TRACTATUS IV
DE TACTU.
CAPUT I.
Quæ sit intentio tactus, et qualiter in- traducitur.
Text. et com. 43. Finitis autem ex præmissis simplicibus motibus, esset jam dicendum de generatione contracta ad materiam quæ est generatio simplicium corporum : sed antecedenter oportet determinare ea quæ in generatione elementorum sunt sicut causæ : quoniam oportet dicere de materia super quam est transmutatio communis elementorum ad mixtionem, et etiam de ipsis elementis secundum contrarietates quæ insunt eis, utrum sint, vel non sint, et utrum unumquodque eorum est sempiternum intransmutabile, sicut dicit Empedocles, aut generantur æqualiter : et si generantur, utrum generantur ad invicem omnia eodem modo, sicut dicunt Philosophi : aut aliquod eorum est principium quod est ante ea ex quo generantur, et in quod resolvuntur, sicut diversi dixerunt, ut Democritus atomos, Anaxagoras homogenia, et Heraclitus vaporem et hujusmodi. Quia
ergo ista inquirere habemus in secundo hujus voluminis , oportet utique prius dicere antecedentia harum quæstionum, de quibus nunc indeterminate dicitur a Philosophis. Omnes autem qui elementa et ea quæ sunt ex elementis dicunt generari segregatione et congregatione, dicunt ea facere et pati ad invicem : aggregatio autem est mixtura quædam, et ideo de mixtione oportet primo dicere : quia qualiter fit mixtio, et quid sit, non est adhuc manifeste determinatum. Cum autem quæ alterantur, aggregantur et segregantur, nihil horum suscipiant nisi sit aliquid agens et patiens , oportet etiam prius dicere de actione et passione. Illi enim qui dicunt plura elementa esse, dicunt ea generari ex ad invicem per facere et pati. Similiter illi qui dicunt tantum unum elementum esse primum, necesse est dicere quid sit facere et pati : et in hoc recte dixit Diogenes, cum dixit, quod si omnia non essent ex uno materiali subjecto , non essent ad invicem agere et pati. Verbi gratia,non esset possibile quod calidum infrigidaretur, nec rursus frigidum calefieret, nisi haberet unum subjectum quod transmutatur secundum contraria hæc : quia caliditas et frigiditas separata a materia non transmutatur ad invicem : sed manifestum quod subjectum utriusque transmutatur secundum hæc et alia contraria. Quapro-
<--- Page Split --->
duo Philosophi, Averroes et Boetius, quod licet ab aliis abstrahantur, tamen a loco abstrahi non possunt : et hoc verum est prout locus non terminus est ejus quod continetur loco, sed etiam relati ad locum, sicut coelum est in loco quod refertur ad locum circa quem movetur : quia aliter motus ejus non esset motus localis. Si ergo diffinitur tangere sicut prius diffinitum est in quinto Physicorum, scilicet tangere est ultima habere simul, tunc utique tangunt se ad invicem secundum primam conditionem tactus quæcumque determinatas, id est, finitas habent magnitudines, et positionem habent, et simul habent ultima. Dico autem simul ultima, ut nihil sit medium eorum in loco.
mobile secundum motum rectum : et potentia est in magnitudine una, et divisum est in alia per actum generationis elementi : unde potentia continuum divisum est actu ex continuo per superficies elementorum, propter quod continua facta sunt tangentia : ultima autem elementorum illorum informata sunt virtutibus motivis et speciebus contrariis : et ideo levia et gravia quæ sunt prima contraria in materia causata ex raro et denso : et ideo cum utrumque tangat utrumque, necesse est utrumque moveri ab utroque : et ideo utrumque movet et movetur.
CAPUT IV.
CAPUT III.
Qualiter se habet movens et faciens ad invicem, et qualiter tangunt immobilia.
De tangentibus se physice.
TEXT. et com.
Quoniam autem positio est in his quae habent locum : et quidquid vere habet locum, habet differentias loci secundum suum genus : quidquid autem habet primas loci differentias, habet quæ sunt sursum vel deorsum : ideo omnia quæ se invicem tangunt, gravedinem habent aut levitatem, ita quod ambo illa habent quodammodo sicut media alia, aut alterum divisum sicut extrema : omnia autem talia sunt activa et passiva ad invicem. Quapropter manifestum est, quoniam hæc proprie et physice tangere nata sunt ad invicem, quorum divisæ sunt magnitudines, et simul habent ultima quæ moventur, et manent ad invicem per virtutem illorum ultimorum. Oportet autem attendere, quod locus est salvativus locati, ad quem est motus corporis, per id quod est generans corpus, ut dictum est in Physicis. Sic etiam coelum non est in loco, sed
Quoniam autem non omne movens Text et om. 45. etiam movetur, sed aliquid moventium 41. movet motum, aliquod autem movet existens immobile ab alio : et hoc dupliciter : aliquod enim simpliciter 'a nullo movetur sicut movens primum : aliquod autem moventium non movetur ab eo quod movet, sicut sol movet terram, et non movetur ab ea, licet moveatur ab alio. Manifestum est quod secundum existimationem quorumdam talis divisio non est etiam in faciente : quia quidam dicunt quod actus moventis est quoddam facere, et e converso, actus facientis est quoddam movere. Sed tamen illi non bene dicunt, quia differunt movens et faciens : et oportet nos ea determinare. Si enim nos dicimus quod faciens per suam speciem opponitur patienti, tunc cum contraria nata sunt fieri circa idem, oportet quod faciens sit patiens cum tangat ipsum : et hoc est faciens physicum : et tunc non omne movens est faciens : quia est per-
<--- Page Split --->
petuum movens quod non movetur, et est movens quod non tangit per ultimum sui, et neutrum illorum aliquid patitur : unde tunc movens superius est ad faciens : sed est movens motum qui est passio et cum passione in seipso : quia cum tangitur a passivo contrario, necessario etiam patitur ipsum, licet forte passio non excellat ipsum : factio autem talis et passio solum sunt secundum quod res alteratur a contrariis : sicut verbi gratia, per calidum et album et alia hujusmodi movere : ergo est in plus quam facere. Manifestum est igitur quoniam immobilia quocumque duorum modorum dicantur, uno modo tangunt, alio modo non tangunt : tangunt enim per ultimum virtutis ab essentia sua egredientis : sed non tangunt per ultimum terminum suae quantitatis : quia si sunt immobilia, similiter ultimum non habent hoc modo dictum. Si autem sunt immobilia ab eo quod movent, sicut astra, non moventur a centro terræ quod movent, sicut tunc non habent ultimum simul cum ultimo ejus quod movetur.
Attende tamen quod facere potest esse abstractum in genere, secundum quod actio sive factio est quocumque modo procedit actus ab agente in id quod subjicitur ei quocumque modo, ut id in quod fluit actus agentis : et sic est genus facere, et includit in se movere, sicut patet in Prædicamentis 1. Secundum autem hoc quod hic dicimus de facere, contrarium est ad agens physicum, quod nunquam inde principium habet factionis cum movente in mobili quocumque duorum modorum dicto : et ideo in physicis ubi omnia secundum esse considerantur, distinguitur inter movens et faciens, sicut jam dictum est.
CAPUT V.
De tactu improprie dicto.
Hic ergo determinato de eo quod est Text. et com. 45. tangere, scilicet quod sicut universaliter positionem habentium quorum unum est mqvens excellendo, et alterum motum cujus virtus exceditur, cum tamen utrumque moveatur et moveat, et sic in his quibus per se est agere et pati, constat quod tactus et multum sive frequenter est etiam tangens tactu immutante id a quo tangitur : quia fere omnia quæ sunt in conspectu nostro circa locum activorum et passivorum movent mota, in quibus necessario videtur esse tactus, ita id quod tangitur et tangat immutando id quod tangit. Contingit autem improprie alteri, secundum quod dicimus, quod id quod movet solum, tangit id quod movetur ab ipso, præter hoc quod retangatur vel removeatur ab ipso, sicut sol tangit terram. Sed omnia quæ sunt unius generis quæ dicuntur homogenia, movent mota, necesse est quod tangant tacta : unde si quid movet manens immobile aliquo duorum modorum dictorum, tunc illud tangit solum id quod movetur, et non retangitur ab eo, sicut anima corpus movet, et primus motor cœlum movet, et astra movent terram. Et hic est tactus improprie : quia et nos metaphorice loquentes dicimus, quod tristitia tetigit nos, sed nos non tetigimus tristitiam. De tactu quidem igitur secundum quod est in naturalibus, determinatum sit hoc modo : de facere autem et pati dicemus deinceps.
1 Hanc partem textus sic exponit D. Thomas in Libro I de Generatione et Corruptione, lectione xvnl ad finem : « Considerandum est quod agens et patiens potest sumi dupliciter. Uno modo communiter : prout scilicet virtus alicujus procedit quocumque modo in id quod sub-
<--- Page Split --->