TRACTATUS III

QUALITER INTELLIGENTIE SUNT CAUSA MOTUS INFINITI ?

CAPUT I

Quis sit motus infinitus ?

In hoc tractatu primo oportet dicere, quis sit motus infinitus, et sic consequenter determinare qualiter intelligentia vel anima sit causa motus infiniti. Sciendum ergo, quod non nisi de motu locali loquimur, eo quod etiamsi generatio est inquieta et infinita, hoc, sicut

probatum est in secundo de Generatione et Corruptione 1, non est nisi per allationem generantis inquietam infinitam. Cum autem secundum philosophiam tempus sit numerus motus secundum prius et posterius, motus erit causa temporis, et non e converso. Cum enim tempus sit numerus, et numerum non cognoscamus nisi divisione continui, ut dicit Aristoteles. Primum autem continuum quod dividitur, dividi non potest nisi motu, eo quod substantia indivisibilis est. Prima ergo divisio motus erit secundum post et ante. Haec ergo divisio est causa primi temporis. Non ergo motus a tempore habet infinitatem, sed e converso, sicut tempus infinitum infinitatem habebit ab infinitate motus. Restat ergo quaerere, qualiter et quis sit motus infinitus.

Dicit autem Aristoleles, quod infinitum est, cujus partes accipienti semper est aliquid accipere. Hoc autem in motu recto esse non potest. Accipiendo enim ultimam partem recti motus, accipiam

<--- Page Split --->

aliquid motus quod ad motum esse determinatum est : sed extra motum esse nihil est accipere de motu recto : rectus ergo motus infinitus esse non potest. In circulatione autem nihil est accipere quod non sit in potentia ad ubi consequens : nec aliquid est accipere quod sit sic a quo sit motus, quod nihil de motu fuerit ante ipsum : sed quidquid in eo accipitur, motum est et movebitur. Quodlibet enim secundum motum circulationis a quo et in quod est, est motus. Circulatio ergo secundum quod circulatio motus est infinitus.

Si forte dicat aliquis, quod circulatio est ab impellente circulum, sicut Antiqui dixerunt de circulo quem yon nominaverunt : hoc impossibile est. Talis enim motus nec primus esset, nec uniformis. Uniformis quidem non esset : quia juxta impellens esset vehementior, et remotior a vi impellentis esset remissior. Primus vero esse non posset : eo quod per accidens esset et violentus. Probatum autem est in Cælo et Mundo 1, quod talis motus non potest esse perpetuus et infinitus.

Et si aliquis dicat, quod talis motus est ad obedientiam voluntatis alicujus volentis, quod sic moveatur : per hoc non solvitur inconveniens. Non enim dicitur per accidens motus vel violentus propter aliquid quod sit in motore, sed propter aliquid quod sit in eo quod movetur. Si enim homo sursum jaciat lapidem, quamvis projectio in projiciente sit voluntaria, et voluntas sit movens animale et naturale, nihilominus projectio in lapide est motus per accidens et violentus. Si forte quis dicat, quod non est simile : voluntas enim in homine non potest in projectum : et ideo totum projectum non obedit ibi voluntari projicientis. Secus autem est in primo cujus voluntas potest in totum id quod move-

tur : et ideo obedit secundum totum motum et perfectum voluntati moventis, hoc non solvit inconveniens. Aut enim voluntas illa ponit aliquid in eo quod movetur per motum generationis et informationis, quo accepto id quod movetur, accipit id quod conveniens est ad motum, scilicet ad motum, et locum. Et sic primus motus qui est circulatio primi mobilis, aut erit a generante, aut ab impediens removente, quod in principio octavi Physicorum improbatum est. Si autem nihil ponit, sequitur inconveniens, quod quantum ad naturam mobilis motus est per accidens et violentus. Ostensum autem est in secundo de Cælo et Mundo 2, quod motus per accidens et violentus non potest esse continuus, nec perpetuus, nec infinitus. Relinquitur ergo, quod circulatio primi mobilis de se, hoc est, de natura et substantia sua, per hoc infinitus motus sit et perpetuus, quod nihil est accipere in ipso quod secundum sui substantialem rationem et naturam non sit a quo et in quod est motus. Non enim quiescit motus nisi in eo ad quod sic est motus, quod non est ab ipso : nec incipit motus nisi ab eo a quo sic est motus, quod non est ad ipsum. Si ergo quodlibet acceptum simul sit a quo et in quod secundum rationem et naturam ejus quod movetur, sequitur motum nec incipere, nec finiri, sed esse continuum et quietum : talis autem ratio et natura circulationis est in eo quod circulatio : quodlibet enim acceptum est in ratione ascendentis et descendentis continue, et prementis et pressi, sive ejus a quo est motus, et in quid : nihil ergo est accipere in ipso in quo sit motus in motum esse, sed in quolibet accepto erit in materiam secundum unum et eumdem modum. Circulatione autem motus est infinitus.

<--- Page Split --->

conjunctionis. Probatum autem est, quod omni ei quod per se movetur, motor naturali conjunctione conjunctus est : aliter enim per se non moveretur : per se enim et secundum ipsum idem est, ut dicit Aristoteles in V Metaphysicorum 1, secundum se autem non movetur, quod movetur per aliquid non conjunctum sibi secundum seipsum, ut conjungitur anima animato corpori. Si ergo primum mobile secundum seipsum movetur, sive per se, relinquitur quod motus ejus immediata causa sit anima. Cum autem jam in ante habitis dictum sit in probatum, quod anima est expansa potentius in corpus, relinquitur quod anima secundum seipsam non sit uniformis. Quod autem secundum seipsum uniforme non est, secundum seipsum uniformis motus principium esse non potest. Motus autem primus per hoc infinitus est, quod uniformis est. Infinitas ergo motus primi non potest esse ab anima ut anima est. Probatum etiam est jam ante, quod idem est causa motus primi et infinitatis ejus. Cum ergo anima causa motus sit, oportet quod in anima sit causa infinitatis.

In primo autem de Cælo et Mundo, Aristoteles inducit demonstrationem ad impossibile, quod si motus infiniti causa sit motor potens non esse motor, sequitur quod idem erit et non erit, et in motore et in moto. Si enim motus infinitus sit et habeat semper motorem conjunctum sibi, sequitur quod motor semper motor sit. Si autem potens sit non esse motor, possibili in esse posito, nihil debet sequi inconveniens. Ponatur ergo non esse motor, sequitur quod hæc duo simul natura sunt, scilicet quod motor semper sit, et aliquando non sit. Aliquando ergo erit et non erit simul, quod est inconveniens. Et hoc idem sequitur in motu. Si enim motus infinitus sit, semper erit motus. Si autem detur quod possibile est aliquan-

LIB. II DE CAUSIS ET PROC. UNIVER., TRACT. III

Jam dudum ostensum est, quod omne quod movetur localiter, habet motorem conjunctum sibi. Movetur autem aut a natura, aut ab anima, nisi per accidens et volenter moveatur. Et si a natura moveatur, probatum est quod movetur a generante, vel ab eo qui removet prohibens. Ostensum est etiam, quod talis motus non potest esse rectus : stat enim ad formam et locum generati. Motus autem circulationis secundum rationem et naturam circuli nec stat ad formam, nec ad ubi. Motus ergo circulationis secundum rationem et naturam circulationis, infinitatis suæ causam non potest habere naturam. Necessarium enim est quod ab eodem habeat, et quod motus est, et quod infinitus est. Erit ergo aut ab anima, aut ab intelligentia. Sed ab intelligentia esse non potest : eo quod intelligentia est substantia separata, quæ nulli corpori est conjuncta secundum modum naturalis

<--- Page Split --->

do motorem esse non motorem, cum omne quod movetur, habeat motorem conjunctum sibi : et si motor non sit conjunctus, deficiet motus necessario : sequitur ergo quod motus erit semper, et aliquando non erit : et sic aliquod tempus erit, in quo erit et non erit simul : quod est inconveniens : contradictoria enim numquam simul verificantur de eodem et secundum idem.

Relinquitur ergo, quod motus infinitus ab aliquo sit, quod uno et eodem modo semper se habet in movendo, sicut uno et eodem modo se habet circulus in moveri, et sicut uno et eodem modo se habet circulatio in motu. In ante habito autem tractatu jam probatum est, quod intelligentia est substantia indivisibilis secundum omnen modum divisionis, quod intelligitur de intelligentia agente universaliter. Habitum est etiam, quod anima et maxime anima nobilis stramentum est intelligentiæ per naturam suam intelligibilem, quæ per modum intelligibilem animalem est in ipsa. Anima ergo contenta ab intelligentia agente et pendens ex ipsa, ita quod nihil animæ evadere possit continentiam intelligentiæ, est tota anima redacta ad unum modum et uniformem influendi motum in corpus mobile. Talis enim animæ intelligentia agens semper desideratum est, et ipsa comprehensa est a forma desiderati. Et sicut desiderium non agit nec movet nisi secundum formam desiderati, ita talis anima nec movet, nec agit, nisi secundum formam intelligentiæ : uno ergo et eodem modo se habebit in movendo. Quod autem uno et eodem modo se habebit in movendo, causæ est motus perpetui et infiniti, sicut jam probatum est. Anima ergo in forma intelligentiæ est causa talis motus, præcipue cum ipsum mobile quod est circulus, talis motus et non alterius sit receptibile.

Relinquitur ergo, quod proxima causa infinitatis in motu, anima sit dicto modo pendens ex intelligentia. Prima autem causa intelligentia agens est desiderata ab

anima : propter quod intelligentia sicut desideratum movet, anima vero sicut motor conjunctus.

Relinquitur etiam ex hoc, quod causa infinitatis non est alia nisi motorem eodem modo se habere ipsi mobili in movendo, et mobile semper eodem modo se habere in moveri.

CAPUT III.

Quod virtus animæ cui non est finis, pendet per infinitum primum.

Dicitur autem infinitum multis modis : dicitur enim infinitum quantitate, infinitum natura, et infinitum virtute, et infinitum in agere.

Infinitum in quantitate duplex est, scilicet divisione et aggregatione. In continuis quidem divisione, cujus partes accipienti, semper est extra accipere per divisionem. In discretis autem per aggregationem, cujus partes accipienti, semper extra aliquid relinquitur, quo accepto per aggregationem est addibile : propter quod infinitum in discretis causatur ab infinito in continuis.

Infinitum autem in natura est, quod proprium in natura terminum non attingit, sicut materia infinita est, et materia-

<--- Page Split --->

lia ad actum non determinata, quo modo infinitatis semina et embrya concepta infinita esse dicuntur : et hoc modo dicta infinita imperfecta sunt et nullius rei causa vel principium esse possunt secundum quod infinita sunt. Propter quod Aristoteles dicit peccasse eos qui infinitam esse causam dixerunt. Quamvis enim semina et embrya finiens habeant in seipsis, virtutem scilicet formativam : tamen secundum quod semina et embrya sunt, infinita sunt, et habent quaedam alia principia ad finem se moventia, principium autem esse non possunt.

Infinitum autem virtute est id, cujus virtus influendo et agendo numquam finitur : et hoc est quod de sui natura semper se habet eodem modo, et indeficiens est in emittendo processiones et bonitates : et hoc non potest esse nisi id quod per sui naturam est intellectus agens.

Et hoc est idem infinitum in agere : in tali enim habitus ab actione non distinguuntur, eo quod illud per seipsum agens est. Propter quod Aristoteles in XII primae philosophiae 1 dicit, quod non contingit ei sicut dormienti. Habitus enim sicut somnus est, actio autem sicut vigilia. Taliter autem dictum infinitum omni perfectione perfectissimum est et primum omnis rei principium.

Cum autem intellectus agens multiplex sit secundum omnes ordines intelligentiae quos ante determinavimus, oportet quod unum primum sit, quod omnium aliorum sit causa. Et hoc est quod est unum punctum in fine simplicitatis existens. Cum enim uno et eodem modo se habere causa sit infinitatis actionis et virtutis, unum enim et eodem modo se habens, semper facit idem, ut dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione 2, oportet quod hoc primo sit in eo quod primum est unum purum omnino et om-

nimodo eodem modo se habens, et omnia alia non uno et eodem modo se habeant, nisi secundum analogiam uniuscujusque secundum quod unumquodque refertur ad unitatem et puritatem illius, et sic unitas ejus et puritas est unitas unitatum et puritas puritatum. Secundum autem modum secundum quem dependent in unitate et puritate a primo, secundum eumdem modum dependent in virtute et actione infinitatis. Omnis ergo virtus infinita secundum analogiam virtutis infinitae pendet per id quod est infinitum primum, quod est virtus omnium virtutum infinitarum et causa et principium. Cum enim dicitur omnis virtus, in communitate non distribuitur virtus primi : eo quod sicut in primo hujus scientiae libro probatum est, primum nec virtus primi in aliquo genere continetur cum aliquo : principium enim primum super omne quod est, nominatur, vel intelligitur, nec in genere, nec in specie, nec in individuo conveniens est.

Et si dicatur, quod per analogiam communitatem habet cum alio, haec analogia in sequentibus fundatur, non in ipso. Sequentia enim primo proportionantur secundum modum quo participant ipsum et imitantur. Primum autem non proportionatur alicui, nec imitatur aliud. Quod enim sequentia participant, non est primum, nec aliquid primi, sed aliquid ejus vel eorum quae sunt ab ipso, ut magnus ait Areopagita Dionysius. Jam enim ante habitum est, quod processiones quae sunt a primo, ipsa processione et distantia diversitatem recipiunt a primo, et obumbrationem a luce illius, eo quod causa in causato est per modum causati et non per modum causae.

Relinquitur ergo, quod omnis virtus infinita in agendo et movendo pendens est per infinitum primum, quod supra

<--- Page Split --->

genus est, et quod ipsum est virtus omnium virtutum infinitarum.

tia autem stat per seipsam, non pendens ab aliquo sequentium : ut enim dicit Anaxagoras, « id quod per substantiam suam intellectus est, separatum et immixtum est, nulli nihil habens commune. » Virtutes ergo intelligentiarum quibus non est finis in virtute et actione, quamvis pendeant per infinitum primum a quo procedentes secundum analogiam distant, tamen non tantum distant, quod motui vel continuo immixtæ sint, vel materiae infixæ, situm vel statum et permanentiam habeant ab aliquo subjectorum : quinimo ipsæ sunt virtus prima rebus entibus determinatæ, quæ sunt hic et nunc, sicut animæ nobiles et corpora cœlestia et inferiora sensibilia : sunt autem virtus illarum rerum per hoc quod virtutes earum quæ hic et nunt sunt, fluunt a virtutibus intelligentiarum, a quibus virtutibus res hic et nunc existentes accipiunt in natura sua fixionem et in esse permanentiam.

Quod virtutes infinitæ non sunt acquisitæ in rebus entibus, vel infixæ eis.

Quamvis dicamus, quod intelligentia virtutis est infinitæ in movendo et causando, non tamen dicimus quod acquisitæ sint vel fixæ vel stantes sive quiescentes in rebus in quibus causant motum infinitum : virtus enim acquisita per motum acquisita est : motus autem sine materia et continuo non est : intelligentia autem motui et materie non subjacet : intelligentia ergo virtus acquisita non est: fixa enim virtus non agit nisi in id in quo fixa est, sicut virtus manus fixa in membro brachii cui continuatur manus, non agit nisi in manum : ab illa enim motus manus est : virtus autem intelligentiæ quæ infinita est, agit in omne quod sub ipsa est : nulli ergo est affixa. Virtutes vero stantes per id in quo sunt, non stant sine illis in quibus sunt. Intelligen-

Propter quod dicit Aristoteles 1, quod materia appetit formam sicut turpe bonum et fœmina virum. Forma autem divinum bonum non est, nisi esset lumen ejus quod per se bonum est : per se autem bonum non est, nisi quod separatum et purum est, ut dicit Plato : virtutes ergo quæ sunt causa boni quod acquisitum est in entibus, a quo habent fixionem et statum, in ipsis entibus non sunt, sed extra ipsa influentes lumine suo bonitates in entia a quibus ipsæ res fixionem accipiunt, et statum in esse et natura.

Si autem aliquis dicat, quod secundum dicta intelligentia agens est virtus infinita : unum autem infinitum non est infinitius alio, sicut unum cæcum non est cæcius alio, eo quod privationes comparationem non recipiunt secundum intentionem et remissionem : et sic cum intelligentiam dicat virtutem esse infinitam et infinitam æque sicut primum. Dicimus

<--- Page Split --->

ad hoc quod intelligentia quae est causatum primum, et non causa prima, non simpliciter est virtus infinita : est enim infinita inferius, sicut ante dictum est : et hoc est esse infinitum per potestatem influendi et agendi. Non est autem infinita virtus superius, ita scilicet quod in comparatione ad superius non sit sibi finis : quia per id quod accipit a superiori, finitur et determinatur ad esse et virtutem intelligentiae : et quia esse secundum impuritatem et umbram accipit et possibilitatem, et per hoc quod secundum est et distans a primo, sequitur quod ipsum non est virtus pura. Et talis virtus non est virtus simpliciter, sed virtus quaedam, nec rationem virtutis habet secundum id quod est, sed habet rationem virtutis secundum quod a quodam est, quod est virtus simplex : nisi enim esset virtus simplex, non esset virtus quaedam.

quae incorporalia sunt in esse, etiam virtute infinitatem virtutis habent per acquisitionem ab alio, quod est ante, propter quam acquisitionem facta sunt infinita secundum virtutem, oportet quod aliquod sit primum ens, quod ponit et fundat res fortes in tali virtute. Hoc ergo oportet, quod simpliciter sit infinitum : vel si proprie loqui vellemus, est supra finitum et supra infinitum omnia excellens. Ens autem creatum primum, quod est intelligentia, non simpliciter est infinitum. Et si dicitur esse infinitum, non est infinitum secundum seipsum proprie loquendo, nec simpliciter finitum, sed quodam modo finitum, et quodam modo infinitum.

Et quod dicitur, quod infinitum per intensionem et remissionem non accipit comparationem, dictum est de infinito quod privative et per imperfectionem infinitum est : hoc autem infinitum dicitur negative, ut infinitum dicatur quod finitum non est : et hoc modo dictum infinitum comparationem recipit per analogiam. Est enim non finitum simpliciter, quod nec superius nec inferius finitum est. Et est non finitum participative, quod scilicet superius ad esse finitum est, et inferius ad sequentia virtute est infinitum : et sic primum quod est virtus pura in omnibus bonitatibus procedentibus ab ipso, quarum prima sunt esse, vivere, et intelligere, simpliciter est infinitum : et propter hoc est causa omnis esse et omnis vita et omnis intelligentiae, in quibus omnibus nec finitur superius, nec inferius. Si enim superius finiretur, haberet aliquid ante se finiens ipsum : quod est valde inconveniens. Si autem finiretur inferius, cessaret opus ejus, et omnia sequentia deficerent in esse, vivere, et intelligere. Oportet igitur quod nec finiatur inferius nec superius. Si enim causata

CAPUT V.

Qualiter primum infinitum mensura est omnium quae sunt, sive finita, sive infinita sint ?

Hoc autem modo dictum infinitum procul dubio omnis entis viventis et intelligentis primum principium est et mensura. Principium quidem : quia omnium esse, vita, et intelligere est ab ipso. Mensura vero : quia quo magis participant ipsum, vel bonitates ipsius, eo purius et

<--- Page Split --->

nobilius esse participant et vitam et intelligentiam : et quo minus participant, eo minus et impurius sunt, vivunt, et intelligunt. Sic ergo est et mensura et causa omnium, per hoc quod ab ipso vel ad ipsum referuntur in esse, vivere, et intelligere : haec enim tria complectuntur omnia quae sunt : vivere enim per incrementum et nutrimentum vegetabilibus est esse, vivere autem per sensum sentientibus est esse, et vivere per intellectum intelligibilibus est esse.

sura omnium secundum uniuscujusque analogiam qua refertur ad ipsum.

CAPUT VI.

In omnibus tamen his est differentia et gradus. Est enim esse purum potentiae non permixtum, et hoc est necessarium omnimode. Et est esse potentiae permixtum ad causam efficientem tantum, et hoc est esse diversum ab eo quod est, et secundum seipsum nihil est, et tamen incorruptibile est : et hoc est esse intelligere. Et est esse permixtum potentiae ad distensionem ipsius esse, et hoc est esse animae. Et adhuc est esse permixtum potentiae distensionis ad quantitatem, et hoc est esse corporis. Et est esse non habitum, sed acquisitum per motum et generationem, et hoc corruptioni permixtum est : et est illud quod participant generata et corrupta secundum omnes gradus generabilium et corruptibilium, quae suum esse non participant immediate ab indivisibili et uno modo se habente principio, sed a principiis corporalibus prout sunt instrumenta primorum principiorum, sicut dolabrum movet in forma artis, et sicut omne desiderium movet in forma sui desiderati, et sicut calor naturalis et nutritivus movet in forma animae cujus est instrumentum, et sicut lumen solis vel alterius stella, a quo procedat ipsum lumen.

Patet ergo ex his, quod omnes nobilitates ad esse et vitam pertinentes, sicut a primo ente fluunt ab ente creato, primo et nobilissimo fluxu in intelligentias, et per lumina intelligentiarum sensibilibus mundi inferioris influuntur secundum omnes gradus et differentias ipsorum. Et hoc modo primum est causa et men-

In hoc summatim continentur quae dicta sunt.

Capitulariter igitur dicendo, omnes virtutes quibus non est finis, pendentes sunt in virtute suae infinitatis per infinitum primum, quod est virtus omnium virtutum et causa continens in vigore virtutis universae. Non tamen propter hoc dicimus, quod tales virtutes acquisite sunt rebus per motum, vel fixe in ipsis, sicut potentiae pertinentes ad organum, vel stantes in rebus entibus, sicut virtutes determinantes sibi subjectum : sed potius, quod sint virtutes rebus entibus quae sunt causae virtutum, quae sunt in rebus, et rebus dant esse et virtutem et fixionem in esse, et permanentiam in operatione.

Si autem aliquis dicat, quod ens quod est creatum primum, scilicet intelligentia, est et virtus cui non est finis : et ideo non indiget dependentia ad infinitum. Dicemus, quod hoc non est verum : causatum enim primum non est simpliciter virtus, sed si est virtus, est virtus quae-

<--- Page Split --->

dam : est enim virtus, sed non infinita nisi ad inferius. Talis enim virtus non est virtus pura, quae virtus non est simpliciter, nisi quia est alia virtus quae simpliciter virtus est. Cujus exemplum est, quod infinitum primum est causa omnis vitae infinita causalitate : et similiter est de reliquis bonitatibus quae fluunt ab ipsa : hoc autem infinitum est res quae non finitur superius, nec inferius : ens ergo primum quod est creans et infinitum, est primum et purum infinitum. Si enim superioribus entibus non est finis virtutis inferius propter bonitatem quam acquirunt ab infinito primo puro, propter quam acquisitionem sunt quaedam entia infinita inferius.

Adhuc autem si ens primum est ipsum secundum seipsum infinitum, quod ponit et fundat res quibus non est finis inferius, sequitur procul dubio, quod tale ens simpliciter infinitum est superius et excellens supra finitum et infinitum. Ens autem quod est primum causarum, scilicet intelligentia, non simpliciter est infinitum, sed dicitur infinitum quodammodo, eo quod quoddam aliud est infinitum simpliciter : nec dicitur proprie quod sit simpliciter finitum, sed quod in essentia finitum est, in virtute autem infinitum.

Redeamus ergo et dicamus capitulariter, quod ens primum quod est creans omnia, est excellens super omne infinitum. Sed ens secundo gradu existens est ens creatum, virtute infinitum. Et medium quod est inter ens primum creans simpliciter, et secundum creatum, non simpliciter infinitum : et ideo secundum aliquid finitum, et secundum aliquid infinitum : et reliquae bonitates simplices fluentes a causa prima, sicut esse, et vita, et lumen intelligentiae, quae sunt eis similia, hoc est, ad esse substantiale rerum pertinentes nobiles et immateriales, esse exemplare habentes in causa prima. Descendunt autem primo super creatum primum quod est intelligentia. Deinde per lumen intelligentiae descendant super

reliqua causata tam intellectualia quam corporea : sed descendunt in ea mediante intelligentia.

CAPUT VII.

Quod omnis virtus unita, quo plus unitur, plus infinitatur.

Ex omnibus inductis patet, quod virtus unita, quo plus unitur, plus infinitatur : unitur enim plus et plus, quo plus accedit ad unum primum in quo nullus est numerus : id autem secundum se activum est : quo ergo plus accedit ad illud, plus activum efficitur, et plus uno modo se habens. Jam autem habitum est, quod uno modo se habere in agendo, causa est infinitae virtutis et actionis : quo ergo plus se habet ad unum primum, eo plus efficitur in virtute et actione infinitum. Distantia enim dissimilitudinis et ordinis idem facit in immaterialibus, quod facit distantia loci in corporibus : unde sicut in corporibus distantia loci a primis compositionem, materialitatem, privationem, et motum inducit : ita in immaterialibus dissimilitudo et gradus differentiam sive ordinis inducunt compositionem : quia in quantum ex pluribus est, ex pluribus habet compositionem : eo

<--- Page Split --->

quod omnia praecedentia aliquid sui relinquant in ipso. Necesse est ergo, quod esse illius ad proportionem plurium distractum sit. Esse enim uniuscujusque per connaturalitatem proportionatur omnibus his ex quibus compositum est : et in quantum ad plura talia distrahitur vel distenditur, in tantum necesse est, quod distet a prima simplicitate. In quantum autem a prima simplicitate distat, in tantum distat ab uno modo se habere : uno autem modo se habere fuit causa infinitatis virtutis : in quantum ergo distat ab unione, in tantum distat ab infinitate.

Sed ad hoc objicitur, quod non est dubium quod motor decimi ordinis plus distat a primo uno puro, quam motor secundi mobilis vel ordinis : et tamen uterque movet motu infinito : videtur ergo quod motor plus distans a primo, ita est infinitae virtutis sicut motor minus distans. Virtus ergo unita non plus est infinita, quam virtus multiplicata.

Adhuc autem propter illam rationem dicit Averroes 1, quod motores orbium non proportionantur in virtute movendi motum infinitum secundum magis et minus, sed in vigore movendi : motor enim superioris mobilis vigorosior est in movendo mobile majus, quam motor inferioris mobilis, qui mobile majus non moveret. Quamvis haec ratio Averrois non subtiliter sit inventa : quia sicut motor inferioris mobilis non potest movere mobile superius, ita nec motor superioris mobilis movere potest mobile inferius. Haec enim esset tectonica tibicines indui : propter quod non est causa per quam ille ponit : sed quia uniuscujusque motor cum sit activum principium determinatum, habet per quod exsequitur suam actionem : sicut textor liciatorum et naviculam sui regiminis illatricem, et tibicines tibias sive fistulas, et architectus dolabrum : et sic est in om-

nibus activis et principiis, tam in naturis quam in arte.

Ad objectionem igitur quae facta est, aliter respondendum est, dicendo quod in infinitate virtutis ad motum gradus sunt, sicut in arte et in natura. In artibus enim usualis quidem praeceptoria est : quae autem fabricat ea quae ad usum pertinent, fabricat ad praeceptum illius propter quod usualis considerat : ea autem quibus ad finem pervenitur, considerat ea quae tectonica vocatur. Propter quod usualis similis est virtuti prudentiae : tectonica autem theoriae plus quidem habet, virtutis autem plus usualis. Propter quod Aristoteles dicit, quod architectonica considerat materiam et ea quae circa materiam sunt, usualis autem finem, sicut in fabrili et militari se habet. Gladium enim et ferrum et ferri depurationem, et ferri cum chalybe commixtionem, et aciei duritiem, et medii quod continet aciem flexibilitatem considerat fabrilis : militaris autem incisionem. Et sic se habet in omnibus activis principiis. Nullum enim activum principium finem suae actionis consequitur, nisi per instrumenta determinata sibi : et cum omnes motores activa principia sint, nullus motorum movere potest mobile sibi non determinatum. Quod autem omnes in infinitum movent, ex hoc est, quod uno modo se habent in movendo, ita scilicet quod unusquisque uno et eodem modo se semper habet ad suum mobile : et unumquodque mobilium uno et eodem modo se habet ad ipsum : diversitas autem mobilium et motorum est ex diversitate movendi motum infinitum secundum diversitatem aplanes et planes, ut Aristoteles dicit in XI primae philosophiae 2. Et motus quidem aplanes unus est et uniformis : motus autem planes multiformis est secundum diversitatem circuli obliqui super cujus polos movetur unusquisque planetarum, et unaquaeque

<--- Page Split --->

stellarum fixarum. Quod autem plus movet unus vel alius motorum, aut ex tarditate est mobilis, cujus radii diutius stant in uno, et ideo fortius movent : aut ex propinquitate stelle moventis, sicut Luna fortius movet quam Mercurius : aut etiam ex quantitate moventis, sicut Sol omnibus fortius movet propter sui corporis quantitatem et luminis qualitatem. Infinitatem movendi tamen omnes habent ex una et communi causa, scilicet ex hoc quod uno modo se habent ad mobile, et mobile se habet ad ipsos, sicut jam dictum est, et multipliciter probat Aristoteles in principio octavi Physicorum. Et quod dicit Averroes, non fuit dictum secundum perspectam rationem.

tus flexurae secunda, fortior est in suo articulo quam in flexura : et virtus flexura tertiae, fortior est in articulo qui ad volam manus conjungitur, quam in seipso : et virtus digitorum major est in manu, quam in ipsis : et virtus manus fortior est in articulo brachii, quam in vola manus : et virtus brachii fortior est in humeris quam in brachio : et sic est in omnibus usque ad renes in quibus superiora inferioribus compaginantur. Propter quod digitis et manu aliquid non valentes movere, supponimus brachium : et cum nec brachio, apponimus humeros. Et hujus causa est, quia, ut dicit Aristoteles, omne quod movetur, movetur ab immobili illo motu quo movet : et in illo immobili tota virtus motus collecta est et unita. Quo ergo virtus motiva magis in unum mobile colligitur, eo magis fortificatur : et quo magis in plura dividitur, eo magis debilitatur. Omnium ergo motorum virtus major est in movente immobili, et minor in motoribus mobilibus. Motores ergo mobiles diversimode se habent in movendo. Motor autem immobilis est intelligentia. Virtus ergo motiva major est infinita in intelligentiis quam in anima, et in anima quam in corpore. In movente autem primo, qui simpliciter est infinitus, simpliciter est virtus infinita.

CAPUT VIII.

Exemplificatio in naturalibus ejus quod dictum est.

Significatio autem ejus quod dictum est, in omni virtute naturali demonstratur. Omnis enim virtus naturalis movens, eo est major, quo suo motivo immobili principio est vicinior. Cujus probatio est per inductionem : virtus enim motiva qua est in digiti extremitate, fortior est in articulo quam in digiti extremitate : et vir-

Propter quod dicit Aristoteles, quod motores in ceto ad primam causam se habent, sicut motores in homine ad moventem intellectum. Est enim in homine phantasia movens, et appetitus. Appetitus autem secundum irascibilem et concupiscibilem. Est etiam in homine movens ratio, quae per participationem ratio vocatur : et est movens intellectus activus, qui secundum sui naturam habet formam rationis : sunt etiam moventes virtutes affixae membris. Et quamvis unusquisque istorum motorum proprium habeat motum, tamen motus suos referunt ad formam moventis primi. Et sic est in motoribus superioribus. Quamvis enim quilibet motu proprio movet, tamen qui-

<--- Page Split --->

libet inferiorum formam æmulatur, qua movet motor superior, et motor primus : et hoc magis est in superioribus, quam in inferioribus. In superioribus enim nihil est nisi rectum. In inferioribus autem rectum et non rectum.

Ex omnibus ergo inductis patet, quod virtus quo magis colligitur ad unum, eo fortior est. Et quo magis in plura dividitur, debilior : et si ad unum uno modo se habens reducatur, erit infinita.

multiplicari, distare incipit ab uno puro eodem modo se habente : et tunc destruitur unitas ejus, et consequenter ejus infinitas. Destructio ergo infinitatis non causatur ex alio, nisi quia dividitur.

Et hujus quidem significatio est per inductionem in omni virtute divisa : quanto enim virtus magis in unum aggregatur et unitur, eo major efficitur et efficit operationes mirabiliores : et quanto plus dividitur, plus distat ab uno primo, tanto virtus ejus remissior, et operationes ejus viliores et debiliores.

CAPUT IX.

CAPUT X.

In hoc colliguntur ea quae dicta sunt.

Qualiter bonitates procedunt a virtutibus infinitis ?

Summatim ergo colligendo quae dicta sunt de hac materia, dicimus quod omnis virtus unita, sive ad unum reducta, plus est infinita, hoc est, virtutis infinitæ, quam virtus multiplicata, hoc est, in plura divisa. Cujus probatio est : quia primum creatum virtute infinitum quod est intelligentia, per hoc est infinitum quod est propinquum uni puro et uno modo se habenti. Propter dictam ergo causam factum est in omnibus, quod in omni virtute propinqua uni puro, est virtutis infinitas plus, quam in eo quod remotius est ab eodem. Quando ergo virtus incipit

Ea autem quae procedunt a virtutibus infinitis, determinatae sunt, sicut nuper dictum est, sunt esse, vita, et intelligentia, secundum omnes diversitates quae paulo ante determinatae sunt. Et propter hoc omnes res habentes esse, habent id ab ente primo.

Esse enim aut est in causa, aut in causato. In causa autem prima est per modum causæ. Esse autem per modum causæ est secundum seipsum causans. Ergo causat esse in omnibus quæ sunt, sicut

<--- Page Split --->

calor secundum seipsum causas facit calidum in omnibus quae calida sunt. Si enim aliud causaret quam esse, illud esset causatum suum per accidens: sicut calidum si quandoque causat frigidum, sicut fit in nube grandinis, quam primo dissolvit calidum : in nube autem dissoluta undique ingressum habet frigus: et frigus subito ingrediens, in magnas glacies constringit nubem. Talis ergo causalitas per accidens est, quae primae causae convenire non potest, sicut in primo hujus scientiae libro probatum est. Ens ergo quod secundum seipsum causa est, causat esse in omnibus entibus. Si enim omnis causa suo causato dat, et non recipit ab ipso, oportet quod det id quo ipsa causa est: formaliter autem loquendo primum ens ipso esse est causa: ergo causat esse omnibus quae sunt. Et si secundo dat esse, non dat ex seipso: a primo enim habet et quod est, et quod causa est. Proprium ergo primi entis est dare esse ex seipso et secundum ipsum. Esse autem in causato est simpliciter processus causae primae, quo res est secundum quod est, et hoc est processus per distantiam a primo: et per id in quo est, sive cujus est, multis permiscetur et potentiiis et privationibus et materiis et motibus: sed secundum quod prima causa est, nihil penitus habet admixtum, sicut Boetius dicit in libro de Hebdomadibus, quod « id quod est, habere aliud potest praeter id quod ipsum est, esse vero nihil habet admixtum. » Hoc autem esse a primo fonte procedit in omne quod est, et est continuus fluxus ipsius, sicut dies continuus fluxus luminis solis in hemispharium. Quod si primum esse a causa prima non continue et secundum actum exereret se in omne quod est, omne quod est, in esse deficeret. Necessarium enim est, quod causato posito secundum actum ponatur causa, et maxime in his quae secundum seipsa causae sunt.

Et quod quidam dicunt instantes, quod domus est secundum actum, quando ædificator non est secundum actum. Non est

instantia, sicut in secundo primae philosophiae meminimus nos dixisse : domus enim compaginatiois forma est et figura: et hujus causa efficiens secundum acctum est clavus vel colla tenens compaginationem, qua si secundum actum non compaginet, domus non est : ædificator autem est præparans materiam.

Instant etiam de patre et filio : patre enim non existente secundum actum, filius est secundum actum. Quæ iterum instantia nulla est : pater enim non est proxima causa filii, neque secundum seipsum, sed potius gutta patris, quæ resoluta in spiritum, intravit in guttam feminae, ut spiritus in corpus, qui cum virtute formativa formavit et perfecit partum : et eadem virtus est in omnibus membris nati tenens quod formatum est, et nutrimentum convertens in ipsum, sicut in matrice convertit sanguinem menstruum, quo secundum actum non causante, nihil remanet de his quæ sunt in nato. Hoc ergo modo omne esse est ab ente primo.

<--- Page Split --->

principium est, et formam vitæ mittit in omnia viva : propter quod omnis spiritus activus est.

Et si quæratur causa motus talis, non potest dici nisi quod motum hunc movet primum vitæ principium : propter quod etiam Galenus dicit, quod « spiritus vitæ principium est. » Sic ergo anima movere non habet ex seipsa, nec a causa secunda, sed oportet quod reducatur in causam primam, quæ secundum seipsam est primum vitæ et motus principium. Per quod necessario sequitur, quod vita sit in anima ex primo vitæ principio, et vita in corpore ex hoc quod anima se exerit vel in corpus spirituale, vel in spiritum qui per organa vivi et animati movetur, sicut moventur lumina coelestia in mundo : et secundum hunc modum vita secundum actum est fluxus continuus ab ente quieto, quod est fons vitæ vel ipsa vita.

Vita autem est quidam processus continuus ab ente quieto quod est fons vitæ, cujus quidem principium in inferioribus vivis anima est. Quod autem anima sit fons vitæ non habet a se : probatum autem est, quod nihil secundorum a seipso habet nisi quod ex nihilo est, et quod nihil est secundum quod ipsum est.

Adhuc autem ab intelligentia habere non potest sicut a prima causa. Intelligentiæ enim est vivere et agere secundum intellectum. Intelligentia autem non a se habet, quod intelligentia est. Vult enim Aristoteles in principio secundi Metaphysicorum 1, quod causæ omnes resolvuntur in primum, quod secundum seipsum est causa motus, et actus ipsius perfectus et proprius : viva vero omnia motu vivunt, ad minus motu spiritus qui vitam defert per omnia quæ sunt vivi. In hunc enim spiritum se exerit id quod vitæ

Cum autem dicitur ens quietum taliter esse quietum a motu quo movet, et hoc ens quietum simpliciter non est principium nisi primum : quietum autem a motu quo movet, est in quolibet animato primo in ipso : et hæc est anima ipsius. Primum enim et proximum principium motus localis anima est, sicut jam ante probatum est. Hæc tamen vita, sicut et esse quod fluit a prima causa secundum distantiam a primo vitæ principio, materialis efficitur, et multis intercipitur : nec habet operationem non impeditam : quinimo quædam infelicem ducunt vitam, eo quod vita corum corruptionibus et impedimentis intercepta est : sed intelligentia secundum intellectum agentem viventia, una et simplici gaudent operatione : propter quod sunt feliciter viventia : et maxime causa prima, cujus vivere est suum esse, et suum esse est illud quod est, et nihil est in ea quod non sit in ipsa, per quod impeditatur ejus operatio : quæ

<--- Page Split --->

quia secundum intellectum universaliter agentem est actio vitae propria et connaturalis sibi quae nullo modo impediri potest, propter quod perfectissima et felicissima esse determinatur.

In omnibus autem inferioribus vivere non participatur secundum actum, nisi ab his tantum quae permixtionem et complexionem ab excellentiis contrariorum remota sunt, et ad aliquam aequalitatem cœelo proportionatam reducta : quod primum inter omnia corpora vitam participat. Calidissimum enim sive calidum excellens operationes vitae commiscet et destruit et hebetat humidum, quod est materia spiritus. Frigidum autem sistit et abscindit spiritum. Siccissimum vero spirare non potest, propter humidi subtilis defectum. Humidissimum vero motum spiritus habere non potest : eo quod in se non habet nisi ad unum declinationem. Spiritus autem vitae ad omnia movetur quae sunt corporis animati partes vel organa : et ideo nihil simile habet cum cœelo. Ccelum enim primum est, quod movetur ad ubique et semper, sicut in ante habitis dictum est : propter quod nec elementa vivunt, nec ea quae frigidissimo vel calidissimo coagulata sunt, ut lapides et metalla.

Qualiter omnia intellectiva sciunt per intelligentiam primam ?

Eodem modo omnia quae intelligunt et sunt natura intellectualis, intellectualiatem et scientiam intellectivam non habent nisi ab intelligentia prima. Intelligentiam autem primam dico, quae intelligt universaliter agens intelligentias. Jam autem dudum probatum est, quod haec est causa prima. Sola enim illa est universaliter agens et simpliciter intellectus et per se et secundum seipsum. Superius enim dictum est, et ab Aristotele in secundo primae philosophiae1 probatum, quod omne quod est in multis non æquivoce, sed per respectum ad unum existens in eis, necesse est esse in aliquo primo uno quod est causa omnium aliorum. Esse autem intellectibile et in causa prima est per prius, et in intelligentiis per participationem, et in animabus cœelorum et hominum per resonantiam, qua tales animæ sunt stramentum

<--- Page Split --->

luminis intellectualis. Strumentum enim luminis intelligentiae non esset nisi per connaturalitatem ad intelligentiam : sicut non color non est strumentum luminis solis, nisi per connaturalitatem ad lumen. Et visus non esset strumentum luminis et colorum, nisi per connaturalitatem ad perspicuum in quo proprie struitur lumen et color secundum purum et simplex esse coloris.

Oportet ergo, quod una propria sit inintelligentia, quae causa sit intellectualitatis in omnibus his, et quae in omnibus his intellectualis scientiae sit causa : sicut enim in visibilibus unum est agens visum per actum in omnibus quod est actus lucidi sive luminis, sic est etiam necesse quod in omnibus intellectualibus sive scibilibus secundum scientiam intellectivam unum sit agens omnes intelligentias sive scientias : et hoc est lumen intellectus primi : sed hoc agit diversimode secundum quod diversimode est in intellectualibus et intelligentialibus. Acceptum enim in puritate sui luminis, cum activum sit et constitutivum, ex seipso constituit ad esse intelligentiae purae, et facit scientiam quae actu intellectus scientia est. Acceptum autem secundum esse animae quae, ut saepius diximus, sui distensione continuae dimensionis causa est, facit intellectualitatem animae et scientiam animalem. Acceptum iterum in distensione ad potentias passibiles qualitate passibili, facit intellectualitatem quae continuo et tempori conjuncta est : et talem facit scientiam quae est scientia intellectus adepti.

In omnibus tamen his unum et idem intellectus et scientia est prima causa : sed quod sic vel constituit et causat, ex hoc est quod processio luminis intellectus per distantiam a primo sic et sio secundum esse variatur. Si enim tantum procedat, quod forma luminis in ipso occumbat, non constituet intellectualem scientiam, nec intelligibile, sed tantum constituet intellectum possibilem, et nisi ad actum luminis cujus processio est per se-

parationem a materia, reducatur, et sine materia et ejus appendiciis accipiatur, non movebit : sicut color non movebit visum in tenebris, nisi per illustrationem actualem ad actum lucidi reducatur.

Propter quod ex parte primi agentis omnium intellectiva scientia est una : secundum proximum vero agens, scientiae diversorum scibilium diversae sunt : sed quando unum habent agens, in omnibus scientibus una scientia sunt, sed secundnm diversitatem stramenti quod suscipit actum luminis intelligentiae ab intelligilibus, secundum esse individuum diversae sunt numero : sicut in visu qui secundum primum agens in omnibus visibilibus unus est, secundum proximum vero agens quod est album vel nigrum, in omnibus hic videntibus spiritus unus est : secundum receptionem autem in oculo, qui sui perspicuitate stramentum coloris est, secundum numerum videntium diversus est numero, nihilominus tamen fons visus secundum actum unus est. Et sic est de intellectiva scientia : in omnibus enim intelligibilibus unum primum movens est lumen primi intellectus, quod in omnibus scibilibus scire desiderant omnes.

Et ex hoc patet solutio quaestionis quam multi quaerunt, utrum natura sit scientia in omnibus entibus, vel plures ? et utrum unus numero sit intellectus in omnibus, vel plures ? hoc enim secundum esse scire in sciente impossibile est. Secundum autem esse scibilis necessarium est : sic enim secundum actum primi agentis scientia una est. Secundum autem actum proximi agentis scientiae diversae sunt secundum scibilium diversitatem, et alia est physica, et alia mathematica, et alia divina : ita tamen quod in omnibus physicam scientibus physica una est : propter quod non æquivoce dicitur homo præteritus, præsens, et futurus, quia scibile unum est. Et hoc modo dictum omne, sicut hominem esse, vel cælum moveri, singulare est a singularitate scibilis, et non a singularitate scientis.

<--- Page Split --->

tetragonum est in trigono : producitur enim tetragonum ex trigono, duobus sibi in hypothermia a conjunctis trigonis orthogonis : unde intellectivum et scitivum ex esse producitur per informationem, ex vita autem per determinationem ad vita speciem intellectualem.

Quamvis autem sic producatur a primo intellectivum et scitivum, tamen multas habet differentias : est enim intellectivum in lumine intellectus intellectivum existens, et hoc simpliciter intellectivum est, et est intellectivum ab hoc occumbens, in quo obumbratum micat intelligentiae lumen, et hoc collativum, est unum scilicet conferens cum alio, ut intelligentiae lumen accipiatur, et hoc quidem rationale vocatur. Ratio enim collativa est. Dicit enim Isaac in libro Diffinitionum, quod ratio est virtus faciens currere causa in causatum. Et hoc non nisi secundum compositum intellectum est. Est iterum magis occumbens, quod quidem intellectuale lumen non videt, vel micans, vel splendens, sed est tantum conjuncturativum intellectualis per iconas et signa, et hoc opinativum est. Ulterius etiam occumbit, quod de lumine non habet nisi conjecturam per quaedam signa valde communia et valde extrinseca, et hoc tantum aestimativum est.

In omnibus autem talibus necesse est intellectum proportionale esse : quia sicut dicit Aristoteles in sexto Ethicorum, scientia non fit in anima nisi per quamdam similitudinem ad scitum. Et ideo sicut differunt scientiae, sic necesse est differre potentias acceptivas earum : eo quod propria agentia et differentia, proprias et differentes habent potentias passivas in quas agunt. Propter quod licet in substantia et subjecto intellectivum, ratiocinativum, opinativum, et aestimativum sint idem quando sunt in eodem, tamen secundum esse potentiae receptivae differunt secundum quod differunt actus suorum activorum. In omnibus tamen his quia respectus est ad idem quod est agens in lumine intelligentiae agens, sive per visus

Cum autem tres dictae processiones ad naturam et substantiam pertinentes, a causa prima procedant, et in causa prima simplices sint, et id quod est causa prima : tamen in his quae procedunt, modum habent diversum.

Primum enim in omnibus est ens : quia quod nihil ante se supponit secundum intellectum, necesse est quod ex nihilo sit : et ideo in omnibus in quibus est, necesse est ipsum fieri per creationem. Per creationem enim fit quod ex nihilo fit : vita autem supponit ante se ens secundum naturam et intellectum, et ex esse producitur sicut determinatum est ex confuso : unde vita non dicit simplicem esse conceptum, sed dicit esse formatum ad aliquid. Vita ergo per creationem fieri non potest, quia fit ex aliquo. Relinquitur ergo, quod fit per informationem. Similiter autem est de intellectivo et scitivo : hoc enim supponit ante se et vivere, et esse : propter quod per creationem fieri non potest. Supponit enim aliquid ante se in quo est sicut in potentia, sicut

<--- Page Split --->

limpiditatem, sive per collationem rationis, sive per conjecturam opinionis, sive per suspicionem, necesse est esse unam causam primam per quam est id quod scientiae in omnibus istis.

Sic ergo patet qualiter omne esse est ab ente primo, et omnis vita a vita prima, et omnis scientia intellectiva ab intellectu primo, et qualiter esse est per creationem, vita autem per informationem, intelligentia autem intellectivi et scitivi per informationem et determinationem.

CAPUT XIV.

enim est processio sive fluxus sive motus, secundum quod motus est actus moventis ex ente primo quieto sempiterno, quod est fons talis processionis : et similiter intelligentia prima omnibus suis causatis dat scientiam et scitivum esse. Cujus probatio est, quia omnis scientia quae vere nomine scientiae scientia est, non est nisi intelligentia sub lumine intelligentiae intellectualis aliquo modo accepta. Intelligentia enim est primum sciens in se et secundum se scientiam influens super reliqua omnia quocumque modo scientia.

Redeamus ergo et dicamus, quod ens primum est conjunctum a nullo et ad nihil motum, et est causa causarum. Et si primum in causis omnibus ad esse, tunc ipsum ens primum dat eis esse per modum creationis, eo quod esse nihil ante se praeponit ex quo sit. Vita autem prima omnibus sequentibus quae sub ea sunt, dat vitam non per modum creationis, sed per modum formae, sive informationis : et similiter intelligentia prima quae est intellectus primi universaliter agentis, dat omnibus quae sub ea sunt de scientia et esse scitivo et reliquis rebus ratiocinativis scilicet et opinativis et aestimativis, non per modum creationis, sed per modum informationis et determinationis.

De summaria perstrictione omnium eorum quae dicta sunt.

Capitulariter ergo dicendo, res vive motu vitae per essentialem motum suum vive et motae sunt propter vitam primam : et omnes res intelligibiles sive intellectivales habent scientiam et scitivae sunt propter intelligentiam primam, quae prima causa est intellectualitatis. Et hoc ideo est, quia si omnis causa per se et non secundum accidens aliquid sui dat causato suo, tunc procul dubio ens primum quod est causa prima, omnibus suis causatis dat vitam sive motum vitae : vita

<--- Page Split --->

præparatrices omnium, et esse perpetuum largientes.

Et ideo dicitur, quod divinum nec scit nec vult corruptionem. Et Dionysius dicit, quod non corrumpitur quid vere existentium, sed circa existens corrumpuntur aliquando modi et harmoniae. Quæcumque ergo intelligentia largitiones divinas participat sub maxima communicabilitate et simplicitate, quibus omnia quæ sunt præter ipsam solam ad esse et constitutionem vocantur, quod esse est existentium non corruptum esse, hæc prima participatione divinas participat bonitates : hæ enim maxime constitutrices sunt et formatrices et omnis naturae præparatrices. Secundum enim non agit nisi informatum a priori, sicut calor digestivus non agit nisi informatus ab hepate, hepar vero non agit nisi informatum a corde, et cor non agit nisi informatum ab anima : propter quod cor maxime participat animæ bonitates : sicut elementum non agit nisi informatum motu cœli, et cœlum non agit nisi informatum motu animæ nobilis, et anima nobilis non agit nisi informata intelligentia, et intelligentia non agit nisi informata principio divino : propter quod intelligentia primi ordinis quæ proxima est Deo, prima participatione largitates divinas participans, et ab ipsis proxime ad divinum esse formata, non tantum intelligentia est, sed secundum substantiam quidem est intelligentia, eo quod lumine primi intellectus constituta est : secundum modum autem formationis secundum aliquid est in forma divina, limpiditate scilicet et communicabilitate bonitatum et efficacia virtutis formatricis ad esse et constituentis in esse perpetuo. Inintelligentia autem sequentis ordinis, quæ non prima participatione divinas participat bonitates, et in ipsa occumbit divinum ut divinum, et remanet intellectibile ut intellectibile tantum, et non divinum quia licet divinum esse sit in ipsa, non tamen est in ea secundum formam divinam.

Cujus exemplum est, quod ea quæ

<--- Page Split --->

simplicissime et sempiterne sunt, in forma divina sunt. Quæ autem composite et ut frequenter sunt, a forma divina ceciderunt, tamen aliquid de esse divino retinentes. Similiter est in his quæ raro sunt : hæc enim cadunt ab his quæ sunt frequenter. Eodem autem modo uniformiter participare bonitates divinas, divino modo participare est. Difformiter autem participare, distare est a forma divina.

Et hujus exemplum est in arte, et spiritu, et manu, dolabro, et lignis. Ars enim secundum quod ars est mens artificiis, quæ simplicissime et primitus formata, formas artis participat : spiritus autem easdem participat processive et potensive : manus autem mobiliter : dolabrum vero diversimode figurativas : lignum vero et lapides per figuras diversitatis et determinatas. Mens ergo inter omnia ista agentia principaliter maxime recipit formas artis, ut artis sunt, prout ars est primum principium cum ratione factivum, ut Aristoteles dicit. Intelligentia vero non eadem simplicitate recipiens, nec eadem virtute factiva, nec eadem perpetuitate et necessitate, non pertinget usque ad formam divinam. Quia cum factivum principium est secundum lumen intelligentiae agentis, et non secundum modum naturae, sine intellectu operantis, intelligentia est non vera.

Et hoc est quod determinatum est supra, quod intelligentia plena est formis, et quod formae quae in superioribus intelligentiis sunt universales, in inferioribus sunt particulares. In omnibus tamen his ordines sunt secundum omnes ordines et gradus intelligentiarum. Quælibet enim inferiorum in supremo sui superiorem contingit, et contingitur in inferiori sui : sicut et quælibet sphaerarum tam cælorum quam elementorum ad invicem se habent, quod inferior contingit superiorem in sui inferiori.

CAPUT XVI.

Quod anima quaedam est intelligentia, et anima quaedam anima tantum.

Secundum omnem eumdem modum, animarum quaedam est, quae et anima est et intellectualis natura : quaedam autem quae est anima tantum. Intellectualis enim natura est, quae per conformitatem naturea pendet ex intelligentia, eo quod luminis intelligentiae intellectualiter perceptiva est : quod esse non potest, sicut prius diximus, nisi per conformitatem naturae ad intelligentiam. Omnis enim receptio per conformitatem et similitudinem est recipientis et recepti. Contrarium enim non recipit contrarium, nec diversum. Contrarietas enim est diversitatis causa, ut dicit Boetius. Intellectuale lumen secundum formam intellectualis luminis, non recipitur nisi ab intellectuali. Hoc autem dupliciter fit : lumen enim intellectuale prout est lumen primi universaliter agentis intellectus, et activum et cognoscitivum est per seipsum : et quia activum et constitutivum est rerum in esse et natura, cognitivum principium est intelligentiae in omnibus formatis secundum naturam. Potest ergo anima quae est stramentum

<--- Page Split --->

intelligentiæ, ex ipso esse secundum utrumque horum, vel secundum alterum. Et si quidem ex ipso pendet secundum utrumque, erit anima nobilis animaliter participans intelligentiam, in hoc quod lumen intelligentiæ percipit per influxum et efficit secundum actum per sui expansionem per continui corporis motum et operationem. Si autem secundum alterum, percipit tantum secundum fieri in ipsam cognitionem intellectualem, hoc est, secundum intellectum possibilem qui in hominibus est. Qui quia intellectualis natura est, secundum esse continuatus et individuatus ad animæ substantiam, quæ potentiis distensa est ad organa continui et temporis, ut paulo ante dictum est, potest accipi prout ordinatur ad intelligentiam lumine intelligentiæ formatus : et sic intellectus agens est. Potest etiam accipi secundum ordinem conjunctionis ad continuum et tempus, in quo intelligibile suum confusum est : et sic est intellectus possibilis, qui adeptus efficitur secundum quod a passionibus et conditionibus continui et temporis magis expurgatur.

Hic tamen intellectus quia fit continue et adipisciitur, nullo modo potest esse activus simpliciter ad rerum constitutionem, sed activus secundum quid est, ad intelligibilium scilicet actionem in intellectu possibili : unde Aristoteles dicit in tertio de Anima 1, quod sicut in omni natura, ita et in anima activi et passivi est accipere differentias. Propter hoc autem quod intellectualis natura est in forma intelligentiæ quæ incorruptibilis est et immortalis, dicit Alfarabius quod talis intellectus radix immortalitatis est. Talis enim natura pro certo substantia animæ est humanæ : quæ quia anima est, intellectualitas in ipsa animaliter est expansa per potentias ad continuum et temporaliter. Et propter hoc fluunt ab ea potentiæ quæ

sunt perceptivæ continui et temporis, et quæ sunt perceptivæ objectorum sensibiliter et temporaliter agentium. Unde Avicenna dicit in VI de Naturalibus, quod anima humana est substantia a qua fluunt quædam potentiæ separatæ, quædam autem conjunctæ cum organis, secundum esse diversum ipsius. Alterum enim est esse ipsius secundum quod constat sub actu luminis intelligentiæ, et alterum secundum quod conjuncta est continuo et tempori. Anima vero quæ nihil luminis intelligentiæ participat secundum formam intellectualis luminis, est anima tantum et endelechia corporis organici physici : et hæc est proprie pars animæ, vel pars partis animæ, sicut jam in præhabitis determina tum est.

Et hoc ordine supremum animæ vegetabilis contingit infimum animæ sensibilis, et supremum animæ sensibilis contingit infimum animæ rationalis, et supremum animæ rationalis contingit infimum animæ nobilis secundum naturam, et supremum animæ nobilis contingit infimum intelligentiæ : et talis est ordo principiorum usque ad primum quod non habet supremum et infimum : quia totum simplex est, et esse et quod est totum est in ipso idem : verumtamen processiones quæ sunt in ipso, non participantur ab intelligentia secundum, quod in ipso sunt, sed inferiori modo capacitati intelligentiæ proportionata, secundum quod sæpius in ante habitis determinatum est.

<--- Page Split --->

lectus practici : et diriguntur operationes ab intellectu practico ad suppletionem domus, tripoda, scamni, et aliorum operatorum, qua Graeci appellant apotelesmata. Quaedam autem formantur ad indigentiam sensitiva secundum omnes interiores sensus et organa. Quaedam autem ad indigentiam vegetabilis, ut hepar, splen, et stomachus, et radix, et stipes, et ramus : et in omnibus talibus operationes diriguntur et formantur ab anima : propter quod rationalis anima organa moveri vel dirigi a brutorum anima non possent, nec e converso. Aliter enim contingeret tectonica tibicines indui.

Quaedam autem corpora sine anima sunt, qua e forma naturali corporea terminantur ad esse, qua non nisi ad unum est operandum : propter quod immobilia sunt per seipsa. Animata enim omnia secundum seipsa multorum sunt operativa, nutriendo, augendo, generando, sentiendo, ratiocinando. Quaed quidem triplici spiritu perficiunt, vitali scilicet, naturali, et animali. In quibus enim vita est manifesta, spiritus hi manifesti sunt, sicut in hominibus et animalibus perfectis : in quibus autem vita occulta est, spiritus animalis non est, spiritus etiam naturalis et vitalis sunt in eis occulti, ut in plantis. In omnibus tamen talibus calor naturalis et spiritus non operantur nisi formati ab anima et per formam anima directi ad operationes vivi secundum analogiam illius quod tali vel tali formatur anima. Et in omnibus talibus anima continens est corporis, et egrediente anima corpus exspirat et marcescit. Naturalia autem sine anima existentia, formas habent se continentes, qua non habent a materia quod forma substantiales sunt, sed potius a cœelo quod primum formale corpus est. Cum enim motus cœeli sit motus animati et corporei, quaedam causat ad modum corporis, quaedam ad modum moventis corpus. Et quaecausat ad modum corporis, inanimata sunt, formis naturalibus terminata. Quaetutem causat ad modum et speciem

Quod corporum naturalium quaedam sunt animata, quaedam autem non.

Per omnem eumdem modum quaedam corporum naturalium pendent ex anima ipsa continente et omnes operationes ecorum dirigente et formante. Quaedam autem anima destituta sunt, et pendent ex forma naturali tantum.

Ex anima enim pendent quorumcumque formativa est ut anima artifex formans et terminans corpus ad vita animalis operationes. Quod contingit dupliciter in genere. Sunt enim operationes vita activae constitutiva rerum : et ad tales operationes format et dirigit suum corpus anima nobilis, quae sunt large operationes propter sui indigentiam nihil operantes, et sunt omnino beneficae, largitionem intelligentiarum ponentes in rebus sensibilibus : et ideo talem universalem, hoc est, universis proficuum suis corporibus influunt motum. Sunt autem quaedam animae formantes corpora multis indigentiis subjacentia : et propter suppletionem illarum etiam formant organa quaedirigunt operationes, sicut manus formatur ut sit instrumentum intel-

<--- Page Split --->

motoris, aut causat ad modum et speciem motoris simpliciter, aut secundum aliquid. Si simpliciter, animata fiunt rationali anima. Si autem secundum aliquid, aut propinquius et longinquius distans : et sic fiunt sensitiva et vegetabilia.

tia ad esse terminata non est, et ideo intellectualis luminis perceptiva non est.

Et ex corporalibus naturalibus aliquod est, cui est anima animans ipsum et regens et animaliter formando et faciendo diversas rationes operationum tam super ipsum corpus quam super partes ejus.

Et quaedam corpora sunt, quae sunt corpora naturalia tantum, quibus non est anima : et hujus quidem causa non est alia, nisi quia ipsa secundum quod anima est, secundum totum esse suum non est expressio intelligentiae, ut tota scilicet intellectualis sit, nec secundum totum suum esse est animalis, nec secundum totum suum esse est corporea, sed potius imago est intelligentiae in esse et substantia animali expansa per potentias in corpus.

De capitulari collectione eorum quae dicta sunt.

Colligendo ergo dicimus, quod ex intelligentiis quaedam est quae est intelligentia divina, propter hoc quod ipsa recipit ex bonitatibus primis divinis recepitonem multam et eminentem.

Ex intelligentiis est, quae est intelligentia tantum : quia non recipit ex bonitatibus primis divinis nisi mediante inintelligentia, hoc est, sub forma luminis intelligentiae, et non sub forma luminis divini, ut dictum est.

Et ex animabus quaedam, quae est anima intelligibilis sub forma luminis intellectualis consistens in esse et natura : proptera quod pendens est per inintelligentiam, hoc est, per lumen intellectuale ad esse determinata.

Et ex animabus quaedam est anima tantum, quae scilicet lumine intelligen-

Et anima quidem non pendet ex causa quae est super eam quae est intelligentia, nisi propterea quia ex ea est, hoc est, ex intellectuali natura ipsius completa et integra : et quia quaedam expansa in corpus, sunt potentiae fluentes ab ipsa. Omne enim quod habet esse, ex principio sui diffinitivo et terminativo pendet secundum esse ipsius et diffinitionem : et sic anima intellectualis pendet ex intellectu, quae est imago et agalma quoddam inintelligentiae.

Et est aliqua intelligentia et anima quae pendet per causam quae supra eam est naturae ordine et immediate, ita quod supremum ejus contingit infimum illius : et hoc modo non omnis intelligentia pendet per bonitatem causae primae, sed solum illa quae in primis bonitatibus completa est et integra, ad lumen divinum formata : talis enim potest recipere bonitates ex causa prima immediate descendentes, et potest pendere et terminari per eas, ita ut vehemens fiat ejus unitas, hoc est, ad primam causam unitio.

Et similiter non omnis anima pendet immediate per intelligentiam, sed ea quae ex animalibus est completa et integra, ita ut vehementius fiat unita et assimilata intelligentiae per hoc quod pendet

<--- Page Split --->

per intelligentiam, et per hoc quasi est intelligentia completa.

Et similiter non omne corpus naturale habet animam, sed hoc solum quod est ex corporibus completum. et integrum,

celo simillimum, sicut rationale, quod completissimam habet animam : et secundum hanc formam ordinis dispositi sunt reliqui ordines intelligibiles rerum naturalium.

<--- Page Split --->