TRACTATUS V

DE FACERE ET PATI.

CAPUT I.

CAPUT II.

De subcontrarietate dicti Antiquorum contra facere et pati, et quod simile a simili non patitur secundum Antiquos.

Text, et cum. Suscipimus autem a prioribus Philo- 46. sophis sermones de facere et pati subcontrarios, eo quod simul possunt verificari si debite intelligantur : fuerunt enim multi qui dixerunt, quod nullum simile agit in suum simile in specie : nec idem in se agit, eo quod non esset ratio in similibus vel eisdem, quare unum ageret et alterum pateretur : et ideo nullum talium agit vel patitur : quia agere et pati simile, et secundum unam rationem se habent ad similia : dissimilia autem specie et differentia dicunt facere et pati secundum naturam ad invicem. Si autem tu objicias eis quod parvus ignis et magnus ignis, et parvum lumen, sicut candelæ, et magnum lumen, sicut solis lumen, sunt similia in specie, et tamen unum corrumpit et assumit aliud : dicunt illi quod hoc fit in quantum unum contrariatur alteri : parvum enim, ut dicunt, contrariatur magno, et multum contrariatur pauco.

De dicto Democriti, et quod simile a simili patiatur.

Democritus autem tenet sectam huic 46. 47. subcontrariam : dicit enim quod non agit nisi simile in simile, et idem in idem cui est idem, et altera differentia non contingit agere vel pati ad invicem : et si contingit, quod altera et differentia specie agunt et patiuntur ab invicem, hoc non contingit secundum quod sunt altera specie, sed secundum quod idem subjectum existit ambolus differentibus specie : sed haec agunt et patiuntur ab invicem. Haec sunt enim quae ab Antiquis dicuntur de agere et pati quantum ad activa et passiva.

CAPUT III.

Qualiter sermones isti sunt subcontrarii, quia ambo habent aliquid veritatis, et quæ est causa deceptionis eorum.

Hoc autem modo dicentes,si quis con- 48. siderat causas dicti eorum, videntur di-

<--- Page Split --->

cere sermones subcontrarios, quia utraque secta aliquid veritatis habet. Causa autem quare contradicunt est : quia opportunum fuit eis considerare totum quod est in activis et passivis, et non considerant nisi in parte : simile enim in specie et omnifariam et omni modo secundum materiam et formam indifferens, rationabile est non pati a sibi omnifariam in materia et forma simili. Neutrum est activum vel passivum ab altero : si enim possibile esset aliquid pati ab omnifariam sibi simili, cum simile sit causatum ab uno et eodem, ut habetur in prima philosophia, pateretur idem a seipso : et si haec sunt ita, tunc nihil erit incorruptibile nec immobile, si simile in simile secundum simile est activum : omne enim quod est, movebit seipsum, et nunquam erit immobile.

Adhuc autem ab altera parte omnifariam secundum materiam et formam alterum non movebit nec facit in alterum 'ab ipso omnino quod nullatenus est idem : sicut albedo non patitur a linea secundum quod est linea, nec e converso linea ab albedine nisi secundum accidens, puta si linea sit subjectum albedinis vel nigredinis : quia tunc est unum subjectum duorum differentium contrariorum : quaecumque enim non sunt contraria, nec ex contrariis, illa non sunt nata, quod se faciant extra naturam formae suae et inducant aliam formam : sed hoc faciunt sola contraria quae se mutuo expellunt ab eodem susceptibili.

CAPUT IV.

Quod faciens et patiens sunt eadem genere et materia, et contraria specie et forma.

Quoniam igitur non quodcumque innaText, et com. 50. tum est facere et pati, sed tantum ea quae contraria sunt, aut contrarietatem habent, necesse est quod faciens et patiens genere et materia similia sint et eadem, specie autem et forma dissimilia et contraria : naturale enim est, quod corpus patitur a corpore, et sapor a sapore, et calor a calore per se, licet per accidens sapor vel calor transmutantur per hoc quod mutatur esse ejus in subjecto, et similiter calor et alia accidentia. Patet ergo universaliter, quod id quod est alicujus generis, patiatur ab alio quod est ejusdem generis secum : quia contraria posita sunt in eodem genere praedicamentali communi, et etiam naturaliter sunt circa eamdem materiam quae est genus, quod dicitur subjectum primum. Hujus autem causa est, quod omnia contraria sunt in eodem genere, ut diximus : et contraria sola faciunt et patiuntur ad invicem. Quoniam autem faciens et patiens genere quidem sunt eadem et similia, specie autem sive forma sunt dissimilia.

Quæcumque autem talia sunt contraria, Text, et com. 51. manifestum est quoniam aut talia quae sunt activa et passiva sibi ad invicem contraria et media sunt quae sunt activa et passiva. Et etiam patet ex hoc quod universaliter omnis generatio et corruptio est ex contrariis et mediis : generatio autem et corruptio non sunt nisi per

<--- Page Split --->

actionem et passionem. Ideo etiam rationabile est, quod ignis calefaciat per suam formam quae est caliditas, et frigiditas sicut aqua frigefaciat per hoc quod est frigidum : quia tunc ista sunt contraria, et ideo activa et passiva. Et adhuc hujus alia ratio est : quia scilicet omne faciens intendit sibi assimilare patiens, quod non intenderet si passum esset sibi simile omnino : unde faciens et patiens sibi contraria sunt : et generatio per quam patiens assimilatur agenti , est contrarium. Quapropter necesse est quod patiens transmutetur in speciem facientis : sic enim erit generatio ex contrario in contrarium.

titur, et alio modo contrarium patitur. Respicientes autem Philosophi ad materiam quae eadem est utrique contrariorum, quod etiam patitur, quia abjicitur in patiendo, dixerunt quod contrarium a contrario patitur : et sic amba sectae secundum aliquid verum dixerunt.

CAPUT VI.

Quot modis dicitur faciens, et quot modis dicitur patiens.

CAPUT V.

Qualiter ambe sectae dicunt veritatem secundum aliquid.

Text, et eom. Et ex his patet, quod secundum viam 52. rationis ambas sectas contingit verum dicere, cum tamen non eadem dicant, et utramque sectam aliquo modo tangere naturam 1 : quia dicimus quandoque , quod subjectum patitur quod substat passioni, et suscipit esse ab activo : verbi gratia, dicimus quod homo sanatur, et quod homo calescit, et quod homo infrigidatur, et sic de aliis. Quandoque autem dicimus, quod contrarium transmutatur, sicut id quod in transmutatione abjicitur, sicut dicitur quod frigidus calefit, et quod laborans sive infirmus sanatur. Eodem modo etiam de faciente : quia quandoque dicimus subjectum facere rationem speciei quae est in ipso, sicut dicimus hominem calefacere : quando autem dicimus contrarium facere, sicut dicimus calidum calefacere : unde uno modo materia pa-

His habitis, determinemus quot modis Text, et om 53. dicitur faciens et patiens : suscipiendum autem est quod facere et pati dicitur multipliciter, sicut movere et moveri : dupliciter enim, sicut supra diximus, dicitur movens : videtur enim hoc verissime movere, in quo est primum principium motus : principium enim est prima causarum, quae ita movet quod hoc quod movet non habet ab aliquo ante se, sed movet immobile existens : et rursus ultimum movens, post quod nihil est nisi quod movetur tantum hoc modo ' ab alio ante se, et movet id quod est post se ad generationem. Similiter autem est dupliciter faciens : dicimus enim quod medicus artifex sanat infirmum, vel alius potus, vel cibus secundum primum movens in hoc motu : et nihil prohibet esse immobile : quia medicus aut non movetur ab alio, aut si movetur, hoc erit per accidens, scilicet non in quantum medicus, sed in quantum est susceptibilis alicujus contrarii : et quidquid sit de medico, tamen in quibusdam, scilicet quae separata sunt a materia, necesse est principium movens esse immobile : et hoc dupliciter, scilicet omnino immobile, si nullam habet omnino materiam cum eo quod

<--- Page Split --->

novet, sicut in praecedenti capitulo de tactu dictum est. Ultimum autem movens post quod non est aliquid nisi id quod movet tantum, necesse est semper movere motum ab alio priore. In actione autem recreatur ad primum agens, in quo est primum principium actionis, id quidem est impossibile secundum illud agens : quia in ordine agentium ultimum est post quod non est nisi patiens ipsum, et est patiens cum hoc quod agit : quodcumque enim non habet ejusdem rationis materiam cum passibilibus quae sunt elementa, et elementata ista faciunt ita quod sunt impassibilia ab eis quae sunt. Et hujus exemplum in arte est ars medecinnae : ipsa enim est faciens sanitatem, et nihil patitur a sanato, cum non habeat materiam eamdem cum sanitate, cum materia quae est subjectum artis medicinæ sit alia medici, et alia quae est subjectum sanitatis, sicut humores vel complexio aegri hominis. Exemplum autem facientium et simul patientium in arte est cibus : quia ipse faciens sanitatem patitur a sanato : quia aut calefit, aut infrigidatur, aut aliquid aliud patitur, et cum hoc simul est faciens alterando complexionem ad sanitatem. Est autem in hoc ordine antecedentium ars medicina principium, in quo principalium est actio. Ultimum autem agens est cibus, quod agit per tactum.

dicitur subjectum primum quod substat duobus contrariis vel pluribus : contrariorum autem unum est in activo, et alterum in passivo : et ideo una est materia activi ultimi et passivi : et quod per materiam calidum potest esse, calefit necessario quando appropinquatur sibi calidum calefaciens ipsum. Et ideo, sicut dictum est, haec quidem de natura frigidorum sunt impassibilia, et sicut diximus supra esse in motione, ita se habet etiam in factione. In moventibus enim primum movens est immobile, et similiter in effectivis primum faciens est impassibile.

CAPUT VII.

Et est digressio solvens ea qua videntur contraria de facere et pati.

Attendendum hic ergo, quod contrarietas distinctionem facientium in dictis virorum magnorum. Quidam enim dicunt quod agens patitur, sicut et nos supra diximus in capitulo de tactu. Alii autem, quod aliquod agens est impassibile, sicut nos dicimus hic. Alii iterum, quod movens superius est agens, et agens est communius ipso : et hoc quidem nos in capitulo de tactu diximus. Alii e converso, quod omnis motus in actione, et omnis actio in motu est et firmatur, sicut dixit Auctor sex principiorum. Sunt etiam magni viri dicentes, quod non vere agit aliquid nisi prima causa, et omne secundum agens non vere agit.

Ad omnia autem determinata hic scias, quod res per aliam intentionem agit, et per aliam movet, sive sit causa prima, sive de numero secundorum moventium vel agentium. Dicitur enim movens, quando influit motum tantum : motus autem de se nihil mutat de forma subjecti

1.1. et rom.

Quæcumque ergo agentia non in materia quæ fit ejusdem generis cum partibus habent formam : et hæc cum sint de numero agentium sive effectivorum, sunt impassibilia. Quæcumque autem agentia specie agunt quæ in materia unica est cum passivis, ista sunt passiva cum hoc quod agunt. Nos enim dicimus quod materia una est, ut ita dicamus, cuilibet contrariorum quæ est subjecto una, licet secundum esse differat : propter hoc dixi, ut ita dicam : et ipsa est ut genus, non quod prædicabile sit, sed sicut genus

<--- Page Split --->

quod movetur : si motus esset cum mutatione subjecti, tunc verissimus motus verissime mutaret : et hoc est falsum, quia verissimus est motus localis qui nihil mutat de formis subjecti quod movetur : primum subjectum motus est primum cœlum quod nullo modo susceptibile est alterationis secundum formas subjecti. Faciens autem propter hoc quod est faciens sive agens, quia influit ei id quod facit secundum quod subjectum mutatur secundum aliquam formam : et sic dictum est quod movens est generalius quam faciens, quia movens aliquando movet et facit, et aliquando movet : quia omnis factio motio quaedam est, sed non convertitur : quia illud quod influit formam, aliquando habet materiam, et aliquando non : causa enim prima non habet materiam, et corpus habet materiam. Ideo aliquando faciens impossibile est pati, aliquando autem possibile. Et tunc quando tantum facit absque possibilitate patiendi, dicitur vere facere, et hoc solum esse vere est factivum. Quando autem habet materiam, aut habet unicam in genere eodem cum passivo, aut non. Et primo quidem modo non patitur faciens a passivo : ideo quia non tangit ipsum, nec est susceptibile formarum contrariarum quæ sunt in passivo, sicut facit cœleste corpus in elementa vel elementata, vel ars medicinæ in ægrum corpus : e converso autem non patitur omne quod agit : et sic dictum est quod omnis passio magis facta abjicit a substantia, et quod actio et passio sunt inter contraria. Si autem modus agendi vel movendi respiciatur, tunc agens est movens, et e converso : quia utrumque est fluens ei aliquod circa quod est motus vel actio : et quia hæc rationem aliquantulum sapit, ideo in rationali physicæ parte motus in actione, et actio in motu firmari dicitur : et in hoc modo mobile est patiens, præcipue secundum verbum Græcum patiens, quod est recipere : quia sic recipiens ab aliquo est patiens. Aristoteles tamen in libro Ethicorum vult,

quod activum principium sit omnium operum voluntariorum pertinentium ad mores, et factivum principium sit artificcialium : sed sic non sumitur actio et factio generaliter, sed potius in materia civili tantum.

CAPUT VIII.

Ad quqnn causam reducatur faciens, et ad quam patiens.

His habitis, ad propositum redeamus Text, et 55. determinantes ad quam causam reducitur agens, et ad quam causam reducitur patiens : est enim effectivum sive factivum causa efficiens quæ dicitur unde principium motus : quia motus ad materiæ transmutationem est sicut agens sive patiens. Causa enim quæ dicitur cujus gratia, quæ dicitur causa finalis, non est factiva, quæ licet moveat efficientem, non tamen movet materiam : nec movet sicut principium unde fluit motus mobili, sed potius per intentionem et rationem : quia ipsa videlicet est ratio quare efficiens facit, et quid per facere intendit consequitur : et hoc patet, quia finis inducitur per motum et factionem, et habito eo quiescit agens : et ideo sanitas quando æger fit sanus a medico, est non factiva, nisi per metaphoram dicatur, scilicet quia ratio est quare medicus facit, quia facit : et illius probatio est, quia quando faciens est secundum actum faciens, tunc aliquid generatur in patiente : sed de talibus habentibus sive formis, sicut est sanitas præsentibus secundum actum, non generatur aliquid, nec fit, sed est jam in patiente quiescens : species enim et fines sunt habitus quidam quiescentes, sive in quibus quiescit materia. Sicut autem factivum ad agentem causam reducitur,ita e converso passivum in eo quod passi-

<--- Page Split --->

vum reducitur ad materiam : quia passio est imperfecta, quia speciem recipit facientis. Quaë autem sunt passiva sive activa, habent speciem in materiam, sicut ignis in materia habet calidum : si autem esset calidum separatum, tunc non pateretur secundum formam : calidum impossibile est esse separatum, licet hoc dixerint quidam : si autem quaëdam alia talia sunt quaë sunt separata, in illis utique verum erit quod dictum est secundum quod agunt impassibilia entia. Sed de hoc in prima philosophia erit locus determinare. Quid ergo sit facere et pati, in quibus existant, et quare et quomodo, dictum est hoc modo.

mus omnes. Dicunt etiam quod ideo plus videmus per aerem et aquam et per alia corpora transparentia, sicut est vitrum et cristallum, quia illa corpora plus habent poros : qui pori quidem indivisibiles sunt propter parvitatem, sed magis spisse positi sunt, et magis secundum ordinem positi, ita quod porus in transparentibus sit juxta porum, et magis recte per illa transiens est porus. In aliis autem corporibus sunt tortuosi pori et inordinati : et ideo non transit ea visus. Antiquissimi ergo illa determinaverunt, ut dictum est.

CAPUT X.

CAPUT IX.

Quod Antiquissimi dixerunt, quod modus actionis et passionis est per poros.

De opinionibus Antiquorum magis descendentium ad speciem circa modum actionis et passionis.

P. t. et r. om. Cum autem diximus quemdam mow. tum actionis et passionis qui sumptus est in genere ex parte actionis et passionis, rursus dicamus in specie aliquando qui erit sumptus ex parte activorum et passivorum : sed qualiter veniat agens ad patiens ut imprimat ei formam suam per quam intendit ipsum patiens transmutare. Visum est autem aliquibus, quod unumquodque quod patitur, patiatur per foramina parva quaë Græci poros vocant, ita quod ultimum faciens quod est proximum patienti, ingrediatur per illos poros in patiens, et undique contingat ipsum : et ideo undique patitur patiens et non in loco tantum : et quia visus et auditus secundum eos etiam effunduntur super visibile per media quaë sunt inter videntem et rem visam, ideo dixerunt etiam quod per poros eorum corporum quaë sunt media sensuum, videmus autem et audimus, et secundum alios sensus senti-

Magis autem descendentes ad speciem agentium et patientium, sicut Empedocles, non solum dicunt poros esse in facientibus et patientibus, sed etiam dicunt misceri ea sola quorum pori ad invicem sunt commensurabiles, ut unum in aliud ingredi possit, ita quod plurimum unius sit in plurimo alterius, et e converso : et quia non omnia talia sunt, ideo non omnia omnibus misceri possunt.

Viam autem quaë maxime est naturalis, Text, et com. 57. de omnibus naturalibus passionibus, uno et simili sermone enuntiaverunt Democritus et collega Leucippus : quia fecerunt principium quod est secundum naturam, sicut supra diximus in sermonibus eorum de generatione : quidam enim Antiquorum, sicut Melissus, opinati sunt ex necessitate unicum tantum et totum esse et immobile : dico autem totum ens esse

<--- Page Split --->

unum continuum : dixerunt enim illi, quod vacuum non est aliquid in rerum natura : dixerunt enim non posse aliquid moveri, nisi sit vacuum extra res a rebus separatum, in quo moveatur hoc quod movetur : dixerunt etiam, quod multa alia esse non possunt, quando non est aliquid segregans inter ea : vacuum autem dixerunt esse segregans. Et quia posset eis dici, quod multa sunt se tangentia, ita quod inter ea non sit vacuum segregans, dicunt quod hoc nihil differt, quia continuum et contingens idem dicebant esse : quia secundum istos continui partes se contingebant.

CAPUT XI.

Et est digressio ponens modos Antiquorum de poris, et quod ens sit unum et immobile.

Attendendum hic, quod rationes Philosophorum de poris fuerunt istae : videbant enim quod totum passibile suscipit formam agentis : et quia Antiqui formalem causam non bene intellexerunt, ideo videre non poterant qualiter agens communicat patienti virtutem formae sine materia sua : et ideo opinati sunt agens per particulas materiae intrare in patiens: et quia intrinseca est ei forma agentis, ideo posuerunt quod poros intraret : et quia non esset possibile, quia poros non habet : et difficulter passive, quia paucos vel non proportionatos agenti poros habet. Et omnes isti supponebant esse vacuum in poris corporis, et extra corpus in spatio quod separat unum corpus ab alio, ne tangat ipsum, nec continuatur. Melissus autem dixit nihil esse vacuum, et ideo destruxit omne antecedens ad vacuum. Unde sic arguebat : si dividatur continuum, discretio erit inter dividenda quae erant partes continui : sed non est discernens nisi vacuum : ergo vacuum est : sed hoc est falsum : ergo non est discernens inter discreta : ergo totum remanet unum indivisum. Quod autem non sit segregans sive discernens nisi vacuum, sic probat : vacuum opponitur pleno, et ens non enti : sed omne ens est plenum ens : quia dicebat plenum idem quod rem plene, id est, perfecte existentem : ergo nihil entium est vacuum. Plenum autem a pleno non segregatur propter quod plenum : ergo segregabitur per vacuum : sed vacuum non est : ergo res a re non segregabitur :

Text. et com 58.

Dixerunt etiam, quod nihil differt dicere quod sint multa, et quod non sit unum, et quod dicatur esse vacuum : quia continuum et contiguum sunt unum secundum istos, nec multa sunt nisi sint divisa, nec dividuntur nisi per vacuum : sed non est vacuum : ergo nec multa, sed omnia continua sunt. Si enim dicatur, quod ens ubique, hoc est, in omni puncto sit divisibile, tunc possibile est accidere, quod nihil sit unum de rebus naturalibus : sed multitudo componitur ex multis unis : ergo nec multitudo erit : igitur tunc totum erit vacuum in quo nec multa sunt, nec unum. Si autem dicatur totum ens esse continuum, id est, secundum aliquid esse divisibile, et secundum aliquid non, hoc utique videtur esse fictitium, cum non sit magis ratio quare in uno puncto dividatur quam in alio. Usque ad quantum enim erit divisibile, ita quod ibi stet divisio : et quare aliquid de universo ente ita se habet quod dividitur et separatur per vacuum, aliud autem ita se habet quod est plenum et non dividitur, ita quod unum ab alio separetur per vacuum? Amplius sic etiam necessarium est accidere, quod non sit motio aliqua.

<--- Page Split --->

ergo res rei permanet continua. Quod autem esset ens immobile, sic arguebat. Si res moveretur, aut est continua rei, aut non est. Si est continua : sed mota secundum locum una parte continui movetur totum continuum : ergo una re mota in mundo movetur quidquid est in mundo, quod est inconveniens : ergo res non movetur quae est continua rei. Si autem non est continua : ergo cum movetur de loco ad locum, aut movetur in plenum, aut in vacuum. Si movetur in plenum : ergo duo corpora erunt in eodem loco, quod est falsum. Si autem in vacuum : ergo vacuum est, quod falsum est : ergo ens est unum continuum et immobile.

aliqui inveniuntur, qui propter assuetudinem decepti dicunt bona quae in sensu bona apparent, pro eo quod sunt delecatibilia secundum sensum, esse vera bona, et quod nulla differentia sit inter illa.

CAPUT XIII.

De comparatione dictorum quae dixerunt diversi Philosophi de facere et pati, et quis inter eos melius dixerit.

Si autem comparantur dicta AntiquoText et com. 60. rum de facere et pati, tunc Leucippus 6. estimatus est habere sermones meliores aliis in hoc quod confitetur ea quae ad sensum vera sunt : unde non destruit generationem, nec corruptionem, nec motum, nec multitudinem entium : et hoc quidem dicit, quia confitetur ea quae conveniunt his quae in sensu apparent. Convenit autem cum his qui dicunt unum esse omne quod est, sicut dicit Parmenides et Melissus : quia dicit quod bene sequitur quod motio non est si vacuum esse non dicatur. Sed in hoc differt a Melisso et Parmenide : quia illi destruxerunt consequens, scilicet vacuum esse, et concludunt oppositum antecedenti s, scilicet motum non esse. . Sed Leucippus ponit antecedens et infert consequens, scilicet motum esse, et ex hoc concludit vacuum esse : vacuum autem dicit esse sicut privationem : et ideo simpliciter quidem est non ens : quia non est aliquid entium, sicut nec privatio : tamen est ens, quia est entis, sicut privatio respectu habitus : unde plenum dicebat esse principaliter ens, sed vacuum non esse principaliter.

CAPUT XII.

Quod dementiæ est simile dictum Melissi.

Habitis his, redeamus ad propositum dicentes, quod ex his utique sermonibus patet quod transcendunt sensum discipuli Melissi, et despexerunt eum ac si non esset conveniens sensum sequi contra rationem. Et dixerunt omne quod est unum esse et immobile et infinitum : si enim finiretur, tunc finiretur non scilicet ad plenum quod est ens, sed usque ad vacuum : sed quia vacuum non est, ideo nihil finitur ad ipsum : et ideo ens est infinitum. Isti ergo propter has causas ita nuntiaverunt de veritate rerum. Amplius autem in sermone per rationem videtur eis hoc contingere quae dicunt. Sed si res ipsæ inspiciantur, dementiæ simile videtur esse dictum eorum, et plusquam dementes sunt : nullus enim unquam dementium tantum egressus est metas rationis, quod ignem et glaciem æstimaverit unum esse, sed dementes

Sed tamen non dicebant quod omne tale quod est sicut plenum esset unum, sed potius talia infinita sunt multitudine

<--- Page Split --->

et indivisibilia divisione physica propter parvitatem sui tumoris sive suae quantitatis : et quia hic feruntur sive ambulant in vacuo, et dicuntur atomi : dicunt enim vacuum esse sicut diximus : et dicunt quod haec cum stant congregata, faciunt generationem, et dissoluta ab invicem faciunt corruptionem : et secundum quod existunt undique tangentia, faciunt actionem et passionem : et secundum quod unum subintrat in alio, faciunt augmentum : et cum permutaverint ordinem, situm et figuras, faciunt alterationem : et secundum quod quodlibet intrat in quodlibet, faciunt mixtionem. Dicunt enim Democritus et Leucippus, quod secundum quod talia sunt, non sunt unum, et quod generationem faciunt secundum quod sunt composita et complicata.

Confitentur tamen etiam, quod ex eo quod secundum veritatem est unum quod est id quod omnino est indivisibile actu et potentia, nunquam fit multitudo, nec ex vere multis quae discreta sunt et non actu nec potentia conjungibilia, sicut indivisibilia nunquam fit unum compositum ex illis numero : utrumque horum est impossibile. Dicunt etiam isti duo viri, scilicet Democritus et Leucippus, quod patitur res per poros, sicut dicit Empedocles, et alii de numero illorum Philosophorum : et dicunt quod omne pati et omne alterari hoc modo generatur, et fit quod fit, ita quod fiat rei dissolutio et corporis per interpositionem vacui, quia vacuum interponitur rebus res intercipiendo, ita quod pars huc, pars autem illuc feratur. Similiter dicunt fieri augmentationem corporibus solidis parvis subintrantibus in rem quae augetur.

Fere autem contingit Empedoclem dicere quod dicit Leucippus, in hoc quod indivisibilia necesse est eum ponere. Dico autem fere : quia Leucippus ponit atomos segregatos ambulantes in vacuo, et atomos in corpore quod constat, quae indivisibilia inter porum et porum faciunt divisionem. Sed Empedoclem contingit alterum horum dicere, scilicet atomos, quae dividunt inter porum et porum : quia aliter in omni re pori essent continui : hoc autem est impossibile : tunc enim corpus solidum nihil esset praeter poros, sed totum esset vacuum : ergo nihil esset, quia vacuum est sicut non ens, ut dicit Leucippus : necesse est ergo atomos esse se tangentes inter poros : media autem atomorum esse vacua, quae Leucippus dicit esse poros : fere ergo Empedocles dicit sicut Leucippus de facere et pati. Modi ergo secundum quos, ut dicunt Antiqui, haec quidem faciunt, haec autem patiuntur, fere sunt qui dicti sunt. Dico autem fere propter Platonem, de quo infra faciam mentionem : et manifestum est quid et quo modo de his dicunt.

CAPUT XIV.

Qui Philosophorum magis ex dictis suis possunt causare naturalia, quæ sensus confitentur esse.

Quæ autem in physicis et ad sensum Tret, et 62. confitentur, quædam plus sequuntur quorumdam positiones, et quorumdam minus : verbi gratia, minus enim sequitur ad positionem Empedoclis quomodo erit generatio et corruptio : quia hoc ex dicto suo non est manifestum. Democrito enim et Leucippo ponentibus prima principia esse corpora indivisibilia, quæ differunt formis sive figuris, manifestum

<--- Page Split --->

est qualiter fiunt : eo quod confessa sunt in naturis : quia constantibus his res generantur, et dissolutis corrumpuntur et alterantur et patiuntur et augentur, sicut supra diximus. Empedocli autem non contingit esse manifestum qualiter hsec fiant : quia ipse bene causabit ex dicto suo generationem et corruptionem eorum quae fiunt ex elementis : sed cum ponat illa esse non ex aliis, nec ex invicem, non ponit ipse ex dicto suo causam differentiae unde generetur elementorum coacervata quantitas, quia atomos non ponit : nec ponit quod sit aliquod elementum unde generatur ignis, vel aliquod aliorum elementorum, sicut Plato in Timaeo scripsit aliqua elementa esse horum corporum, scilicet ignis, aquae, et acris, et terrae.

In tribus enim differunt, ut non eodem modo Plato Leucippo dicat : quia Leucippus quidem dicit prima esse solida corpora atomalia, Plato autem dicit planities sive superficies indivisibiles. Et Leucippus dicit quod unumquodque corporum atomorum terminatur infinitis figuris, Plato autem dicit quod figurae planitierum sunt terminatae et finitae : quia generantur omnes ex triangulo, modo supra dicto. Sed tamen uterque tam Plato quam Leucippus dicunt indivisibilia 4 quae figuris sunt determinata, ex quibus fit generatio congregatione, et corruptio segregatione. Et Leucippo quidem duo modi erunt quibus fit actio et passio, scilicet per tactum agentis et patientis, et per vacuum quoad est porus. Platoni autem tantum unus istorum modorum relinquitur : quia superficies mathematica non est porosa : et ideo non fit actio secundum eum nisi per tactum : et nos in prioribus sermonibus tertii libri Celi et Mundi diximus de planitiebus. Quod autem contingit dicere de corporibus indivisibilibus, nunc dimittatur.

CAPUT XV.

Utrum indivisibilia sint principia et causae actionis et passionis, sicut dixerunt Democritus et Plato.

Licet autem nos hic disputemus utrum Text. et com. vacuum sit causa actionis et passionis, quod Antiqui ponebant in corporibus porosis, tamen digressionem faciemus ad inquirendum de ipsis indivisibilibus, parum tamen digrediemur : quia non inquiremus de natura indivisibilium, sed tantum utrum sit causa actionis et passionis. Dicimus enim, quoniam unumquodque indivisibilium necessarium est etiam dicere impassibile: dicunt enim Antiqui, quod passio non fit nisi per vacuum, quod est in poris corporis, ita quod vacuum pororum causa sit actionis et passionis. Et nos dicimus quod nec causa est actionis, nec passionis, nec etiam dispositio. Omne enim quod est causa actionis vel passionis, est durum. vel frigidum, vel aliqua qualitate dispositum : sed vacuum cum sit privatio et non ens respectu pleni, nulla earum qualitatum est dispositum : ergo nec activum nec passivum. Hoc autem dicimus, quamvis etiam dictum eorum de indivisibilibus sit inconveniens.

Dicent enim quod caliditas datur sola Text. et com. 15. inter activas qualitates figurae circulari atomorum : quia ponebant cœelum esse ignem purum : quia videbant esse circulare. Si enim dant calidum circulari figurae, necessarium est quod alicui figurarum angulosarum sicut quartilatera vel alii dent frigiditatem. Si autem conce-

<--- Page Split --->

dunt has duas qualitates esse in atomis, tunc etiam debent concedere consequentes earum esse in eis, quales sunt gravitas et durities, levitas et mollities, et aliae hujusmodi qualitates.

Test. et com. Est autem iterum inconveniens dictum 66. Democriti, cum concedit in atomis unum esse gravius altero, sicut apparet in radio solis, quia una atomus descendit magis quam alia. Si enim unus est gravior altero : quia leve est leve per caliditatem quae rarificat partes materiae suae, et facit ipsum leve. Cum autem talia sunt, si diceretur quod non pateretur ad invicem, esset hoc impossibile : patitur enim leviter calidum a multo calido, non in quantum sunt similia in calido, sed in quantum excedens est magis calidum, et excessum est plus frigido permixtum.

Test. et com. Similiter si durum dicit esse Democri- 67. tus, necesse est quod dicat etiam molle esse id atomis. Molle enim naturali impotentia resistendi tactui passivum est, licet in quantum est humido infusum, sit subactivum. Dico autem subactivum, quia per humidum agit quod non simpliciter activum est, sicut calidum vel frigidum. Et propter hoc dictum iterum sequitur atomos esse activos et passivos : et ex omnibus his dictis quae perfecte dicit Democritus, vel sequitur ex dictis suis, ut habitum est, necesse est quod Democritus dicat quod atomi sunt activi et passivi : et licet hoc ipse concesserit propter duas rationes, tamen hoc impossibile est et inconveniens.

tunc non erunt activa, nec passiva : quia figura neutrum est : quia aliter mathmatica agerent et paterentur. Si autem cum figura in atomis ponitur qualitas aliqua, aut una erit illa in qualibet atomo, aut plures. Si una, cum atomus sit principium, ut dicunt, illa erit immobilis ab ipsa, ita quod calidum semper est calidum, et frigidum semper est frigidum : ergo una natura materialis non erit atomis subjecta : quia materia variatur de contrario in contrarium, quod secundum dicta non faciunt atomi, quod est impossibile : semper enim erit una natura materialis subjecta contrariis. Si autem multae qualitates insunt uni atomo, quae quidem sunt activae et passivae, illae sine dubio erunt contrariae : quia actio et passio erunt inter contraria : ergo contraria sunt in eodem indivisibili : ergo contraria insunt eidem secundum idem, quod iterum est impossibile : unde si patiatur atomus secundum quod infrigidatur, secundum id patietur et aliud, scilicet calorem, quod falsum est. Et eodem modo est de passionibus aliis activis et passivis : ergo licet ipse indivisibilia dicat esse activa et passiva, sequitur tamen ea esse nec activa, nec passiva.

Illud autem inconveniens non simpliciTest. et 69. ter tantum contra Democritum, sed etiam contra Platonem, qui dixit indivisibiles planities esse principia : dixit enim Plato non esse vacuum indivisibilibus planitiebus : et quia secundum eos non fit rarum nisi vacuum interponatur partibus corporis, sequitur quod non existente vacuo non generatur aliquid rarius vel densius : sunt autem rarum et densum prima contrarietas ex parte materiae : cum ergo illae non sint consequentes, etiam non sunt : ergo nullae sunt in corpore qualitates activae vel passivae : ergo nec agit nec patitur aliquid indivisibilium quando vacuum non ponitur esse in ipso.

<--- Page Split --->

Si autem dicat aliquis, quod atomi parvi sunt indivisibiles, et magni non sunt indivisibiles, hoc erit inconveniens: verum enim est quod rationabilius et facilius magna dividuntur quam parva : quia magna facilius dissolvuntur quam parva, ideo quia magna componuntur ex multis, et parva ex parvis : sed indivisibile dicit universaliter indivisibile, quia non est parvum : et ideo divisio magis est ex istis magnis, quam parvis, sed tamen existit utrisque.

Utrum indivisibilia moventur in vacuo, sicut dixit Democritus.

Quia etiam Democritus hic dixit indiText, et com. visibilia ferri et moveri in vacuo, quaera- 73. mus quid ea moveat : aut enim indivisibile movetur a se, vel ab alio. Si ab alio, tunc ipsum est passivum : ergo non principium actionis, sed potius movens ipsum, est principium actionis. Si autem movet ipsum se unumquodque, aut divisibile erit, aut secundum aliud movetur : et hoc est contra hypothesim : aut ipsum est indivisibile : et tunc cum moveri suum et movere sint ad formam agendo et patiendo, erit hoc ipsum indivisibile secundum id agens et patiens : sed actio et passio sunt contrariorum : ergo idem indivisibile in eodem habebit contraria, quod est impossibile.

Amplius autem aut etiam illa omnia indivisibilia solida existunt unius nature, sicut si essent ignea, vel terrae, aut sunt diversarum naturarum. Si autem sunt unius nature sive unius speciei secundum quantitatem, quid erit tunc dividenset discontinuans ipsos atomos? quare non accidit eis sicut in aqua : cum enim una pars tangat aliam, statim continuatur ei : simpliciter enim cum una atomus tangit aliam, statim cum eo debet continuari : posterior enim non differt a priore, nisiin natura formali. Siautem sunt diversarum naturarum sive specierum, quales sunt illae species? cum enim illae nature faciant atomos diversos et discontinuos : ipse sunt ante ea secundum naturas: ergo illae nature magis sunt ponende causae et principia rerum quae fiunt ex atomis, quam figure atomorum quos principia dixit esse Democritus.

Adhuc secundum hoc materia contraText, et com. 74. riorum non tantum erit numero et subjecto una, sed etiam in potentia disposita, quod est impossibile : ergo non movetur in vacuo.

CAPUT XVII.

Amplius hoc videtur esse inconveniens super hoc quod ea quae differunt natura et forma, agunt et patiuntur ab invicem cum sibi approximant : naturae ergo illae erunt principia actionis et passionis, et non figurae.

Quod pori non sunt causa actionis et passionis.

His habitis de corporibus indivisibiliText, et com. bus, veniamus ad opinionem de poris, 75. et ostendamus quod non sunt necessarii

<--- Page Split --->

ad actionem et passionem. Quicumque enim dicunt contingere passiones ex hoc quod activum movetur in poris passivi, et cum hoc dicunt quod res etiam adhuc patitur cum impleti sunt pori, necesse est eos concedere, quod pori sunt superflui. Si enim aliquod totum ita patitur quod in poris tangit ipsum activum quod subintravit in ipsum, tunc id patitur per tactum activi et non propter porum: ergo etiamsi non habeat poros, sed sit totum continuum ens, patietur eodem modo propter tactum activi.

Amplius autem quomodo contingit secundum istos dicere de videre et inspicere et de aliis sensibilibus, cum per transparentia fiant sensus? Non enim possunt dicere quod sentiens secundum tactum transeat per transparens ut perveniat ad rem sensatam: quia quidam sensus fiunt per distantiam. Nec iterum possunt dicere, quod sensus fiat per poros, si plenus esse dicatur quisque pororum: plenos erit poros nihil differt aut poros habere: quia totum corpus transparens sic erit plenum. Si autem aliquis dicat, quod pori corporum transparentium sunt vacui: aut ergo possunt in se recipere corpora, aut non. Si possunt, recipiant ergo: tunc sequitur idem quod prius, scilicet quod non semper contingat videre per transparens: quia impletis poris nihil videtur. Si autem pori corporum transparentium tales sunt secundum magnitudinem, quia non possunt suscipere corpus implens ipsos poros: hoc ridiculosum est, scilicet ut dicatur quod parvum foramen quod porus dicitur, si vacuum, magnum autem spatium non sit vacuum, sed impletur corpore subintrante in ipsum: quia qualecumque est vacuum, id habet suum proportionalbe implementum. Est etiam contra rationem haec diffinitio vacui pori: quia vacuum nihil est nisi regio sive spatium corporis alicujus susceptivum: quapropter manifestum est, quo-

niam omni corpori in tumore suae quantitatis simile erit vacuum, si vacuum esse supponatur. Universaliter autem superfluum est dicere propter actionem et passionem esse poros. Aut enim faciens facit secundum tactum, aut non secundum tactum. Si non secundum tactum facit: ergo non facit intrinsecus in poris tangens: ergo porus non est causa passionis. Si autem faciat secundum tactum: ergo quamvis non sint pori, dummodo activum tangat passivum, et sint innata agere et pati ad invicem, fiet actio et passio. Quoniam igitur ita dicere esse poros, ut quidam eos esse aestimant, aut mendacium esse, aut inutile ad causam actionis et passionis manifestum est ex dictis.

CAPUT XVIII.

Quod pori non sunt causa divisionis corporum.

Ostendemus autem quod nec sunt causa divisionis corporum : cum enim omne corpus sit divisibile et physicum et mathematicum : cum mathematicum poros non habeat, ridiculum est poros dicere causam divisionis : quia corpora possunt separari secundum illud secundum quod sunt divisibilia: hoc autem non est vacuum in poris : quia aliter mathematica non erunt divisibilia.

CAPUT XIX.

Et est digressio determinans qualiter pori faciunt ad actionem et passionem et qualiter ad divisionem.

Attendendum hic, quod corpus mathe-

<--- Page Split --->

maticum non habet poros : physicum autem non omne necesse est habere poros, sed tantum id ex quo aliquid respirat vel subintrat : et ideo corpus humidum aut poros non habet, cum in se terminari non possit : aut si habet, continue delentur pori ejus : pori autem in quibus sunt, ad facilitatem faciunt passionis, sed passionis non sunt causa : sic similiter ad facilitatem faciunt divisionis, tamen divisionis non sunt causa. Si autem vacui dicerentur esse pori, tunc adhuc minus essent causa divisionis et passionis.

CAPUT XX.

Qualiter actio et passio sunt secundum veritatem.

passionis, et actus est principium actionis : tale autem corpus quod potestate est,passibile est, et non innatum tum pati, tum non pati, id est, secundum unam partem pati, et secundum aliam non pati, sicut dixerunt qui poros indivisibilibus corporibus interceptos in corporibus esse dixerunt. Hi enim dixerunt quod in poris patitur corpus, sed non in partibus indivisibilibus, quae interponuntur poris : sed potius porus est corpus passibile ubique, id est,in omni parte est passibile in quantum est in potentia, et minus vel magis passibile in quantum est in potentia magis et minus. Et si aliquis dicat potentiam inesse magis passibilibus, hoc non erit verum nisi uno modo qui est sicut in metallis venae nervales in terra, vel in lapide sunt extensae, quae passivae sunt a proprio activo quod agit ad formam vel ad speciem metalli in vena illa, et non in lapide, vel in terra circumstantibus : quia non nisi in vena illa invenit suum proprium passivum : sed tunc vena vel foramen non est causa passionis, sed potius dispositio materiae quae a tali activo passibilis est et non ab alio. Id autem quod totum est continuum, non est passibile a seipso : quia non est ratio quare una pars ejus agat, et alia patiatur : quia partes continui sunt homogeniae. Similiter autem quae non appropinquant sibi in se vel in aliis, non agunt et patiuntur in se ad invicem.

Quia autem nos jam diximus opinionem aliorum circa actionem et passionem, dicamus quomodo existat generare et facere in patientibus secundum rei veritatem : facere enim propter generare, et pati propter generari. Dicamus autem de facere et pati, accipientes pro principio actionis et passionis id quod multoties dictum est : hoc autem est, quod unum est potestate, et aliud actu est. Cum enim omne quod est potestate, sit receptivum formae alicujus per hoc quod est potestate : receptivum autem alicujus formae est receptivum ipsius, alio quodam agente in ipsum : constat omne id quod est in potentia, esse passivum : quia hoc est passivum formam aliquam quam recipit ab alio : id autem quod est actu, principium est actionis : quia actio ipsius est ab actu ejus, et non diceretur actio nisi esset ab actu : et ideo actus secundum quod est principium actionis, perficit actum, quod per se et non per accidens est activum, id est, quod est activum et generativum illius formae : quia ipsum est in actu : unde patet quod potentia est principium

Et dico quod propinquare sibi in aliis, Text, et com. 78. quando primum agens et ultimum patiens non sunt immediata, sed est quoddam in medio quod agit et patitur, sicut quando ignis calefacit corpus nostrum : tunc enim aer patitur ab igne, et agit in corpus nostrum, et sic est innatum facere et pati.

<--- Page Split --->

CAPUT XXI.

CAPUT XXII.

Quod nullum corpus tum sit divisibile, tum indivisibile, et tum passibile, et tum impassibile secundum diversas partes ejus.

Quod actio et passio non fiunt per poros scissis corporibus.

Quod autem quidam existimant aliquam rem aliquando pati, quod in principio diximus, hic determinandum et ostendendum quoniam est falsum : si enim concederent quod corpus vel magnitudo non ubique esset divisibilis, sicut illi dixerunt, sed quod divideretur in poros, et non in corporibus indivisibilibus quæ poris interponuntur, tunc esset verum quod corpus non ubique in omni parte sua esset passibile. Sic etiam esset verum quod nihil esset continuum, quia continuum licet continuetur ad indivisibile, non tamen est ex indivisibilibus. Si autem est mendacium hoc quod dicunt, sicut supra ostendimus, quia omne corpus est divisibile, nihil differt dicere quod dividatur, vel quod sit divisibile, vel quod tangatur, vel quod sit tangibile. Licet enim in poros tunc dividatur, tamen est divisibile in partibus quæ poris interponuntur, quia illæ non sunt indivisibiles : et similiter est tangibile in illis, et ita secundum totum est divisibile et tangibile et passibile. Si enim corpus potest segregari secundum superficies in quibus est tactus, ut inquiunt quidam Platonici, etsi nondum est divisum, est tamen divisibile, et posito in esse possibili non accidit impossibile. Similiter etiam si divisibile sit in partes, posita divisione in actu, nihil sequitur impossibile.

Quod autem universaliter passio hoc Text, et. 510 modo fiat in rebus quo quidam dicunt, quod generantur scissis sive separatis corporibus per poros, est inconveniens. Destruit enim hic modus alterationem, in qua tamen salvatur actio et passio.

Videmus enim quod idem corpus continuum manens, quandoque quidem est humidum et liquidum, et quandoque coagulatur sicut glacies et aqua fluida, et patitur hæc aqua sine divisione et sine compositione et sine conversione suarum partium, et absque tactu diverso in ordine componentium partium : quia eodem modo remanent salvatae in continuo, sicut Democritus dixit fieri alterationem ex diverso ordine atomorum : non enim ipsum continuum traductum in alteratione, nec transpositum diverso situ partium in toto, nec transmissum per liquefactionem quando ex humido fluido sit coagulatum : et ideo alteratio fieri potest eodem modo in materiae partibus manente continuo. Si autem dicit aliquis, quod licet partes continui non transponantur ut dividatur, tamen indivisibilia ex quibus fit continuum, mutantur in tali alteratione quando fit coagulatum ex humido : quia tunc amittit indivisibilia liquida fluida, et acquirit indivisibilia dura et coagulata : hoc patet esse falsum. Indivisibilibus enim tumor indivisibilium corporum non vere insunt dura et coagulata, quia talium passionum indivisibilia non sunt susceptiva, ut diximus, sed totum secundum unum modum manens in partibus et situ partium in toto quandoque est humidum, et quandoque coagu-

<--- Page Split --->

latum et durum : ergo si divisione pororum est alteratio, et si dividatur res, et transponantur partes, non manet continuum unum : et ideo tunc non est alteratum, sed corruptum.

Et ideo hic modus destruit etiam augmentationem et diminutionem : quia si partes activi intrant poros passivi, tunc id in quod intrat non erit majus secundum unamquamque partem, quae fuit una conditio augmenti, sed tantum erit appositio sibi facta in poris, et id quod intrat non

transmutat totum : quia partes inter poros inter se causantes eodem modo manent quo prius, et etiam non erit transmutans secundum se, quia id quod augetur non convertit ad se quod intravit in ipsum, sed tantum pori ejus sunt pleni illo corpore quod intravit : dictum est ergo quid est generare et facere et pati secundum veritatem, et quomodo quidam inquiunt quod contingit, et non est verum quod ita contingat ut dicunt. Relinquitur autem videredemixtione secundum eumdem modum artis : quia mixtio tertium erat eorum quae sunt quae supra proposuimus pertraetanda ante generationem elementorum.

<--- Page Split --->