metallis infunditur, quod infusum est auro et argento quæ bonæ commixtionis sunt vehementer activa, cum ipsum e contra sit malæ mixtionis et vehementer passivum, evaporat et effumat totum, ita quod nec coloris in auro, nec substantiam relinquit : infusum autem æri quod minus est activum, et minus bene commixtum, effumat, ita quod non relinquit nisi colorem, et forte parum substantiæ quæ influit poris cupri. Et simile est de mixtura vel commixtione oris hominum alloquentium balbutiendo, qui una littera prolata aliam distincte non sonant : sed unam sonant, et ab alia incipiunt quasi modum sonandi : quia ancipites, id est, ante capientes sonum sunt litterarum : et ideo non sonant unam et aliam, si unam sonant, aliam tangunt, ita quod potius est modus sonandi primam quam distincte proferatur. Et similiter contingit in dictis miscibilibus : quia unum est quasi susceptibile quod est vehementer activum, et alterum quasi species, vel movens ejus : stagnum enim remanet sicut passio aliqua sine materia in re propria : quia plane evanescit materia, et recedit a mixto cum miscetur colorans ipsum solum : ideo autem hæc contingunt in aliis similibus.

CAPUT XI.

Et est epilogus dictorum declarans quid est mixtio.

Pessime autem miscibilia sunt ea quorum alterum solum vehementer pas-

Habitis autem tribus quaestionibus supra tactis, epilogando solvamus quar-

<--- Page Split --->

tam quae prima fuit in enuntiatione, quae etiam liquido solvitur et intelligitur ex dictis. Manifestum est enim ex his quae dicta sunt, quod mixtio est, et quid est, et quare est : quia propter generationem et finem, et propter divisionem et actionem et passionem contrariorum ut propter causam efficientem. Manifestum est etiam quae sunt miscibilia : quoniam sunt illa quae quasi ab invicem sunt passibilia, et bene determinabilia, et bene divisibilia : quia illa necessarium est esse incorporata in mixtione : nec tamen

adhuc eadem sunt simpliciter quae prius, ut supra ostensum est. Manifestum etiam est, quod compositio minimorum non alteratorum non est mixtio, et quod mixtio non est ad sensum, sed miscibile est quodcumque bene determinabile ens passivum est et activum ad invicem : et in tali miscibili id quod miscetur ad homiomerum est miscibile. Mixtio autem ipsa est miscibilium alteratorum unio in unum actum mixti, qui nullius est miscibilium separatim acceptorum.

<--- Page Split --->