TRACTATUS IV

DE REGIMINE UNIVERSORUM A CAUSA PRIMA.

causa : quia si aliquis sequentium regit, hic ea quae sub se sunt, non regit nisi per virtutem causae primae.

Primo ergo videndum est quid sit regi, et quid regere. Est ergo regi ad esse perfectum et finem dirigi. Regere autem, ad esse perfectum et finem dirigere. Dico autem esse perfectum uniuscujusque secundum analogiam, quando nihil deest eorum quae ad suam propriam perfectionem exiguntur, et quando nihil deest eorum per quae proprium et substantialem finem contingere potest, quae est propria et connaturalis et optima operatio secundum naturam. Hoc autem regimen fit per primum et proprium formans : hoc enim est quod omnem potentiam conducit ad profectum, ut tale alterum possit facere quale ipsum est. Exemplum hujus est, quod formativa quae est in semine, embrya deducit et regit ad speciem et formam generantis, qua habita non cessat donec deducat membra ad debitam quantitatem et soliditudinem, ut virtutes in membris conformatae, completam habere possint operationem, quae ultimus finis est uniuscujusque existentis : propter quod non tan-

CAPUT I.

Qualiter regit universa non commizta cum aliquo, et quid sit regi et regere?

Postquam de infinitate motorum determinatum est, restat nunc dicere qualiter omnia sequentia regantur a prima

<--- Page Split --->

tum de semine fit homo, sed etiam de puero fit vir, et in viri perfectione stat directio primi formantis. Si ergo in ordine rerum posterius resolvatur in prius, id quod est prius, semper est formans id quod est posterius. Et necesse est haec recurrere usque in primum in quo idem est esse et quod est. Illud ergo agit non per quid sui quod format ipsum, sed per seipsum secundum id quod est: sed per hoc quod agit in alterum, emittens suas processiones et influentias, format et formando regit ad perfectum et finem. Per hoc ergo quod agit, regit. Agit autem non aliquo sui quod aliquam ad id quod est, habeat diversitatem. Ergo per id quod agit, et regit, puram et simplicissimam et verissimam non amittit unitatem, quae super omnes res exaltata est.

Hoc autem in nullo sequentium est. Quodlibet enim sequentium in potentia est, et secundum id quod est, nihil est, et ex nihilo : nihil autem omnium quae sunt, agit vel format vel regit secundum id quod nihil est : agit ergo secundum suum esse : ergo ex actione unitas ejus destruitur. Sequitur enim quod in ipso sit esse et quod est. Sed primum quod agit secundum id quod est, agit secundum quod unum est : nec hoc ergo prohibet suam actionem : quia secundum id quod est, non ex nihilo est, nec in potentia est. Secundum enim id quod est, in seipso est, nullam penitus habens causam ad quam comparatum sit in potentia.

virtutem esse et vitae, et reliquas bonitates differentes secundum possibilitatem et virtutem eorum quae recipiunt eas. Secundum enim differentiam receptibilium differunt actus receptorum : quae tamen differentia ex recipientibus est, et non ex causa prima. Ex quo patet, quod omne secundum est compositum, agens vero primum solum simplex est. Compositum autem dico, quia est in eo quod agit et quo agit : hoc autem in agente primo est idem.

Adhuc autem omne agens compositum per mixtionem ejus quo agit, agit in id quod agit, licet non commisceatur ei secundum id quod est : nisi enim contingeret ipsum et formaliter misceretur ei, non ageret in ipsum : quod enim non tangit, non agit : et quod rei non miscetur per penetrationem ad intima, non constituit nec format. Sicut est videre in igne, qui caliditate miscetur his in quae agit et transformat : et sic est in anima nobili et intelligentia quas conjungi et misceri oportet luminibus suis, his in quae agunt et quae formant. Esse enim, sive quo est, communicabile est : id autem quod est, incommunicabile. Cum ergo prima causa agat secundum id quod est, sequitur quod in omni actione sua incommunicabilis est omnibus quae agentur ab ipsa. Si ergo quibus agit et format et regit, ab ea sunt et non aliquid ipsius. Regit ergo omnes res praeterquam commisceatur cum eis.

Adhuc autem sicut unitas ejus non impedit actionem ipsius, ita nec actio prohibet unitatem. In illis enim tantum actio prohibet unitatem, quae per esse suum agunt, et non per id quod sunt : primum autem agit per id quod est, sicut jam probatum est : unitas ergo ejus nulli actioni suae praestat impedimentum. Nec e converso actio tollit unitatem. Hujus autem causa est, quia causa prima immobiliter stat fixa in unitate sua pura semper, et regit res creatas omnes per hoc quod influit super eas bonitatem et

Et haec est vera probatio, quod divinitatis nomen incommunicabile est : et merito culpantur qui aliquid causatorum Deum esse opinantur. Prae omnibus autem damnabilis est Alexander, qui materiam primam, et mentem quam voo vocavit, et Deum esse dicebat. Noo; enim composita est secundum aliquid sui communicabilis : materia vero per divisionem miscetur omnibus. Deus autem ut prima causa est in puritate unitatis consistens, nulli communicabilis est vel miscibilis : virtute tamen operationis operis et pra-

<--- Page Split --->

sentia luminis sui et extensione essentiae nihil deserit eorum quae sunt : sed hoc jam in superioribus quantum ad propositam intentionem pertinet, probatum est.

CAPUT II.

minationes quae sunt a primo : distans enim longinquc, minus receptibile est quam distans proxime : in tantum quod ea quae proxime distant, absque divisibilitate et motu divinas recipiunt largitates, ut intelligentia : ea vero quae plus distant, cum divisibilitate recipiunt, ut anima : quae vero longinquius, recipiunt secundum dimensionis divisionem et motum, ut cœelum : quae vero maxime distant, non recipiunt nisi per multos motus. Patet ergo, quod licet primum non influat nisi influxione una et simplici, tamen id quod influitur, non omnino est unum : et ea quae influxione recipiunt, non una recipiunt influxione vel receptione.

Quod bonitas prima una influxione influit.

Ex his quæ dicta sunt, probatur quod bonitas prima et pura quæ primi esse et bonitatis influxiva est, super omnes res influit una et simplici influxione immediate. In primo enim hujus scientiae libro probatum est, quod ab uno quod omnimode unum est, non est nisi unum, licet secundum per hoc quod secundum est, diversas habeat habitudines et potentias, quarum tamen nullam habet secundum quod ab uno est : sed habet eas secundum quod est, et secundum id quod est secundum, et secundum id quod est a primo distans est, et secundum horum varietatem et habitudinum et potentiarum diversitatem, quæ conveniunt ei in quantum tale est, secundum scilicet compositum et distans (dico autem compositum ex esse et quod est) diversificantur in eo facultates recipiendi bonitates et illu-

Causa autem hujus est, quod sicut jam dictum est, esse et quod est in primo idem est : et ideo ens primum et bonitas ejus unum et idem est : et quidquid in eo est, unum et idem est : propter quod necesse est, quod id quod fluit ab ipso per se et non secundum accidens, unum et idem sit, et non diversum in quantum ab ipso est. Cujus diversitas in recipientibus causatur ex distantia processionis ab ipso, sicut dictum est. Currunt enim aliqua propinque, quaedam vero longinquc : quæ tamen omnia penetrant essentialiter, præsentialiter, et potentialiter. Cujus gradus et ordinis, ut dicit Moyses Ægyptius, sapientia lumine suo determinans universa, et reductionem eorum in unum, potissima causa est. Tanta est enim largitas primi, et tanta nobilitas, et tanta amplitudo bonitatum ejus, quod nihil secundorum capere posset eas secundum quod in ipso sunt : et propterea sapientia primi res non produxit ex æquo distantes ab ipsa, sed secundum ordines procedentium et gradus minus et magis distantium, ut omnis capacitas rerum impleatur bonitate divina : et nihil eorum sit, quod esse divinum non participet secundum uniuscujusque propriam analogiam.

Si autem quæritur, unde causetur in omnibus appetitus ad esse divinum ? Sa-

<--- Page Split --->

tis facile solvitur, siea quae dicta sunt ad memoriam revocentur. Habitum enim est, quod primum lumine suo penetrat in omne quod est, quae penetratio luminis, divini boni est inclinatio, et ad divinum bonum inchoata similitudo. Simile autem appetit simile, ut dicit Boetius : per simile enim constituitur, perficitur, et augetur, et salvatur. Ex hoc ergo causatur, quod omne quod est, appetat divinum bonum, et propter illud agunt quidquid agunt : nec aliquid est appetibile, nisi per hoc quod aliquid divinum mictat in ipso : et illi decipiuntur qui dicunt quod bonum divinum non inveniunt : per hoc enim decipiuntur, quia in appetitibus et actionibus nutus et signa primi boni sequuntur, et non ipsum verum bonum. In nutibus autem et signis aliquid formae veri boni resultat, quod si non esset, numquam appeterentur.

CAPUT III.

Quod inter omne agens compositum et suum factum continuatorem necesse est esse universale.

Cum autem jam dictum sit, quod omne agens compositum agit per esse suum et non per id quod est, eo quod esse suum communicabile est, id autem quod est, incommunicabile, necesse est quod inter compositum et suum causatum sit aliquid quod est in utroque, quod continuans sit et per modum continuatoris inter agens et id quod agitur. Et hoc quidem in agentibus per se manifestum est. Haec enim agunt per esse suum. Nos autem de agentibus per accidens hic non loquimur. In agentibus autem per se esse et forma agentis efficitur in eo quod agitur. Et sic in utroque est necesse habens mediatoris et continuatoris vicem, et locum tenens instrumenti quo agens utitur in agendo, et quo actum efficitur in forma agentis. Et hoc esse non potest nisi in his tantum, ubi est additio esse super id quod est. Omnia autem taliter agentia sunt composita : propter quod quando fit res in forma agentis, modus sua receptionis est, quod omne quod re-

<--- Page Split --->

cipit ab agente, recipit per id quod continuator est inter ipsam et suum factorem agens : et tunc agens secundum id quod est, a suo causato sejunctum est : per esse autem eidem causato conjunctum. Quando autem agens omni simplicitate simplex est, ita quod in ipso esse et quod est idem est, sequitur quod illud agens secundum totum sui a causato sejunctum sit, et continuatorem medium non habet, qui per esse unicum medium sit in utroque, sicut videmus in univoce agentibus, et quod agit sine instrumento.

Adhuc autem omne quod occumbit a decore quem habet in agente, non occumbit nisi per ignobilitatem quam accipit in causato. Si ergo primum simplex incommutabile est, sequitur quod decor suus numquam occumbit. Regens ergo per seipsum secundum id quod est et agens, regnum habebit quod in fine decoris est et pulchritudinis. Et quamvis alia agentia et regentia pulchra sunt, tamen regimen earum continue tendit ad pulchritudinis deformationem : propter hoc quod causatum minus pulchrum est quam causa secundum omnem ordinem processionis. In omnibus enim his inferius appetit suum superius, sicut appetit turpe bonum, et femina masculum. Pulchrum autem in turpi est receptum : cum omne quod receptum est, insit secundum potestatem recipientis et non recepti, aliquid suae pulchritudinis necesse est amittere. Solum autem primum quod nec secundum esse nec secundum id quod est, ab aliquo recipitur, in fine suae pulchritudinis semper consistit uno modo. Propter quod in libro de Consolatione Boetii dicitur :

Mundum mente gerens pulchrum pulcherri- [mus ipse.

Diversitas autem pulchritudinis in rebus ex diversitate est recipientium et non ex diversitate agentis primi.

CAPUT IV.

De summaria collectione eorum qua dicta sunt.

Summarie ergo dicimus, quod causa prima regit res creatas omnes praeter quam commisceatur cum eis. Cujus probatio est, quia regimen ejus non debilitat unitatem ejus ipsius, quae unitas exaltata est super unitatem omnis rei, nec destruit unitas actionem ejus, nec essentia simplicissimae unitatis ejus prohibet actionem ejus, eo quod sequncta est a rebus omnibus : et ideo non prohibet quin regat res omnes.

Hujus autem causa est, quia causa prima fixa est stans in unitate sua pura semper : et ideo ipsa regit creaturas omnes, et influit super eas virtutem vitæ et alias bonitates secundum modum analogiæ virtutis rerum receptibilium et possibilitatem earum. Prima enim causa et bonitas pura influit bonitates super res omnes influxione una : verumtamen unaquæque rerum quibus influit, recipit ex illa influxione secundum modum analogiæ suæ, et secundum modum capacitatis sui esse. Bonitas enim prima non influit bonitates suas super res omnes,

<--- Page Split --->

nisi per modum unum. Et hujus causa est, quia bonitas ejus quam influit, est per suum esse, et per suum ens, sive quod est, et per suam virtutem, ita quod bonitas ejus et ens, sive id quod est, in ipsa sunt res una : propter quod ex ipsa causa prima diversitatem habere non possunt, et diversificantur bonitates et dona largitatis ex cursu longinquiori et propinquiori recipientis. Recipientia enim bonitates ejus non recipiunt æqualiter : quædam enim eorum recipiunt plus quam quædam : alia autem recipiunt minus. Hujus autem causa est magnitudo largitatis ejus, ad quam non omnia æqualem habent capacitatem.

Redeundo ergo dicamus incipientes a primo, quod inter omne agens quod agit per esse suum, et id quod est tantum, et inter factum sive causatum sui non est continuator qui sit in utroque. Continuator enim inter agens et factum suum causatum, non est nisi in his in quibus est additio naturae, qua agit super id quod est, sive super esse ejus quod est secundum quod est : et hoc non est nisi quando agens et factum fiunt per quoddam medium quod est instrumentum, et non facit per ens suum sive id quod est. Tale autem ens omne compositum est : propter quod et ipsum recipiens non recipit ab agente nisi per continuatorem, qui continuat inter ipsum recipiens et factorem suum, et in talibus omnibus agens secundum id quod est, sejunctum est ab eo quod fit quod factum suum vocatur, per esse factor continuatus est facto. Agens vero inter quod et factum suum non est continuator, est penitus agens et potius inter agentia omnia, et est agens unum. Agit enim secundum totum id quod est : quia esse et id quod est, in ipso idem est : et est faciens et regens decorum per finem decoris. Finem autem decoris dico, post quem non est possibile ut sit decus aliquod majus illo. Et regit factum suum sive causatum suum per nobilissimum regimen, quod est ultimum in nobilitate regiminis. Cu-

jus probatio est, quia regit res per modum per quem agit eas. Non agit autem nisi per ens suum, hoc est, per illud quod est. Ergo regimen ejus, et ens ejus, hoc est, id quod est, idem est, propter quod fit regens et agens per ultimum decoris, et regimen ejus est, in quo non est diversitas ex ipso, neque tortuositas, hoc est, turpitudo. Non enim diversificantur operationes ejus et regimen ejus propter causas primas superiores, nisi secundum meritum recipientis inferioris, sicut in ante habitis probatum est.

CAPUT V.

Quod primum est dives per seipsum et ditius omnibus aliis.

Primum etiam est dives per seipsum : eo quod nihil habet ab alio, sed omnia habet per seipsum, ad nihil aliquo modo dependens. Divitiæ autem sunt, ut Dionysius dicit, pulchrorum et bonorum quæ pulchra sunt et bona per seipsa. Bona quidem, quia a cunctis desiderata. Turpe enim est, quod imperfectum. est. Imperfectum autem est, cui deest hoc quòd pertinet ad perfectionem : sicut facies mutilata dicitur esse turpis. Cum ergo primo nihil desit, constat quod primum

<--- Page Split --->

et una, et unitatis ejus causa est indeficiens bonitas ejus : propter quod semper rediviva est, propter quod unitas ejus est bonitas ipsius. Et bonitas cum communitate ipsius res una est. Illa ergo res est dives major omnibus in divitiis : et quod influit, majus omnibus est, et a nullo alio fit influxio super eam per aliquem modorum. Omnes autem aliae res, sive intelligibiles, sive corporeae, sunt non divites per seipsas : imo indigent eo quod est vere unum et simplicissimum, quod super ea omnia influat omnes bonitates et omnes gratias. Gratias autem dico, quia gratis dat omnibus affluenter, et non improperat nullius donis vel obsequiis praeveniri.

De collectione dictorum.

Collective ergo dicendo primum est dives per seipsum, et est dives majus vel ditius omnibus, hoc est, ad omnium sufficientiam et copiam. Et probatio hujus est, quia unitas ejus multa est et vera, ita quod in ipso est idem esse et quod est. Non ita quod unitas ejus sparsa sit, sicut multa quae uniuntur in uno, quae est unitas compositi. Quinimo quia unitas ejus est pura, et est simplex in fine simplicitatis.

Si autem aliquis vult scire, quod causa prima dives est per hoc quod unum simplex est, projiciat sive extendat per subtilem considerationem mentem suam per res compositas, sive sint intelligibiles, sive corporeae, et inquirat de eis inquisitione subtili et perscrutata. Inveniet enim tunc, quod omne compositum diminutum est, et indigens : non enim esset indigens, nisi esset diminutum secundum id quod est. Indiget enim aut alio quodam quo perficiatur, aut ad minus indiget rebus ex quibus componitur. Res autem simplex et quae in fine simplicitatis est, una est, quae est bonitas

CAPUT VII.

Quod causa prima est super omne nomen.

Ex omnibus quae prius inducta sunt, ostenditur quod causa prima super omne nomen est, quo nominatur vel nominari potest. Omne enim nomen quo causa prima nominatur a nobis, non nominat eam nisi secundum quod nobis innotescit : innotescit autem per id quod sub ea est, eo quod ipsa secundum seipsam incommunicabile est : nec innotescit nobis nisi per secundum quod est ab ipso. In se-

<--- Page Split --->

cundo autem non plene manifestatur, eo quod inter secundum et ipsam mediator non est utrumque continuans : ipsa enim in seipsa dives est excellens omnes divitias secundorum. Et dives est per seipsam, et nihil secundorum percipit eam secundum divitias magnitudinis suae.

Cum ergo quidquid percipitur de ea, secundum potestatem secundi percipitur, et non secundum potestatem primi, constat quod omne secundum in quo percipitur causa prima, diminutum est. Nihil ergo secundorum perfecte nominat causam primam, nisi secundum negationem et eminentiam : ut si nominatur substantia, dicatur non esse substantia secundum quod nobis innotescit, sed esse substantia secundum excessum omnis substantiae nobis totae in infinitum : nihil enim diminutum est in substantia prima : et ideo notitia substantiae secundum quod in nobis est, diminuta est et non perfecte suae significationis in nobis facit operationem : propter quod etiam nomine tali nobis perfecte non innotescit. Nomine enim substantiae non innotescit quidem, sed potius pelagus quoddam est infinitum, quod substantia est, cujus fines nullo modo videmus vel circumspicimus. Eminet enim infinitum omnibus quae causata sunt : quamvis enim quaedam nomina completa sint significationis quoad nos, eo quod completam quoad nos suae significationis faciunt operationem : tamen quia prima causa super omne complementum est omnium causatorum, et omne complementum quoad nos deficit ad ipsum, nec significatur per diminutum, nec per completum quoad nos : propter quod dicit David rex Israel : Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam 1.

Sed hic attendendum est, quod res dieta per nomen, per prius convenit pri-

mæ causæ, quamvis nomen conveniat per posterius. Si enim dicatur substantia ipsa per prius substantia est in se subsistens, et omnia subsistere faciens. Et similiter si dicatur vita, et eodem modo est si dicatur intelligentia. Erit enim intelligentia omnis intellectibilis luminis fons per seipsam : et nihil secundorum erit substantia vel vita vel intellectus, nisi per primum, ita quod secundum in ratione substantiæ vel vitæ vel intellectus ad primum nullam habet penitus proportionem : sed quodlibet illorum excedit in infinitum : propter quod super omne nomen est sive sit diminutum, sive completum : diminutum enim diminutam in nostro intellectus suæ significationis facit operationem, sicut est nomen motus,temporis, et materiæ, quæ perfecto nomine nominari non possunt propter ejus quod nominatur ad ipsis imperfectionem: propter quod etiam talia uno nomine nominari non possunt. Motus enim non actum dicit, neque imperfectum,sive potentiam, sed dicit actum existentis in potentia.

Et similiter est de tempore et materia : tempus enim in præterito non est : futurum autem in futuro nondum est. Acceptum autem in nunc esse temporis non habet, sed substantiam imperfectam, quod esse temporis non accipit nisi fluxu de præterito per præsens in futurum. Qui fluxus ab eo quod abiit in non esse, incipit, et terminatur in id quod nondum est : propter quod non habet nisi intellectum privativum et diminutivum, et intellectus significatur per nomen temporis : propter quod intellectus ejus et nomen imperfecta sunt. Completum autum apud nomen est nomen actus completi secundum nos, ut substantia, vita, intelligentia, et lumen, et hujusmodi. Hæc autem nobis non innotescunt secundum perfectionem qua in primo sunt, sed potius secundum modum quo nominant se-

<--- Page Split --->

cunda quae apud nos sunt intellectui nostro proportionata, quae omnia excedit primum quod eminentius est omnibus causatis : propter quod nec diminuto nec perfecto nomine nominatur sufficienter.

Si autem quaeritur, quo nomine per hunc modum possit nominari ? jam quidam sapiens ante nos hoc determinavit, quod omni nomine nominatur, quod omnibus rebus est melius esse quam non esse. Omnibus enim rebus est melius esse substantiam, quam non esse : et melius est esse vitam et intellectum et bonum et virtutem, quam non esse : non omnibus autem rebus melius est esse aurum, quam non esse, ut lapidem pretiosum : cordi enim hominis vel oculo animalis non est melius esse aurum vel lapidem pretiosum quam non esse. Quod enim omnibus bonum est esse, actus purus est et nobile quid, et similiter pretiosum et omnibus appetibile. Quod autem alicui melius est esse et alicui non melius, sicut aurum esse melius esset plumbo quam non esse, non omnibus appetibile est : et ideo nomine divino denominari non potest : divinum est enim quod omnibus est appetibile secundum quod paulo post declarabitur.

CAPUT VIII.

In hoc colliguntur quæ dicta sunt.

Colliguntur autem quæ dicta sunt brevi compendio, ut dicatur, quod causa prima est supra omne nomen quod nominatur vel non nominari potest : et hoc ideo est, quia non competit ei nec nominis diminutio, nec nominis complementum : et hoc convenit sibi soli : diminutum enim nomen non est completum, et non potest efficere suæ cognitionis completam operationem, propter hoc quod diminutum est intermixtam in sua significatione habens privationem. Completum autem nomen apud nos, licet per seipsum sufficiens sit ad significationem actus, non tamen illam eminentiam signat quæ causare possit aliquid aliud sine mediatore et in seipso, vel quæ ipsa a seipsa possit influere aliquid omnino : sed virtutem influendi oportet, quod accipiat ab alio, propter hoc quod compositum est ex esse et quod est.

Si ergo hoc ita est in hominibus qui sunt apud nos, tunc generaliter dicimus quod primum non potest habere nomen diminutum, eo quod nihil privationis recipit in seipso. Completum autem nomen

<--- Page Split --->

non habet, quia ad completionem primi in significando non provenit. Primum enim super omnia completum est. Est enim per seipsum creans et res et per seipsum influens bonitates super res omnes una influxione secundum uniuscujusque proportionem. Et hoc ideo est, quia ipsum est bonitas cui non est finis. Bonitas enim ejus non habet dimensionem : mensurari enim non potest loco, tempore, intellectu, vel alicujus rei causatae capacitate. Bonitas ergo prima omnia secunda implet bonitatibus secundum uniuscujusque capacitatem. Verumtamen omne secundum non recipit de illa bonitate nisi secundum capacitatem sua potentia, et non secundum modum potentia causae prima. Jam ergo verum est, quod causa prima est super omne nomen, quo nominatur vel nominari potest, et superior eo et altior sive eminentior omni nomine.

CAPUT IX.

Quod intelligentia divina non agit res nisi per hoc quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina.

Intelligentia vero ad eminentiam causae primae non pervenit : termini enim intellingentiam diffinientes secundum quod intelligentia est, non sumuntur nisi a formis ad scientiam intelligibilis perficientibus. Intelligentia enim ut intelligentia est, non nisi sciens est : dictum est enim in prehabitis, quod scientia vera intellectiva est, sive activo intelligentiae cognoscat, sive contemplativo. Sciens autem in quantum sciens est, lumine suo super scitum diffunditur : a diffusione autem illa conferre non habet aliquid, nisi activus intellectus accipiatur ut activus est, et non ut intellectivus. Si enim intellectus ut intellectus regimen rebus confert, omnis intellectus confert regimen rebus : quod patet esse falsum in contemplativo intellectu, qui potius rebus regitur quam regat. Intellectus ergo ut intellectus, praeter hoc quod ut intellectus est, activus non est, et rebus conferre non potest : dividitur enim intellectus in activum et con-

<--- Page Split --->

templativum : et agere a communitate generis non habet, sed a differentia dividente et constituente.

Deus autem sublimis secundum seipsum activum principium est. Activum enim in omnibus potissimum et perfectissimum est : propter quod primi activi potissimum est conferre regnum eodem modo quo regere et regi in praehabitis determinatum est. Quia si etiam intelligentia quae causatum primum est, regit ea quae sub ea sunt, non regit ea secundum quod est intelligentia, sed secundum quod est divina, virtutem divinam in agendo participans. Cujus signum est, quia in processione luminis divini a primo in secundum, citius deficit virtus actionis quam virtus intelligentiae. Est enim intellectivum quod intellecta non agit, sed agitur ab ipsis, hoc est, post intellectivum qui sua agit intellecta : perfectius est ergo intellecta agere et constituere quam intellecta scire. Integritas tamen diffinitionis et quidditatis intelligentiae ab eo quod est scire sumitur, et non ab eo quod est agere vel regere quod actum est sive causatum.

Id autem quod eminentius est et perfectius, primo eminenti et excellenti potissimum attribuendum est. Agere igitur et regere primo attribuendum est : secundum enim primi perfectionem non attingit, sed proximum gradum qui sub illo est, accipit, et ab illo nominatur et diffinitur. Cum ergo intellectus primus et activus et intellectus sit secundum seipsum, et secundum modum intelligendi nihil intelligatur nisi quod jam actum est, secundum modum intelligendi prius est activus quam intellectivus. Id ergo quod sub ipso est, ad integritatem quidditatis secundum constituit et non primum. Quidditate ergo suae substantiae intellectivum est : et si activum, erit participatione primi activi. Per se ergo agit et regit Deus sublimis et benedictus. Intelligentia autem perse quidem intelligit. In substantialibus enim suis habet quod intelligit, sed non per se agit et regit, sed par-

ticipatione divini quod ante eam est, propter quod omnia intelligit quæ ante eam sunt, et quæ post ipsam sunt, sed non omnia regit. Non enim regit nisi ea quæ post ipsam sunt. Patet ergo, quod de integritate diffinitionis intelligentiæ et de essentia ipsius secundum quod intellectio est, non est quod regens sit, sed quod intellectus solum. Si ergo regat, non regit per hoc quod est intelligentia, sed per hoc quod est divina. Regens enim primum per hoc regens est, quod creans est formas regiminis : quæ ex hoc quod divinæ sunt, ducunt ad esse perfectum et operationem, et non ex hoc quod intelligentiæ sunt. Nihil enim secundorum creare potest aliquid : cum quodlibet secundorum faciat hoc quod facit, supposito quodam alio. Solum autem primum hoc quod facit, facit ex seipso, sibi nullo supposito : propter quod omne quod regitur, quo regitur, appetit ut divinum, et non ut inintelligentia : quamvis id quod appetitur, sit intelligentiæ lumen. Per hoc enim quod divinum est, terminus est appetitus et finis. Per hoc autem quod lumen intell ientiæ est, notio est notificans id cujus est notio.

<--- Page Split --->

hoc quod sublimiter divinas bonitates participat, habet regere res quæ sub ea sunt. Et sicut Deus benedictus et excelsus influit omnes bonitates super omnes res, intelligentia similiter influit scientiam suam sive lumen intellectuale super res quæ sunt ab ea: verumtamen habet intelligentia regere res quæ sunt sub ea, tamen Deus benedictus et sublimis in causando regimen, præcedit intelligentiam, et regit regimen sublimioris et altioris ordinis quam sit regimen intelligentiae. Ipse enim est, qui dat intelligentiae quod regere possit : quod non habet in quantum intelligentia est. Cujus probatio est, quod res quæ sunt post intelligentiam, recipiunt regimen creatoris intelligentiae, et non intelligentiae secundum quod intelligentia est. Cujus causa est, quia nulla res creata res regit regimine creatoris omnino : quoniam magnificentia creatoris talis est, quod vult ut tales fiant omnes res, quæ recipere possint bonitates suas : propter quod fit, quod non omnes res desiderant intelligentiam sive lumen intelligentiae, sed desiderant recipere bonitatem quæ ex primo est ut divina est et perfectiva. Solus enim Deus perfectus est, et solum bonum divinum ut divinum est, perfectum est: et ideo omnia desiderant illud et quantum possunt se extendunt ad illud. Nec est aliquis sanæ mentis qui de hoc dubitet vel dubitare possit.

CAPUT X.

Hæc autem quæ dicta sunt, colligi possunt, ut dicatur quod omnis intelligentia divina scit res per hoc quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc quod ipsa est divina. Cujus probatio est, quod proprium quod intelligentiae convenit ex differentia constituente, est scientia intellectiva: sciens enim intellective intelligentia est. Complementum enim intelligentiae et integritas diffinitionis ejus non est nisi ut sit sciens. Et ideo sive sciat id quod ante se est, sive sciat seipsam, sive quod post se est, semper intelligentia est: cum tamen nihil horum regat nisi quod post se est. A regimine ergo intelligentia non determinabitur. Id autem quod per se et secundum seipsum regens est et omnia regens, est Deus benedictus et sublimis, qui propter largitatem ab omnibus benedicitur, et propter incommunicabilitatem super omnia exaltatur et sublimatur. Ipse enim omnes res replet bonitatibus suis. Et intelligentia quidem est primum causatum suum, et inter omnia similior Deo sublimi. Et propter

<--- Page Split --->

fuerunt, qui omnia dixerunt Deum esse. Putabant enim quod mediatore operaretur: quod nullo modo esse potest.

Propter quod etiam licet ubique sit, nullo circumscribitur loco : si enim loco circumscriberetur vel diffiniretur, oporteret quod aliquam in loco ad locatum haberet unionem : unionem autem habere non potest causa quae mediatorem non habet : nullo ergo modo circumscribitur, nec diffinitur. Nec sequitur si est hic, quod non sit alibi : nec sequitur si est in isto, quod non sit in alio. Quinimo sequitur si est hic vel in isto, quod per eumdem modum sit alibi vel in alio. Omne enim quod est hic vel in isto, nihil habens unionis ad hoc vel istud, ita est hic vel in isto, quod separatum est ab hoc et isto. Et si separatum est,per eamdem rationem est alibi et in alio : si enim nihil habet unionis ad hoc vel ad istud, non restringitur ab hoc vel ab isto, quin sit alibi et in alio.

Quod causa prima existit in rebus omnibus secundum dispositionem unam.

Causa prima est in rebus omnibus secundum unam dispositionem. Ex quo enim causa prima in fine simplicitatis est unum : ei autem quod in fine simplicitatis est unum, nihil advenire potest per quod varietur ejus dispositio, vel in se, vel in alio : sive ergo sit in se, sive in alio, semper uno modo se habet. Non enim in alio est, sicut aliquid essentiae vel potentiae ipsorum, vel sicut in subjecto : sed est in ipsis sicut extensum per ea, in nullo commixtum eis : quia sicut jam habitum est, continuatorem non habet ad suum causatum, sed per seipsum ubique essentialiter et potentialiter est, cunctis posse et virtutes ministrans : et quodlibet illorum facit sine mediatore et instrumento per seipsum. Non enim eodem mediatore uti posset ad omnia : aliter enim omnia in una forma essent univoca. Mediator enim forma est, sicut superius est probatum : et si unus esset mediator, una esset omnium forma. Relinquitur ergo, quod per seipsum in omnibus quodlibet istorum operetur. Et in hoc decepti

Idem sequitur de hoc quod est nunc esse : non enim per aliud nunc est per quod non fuerit semper : per nunc ergo esse non determinatur ad praesens : per nunc ergo esse non excluditur a semper esse. Et idem est de praeterito et futuro, cum dicitur, fuit et erit : est ergo ubique et semper in omnibus secundum unum modum. Et fuit in praeterito et erit in futuro : praeteritum enim, praesens, et futurum non cadunt in ipsum, quamvis cadunt in id in quo est.

Horum autem omnium causa unitas ejus est pura et simplicissima, quae facit quod ipsum sit omne quod in ipso est. Si enim diversum esset in aliquo, non esset idem esse et quod est in ipso. Quamvis sic sit, tamen multis modis significatur, propter hoc quod in omni bono perfectissimum est, et nihil omnium bonorum deest ei, esse scilicet, vivere, et intelligere, et quaecumque alia ad bonam rationem determinantur. Sed de his jam in primo hujus scientiae libro determinatum est. Primum ergo et in omnibus est secundum unam dispositionem, quae dis-

<--- Page Split --->

positio nihil dicit additum super ipsum, sed est circumlocutio suae unitatis et puritatis : de ipso enim loquimur ut possumus : cum tamen in praehabitis probatum sit, quod deficiunt linguae in narratione ejus : propter quod sublimissime Gregorius theologus dixit, quod « primum intra omnia non inclusum, extra omnia non exclusum, post omnia non praeventum, ante omnia non solitarium, et cum omnibus non per essentiam conjunctum, vel per differentiam loci vel temporis commensuratum. » Sic ergo primum existit in rebus omnibus secundum dispositionem unam.

CAPUT XII.

Quod omnia non sunt in primo secundum dispositionem unam, sed e converso.

Quamvis autem primum in omnibus sit secundum unam dispositionem causans et regens et continens, tamen secunda et sic deinceps usque ad ultima, non sunt in ipso secundum unam dispositionem ut causata et recta et contenta. Causa enim prima non tantum est producens res, sed gradus et ordinem rerum praedeterminat, ut dicit Moyses Ægyptius : nisi enim om-

nium capacitates impleret, non esset dives majus omnibus, nec esset causa universalis : et ideo sub actu producti producit potentiam susceptivam : quae quia sub umbra actus producitur, necesse est quod imperfecta sit : propter quod potentia non in esse alicujus est. Aliter enim potentia et actus essent simul in eodem et secundum idem : quod esse non potest.

Adhuc autem non eadem est umbra secundi et tertii et sic deinceps. Imperfectius enim est, quod sub duobus imperfectis est, quam quod sub uno : et iterum imperfectius usque ad ultimum, quod sub omnibus est. Res autem in prima causa sunt per potentiam recipiendi influxionem bonitatum ejus : potentiae autem iste in omnibus sunt diversae : res ergo secundum modum unum non sunt in causa prima. Et inde contingit, quod secundum analogiam potentiae recipientis quaedam recipiunt eam receptione unica, quae nec per materiam nec per motum distracta est, sicut intelligentia secundum id quod est. Quaedam autem recipiunt receptione multiplicata, sicut ea quae esse recipiunt, vel bonitates quoad omnes partes materiae, et in omnes potentias ejus quae per esse terminantur, esse receptum diversimode multiplicant. Similiter est de his quae multiplicant illud in materiam et speciem. Esse enim receptum unum est secundum seipsum. Quia autem multa uno esse terminantur, et in ipso uniuntur, sicut in homine carnes, ossa et nervi, cerebrum et hepar, et alia hujusmodi, quae omnia esse hominis determinant : quod cum una potentia non recipiunt, necesse est quod illud recipiant receptione multiplicata. Similiter quaedam recipiunt illud receptione aeterna, quaedam aut temporali. Quaecumque enim indivisibile habent id quod est et stans in uno, necesse est quod illud recipiant receptione aeterna, sicut ea quae cum aeternitate sunt et ante tempus, de quibus in ante habitis determinatum. Quaecumque vero post aeternitatem sunt et in tempore, sicut generabilia et corruptibilia, recipiunt illud recep-

<--- Page Split --->

tione temporali. Hæc enim secundum id quod sunt, mutabilia sunt, licet in comparatione ad causam suam invariabilia sint : tamen quia esse eorum fundatur in eo quod variabile et mobile, necesse est quod variabile et mobile fiat. Quia sicut dicit Aristoteles, « moventibus nobis moventur ea quæ in nobis sunt ».

Adhuc autem quædam recipiunt ea spiritualiter, quædam autem corporaliter. Spiritualiter quædam pluribus modis. Est enim pluribus modis secundum esse spirituale aliquid in aliquo. Uno quidem modo : quia in quo est secundum esse spirituale, sine actione est quæ transmutet subjectum, sicut color albus in perspicuo vel in oculo : non enim album facit perspicuum vel oculum. Et similiter est de nigro. Propter quod contraria in hoc simul sunt, et neutrum expellit alterum. Si enim album sit a dextris, et nigrum a sinistris, secundum processum luminis transit album in nigrum, et nigrum in dextrum : necesse est ergo, quod in medio conveniant : et tamen in medio in quo conveniunt, neutrum expellit alterum. Et quod quidam dicunt, quod secundum potentiam sunt in medio, absurdum est valde : non enim secundum potentiam contraria sunt in uno, nisi in motu alterationis. Motus autem luminis non est motus alterationis.

Adhuc autem quod in potentia est hoc modo, non agit secundum actum simplicem : colores autem in medio existentes, secundum actum simplicem et perfectum agunt in visum : non ergo sunt in perspicuo, nisi secundum esse spirituale, in quo non contrariantur ad invicem. Unum enim est quod agit eos in omnibus differentiis ipsorum, quod est perspicuum secundum actum luminis : et hoc modo sensibilia sunt in omnibus organis sensibilium potentiarum, et in ipsis potentiis sensitivis.

Quædam autem recipiunt corporaliter, et hoc dupliciter. Corporaliter enim recipiunt quæcumque recipiunt secundum corporalem divisionem, ita quod exten-

ditur in ipsis secundum tres diametros in angulo recto ubique contingentes, longitudinis scilicet, et altitudinis, et profunditatis. Quædam autem sic corporaliter recipiunt, quod affixa sunt harmonice corporis, quamvis essentialiter et non secundum dimensionem sint in ipso corpore. Sicut virtus vivificativa est in corde, digestiva in hepate, visiva in oculo, et sic de aliis.

Patet ergo, quod quamvis primum uno modo simplici comparetur ad omnia quæ sunt, non tamen uno modo omnia comparantur ad ipsum. Et hujus quidem diversitatis causa est diversitas recipientium, in quorum quolibet secundum modum recipientis est et non recepti : diversitas autem recipientium, sicut prius diximus, determinatur a sapientia primi, quod superdives non esset, si uno modo tantum communicaretur : sed superdives est quando secundum omnem possibilitatem recipientium communicatur.

Patet ergo, quod primum in omnibus est secundum unum modum, et tamen nihil secundorum cum alio secundum unum et eumdem modum est in ipso. Si enim aliud cum alio secundum unum et eumdem modum esset in ipso, non esse inter ea relatio alietatis, sed potius esset relatio identitatis.

<--- Page Split --->

sius 1 dicit, quod « tempus est, quod in generatione et corruptione et motu. »

Adhuc autem quaedam recipiunt receptione spirituali : quaedam autem corporali, ut in ante habitis expositum est. Et diversitas quidem haec non causatur ex causa prima, sed causatur ex diversitate recipientis : et hoc est quia recipiens diversificatur, eo quod receptum est in recipiente secundum facultatem recipientis, et non secundum facultatem recepti.

De capitulari collectione eorum quæ dieta sunt.

CAPUT XIV.

Causa ergo prima in omnibus rebus existit secundum dispositionem unam, sed res omnes non existunt in prima causa secundum unam dispositionem. Cujus probatio est, quia licet prima causa existat in rebus omnibus secundum unam dispositionem, tamen unaqueque recipit eam secundum modum sua potentia. Cujus signum est, quia quaedam ex rebus causatis sunt, quae processum causae potentiae recipiunt receptione unica et simplici, sicut indivisibilia per naturam et dimensionem magnitudinis et motum. Et quaedam recipiunt eam receptione multiplicata in dimensiones et numerum et motum. Quaedam autem recipiunt receptione aeterna, sicut ea quae penitus immobilia sunt. Quaedam autem receptione temporali, sicut mobilia et temporalia. Dicit enim Priscianus, quod « tempus est mensura rerum mutabilium. » Et Diony-

Quod influxio ex causa prima per unum modum est in omnes res.

Ex praemissis accipitur, quod sicut causa prima est per modum unum in omnibus rebus, ita et infinitio ejus comparata ad ipsam, oportet quod sit per modum unum et aequaliter. Jam enim in primo hujus scientiae libro ostensum est, quod ab uno non est nisi unum, nec potest intelligi quod ab omnimode uno per se diversa sint aequali processione. Si enim dicatur, quod hoc est verum in agentibus

<--- Page Split --->

per essentiam, et non in his quæ agunt per voluntatem, hoc absurdum est. In primo enim idem est voluntas quod essentia : et sicut primum invariabile est secundum essentiam, ita invariabile est secundum voluntatem. Sicut ergo ad hoc sequitur, quod ab uno non fit nisi unum, sic a voluntate quæ nullo modo diversificatur secundum volita, non est nisi unum. Voluntas enim volens hoc et hoc secundum volita variata est. Similiter voluntas volens hoc et hunc, et volens hoc non nunc, sed tunc, secundum dispositionem volitorum variata est. In eo autem in quo nulla vicissitudo est, talis variatio esse non potest. Quinimo, sicut sciens se sicut omnis rei principium, vult omne quod est : fluxus ergo ille necesse, nec ex parte causæ a qua fluit, potest aliquam habere diversitatem.

Adhuc autem sicut sciendo se, perlustrat omne quod est lumine suo, et facit in eis sui luminis inchoationem, quæ inchoatio est in eis inchoatio esse divini et notionis per intellectum : ita volendo se ut universorum principium, omnibus influit appetitum esse divini, et potentia sui, qua se potest exercere in omnia, omnibus influit posse moveri ad esse divinum : per quæ tria unumquodque efficitur potens ad divini boni perceptionem, ut scilicet sit potens appetens et aliquo modo apprehendens esse divinum. Et horum diversitas secundum differentiam diversitatis quam videmus in rebus, non causatur ex fluxu vel ex causa de qua fluit, sed potius ex diversitate inchoationis in rebus recipientibus, et ex diversitate inchoationis appetitus earum, et ex diversitate comprehensionis : hæc enim tria in quibusdam non nisi naturaliter sunt, in quibusdam autem vegetabiliter, in aliis vero sensibiliter, in quibusdam rationaliter, in quibusdam animaliter secundum animæ nobilis animietatem, in quibusdam autem intellectibiliter.

uniuscujusque propriam analogiam. » Delectatio autem est ex convenientia convenientis cum convenienti. Ex convenienti enim secundum naturam perlicitur ad esse et propriam connaturalem operationem : hanc autem habere non impeditam et nulli contrario permixtam, ut dicit Aristoteles, summam facit delectionem, quæ delectatio in delectatis differt secundum differentiam comprehensionis ipsius : et ideo quæ comprehendunt corporaliter et materialiter, et non simpliciter, tum ex natura gravante, cum ex contrario permixto, et ex composito, non simul et eodem secundum se tota delectantur, nec simplici gaudent delectatione : sed est eorum delectatio composita ex pluribus non unam rationem delectandi habentibus, et ideo in quolibet remissa. Et est earum delectatio contristantibus permixta, et ideo non pura est. Et est earum delectatio ad infima materialia depressa, etideo nec nobilis, nec alta. Nihilominustamen secundum modum comprehensionis eorum, sicut in bono divino, est eorum delectatio. Non enim potest esse delectatio nisi in delectabili vel simpliciter vel secundum quid. Et si simpliciter quidem est delectabile, est in eo sincera delectatio. Simpliciter autem dico secundum esse quod habet in eo qui delectatur. Si autem est in delectabili secundum quid, non potest esse in eo nisi secundum refulgentiam ejus quod simpliciter est delecatabile.

Propter quod patet, quod in omnibus primum bonum est causa delectationis : quamvis quædam impuram et depressam et compositam habeant delectationem : quædam autem sinceram, nobilem, et simplicem. De his autem in Ethicis satis determinatum est.

<--- Page Split --->

nunc et ante, quod res omnes non per modum unum inveniuntur in causa prima. Ergo secundum modum propinquitatis et rerum ad causam primam, et secundum modum quo res causam primam participant, et ad causam primam se habent propinquius vel remotius, secundum quantitatem illius proportionis possunt recipere ex ea bonitatem vel delectari in ea. Cujus probatio est, quia res non recipit ex causa prima neque delectatur in ea nisi per modum sui esse : sui autem esse dico et intelligo proportionem comprehensionis vel conceptionis et cogitationis in his quae habent cogitativam potentiam. Secundum modum enim et analogiam quo res quælibet comprehendit et cognoscit primam causam causantem, secundum modum et quantitatem illam recipit ex eo bonitatem et delectatur in ea.

Congregando ergo quæ dicta sunt, dicimus quod influens in omni modo existens unum in diversum super omnes res influit æqualiter. Bonitas enim quæ diffusa est, esse ex uno et eodem quod est causa prima influens, æqualiter influit de necessitate. Si ergo diversitas est in fluxu rerum, diversitas in fluxum participando causa erit diversitatis influxionis bonitatis in fluxu super res diversas. Non ergo omnes res in prima causa inveniuntur per modum unum. Ostensum est etiam

Sicut jam ante ostensum est, quod causa prima regit omnes res, et superdives est : et quod causa prima propter excellentiam suam nominari non potest : et si aliud secundorum regit, hoc facit in quantum divinum est, et non secundum scipsum : et quod causa prima existit in omnibus rebus secundum unum modum : et quod influxus ejus est unus in omnia, et non diversus, licet diverso modo participetur ab omnibus. De incorruptibilitate autem primorum principiorum sub alterius tractatus principio determinandum est.

<--- Page Split --->