TRACTATUS V
DE PRIMORUM PRINCIPIORUM INCORRUPTIBILITATE.
Substantiae unitae ingenerabiles sunt. In praehabitis enim habitum est jam de causis primariis, et qualiter infinitae sunt virtutes motorum. Adhuc autem qualiter primaria causa se habet in regendo. Quia vero generabilium et corruptibilium causae ingenerabiles et corruptibiles sunt, in hoc ultimo tractatu determinandum est de causa incorruptibilitatis causarum primariarum.
CAPUT I.
Quod substantiae unitae ingenerabiles sunt.
De hoc ergo determinantes dicimus, quod omnis substantia unita ingenerabilis est. Substantia enim unita est, quae ad unitatem causae primae proxime reducta
est. Et haec est, quae tota sub actu primae causae est secundum esse et secundum id quod est, cujus nihil penitus in potentia est: hoc enim secundum suum esse constat quod unum est. Id enim quod in causa prima proxime est, non nisi unum est secundum esse. Quia sic in primo hujus scientiae libro probatum est, ab uno non est nisi unum: tum quia secundum, eo quod secundum est, diversas habet habitudines et potentias. Quia tamen illae habitudines et potentiae non se habent nisi ad illud quod ante est, formaliter nihil adjiciunt. Ex nihilo enim esse et secundum id quod est, nihil apponit ad substantiam, nisi rationem relationis. Potentia autem generabilitatis regimen posterioris est. Non enim generabile est, nisi quando corruptio unius est generatio alterius: et hoc tantum in his quorum est materia una. Item tantum in his quorum forma non totam terminat possi-
<--- Page Split --->
bilitatem materiae. Item tantum in his est quae sunt generis unius vel propinqui vel remoti, ita quod in genere illo est inchoatio esse multorum. Quorum nihil convenit unitis : unitum enim est, quod ad unitatem totum reductum est. Et hujus nulla potentia est extra ipsum, quae terminata non sit ad formae unitatem. Generabile autem est omne illud et solum id quod potentia est alterum. Ergo unitum ingenerabile.
Adhuc autem si habet materiam, ex materia sua tota est. Detur enim quod non sit ex materia sua tota, sequitur quod aliquid potentiae suae extra ipsum sit. Et sic sequitur, quod non sit unitum. Positum autem fuerat quod unitum esset. Unitum ergo ingenerabile est.
Similiter autem quae sic unita sunt, non sunt divisibilia in genus, aut speciem, aut individuum : si enim divisibilia essent, pro certo dividerentur differentia vel accidente proprio. Non autem dividuntur differentia vel proprio accidente, nisi ea quorum potentia non uno terminabilis est, sed multis. Et haec non penitus unita sunt. Si ergo penitus unita, non sunt divisibilia per differentiam et accidens proprium, non sunt generabilia neque secundum speciem, neque secundum numerum : substantiae ergo unitae non sunt generabiles.
Adhuc generatio horum est secundum divisionem ejus quod est : in unitis autem ad primam causam, divisio non est : ergo generatio non est.
Adhuc generatio non est nisi in his quae divisibilia sunt secundum quantitatem : in unitis autem proxime ad primam causam, nulla quantitas est : generabilia ergo non sunt.
Adhuc habitum est in praecedentibus, quod substantia quo plus participat de bonitate primae causae, eo magis est unita : quod autem nec actu nec potentia dividitur, magis participat quam id quod potentia divisibile est : id autem quod vere unitum est, indivisibile est omnino : ergo et ingenerabile. Hoc tamen secun-
dum gradus magis et magis indivisibile est, licet diversum sit esse et quod est, sicut in ipsis intelligentiis. Est item in his, quorum licet id quod sunt, indivisibile sit, tamen expansum est in diversum posse, sicut in animabus nobilibus et aliis. Est tertio in his, quorum id quod sunt, indivisibile est, propter hoc quod materia eorum quantitate determinata tota intra est, et ideo potentia materiae non est ad aliquid extra : propter quod dividi non potest actu alicujus dividentis : sic corpora coelestia indivisibilia sunt, et per consequens ingenerabilia.
Omnibus ergo his modis unitum et indivisibile et ingenerabile est. Aut quia simpliciter determinatum est ad unum : aut quia secundum esse quidem stat in uno, licet expansione potentiae potentialitate sit ad plura : aut quia actu est unum et potentia divisibile in plura, quamvis actu alicujus dividentis in plura non dividatur. Id autem quod actu quidem unum est et potentia divisibile in multa, et actu alicujus dividentis secundum naturam in multa dividitur, generabile est. Patet ergo, quod omnis substantia vere unita generabilis non est.
<--- Page Split --->
in primo de Generatione et Corruptione, quod universale subjectum est generationis et corruptionis : intellectuale ergo quod per essentiam intellectuale est, generabile non est.
Adhuc cujus esse cum aeternitate est et ante tempus, generabile esse non potest : intelligentiae autem esse est tale, sicut habitum est : ergo, etc. In hoc tamen gradus sunt. Est enim intellectuale quod secundum substantiam intellectuale est : et hoc quia unum est et in una forma intellectualitatis se habens, nec generabile, nec mobile est, nec per diversa disponibile, et hoc est intelligentia. Est iterum intellectuale, quod licet in diversas potestates disponatur et expandatur, tamen secundum seipsum stat in uno ad intelligentiam reductum, qua movetur sicut desiderium desiderato, et hoc est de anima. Est item intellectuale, quod licet mobile sit, tamen non movetur nisi motu qui est ab intelligentia, uniformi scilicet et regulari, et hoc est cœeleste corpus. Et nihil horum generabile est. Generabile enim separatum non est, et difforme est, et motum non habet regularem nec uniformem. Intellectuale ergo quocumque modo dicatur, generabile esse non potest secundum propriam generabilem rationem. De generatione enim quae improprie dicitur generatio, non curamus. Nos enim de illa non loquimur. Secundum hanc enim Plato dicit cœelum generatum et tempus, quae generatio creatio potius est quam generatio. Et primum dubium est in verbis Platonis. Generatum enim et generans habet per se et materiam et generationem, quae est via de potentia ad actum, sive incessus de non esse ad esse in tempore continuo et non subito, ut Avicenna dicit : quae in cœelo et tempore assignari non possunt. Relinquitur ergo, quod substantia intellectualis generabilis non sit.
Quod substantia intellectualis ingenerabilis est.
Similiter dicimus, quod substantia intellectualis per essentiam est ingenerabilis : substantia enim intellectualis est, quae secundum id quod est et esse suum in forma intellectus agentis in esse et natura constituitur. Talis ergo substantia, ut dicit Anaxagoras, nulli nihil habet commune : omne autem generabile cum eo quod ex eo generatur, communem habet materiam et genus : intellectuale ergo quod secundum esse et substantiam est intellectuale, non est generabile.
Adhuc intellectuale quod per substantiam est intellectuale et non per intellectum adeptum, in nulla parte in potentia est, ut patet ex praehabitis: generabile autem secundum quod tale, est in potentia ad fieri : intellectuale ergo ingenerabile est.
Adhuc intellectuale per substantiam est separatum a materia et motu : generabile autem omne cum materia et motu conjunctum est : generatio enim cum motu est et mutatione : et hujus subjectum materia est : dicit enim Aristoteles
Adhuc omne generabile est motu recto : recte enim procedit ad formam generantis. Nullum autem intellectuale motu recto mobile est : est enim mobile
<--- Page Split --->
motu qui est ubique et semper: rectus autem motus ad unum tantum est, quod hic et nunc est. Nullum ergo intellectuale recto motu mobile est: ergo nec generabile.
Adhuc omne generabile multiplicabile est per materiam. Nullum autem intellectuale est tale: est enim separatum a materia et appendiciis materiae: quamvis in intellectuali sit id quod est et suppositum, tamen hoc materia non est: sed est id quod sub umbra esse intellectibilis a primo procedentis producitur a primo ente, in quo sistit et diffunditur lumen, et esse a primo intellectu universaliter agente procedens, quod nullo modo cadit in materiae determinationem: sicut nec intellectus possibilis qui in umbra inteltectus animae nobilis producitur: unum enim, ut dicit Isaac, in umbra alterius causatur. Intellectus ergo possibilis ante materiam est. Cum ergo generatio materialium tantum sit, sequitur quod intellectualium generatio nulla est.
Quod intellectualia stant per essentiam suam et non per alia.
Ex inductis accipitur, quod substantiae intellectuales, per essentiam suam stantes sunt in esse perpetuo, et non per successionem generatae: stantes enim per essentiam suam fixam sunt in esse perpetuo secundum esse et secundum id quod est. Quod autem in nulla parte in potentia est ad alteram, ex re alia non est generabile. Si enim aliquis dicat, quod possibile sit quod substantia stans per essentiam suam generetur ex alia, sequitur inconveniens. Generatum enim ex re alia, diminutum est, eo quod seipsum ad actum perducere non potest: stans autem per essentiam suam, diminutum non est. Si ergo idem est stans per essentiam suam, et generatum ex re alia, sequitur quod unum et idem sit diminutum et non diminutum, quod est impossibile.
Adhuc generatio nihil aliud est, quam via a diminuto ad complementum: id ergo quod in generatione est, a diminuto procedit ad complementum: diminutum ergo et indigens est: se ergo nec perficere nec complere potest: stans autem per
<--- Page Split --->
essentiam suam, causa est suae formationis et esse ex his quæ habet intra seipsum : et propter hoc est integrum, non habens causam suæ formationis et esse ex his, nisi relationem suam ad causam primam a qua accipit esse. Et illam relationem habet ex eo quod in seipsa est : per esse enim suum refertur ad causam primam, ut in ante habitis saepius probatum est : hæc autem comparatio formatio ejus est et complementum in esse : per substantiam ergo suam et per illud quod ipsa est, stans est perpetuo : per hoc autem quod est stans perpetuo, non potest generata esse ex re alia : stans ergo substantia ex re alia generabilis non est. Omne enim quod ex re alia generabile est, illud ex quo generabile est desiderat ut esse divinum, in quo scilicet per successionem esse divinum participat, aut desiderat id quod habet. Talis ergo res esse divinum in seipsa non habet : esse autem divinum est esse perpetuum, quod in seipsa non habet : non ergo stat per essentiam suam in esse perpetuo. Cum autem oppositorum oppositae sunt causa immediate et per se, si est stans per seipsam et per essentiam suam, sequitur quod non est generata ex re alia. Immediatae enim causa ejus quod est generatum esse vel non generatum, sunt in se participare et non participare esse divinum nisi per successionem.
CAPUT IV.
De collectione eorum quæ dicta sunt.
Colligendo ergo quæ dicta sunt, dicimus quod substantiæ unitæ intelligibiles non sunt generatæ ex re alia. Et quod omnis substantia stans per essentiam suam in esse perpetuo et divino secundum esse et id quod est, non est generata ex re alia.
Et si aliquis proterviendo contra veritatem dicat, quod possibile est quod substantia stans per essentiam suam, sit generata ex re alia. Dicimus, quod ex hoc sequitur inconveniens, quod scilicet talis substantia sit diminuta et indigens. Indiget enim ut compleat cum illo ex quo generatur, sicut ex generante quod extra eam est. Cujus probatio est significatio generationis : generatio nihil aliud est nisi via a diminutione ad complementum. Si ergo res aliqua invenitur quæ non est indigens in generatione sua re alia quæ sit extra ipsam, et ad hoc non requirit nisi seipsam et ea quæ in ipsa sunt, et est ipsa secundum quod in ipsa sunt causa sua formationis, illa res est completa et integra semper, nihil habens sui extra seipsam. Causa enim sua formationis et
<--- Page Split --->
sui complementi non est nisi propter relationem ad causam suam priorem semper, hoc est, ut semper se referat ad causam primam se antecedentem. Refert autem se secundum suum esse : secundum enim suum esse dependet ad causam priorem, et haec habet in seipsa. Et talis comparatio est formatio ejus in esse continuo, et simul cum illo est complementum ejus : formatio enim in esse complementum est. Jam ergo manifestum est, quod omnis substantia stans per essentiam suam in esse divino et perpetuo, non est generabilis ex re alia secundum naturam.
CAPUT V.
immobilis per rationem diffinitivam, et per esse : eo quod nec secundum esse nec secundum rationem concipit materiam et motum : propter quod ad motum impossibilis est. Si autem ad motum impossibilis est, impossibile ergo est quod cadat sub corruptione. Omnis enim corruptio cum motu est et materia. Ea enim quae concipiunt motum et materiam, secundum esse et rationem, sunt sicut caro et alia praehabita quae motui subjacent et mutationi. Quae autem secundum rationem a materia sensibili abstrahuntur et a motu, et secundum esse in materia mobili sunt, sunt sicut mathematica, nec naturalia sunt, nec mathematica per essentiam suam. Divina vero quae nec secundum rationem diffinitivam, nec secundum esse sunt in materia sensibili, ex ratione stare habent in uno. Generationes autem et corruptiones semper cum motu sunt, qui est forma post formam et actus post potentiam : et ideo de esse suo et ratione est, quod numquam in eodem statu permaneant. Stantia autem per diffinitivam rationem et essentiam, in uno permanent, quod est esse divinum. Ergo corruptibilia non sunt. Omne enim quod corrumpitur, ad materiam suam corrumpitur : divina autem talem materiam non habent.
Quod substantia stans per seipsam est incorruptibilis.
Omnis substantia stans per essentiam suam, est non cadens sub corruptione. Substantia enim stans per seipsam sive per essentiam suam est, quae per suam diffinitionem essentialem abstrahitur a a motu et materia : haec enim stat in uno
Et si dicatur, quod corpora cœelestia sunt ex materia, dicendum quod æquivoce est materia in corporibus cœelestibus, et in generabilibus, et corruptibilibus. Materia enim corporum cœelestium, privatione non designatur, sed tantum suppositi determinatione. Et ideo dicit Philosophus in Cælo et Mundo 1 : « Cum dico cælum, dico formam : et cum dico hoc cælum, dico materiam. » Non ergo possumus assignare materiam per privationem, ut dicamus hoc quod potentia est cælum et non actu, esse materiam, sicut assignamus in generabilibus et cor-
<--- Page Split --->
ruptibilibus, sicut per carnem et ossa hominis, forma hominis terminabilia, materiam hominis designamus. Relinquitur ergo, quod quamvis hoc cœlum materiam dicat, tamen non dicit eam in privatione et potentia. Omnis autem generatio et corruptio a privatione et potentia est. Cœlum ergo ingenerabile et incorruptibile est.
Si vero aliquis dicat, quod potentiam habet ad ubi. In eodem autem mobili potentia ad ubi, consequitur potentiam ad esse. Et sic dicitur quod potentia ad ubi in cœlo non esset, nisi prius esset potentia ad esse. Dicendum quod hoc est impossibile. Tunc enim mobile primum ex generante deduceretur ad esse, quod multipliciter improbatum est in principio octavi Physicorum : propter quod etiam motus localis, qui in ipso est, ex generante non est. Et ideo dicit Aristoteles quod cœlum non movetur secundum substantiam, sed secundum formam tantum et sicut in primo hujus scientiæ libro probatum est, talis motus de esse cœli est ad intelligentiam moveri, sicut de esse hominis est moveri ad rationem : propter quod non est in potentia ad ubi nisi per accidens. Si enim esset per se ad ubi, aliquod ubi esset in quo quiesceret, quod est impossibile. Non ergo est ad ubi per se, sed per accidens : quia scilicet secundum ubi aliquod forma vel figura determinatur secundum quam cœlum movetur. Cujus signum est, quia astronomus qui formas cœli considerat ex conjunctionibus et privationibus causatas, investigat quantitates angulorum qui variantur secundum diversitatem aspectus in ascensionibus et descensionibus et aspectu ad directum medii cœli angulum : quod non faceret, nisi ubi formæ secundum quam mutatur cœlum, accideret.
vocationis est in forma. Non enim forma qua movetur cœlum, est forma secundum esse, sed est forma relationis vel comparationis ad centrum quod est terra : secundum enim quod habet respectum in ascendendo, vel descendendo, vel in medio cœli stando, anguli conjunctionum et privationum variantur : propter quod eamdem scientiam quam Ptolemaeus ponit angulis ascendentibus, cæteri Arabes ponunt in aspectus diversitate. Patet ergo, quod cœlum secundum substantiam.et secundum seipsum in nulla potentia est, quæ per privationem sit designabilis. Et quod dicitur, quod est in potentia ad ubi, hoc per accidens est, et non secundum seipsum. Quidam tamen ex imperitia propria dixerunt, quod secundum partes est ad ubi, quod Aristoteles jamdudum ante nos reprobavit : pars enim non movetur nisi motu totius : et ideo si secundum partem in potentia est, secundum totum in potentia esset. Ex omnibus ergo relinquitur, quod cœlum stans est per seipsum : et ideo nec generabile est, nec corruptibile.
<--- Page Split --->
sicut in generatis et corruptis potentia praecedit actum tempore. Educitur enim actus de potentia in tempore continuo, in quo continue motus est forma post formam, qui motus simplex non est, sed compositus. In his autem quae stant per se, talis compositio motus esse non potest : et ideo in talibus causa formalis formans cum formato simul est : et neutrum praevenit vel sequitur alterum. Substantia autem cadens sub corruptione, non corrumpitur, nisi propter separationem suam a causa sua formante, quae in tempore continuo secundum potentias suas separatur : post quarum successivam separationem res cadit ab esse, et destruitur : et ideo talis res non simplex est, nec simul est. Sed dum res per essentiam suam stans, semper permanens, uno modo pendens per causam suam formalem quae retinet eam et servat, non perit neque destruitur. Aliter enim idem esset et eodem modo se habens principium destruendi et servandi.
Si autem aliquis proterviendo diceret, quod stans per seipsum corrumpi potest, ostenditur hoc esse impossibile : falso enim et non impossibili posito, accidit falsum esse et non impossibile. Ponatur ergo, quod stans per seipsum corrumpatur. Omne autem quod corrumpitur, ab essentia sua separatur : quod autem ab essentia sua separatur, non est stans per seipsum : ergo stans per seipsum non est stans per seipsum, quod est impossibile : stans enim secundum diffinitionem et esse semper est in uno permanens et fixum. Et si detur corrumpi illud aliquando, separatur ab essentia sua et quidditate. Sequitur ergo, quod semper stans per essentiam suam, non semper stat, quod penitus impossibile est. Stans enim per essentiam suam, propterea stat per essentiam, quia secundum formam substantia simul est, quae potentia et actu non distrahitur vel componitur. Et in talibus semper causa formans et causatum formatum sunt simul, ita quod neutrum alterum praecedit potentia vel tempore,
Si ergo ita se habent substantiae stantes per essentiam suam, inseparabiles sunt a causis formalibus servantibus eas. Causae enim illae essentiae suae sunt : et tales substantiae, sicut jam diximus, ex seipsis causa sibi sunt ad sui formationem : formatio enim ipsarum relatio est ad causam primam : per esse autem proprium referuntur, et cum semper per esse referantur, constat quod semper stant in uno, neque perire possunt neque destrui.
Hujus autem exemplum est, quod stelle in eadem oppositione diametri relata ad solem, semper stant uno modo formate in lumine : cum tamen secundum id quod sunt, non sunt formatae in lumine. Luna vero quae sub sole est, et in una oppositione diametri ad solem non refertur, crescit et decrescit, et destruitur et constituitur secundum luminis formationem. Ad primum enim formans, cujus influentia continua est intelligentia et anima nobilis et cœelum, secundum id quod sunt, uno modo referuntur, in hoc quod quodlibet istorum semper uno modo stat sub
<--- Page Split --->
influxu formante ipsum secundum id quod est. Generabilia autem et corruptibilia ad primum formans se habent sicut luna ad solem. Non autem secundum id quod sunt, semper uno modo sunt, sed secundum id quod sunt, motui et privationi subjiciuntur : propter quod in esse substantiali non uno modo formantur, nec continue stant in uno. Quae tamen diversitas, sicut saepius dictum est, non est ex diversitate formantis et regentis primi, sed ex diversitate facultatis recipiendi ipsum : quae diversa est in his quae semper sunt, quae frequenter et quae raro.
eodem. Quoniam præterquam quod substantia stans per seipsam est una simplex et non composita, sequitur quod causa sua in esse et causatum suum sunt simul, et neutrum præcedit alterum. Omnis autem substantia cadens sub corruptione, non est sub corruptione, nisi separetur a causa sua formante : dum vero permanet substantia uno modo pendens ad causam suam formantem et retinentem et servantem, non perit, neque destruitur aliquo modo. Jam ergo verificatum est, quod omnis substantia stans per seipsam, neque destruitur, neque corrumpitur.
Quod autem Plato in Timæo dicit : « Dii deorum, quorum opifex paterque ego, natura quidem corruptibiles, voluntate autem mea permanentes estis : » non ideo dictum est, quod in natura sua habeant principium suæ corruptionis, sed propter hoc quod esse a se secundum id quod sunt, non habent, sed habent esse ab influentia primi, a quo si averterentur, quod tamen impossibile est, nihil essent, et ab esse deficerent.
CAPUT VII.
De collectione eorum quae dicta sunt.
Congregantes ergo breviter quae dicta sunt, dicimus quod omnis substantia stans per seipsam secundum diffinitionem et esse, est non cadens sub corruptione.
Si autem aliquis proterviens dicat, quod possibile est, quod substantia stans per seipsam cadat sub corruptione. Dicimus contra illum, quod si illud est possibile, tunc possibile est quod substantia stans per essentiam suam, separetur ab essentia sua, quod impossibile est, cum non possint contradictoria verificari de
<--- Page Split --->
Hæc ergo composita sunt de simplicibus ante se existentibus, et in quæ etiam per corruptionem resolvuntur. Tale enim compositum solum divisibile est : et ideo solum vere dicitur esse compositum : hoc enim actu alicujus componentis compositum est, quod agit in ipso compositum, et compositum est motu compositi quo composita deducta sint ad formam compositoris : propter quod quodlibet componentium compositi multiplex est et compositum. In quolibet enim fieri infinita facta sunt secundum esse motus. Alia autem quæ quantitate distensa sunt, vel potentis expansa, si in potentia et actu non sunt, nec motu distensa sunt, non dicuntur composita, sed tota et integra : tota quidem, quia totum esse suum simul habent : integra vero, quia distensa non sunt : nec enim procedunt ante esse et in esse, vel e converso, nec a potentia in actum. Et ideo licet quodam modo partes habeant, tamen illæ partes ex esse et non esse non componuntur : omnes enim stant in uno esse simplici. Et propter hæc talia ingenerabilia et incorruptibilia sunt.
Composita vero quæ continue secundum esse adjiciunt vel ab esse abjiciunt, generabilia et corruptibilia sunt. Sunt autem et quædam alia, quæ licet formæ compositionis non sint, nec compositionem consequentes, nec harmoniæ compositionis vel harmoniam componentes, tamen endelechiæ compositorum sunt et perfectiones, eo quod sine principiis taliter compositorum nihil operantur, sicut virtutes organicae, ut est anima vegetabilis in plantis, et anima sensibilis in brutis : quæ quia sunt in organis talibus, et operantur, corruptis organis, corrumpuntur : et illæ sunt substantiæ quæ super compositum sunt delatae, hoc est, fixæ, et per generationem deferentem illatae sunt organis, et propter hoc corruptibiles sunt. Si qua autem substantia separata et immixta est materiæ et nullius actus corporis, illa neutro modo corruptibilis est, sicut rationalis in homine, cujus po-
Quod substantia destructibilis non sempiterna, aut composita est, aut super compositum delata.
Omnis autem substantia formalis vel formata quæ destructibilis est et non sempiterna, aut composita est, aut delata super subjectum super id quod in sua essentia compositum est. Si enim destructibilis est, sicut jam ante probatum est, potentiæ ejus qui formavit et terminavit id quod est, continue destruuntur, sicut potentiæ sanitatis in calidis et frigidis et humidis et siccis fundatae : et talem substantiam compositam necesse est esse ex contrariis continue agentibus et patientibus ad invicem. Propter quod Aristoteles in V Physicorum dicit, quod non est eadem sanitas in mane et in vespere : et ita talis substantia in harmonia consistit, sicut sunt substantiæ coagulatorum mineralium omnium et omnium mixtorum et complexionatorum : et ista non possunt esse sempiternae. Sempiternum enim est, quod semper in uno stans est. Et hoc nihil umquam abjicit a substantia, sed esse ejus cum æternitate et ante tempus est.
<--- Page Split --->
tentia e tiam sensibiles et vegetabiles dupliciter considerantur, scilicet secundum esse, et secundum principium a quo fluunt secundum sui substantiam. Secundum esse enim quidem sensibiles vegetabiles sunt in organis, secundum radicem et principium radicantur in anima rationali : et ideo secundum esse et operationem destruuntur, destructis organis : secundum substantiam autem et radicem manent in anima rationali. Secundum quid ergo destruuntur, simpliciter autem manent. Accidit etiam potentiae esse in organo et mutari secundum organi dispositionem. Unde Aristoteles' dicit, quod « si senex accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis. »
illata est, sicut endelechia corporis orga nici, super id quod ex contrariis compositum est.
CAPUT IX.
De exclusione erroris Alexandri circa materiam istam.
Hoc autem maxime verum est de his potentii et endelechii, quae in compositum fluunt a substantia separata, quae secundum substantiam et esse et operationem separata est. Dico autem secundum substantiam secundum rationem diffinitivam substantiae. Si enim diffiniatur anima rationalis vel intellectualis, in diffinitione nihil concipitur de materia sensibili. Secundum esse etiam separata est : eo quod secundum esse nullius sensibilis materiae est actus, vel endelechia : nec enim harmonia est, nec harmoniam consequens, ut Aristoteles probat in primo de Anima 1. Secundum operationem vero separata est : circa omnia enim operatur intellectus et ratio. Non enim circa omnia opereretur, si alicui materiae esset conjuncta : non enim operaretur nisi circa ea quae essent de facultate illius materiae. Sicut visus circa perspicui differentias, et auditus circa fracturas aeris propter tympanum auris quod ad aeris fracturas complexionatum et organizatum est, et sic de omnibus est.
Manifestum est ergo, quod omnis substantia destructibilis, non sempiterna, vel composita est ex contrariis, vel delata et
Alexander autem circa materiam istam graviter invenitur errasse. Dixit enim possibilem intellectum, qui quandoque compositus est et ratio vocatur, esse praeparationem in corpore, et corporis indelechiam. Et intellectivum in homine nihil aliud esse, nisi splendorem intelligentiae separatae agentis, sicut splendor separatae lucis est in polito terso et pervio, sicut est vitrum, vel lapis pretiosus : in quo cum multiplicantur radii lucis incidentis, per reflexiones ad oppositum punctum radii incidentis, operantur operatione lucis, scilicet illuminando, dissolvendo, et incendendo. Dixit enim magnam esse virtutem elementorum in composito, et cum ad ultimum depurantur, et ad aequalitatem quamdam
<--- Page Split --->
cœli reducuntur, hoc est, quod sic recedunt a contrariorum excellentiis, et ad medium complexionis in tantum reducuntur, ut nihil agant secundum calidum, frigidum, humidum, et siccum, sed sicut cœlum quasi sine contrariis sint : tunc, ut dicit, præparata est natura, ut in ea splendeat intelligentia, sicut in cœlo, et ad formam intelligentiæ perficiat operationes. Et ideo concessit intellectualem animam esse corporis endelechiam. Et ulterius quod destruitur destructo corpore : quia super id quod compositum est ex contrariis, delata est, et illata corporis compositioni.
Qui error intolerabilis est et valde perniciosus contra philosophiam. Constat enim, quod licet contraria aliquando multum ab excellentiis removeantur, et ad medium reducantur, tamen a materia et materiae appendiciis non removentur. Si ergo susceptivae potentiae nihil accipiunt, nisi quod secundum facultatem est suscipientium, sequitur ex hoc quod talis compositi potentiae nihil accipiunt quod a materia et materiae appendiciis est separatum. Intellectus autem possibilis et ratio quae compositus intellectus est, nihil accipiunt nisi quod a materia et materiae appendiciis separatum est. Facultas ergo acceptionis intellectus possibilis et rationis est super omnem facultatem compositionis corporis compositi. Non ergo est intellectus possibilis vel ratio forma alicujus compositionis, vel præparatio quae facta sit in corpore composito : et sic non oportet, quod sit forma delata super compositum, vel forma illata composito per motum et generationem. Quin potius quia in agendo et operando et suscipiendo universale est, sequitur necessario, quod primi quod est intellectus universaliter agens, imago est, et in quantum adipiscitur illum, ingenerabile et incorruptibile est. Adipiscitur autem illum per adeptum intellectum continue. Per adep tionem ergo intellectus radicem habet immortalitatis et principium.
Et hoc quidem ante nos in libro de Intellectu et intelligibili dixit Alfarabius. Nec simile est quod de luce et pervio polito inducit Alexander. In his enim utrumque forma corporalis est, et lux et splendor : et ideo unum alteri est proportionatum secundum componentium facultatem. Intelligentia autem nullo modo corporalis esse potest, nec aliquam corporalem susceptionis facultatem habet ad intellectuale, ita quod secundum formam intellectus possit operari. Relinquitur ergo, quod anima rationalis et intellectus possibilis sit substantia, super id quod compositum est ex contrariis non delata.
CAPUT X.
De exclusione erroris Abubacher.
Abubacher autem non minus invenitur errasse, quamvis visus sit errorem Alexandri corrigere : hic enim dixit verum quidem esse quod omnis substantia corruptibilis est, quæ vel composita est ex contrariis, vel delata super id quod compositum est, sicut endelechia corporis. Dixit etiam verum esse, quod intellectualis natura in homine non est endelechia corporis : sed non esse naturam intelle-
<--- Page Split --->
ctualem in homine per substantiam, sed per esse quoddam : sicut natura lucis et substantia non est in terso et polito et pervio nisi per esse quoddam, et non per substantiam : et ideo sicut de splendore omnium tersorum et politorum, si destruantur tersa et polita, unum remanet quod est natura lucis et substantia communis, omnia tersa et polita irradians : ita etiam ex omnibus hominibus destructis remanere dixit unum quod est natura radiantis intelligentiae super animas. Secundum hoc autem homo non est homo per aliquam substantiam quae in ipso sit, sed per esse quoddam intelligentiae quod accidit homini.
Quod quam absurdum sit, etiam idiotis patet. Sic enim per aliud ab ipso separatum homo in esse hominis constituitur, quod nulli rei convenit, nec in cœlo, nec in terra.
Adhuc secundum hoc per esse accidentale fit substantia et species, quod est absurdissimum secundum philosophiam.
Adhuc ei quod accidentale est et non secundum substantiam sed secundum esse quoddam convenit homini, non constituitur organum in corpore : scimus autem, quoniam manus est organum intellectus : manus enim nulli uni operationi obligata est, sed ad omnem se habet operationem : propter quod est organum organorum.
Adhuc si secundum tale esse intelligentiae esset intellectus in homine, quandoque esset, et quandoque non esset homo : ergo aliquando esset homo, et aliquando non homo, et iterum tertio efficeretur homo, quod nimis est absurdum. Intelligentia enim aliquando resplendet super animam, aliquando non.
Patet ergo, quod etiam secundum esse anima intellectualis super compositum ex contrariis non est delata : sed, sicut diximus, secundum substantiam et esse et operationem separata. A qua tamen, quia anima est vitam et motum ministrans corpori, quaedam, ut dicit Avicenna, po-
tentiae fluunt, quae secundum esse et operationem et non secundum substantiam et radicem delatae sunt super id quod ex contrariis est compositum Omnis enim diversitas quae est in corpore, est propter diversitatem potentiarum quae sunt in anima, ut Averroes dicit super secundum de Anima, et expansio in potentias causa est distensionis corporis in dimensiones corporis et figuras : diversitas autem substantiae secundum genus et speciem, differentiam causat in his quae animata sunt secundum genus et speciem. Et propter hoc non contingit animas transcorporari, ut dixit Pythagoras : et anima hominis in corpore leonis, nihil faceret : quia expansio animae hominis in potentias hominis, non est proportionata corpori leonis in dimensionibus et figura totius et membrorum : sicut ars tectonica in potentias suas expansa, non proportionatur dimensioni tibiarum et fistularum et figuris earumdem. Propter quod dicit Aristoleles quod sicut non contingit tectonicam tibicines indui, ita non contingit animas de corpore in corpus transcorporari. Artis enim tectonicae potentiae sunt secativa, et dolativa, et columnarum erectiva, et contiguativa, et hujusmodi, quae in fistulis et tibiis nullam possent habere operationem. Relinquitur ergo, quod anima potentialis et intellectualis super id quod est compositum ex contrariis, non sunt delatae.
<--- Page Split --->
mam corporalem, neque finitam secundum aliquam corporis virtutem, sed esse indivisibilem et impartibilem, non habentem magnitudinem penitus.
De hoc autem quod quidam dicunt, intellectum unum esse in omnibus hominibus : similiter de contradictione aliorum ad illas, in praehabitis satis dictum est quantum ad praesentem intentionem pertinet.
De collectione eorum quae dicta sunt.
CAPUT XII.
Colligendo ergo ea quae dicta sunt, dicimus quod omnis substantia destructibilis et non sempiterna, aut est composita ex contrariis, aut per modum endelechiae delata super rem aliam quae ex contrariis composita est. Hoc autem propterea est, quia omnis substantia destructibilis, aut est indigens his ex quibus componitur ad sui esse constitutionem, et sic composita est, et resolubilis in componentia : aut si forte simplex est, tamen quia non per se est, indigens est in sua fixione et permanentia re deferente ipsam, sine qua subsistere non potest. Et ideo cum separatur deferens, dissolvitur et corrumpitur id quod super illam est, quod esse non habuit sine ipsa. Substantia ergo quae neque composita est, neque delata super compositum, simplex est et non composita, sed tota et integra simul : et haec secundum substantiam non destruitur, neque diminuitur penitus, sed semper manet secundum substantiam et esse et operationem : et hanc in praecedentibus diximus non esse corpus, nec virtutem corporis, neque for-
Quod substantia stans per seipsam simplex est.
In praehabitis ostensum est, quid sit stare substantiam per essentiam suam. Quod enim stat, non movetur aliquo modo motus : et quod stat per essentiam suam, habet propriam causam sibi standi, secundum quam relatum est ad causam primam, a qua continue esse fluit in seipsum. Et cum per essentiam stat, continue stabit et uno modo : et esse suum et essentia nullo modo distracta sunt per motum aliquem : sed esse suum fluxum est a causa prima in id quod est uno modo se habens. Quod ex hoc patet : quia si in se conciperet per rationem diffinitivam motus alicujus causam, sicut
<--- Page Split --->
generabilia et corruptibilia concipiunt, non staret per totam essentiam suam, et secundum seipsum. Aliud enim esset in seipso per quod non staret, sed moveretur et mutaretur. Esse ergo illius stat in uno. Quod autem simul in uno stat, simplex est secundum esse. Substantia ergo stans per essentiam suam, simplex est in esse.
De tali enim simplicitate hic loquimur, quæ est simplicitas secundum esse, et non de illa quæ est in fine simplicitatis per esse quod est. Talis enim simplicitas non convenit nisi causæ primæ. Simplicitas autem esse convenit omni ei quod habet esse immobile. Et hoc patet in composito secundum esse. Illud enim in facto post fieri est, in quo semper est esse post esse, quod terminatur in facto esse. Et in ipso facto esse compositio est eorum quæ in fieri sibi succedebant, quamvis secundum potentiam sint in illa, et non secundum actum : et ideo talium esse non est purum, sed multis potentis multiplex mixtum : propter quod etiam esse non vere convenit eis : esse enim est simplex actus et purus, nihil habens admixtum de non esse. Esse autem mobilium secundum substantiam et essentiam, semper cum non esse permixtum est : propter quod per suam essentiam sunt non stantia per seipsa, sed inconstantia et mota. Et hoc quidem quod est stare per essentiam suam, maxime convenit causæ primæ. Secundario autem omnibus illis convenit substantiis, quæ esse a posteriori non recipiunt, sed ab interiori stante et influente secundum unum modum, sicut causa prima se habet ad omnes res uno modo. Et inter secunda primo quidem convenit intelligentiae, secundo vero animæ nobili, tertio vero cœlo, quod quamvis mobile sit, non tamen secundum esse mobile est, ut in ante habitis probatum est. Generata autem et corrupta per diffinitivam rationem super essentiam et esse ad inferiora, quæ cum causa motus concepta sunt, dependent : et ideo per essentiam suam esse simpliciter habere non
possunt, sed potius esse habent quod ex esse et non esse est continue. Patet ergo, quod omnis substantia stans per essentiam suam simpliciter est.
CAPUT XIII.
Quod substantia simplex et stans per essentiam suam, non dividitur secundum esse.
Ex his quæ dicta sunt, sequitur quod substantia stans per essentiam, simplex secundum esse et indivisibilis est. Si enim simplex est secundum esse, constat quod secundum esse stat in uno indivisibili. Et si detur quod dividatur secundum esse, tunc quælibet pars accepta per divisionem per esse redit super seipsam. In nullo enim eorum est esse et esse, sed semper fit reditur ad unum si simplex est secundum esse. Esse ergo partis et partis ejusdem idem est : hoc autem est impossibile : nihil enim dividitur in partes cujus partes per divisionem acceptæ, in uno esse partium sunt. Dico autem de his quæ dividuntur actu naturae, qui actus motus est vel mutatio : impossibile est ergo, quod substantia simplex dividatur.
Adhuc si substantia simplex secundum
<--- Page Split --->
esse divideretur, sequeretur quod esse partis sit esse totius. Et quod esse in fieri, sit esse in factum esse. Per hoc enim quod simplex est, sequitur quod stet in uno secundum esse et ipsa substantia et omnia quae de ipsius substantia sunt : de essentia autem sunt partes essentiales : sequitur ergo, quod in uno secundum esse sit ipsa et quaelibet pars ejus. Hoc autem impossibile est : hic enim loquimur de partibus esse in quibus esse totius non est nisi secundum quid. Cujus exemplum est in albo quod fit ex nigro, et ad album devenit ex continuo fluxu nigri in album. Si enim accipiatur esse secundum mixta nigrum, nihil erit in eo album secundum esse albi nisi secundum potentiam et secundum quid, hoc est, secundum quod fluit ex illo, et educitur continue. Et similiter est in omnibus intermediis inter album et nigrum : omnia enim intermedia in fluxu continuo accepta, in ultimo sunt, sicut in termino et facto : et ipsa sunt partes ejus potentiales.
Et si detur, quod talis substantia simplex est, et cum sic dividitur secundum esse, sequitur necessario quod idem sit esse partis et totius, et reditus super esse partis sit reditus super esse totius : quod est penitus impossibile. Impossibile est ergo hoc ex quo sequitur, quod substantia stans per seipsam et simplex secundum esse dividatur. Sed omne quod corrumpitur et destruitur, secundum esse dividitur. Corruptio enim, ut dicit Boetius, est abjectio ab esse et continuus ab esse recessus. Propter quod Aristoteles in IV Meteororum dicit, quod « senectus et vetustas sunt corruptiones secundum naturam. » Substantia ergo stans per seipsam et simplex et incorruptibilis est. Propter quod etiam Dionysius 1 dicit, quod « non corrumpitur quid existentium, sed circa existens modi, commensurationes, et
harmonia».» Et vocat existens quod secundum simplex esse existit. Modos autem, commensurationes et harmonias circa existens, vocat ea quorum esse non in uno est, sed in multis per motum esse et commensurationem ad totum, hoc est ad formam totius : et in harmoniis quibus composita sunt ea quae existunt : quorum nihil invenitur in eo quod simplicis esse est et indivisi.
Adhuc autem omne secundum esse compositum, indigens est his ex quibus componitur, ut sibi per essentiam suam ad esse sufficiat. Nihil ergo per essentiam suam stans, compositum est vel divisibile. Cum autem dicimus, quod per essentiam stans, non indiget aliquo, intelligimus de extrinsecis ad esse et in esse substantialiter ingredientibus. Quædam enim stantia per essentiam suam, causa prima indigent. Sed causa prima quae est fons esse, non commiscetur ad esse alicujus rei, cum causa prima regat res omnes, præter quod commisceatur cum eis.
Adhuc quod secundum esse compositum est, ex viliori et meliori componitur. Melius enim est, quod est juxta terminum ad quem : vilius autem, quod distantius est ab ipso : et partes istae sejunctae sunt secundum esse ab invicem : esse enim vilioris ut vilius est, non est esse melioris ut melius est. Si ergo talis substantia est simplex et non dividitur secundum esse, sequitur quod in omnibus his stet in uno secundum esse. Necesse ergo est, quod secundum esse melioris sit esse vilioris, et e converso : et quod esse vilioris et melioris sit esse optimi et perfecti, quod absurdissimum est. Relinquitur ergo, quod omnis substantia stans per seipsam vel per substantiam suam, secundum esse est immobilis et simplex et indivisa.
<--- Page Split --->
totum quod est universitas partium, non est sufficiens sibi ad esse per seipsum, cum omne compositum indigeat partibus suis ex quibus componitur secundum esse : hoc ergo non est de natura simplicis,imo est de natura rei compositum.
Jam ergo constat, quod omnis substantia per essentiam suam, simplex est et non dividitur. Et quia simplex est et divisionem non recipit, sequitur quod non recipit corruptionem vel destructionem.
De collectione eorum qua dicta sunt.
CAPUT XV
Colligendo ergo qua dicta sunt, dicimus quod omnis substantia stans per seipsam, simplex est, et non dividitur secundum esse. Quod si aliquis veritatis adversarius dixerit, quod possibile est esse substantiam simplicem, quae tamen dividatur. Dicimus quod si hoc est possibile,sequitur quod possibile sit quod essentia partissit sicut essentia totius.Aliter enim non esset simplex secundum esse. Si autem hoc possibile est, tunc sequitur quod pars secundum esse redit super ipsam essentiam secundum esse : hoc autem impossibile est in omni eo quod dividitur secundum esse, sicut ostensum est nuper : ergo relinquitur, quod substantia stans per seipsam, indivisibilis est.
Si autem aliquis dicat, quod substantia stans per seipsam, non est simplex, sed composita secundum esse, sequitur quod pars ejus quaedam est melior alia parte. Si ergo detur quod talis res simplex sit secundum esse, sequitur quod res melior sit ex meliore sicut ex constituente. Et ex hoc ulterius sequitur, quod
Quod omnis substantia simplex est stans per seipsam, sive per essentiam suam.
Ex prædictis concluditur conversa prædictæ conclusionis, scilicet quod omnis substantia simplex et indivisibilis secundum esse, est stans per seipsam. Esse enim substantiæ simplicis totum simul in uno est. Quod autem tale est, cum æternitate est : et esse necessarium est vel simpliciter, vel participatione necessitatis. Tale autem esse ante tempus est, sicut in ante habitis probatum est. Esse autem quod ante tempus est, ante motum est : ex re ergo alia generatum non est. Si ergo ex alio esse non est, et constat quod est, sequitur quod per se
<--- Page Split --->
sit talis substantia in quantum talis est. Sequitur ergo, quod talis substantia secundum tale esse stet per essentiam suam. Omne enim quod ex alio accipit esse quod non est de essentia sua completa, ex esse, et esse est, et de non esse in esse continuo fluente, et in se juncta secundum esse dividitur : positum autem erat, quod esset simplex et indivisibile. Relinquitur ergo, quod substantia simpliciter indivisibilis sit stans per seipsam.
Cum autem dicimus, quod substantia in esse composita generata est ex alia, intelligimus ex alio materiali principio. Omne autem quod est in aliquo sicut materiali principio, uno motore et eodem specie educitur de illo. Sicut cuprum dicimus esse in terra sicut in materiali principio : uno enim motore secundum speciem, qui est vis mineralis formativa cupri, educitur de terra. Et sic dicimus idolum in cupro esse sicut in materiali principio, et non in terra : uno enim motore qui est statuarius, idolum producitur de cupro. Et talia omnia per motum et mutationem educuntur in esse, et habent esse divisibile.
Cum vero dicitur, quod secunda producuntur ex primo sicut alia ex alio, non intelligitur quod producantur per generationem vel motum, sed formali processione unum fluit ab alio, per hoc quod primum universaliter activum est. Sicut lumen derivatur ex luce sicut actus ex actu, et non sicut actus de potentia. Et ideo talis processus ab alio nullam facit in esse vel in essentia divisibilitatem vel compositionem. Talia ergo per hoc quod convertuntur ad primum secundum sui esse receptionem sicut primum, stant per esse suum et essentiam, nec habent aliquam indigentiam ad esse vilioris vel melioris. Et quo primo plus uniuntur, eo secundum esse indivisibiliora sunt, et eo magis stant per esse suum et essentiam et per seipsa : et talia dicuntur quae semper sunt. Quae autem frequenter sunt, plus de esse quam de non esse habent.
Simpliciter autem non sunt, nisi quae semper sunt. Et etiam inter ista sunt gradus, sicut in ante habitis probatum est et determinatum.
CAPUT XVI.
De compendio eorum qua dicta sunt.
Ad compendium autem reducentes qua dicta sunt, dicimus quod omnis substantia simplex est stans per seipsam. Et hujus causa est, quia talis substantia creata est ante tempus, per hoc scilicet quod esse suum simul est sine motu, superior substantiis temporalibus. Cujus signum est, quod tales substantiae quae sunt generatae ex alio sicut ex materiali principio, sunt cadentes sub generatione et corruptione non stantes per essentiam suam. Jam ergo manifestum est, quod omnis substantia stans per essentiam suam, non est in tempore : altior enim est tempore et rebus temporalibus. Necessarium enim est, quod mobile causatur ab immobili, et temporale ab intemporali. Si enim mobile causa mobilis esset, eadem ratione illius mobilis esset alia causa mobilis : et sic iretur in infinitum. Mobile enim propter hoc mobile est, quia ab alio quodam movente mo-
<--- Page Split --->
veri potest : nihil enim mobile et movens est secundum idem. Idem est de temporali quod oportet ab intemporali causari, aliter iretur in infinitum in moventibus et motis. Idem est etiam de sensibili, quod necesse est ab insensibili causari : sensibile enim in sua ratione diffinitiva accipit causam motus : propter quod et in ipso iretur in infinitum, si sensibile semper esset causa sensibilis. In causis ergo talis est ordo, quod primum per se et simpliciter et immobiliter et insensibiliter causa est et simpliciter. Secundum autem non per se, sed simpliciter et immobiliter et insensibiliter causa est. Tertium autem non per se nec simpliciter, sed immobiliter et insensibiliter causa est. Anima enim nobilis expansa in potentii non simpliciter causa est. Quartum vero quod est natura universalis, in corporibus cœelestibus diffusa non per se, nec simpliciter, nec immobiliter, sed insensibiliter, hoc est, sensibus non disposita, causa est eorum quae sunt ab alio causata mobilia, et ideo temporalia et sensibilia, id est, qualitatibus sensibilibus disposita : propter quod necessarium est nobis, quod ordinem determinemus inter ista.
CAPUT XVII.
Quod substantia creata in tempore, aut semper est in tempore, aut non semper.
Post hæc determinare oportet de ordine istarum substantiarum ad invicem : hoc autem fieri non potest, nisi sciamus substantias quæ supra tempus sunt, et quæ sub tempore sunt, et quæ mediæ.
Substantia ergo quæ super tempus est, est quæ secundum omnia sui supra tempus est, esse scilicet quod est, et virtutem, et operationem, et est illa quæ nec secundum esse transmutabilis est, nec secundum virtutem umquam impedita est, nec aliquam recipit obumbrationem in scientia intellectus universaliter activi, cujus lumen virtus est suæ operationis, nec in opere umquam recipit vicissitudinem per sui transitum de opere in opus : quin potius sciendo se ut principium omnium est, facit universa : et cum de scibili non transeat ad scibile, non vicissitudinatur in opere.
Cujus exemplum est in arte videre. Cum enim ars de scibili activo transeat in scibile, tunc vicissitudinatur in opere : et si vicissitudinatur in opere, necesse
<--- Page Split --->
est quod de scibili transeat in scibile : et nisi de scibili transeat in scibile, non vicissitudinaretur in opere. Diversorum enim operum diversæ sunt formæ. Formæ autem operum artis scibilia sunt sive scientiæ. Et diversorum operum diversæ sunt scientiæ. Omne autem quod aliquo modo mutabile est, secundum quod mutabile est, temporale est. Hoc ergo quod immutabile est, omnino supra tempus est, et ante tempus. Omnino autem temporale est, cujus virtus, esse, et operatio mutabilia sunt. Illa enim secundum esse, virtutem, et operationem tempori subjacent, sicut substantiæ generabilium et corruptorum.
Inter has autem sunt substantiae mediæ, ut diximus. Et quædam quidem plus assimilantur substantiis, quæ sunt supra tempus, sicut diximus de actione intelligentiæ : virtus enim ejus secundum aliquid obumbrata est. In quantum enim secundum est et ex nihilo est, necesse est quod intelligendo secundum quod ex nihilo est, umbram patiatur. Et cum scire se sit virtus actionis ejus, accidit virtus ejus et obumbratur a lumine primi : propter quod necesse est quod umbram patiatur in opere. Est ergo cum æternitate et non ante ipsam, sicut casus primi. Cum æternitate autem dico non ea quæ simpliciter æternitas est, sed ea quæ æternitas est secundum participationem. Sicut enim necessitas secundo se habet ad necessitatem primi, ita æternitas ad æternitatem : hoc tamen secundum cum umbrositate causæ et virtutis tantum deficiat a primo, magis sequitur primum et vicinius est ei secundum genera eorum quæ sunt.
Est item medium secundum esse substantiæ stans in uno simili, etiam in virtute, non transiens de virtute in virtutem, habens tamen virtutum diversitatem : habet enim virtutem movendi et virtutem regendi quod motum est : quæ virtutes diversæ sunt, ut dicit Aristoteles in Cælo et Mundo, in omnibus in quibus sunt : sunt enim virtutes dextri et
sinistri : stat tamen hoc in uniformitate motus et operis : quia motus est opus ejus. Opus enim motus circularis est opus uniforme, eodem modo mobile movente. Et priori modo intelligentia medium est. Secundo autem modo nobiiis anima. Et primum supra æternitatem est, et ante tempus. Secundum vero cum æternitate et nusquam contingens tempus. Tertium vero post æternitatem est, eo quod expansum est, quia motui secundum esse non subjacet : tempus tamen attingit per hoc quod est proximum et conjunctum motus principium, univoce tamen. Quartum autem neque ante tempus, neque sub tempore est secundum esse. Si enim secundum esse esset ante tempus, motus non esset de concomitantibus esse ipsius, et essentialis ipsi, sicut motus sursum est de concomitantibus esse ignis. In hujus autem scientiæ libro probatum est, quod motus circularis aliquid est de esse cælorum. Si vero esset post tempus, oporteret quod secundum esse motui subjaceret et mutationi, et sic esset generabile et corruptibile, quod in principio octavi Physicorum multipliciter improbatum est. Est ergo cum tempore secundum durationem, licet secundum ordinem causæ sit ante ipsum : quia ipsum per esse et motum ipsius causa est temporis. Et propter hoc Plato tempus gigni dixit cum cælo. Creata enim simul sunt secundum durationem cælum et terra. Ex quo sequitur, quod esse cæli non potest assignari principium et medium et finis in tempore. Illi enim substantiæ principium assignatur in tempore, cui principium sui esse dat motus qui est in tempore : et illi assignatur medium, cui statum in perfectione dat motus qui est in tempore : et illi assignatur finis, cui corruptionem dat motus qui in tempore est : quorum nullum accidit cælo, nec secundum substantiam, nec secundum formam, nec secundum motum. Et ideo sic est in tempore, quod secundum nihil sui tempus umquam superfluit super ipsum. Quæcumque au-
<--- Page Split --->
tem alia sub tempore sunt, sub ipso sunt secundum omnia quae in eis sunt, principium scilicet, medium et finem, tempus superfluit super ea. Sicut numerus quo numeramus, semper superfluit super numeratum : sic ei in tempore esse, ut di cit Aristoteles in VIII Physicorum, est quadam parte temporis mensurati : priori autem modo in tempore esse est esse in numero qui est tempus, et non in quadam parte ipsius.
Patet ergo, quod omnis substantia creata in tempore, aut est semper in tempore, ita quod tempus non superfluit ab ea, propter hoc quod creata est in quibusdam horis temporis. Hujus autem causa est, quia res superiores sempiternas proxime secundum ordinem causarum non sequuntur nisi substantiae quae sunt similes eis : et illae sunt res quae sunt ante tempus, a quibus tempus non superfluit : talibus enim substantiis non sunt similes. De extremo enim non venitur in extremum, nisi per medium, ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus : oportet ergo medias esse, quarum quaedam plus conveniant cum superioribus : quaedam autem attingant inferiores. In durabilitate quidem esse et substantiae cum sempiternis conveniunt. In motu autem et temporalitate contingunt inferiores. Inferiores autem propter sui dissimilitudinem nullam habent conjunctionem ad superiores nisi per medium, sicut dictum est.
CAPUT XVIII.
De ordinatione principiorum, mediorum, et extremorum, et eorum sufficientia.
Inter primum quod per seipsum causa est, et necesse est et omnimode immobile, contingens et mobile necesse est invenire. Optimi enim bonitates qui omnimode optimae sunt, ei quod per se vile est, non proportionantur nisi per medium. Et nisi per medium fluerent ad ipsum, oporteret quod ipsum vile remaneret, quod bonitati et largitati primi non convenit, quod, ut Dionysius dicit, fundit se per omnem naturae vultum. Cum autem medium necesse sit intervenire, necesse est quod tria sint media : unum quidem per aequidistantiam, duo vero per approximationem extremorum.
Et id quod per aequidistantiam medium est, anima nobilis est : hoc enim pendet ab intelligentia : et propter hoc uniformis motus causa est. Expanditur autem in primum mobile, praeparando ipsum ad vitae et motus localis influxum. Medium autem quod numquam primum est, intelligentia est bonitates divinas intelligibiliter recipiens : quia intelligibiliter recep-
<--- Page Split --->
te animam nobilem movere possunt modo illo quo desideratum movet desiderium : quod non fieret nisi in simplicitate et puritate luminis divini remaneret : sic enim excellerent omne desiderium, et omnem appetitum : et nihil secundorum posset ad ipsas : propter quod etiam nihil secundorum desideraret eas. Quia, sicut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, non potest esse inane naturale desiderium. Per hoc ergo quod intelligibiles efficiuntur, animæ nobilis movent desiderium : per hoc quod anima nobilis est stramentum intelligentiae propter naturam intellectualem quam sub intelligentia participat : in qua sicut in proprio susceptibili lumen et splendores suos diffundit intelligentia : et ea quæ intelligibiliter sunt in intelligentia, in anima efficiuntur animaliter. Aliter enim ad naturam quæ corpore diffusa est, non pervenirent. Inintelligentia enim nullius corporis actus potest esse.
Similiter intelligibile stans sub forma intelligentiae, nihil penitus commune habet cum corpore. Corporale enim hic et nunc est. Intelligibile autem sub forma intellectus ubique et semper. Sed animalium virtutum et formarum corpus perceptibile est maxime : quia anima secundum rationem animalem est principium vitæ et motus in corpore secundum omnem modum vitæ et motus, quo vivunt et moventur animata. Et quæ sunt animaliter in anima, in corpore corporaliter recipiuntur : hoc modo quo virtutes operantes in corpore, corporales dicimus, quamvis corporeas secundum se non habent dimensiones. Nos enim jam in præhabitis determinavimus et distinximus inter virtutes quæ nec sunt corpus, nec corporales, tamen sunt in corpus : et inter eas quæ corporales sunt in corpore, licet corpus non sint. Medium vero quod propinquius est vili, quod non per se cau-
satum est et contigens est, et non movens nisi motum ab eo quod movetur : et sensibile est, hoc est sensibilibus qualitatibus distinctum : hoc, inquam, medium corpus cœleste est, quod corporaliter movet materiam quatuor elementorum, influens virtutem suam in ipsa, et faciens in eis motum rectum, ut in primo hujus scientiæ libro probatum est. Motus autem rectus vel simplex, vel in quodam est. Simplex quidem a centro vel ad centrum, qui sunt motus ignis et terræ. In quodam autem in mediis elementis est. Quorum aer in duobus quidem levis est, et in uno gravis. Aqua in uno levis, in duobus gravis. A terra enim ascendit, et de igne et aere descendit. Aer vero a terra et aqua ascendit, et ab igne descendit. Hos autem motus locales elementa non habent nisi a generante. Motus enim localis consequitur formas generationis. Et nisi forma generationis accepta sit secundum aliquem motum, non erit motus ad locum debitum illi formæ : nec formam substantialem corporis motus et locus consequuntur, nisi forma corporalis et substantialis umbra et imago quædam essent animæ, quæ est per se principium vitæ et motus. Cujus signum dicit esse Avicenna, quod in animabus animalium et maxime in homine qui animam habet perfectam, ad omnem formam conceptam corpus movetur elementaliter compositum. Unde venerea concipientes, motus libidinis statim sentiunt. Læta etiam concipientes, hilarescunt in vultu. Tristia vero concipientes, in complexione corrumpuntur : propter quod dixit Sapiens, quod animus gaudens floridam ætatem facit : spiritus autem tristis exsiccat ossa 1.
<--- Page Split --->
enim elementales non ex se inducunt nisi alterations et passiones et actiones. Quod autem per passiones et actiones ad hanc vel illam formam substantialem devenitur, ab informatione cœlestis corporis accipiunt. In forma enim illius agentia primo quidem efficiunt corpus mobile. Et quia per actionem et passionem mobile est, talium autem motus est a centro, necesse est quod operatione calidi quod motum facit, frigidum enim abscindit et sistit motum, elementa inferiora quæ centralia sunt, in quibus virtus partium circumferentiæ, congregantur in unum a centro : quoniam motus in eis vapor et fumus est. Et sic generantur omnia quæ vapore et fumo constituuntur, sive in aere, sive sub terra, sive sub aqua. Influxus enim et refluxus maris et ebullitiones aquarum ex talibus causantur. Sub terra autem rugitus qui sub terra aliquando audiuntur, et montium elevationes et vulcani ex incensione talium vaporum efficiuntur. In aere vero recti flatus et turbines. Rectus enim flatus est, qui ex fumo terræ in aerem elevatur, transcendente aerem et impellente. Turbo vero ventus est in elevatione sua inter vaporem aqueum conclusus, et sic ad superficiem aeris elevatus, et in superficie aeris de concavo nubis motum involutionis erumpens, et aerem motu circumvolutionis circumferens. Ex vapore vero aqueo generantur grandines, nives, pruinæ, pluviæ et rores. Cujus signum est, quod omni tempore quando multæ stellæ quæ alio tempore invisibiles sunt, in cœlo apparent, et spissæ fixæ in cœli concavo, eadem die vel sequenti vel tempore brevi plus pluet vel ninget. Causa vero hujus esse non potest, nisi quia aer desuper humidus est : in perspicuo autem humido formæ et figuræ objectæ dilatantur, et tenentur, et visibiles efficiuntur in tali aere, quæ alias visibiles non essent. Hujus signum est, quod tunc etiam montes et arbores longe distantes clare videntur, et apparent. Cujus causa esse non potest, nisi quia vapores inferiorem aerem obscuran-
Horum autem mediorum et extremorum relatio ad invicem est et convenientia, quam Pythagoras catenam auream appellavit. Intelligentia enim non moveret desiderium, nisi participatione divini. Nihil enim appeti potest, nisi quod divini boni habet participationem vel rationem. Similiter anima non moveret corpus, nisi sub ratione agentis intelligentiæ. Agens enim intellectus per se habet movere corpus. Speculativa enim intelligentia corpore non utitur ad motum, sed ad passionem : ut enim Avicenna dicit, corpori nihil confert, sed accipit a corpore : hoc autem in præcedentibus ostensum est.
Similiter corpus celeste quod est quasi instrumentum animæ, ad formam substantialem non moveret, nisi formaretur conceptu animæ, qui est conceptus agentis intelligentiæ : sicut nec manus ad formam artis moveret, nisi spiritus movens manum, forma intelligentiæ quæ ars est, esset informatus. Et hoc modo qualitates elementales cœlo formantur, sicut bipennis formatur manu artificis. Qualitates
<--- Page Split --->
tes, ad interstitium frigidi aeris jam elevati sunt, et inferiora relinquunt : propter quod in proximo conversi in formam aquae descendant. Tonitruum autem et coruscatio et hujusmodi generantur ex vapore terreo, et in elevatione sua accenso, et intra nubem concluso, de quibus in naturalibus latius dictum est. Si autem vapor moveat materiam terræ et aquæ et unam alteri inferat, procul dubio mixta generabit et coagulata, ut metalla, et lapides.
Si vero sic miscendo ab excellentiis miscibilium mixta removeat, et ad medium ducat, compositionem facit : et sic animata generabit secundum omnes differentias animatorum et vegetabilium et animalium. In his autem advertendum est, quod dicunt Pythagorici et Anaxagoras et Aristoteles in XIII philosophiae primae, quod in inferioribus quidem locus mali est : bonum enim diminutum vel corruptum malum est : privatio enim imaginatur ad maleficium, ut Aristoteles dicit. In superioribus autem principiis nullum penitus locum potest habere malitia.
CAPUT XX.
De collectione eorum qua dicta sunt.
Colligendo ergo quæ dicta sunt, dicimus quod omnis substantia creata sive causata in tempore, aut est semper in tempore, cujus tempus secundum seipsum mensura est, et non secundum partes ejus : et ideo tempus nec superfluit nec deficit ab ea, propter hoc quod ipsa et tempus simul et æqualiter creata sunt. Aut ita est in tempore, quod tempus superfluit ab ea, eo quod creata est in quibusdam horis temporis : tempus tamen non deficit ab aliquo, sicut nec motus deficere potest, cujus tempus est numerus. Aut ita creata est, quod est supra tempus, sicut ea quæ cum æternitate sunt naturali, in horizonte æternitatis et temporis, quorum tempus non est mensura nisi per accidens, sicut mensura excellens aliquando determinatur ad divisionem mensuræ inferioris non excellentis : hoc enim modo æternitas determinatur tempore, sicut dicimus esse æternitatem centum annorum, quamvis æternitas sit indivisibile nunc stans et non movens sese, ut dicit Boetius.
Hoc autem probatur sic : Si enim cre-
<--- Page Split --->
ata naturae ordine se ad invicem sequuntur, tunc substantiam superiorem in omni bonitate excellentem proxime non sequitur nisi illa qua? in pluribus est ei similis, et non sequitur eam substantia qua? in pluribus est ei dissimilis. Sunt ergo substantiae qua?dam similes superiori, et illa? sic creata? sunt, quod tempus non superfluit ab eis : et ideo sunt ante substantias qua? quidem assimilantur substantiis sempiternis in duratione, tamen in tempore sunt. Et sunt illa? a tempore abscissa?, ita quod tempus superfluit ab eis secundum principium et finem : eo quod in quibusdam horis temporis proxime continentur cum substantiis sempiternis, qua? sunt supra tempus in duratione et substantia, et in motu conveniunt cum inferioribus. Sunt ergo media? inter substantias fixas a?ternas, et inter substantias tempore intersectas, quarum una in tempore est, quia contingit tempus ut horizon temporis : altera vero in tempore est ut numerata tempore. Et tales quidem substantiae non sunt facta? media?, nisi propter hoc quod ipsa? communicant cum substantiis a?ternis in sui duratione secundum substantiam et esse, et communicant cum substantiis temporalibus qua? abscissa? et intersecta? sunt in tempore, per formas quibus co?lum movetur ad generationem. Tales enim substantiae, inferiores scilicet, licet sint sempiterna?, tamen in esse individui non permanent : sed permanentiam earum habent per generationem et motum, et harum successionem. Substantiae autem sempiterna? qua? cum tempore sunt media? inter has, similes sunt cum substantiis sempiternis qua? sunt supra tempus per sua? substantiae? duraibilitatem, in motu autem et formarum varia generatione non assimilantur eis. Substantiae autem intercepta? in tempore, substantiis sempiternis qua? sunt supra tempus, non assimilantur per aliquem modorum. Si ergo assimilantur eis, tunc in mea acceptione non possunt sequi eas nec immediate continuare secundum natura? ordinem, sicut dicit Avice-
bron, quod « incorporalis situs in corporalibus est ordo naturae. » Sunt ergo substantiae mediae qua secundum convenientiam naturae tangunt substantias sempiternas qua? sunt supra tempus, et secundum aliquid tangentes sunt substantias interceptas in tempore. Aggregabunt autem sicut media qua?dam, et per motum suum aggregant et conjungunt sibi substantias subjectas in tempore, et ab altera parte inter substantias sempiternas qua? sunt supra tempus. Et sic aggregabunt per durabilitatem suam inter substantias qua? sunt supra tempus, et inter substantias qua? sunt sub tempore qua? cadunt sub generatione et corruptione, durabilitatem quam superiores habent in substantia, per motum influunt in inferioribus, ut consequantur eam per generationis susceptionem. Aggregabunt ergo inter substantias bonas et substantias viles. Propter hoc autem aggregant, ut substantiae viles non penitus priventur bonis substantiarum a?ternarum : aliter enim privarentur omni bonitate et omni eis secundum naturam conveniente : et sic in vilibus substantiis nulla esset remanentia nec fixio in aliquo bono divino.
Jam ergo ostensum est ex hoc, quod durabilitatis dua? sunt species, quarum una est aeterna, et altera temporalis : et una duarum durabilitatum est stans quieta, altera durabilitas movetur et variatur per successionem : et una earum aggregatur sic, quod ipsa et ejus operationes omnes sunt simul, ita quod qua?- dam operationum non sunt ante quasdam alias : et altera est currens extensa per vices, cujus qua?dam operationes sunt ante quasdam alias.
Adhuc autem universitas unius harum duarum durationum est per essentiam suam mobile et indeficiens esse : alterius universalitas est per partes suas, quarum partium unaquaeque sejuncta est a parte compari per modum quo una est prior et altera posterior, sicut partes temporis se habent.
Jam ergo maximum est, quod substan-
<--- Page Split --->
tiarum illæ quæ sunt sempiternæ, supra tempus sunt, et ex substantiis quædam sunt æquales tempori, ita quod tempus non superfluit ab eis : et ex substantiis quædam sunt abscissæ in tempore, ita quod tempus superfluit ab eis ab inferiori earum et a superiori earum hoc habet secundum proprium et finem : sed tamen exlenditur cum eis ex proprio earum usque ad extremum earum, secundum unamquamque propriam periodum : et tales sunt eædem res sub generatione et corruptione.
CAPUT XXI.
Quod inter æterna et temporalia est medium.
Ex præindusticis concluditur, quod inter rem cujus substantia et actio est in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio est in momento temporis, necesse est esse medium, cujus substantia sit in momento æternitatis, et actio in momento temporis. Cujus probatio est, quod hæc sejuncta sunt in extrema in nullo convenientia : ab inconveniente autem ad conveniens non facilis est transitus : ut enim dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, ha-
bentium symbolum facilis est transitus : oportet ergo inter hæc esse membrum. Secundum autem rationem complexionis extremorum duo sunt membra, scilicet cujus substantia sit in momento æternitatis et actio in momento temporis, et aliud cujus actio sit in momento æternitatis et substantia in momento temporis : sed hoc secundum impossibile est secundum naturam. Actio enim substantialis substantiam sequitur : propter quod si substantia temporalis est, necesse est actionem temporalem esse. Relinquitur ergo quod unum sit membrum, cujus substantia est in momento æternitatis et actio in momento temporis. In tali enim medio, quamvis actio secundum quod in agente est, substantialis sibi sit et æterna : tamen secundum quod recipitur in patiente, non æterna est. Actus enim activorum, ut dicit Aristoteles, sunt in patientibus et dispositis : et sunt in eis secundum possibilitatem recipientium, et non secundum agentium potestatem. Medium ergo, quod in præhabitis in tria distinximus, hoc in unam medii rationem reducitur : et hoc ideo est, quia intelligentia nullius extremi rationem accipit, cujus substantia et actio est in momento æternitatis. Animæ autem actio secundum quod horizon est æternitatis et temporis, per hoc quod motus ejus actio est qui temporalis est, attingit momentum temporis. Cæli vero substantia quæ secundum esse in momento temporis est, secundum seipsam subjacet momento temporis, ut numeratum subjacet numero. Momentum enim temporis non est indivisibile temporis secundum se acceptum quod est substantia temporis, sed est acceptum in eo quod dat esse tempori, quod est fluxus continuus a priori in posterius : sic enim mensura est motus continui.
Sic ergo patet, quod cœlum et anima nobilis unam in communi habent rationem medii, quamvis in speciali differant : eo quod actio animæ contingit momentum temporis, secundum quod actio in
<--- Page Split --->
ipsa est, actio autem cœli subjacet momento temporis et motus : et est una utriusque actio, sed est animæ ut moventis, actio autem cœli ut moti, quod subjicitur motui et in motu fertur. Id autem cujus substantia et actio est in momento temporis, est quod per substantiam supponitur generationi et corruptioni. E contra vero id cujus substantia et actio est in momento æternitatis, necesse est simul stare in substantia et actione : eo quod actio ejus est lumen ejus substantiale, sicut lucis substantialis actio est lucere : lux enim in lucendo quantum est de se successionem non habet, nec vices, quamvis in participantibus lumen vices sint et successiones : per talem ergo medii rationem æterna conjunguntur et temporalia, ut temporalia ex æternis producantur.
CAPUT XXII.
De collectione eorum quæ dicta sunt.
In compendio ergo dicimus, quod inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est existens medium, et est id cujus substantia est in momento æternitatis, et actio in momento temporis. Cujus probatio jam in superioribus habita est. Continuatio autem sic sequincarum non est, nisi per medium quod utrique simile est : necesse est ergo ut sit aliqua res tertia, cujus substantia cadat sub æternitate, et actio sub tempore. Impossibile namque est ut sit aliqua res secundum naturam, cujus substantia cadat sub tempore, et actio sub æternitate : si enim hoc esset, sequeretur quod actio illius melior esset quam sua substantia : hoc autem in actionibus substantialibus impossibile est, quamvis per accidens aliquando fieri possit. Medium ergo est quod inter res cadentes sub tempore secundum substantias et actiones suas, et inter res quarum substantiæ et actiones sunt cadentes in momento æternitatis, sunt res mediæ quæ sunt cadentes sub æternitate secun-
<--- Page Split --->
dum substantias, et sunt cadentes sub tempore secundum operationes suas, sicut ostendimus,
juncta ab invicem, et necesse est membrum intervenire, per quod unitas pura quae in aeternis est, fluat in ea quae non pure unum sunt. Oportet ergo medium illud esse et ens et generationem simul, sed non secundum idem, nec secundum eumdem modum. Secundum substantiam ergo erit ens unum purum : secundum actionem autem qua agit in id quod sub se est, erit generatio, sive ens in esse per continuam adjectionem et abjectionem consistens : quod esse non stat in una puritate. Aliter enim de primo non esset devenire in ultimum : quia non habentium symbolum ad invicem nullus est transitus. Quamvis enim una ratio sit medii, tamen inter primum et ultimum multa secundum esse necesse est media interponi, quae tamen ab uno et vero ente virtutem accipiunt, ut quamdam entitatem, unitatem, et veritatem in alia transfundant. In quo ordine quanto pluribus mediis aliquid a primo distat, tanto minus est unum et verum ens : et e converso. Et quia in corpore homo maxime accedit ad cœeli aequalitatem et temperamentum, et in anima imaginem divinam participat et naturam intellectualem, propter hoc inter generabilia et corruptibilia dignissimum est. Alia autem secundum quod distant a primo gradu, participant dignitatis et entitatis.
CAPUT XXIII.
Quod est quaedam substantia ens et generatio.
Cum autem jam in praehabitis ostensum sit, quod substantia stans per essentiam suam, vere ens sit, et verius secundum quod verius et verius stat per essentiam suam, relinquitur quod id quod per substantiam et actionem est in momento aeternitatis vere ens sit, vel primum, vel a primo in aeternitate constitutum. Id autem quod in generatione et corruptione continua est continue abjiciens vel adjiciens ad substantiam, non est vere ens, eo quod esse ejus permutationibus multis cum non esse est permixtum : sicut enim vere aurum est, quod alienae naturae impermixtum est : et id quidem quod sub aeternitate est, in unitate consistit simplex, in talibus enim potentia et actus unum est.
E contra vero in his quae in tempore sunt, non est unitas pura : potentia enim et actus in eis non simul nec unum sunt : unde illa etiam quidem sunt extrema se-
<--- Page Split --->
causa durabilitatis omnium, et est causa rerum sempiternarum omnium, et etiam causa durabilitatis esse rerum destructibilium : necessarium ergo est in ordine rerum, quod sit unum purum primum, quod sit primum, faciens adipisci unitates et bonitates et entitates omnia quae sunt, et ipsum non adipiscatur hoc ab aliquo, sed omnes aliae rerum unitates sunt ab ipso : et illud non potest habere comparem, nec consortem, nec contrarium.
Et quod hoc verum sit, significatur probabiliter per hoc quod dicimus : si enim detur quod invenitur unum quod est entitatem et unitatem in omnibus faciens, et non est inquisitum ex alio : et detur quod aliud etiam invenitur, quod etiam est faciens acquirere entitates. Non enim potest esse : quoniam aut inter omnia duo similitudo sit in omnibus dispositionibus, aut sit inter ea differentia aliqua in qua unum superfluat vel abundet ab alio. Si enim in omnibus inter ea similitudo sit, tunc eadem sunt, et unum eorum non est primum et alterum secundum : idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, a quo non differt differentia. Si autem unum eorum non est simile alteri in omnibus dispositionibus suis, sed unum abundat ab altero, tunc sequitur procul dubio, quod unum est primum, et alterum secundum, secundum naturae ordinem. Illud ergo in quo est primo unitas inventa, vel acquisita ex alio secundum causam, est primum secundum naturam, sicut seipius dictum est et ostensum. Illud vero in quo est unitas inventa vel acquisita ex alio praeter unam naturam post ipsam participans unitatem et bonitatem. Si ergo talis unitas est, ex alio acquisita sit ex quo provenit : et relinquitur, quod uni vero primo et reliquis unis causatis ab ipso conveniat unitas per prius et posterius : nec sit unitas in causatis nisi propter unum verum et purum quod est causa unitatis, entitatis, et bonitatis.
Jam ergo manifestum est quod diximus, et hoc est planum, quod omnis unitas
De compendiosa collectione dictorum.
Sub compendio ergo quae dicta sunt comprehendente, dicimus quod omnis substantia cadens sub quibusdam suis dispositionibus sub aeternitate, et sub quibusdam sub tempore, ens est vere et generatio simul.
Cujus probatio est, quod omnis res cadens sub aeternitate, est vere ens, eo quod stat per essentiam suam, et esse suum potentiae non est admixtum. Et omnis res secundum omnes suas dispositiones cadens sub tempore, est generatio vera, eo quod esse suum stat per continuam abjectionem et adjectionem. Si ergo hoc ita est, tunc res media una existens secundum substantiam, secundum aliquid sub tempore est, et est ens vere et generatio, non quidem per motum unum, sed per motum et motum : per esse enim substantiae est ens, sed per esse accidens est generatio.
Jam ergo manifestum est ex eo quod diximus, quod ens generatum cadens per substantiam suam sub tempore, non habet esse a seipso : sed esse substantiae suae dependet per ens purum, quod est
<--- Page Split --->
rerum causatarum quae est post unum verum, est acquisita et creata : sed unum primum verum et causans unitates, omnia secunda facit acquirere unitates, et ipsum non est acquisitum ab alio, sicut ostendimus.
In hoc ergo libro ad finem intentionis pervenimus. Ostendimus enim causam primam, et causatarum secundarum ordinem, et qualiter primum universi esse est principium, et qualiter omnium esse fluit a primo secundum opiniones Peripateticorum : et haec quidem quando adjuncta fuerint undecimo primae philosophiae, opus perfectum erit.
Scimus enim, quod quaedam corpora coelestia animata non dixerunt, quorum contradictionem nec annuimus nec abnuimus : sed hoc dicimus pro certo,
quod nec cum Peripateticis, nec cum Epicureis, nec cum Stoicis dicta eorum conveniunt. Omnes enim isti corpora coelestia animata dixerunt.
Scimus etiam, quod quidam contendunt spiritus, qui vulgariter Angeli vocantur, intelligentias esse : sed hoc certum est, quod Angeli sunt intelligibiles substantiae secundum mysteria gratiae distribute : sed quod in motu sint, loco, et operatione, sicut a Peripateticis dicitur, non convenit cum dictis eorum qui de motibus et apparitionibus et operationibus eorum locuti sunt.
Eligat ergo unusquisque quod sibi placuerit : ea enim quae dicta sunt non assertionibus nostris inducta, sed assiduis postulationibus sociorum, ut Aristotelem explanemus, potius extorta quam impetrata.