quia generabilia et corruptibilia sunt variabilia : et de hoc scientia non potest esse, cum omnis scientia sit de necessariis, et necessarium simpliciter dictum sit immutabile et æternum, sicut dicit Aristoteles : Sciat de subjecto corruptibili rationes esse incorruptibiles, quæ rationes principia sunt scientiarum 1 : et sic de talibus non in numero acceptis, sed in rationibus talibus esse scientiam et demonstrationem.
Nec obstat quod dicit Heraclitus, scilicet quod diffinitiones in materia si bonasunt, debent esse materiales : quoniam aliter logicae sunt et ex transcendentibus et vanæ omnes. Materiales autem dicuntur quæ sunt de forma accepta cum materia. Forma autem talis semper in mutatione consistit, nec de ea aliquid certi concipi vel dici potest propter continuam mutationem in subjecto : physicus autem non abstrahit, et ideo physicus scientiam de hoc habere non potest. Hæc enim ratio Heracliti decipit in æquivoco : quia abstractio duplex est, scilicet universalis a particulari : et secunda est illa quæ est diffinitio per ea quæ non concernunt materiam aliquam sensibilem a qua secundum esse dependeant , sed æqualiter habent esse in omni materia. Et prima quidem abstractio est omnis scientiæ, quia nulla scientia est quin abstrahat universale a particulari : quia suæ demonstrationes et conclusiones de universali sunt : licet aliquando illa diffiniri non possint, nisi concernant sibi materiam sensibilem, extra quam nec nomen nec rationem retinent, nisi æquivoce, sicut caro, nervus, et os, et omnes planta, et animalia, et partes earum : quia nulla caro est quæ non sit medium in tactu composita ex contrariis, et similiter de aliis naturalibus est intelligendum. Nihilominus tamen physicus loquens de carne, non loquitur de carne hac individua, sed potius de carne secundum rationem carnis, qua ab hac in-
dividua abstrahit : vel si descendit sub carne ad carnem leonis vel hominis, non tamen venit ad aliquod individuum de quo tradat demonstrationem et scientiam. Abstractio autem quæ est per diffinientia, quæ rationem non habent ab hac vel illa in specie considerata materia , est mathematici , sicut circulus quem considerat mathematicus , non æreus est, nec ligneus, sed quantus tantum : et ideo una est sua ratio in omni materia non æquivoca : quoniam nihil est de sua ratione, nisi quod sit figura plana una linea contenta : et hoc salvatur in omni quanto : hoc autem habet determinari in sexto Physicorum.
Dicitur autem hic liber de Generatione 1. bri. simpliciter et Corruptione, duabus rationibus, quarum una est verior : quia de generatione simpliciter et de corruptione simpliciter agitur in eo. Dico autem generationem simpliciter universalem, quia de generatione quæ est mutatio in universali, agitur in primo libro : de generabili in universali quod est simplex corpus quod gratia sui generatur, vel per quod generatur quidquid generatur, determinatur in secundo. Quæ autem dicuntur in primo libro præter hæc, propter illa dicuntur : propter distinctionem enim generationis ab aliis motibus qui sunt ad formas accidentales, agitur ibi de alteratione et augmentatione : et propter generationem corporis simplicis quod est elementum, agitur ibi de tactu et de facere et pati et de mitione. Alia tamen ratio est quæ non adeo est ad propositum, licet a quibusdam fuerit assignata, scilicet quia ubicumque agitur de generatione et corruptione in libro primo. Est enim consideratio generationis in primo, et generationis contractæ ad corpus simplex consideratio est in secundo. Generationis autem consideratio est duplex, scilicet secundum essentiam, et secundum esse. Ea autem quæ est generatio secundum essentiam, est generatio
<--- Page Split --->
simplex dicta : quae autem est secundum esse, et non secundum essentiam, est generatio quoque quidem secundum esse, quale determinatur in alteratione, et secundum quantum in augmentatione . Motus autem generationis quo tangitur in tactu et facere et mixtione, in quibus manent essentiae secundum esse primum, licet fiat in talibus alteratio secundum esse contrariorum. In hoc autem libro sicut et in aliis Aristotelem sequimur, non dimittentes etiam ea quae ex aliis et ex nobis utiliter videbuntur addenda esse.
De generatione autem et corruptione secundum causas naturales sive naturaliter generatorum et corruptorum in hoc libro dicendum est et universaliter, non descendendo ad generationes hujus vel illius dicendum est hic : quia sententia universalis est ante particularem : causae etiam earum hic dicendae sunt et determinando eorum determinationes sive diffinitiones in communi . Amplius quia motus sunt universales ad formam alteratio et augmentatio, dicendum est etiam de ipsis quid sint, utrum aestimandum sit quod una sit natura alterationis et generationis, aut semota sive diversa sicut per nomina distinguuntur : quia nomen alterationis significat motum in qualitate, generationis autem nomen sonat mutationem in substantia.
CAPUT II.
De opinionibus Antiquorum circa genus generationis et corruptionis.
Antiquorum quidem ergo quidam generationem simplicem dicebant idem esse
alterationi. Alii vero dicebant aliud esse alterationem, et aliud esse generationem. Dico autem simplicem generationem quae pure et vere est universalis generatio, mutatio scilicet in substantiam universaliter, de qua intendimus hic : sive etiam simplicem generationem quae est generatio elementi, de qua in secundo hujus voluminis loquemur. Quia ergo hi Antiqui diversificati sunt circa genus generationis et alterationis, ponentes ea in genere uno vel diversis, ideo primo dicatur de opinione eorum. Quicumque enim principium omnium unum aliquid dicunt, quidquid sit illud, et omnia dicunt generari ex illo uno salvato in substantia et ratione, illis etiam necesse est dicere quod generatio sit alteratio, et quia sit in principali et substantiali generatione oportet dicere alterum. Isti enim dicunt unum subjectum salvari in substantia et ratione, sicut terram unam, vel ignem unum, vel aerem unum, vel aquam, vel medium inter ignem et aerem unum mutari : et talis mutatio cui subjicitur idem, salvatur in substantia et ratione, alteratio est : et ideo secundum eos generatio est alteratio. Quicumque autem ponunt quod principia materialia sunt plura, sicut Empedocles qui quatuor posuit elementa. Et Anaxagoras qui omnia homogenia, id est, similia in partibus ponit, sicut sanguinem, carnem, lignum, et os, etc., quorum partes sunt similes et habent nomen totius. Et Leucippus et collega ejus Democritus, qui ponit infinita corpora indivisibilia respersa in vacuo. Hi omnes aliud dicunt generationem esse, et aliud alterationem : quia eorum principiorum congregatio secundum eos fit generatio : alteratio autem dum totum congregatum variatur secundum qualitates vere vel apparenter. Dico autem vere vel apparenter, quia quidam ipsorum qualitates secundum rem esse ponebant : quidam autem non nisi apparentiam, ut infra patebit in positione Democriti et Leucippi. "
Sed tamen Anaxagoras ignoravit veri-
<--- Page Split --->
tatem sui sermonis. Cum enim posuit principia materialia esse multa quae congregatione et segregatione generationem et corruptionem faciunt, sequebatur generationem non esse alterationem : et ipse tamen dixit, quod generatio et alteratio sunt idem : forte ideo, quia nulla eorum vere cognovit formale principium : et quia latet primo res, deinde congregatione et segregatione homogeniorum incipit apparere : et haec apparentia est rei generatio, et latentia corruptio : latentia autem et apparentia non dicunt mutationem nisi in accidente : et ideo dixit iste generationem esse alterationem : et contrariatur dicto suo, quia secundum eum generatio fit congregatione homogeniorum quae latebant, et alteratio variatione passionum circa idem in quo apparentia homogenia jamdudum constiterant. Multa autem Anaxagoras dixit elementa materialia quemadmodum alii. Empedocles enim principia materialia corporea quatuor elementa esse dixit, et cum addit his duo formalia moventia, scilicet litem et amicitiam, tunc sex in universo ponit principia. Sed Anaxagoras et Leucippus et Demoeritus conveniunt in hoc quod materialia dicunt infinita esse principia. Anaxagoras enim omnia homiomera, id est, similis generis, ponit esse materialia, quorum pars synonima est toti, id est, ejusdem rationis et nominis cum toto, sicut os, et caro, et medulla : quia quaelibet pars ossis est os, et quaelibet pars carnis est caro, et sic de aliis. Democritus autem et Leucippus dicunt quod haec homiomera et alia componuntur ex atomis sive corporibus indivisibilibus, quae infinita sunt multitudine et figuratione sive forma, quae morphea dicitur, quia sunt et trigona, et rotunda, et pentagona, et sic in infinitum. Res autem quae composita sunt, differunt his atomis ex quibus sunt positione et ordine atomorum : quia aliam positionem habent trigona cum rotundis et quadratis et similibus in uno quod fuit cœlum, et aliam in alio quod fuit terra : similiter aliam habent secundum quod a
dextris vel sinistris, sive prius sive posterius componunt trigona vel rotunda : et ideo differentiam hanc accipiunt generata secundum istos duos modos. Haec ergo est opinio Antiquorum circa genus alterationis et corruptionis.
CAPUT III.
De comparatione Antiquorum.
Si autem comparantur dicta Antiquorum qui plura dicunt esse materialia principia, tunc dicta Anaxagoræ contraria sunt secundum aliquid dictis Empedoclis, quia Empedoclici, id est, illi qui sunt de secta Empedoclis dicunt principia materialia et simplicissima esse quatuor elementa, scilicet ignem, aerem, aquam, et terram : et ex his fieri posteriora et minus simplicia ea quæ dicuntur partes homiomeræ, scilicet carnem, os, et alia de numero partium quæ inveniuntur in compositis. Anaxagorici autem dicunt e converso, scilicet quod partes homiomeræ sunt priores et simpliciores quam quatuor illa quæ dicit Empedocles, scilicet quam ignis, aer, aqua, et terra : et hæc quatuor dicit Anaxagoras constitui ex illis. Sunt enim homiomeræ partes panspermia universalia semina materialia horum quatuor corporum : licet enim sint quatuor corpora homiomera, tamen non sunt partes homiomeræ, quia per se sunt constituta secundum partes homiomeras. Anaxagoras dicit esse elementa omnium corporum, quia pars materiale principium est totius et homiomerum est principium heterogenii, id est dissimilis in partibus, sicut homo, manus, et pes : quia nec in homines homo, nec manus in manus, nec pes in pedes dividitur.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
CAPUT V.
In: eo quod necessario sequitur ex dictis eorum.
De perfectione dicti eorum qui plura uno dicunt elementa, ut Empedocles.
His habitis, ostendamus quod prius dicimus, scilicet quod his qui ex uno materiali principio salvato in subjecto omnia dicunt constitui, necesse sit dicere generationem et corruptionem esse alterationem : cum enim dicitur manere subjectum unum et idem in mutatione, tunc dicitur quod sicut mutatur alterari, quia tunc non mutatur in forma substantiali, sed de subjecto salvato in substantia ad subjectum alterius accidentis : sed tale subjectum salvatum dicunt ponentes illud principium materiale : ergo sequitur ex dicto eorum quod generatio sit alteratio. His autem qui genera materialia multa faciunt, necesse est dicere generationem aliam esse ab alteratione : quia ipsis necesse est dicere quod multis materialibus convenientibus fit generatio, et dissolutis eisdem fit corruptio. Sed alteratio non sic, sed sine segregatione et congregatione partium materialium, cum res alteratur, variatur in accidentibus : ideo enim quia generatio est congregatio partium materialium, et corruptio est segregatio. Dicit enim Empedocles quoniam natura formalis non est nisi mixtura, eo quod ipse formam perfecte non cognoscit, nec cognovit : sed principium generatorum posuit materiale, et segregatio mixturae illius est nomen corruptionis. Illud igitur sequitur positionem ipsorum : et ideo manifestum est eos sic dicere.
Habito autem eo quod est proprium ex dictis eorum, considerare contingit, quod his qui dicunt quod plura materialia sunt principia, accidit etiam quod dictum eorum est imperfectum ad construendum suam intentionem : quia, sicut habitum est, ipsis est necesse dicere quod generatio sit aliud quam alteratio : et tamen impossibile est secundum ea quae ab eis dicuntur hic, per causam ostendetur : hoc autem quod dicimus recte est facile videre : per simile enim probamus alterationem esse differentem a generatione : quia sicut videmus in quantitate esse motum, quiescente, id est, manente substantia, id est, subjecto secundum esse et rationem, qui motus vocatur augmentum : ita videmus eodem modo quiescente substantia et subjecto motum esse in qualitate quae est alteratio : sed in generatione non quiescit substantia et subjectum idem secundum esse et rationem : ideo differunt generatio et alteratio. Sed hoc non potest causari ex dictis eorum qui plura ponunt principia materialia : quod sic probatur : quia si non fiat alteratio in primis qualitatibus quae sunt differentiae elementorum, si in frigido et calido, sicco et humido, non potest fieri alteratio in secundis quae causantur ab illis, scilicet in albo, nigro, molli, et duro : sed dicit Empedocles non fieri alterationem in primis : ergo nec in secundis. Dixit enim Empedocles quod terra est res frigida, dura, nigra : et sol, id est, ignis est res alba, calida, et quod unum elementum non immutat alterum, licet congregentur in unum mixtum : ergo elementum non immutat elementum
<--- Page Split --->
extra mixtum, nec in mixto secundum qualitatem puta activam vel passivam : et ideo terrra semper manet terra, et nunquam mutatur in ignem : unde necesse est eum, sequi,et in qualitatibus secundis et generatis nullam fieri alterationem : quia non alteratur heterogenium, nisi quia in eo alteratur homogenium : nec homogenia pars alteratur, nisi alterato elemento quod constituit in ipsum : et ideo elemento non alterato, non alteratur homogenium : nec heterogenium similiter non alterat album nec dulce nisi ratione alterationis in sua causa quae est calidum, frigidum, humidum :et sic constat quod ex dictis Empedoclis alteratio causari non potest, cum tamen necesse sit sibi ponere alterationem a generatione differentem : et infra insufficiens est dictum ejus. Hoc autem patet in alia ratione. Manifestum est enim quod in omni alteratione una materia sive unum subjectum supponitur duobus contrariis, sicut in loci mutatione, quod idem est sursum et deorsum, motum in quantitate idem augmentum et diminutum. Sed Empedocles non dicit idem esse calidum et frigidum secundum subjectum, ut habitum est. Ergo ex dicto suo causatur alteratio. Amplius patet conclusio ratione consequentiae : quia ista se consequuntur, si est alteratio, et est subjectum idem sub duobus contrariis salvatum : sed secundum Empedoclem non est subjectum unum sub duobus contrariis salvatum, nec e contra : ergo non causat alterationem.
CAPUT VI.
De eo quod Empedocles dicit contra scipsum, et contra id quod apparet sensu omnibus.
tur dicere ad ea quae apparent omnibus, et ad seipsum. Dicit enim duo insimul, quorum unum est, quod nullum elementorum transmutatur in alterum : eo quod non admittunt differentias suas quae sunt qualitates primae, quas ipse dicit esse in terra grave et durum et frigidum, et in sole, id est, igne album et calidum. Secundum est, quod ipse dicit quod quatuor elementa quando mutantur in unum chaos sive in unam materiam, et fiunt iterum distincta ab illa natura per litem et amicitiam : et hoc non potest ipse dicere quod in unam scilicet conveniant naturam, nisi quia possunt amittere suas qualitates : nec potest dicere quod iterum exeant ab illa natura mixta, nisi quia possunt acquirere qualitates : ergo elementa possunt alterari et transmutari : nec magis est ratio quare magis tunc possunt alterari et transmutari quam modo : ergo et modo possunt alterari et transmutari ut terra fiat ignis vel aliud elementum : et hoc est quod apparet omnibus.
Cum ergo contrarium hujus dicat EmpeText. et con. 3. docles, dicit contra se, et contra apparens. Incertum autem est etiam dictum hujus viri in hoc quod secundum illud suum dictum nemo potest scire, utrum unum principium sit multorum, aut e converso multa sint principia unius : in quantum enim quatuor congregata per amicitiam constituunt unum, sic multa, scilicet quatuor sunt principia unius : in quantum autem iterum per litem quatuor exeunt ex uno, unum est principium multorum : ergo nescitur ex dicto suo, utrum secundum unum sit elementum et principium primum, vel quatuor. Hæc ergo sunt dicta a sermonibus eorum qui circa genus generationis errant, ponentes eam esse alterationem vel motum secundum situm, qui fit congregatione et segregatione.
<--- Page Split --->
aliquid dixit, nisi quod quilibet parum scrutatus de plano diceret, scilicet quod res augmentatur a re sibi simili : sed qualiter fiat augmentum nullus dixit, nec etiam de mixtione, nec de facere et pati, quomodo hoc qui facit, de hoc autem patitur secundum naturales operationes : cum tamen isti motus sine actione et passione fieri non possunt.
CAPUT VII.
De eo quod sermones Antiquorum insufficientes sunt circa id quod subjicitur generationi.
CAPUT VIII.
De opinione Democriti et Leucippi circa subjectum generationis.
Democritus autem et collega ejus Leucippus, ut diximus, soli universaliter de omnibus tractaverunt motibus, et qualiter ad invicem differunt : fecerunt enim positione sua figuras in atomis, hoc est, in corporibus indivisibilibus, dicentes illa esse rotunda, trigona, quadrangula et pentagona, et sic in infinitum : et haec corpora dixerunt respersa in vacuo, quemadmodum plurimæ partes apparent in radio solis : dicebant in hoc vacuo omnium fieri generationem in atomos congregatione atomorum, et eorumdem segregatione fieri corruptionem : quia forte putabant figuram corporum naturalem esse formam substantialem ipsorum, eo quod quodlibet corpus naturale propriam habet figuram : ideo putabant figuram corporis naturalis componi ex figuris atomorum. Alterationem autem fieri voluerunt ordine et positione atomorum : quia videlicet infra vel extra disponunt trigona cum quadratis vel aliter figuratis, et ordinantur ante vel retro, ad dextram vel ad sinistram, cui rei dabant exemplum in collo columbæ, quæ videtur ante aspicienti grisia, et a dextris convertenti oculum videtur hinc splendorem auri, et aliter aspicienti videtur coloris azurini.
Univers aliter itaque de generatione et corruptione simplici elementorum dicendum, utrum est, aut non est, et quomodo est, et de aliis motibus simplicibus, puta de augmentatione, et alteratione : et erit nostra intentio hic dicere, utrum generatio est ex illo ex quo dicebant esse Antiqui, ut sicut removimus errorem eorum quod errabant in eo ex quo est generatio, sive quod subjicitur generationi : hoc enim est necessarium cum Antiqui non fecerunt hoc.
Plato enim cum scrutatus sit de generatione et corruptione quomodo sit in rebus, particulariter et non universaliter scrutatus est : tantum enim dixit de generatione elementorum. Qualiter autem alia generentur, scilicet carnes, et ossa, et alia talia, non potuit sciri per suam artem : quia non fuit universalis ars applicabilis omnibus, sed particularis de quibusdam faciens tractatum. Fuit ergo insufficiens, quia non dixit aliquid de aliis motibus universalibus qui sunt ad formam, sicut est augmentatio, et alteratio : quorum unus est ad formam in quantitate, et alius est ad formam in qualitate. Similiter omnes alii Antiqui defecerunt in hoc quod nullus de his aliquid dixit nisi superficie tenus, et non subtiliter, præter Democritum qui de omnibus motibus istis curam videtur habere, et qualiter differunt ad invicem : præcipue autem de augmentatione nullus
<--- Page Split --->
Dixerunt autem figuras infinitas : ideo quia dubitabant verum causari ex apparentia hominum, id est, verum esse quidquid apparet alicui in sensu vel in opinione sua : quia de facili transferunt res atomorum situ vel ordine : et ideo aliter videtur uni dicere, et aliter alteri, cum utrumque tamen verum inducit de re propter diversum sensum rei : et etiam contraria judicia de re propter illam causam sunt vera : et res tota efficitur alia, et alterius judicii propter unum atomum remotum a re, vel repositum ad ipsam. Et hujus exemplum esse dicebant in litteris quæ diverso ordine positæ componunt dictiones et orationes, et una littera dempta vel apposita vel aliter sita judicium et sensus orationis variatur, sicut apparet in comœdiis et tragœdiis. Sunt enim comœdiæ carmina laudis quæ cantant comici, hoc est, imitationes gestorum laudabilium Antiquorum. Comes enim Græce sonat Latine villa, quia villanorum congregatione talia cantantur. Tragœdiæ autem carmina sunt vituperationis quibus Antiquorum vituperia simpliciter inter villanos cantantur, dicta a tragos quod est hircus : quia fœda cantantes fœtidum animal hircum in remuneratione accipiebant. Hæc ergo carmina laudis et vituperii ex eisdem aliter ordinatis sunt litteris . Et similiter etiam atomi se habent ad materialia corpora sicut litteræ ad dictiones vel orationes, etiam aliter ordinatis ex eisdem atomis diversa fiunt corpora secundum naturam compositione , situ , et ordine atomorum.
aliud alteratio, cum ex aliis fiat generatio, ex aliis alteratio : et quia sicut dicunt Antiqui, generatio fit ex congregatione eorum ex quibus fit generatio, sive sint atomi, sive sint quatuor elementa, sive homiomera, alteratio autem altero modo fittranslatione illorum ipsorum secundum situm et ordinem : ideo a scientibus physicam naturalem de istis considerandum est. Hoc enim multas rationabiles habet quaestiones : si enim detur, quod generatio est quaedam congregatio atomorum sive aliorum ex quibus res dicitur generari, multa impossibilia contingunt, scilicet quod forma substantialis situs partium sit, et quod generatio sit quaedam loci mutatio in partibus generati, et quod generatio non sit mutatio in substantiam, et quod in substantia composita non sit nisi unum componens substantialiter, et his similia. Sed si dicatur quod generatio non sit congregatio, sunt quaedam rationes quæ non sunt habiles solvi, quæ infra patebunt. Si enim dicatur quod generatio non est congregatio quaedam, videtur Antiquis aut universaliter nihil esse generatio, aut si est, videtur non differre ab alteratione. Tunc enim generatio est mutatio in continuo non dissoluto, nec congregato, sed salvato in partibus. Alteratio autem similiter est mutatio in tali continuo manente. Si vero generatio non est congregatio, et tamen differt ab alteratione, tunc tentandum est dissolvere rationem Antiquorum jam nuper inductam.
CAPUT X.
CAPUT IX.
Utrum generatio fit congregatione, et corruptio segregatione.
Quod imperfectius dixit Plato quam Demoeritus circa subjectum generationis.
Text. et com. Quoniam ergo omnes fere in hoc conveniunt, quod aliud est generatio, et
Quæstionis autem illius principium est, Text. et com. 7. quod nos inquiramus primo, utrum sic
<--- Page Split --->
generantur, id est, ex talibus generantur et alterantur et augmentantur, et contraria his patiuntur entia, id est, corrumpuntur et diminuuntur entia, sicut dicunt Antiqui : vel non hoc est utrum principia materialia ex quibus fit generatio sicut corpora indivisibilia, indivisibilium autem nullum est corpus : quia in hoc est magna differentia. Et rursus si nos concesserimus dimensiones figuratas esse principia rerum, oportet prius quaerere utrum illae dimensiones sint corporeae, sicut dicunt Democritus et Leucippus, aut sint planities sive superficies, sicut dicit Plato in Timaeo : sed sicut in quarto Caeli et Mundi diximus inconveuiens esse corpora physica dividi in planities, unde nec componuntur etiam ex ipsis, quia quaelibet res componitur ex his in quae dividitur, ideo magis rationabile est corporum physicorum elementa esse corpora indivisibilia, licet et haec multam habeant irrationabilitatem. Isti enim ponunt corpora indivisibilia causare posse alterationem aliam a generatione ex conversione atomorum cum tactu diverso : quia scilicet rotundum alicujus tangit latum sive trigonum, et alicujus latum tangit aliud latum, sicut trigonum tangit tetragonum, et cernit etiam in hac figura in atomis, ut prius dictum est : et hoc facit Democritus. Et ideo etiam colorem nullum dicunt esse, quia res coloratur diversimode ex conversione ad alterum : et ideo in apparentia est color et non in re et in esse. Sed eis qui dicunt corpora in planities dividi et componi ex illis, non contingit causam dicere alterationis aliam quam generationis : quia quod componitur secundum latitudinem ex planitiebus , nec generatur, praeter solida, id est, corpora. Dicunt autem planities componi secundum latitudinem, quoniam super latitudinem movetur et augetur : tunc enim profundum recipit: si autem secundum longitudinem moveretur vel additionem reciperet, prolongaretur quidem superficies, sed non fieret corpus : quia non profundaretur :
linea enim mota ad punctum prolongatur, sed mota ad linea dimensionem, latum facit superficiei et generat superficiem : et superficies mota ad linea dimensionem, latior et major efficitur, sed corpora non generat, nisi ad latitudinis compressionem moveatur. Passiones autem et qualitates alias Platonici non suscipiunt generari ex tali superficierum compositione. Quod autem Platonici minus quam Democriti discipuli potuerunt dicere ea quae omnes confitentur, scilicet alteraticnem et generationem, et differentiam horum , contingit eis propter inexperientiam . Cum enim experientia sit cognitio singularium, Plato in his studium non posuit, sed dicebat haec infinita esse, nec posse eorum fieri disciplinam, et resolvit corpora in universale corpus, et corpus sensibile in corpusimaginabile solum quantitatis quod est per rationem ante corpus sensibile : et quia hoc fit motu planitiei ad latitudinem, ideo dicebat corpus ex his fieri : qui autem magis naturalibus quam universalibus mathematicis insudaverunt, sicut Democritus et physici illi, magis possunt supponere talia principia materialia ex quibus multa naturalium complicantur. Qui autem sunt ex multis sermonibus concinnantibus circa universalia, et sunt indocti circa naturam existentium, enuntiant facile, id est, non perfecte : quia non respiciunt ad multa in quibus est natura singulorum physicorum, sed potius ad unum universale, ut dictum est.
CAPUT XI.
Et est digressio de sententia Platonis circa subjectum generationis.
Sic videtur digressione opus esse propter faciliorem doctrinam. Sciendum ergo
<--- Page Split --->
Platonem posuisse compositionem physsicorum corporum ex punctis et lineis et superficiebus, Democritum autem ex corporibus indivisibilibus. Ratio autem Platonis haec fuit : quia quocumque punctum moveatur, sequitur indivisibile : et ideo non perficit motu suo nisi lineas inter duo puncta existentes, scilicet punctum unde motus, et punctum in quo sistit motus : transitus autem puncti medius non fuit nisi puncti : et ideo lineam esse universaliter et substantialiter ex punctis Plato esse dicebat. A simili ratione linea secundum quod est mota ad dimensionem mediam, constituit superficiem : et id quod transit quasi fluente essentia, non est nisi linea : et ideo essentialiter dicebat superficiem esse ex lineis. Similiter quasi procedente et fluente essentia superficies ad latitudinem mota essentialiter constituit corpus : et ideo corpus essentialiter est superficies. Si autem linea motu et fluxu suo sequeretur punctum, non esset ibi fluxus nisi puncti : et ideo non nisi linea longior constitueretur. Similiter si superficies sequeretur, fluxu suo lineam non constitueret, nisi superficiem majorem : corpus autem non constituit quidquam aliud, quia non possunt esse plures dimensiones. Et forte Plato non peccavit materialem essentiam lineae ponendo punctum, sive in ponendo materialem essentiam continui esse punctum : quia licet ab indivisibili quod actu est in continuo, potest esse et forte est materialis essentia ejusdem : continuum tamen non dividitur in puncta, quia non dividitur per materiam et formam, sed per partes quantitativas quae potentia infinitae sunt in ipso : peccavit autem Plato dicens haec esse elementa corporum naturalium, quorum potius elementa sunt forma et materia. Et haec sufficiant de sententia Platonis.
CAPUT XII.
Et est digressio de intentione Democriti circa subjectum generationis.
Democritus autem videbat, quod omTexi... nia naturalia heterogenia componuntur ex similibus, sicut manus ex carne et osse : et hujus similia non componuntur secundum essentiam ex minimis quae actionem formae habere possunt : licet enim non sit accipere minimum in partibus corporis secundum quod est corpus, quod autem non possit accipi minus per divisionem, tamen est in corpore physico accipere ita parvam carnem, quia si minor accipitur, operationem carnis non perficiet : et hoc est minimum corpus non in eo quod corpus, sed in eo quod physicum corpus : et hoc vocavit atomum Democritus : et quia hoc materiale est ad totum corpus, et totum componitur ex pluribus materialibus partibus, ideo dixit ex talibus physica corpora componi : et non erravit, si de compositione quantitativa et physica intellexerat : sed erravit in hoc quod non vidit compositionem essentialem primam quae est ex forma et materia : minima enim caro composita est ex materia et forma, et ideo est compositio essentialis quae constituitur per generationem et compositionem quantitativam, de qua loquebatur Democritus. Ex his etiam patet qualiter non naturaliter convenit dictum Platonis cum veritate naturae in hoc quod sicut dicit Plato, omnis compositi natura fluit ab indivisibilibus et componentibus : sed deviat a veritate in hoc quod dicit compositum physicum non a physicis componi principiis. Sed Democritus in hoc deviat a veritate, quod dicit illa essa minima corporum physicorum atomalia : quae si ul-
<--- Page Split --->
terius dividantur, non habent actionem physicam, cum ipsa minima sunt operuntia physice quae sunt materia et forma simplicia quae dicuntur minima quantitate, sed maxima virtute constituendi generatum physicum.
CAPUT XII.
De differentia dictorum Platonis et Democriti, et qualiter Democritus obviat Platoni.
Hisprænotatis , redeundumadiddequointendimus , etviamAristotelissi - cutincepimus , teneamus : exdicendisenimpoteritaliquisviderequoddiffe - runtphysiceetlogice , scilicetextrans - cendentibusintendentesinprincipiis . Platoenimlogiceloquensdicitprinci - piadimensionesindivisibiles : quiasuper - ficiesindivisibilisestsecundumprofun - d u m , etlineasecundumlatum , etpun - ctumsimpliciter , rationelogicautens , quæducitadimpossibile : quiasitalianonsintprincipia , tuncantetrigonummultæcruntsuperficies . Omneenimantequodnihilest , autquodresolviturinaliaperdi - visionem , estprincipiumeorumquære - solvunturinipsum : sedtrigonumnonpolestdividiinaliassuperficies : quiasiductislineisabangulisadcentrumtri - gonusdividatur , nondividiturnisiintrigonos , etnoninaliassuperficies , quæformaliterdifferantabipso : quadratumautemetquælibetaliafigurasiaban - gulisadcentrumductislineisdividatur , intottrigonosseribitur , etquothabetangulos : etideocomponiturextrigonis : etsimiliteraliafigura , quiaelementumestquodunaformanondividiturinfor - mamaliam , etestprincipiumincompo - sitione . Democritusautempropriisetphysicissermonibusvideturfacereper -
suasioneineoquodponitphysicaexphysiciscomponi : ethoceritmanifestuminpræcedentibus . Habetautemquæstio - nemsiquisponatcorpusessemagnitu - dinemomninodivisibilem , idest , secun - dumlatum , longumetprofundumdivi - sibilem : etdicatpossibileesse , quodipsuminomnisuadimensionedividatur : utrumaliquidsitpostdivisionemrema - n e n s , quodsiceffugiatdivisionem , quodipsumomninosecundumquantitatemsitindivisibile : hocenimindivisibileeritprincipiumcompositidivisibilis , sicutdi - cebatPlato . Vocoautemomninodivisi - bilequoddividipotestsecundumesseinomnepunctumquodessentialiteretpo - tentialiterestinipso , quiaitaomninodivisibiledixitPlatomagnitudinem : sienimomninositdivisibilequodsicdivi - datur , tuncenimestdivisumsimulse - cundumomnepunctum , siveactudivi - datur , sivenon , cumdicaturpossibileininfinitumsicdividi , nihilsequiturim - possibile : quiafalsoetimpossibiliposito , quodacciditestfalsumetnonimpossi - b i l e . Siautemfortetudicas , quodnonsimulsecundumtotumestdivisibileadinfinita , sedpostsuccessivamdivisionementis , utscilicetpriussecundummediumdividatur , etpostearesiduumiterumse - cundummediumintantadivisione , etsicininfinitum : videturcontrarium : quiasisecundummediumpunctumestdivisibile , cumunasitratiodepunctoquodestjuxtamediumpunctum , d e m e - diopunctosimiliter , etdeomnibuspunctissimiliterquæinfinitasuntinterextremaincontinuo : sedinfinitapunctasimulindivisibileerit : etnihilestim - possibileexhocnascensperconsequen - t i a m , siveillasintmillemillia , siveinfi - n i t a : eterit , similiterestininfinitumdivisibilequamvisnullusdividat : ergocomponiturexinfinitisindivisibilibuspunctis . HæcergosuntquæfaciuntPla - tonidubitationem . ContraquæobjicitDemocritus : quoniamenimomnino , idest , ubiqueinomnipunctotaleestcor - pussecundumPlatonem , dividatur :
<--- Page Split --->
quæro igitur quid erit relictum quod ex tali divisione, aut erit dimensio, aut non. Constat quod non dimensio, quia relictum in divisione est terminus divisionis : dimensio autem non terminat divisionem, cum corpus omnino et secundum omnem dimensionem divisibile esse supponatur : si autem non dimensio, erit residuum, quod quidem nullum corpus est in aliqua dimensione quæ sit superficies : vel si in ea, aut nihil residuum, aut punctum est residuum post divisionem quæ puncta erant sine dimensione : si autem nihil residuum est, sed componitur corpus ex eis quæ residua sunt post divisionem : ergo etiam corpus componitur ex nihilo: ergo etiam compositum materialiter erit omne compositum : ergo nihil erit secundum rem, sed tantum apparens esse. Similiter autem si dicatur quod punctum est residuum divisioni, cum punctum non habeat quantitatem quæ in ipso non esset, erit quantitas : ergo compositum non est quantum:quando enim unita setangunt secundum Platonem, et una dimensio materialiter erant, non faciebant totum majus, sed potius partes quantitatis hoc faciunt : si enim dividatur esse suum totum in duo, vel tria, tantum est totum quantum illæ partes divisæ, et e converso : quapropter si omnia componantur puncta, si dicantur materialia esse ad totum constituendum, non faciunt magnitudinem aliquam in toto, sicut nec in se habent : pars enim materialis non dat toto majorem magnitudinem quam in se habet.
Si autem forte aliquis dicat quod corpus ad puncta non dividitur, sed superficies, quæ dicuntur Græce parisimiae : quia pari circum sonat, et simia est purgamentum pomi a curvitate dictum : quia superficies circumvolvit corpus : et sic residuum divisionis corporis fit dimensio, ut ex illa compositio corporis egrediatur : idem sermo erit qui prius. Qualiter enim potest dici, quod post divisionem omnino factam remanet divisibile ? Similiter quomodo potest dici in profundum divisibile fiat ex parisimia
nullam habente dimensionem ? Si autem tu dicas, quod residuum divisionis est non corpus, nec aliquod principium corporis, sed est species sive forma accidentalis, sive passio quæ per divisionem subjecti a subjecto separatur, et remanet post divisionem,et punctum et magnitudo, id est, quæ est ex punctis separatis aut tacitis in continuo est patiens habens passionem, et postea constituens corpus sensibile : hoc est inconveniens, scilicet quod non ex dimensionibus constituatur dimensio. Amplius quodlibet ubi est illorum punctorum et constituentium compositum, et in quæ compositum dividitur, est sicut in IV Physicorum dicitur : neque una differentia fit loci puncti et puncti. Adhuc illa puncta aut sunt immobilia, aut mutata : quia nihil immobile generatur, nec ex ipso est generatio. Immutata autem esse non possunt, quia nihil indivisum movetur, ut in VI Physicorum est declaratum. Adhuc illa puncta non tangunt se : quia tactus est semper unus duorum se tangentium in tertio qui est alius ab ipsis tangentibus, quia se tangunt quorum ultima sunt simul : punctum autem non habet ultimum. Si autem non se tangunt, tunc ad compositionem totius non conveniunt. Divisio enim est in puncto, sed non dividitur : et tactus est aliquando, et aliquorum in puncto : sed non tangit se punctum, neque tangitur. Hic ergo contingunt impossibilia, si aliquis ponit aliquod prædictorum, aut si ponit corpus esse quantitati omnino, id est, secundum quodlibet punctum in eo materialiter existens divisibile.
Amplius si ergo divido lignum in aliquotum et compono id postea, erit quoad quantitatem æquale et unum compositum et divisum : quia factæ sunt partes, quoniam est totum : quare unumquodque totum tantum est, et non majus, vel minus, quantæ sunt partes ex quibus sufficienter componitur sive constituitur : quapropter manifestum, quod sic se habet etiam si divido lignum secundum quod-
<--- Page Split --->
lihet signum, id est, punctum in quo signatur cum dividitur, scilicet quod totum est tantum, quanta sunt puncta in qua dividitur : et hoc est inconveniens, sicut patuit prius : ergo secundum Platonem continuum omnino et universaliter in partes est divisibile : quod ergo est relictum post divisionem quod sit praeter divisionem : quia divisibile non potest esse relictum, ut habitum est : si enim relinquatur passio aequaliter aliqua, qualiter potest esse quod corpus dividatur in passionem quaenon est in eo velut quadam pars? et iterum quomodo generatur corpus ex passione quaenon est corpus? Et iterum quomodo separatur per divisionem passio a corpore, cum impossibile sit eam esse sine corpore in quo est? Si ergo non est passio remanens, et impossibile est ex punctis esse magnitudinem, ut prius habitum est, necesse est corpora indivisibilia esse, et magnitudinem indivisibilem relictam post divisionem, ex quibus generatur corpus physicum, ut dicit Democritus. Sed hoc ponentibus non minus contingit impossibile. Scrutatum autem est de his in aliis : quia in Physicorum libris et Caeli et Mundi.
potest : si ergo concedatur corpus dividi in infinitum, et ex infinitis componi, non est conveniens quod hoc verum sit de naturali corpore. Amplius tamen quando de quantitate mathematica dicitur quod est divisibilis in infinitum, intelligitur non actu : est enim ipsa actu divisa inter duo media in puncto medio, ita ut non accipiatur medium per aequidistantiam, sed secundum largam acceptionem medii, secundum quod medium est quod est inter extrema : hoc enim medium est in quanto potentia, et fit actu quando in ipso fit divisio. Quod autem dicit Plato, quod eadem ratio sit in illo puncto de proximo sibi conjuncto, dicendum quod nullum est proximum, quia non punctum, sed continuum conjunctum est illi. Si autem dicat aliquis, quod antequam dividatur, una est ratio de omnibus punctis intermediis, et sic in quodlibet dividi potest. Similiter dicendum quod verum est quod est una ratio de omnibus quoad hoc quod in quolibet potest fieri divisio : si tamen dividatur in uno, tunc non potest fieri divisio in proximo : quia si punctum non continuaretur puncto, et inter punctum et punctum non esset continuum : quia ista omnia impossibilia sunt ostensa esse in sexto Physicorum. Unde multa sunt possibilia quaenon sunt composibilia : posse est enim et utrumque contrariorum contingentium verificari, non tamen simul vera existunt : sic est possibile in quolibet puncto continuum dividi, non tamen simul, sed successive : quia aliter infinita multitudine erunt, vel essent actu, quod in III Physicorum improbatum est. Cum ergo dicit Plato corpus vel magnitudinem ubique esse divisibilem, resolvenda est locutio in hoc : possibile est magnitudinem ubique esse divisibilem : et distinguenda est haec ex compositione et divisione : quia si adverbium ubique determinet verbum possibile, vera est : quia tunc sensus est, ubique, id est, in quolibet puncto possibile est magnitudinem dividi : si autem determinet verbum divisio-
CAPUT XIV.
Et est digressio declarans causam deceptionis Platonis.
Digressionem autem faciemus hic ad notitiam dictorum et dicendorum considerando causam deceptionis Platonis : cum enim dicitur corpus esse divisibile in infinitum, non est hoc verum de naturali corpore : minimum enim in illo accipitur : et id est quod operationem corporis naturalis perficere potest : quia si dividatur, corrumpitur ab operatione et essentia, quia alterantibus resistere non
<--- Page Split --->
nis, est falsa, et est sensus, possibile est ut magnitudo ubique, id est, in quolibet puncto dividatur : hoc est falsum, ut prius patuit.
CAPUT XVI.
CAPUT XV.
De solutione quaestionis qualiter magnitudo divisibilis est secundum quodcumque signum, et qualiter non.
Et est digressio manifestans qualiter quantum sit divisibile in infinitum.
Amplius observandum , quod omnis quantitas fluit ab indivisibili, sicut praenotavimus : si enim fluxus puncti essentialis accipiatur, absque dubio lineam constituet, et linea superficiem, et superficies corpus : et ideo ubique in linea est punctum potentialiter, et linea ubique in superficie , et superficies ubique in corpore potentialiter : et ideo punctum dupliciter se habet ad lineam : si enim linea consideretur ut essentialis fluxus puncti, punctum est pars materialis vel materia ipsius, et similiter linea superficiei, et superficies corporis. Si autem linea formalis accipiatur prout ab Euclide dicitur scilicet longitudo terminata ad duo puncta, sic duo puncta formaliter sunt in linea secundum actum formae qui est terminare et finire : et sic punctum aliquo modo est forma lineae. Primo autem modo considerando quantum continuitas forma ejus est : quae quia a quantitate nulla divisione separabilis est, ideo in infinitum dividitur, nec divisio lineae unquam attingit punctum,nisi prout positum in continuo : et ideo nunquam separat punctum, sed pars continui separatur in omni facta in continuo divisione : et ideo non nisi successive, ut dictum est, divisibile est in infinitum.
His dictis, redeam ad propositum quod Text, et cum ex dictis planum erit : tentandum est enim solvere quaestionem, et repetamus eam a principio : dicamus ergo quod non est inconveniens corpus sensibile sive physicum esse divisibile secundum quodcumque signum, et etiam esse indivisibile secundum quodcumque signum : quia hoc duplex est, ut diximus. Est enim divisibile secundum quodcumque signum potestate : quia sic determinatio quae dicitur secundum quodcumque signum sive ubique sive omnino vel quaecumque alia determinatio dicatur, respicit potentiam et non actum divisionis, et est indivisibile endelechia sive actu tunc, quia determinatio respicit actum divisionis : et ideo impossibile est insimul una divisione congregata non successiva possibile sit dividi omnino sive secundum quodcumque signum : si enim hoc esset possibile, tunc esset aliquando, quod falsum est. Non tamen dicimus quod simul sit secundum actum divisibile secundum quodcumque signum et indivisibile secundum quodcumque signum : sed unum potentia, alterum actu existit : si enim secundum actum divideretur secundum quodcumque signum, tunc nullum corpus esset relictum post divisionem, et esset corpus corruptum incorporeum, et generatum esset rursus incorporeo quod esset punctum vel nihil : et hoc quomodo posset esse ? Sed quantum secundum veritatem dividitur corpus in quanta divisibilia, et semper succedentibus divisionibus, et minores magnitudi-
<--- Page Split --->
nes, quæ ab invicem per divisionem sunt semota et segregata : hoc etiam est manifestum secundum quod dixit etiam Democritus . Similiter etiam secundum potestatem dividentis cujuscumque naturæ vel artis non potest esse decisio infinita simul : quia nullus simul potest dividere et separare quodcumque signum, id est, punctum signans divisum : quia hoc a continuo non est separabile : et ideo non possumus dividere nisi usque ad quid, hoc est, ad aliquid sui quod est quantitativa pars ipsius : ergo necesse est quod divisæ sint magnitudines quædam indivisibiles et invisibiles, secundum quod Democritus dixit physica dividi in atomos indivisibiles : et hoc etiam manifestum est, quia sic ex talibus fieri potest generatio per congregationem talium atomorum, et corruptio per segregationem eorumdem, sicut dicunt Antiqui fieri generationem et corruptionem. Hic est ergo sermo qui cogit Democritum ponere principia materialia corporum physicorum esse magnitudines indivisibiles.
CAPUT XVII.
Plato latet paralogizans.
Ad solutionem autem paralogismi Platonis non sufficit distinctio dicta qualiter corpus divisibile est secundum quodcumque signum, et qualiter indivisibile, ubi etiam dicamus qualiter sive in quo latet : quoniam enim punctum non est puncto continuum, tamen dicitur quod magnitudo undique est divisibilis : est hoc aliqualiter verum de magnitudine, et aliqualiter falsum est : tamen quando ponit hoc Plato, quod undique sit divisibile, tunc videtur sibi quod undique et ubique in magnitudine punctum sit continuum
vel contiguum puncto : et ideo secundum eum necesse est dividere magnitudinem in nihil sive in puncta, ut diximus : eo quod ipse ubique ponit punctum esse possibile accipi per divisionem, et ideo dici magnitudinem aut ex tacitis punctis, aut simpliciter ex punctis esse : sed hoc est falsum : non enim ideo punctum existit ubique, quoniam magnitudo est vera, id est, unius modi ubique : nec etiam ideo punctum potest ubique, quia ante divisionem variatio est de quolibet puncto intermedio, vel quod omnia sunt ut unumquodque quoad hoc quod divisio potest fieri in quolibet : quia plura puncta non sunt una vel simul, eo quod non sunt in continuo contigue : quapropter etiam non sunt ubique actu, sed potentia solum : si enim magnitudo divisibilis detur esse secundum medium punctum infinitum, infert Plato quod etiam secundum contiguum punctum sit divisibilis : et ideo contiguum punctum sit separabile per divisionem : non autem sicut divisibile, quia dicit signum divisionis non esse contiguum signo, nec punctum absolute contiguum est puncto, sed in hoc puncto medio est divisio, quando dividitur magnitudo : aut compositio, quoniam componitur quia linea dividitur in puncto, et linea lineæ conjungitur in puncto : quia propter congregationem et segregationem continui est absque dubio. Sed Plato tamen non in atoma, id est, simpliciter indivisibilia, nec ex atomis : quia hoc dato multa contingunt impossibilia : nec ita est segregatio ut ubique, id est, in quolibet puncto fiat divisio : hoc enim utique esset si punctum continuum esset puncto, sed segregatio est in parva et minima et congregatio ex minimis physici corporis secundum quantitatem solum, ut dicit Democritus.
<--- Page Split --->
CAPUT XVIII.
Quod simplex generatio et corruptio non fit per aggregationem et segregationem.
Text, et com. 10. Sed tamen simpliciter sive universalis et perfecta, sive ea quae substantiae est generatio, non est determinata secundum veritatem fieri congregatione tali et segregatione, sicut inquiunt quidam Antiquorum : et fuit causa dicti eorum, quia transmutatio quae fit in continuo subjecto manente est alteratio : et ideo ut distingueretur ab alteratione generatio, dicebant generationem fieri per congregationem, et corruptionem per segregationem : sed hoc est in quo falluntur omnia dicta eorum : quia simplex substantiae generatio et corruptio non est congregatione et segregatione minimorum quantorum aut divisorum : sed quoniam contingit hoc totum quod est potentia transmutari in hoc totum quod est actu. Hi autem de quibus dictum est, existimant omnem talem transmutationem quae est de hoc toto in hoc totum, esse alterationem. In hoc autem est differentia, quod in subjecto transmutationis aliquando salvatur res per rationem unam et formam, ut Socrates albus et Socrates niger. Aliquando autem non salvatur nisi secundum materiam eamdem, et non secundum rationem et formam, ut quando aer fit ignis : quandoquidem est transmutatio in salvatis secundum materiam, et non secundum speciem et formam est transmutatio illa generatio vel corruptio : quando autem est transmutatio in passionibus, et secundum accidens. salvato subjecto eodem in ratione et forma, tunc est alteratio. Dicamus ergo quod segregatio et
congregatio corporis physici non sunt generatio et corruptio, sed faciunt ad hoc quod res citius generetur vel corrumpatur : si enim aqua dividatur in parvissimas aquas, citius generatur ex ea aer : et si inspissetur in glaceim vel modicam quantitatem, generatur aer tardius ex ea : hoc autem in sequentibus magis erit manifestum. Sed nunc tantum determinatum sit, quia est impossibile generationem esse talem congregationem qualem quidam inquiunt, scilicet quantitas minimarum partium principiorum quantitatis : forte enim non longe a veritate si diceretur esse congregatio formae cum materia.
CAPUT XIX.
An sit generatio, et de solutione objectionis eorum qui dicunt non esse generationem.
Determinatis autem his, postea videnText, et com. 11. dum utrum generetur simpliciter, aut corruptapur aliquid ; ut prima natura quaestio sit, an sit generatio : et secunda, quid subjiciatur generationi: et tertia, quare continua et infinita sit generatio : et quarta, propria generationis inquiremus, et generationis ab alteratione distinctionem. Habet enim quaestionem, utrum aliquid simpliciter et substantialiter generetur, vel nunquam simpliciter generetur aliquid, sed simpliciter generetur ex aliquo accidente in aliquod accidens salvato continuo corpore physico secundum esse substantiale. Verbi gratia, ex laborante sive infirmo generatur salvus quando salvatur, vel ex sano infirmus, quoniam infirmatur, aut ex parvo magnus, quando augetur, vel e converso ex magno parvus, quando diminuitur : et omnia alia hoc modo concurrentia. Ob-
<--- Page Split --->
jiciunt quidam negantes generationem simplicem esse: si enim detur, oportet utique concedere quod ens simpliciter quod est substantia, generatur ex motu ante simpliciter: ergo quod simpliciter non est ex istis quibusdam generatis, ut sit subjectum generationis eorum: sicut enim se habet non ens aliquod ad quamdam sive secundum quid generationem, quod ita se habet simpliciter non ens ad generationem simpliciter: sed quaedam generatio, sicut albi generatio ex non ente quodam, quia ex non albo: est ergo generatio etiam simpliciter ex simpliciter non ente. Si autem hoc concedatur, procedemus dicentes quod cum dicimus simpliciter ens, aut simpliciter non ens, aut significat substantiam quae est prinum et principale praedicamentum, aut significat universale quod omnia comprehendit in sui communitate. Si quidem significat primum praedicamentum, tunc cum dicitur non ens, negatur substantia: ergo generatio substantiae est ex non substantia: sed cum substantia non est, nullum est aliorum praedicamentorum secundum esse: ergo si generatio est ex non substantia, erit generatio ex nihilo: quia non quale est, quod non est substantia, nec quantum, nec ubi: quia si daretur aliquod istorum, esset cum non sic esset id separatum, quod est impossibile. Si autem universale ens quod comprehendit omnia, tunc non ens negat universaliter: generatio etiam est in hoc sensu ex nihilo. Et licet de his amplioribus sermonibus determinavimus in fine primi Physicorum, nunc breviter dicendum de istis: quoniam sufficit speculationi praesenti, dicendo quoniam aliquo modo fit ex non ente simpliciter: modo autem alio ex ente semper fit generatio: quia fit ex potestate ente actu ente: et est necesse ut propter privationem ex qua fit generatio, ambo ista dicantur, scilicet quod fit ex ente et non ente.
CAPUT XX.
De mirabili quaestione quae est, utrum subjectum generationis sit aliquod ens actu, vel nihil.
Quod tamen in his determinatis mira- 12. bilem habet quaestionem, quam ideo mirabilem voco, quia conducit ad altiorem considerationem : eo quod determinari non potest nisi cognoscatur materia in quantum est principium substantiae compositae, quod utique pertinet ad ipsum physicum. Est autem quaestio ista orta ex physica, quid scilicet subjicitur transmutationi quae est generatio simpliciter. Et ideo rursus repetendum est quomodo est simpliciter generatio, sive generatum sit ens ex potestate ente, sive qualiter aliter. Quaeret enim aliquis, an est substantiae secundum se generatio, et an est haec substantiae generatio sicut elementi simplicis, ita quod non fit generatio quo, sive secundum quid quae est quanti, vel qualis? Et eodem modo quaeret de corruptione: si enim generabitur aliquid simpliciter, manifestum est quod oportet esse aliquam substantiam potestate et non actu, ex qua fiat generatio illius, et in qua necesse est transmutari quod corrumpitur: quare in idem est corruptio, ex quo fit generatio: si ergo illud dicatur potestate substantia, quaeret aliquis utrum id quod potestate est substantia, est aliquid actu aliorum praedicamentorum? Verbi gratia, aut est quantum, aut quale, aut ubi, ita quod sit potestate ens substantia et actu, ens secundum alia praedicata, nec ens actu simpliciter, sed omnia potestate. Si enim dicatur nihil esse actu, sed omnia potestate dicant esse separatum per se ab omni actu, cum tale nihil sit in nulla, continget quod id quod
<--- Page Split --->
nihil sit in natura, et generatur : et continget amplius quod maxime timebant illi qui primo philosophati sunt, quod ex nihilo primo subjecto existente generatio sit. Si autem id dicatur quod non existit actu in substantia, esse aliquid actu secundum alia praedicamenta, tunc quemadmodum passiones diximus et accidentia erunt separata : quia prima compositio essentialis causa est compositionis quae est accidentalis : et ideo materia per se separata, non est subjecta accidentibus : quapropter oportet esse separata : quod iterum est inconveniens.
tur, non quæret subjectum scilicet actu ens, sed potestate tantum : quia generati essentia tota consistit ex materia et forma : et generatio nihil aliud intendit nisi formam in materiam inducere. Et siquidem secundo modo accipiatur, cum non moveatur nisi actu ens, ut probatur in sexto Physicorum, erit generatio hoc modo subjectum actu ens. Hoc autem est videre facile ex generantis et moventis intentione : generans enim in eo quod generans, non intendit nisi imprimere speciem in formam, cujus subjectum solum materia est: movens autem in eo quod movens, intendit materiam et subjectum alterare, propter quod etiam movendo contrarium intendit aliud contrarium. Movens ergo et generans simul intendunt alterando et corrumpendo formam unam, inducere contrarium aut corrumpere : ideo subjicitur ei ens actu sub forma una exiens continue ab illa, et vadens continue : et ideo dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, quod generatio est inter contraria, loquens de genere in quod est motus, vel cum motu : contrariorum autem utrumque est actu. Aliquando dicit quod unum sui præsentia et sui absentia sufficiens est facere mutationem, loquens de generatione in quantum est mutatio de non subjecto ad subjectum solum, sive ingressus in substantiam solum ex potentia substantiæ. Ideo Aristoteles in libro quem habemus præ manibus, innuit solutionem talem, scilicet quod aliud est generans solum, aliud est generans contrarium corrumpendo : quia corruptio unius est generatio alterius : et quoad id quod est generans solum, non quærit subjectum nisi ens potentia et nihil actu : quoad id autem quod generans est corrumpendo, cum non corrumpitur nisi id quod est, oportet quod subjiciatur generationi ens actu sub forma quæ abjicitur, et actu sub accidentibus a quibus alteratur, et potentia sub forma et accidentibus in quæ inducunt. Si ergo quæ-
Teat. et com. 13.
De his ergo tractandum est, quantum decet, ne assumamus tractatum nimis difficilem de materia et forma, et qualiter substantia composita est causa accidentium ; quae omnia primi Philosophi est determinare.
CAPUT XXI.
Et est digressio declarans qualiter subjicitur generationi ens potentia tantum, et qualiter ens actu.
Generatio dupliciter sumi potest.
Nos autem propter faciliorem doctrinam hic faciemus digressionem, licet solutio quaestionis a sequenti quaestione dependeat. Attendendum est, quod transmutatio quæ est generatio 1, potest accipi secundum rationem suæ essentiae abstracta a motu prout est mutatio sola; et potest accipi secundum suum esse secundum quod comparatur conjuncta semper motui quæ est alteratio conjuncta generationi : quia finis alterationis est generatio. Et si quidem primo modo accipia-
<--- Page Split --->
ritur, utrum id quod subjicitur generationi, nunquam est sine forma substantiali et accidentibus ? Dicendum est, quod non quod secundum esse generatio nunquam est nisi finis motus qui est alteratio : et in nullo continue est materia sub forma et accidentibus quae abjiciunt usque ad illud aliquid ad quod continuuntur motus in quo est in motum esse, et in illo est sub forma ad quam est generatio.
Ex quo etiam patet solutio alterius quaestionis quae fieri posset, utrum scilicet esset aliquod instans vel tempus, in quo materia non esset sub una forma, nec sub alia ? Patet quod non : quoniam in toto tempore motus est sub forma quae abjicitur propter alterationem : hoc autem totum tempus continuatur ad instans quod est finis motus : et in illo est sub forma quae inducta est per generationem. Et hoc est quod dicunt Philosophi diversi, quod generatio non est in tempore, sed in instanti, quia est finis motus postquam est motus. Sed corruptio est in tempore, cum non sit secundum esse sine motu unquam, in quo motu alteratur materia a disponentibus quae formam tenuerunt et quasi ligaverunt cum materia.
CAPUT XXII.
Qualiter generatio naturaliter non quiescit, et quod ex hoc solvitur ante habita quaestio.
cundum partes ut elementi ; nunquam enim secundum naturam cessavit, nec cessabit generatio. Si autem quis dicat quod voluntate Dei cessabit aliquando generatio, sicut aliquando non fuit, et post hoc incepit : dico quod nihil ad me de Dei miraculis, cum ego de naturalibus disseram. Cum autem sint ejusdem rei multæ causæ, scilicet efficiens quæ vocatur unde motus, et materia, volo inquirere hoc materiale : quia de efficiente causa perpetuitatis motus et generationis diximus in octavo Physicorum, in sermonibus universalibus de motus perpetuitate. Causa enim unde motus perpetuus est, et generatio, duplex est, scilicet quæ movet immota, et est immobilis, et dat cuncta moveri : et de illa distinguere est Philosophi subtiliter. Est etiam causa unde motus movens et mota quæ est allatio circuli obliqui cœlestis, in quo movetur Sol qui facit generationem perpetuam : et de illa habemus dicere in secundo hujus voluminis. Nunc autem quæramus causam quæ posita est in specie materiae, propter quam generatio et corruptio non deserunt unquam materiam secundum naturam simul. Hoc fuit etiam manifestum de uno quæsito, scilicet quomodo oportet dicere de simplici generatione et corruptione, quod subjiciatur ei, utrum ens potentia tantum, vel actu tantum : vel potentia ens uno modo et actu alio modo. Et licet hæc quæstio de perpetuitate sive continua duratione generationis adminiculans sit ad dictam nunc quæstionem, tamen etiam est sufficiens per se, et tractatur in hac scientia : quia sine ea non plene scitur scientia de generatione et corruptione.
His habitis, ad propositum redeamus, quia modo planum erit quod dicitur.
Quæramus ergo, quare una generatio 15. compleatur super alterius generationem ? Si enim quod corrumpitur, se corrumpit de ente in non ens, sicut videtur illis qui dicunt non ens subjici generationi : non ens autem nihil est, eo quod non est
<--- Page Split --->
quid, nec quale, nec quantum, nec ubi id quod vocamus non ens: et si in omni corruptione secedit aliquid in non ens, quare olim universus mundus non est finitus, et factus est inanis, cum dudum omnia generata secesserunt in nihil per corruptionem, si finita fuit materia ex qua generata sunt? non enim potest dici quod generatio adhuc duret: ideo quia materia est infinita ex qua est generatio generatorum, et magna pars ejus secesserit in non ens, et adhuc de residuo infiniti fiat generatio eorum quae modo generantur et generabuntur in futurum: impossibile enim est infinitum tunc actu, sed potentia tantum, sicut divisione continuì: esset autem actu si infinitum generationi subjiceretur, sicut patuit per ante dicta: quapropter si verum est quod dicunt, quod corruptum secedit in non ens, oportet hanc solam esse causam, scilicet quod subjicitur generationi in infinitum aliquid, sed generatur propter minus a parte majori, cum ipsum sit in infinitum divisibile: et ideo generatio non deficit: sicut verbi gratia subjicitur generationi ad cubitum unum, oportet quod seipsis descendat decimam relictì quæ non est cubitus unus, sed minor: et hoc in infinitum detur: eo quod divisibile sit decubitum in infinitum per decimas residui post divisionem: sed tunc oportet quod posterius generatum in omnibus minus esset priori generato: et hoc non videmus.
unam formam tantum, sed omnem formam successive, cum simul eas habere non possit: hoc autem desiderium formæ inchoatio est in materia quæ educitur de ipsa, sicut declaratur in philosophia prima. De generatione ergo esse, et corruptione esse simpliciter circa unumquodque entium generatorum habet existimandam sufficientem omnibus causam.
CAPUT XXIII.
De modo generationis secundum quod est simpliciter esse.
Quæramus autem nunc de modo geneTæt. et com rationis secundum quid et simpliciter dictæ, quia ista quæstio consequitur antehabitam: cum enim generatio unius sit corruptio alterius, potest esse generatio secundum quid, et corruptio simpliciter, vel e converso: propter quod ergo dicunt hoc simpliciter generari, et hoc simpliciter corrumpi: hoc autem non simpliciter generari, nec corrumpi simpliciter, secundum quod estiterum tractandum: si enim id idem est generatio unius, et corruptio hujus est generatio hujus differens tantum penes terminos, tunc oportet quod sit aliqua ratio quare generatio est aliquando simpliciter, et corruptio secundum quid in eadem transmutatione secundum esse. Dicimus enim aliquando quod id quod est generatum nunc simpliciter corrumpitur, et non tantum secundum hoc sive secundum quid. Et dicimus quod hæc quidem generatio, hæc autem corruptio: et dicimus quidem quod hoc generatur secundum quid, et non dicimus quod generatur simpliciter, sicut dicimus quod addiscens quandoque fit sciens, generatur secundum quid et non simpliciter. Et hujus quidem quæstionis solutio tribus modis est, scilicet in substantia et ac-
<--- Page Split --->
cidente, et in subjectis solum, et in accidentibus solum. In substantia et in accidente, ut transmutatio in substantia dicatur simpliciter generatio et corruptio, et transmutatio in accidente secundum quid generatio vel corruptio : sed hoc non est præsentis intentionis, quia tunc non sunt anbo in una transmutatione : quia cum generatur sciens, non est corruptus homo vel animal. In subjectis autem considerandum cum ad invicem duæ transmutantur substantiæ, cujus forma non vincit super materiam, quia illa magis est activa cum formæ sit agere, et cujus materia vincit formam, quia illius est magis pati : et tunc generatio in formalem est simpliciter generatio et corruptio, et in materialem magis secundum quod est generatio et corruptio ab illa secundum quid corrup tio. In accidentibus autem sunt quædam per modum habitus, quædam per modum privationis : et hoc quandoque importatur ipso nomine, quandoque non nomine, sed actione. Ostenditur ipso nomine, sicut justus et injustus, sciens et ignorans, et hujus modi : in actione vero non nomine, sicut calidum et frigidum : quia calidum dissolvit et movet a centro versus circumferentiam, qui est motus vitæ et vigiliæ et formalium, et ideo est habitus : frigus autem abscindit motum et inspissat constringendo a circumferentia ad centrum, qui est motus mortis et somni et materialium, et ideo est sicut privatio : generatio ergo simpliciter in accidentibus dicta est sicut calidi generatio, et corruptio calidi, corruptio simpliciter. Corruptio autem frigidi et generatio frigidi, est generatio quædam et corrup tio quædam.
CAPUT XXIV.
Et est digressio declarans qualiter substantia non accipit magis vel minus, et non habet contrarium.
Attendendum etiam est, quod licet substantia non recipiat magis et minus secundum esse quod est actus formæ super materiam, et hoc modo terra est æqualiter substantia sicut ignis : tamen secundum quod forma per potentias naturales principium est operationum, sicut una substantia magis habet actualis substantiæ operationem, id est formæ, quam alia 1 : et sic illa magis est substantia in qua vincit forma, sicut ignis, quam illa in qua forma est oppressa per materiam, sicut terra : et ideo generatio ignis est in ens simpliciter, et generatio terræ est in ens secundum quid. Ens enim simpliciter non opponitur tantum enti secundum quod est accidens, sed etiam minus secundum victoriam formæ super materiam. Attendendum est iterum, quod cum dicitur generationem esse inter contraria a physicis, et ab eisdem dicatur substantiae nihil esse contrarium, et ideo in substantia non esse generationem, est sophistica æquivocationis substantiæ : quia cum logicus non loquatur de re nisi secundum quod est designabilis per ea quæ sunt in ipsa prædicatione substantiali vel accidentali, non autem est designabilis nisi composita substantia proprie loquendo, ideo ponit genus unum logicus quod est substantia composita : per quæ autem designatur res, consequentia sunt rem et accidentalia rei, ut probatur in octavo primæ philosophiæ : et ideo quia compositæ substantiæ nihil est contrarium, ideo
<--- Page Split --->
hoc proprie ponit logicus : sed substantiam in se et in suis principiis considerat primus philosophus : et principia sunt materia et forma : et considerando materiam prout substantiae principium, circumstant ipsam contraria differentiae et forma : quae licet haec esse non sibi succedant in eodem, tamen sunt ejusdem potestatis quae est materia, et natae fieri circa idem, et habere operationes contrarias : et ideo substantia quae est principium substantiae, potest habere contrarium 1. Similiter autem et multo magis secundum physicum : quia ille considerat potestatem materiae prout motui subjicitur, qui est via in ens compositum a quo sumitur genus substantiae : et accipit potestatem motam a contrario in contrarium : et sic substantia contrarium habet, et potest in ipsa esse mutatio. Unde licet substantia ens genus vel in genere non habeat contrarium, tamen illa quae est principium generis vel via in genus, contrarium habet.
CAPUT XXV.
Quæ generantur simpliciter, et quæ generantur non simpliciter.
His habitis, etintentio nostra secundum 18. Aristotelem plana est valde : quemadmodum enim multoties determinavimus, dicentes quando aliquid entium significat hoc quod vere est, scilicet substantiam aliud, non autem significat hoc propter hoc, quia videlicet contingit quod generatio hujus est simpliciter, et generatio alterius secundum quid, sive hujus generatio et non simpliciter generatio. Illa enim in quæ transmutatur genera-
tum, multum differunt, sicut prænotavimus : et hoc in substantiis primo consideremus. Est enim formaè generatio ex terra in ignem quasi ad magis formale : et tunc est generatio simpliciter et corruptiò hujus sive quo : quia a quo corrumpitur, non habuit esse nobile et formale, scilicet terra. Si autem e contrario terra generetur ab igne, erit corruptio simpliciter : quia ignis est generatio hujus, et non simpliciter, quia terrae. Et hoc etiam dixit Parmenides dicens hæc duo, ignem et terram esse sicut ens et non ens : nihil autem dicunt quoad nostram intentionem, utrum hæc vel alia exempla ponantur entis vel non entis : quia nos non quærimus quid subjiciatur generationi, sed ponimus modum ipsius qui est generationem dici simpliciter vel generationem aliquam, vel generationem simpliciter, et generatio quo. Et attendendum quod quando fit generatio substantiae minus formalis, non proprie dicitur generatio quo, sed generatio aliqua, sicut terrae, vel cineris : sed generatio accidentis dicitur generatio quo, sive secundum quid : large tamen loquendo nonnunquam unum ponitur pro alio. Igitur transmutationem in non ens esse hoc modo est corruptio simpliciter, quia illa est ab ente simpliciter : sed transmutationem esse in ens simpliciter, generatio dicitur simpliciter quibuscumque : ergo determinatur quod sint entia simpliciter secundum diversos Philosophos sive igni sive terrae, transmutatio in illa est simpliciter generatio : quia horum unum est ut ens, et alterum ut non ens. Iste igitur est unus modus dicendi generari esse simpliciter, erit non simpliciter generari. Alio autem modo erit materia quædam circa quam generatio est qualitercumque sit illa. Materiae enim cujus differentiae magis significant hoc quod ens perfectum est, illa etiam magis sunt substantia, sicut ignis magis substantia est quam aqua : quia differentia
<--- Page Split --->
ignis est caliditas quæ magis significat hoc ens perfectum, quam frigiditas quæ est differentia aquæ : unde caliditas est simpliciter, et frigiditas privatio. Si enim caliditas est forma prædicata de re quæ est simpliciter, et est species ejus, tunc frigiditas erit species ejus et privatio, quia terra et ignis differunt his differentiis. Et hujus ratio quidem manifesta est ex præhabitis. De generatione ergo et corruptione simpliciter dictis secundum quid secundum veritatis scientiam hoc modo est determinatum.
CAPUT XXVI.
De opinione Antiquorum aliter determinantium generationem simpliciter, et generationem aliquam.
Pretdem . Videtur autem multis Antiquis non sic debere determinari, sed potius quod dicendum sit, quod generatio simpliciter et aliqua generatio, per hoc quod id quod generatur vel corrumpitur sit magis sensibile, vel minus sensibile : quod quidem enim in magis sensibilem transmutatur materiam, generari inquiunt simpliciter, sicut si aliquid transmutatur in terram : quando autem transmutatur in manifestam materiam, sicut in ignem, tunc dicitur simpliciter corrumpi, et generatione aliqua generari. Determinant autem quod ens et non ens sunt penes sentiri et non sentiri, quemadmodum scibile quidem sit ensignotum aut sit non ens. Sensus enim in eo quod certificat de re, veritatem quamdam habet disciplinæ sive scientiæ : non tamen ideo disciplina immediate oritur ex ipso, quia sensus certificat pæsentiam materiæ, disciplina autem per causam rei essentialem. Quemadmodum igitur Philosophi illi existimabant, quod vivere et esse sit sentire
vel posse sentire, ita existimabant de rebus, quod sint quæ forti sensu sentiuntur, et quod non sint quæ sunt quasi insensibiles, et secundum aliquem modum prosequuntur veritatem, scilicet quia vident quod id quod comprehensum est, est sicut ens, et id quod non comprehenditur, est sicut non ens: et in hoc sensus habet veritatem quamdam disciplinæ. Sed non verum est quod dicunt simpliciter esse quod est multum, et non esse simpliciter cujus perceptio in sensu est parva : quia veriora sunt quæ ratione quam quæ sensu percipiuntur : et ideo contingit quod aliter determinatur de generatione simpliciter, et aliqua generatione secundum opinionem, et aliter secundum veritatem, et similiter de corruptione simpliciter et aliqua corruptione. Ignis enim qui magis est spiritualis et aer, sunt minus secundum sensum : ideo secundum dictos viros quæ simpliciter corrumpuntur, corrumpuntur in hoc, et dicuntur simpliciter generari, quando transmutantur in tangibilem materiam, sicut in terram, cum secundum veritatem sit e converso : quia ignis et aer sunt magis hoc aliquid et substantia et species quam terra, sicut apparet prius dictis. Quod igitur generatio simpliciter sit corruptio alicujus sive aliqua causa dicta est : hoc enim est propter hoc quod differt materia circa quam sint dictæ transmutationes, scilicet quia aut est substantia, aut non, aut quod hæc est substantia magis, illa vero non : aut secundum opinionem Antiquorum, quod hæc magis est sensata materia, ex qua et in quam est transmutatio, hæc vero minus.
<--- Page Split --->
CAPUT XXVII.
De generatione simpliciter et generatione secundum quid, quando sunt in una transmutatione.
Dicuntur iterum haec quidem generari simpliciter, haec autem aliquid sive secundum qu&l solum tertio modo qui non est aliquis dictorum modorum, quibus dicuntur res ex ad invicem generari in substantiis vel accidentibus, sed secundum modum quem nunc dicemus qui non est in una transmutatione. Nunc autem paulo ante determinatum est, quare contingit quod non simpliciter dicimus generari eamdem rem et corrumpi : sed potius si alterum est simpliciter, reliquum est secundum quid : cum tamen omnis generatio unius sit corruptio alterius, et omnis corruptio unius sit generatio alterius in his quae transmutantur ad invicem. Sed nolumus hoc nunc quaerere. Sed quaerimus nunc, quare qui discit et fit sciens, non dicitur simpliciter generari, sed dicitur secundum quid generari, quia dicitur generari disciplinatus. Ille autem qui dicitur nasci substantialiter, dicitur simpliciter generari. Solutio autem hujus quaestionis determinata est in Prædicamentis : quia dictum est ibi, quod quaedam significant hoc aliquid, scilicet particularem substantiam, et quaedam signant sive significant quale, et quaedam significant quantum. Quando ergo mutatio fit in ea quae non substantiam significant, dicitur illa generatio quaedam sive secundum quid. Sed quando fit mutatio in id quod significat substantiam, dicitur generatio simpliciter. Sed tamen hoc non est contrarium supradictis : quia generatio simpliciter et generatio quaedam est in omnibus prædictis
secundum quod in alio ordine dicitur, qui supra est explanatus, puta in substantia dicitur generatio simpliciter si generatur ignis, sed non simpliciter sed secundum quid si generatur terra. In qualitate autem simpliciter dicitur generari si generatur disciplina. De eo igitur quod est hoc simpliciter generari si generatur disciplinatus, illa autem non simpliciter sed partim habere rationem generationis et partim non, in omnibus universaliter substantiis secundum veritatem et opinionem dictum est: et etiam dictum est quod causa materialis quare generatio sit continua, est subjectum quod transmutatur in contraria semper : quia ideo generatio unius est corruptio alterius, et corruptio unius est generatio alterius.
CAPUT XXVIII.
Et est digressio declarans qualiter generatio simpliciter et secundum quid sit simpliciter in accidentibus secundum alios.
Est autem hic attendendum, quod omne Omene avci dens phyxi accidens et præcipue physicum, quale est cum ut pan sio et pan sibilis qua litas, habet litas, habet but esse, scilicet materiale, et formale. duplex esse. Sicut verbi gratia, albedo esse materiale habet ex dispositionibus subjecti in quo est, sicut ex calido terrestri dissolvente humidum, ut in calce : vel ex frigido constringente partes perspicui divisi, sicut in nive : habet autem esse formale cujus lux est hypostasis et essentialis causa immissa superficiei densæ vel rara vel adusta vel humida, secundum quod dicit Aristoteles, quod color est extremitas perspicui in corpore terminato, id est, in corpore quod non transit visus, sicut est terra, vellignum, quod visus non transit sicut transit vitrum vel aerem vel aquam:
<--- Page Split --->
et forte generatio quae differt in accidentibus ab alteratione in eisdem, quod generatio est in utroque esse materiali et formali, sed alteratio est principaliter secundum esse formaletantum : et hoc ideo videtur, quia generatio, ut docet nos Aristoteles in prima philosophia, debet esse compositi : et sicut differunt termini mutationis, sic debent differre mutationes : et ideo oportet quod generatio quo quantum ad terminum, similitudinem quamdam habeat cum generatione similiter. Sunt tamen plerique etiam physici qui generationem quo dicunt esse alterationem, et e converso : et verum est quod dicunt, licet motus sit alius et alius, ut videtur, sicut jam patefactum est.
CAPUT XXX.
De solutione trium quaestionum, scilicet utrum non ens ex quo est generatio sit pura privatio vel non, et an materia generationis sub duobus contrariis sit una vel plures, et an res generantur ex ad invicem.
Sed tunc iterum quaeret aliquis, utrum Text.et com. 22. hoc non ens quod privat id quod simpliciter dicitur esse, sive formaliter ens, sive sensatum ens, sive substantialiter ens : haec enim, sicut prælibavimus, similiter esse dicuntur sicut pura privatio vel alterum contrariorum : puta si dicimus materiale esse non ens, et formale corpus ens : utrum tunc terra et grave, id est, subjectum cum contrario supponatur per non ens, et ignis et leve supponatur per ens in quod est generatio : aut non sit ita, sed forma terræ et contrarium unum quod est grave sit ens, et forma ignis et leve similiter, sed sola materia utraque forma privata sit non ens ex quo est generatio. Quæret autem iterum aliquis, an materia generationis est una sub duobus contrariis, an alia. Et iterum quæret aliquis consequenter, an generatio fiat ita quod generentur res ex ad invicem una ex alia, et e converso, sicut patet in elementis, quorum unum generatur ex alio, et e converso : aut generantur ex ad invicem, ut ex contrariis: quia tunc nulla esset quæstio, utrum non ens supponeret alterum contrariorum : quia certum esset quod non supponeret : hoc autem præcipue dubium est in simplici generatione elementorum : quia illis primo insunt contraria, et gratia illorum insunt omnibus aliis, scilicet terræ, aquæ, aeri, et igni.
CAPUT XXIX.
Qualiter generatio est semper ex corrupto aliquo.
t. u t c m . His habitis, nunc inquirere redeundo 21. ad propositum oportet, quare semper generatur aliquid ex corruptis : quemadmodum enim inquirunt physici, corrumpi dicitur res quando venit ad insensatum : similiter dicunt quod generatur ex non ente sui ex corrupto, quando venit ad sensatum sicut ex insensato : sive igitur per non ens supponatur aliquod subjectum quod est ens non sensatum, sicut se habet veritas, sive non ens sensatum nullum relinquitur subjectum, sicut dicit falsa opinio eorum, semper generatio fit ex non ente, et corruptio fit in non ens. Hujus autem causa est, quia est generatio ex contrario quod necesse est corrumpi : et ideo etiam generatio decenter continue est, et nunquam deficit : generatio enim talis entis et corruptio talis non entis, generatio est talis entis.
<--- Page Split --->
Solutio autem omnium illorum est, quod in privatione supponitur contrarium alterum, et ex ad invicem fiunt generationes super materiam unam quae est subjectum mutationis : et haec materia est una subjecto et essentia materiali, sed duplex secundum esse : quia aliud esse habet sub uno contrariorum, et aliud sub alio, cum esse sit actus formae in materia : et ideo duarum formarum contrariarum unum esse in una materia esse non potest. Sciendum enim, quod materia habet diversam rationem et nomen, secundum quod comparatur diversis :. In transmutatione enim cujus ipsa est principium aliquo modo, tria sunt, scilicet terminus a quo, et terminus ad quem, et ipsa etiam transmutatio : et hoc dupliciter consideratur, scilicet prout est motus quidam, et prout est ipsa generatio unius et corruptio alterius, una mutatio existens penes terminos diversificata. Si igitur transit terminus a quo, ipsa necessario in privatione quae dicitur non ens, supponit contrarium : quia non est motus nisi de contrario ad contrarium. Unde Aristoteles in quinto Physicorum dicit quod de non albo fit album, et non de quolibet non albo, quia non de linea, sed de non albo quod est nigrum, vel medium inter album et nigrum : medium autem comparatum extremo, est extre-
mum: si autem comparatur ad terminum ad quem, tunc supponit privationem cum aptitudine, quam inchoationem formae alibi diximus, ad recipiendum formam. Debes enim scire quod privatio dupliciter est dicta, scilicet active et passive, hoc est, privans et privata. Privatio autem privata habuit habitum aliquando, sed corrupta sunt in ipsa principia habitus relicta tantum substantia, sicut caecitas est privatio habitus : et ideo ab ipsa non est regressus ad habitum. Est autem alia privatio privans contrarium habitui, et habens habitum contrarium aliquo modo : et hoc est continue desiderans habitum et formam, sicut divinum et optimum, sicut turpe desiderat bonum et femina marem : et haec est privatio quae supponitur in non ente, quando dicit quod generatio est ex non ente in ens. Si autem comparatur ad ipsam mutationem, ut est motus tantum, tunc vocatur materia physica, quae est in potentia : quia sicut dicit Aristoteles in tertio Physicorum, motus est endelechia existentis in potentia secundum quod est in potentia. Si autem comparatur ad motum prout generatio unius est corruptio alterius, tunc ipsa est actu informata forma contrarii : quia nihil corrumpitur nisi actu ens. De his ergo dubitabilibus in tantum dictum sit.
1 Cf. etiam pro his Averroem in V primae
<--- Page Split --->