TRACTATUS II

DE ALTERATIONE.

sicut semen totum in sanguinem, vel in carnem, est generatio vel corruptio.

CAPUT I.

De differentia alterationis et generationis.

De generatione autem et alteratione dicamus, in quid differunt. Nos enim dicimus has transmutationes esse alteras ad invicem. Prima ergo differentia est istarum transmutationum penes id in quod transmutantur. Quoniam enim aliud est subjectum, et aliud est passio sive qualitas subjecti, oportet cum transmutatio sit penes utrumque istorum, quod sit et altera et altera. Alteratio enim est quando manet idem subjectum sensibile secundum formam et substantiam : quia in illo magis transmutatio apparet, et transmutatio fit in talibus subjecti passionibus sive qualitatibus, quæ sunt vel contrariae vel mediae : puta corpus aliquando sanum est, et fit laborans sive infirmum manens idem in subjecto et substantia : et metallum rotundum est, et fit angulare manens idem secundum rationem et speciem metalli. Quando autem totum transmutatur secundum esse in totum,

Maxime autem apparet ista generatio, Text et com. 24. si fiat transmutatio ad sensatum ex insensato. Sensatum dico tactu sive tangibile, aut etiam sensatum omnibus sensibus vel pluribus, si generatur aqua aut corrumpitur in aerem : quia aer est valde insensatus. In his autem generationibus et corruptionibus si aliquæ passiones eadem sunt sive communes utrisque contrariis, scilicet generato et corrupto, non oportet illas transmutari. Verbi gratia, si ex aere fit aqua, diaphaneitas et humiditas manent.

CAPUT II.

Et est digressio declarans qualiter manent communes qualitates duobus ele- .mentis in terminatione ad invicem.

Et hujus quidam causam assignat Averroes esse, quod illarum communium

<--- Page Split --->

passionum neutrum elementum est subjectum essentiale, nec ipsæ essentiales sunt substantiæ, sed contingunt utrique subjecto. Sed quæcumque subjecto essentialia, illa mutantur. Et hoc habet dubitationem : quia humor aeris est essentialiter plus aquæ, et tamen manet cum aer mutatur in aquam, et e converso. Et forte Averroes vocat essentiale substantiæ, quod est ejus in quantum in specie et forma, et non convenit ei ratione generis sui : quia hoc est proprium speciei, et mutatur cum ipsa. Contingens vero vocat, quod inest gratia generis utrique terminorum motus : quia hoc non habet contrarium in quod mutetur. Sciendum tamen quod talia communia mutantur in esse, et non in essentia : sicut enim essentia alibi salvatur in albiori et albissimo, ita essentia humidi in humidiori et humidissimo : non tamen idem est esse albi et albioris et albissimi : et hoc modo secundum essentias suas talia manent, sed non secundum esse idem in utroque terminorum motus.

Si igitur hominis passio non esset secundum musicam dispositionem et immusicam, sed esset musica et immusica aliquid de ejus ratione, et cum hujus quidem esset generatio, hujus autem corruptio, ideo hominis secundum esse hominis est hæc passio. Sed si consideratur congregatum ex substantia et accidente secundum esse congregati secundum quod alia est ratio et esse musici hominis, et alia hominis per se, tunc musica etiam esset essentialis homini musico : et ideo hominis secundum esse musici est talis mutatio generatio et corruptio, sed hæc est corruptio quo, et generatio quo, quæ proprie est alteratio si ad subjectum mobile et non ad totum esse congregati referatur : quia passiones hujus manent in substantia et forma : et ideo alteratio est secundum talia.

CAPUT IV.

CAPUT III.

Et est digressio declarans qualiter alteratio uno modo est secundum tertiam speciem qualitatis tantum, et alio modo secundum communes rationes motuum ab invicem.

Quod non sit alteratio essentialiter generatio, et quomodo fit alteratio.

Text, et com. 24.

Redeamus igitur ad propositum et dicamus, quod cum non est mutatio ex hoc toto in totum, sed manente toto subjecto salvato fit in accidente variatio, tunc est alteratio. Alterationis enim et omnis motus qui est in accidentibus, subjectum primum est compositum in materia et forma, et non materia sola : verbi gratia musicus homo corruptus est, homo autem immusicus generatus est : homo autem subjectum utriusque manet ad id salvatum in ratione et forma substantiali.

Oportet autem hic digressionem parumper facere : quia in septimo Physicorum probat Aristoteles alterationem non esse nisi secundum tertiam speciem qualitatis, quæ est passio vel passibilis qualitas, inferens vel illata ; cum enim omnis alteratio fiat agente activo aliquo, et manifeste propter ipsum mobile non agat aut aliquod physicum nisi mediantibus activis qualitatibus quæ sunt qualitates prime, oportet quod illis solis vel causatis ab eis fiat alteratio. Quinque Ad altera tenem phy enim exiguntur ad hoc quod alteratio fiat sicam quin que privei physica, scilicet agens extra mobile per pue requi runtur. qualitates activas, et qualitas addens su-

<--- Page Split --->

per essentiam materiae sive subjecti, et quod ipsa per excellentiam corrumpat subjectum, et quod sit propter essentialia variatio secundum eam, et quinto habens contrarium actu pugnans. Et per primum horum autem excluditur alteratio quæ est in prima specie qualitatis : quia virtus et scientia non causantur ab aliquo extra id quod eis informatur. Propterea etiam habitus virtutis qui commensuratio quædam est medii, similiter et habitus sanitatis non est sine ratione ejus quod est ab aliquid : quia sicut mensura est ad aliquid, ita et id quod in quadam consistit commensuratione : in ad aliquid autem non est motus, cum quod per motum est, habeat necessario prius et posterius : ad aliquid autem vult simul esse natura. Præterea qui attingunt propriæ virtuti, perfecta sunt, et perfectio est per formas alterationis. Absurdum autem est dicere quod penes naturalem potentiam et impotentiam sit alteratio, cum omne quod alteratur et movetur per naturalem potentiam motivæ subjicitur alterationi, vel etiam alterantibus resistit. Præterea naturalis potentia vel impotentia fluunt ab essentia, et non variantur nisi essentialibus variatis : et ideo per quartam conditionem physicae alterationis excluditur : et etiam per quintam excluditur, quia non habet contrarium actu ens repugnans, sed potius privative oppositum. Quarta etiam species si habet contrarium, et est perfection omnium artificialium, et est conjunctum formæ substantiali naturalium : quia nullum corpus est quod non habeat propriam figuram, ut dicit Aristoteles in Metaphysica : et ideo excluditur ab alteratione. Scias etiam quod non addit essentiam aliquam supra quantitatem materiae, propter quod dubitat Auctor Sex principiorum, utrum figura incisionis sit a natura vel arte. Licet autem Aristoteles dicat quod rarum et densum sunt principia omnium passionum, et ideo

videatur quod secundum eas maxime debeat esse alteratio : tamen, ut dicit Aristoteles in quarto Physicorum, nihil addunt supra situm partium materiae. Et ideo, ut videantur esse vera quae dicta sunt, sciendum quod rarum et densum non sunt principia activa passionum, sed potius prima disponentia ut passiones in materia et in partibus materiae introducantur : quia rarum est leve, et calidum et densum est frigidum et grave : sed activa rari et densi et omnium aliorum sunt calidum et frigidum : et ideo secundum ista sola et causata ab eis est alteratio : unde quod hic dictum est, et in secundo de Anima dictum est de alteratione in communi dicta, et non propria, neque physica : communis enim alteratio est secundum omnem qualitatem quæ facit alterum et non aliud.

CAPUT V.

De distinctione omnium motuum ab invicem.

Redeamus ergo ad propositum et dica- 24. mus, quod generatio ab omni motu distinguitur : quoniam enim secundum quantum est transmutatio contrarietatis, tunc est augmentum vel diminutio : quia licet quantitas secundum essentiam quae generis est entis accidentalis, non habeat contrarium, tamen secundum quod est terminus natura constantium et ratio magnitudinis eorum, ut dicit Aristoteles in secundo de Anima, sic habet contrarium quod est perfectum et diminutum 1 : et sic motus est in quantitate. Quando autem diminutio fit secundum locum, tunc est allatio sive loci mutatio : ideo quia quod secundum locum movetur,

<--- Page Split --->

non semper mutat locum, sicut patet in coelestibus omnibus : et ideo proprie allatio dicitur in communi. Quando autem motus fit secundum passionem, tunc dicitur alteratio. Quando autem nihil manet subjecti compositi cujus alterum contrariorum sit passio et accidens, sed est ex toto in totum universaliter, tunc est generatio et corruptio.

CAPUT VI.

Qualiter hyle subjicitur generationi, et qualiter aliis motibus.

Text. et com. Hyle autem quod est prima materia, 24. maxime quidem principium et proximum

et proprium subjectum generationis et corruptionis susceptibile : sed modo alio non proprie nec proxime est etiam quod subjicitur aliis transmutationibus : omne enim quod substat, oportet quod habeat vim substandi ratione primi substantivi quod est materia : et ideo etiam compositum quod est subjectum accidentalium transmutationum, ratione materiae habet vim substandi : sed tamen compositum est proprie substans accidentibus, quia accidens est post esse, et esse est perfecti et compositi : et ideo etiam compositum causa et subjectum est accidentium : et cum diffinnitur accidentia, cadit subjectum in diffinitione eorum, sicut patet in simo et claudio, in quorum unius diffinitione cadit nasus, alterius autem crus, quae composita subjecta sunt. De generatione igitur, sive est, sive non est, et quomodo de alteratione determinatum sit hoc modo.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De eo quod augetur, utrum sit actu corporeum, aut non.

Text. et com. 27. Redeamus igitur et quaeramus circa quod est transmutatio augmentationis et diminutionis : videtur autem esse circa magnitudinem quantum ad id quod auggetur, utrum scilicet illud quod augetur, sit potentia habens magnitudinem et corporeitatem, vel habeat potentia quodammodo et actu alio modo, quemadmodum diximus de eo ex quo fit generatio. Et si dicatur quod augmentatio est ex eo quod potentia est corpus et magnitudo, et actu neutrum horum penitus : cum hoc possit esse duplex, quaeratur utrum id sit separata quaedam ab aliis rebus secundum se materia, quae potentia est magnitudo et corpus : vel sit non separata secundum locum ab aliis rebus, sed sit aliis rebus quasi imbibita et influxa, licet tamen secundum essentiam et esse sit distincta ab eis, sicut est aqua in spongia, aut horum utrumque est impossibile : et tunc oportet, quod sit materia quae habeat magnitudinem et corporeitatem. Si vero dicatur quod est primo modo, scilicet materia sine magnitudine et corporeitate separata secundum locum ab aliis, tunc ipsa erit aut indivisibilis nullum per se habens locum, sicut punctum aliquod : aut est vacuum quoddam ab omni forma distinguente, aut est corpus insensibile : secundum autem horum esse non posse, determinatum est in Physicis : licet enim quidam dixerunt non augeri corpus, nisi per interceptionem vacui inter partem et partem, sicut patet in raris corporibus, tamen hoc quod dicunt non est verum, ut in Physicis ostensum est : unde materiam ex qua fit augmentum, esse non

contingit ut vacuum quoddam. Quod autem primo modo sit sicut indivisibile punctum, esse non potest : sicut enim illud quod generatur semper est in loco aliquo, ita etiam id ex quo fit generatio, et ex quo fit augmentatio, semper est in loco quodam : ergo illa materia erit secundum se in loco aliquo, vel per accidens, scilicet quia est in alio quod est in loco. Nos posuimus quod non est in alio, sed sit semper separatum. Ergo secundum se erit in loco : ergo non erit divisibile indivisibile ut punctum : quia illius nullus per se est locus. Si autem dicatur tertium, scilicet quod est corpus insensibile, hoc erit contra hypothesim, quod nullam penitus habeat magnitudinem et corporeitatem.

Si autem dicatur, quod haec materia Text. et com. 28. ex qua fit augmentum, non est in loco ab alia re separata, sed ei imbibita sive influxa, sicut aqua in spongia, cum tamen sit sine magnitudine et corporeitate, et sic distincta in esse et essentia ab illa re in qua est, ita ut nihil ejus sit sicut pars essentialis vel accidentalis forma ejus, tunc contingent multa impossibilia. Dico autem verbi gratia, quod sicut est in augmentatione, ita per eamdem rationem est in generatione. Cum ergo generatur aer ex aqua, sicut vas non transmutatum a sua substantia est, ita non erit aqua transmutata in sua substantia, sed erit ex ea materia ex qua fit aer, qui est majoris quantitatis quam aqua : et hoc est falsum. Adhuc secundum hoc cum infinities aer generatur ex aqua, et e converso, quod iterum est impossibile. Adhuc etiam aer non videtur sic generari ex aqua sicut exiens a manente aqua : quia nos videmus aquam transmutari : ergo ille modus est contra hoc quod oculis nos videmus in generatione fieri.

<--- Page Split --->

Bott. et com. Quod ergo melius est dicere inter omnia, hoc est, ut dicamus quod materia ex qua fit generatio et augmentum, est non separata a quantitate et qualitatibus: et est, sicut supra diximus, una subjecti essentia in utroque contrariorum : ratione autem et esse non una : unde non debemus dicere quod materia sit puncta, aut lineæ, aut superficies corporis, propter easdem causas quas diximus, scilicet quia illa separata esse non possunt. Illud autem est materia, cujus illa sunt omnia ultima determinantia ipsam, scilicet puncta lineæ et superficies, et ipsam nunquam possibile est esse sine passione et morphea sive forma, quæ est figura, quæ figura est quantitas terminata : unde materia verissime est id quod est terminatum quantitate, et qualitate distinctum, et forma substantiali perfectum.

F. et com. Generator igitur alterum ex altero, sicut etiam supra in aliis libris determinavimus ex alio dicto ente actu, quod est ejusdem generis quod Græce dicitur homogenios, aut quod est ejusdem speciei et homiomeros dicitur. Verbi gratia, ignis ab igne, et homo ab homine : et hoc est generans efficiens : sicut autem ex materia durum ex duro non generatur, sed ex contrario non duro, quod est molle.

magnitudinis et passionis ratione quidem et esse separabilis a qualitatibus sigillatim, secundum actum tamen nunquam separata ab eis : quia etiam aliter penes passiones essent separabiles, quod est falsum. Manifestum igitur ex quaesitis nunc, quod augmentatio non est ex eo quod potentia habeat id quod est omne, id est, materia esset separata a quantitate et passionibus : et hoc esse impossibile dictum est prius. Amplius talis transmutatio non est propria augmentationis, sed generationis : quia in eo ex quo fit generatio, non salvatur quantitas secundum esse idem : quod autem augetur, nullam amittit quantitatem secundum esse, nec secundum essentiam. Augmentatio enim est existentis et salvatae secundum esse magnitudinis additamentum : diminutio autem, ejusdem minoramentum : ideo id quod augetur, oportet habere magnitudinem aliquam in esse salvatum : quapropter si materia secundum veritatem non est sine magnitudine, oportet esse augmentationem ex actu magnitudinem habente et potentia majorem in actu majorem magnitudinem : si enim non esset salvata in eo quod augetur aliqua magnitudo secundum esse, sed esset potentia tantum, tunc esset generatio et non augmentatio.

CAPUT III.

Quoniam autem, sicut jam dictum est, materia est substantia corporalis, erit ipsa materia talis corporis quod est cum passione et mobile : quia corpus nullum est materia communis : quia materia in toto motu salvatur secundum esse materie, licet non salvatur secundum esse absolute : sed non salvatur in toto motu secundum omne corporis, licet possit salvari secundum essentiam corporeitatis : unde eadem est materia et

Et est digressio declarans quid augetur.

Ad intelligentiam autem dictorum et dicendorum, scias quod privatio, potentia, et actus sunt principia motus in omni genere motus : est autem subjectum motus semper in genere substantiae : quia sicut se habet accidens ad substantiam quae fluit ab ipsa, ita etiam principia

<--- Page Split --->

motus accidentium fluunt a substantia et oportet quod substantia sit subjectum motus illius : sed differunt, quoniam sicut supra diximus, si generatio accipiatur sicut mutatio simplex secundum quod ipsa est principium entis generati, subjectum ibi non subjicitur nisi gratia materiae : sed in accidentium motibus, quocumque modo sumantur, id quod subjicitur, est ens completum in materia et forma substantiali : cujus causa supra dicta est, quia videlicet est accidens quod sequitur esse, et ideo est post compositum, cujus perfectio et actus esse est quod est a forma. In motu autem augmenti et diminutionis subjectum est quantum illud quod augetur, et licet quantitas secundum quod reducitur in genus non habeat contrarium, sicut in Prædicamentis est determinatum, tamen secundum quod ipsa est terminus magnitudinis et ratio quantitatis eorum quae fiunt per naturam, ut in secundo de Anima libro dicitur, sic habet duo contraria, scilicet perfectum in quantitate, et imperfectum : et secundum hoc fit in ipsa, scilicet circa ens quantum per naturam constans potentia et actu : quia imperfectum potest esse majus per naturam, et est privatio perfectionis in quantitate, et movetur ab actu minoris debite quantitatis ad majorem quam habeat potentiam.

aliquo ente aucto fiat augmentum et diminutio. Circa primum supponamus autem duas conditiones, qua secundum sensum in augmento salvantur : quarum una est, quod ejus quod augetur quaecumque pars minimas ignabilis videtur esse aucta : et similiter in diminutione videtur pars quaelibet diminuta. Secunda vero est, quod adveniente aliquo extrinseco fit augmentum, et recedente aliquo de intrinsecis fit decrementum. Hoc habito incipiamus quaerere : quia si augmentum fit aliquo extrinseco adveniente, hoc necessario aut erit corporeum non habens magnitudinem, aut erit incorporeum non habens quantitatem penitus. Si autem incorporeo fiat augmentum, tunc illud quo fit augmentum est a magnitudine et quantitate separatum : et eadem ratione erit separatum ab aliis accidentibus et a forma substantiali : ergo aliquod commune materiale erit per se separatum, nullam habens formam omnino : impossibile est autem a magnitudine materiam esse separabilem, quemadmodum nos diximus. Si autem est corporeum, cum ipsum non augeat corpus, nisi intret in ipsum, videtur quod duo corpora erunt in eodem loco proprio, scilicet quod augetur, et quod auget : hoc autem etiam est impossibile, sicut in Physicis ostensum est.

CAPUT IV.

CAPUT V.

Et est inquisitio qualiter aliquo ente sit augmentum.

De falsa solutione quorumdam, et de conditionibus augmenti.

Text. et com. His breviter prælibatis, redeamus ad propositum suscipiendo quaestionem quasi a principio, et quaerentes modum argumenti, quoad hoc quod quæramus causas augmenti, ut inveniamus quali

Non continget autem quaestionem isText et com. 33. tam solvere dicenti, quod id quod augetur, accipit majorem tumorem : et non oportet quod aliquid adveniat ei : quia cum ex aqua generatur aer, nihil adve-

<--- Page Split --->

nit, et tamen materia subjecti majoris tunioris est sub forma aeris quam sub fornua aquae : et ideo est aucta : hoc enim non augmentatio, sed generatio ejus est in quod est transmutatio illa, verbi gratia aquae. Neutrius autem hoc est augnientatio, quia aqua non manet ut augmentari possit : aer autem non fuit, sed nunc primum est generatus. Unde aut nullius haec augmentatio est : aut si est alicujus, tunc erit augmentatio materia quae communis est amborum, scilicet ejus quod generatur, et ejus quod corrumpitur : verbi gratia corporis, si corpus dicatur utriusque communis materia. Sed nec aqua est aucta, nec aer : sed aqua quidem deperiit, aer autem generatur : corpus autem commune utrisque secundum hoc erit auctum. Sed etiam hoc est impossibile, quia una conditio augmenti est quam supra posuimus : quia oportet quod id quod augetur, salvetur in toto augmento secundum esse substantiale et rationem, et similiter id quod diminuitur. Sed quia hanc conditionem habet augmentatio cum aliis mfotibus communem, ideo non numeratur inter proprias. Sunt igitur haec tria in augmento necessaria, quorum unum est quia ejus quod augetur quaecumque pars signabilis efficitur major. Verbi gratia, si caro augetur, quaelibet pars carnis augetur, et sub forma carnis signabilis efficitur major. Secundum est quod adveniente aliquo fit augmentum : et tertium est, quod id quod augetur, salvetur et maneat in esse substantiali et ratione. Cum autem aliquid simpliciter generatur, aut corrumpitur, tunc non manet in tota transmutatione secundum esse substantiale et rationem : cum autem alteratur, aut augetur, aut diminuitur, manet secundum esse et rationem id idem quod aut augetur, aut alteratur : sed vel passio eadem vel magnitudo eadem manet, quia in alteratione non manet eadem passio : in augmento autem non unius rationis manet magnitudo : si ergo augmentatio erit praedicto modo. Sed cum materia

accipit majorem tumorem, ut cum ex aqua aer fit, tunc continget quod augmentatio nullo adveniente fit, et quod diminutio nullo recedente fit, et quod id quod augetur vel diminuitur ratione in esse et substantia, quod falsum est : quia dictum est quod istas conditiones oportet manere, quia suppositum subjectum est, quod augmentatio fit talis : hoc enim non habemus hic probare, sed in libro de Anima, ubi agemus de nutritiva et augmentativa, et ostendemus quod operatio earum est super cibum.

CAPUT VI.

De solutione quaestionis quid est quod augetur, et praeambula est solutioni quaestionis prius habitae.

Antequam istam autem quaestionem Text et com. 34. solvamus, oportet solvere aliam a cujus solutione solutio hujus quaestionis dependet. Quæret enim aliquis etiam, quid sit illud quod augetur, scilicet utrum id est quod augetur cui apponitur aliquid, verbi gratia crus, aut manus, cui apponitur cibus : quia illud cui appositio fit, fit majus : vel illud quod apponitur, augetur sicut cibus. Quare autem ambo hæc non dicuntur aucta : fit enim utrumque majus, scilicet et quod apponitur ut cibus, et cui apponitur, quod est verbi gratia crus, aut manus. Quod autem ita esse videatur, patet in simili, quando tu misces vinum cum aqua, utrumque efficitur majus. Et simile videtur quando utitur cibus membro : quia utrumque majus efficitur. Hæc autem solutio est : quoniam unius, scilicet ejus quod augetur, substantia manet in esse et ratione. Alterius autem, scilicet quod auget, substantia non manet, verbi gratia cibi : et ideo non augetur : quia augmentatio est

<--- Page Split --->

motus existentis et manentis, quo motu ad debitam deducitur quantitatem. Et similiter dicitur in mixtione : quia id dicitur auctum, quod manet in esse et operatione : et ideo vinum dicitur auctum et non aqua : quia post mixtionem aqua non facit aquæ opus, scilicet infrigidando : sed vinum facit vini opus, scilicet inebriando et lætificando : et ideo vinum manet, non aqua : unde et vinum auctum est, et non aqua : quia et tota mixtura non aquæ est, sed vini quod manet. Similiter autem est in alteratione : tunc enim fit alteratio quando unum subjectum ut caro vel aliud manet salvatum, et existit in eo passio aliqua quæ prius non erat. Illud autem quo fit alteratio, efficitur in augmento, sicut est id quod alterat et convertit ipsum, duplex est, scilicet alterans non alteratum, et alterans alteratum. Alterans autem non alteratum est quod nihil passum est, et cujus substantia non est altera effecta : hæc autem est vis animæ, nutritiva scilicet, vel augmentativa. Alterans autem alteratum est sicut membrum quod nutritur et augetur : hoc enim alterat cibum convertendo in sibi simile : et alteratur ab ipso : quia confortatur ab ipso, et reficitur, et in illo est principium motus nutrimenti et augmenti : quia sic augmentatur et alteratur. Hoc autem ideo dico, quia etiam cibus ingrediens generatur in aliam speciem, quia in speciem carnis vel ossis, et fit majus capiendo quantitatem membri nutriti et aucti : et corpus nutritum et auctum fit etiam majus, quia movetur in majorem quantitatem : sed cibus ingrediens cum generatur in alia specie, corrumpit in propria : et ideo principium movens ad alterandum et crescendum non est in hoc, scilicet cibo, sed potius in membro : et ideo membrum est quod augetur, et non cibus : quia membrum manet, et in ipso sicut in alterante et movente est principium motus augmenti et alterationis.

CAPUT VII.

De solutione quaestionis ante habitæ, scilicet qualiter aliquo fit augmentum quoad id quod augetur.

Quoniam autem de his quaesitum est Text, et cum 35. sufficienter, oportet nos tentare invenire ante habitæ quaestionis solutionem, servantes omnem augmenti considerationem, scilicet quod augmentum fit eo manente quod augetur in esse et ratione substantiali, et quod augmentum fit adveniente aliquo, et recedente aliquo fit diminutio. Adhuc autem secundum quodcumque signum, id est, partem sub forma membri signabilem quæ sensata est, ita quod sensibilibus qualitatibus distincta et distinguibilibis sit per sensum in id quod augetur est facta majus in augmento, et minus in decremento. Servabimus nihilominus exclusionem inconvenientium supra dictorum, scilicet quod corruptio non est vacuum quod augetur vel diminuitur, et quod duæ magnitudines non possunt esse in eodem loco proprio, et quod augmentum non sit in partem incorpoream. Causam autem augmenti suscipimus dicere distinguentes prius quot modis dicitur unumquodque. Dicamus quod anhomiomera, id est, membra dissimilia, augentur per hoc quod homiomera, id est, similia membra quæ in compositionem eorum veniunt, augentur, eo quod dissimilia ex similibus componuntur. Demum dicimus quod caro et os et unaquæque partium talium quæ pars homiomera est, est duplex, quemadmodum unumquodque aliorum quæ speciem sive formam habent in materia quæ sunt omnia similia in partibus, in quorum diffinitione cadit materia, ut lignum, lapis, et nervus, et cartilago, et hujusmodi physica

<--- Page Split --->

corpora, vel partes similes physicorum corporum, unumquodque istorum dicitur materia et species, hoc est, in materia consideratum, vel quod stat sub forma habens esse et actum formæ. Dicamus ergo quod quæcumque pars secundum formam accepta corporis similis augetur: sed non quælibet secundum materiam accepta augetur adveniente aliquo, et recedente aliquo quodlibet secundum formam diminuitur, et non secundum materiam.

P-1.1.1m. Oportet autem hoc per simile intelligere, quemadmodum si quis mensurabit eadem mensura sicut utre de corio facto molli aqua : tunc enim uter se habet sicut membrum dictum secundum formam, et aqua influens et effluens se habet sicut pars dicta secundum materiam : et ideo causa materialis influens et effluens partibus formalibus aliud et aliud generatur materialiter, manentibus semper partibus secundum formam dictis. Sic igitur utique augmentatur materia carnis, sed non unicuique parti materia aliquid aliud generatur : sed hoc quidem defluit, hoc autem advenit: parti autem dictæ secundum formam et speciem aliquid advenit quæcumque minima secundum sensum accipiatur.

licet non proprie. Et ex hoc manifestum est, quod augmentum fit proportionatum his partibus desuper dictis. Quapropter contingit aliquo modo verum esse, quod quæcumque pars signata carnis aucta est: quia formaliter ex alio modo non contingit esse : quia materialiter non est verum.

Et totum factum est majus aliquo adText, et com. 38, veniente quod vocatur cibus, et contrarius est aucto quando est dissimilis sibi ante digestionem et dissimilationem, et per decoctionem virtute nutritiva et augmentativa transmutatur et efficitur similis, et in eadem parte specie cum parte quae augetur. Verbi gratia si sicco velut ossi advenit cibus humidus, transmutatur a virtute ossis et fit siccum : et tunc unitur ossi, et cibat ipsum, et auget : unde convenit uno modo simile simili augeri, quia in fine nutrimentum est simile : et alio modo convenit contrarium contrario augeri, quia in principio nutrimentum dissimile est.

CAPUT VIII.

Et est digressio determinans qualiter quælibet pars secundum formam augetur, sed non quælibet pars secundum materiam.

P-1.1.1m Quod autem sic pars dupliciter accipiatur secundum materiam et formam, magis quidem manifestum est in anhomiomeris : hæc ita enim habent conjunctionem ad formam, quod divisa ab actu formæ etiam nomen amittunt : verbi gratia in manu. Patet enim in illis manifestius, quod pars est alia materialis, alia formalis : quia caro mortua minus amittit de ratione sua et nomine, quam mortua manus : quia manus mortua nec nomen, nec rationem habet manus : sed tamen hæc caro dicitur aliquo modo caro,

Ad evidentiam ante dictorum , scito quod membrorum sive partium quae sunt in homine, quaedam sunt formalia habentia et continentia materiam, et quaedam materialia debiliter recipientia formam, et quaedam sunt media inter materialia et formalia. Continentia materiam sunt dissimilia, ad actum animæ vel virtulis ordinata, quae etiam dicuntur or-

<--- Page Split --->

gana vel partes organicae, sicut caput, oculus, vel auris, manus, pes, et caetera hujusmodi. Materiales autem partes debiliter recipientes formam, sunt actus vita animae vel sensus tantum participantes, et ad nullum officium ordinatae, sicut caro est, et adeps, et universa pinguedo. Media autem sunt triplicia, scilicet propinquiora forma, et propinquiora materia, et per aequidistantiam inter formam et materiam, sicut in nervis, arteriis, et panniculis, propinquiora sunt formalibus : quia nervus quo diffunditur sensus et motus per totum corpus a cerebro vel vicario ejus, qui est nucha descendens per spondiles colli et dorsi, vena autem sunt per quas diffunditur a corde spiritus vitalis : et panniculi quibus nobiliora membra involvuntur : unde licet ista similia sint membra, tamen sunt principaliter ad actus animae causata, qui sunt sensificare, movere, nutrire, vivificare, et hujusmodi : quaedam autem magis sunt juxta materiam, sicut os, et cartilago, qua sunt ad sustentandum et fortificandum membra. Quaedam autem sunt quasi per aequidistantiam mixta, sicut musculi qui componuntur ex nervis, chordis et a carne. Omnis tamen pars stat sub forma. Vult ergo Philosophus quod formalia omnia sint sicut vas vel uter de corio molli, cui si multum influit, extenditur : et quanto plus effluit, contrahitur. Ita etiam membra formalia se habent ad multam vel paucam carnem : quia caro non creatur a natura nisi ad hoc quod caro suppleat concavitates qua sunt inter membra principalia et officialia et nervos et venas et arterias et panniculos et chordas et ligamenta et ossa et cutem : et ideo supplens concava multum ingressum diffundit in formalia, et egressum diminuit : et similiter adeps et pinguedo. Haec autem quaé diximus, sententia est Avicennae in primo libro canonis majoris de Medicina.

Si autem tu quaeris utrum materia isto-

rum membrorum quaé diximus formalia, quia est in eis actus forma, effluere possit, cum sit ex contrariis, et in contrariis agentibus et patientibus continua fiat deperditio : deperditioni autem sit necessaria restauratio : et ita etiam videtur in his esse influxus et effluxus materia, et non solum caro videtur effluere et influere. Amplius si una pars materia effluit eadem ratione et alia effluere potest : et si ponatur effluere, nihil videtur debere accidere impossibile : quia dicit Aristoteles quod falso et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile : accidit autem ex hoc quod tota materia quaé nunc est in aliquo, effluere potest : et sic id individuum potest in toto effici aliud secundum materiam quam fuerat prius, et una forma nunc successive potest esse in duabus materiis : et alia multa inconvenientia ex hoc videntur sequi. Adhuc si additur cuicumque parti signatae sensibili minima in partibus homiomeris id minimum quod additum est, oportet etiam esse signatum aliquod, sed minus minimo in nullo genere accipi potest : ergo in genere partis homiomeraé id minimum quod additur, est aequale minimo cui additur, et eadem ratio est de singulis minimis : ergo ex hoc videtur sequi, quod omne quod augetur aliquo adveniente, in quolibet augmento crescit in duplum.

Propter hoc et his similia forte dixit Alexander, quod dictum id, scilicet augmentum partis homiomera est secundum formam, et non secundum materiam, fuit inventum ab Aristotele non per viam rationis probantis, sed quia pauciora ad hoc videbantur sequi inconvenientia. Et si verum dixit Alexander, tunc dictum istud potius est fuga inconvenientium quam veritas. Dixit enim Alexander quod si augmentum est per additionem advenientis alicujus, quod tunc augmentum fit per accumulationem advenientis cum co cui advenit 1. Accumulatio autem non

<--- Page Split --->

est nisi secundum partes materiae, et videtur augmentum esse secundum materiam. Cujus etiam dedit idem Alexander rationem : si enim fiat augmentum aliquo extrinseco adveniente, oportet id adveniens subintrare in partes ejus cui advenit : quia propter hoc dedit natura corpori quod augetur vias quae sunt venae, et poros, et spongiositatem. Constat autem quod subintratio est in materiales partes, et ita iterum augmentum secundum materiam fieri videtur. Addit etiam Alexander, quod augmentum fit per modum mixtionis aquae cum vino, ut dicit Aristoteles : quae mixtio absque dubio secundum partes est materiae et non forma. Figura enim non miscetur nec quantitas quae sunt ex parte formalium membrorum.

Hæc autem et his similia determinare volentes, prius dabimus rationes duas istius dicti quod dixit Alexander non esse propriatum : et postea solvemus ad objecta. Ratio autem prima hæc est, quod sicut habuimus id quod augetur in quo sicut in aucto principium est motus augendi et augmentandi : sed principium hujus motus absque dubio non est nisi in parte dicta per speciem et formam : ergo et hæc ratio evidens est, quia principium primum motus quod non augetur nec quod alteratur, est in principio motus secundum quod augetur et alteratur : quia secundum habet a primo quod ipsum principium motus. Constat autem quod vis animæ quæ est primum principium, operatur ut est in parte formali quæ est organica, vel habens opus organicum, sicut diximus prius. Secunda ratio est, quod augeri et pati non idem sunt, ut infra habetur : sed id quod augetur, virtute quam habet, agit in cibum augentem et convertit ipsum, et unit eum sibi : ergo secundum idem non erit pati : actio enim a forma est, pati autem est materiae : ergo quod augetur per suam actionem est formale et non materiale. Est ergo dictum istud

probatum necessariis rationibus, et non est tantum fuga inconvenientium.

Solventes ergo ad primum sine praejuSolutio ad objecta. dicio dicimus, quod formalis pars quae augetur habet materiam sibi determinatam in qua formatur, quæ est ex humido radicali et seminali sumpta, sicut est humidum ex quo formantur membra organica et totum corpus physicum, cui anima prius infunditur. Formantur autem membra illa per virtutem formativam quæ est in semine diffusum in omnibus partibus, quæ virtus, inquam, postea remanet in membris, et operatur in nutrimentali humido similitudinem membri quod nutritur. Est enim humidum quoddam ex primo semine diffusum in omnibus partibus ex semine formatis, cui additur humor ex nutrimento sumptus, et per virtutem membri quantum possibile est, assimilatur, et additur parti materiae. Et tunc multiplicata materia extenditur quantitas membri et figura, et sic fit augmentum : forma tamen salvatur in primis radicalibus, et concedo quod deperditio fit in illis, sed non fit restauratio per æquivalens humidum, sed per extraneum quod est nutrimentale : et ideo deperditione continuæ facta, desiccatur humidum in quo fuit calor velut in subjecto proprio : et tunc refrigescit et corrumpitur individuum : quæ tamen corruptio differt per humidum nutrimentale, quod additur humido seminali.

Et hujus exemplum est in lampade, Exemplum satis accomubi humor est imbibitus lycinio, et alius modatum in motum hicrum circumfusus undique lycinio : li. nec potest fieri quod humor imbibitus in lycinio non continue secundum aliquid sui consumatur, sed additur ei circumfusus, quo retardatur ejus consumptio ut nutriatur flamma. Et si in lampade esset diversus humor diversorum elementorum, quorum unus esset minus conveniens igni lampadis, sicut humor esset aquaticus, et alius unctuosus in lycinio conveniens nutrimento ignis : tunc esset magis simile : quia

<--- Page Split --->

humor seminalis imbibitus radicalibus partibus primus multo convenientior est calori naturali quam nutrimentalis humor : et ideo semper attrahit ipsum et consumit : et tandem consumpto isto humore, etiam calor refrigescit : et ideo plene non fit restauratio in ipso. Tamen si aliquid est simile in partibus habens humorem radicalem terrestrem et aquaticum, sicut plantæ, et quædam animalia, sicut cancri : quædam membra formalia aliquandiu recrescunt eis ex humido nutrimentali : sed hoc non diu fit, quia calor amittit suum vigorem humido extraneo, et in talibus virtus formativa propter similitudinem partium, non est distributa in membris, sed in uno membro quod est cor, vel id quod est in loco cordis in animalibus, et radix in plantis, et ex isto formantur omnes partes. Sed in animalibus magnam diversitatem habentibus in membris, non potest hoc esse : quia formativa virtus non per eadem principia quibus utitur in manu, potest aliquid formare in pede : et ideo virtus formativa quae format humorem nutrimentalem in simili membro quantum potest, non sita est in uno membro in talibus animalibus : et ideo membra formativa in aliis abscissa non recrescunt. Caro autem quæ nihil aliud facit nisi quod replet vacuitates istas, est maxime materialis, et crescit et decrescit, sicut in febricitantibus et convatescentibus. Per hoc patet solutio ad sequens : quoniam non tota materia effluit salva vita individui quod augetur et nutritur.

Solutio autem sequentis patebit ubi ostendetur, quod id quod advenit non retinet suam quantitatem dum additur quantitas quam potentia habet non actu : et ideo cum non adducat secum quantitatem suam, nec ut majus, nec ut minus se habet ad id cui additur, sed potius ut materia influens vasi quod extenditur proportionaliter ad influxum ejus majorem vel minorem. Nec est dicendum sicut quidam senserunt, quod humidum

sub majori quantitate sit quam siccum : et ideo cum minimum humidum sit tantum quantum minus siccum, tunc cum convertitur minimum humidum nutrimentale in minimum siccum membri, tunc non efficitur tantum, sed minus : quia secundum hoc sequeretur, quod ad minus in decupla vel vigesima proportione cresceret semper id quod crescit, quod absurdum est. Et ideo prima via est tenenda, quia illa est vera et inter Philosophos approbata. Bene tamen concedo quod augmentum non per accumulationem partis cum parte fit, sed potius per conversionem venientis ad id cui advenit, in cujus materia extenditur quantitas et figura. Subintratio tamen est ibi : sed non sicut dixit Alexander, quod remaneat nutrimentum quasi infixum foraminibus : sed foramina sunt ut ipsis divisum nutrimentum undique supponatur virtuti membri, et facilius convertatur in membri materiam, cum plurimum nutrimentum tangat undique plurimum membrum ex virtute membri : hoc enim ingenita est natura, sciens quod divisa citius et facilius et utilius convertuntur quam unita. Mixtionem autem talem qualem subsequenter determinabimus, non negamus in augmento fieri : nec oportet quod miscibilis sit quantitas vel figura : quia sicut diximus, anhomiomera quorum proprie est quantitas et figura, non augentur nec per anhomiomera : et ideo in homiomeris est mixtio antecedens : et ideo consequenter est extensio quantitatis et figurae in aliis. De his ergo dictum sit.

CAPUT IX.

Qualiter est illud adveniens quo fit augmentum.

Redeamus ergo ad propositum. Cum 1ext et rem enim habitum sit de eo quod augetur,

<--- Page Split --->

quod adveniente aliquo augetur, tunc quaereret aliquis quale oportet esse id adveniens quo augetur quod augetur. Manifestum autem est, quoniam oportet esse potentia id quod auget : quia convertitur in id quod augetur. Verbigratia, si caro augeatur, tunc adveniens oportet esse carnem potentia, actu autem aliud quam caro : quia forte panis, vel cibus alius, vel humor ex alio per digestionem aliquam separatus : corrupto autem hoc quod est actu, tunc assumit formam aucti membri : et si id est caro, tunc jam caro generata est. Non generatur ex potentia carne caro nova secundum se separata, quia hoc esset generatio, et non augmentatio : sed fit haec caro quae augetur, quae prius existit secundum formam in membro quod ad se convertit cibum quo fit augmentum. Non est enim haec compositio, sed ejus quod est ex nutrimento nascitur cum forma noviter generata, ut constituatur hoc aliquid quod ex novo producitur : sed convertitur nutrimentum in id quod prius erat, et tunc est, quia in membrum formale animati corporis quod est caro, vel vena, vel nervus, vel aliud simile cujus formam recipit ipsam, sicut vas aquam, quod extenditur per influxum ejus.

rum a virtute sua alteratur, et omnia veniunt in medium : haec enim est mixtura physica, de qua scrutantur medici Philosophi. Alia enim est mixtura vulgaris, dum dicimus vinum esse mixtum, quando multo vino modica aqua infunditur, quae tamen a vino assumitur et convertitur in vinum : et talem mixturam dicimus corpus quod augetur pati a cibo quo fit augmentum : quia cibus a virtute corporis aucti convertitur in corpus auctum, sicut et ignis copiosus augetur tangens urenda, et convertens ipsa ad speciem suam quam multiplicat extendendo ea et adurendo : ita etiam in eo quod augetur quod est actu caro vel aliud corpus tangibile, et facit actu carnem de potentia carne quae advenit ei per cibum : facit autem in eo quod est similis cum ipso : quia unitur ei in speciem quam prius habuit, et nunc habet et habebit : si enim seorsum produceret potentiam in actum sive formam substantialem, tunc esset generatio, non augmentum. Sicut enim dupliciter potest produci ignis in urendis secundum quod existente jam igne augeatur in urendis, vel quod existens ignis generetur in urendis : sed primum est augmentatio, et secundum generatio.

CAPUT X.

CAPUT XI.

Quid patitur auctum ab augente.

Et est digressio ostendens quis proprius modus augmenti et quis improprius.

Sed tunc aliquis quaeret quid patitur id quod augetur, verbi gratia membrum homogenium, ab eo quod auget, ut a cibo : cum autem mixtio sive mixtura dupliciter sit, una de qua ita loquemur, quae est miscibilium alteratorum unio, quando videlicet unumquodque mixto-

Sed observandum est augmentum dici . dupliciter, scilicet proprie, et improprie 1. Proprie quidem augetur quod est animatum habens virtutem animae quae dicitur vis augmentativa, quae per calorem naturalem extendit ubique secundum

<--- Page Split --->

omnes diametros ad rectos angulos se intersecantes, quarum una desursum venit deorsum, secunda a dextro membro in sinistrum, tertia ab ante membri in retro ejusdem, præcipue cum extendit in quantitatem diametri advenientis a sursum in deorsum. Improprie autem augetur, quod per naturalem calorem convertit in se aliquid, quod non est ubique additum ei, nec est animatum : et sic ignis augetur per urenda apposita, unde urenda non penetrant ubique ignem : nec materia omnibus partibus additur, nec aliae quaedam conditiones augmenti salvantur : sed tamen hoc ita patet, quod nihil inferiorum elementorum augetur per superiora, nec etiam aer per ignem, nec e converso. Sed redeamus ad id unde recessimus, ostendendo utrum particulare quantum aut universale augeatur.

tas : oportet enim in augmento id quod advenit generari, et carnem et quantum si debet augere, sed secundum quod solum est potentia caro, vel aliud membrum simile, nutrit : quantum enim ad id quod auget et nutrit, non differunt cibus et augens nisi ratione : quia una esse essentia cibi est faciens utrumque secundum diversum esse : quia secundum quod potentia caro nutrit, secundum autem quod potentia quanta auget : nec sufficit ut sit potentia quanta et non potentia caro : quia augmentum non est sine cibo, nec opus augmentativæ sine opere nutritivæ virtutis.

CAPUT XIII.

Quare res semper nutritur, et non semper augetur.

CAPUT XII.

Utrum augetur quantum universale vel particulare.

Text. et com. 40.

Quantum autem universale non augetur in augmento, sicut nec in generatione generatur animal universale in generatione : quia nec homo nec aliquod singulorum sive singularium est aliorum. Generatur autem hoc ab hoc per se, et homo ab homine, et animal ab animali per consequens : et in augmentatione hoc quantum per se augetur, et per consequens quantum in genere sive universali. Caro autem et os et alia homiomera, aut manus, aut crus, et alia anhomiomera augmentantur adveniente aliquo quanto, quod tamen non est caro quanta, aut manus quanta actu, sed augetur isto adveniente quod potentia est unumquodque, scilicet caro, et quanti-

Adeo etiam res nutritur quamdiu salText. et com. 41. vatur in esse individu, et diminuitur similiter : sed non semper augmentatur, et nutrimentum cum augmentatione ex parte cibantis et augentis id idem est in essentia et subjecto, esse autem est aliud: secundum enim quod est adveniens potentia quanta caro, est augmentum carnis : secundum id autem quod solum potentia caro, est nutrimentum.

CAPUT XIV.

Qualiter augetur species sine materia.

Est autem quod nutritur et augetur, 7text. et com. 41. species sive forma considerata sine materia influente et effluente, non quidem se-

<--- Page Split --->

cundum esse, sed secundum quod augetur et nutritur. Est autem in materia sicut potentia immaterialis quae non est materia, sed potius continens materiam sicut vas et forma. Si autem advenit per cibum aliqua materia quae potentia est forma materialis, id est, in actu membri formalis : et etiam ista materia potentia quanta, sicut cibus qui est potentia quanta et caro : tunc hae forma sive species membrorum immateriales existentes erunt majores : et quantitas et figura extenditur per id quod advenit, quod est potentia quanta caro.

et quando tantum producta sunt membra, quantum potest produci seminale humidum ex quo formata sunt, tunc stat augmentum. Secundum particulare est in calido naturali, quod est finitum et non potest facere plus quam est mensura sua essentiae.: et ideo quando hoc fecit, stat augmentum. Tertia causa tangitur a Philosopho in Littera quam prosequimur, scilicet quod extraneum humidum semper retinet aliquid de natura extranei : sanguis enim de lactuca generatus, frigidus est, et caro erit frigida : et sic de aliis ex cibo generatis : et ideo continue debilitatur in eo calidum : et tandem ita stat, quod non valet extendere, et ita stat augmentum. Sed quando stat augmentum, non necessario stat nutrimentum, quia fortioris caloris est facere duo quam unum : fortissimus ergo calor in humido molli et mollibus membris simul facit nutrimentum et extensionem : debilior autem in siccioribus membris, et humido non adeo obediente, retinet unum quod est nutrire, et admittit reliquum, quod est extendere, praecipue secundum diametrum qui venit a sursum membri in deorsum, et praecipue in membris duris quae sunt ossa primo loco, et post haec sunt nervi. Nec tamen post statum augmenti continue incipit diminutio naturalis : quia in qualibet habitudine corporis sunt quatuor tempora, scilicet principium, augmentum, status, et declinatio : et ideo res aliqua stat actu aucta : et tunc siccato humido naturali et infrigidatis membris per inductum humidum extraneum quod inducitur sicut aqua in vinum, nervi contrahuntur et corpus incurvatur, et indurantur alia membra, et frigiditate constringente corrugantur : et haec est diminutio naturalis sequens augmentum et statum in isto. Haec igitur de augmentatione secundum praesens negotium sufficiant. Adhuc enim loquendum de ipsis erit in scientia de Anima, sicut quaedam de ipsis sunt dicta in Physicis.

Si autem membrum formale in virtute convertendi cibum laxatur, et non potest amplius extendere, sicut vis .vini debilitatur cum multoties aqua mixta fuerit, et tandem efficitur aquaticum, non valens ad naturam vini, convertetur in aquam tunc, quantum recipiet diminutionem : sed tamen species sive forma continens materiam influentem et effluentem, manet quamdiu salvatur individuum.

CAPUT XV.

Et est digressio declarans quare res non semper augetur cum semper nutritur quamdiu vivit.

Quorum unum est in humido seminali : hoc enim non est infinitum extensibile per humidum additum, ita ut aliquid ejus sit cum qualibet parte humidi additi, sed potius in certa quantitate : quae ratio est magnitudinis generati quantum secundum posse naturae potest produci :

<--- Page Split --->