TRACTATUS II

DE INTELLIGENTIIS.

CAPUT I.

De necessitate qua coegit Peripateticos ponere intelligentias.

De intelligentiis dicturi primum oportet scire, quod non dicemus de intelligentiis de novo aliquid imponentes, sed tantummodo ponentes rationes Peripateticorum. Sunt enim circa hanc materiam tres viae, quarum quaelibet habet auctoritatis antiquitatem.

Isidorus enim et Socrates et Plato deos esse ponebant, in calodemones et cacodemones omnes intellectuales substantias post primam causam dividentes : de quorum opinione nos nihil ad praesens dicimus, licet magnam suae positionis habeant rationem, ita quod etiam Aristoteles in libro de Natura deorum in multis videatur cum eis consentire, sicut narrat Tullius in libro de Natura deorum.

Alia via est theologizantium antiquorum, qui Angelos et dæmones ponebant esse : hujusmodi substantias dividentes in bonos et malos, sicut et Stoici, et in calodæmones et cacodæmones diviserunt. axtjæwv enim in Græco idem est quod intellectus. Angelus autem substantia dicitur esse intellectualis. Angelos enim de cœlo mitti ad terram, et de loco transire ad locum, species corporum vel corpora assumere, illuminationibus distingui theologi dicunt : quorum positio licet multum consona sit rationi, tamen in hoc opere non est a nobis suscepta ad explanandum.

Peripateticorum enim hic rationem defendimus, qui negant intelligentiam loco

<--- Page Split --->

diffiniri : dicentes omnem intelligentiam esse ubique et semper, et per hoc quod nec differentiam loci nec temporis concernit in ratione sua. Et id quod est intelligentia, universale dicunt esse, quod ubique et semper est abstractum ab omni loci et temporis differentia. Aliter enim ea quae sunt intelligentia univoca, non essent in omni loci et temporis differentia : et sequeretur quod homo praeteritus non esset univocus ad futurum, et homo Graecus univocus non esset ad Romanum. Intellectus enim ratio rei est, et differentia intellectus facit differentiam rationis. Propter quod dicit Aristoteles, quod « universale est dum intelligitur, singulare vero dum sentitur. »

Peripateticos ergo sequentes dicimus, quod duae sunt potissimae rationes quae cogunt ad intelligentiarum positionem. Quarum una est ex motu coelestium. Cum enim coelestia a se moveantur et non a generante, sequitur necessario quod natura non sit motor eorum.

Adhuc autem cum omne quod movetur, motorem habeat conjunctum sibi, ut probatum est in septimo Physicorum, et videamus quod corpora coelestia moventur, oportet quod motore sibi conjuncto moveantur, qui sit actus, hoc est, perfectio mobilis per se et non secundum accidens : intelligentia autem de ratione sui nullius corporis est actus : corpus ergo celeste intelligentiam non habet motorem qui sit motor conjunctus corpori. Relinquitur ergo, quod motorem habeat animam : anima enim, sicut in ante habitis dictum est, est principium vitae et motus localis.

Sed adhuc anima in quantum anima, tiuformis et simplicis et regularis et infi-

niti per tempus motus principium esse non potest : ejus enim quod uniforme et regulare est, uniforme et regulare convenit esse principium : uniforme autem et regulare principium non est nisi inintelligentia uniformiter et regulariter se habens in omni tempore : anima enim in quantum est anima, non uniformiter se habet nisi ab uniformi formetur et contineatur : propter quod dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod « intellectus semper est rectus, phantasia autem recta, et non recta : » oportet ergo primum motorem in quolibet mobili quod movetur uniformiter et regulariter, et uniformem esse et regularem. Oportet ergo cuilibet motui coelestium motorem attribuere primum uniformem et regularem, qui non potest esse nisi intelligentia quae animae influat motum uniformem, et regularem, et continuum, et infinitum, qui est motor primus et motor immobilis.

Alia autem ratio est, quod videbant generationem esse inquietam et infinitam : generationem autem habere causam in coelesti circulo. Coelestis autem circulus cum sit multiformis, generationis infinite causa non erit, nisi per aliquid quod continuum est et uniforme : hoc autem nec natura est, nec anima : relinquitur igitur quod sit intelligentia, quae uno modo se habet continue. Oportet ergo quod principium primi motus sit intelligentia uno modo se habens et continue.

His duabus rationibus potissime intelligebant Peripatetici per ea quae in minori mundo fiunt, hoc est, in homine, ea quae fiunt in majori mundo 1. In homine autem videmus quod motores par-

<--- Page Split --->

ticulares diversi sunt, non uno ordine moventes : qui si ad unum ordinem motus reduci debeant, oportet quod referantur ad intellectum : et tunc ad unam formam movebunt et sensus et phantasia et existimatio et omnia, scilicet ad formam artis, vel virtutis : tunc enim ad idem movebit et auris et oculus et phantasia et appetitus et quaecunque alia sint in homine moventia. Similiter ergo si superiora uniformiter moveitur, oportet quod ad uniformem motorem referantur, qui procul dubio secundum rationem motoris non potest esse nisi intellectus. Intellectus ergo oportet esse qui sint motores primi.

Adhuc si ea quae moventur in homine, ad invicem secundum ordinem referantur, appetitus non movet nisi facto sibi nuntio. Id ergo quod sibi nuntium facit, est movens prius illo. Hoc autem etiam in rationali anima est. Voluntas enim non movet, nisi sibi nuntio facto. Primum ergo movens in quolibet eorum quae a se moventur, est id quod movet per scientiam suam, ut dicit Averroes. Scientia autem per sensus non est in superioribus, neque per aliquam accepta partem. Relinquitur ergo, quod sit per influentiam. Primum ergo movens unum et continuum motum et infinitum, relinquitur quod sit per scientiam movens : quem motum influit animae quae est conjunctus motor mobili : hoc autem non potest esse nisi intelligentia : oportet ergo intelligentiam esse primum movens per scientiam suam.

Adhuc in arte sic est, quod cum multa moveantur et manus et securis et spiritus et voluntas artificis, horum omnium primus motor est forma artis, quae est formalis intellectus artificis. Cum ergo omnia causata ab intellectu agente causentur, sicut saepius habitum est, relinquitur quod primum movens in eis sit forma intelligentiae agentis, quae de se agens est. Hujusmodi est ergo causa, quod intelligentias posuerunt, qui sint primi motores immobiles : et animas

motores conjunctos qui motu moveant : et corpora cœelestia per motum suum dixerunt esse moventia in hoc quod causant omnem motum : et cum corpora cœelestia multa sint, nec eodem niodo se possint habere inferius et superius; adhuc dixerunt quod non unus et idem motor est omnium mobilium, sed unicuique mobili dederunt motorem proportionatum sibi in forma moventis primi in illo ordine, quam scilicet motor motus qui est anima, quae est motor conjunctus mobili, influere potest suo mobili, et exsequi et in effectum ponere per motum suum : et ideo secundum ordinem motuum cœelestium multiplicaverunt et ordinaverunt numerum et ordinem intelligentiarum, dicentes quod inotor luna exsequi et in effectum ponere non posset formam qua motor solis movet motorem solis conjunctum soli, et quam exsequitur motor soli conjunctus per motum suum : et eodem modo dixerunt in aliis : et ideo numerum et ordinem motorum multiplicaverunt et ordinaverunt ad numerum mobilium et motuum.

Sunt autem qui dicant et ab antiquo Optimo quorandum dixerunt omnia superiora ab uno et eocomnia cordem motore moveri. Quibus consentire pora ceclestia ab uno videtur Alpetragius in Astrologia sua, et motore moveri : et est multi sunt qui consenserunt ei, dicentes etiam opinio Alpetragii Alstroin virtutem primi motoris non esse ejusdem in Astrologia. potentiae in mobili immediato, et in mobili mediato : et ideo inferiora mobilia post primum differenter se habere in inotus velocitate et tarditate et multiformitate ad mobile primum, quod unius est et uniformis et simplicis motus : quod etiam dicunt moveri super polos mundi et super circulos et super parallelos circulo aequinoctiali. Alia autem distantia mobilia moveri dicunt super alios polos, circuli scilicet signorium : et unictique mobilium proprios assignant polos et proprios circulos obliquos super quos moveatur. Et dicti sui hanc inducruit rationem, quod corpus ejusdem naturae non possit habere motum differen-

<--- Page Split --->

tem secundum naturam. Totum autem cœelum in omnibus sphæris dicunt esse ejusdem naturae : et ideo non posse moveri nisi ab uno motore ejusdem naturae et speciei : et uno motu ab Oriente in Occidentem.

Contra quos licet non sit nostra intentio disputare, tamen hoc dicimus, quod valde irrationabile est quod unum mobile ejusdem naturae per diversos polos moveatur. Adhuc autem impossibile est diversos motus in polis et circulis esse ab uno et eodem motore.

Adhuc cum nullum superiorum moveatur a generante, impossibile est ejusdem naturae mobilia et ad idem mota, hoc est, ab Oriente in Occidentem diversae esse tarditatis et velocitatis. Post hoc Antiquis non concordat. Omnes enim Antiqui dixerunt motum cœelestem dividi in motum planes et aplanes.

Et ideo de dicto istorum ultra hoc quod induximus, non curamus, secundum Peripateticos supponentes numerum et ordinem intelligentiarum activarum esse secundum numerum sphærarum motarum uniformi et continuo et infinito motu, cujus motus principium non potest esse nisi intelligentia : propter quod Aristoteles dicit de intellectu agente loquens, quod est sicut sol et ut ars ad materiam : sol enim uniforme lumen habet, quod tamen in potentii s tellarum fixarum et planetarum et perspicui et corporis terminati ad diversum distinguitur et determinatur : et similiter ars unum lumen intellectuale est, quod in potentii spiritus deferentis et manus et dolabri et lapidum et lignorum determinatur secundum esse diversum : et in essentia una quae forma artis est : et sic lumen agentis intellectus cujuslibet in essentia unum, distinguitur et determinatur secundum esse diversum in potentiis motoris moti qui est anima, et cœeli quod movetur ab ipso, et activis et passivis potentii quae subjiciuntur ei : lumen enim causae primae tantae simplicitatis est, quod in illa simplicitate nulli

est proportionale. Influxum autem intelligentiae primae proportionant esse primae animae, et per animam cœelo primo, et motui cœeli primi : et per eamdem rationem oportet quod secundi ordinis intelligentia proportionetur animae secunde sphærae et motui ejusdem, et sic deinceps usque ad intelligentiam decimi ordinis, sicut diximus in ante habitis. Forma enim intelligentiae primae non statum proportionata est materiae primae nisi per media multa, sicut jam diximus in tractatu praecedenti. Non enim est devenire de primo ad ultimum nisi per media multa.

Hoc ergo modo supponentes esse intelligentias et ordines earum secundum Peripateticos loquimur de intelligentiis.

<--- Page Split --->

auditu, calido, et frigido, et aliis omnibus.

Adhuc si aliter aliquid haberet, per naturam illius distingueretur ab aliis, et non posset in ea a quibus distinguitur, sicut rationale vel humanum non potest in asinum, et ligneum non potest in sensibile, propter naturam qua distinguitur ab eo et obligatur ad unum. Intellectus autem nullius corporis potentia est agens, et ideo immixtus est.

Adhuc in omnia agit, et ideo nulli obligatus est : propter quod nihil habet commune alicui, et omnino immixtus est, ut dicit Anaxagoras. Talis ergo substantia intellectualis est, quae intelligentia vocatur.

Quid sit intelligentia secundum substantiam suam ?

Hoc autem modo de natura intelligentiae loquentes dicimus, quod intelligentia est substantia quae non dividitur : substantiam vocantes quod in se et per se subsistit per esse quod habet a causa prima. In se autem non subsistit, nisi quod per se est, et non in alio, neque sicut accidens, neque sicut forma materialis : hoc autem omnis substantiae in eo quod est substantia, est proprium : et quia intelligentia distat a causa prima, ideo aliud est in ea id quod ipsa est, et aliud esse ipsius, sicut jam saepius probatum est : et taliter per se existens secundum intellectualis intelligentiae modum substantia est : et in eo quod intelligentia est sive intellectualis, sive intellecta, oportet secundum Anaxagoram, quod nulli sit immixta, et nulli nihil habeat commune. Si enim immixta esset alicui naturae, non ageret nisi secundum potentiam illius, sicut patet in omni virtute corporis, et virtute corporali, quae non agit nisi secundum potentiam corporis cui immixta est, ut patet in visu et

Est autem non possibilis, sed activa, qua est omnia facere, et nihil fieri per receptionem. Si enim possibile esset eam fieri, oporteret quod aliam suae naturae haberet potentiam se diviniorem per quam educeretur in actum : nihil enim ens in potentia, educitur in actum nisi per aliquid suae naturae quod in actu est : si enim non esset suae naturae, non esset agens sibi proportionatum : et virtus agentis non proportionata, possibile in quod agit, ad actum determinare non potest : quia possibile ipsum consequi non potest : et sic cassa et vana esset potentia et possibilis et cassaretur actio agentis. Oportet ergo quod intelligentia activa constituta sit in lumine agentis, cujus actio ad causata est, sicut artis actio ad materiam artificiatorum. Hujus exemplum est, sicut si diceremus, quod ars est anima artificis, et aliam animam non haberet : tunc enim nullus intellectus in artifice esset possibilis, sed ipsa ars ut anima quaedam exerceret formam artis in spiritum motum, et spiritus in manum, et manus in dolabrum, et dolabrum per motum in lapides et ligna. Sic intelligentia lumine intellectibili prima causae constituta, activa est intellectuum, hoc est, formarum quae sunt intellectus rei cujuslibet, cujus forma sunt : hujus enim lumen fluit in ani-

<--- Page Split --->

mam, et per animam in sphæram, et per motum sphære in calidum et frigidum et humidum et siccum, ita quod omnia movent et moventur formata lumine intelligentiae moventis, quae movet sicut desideratum movet desiderium : desideratum enim non movet desiderium nisi desiderium concipiat formam desiderati, vel per apprehensionem, vel per influxionem.

Et si aliquis objiciat, quod intelligentia recipit a lumine causæ primæ, et sic possibilis esse videtur et fieri. Dicimus quod hoc non sequitur : fieri enim subjecti et materiæ est : hic autem influxus formæ super formam est, sicut si albedo fluat super albedinem ad ejus intensionem ad primi quod est albedinis principium similitudinem et conformitatem : sicut si lumen fluat super lumen ad primi luminis conformem limpiditatem, eo modo quo secundum potest conformari primo, quod non est exitus de potentia ad actum, sed est actus multiplicatio secundum virtutem ex hoc quod primum quod est in actu indesinenter influit. Hoc igitur modo intelligentia est substantia intellectualis. Hæc autem non dividitur. Omnis enim forma quæ dividitur, secundum esse et esse dividitur : eo quod suum esse de potentia in actum descenditur, sicut est omnis forma motui vel mutationi subjecta : propter quod Aristoteles dicit, quod in generatione hominis non est vivum et animal simul, et non est animal et homo simul. Nec intelligitur hoc quod in generatione hominis primo sit vivum constitutum in substantia, et postea sensibile, et postea homo : sed quia esse hominis in semine in mutatione generationis secundum potentiam primo distenditur in vivum, et ex vivo in sensibile, et ex sensibili in hominem, et medium mutationis non est simul cum principio, nec finis mutationis simul cum medio, quamvis vivum et sensibile esse distinctum non habeant nisi in ultimo. Omnis autem talis forma sic divisibilis et communitatem habet

cum materia, et in mixtione. Jam autem ostensum est quod intellectus agens nullam potest talem habere communitatem vel mixtionem. Relinquitur ergo quod intelligentia substantia sit indivisibilis.

CAPUT III.

Quod intelligentia non est cum magnitudine, neque ut corpus movetur.

Jam autem diximus, quod alia est virtus corporalis, et alia est virtus in corpore, et quod virtus corporalis in magno corpore major est, et in minori minor. Virtus autem quæ est in corpore, ad complexionem et compositionem corporis variatur, sed bene et male, impedite et expedite. Virtus autem quæ nec in corpore est, nec corporis, separatam a corpore habet operationem. Cum ergo intellectus sive intelligentia nulli sit immixta, constat quod non potest esse virtus corporis, et ex consequentì neque cum magnitudine. In magno enim non est virtus extensa in magnum, nec in parvo virtus contracta ad parvum. Cum magnitudine igitur non est. Et cum agat actione vitæ, nullum autem corpus agere possit vitæ actionem, sequitur quod in-

<--- Page Split --->

telligentia non est corpus, sed substantia corporea.

Adhuc, cum constet quod intelligentia nullius corporis est actus sive endelechia, eo quod nulli nihil habet commune, omnis autem endelechia corporis, communem cum endelechiis sibi convenientibus in specie propriam et determinatam habet materiam et subjectum, sequitur necessario quod endelechia non est et virtus in corpore. Et ex hoc sequitur quod intelligentia non sit anima secundum animae potentiam. Anima enim endelechia est animati corporis : et secundum quod anima est, separatam non habet operationem. Et si aliqua anima separatam habet operationem, non habet hoc in hoc quod anima, sed in quantum participat intelligentiae naturam et illuminationem. Intelligentia autem de se omnem habet operationem suam separatam, et nullam penitus conjunctam. Ergo non est anima. Propter quod dicit Aristoteles in XI philosophiae primae, quod quamvis anima quaedam sit separata, non tamen omnis anima, nec tota. Intelligentia ergo nec magnitudo est, nec cum magnitudine, nec virtus corporis, nec corpus est, nec endelechia sive virtus in corpore.

Adhuc autem non movetur, nec cum motu est, neque motus. Non enim movetur nisi cujus esse distrahitur, sicut id quod generatur,vel corrumpitur, vel augmentatur, vel diminuitur, vel alteratur : et quod secundum locum mutatur, in ubi distrahitur : protenditur enim de post in ante : et omnis talis substantia immixta est materiae, et communicat cum materia mobilium omnium : habitum autem est, quod intelligentia immixta est, nulli nihil habens commune : et hoc quidem ab Anaxagora est dictum et in priori capitulo a nobis probatum : intelligentia ergo moveri non potest.

Adhuc autem neque motus esse potest. Motus enim (ut dicit Avicenna) est forma fluens vel ubi fluens : sive, ut dicit Averroes super tertio Physicorum,

motus est forma post formam, vel ubi post ubi in fluxu continuo. Intelligentia autem hoc modo indivisibilis est, ut jam ante probatum est. Intelligentia ergo nec cum motu est, nec movetur.

Adhuc omnis motus actus imperfectus est, ut dicit Aristoteles in tertio Physicorum : et idco est actus imperfectus, quia est actus imperfecti. Intelligentia autem nec perfecti nec imperfecti actus est. Inintelligentia ergo nec movetur, nec cum motu est.

Objiciunt tamen quidam dicentes, Objectio. quod secundum prædicta omnis forma actus intelligentiae est : forma autem cum motu est : actus ergo intelligentiae cum motu est. Ad quod dicendum est, quod Solutio. actus duplex est. Est enim actus qui est actio intelligentia consistens : et est actus qui fluit ab intelligentia, vel in animam, vel in corpus constitutum. Et actus quidem cui est actio, cum motu esse non potest. Actus autem qui effluxus est ab intelligentia, perfectio mobilis est secundum quod est in potentia, et ille cum motu est, sed ille intelligentia non est : et ideo non propter hoc sequitur quod inintelligentia cum motu sit, sicut forma ab arte procedens in lapides et ligna cum motu et materia est : ars autem secundum se movens est primum, sed nec movetur, nec cum motu est. Intelligentia autem activa ad naturalia se habet sicut ars ad artificiala. Sequitur ergo, quod intelligentia in suo ordine sit primum movens quod movet ut desideratum movet desiderium : et sequitur quod nec motus est, nec cum motu, nec movetur.

Si autem quis dicat, quod sicut motus est actus mobilis, ita est actus moventis : actus autem cum eo est, cujus est actus. Movens ergo cum motu est : et sic inintelligentia cum motu est cum sit movens. Ad hoc dicimus, quod cum motu esse est proprietatem motus habere, et cum motu variari : et hoc non convenit nisi ei in quo est motus sicut in subjecto : motus autem qui dicitur esse actus moventis, non dici-

<--- Page Split --->

tur esse actus ejus nisi quia ab ipso est et non in ipso : et ideo non sequitur quod si intelligentia movens est, quod cum motu sit. Et cum dicitur, quod motus est actus moventis, non intelligitur de motu secundum esse motus, sed de eo quod distrahitur et fluit in motu ut ad actum moventis deveniat. Motus enim secundum esse motus est exiens de potentia ad actum in tempore continuo, et non subito : et secundum hoc esse non est in movente, sed habet hoc in mobili quod est in potentia : sicut unumquodque quod est in alio, est in eo secundum potestatem ejus in quo est : id autem quod sic in motu distrahitur, forma vel ubi est : et quantum ad hoc motus actus moventis est : a movente enim fluit in mobile, et per hoc movens est movens, et mobile mobile est.

Ex omnibus his sequitur, quod intelligentia est substantia, quae secundum esse et substantiam intellectus est, quae non dividitur, neque magnitudo, neque cum magnitudine est, neque corpus, neque virtus in corpore, nec movetur, nec cum motu est, neque motus. Est ergo indivisibilis et impartibilis, non habens magnitudinem penitus. Constat ergo quod quælibet intelligentia in ordine suo primus motor est.

CAPUT IV.

Quod in intelligentia nec cadit divisio in multitudinem, nec divisio in motum, nec in magnitudinem.

Cum autem omne quod dividitur, aut dividitur per differentiam, aut per proprium accidens, sive per materiam, ostendemus quod non dividitur in multitudinem. Quod enim differentia dividitur, genus est, commune esse habens cum multis. Intelligentia autem secundum esse intelligentiae nihil penitus commune habet aliud cum aliquo. Divisionem ergo generis non suscipit.

Adhuc genus potestative est species, nec determinatur ad speciem nisi aliquid sit agens potestatem ad actum. Intelligentia autem quae secundum seipsam universaliter activa est, nihil in potestate habet : est enim talis intelligentia quae est omnia facere, et nihil fieri : intelligentia enim non dividitur nec agitur in multitudinem, sicut potestas per actus suos multiplicatur. Non ergo dividitur divisione differentiae.

Adhuc actus purus per actum non dividitur : habitum autem est, quod intel-

<--- Page Split --->

ligentia est actus purus : per actum ergo non dividitur nec multiplicatur.

Si autem aliquis dicat, quod intelligentiae multae sunt specie differentes. Omnis autem multitudo reducitur ad unum ex quo sicut ex indivisibili primo producta est, sicut probatur in secundo Arithmeticae. Intelligenliarum ergo numerus ex aliqua prima intelligentia per divisiones differentiarum educta est, et sic intelligentia per numerum dividitur. Dicemus quod sophisma est. Nos enim loquimur de substantia et esse intelligentiae. Objectio autem haec procedit de intelligentiae intentione, quae intentio universale abstractum est per rationem nostram.

Et si quis dicat, quod objectio procedat contra intentionem nostram, eo quod loquimur hic de divisione generis in species per differentias : genus autem et species etiam intentiones sunt. Dicimus quod non procedit aliquo modo objectio : genus enim non est in ratione tantum, sed una communis natura diffusa in omnibus his quorum est materia una, in qua sicut in inchoatione est omnis species, et nulla sicut in esse distincto. Intelligentia autem secundum sui rationem talis natura esse non potest, eo quod nulli nihil habet commune. Non ergo est divisibilis generis divisione.

Si autem quaeritur qualiter multiplicantur intelligentiae? Dicimus quod multiplicantur per processum ex uno, quod est prima causa, non per processum ex uno quod est genus. Hujusmodi autem processum jam in primo libro determinavimus. Et hic processus est ordinis secundum proximius et remotius, et secundum prius et posterius. Generis autem processus in species, processus est in æque distantia : cujus signum est, quod omnes species una ratione paricipant generis nomen. Nulla autem intelligentiarum nomen intellingentæ cum alia eadem ratione participat : talis autem multiplicatio est in uno et univoco, quod in plura non dif-

funditur, cujus nomen alia participant secundum modum et respectum ad primum. Ex hoc relinquitur, quod nulla intelligentia cum alia convenit, nec genere, nec specie : sed prima intelligentia intelligentia est : et intelligentiae inferiores nomen habent intelligentiae, eo quod habent quemdam modum ejus. Similiter multiplicatio per numerum intelligentiae non convenit : sicut enim dicit Algazel, multiplicatio per numerum est multiplicatio per numerum proprii accidentis, quod materiam communem distinguit, ut sit propria unius, et non alterius, sicut semen ad hoc generatum et non ad aliud. Quæcumque autem talia sunt, divisione materiae quæ per actum generationis dividitur, in multitudinem producuntur : per materiam autem dividi non potest, quod nullo modo est in matesia, sicut intelligentia cujus ratio est nihil sui habere immixtum in materia, et cum ea nullo modo nihil habere commune. Et hoc non est in genere vel in specie : istae enim naturae confusa sunt in omnibus ad unum genus vel ad unam speciem pertinentibus. Propter quod per materiam naturae numerum accipiunt et multitudinem individuorum. Intelligentia vero cum nihil horum habeat vel habere possit, proprie differentiam numeri et divisionem non accipit. Ex quo relinquitur, quod in quolibet ordine non est nisi unica intelligamentia, nullo modo multiplicabilis in numerum vel multiplicata.

Adhuc autem quod magnitudine dividitur, non dividitur nisi altero duorum modorum, scilicet aut divisione magnitudinis, aut magnitudinis acceptione. Divisione magnitudinis, sicut decem pedalia in decem pedes. Accptione autem dupliciter, scilicet acceptione animæ, sive spiritus, sive organi. Quadrato enim accepto in organo vel in spiritu, necesse est formam quadrati distantiam habere in lincis et angulis, ut dicit Avicenna. Et ideo organum in quo suscipitur, divisibile necesse est esse. In acce-

<--- Page Split --->

ptione autem animae simul non potest esse acceptio unius lineae et alterius, nec acceptio unius anguli et alterius. Cum enim se diffundit per spiritum super acceptum, virtus animae erit divisa, non simul accipiens unum cum alio, sed discurrens super partes magnitudinis, donec accipiat totum. Jam autem probatum est, quod intelligentia neque magnitudo, neque cum magnitudine est, neque virtus magna, neque virtus in magno. Magnitudinis enim nullam penitus recipit divisionem. Propter quod Plato arguitur ab Aristotele quod dixit intellectum agentem transire super partes magnitudinis. Intelligentia enim cum re extensa non extenditur, ita quod una extremitatum intelligentiae in vicibus vel viribus multitudinis, ab altera sit divisa in viribus et vicibus quae aliam recipit extremitatem. Cujus ulterius signum est, quod quando vult habere vel habet scientiam rei corporalis, non extenditur in vicibus intelligendi vel viribus per magnitudinem corporis : numquam enim transiret, quia continuum divisibile est in infinitum. Sed post intelligentiam manens et stans per unum modum intelligit hoc lumine suo activo et constitutivo, quod intellectuali extensione extenditur per omne constitutum ab ea, et per quamlibet partem ipsius. Ipsa autem intelligentia formale activum est, a quo nihil pertransit, neque per vices, neque per divisionem. Patet ergo quod intelligentia nec multitudine numeri, nec magnitudine aliqua divisibilis est. Omnis enim talis divisio ex tempore est, sicut patet ex dictis. Supra autem in tractatu praecedenti probatum est, quod intelligentia supra tempus est, et cum aternitate. Quod autem motus divisionem non habeat, jam paulo ante probatum est. Intelligentia ergo nec multitudine, nec magnitudine, nec motu divisibilis est.

Qualiter intelligentia non cadit in numerum, et ex consideratione indivisibilium redit ad essentiam suam ?

Quamvis autem intelligentia sit una et indivisibilis, tamen in ea est multitudo et potentiarum et habitudinum, sicut in praehabitis dudum ostendimus : et haec multitudo major est in inferioribus quam in superioribus. Intelligentia enim secundi ordinis ad intelligentiam primi ordinis, et ad causam primam est in potentia. Ad causam quidem primam, quia creatura ejus est : ad intelligentiam vero ordinis primi, quia influentia luminis illius formatur et perficitur : et sic est de aliis intelligentiis secundum ordinem descendendo. Et similiter habet habitudines ad animam, cujus ipsa est desideratum. Secundi enim ordinis anima intelligentiam sui ordinis desiderat, non absolute tantum, sed secundum quod illuminatur a prima scilicet intelligentia, et secundum quod per illam refertur ad causam primam, et sic se habet intelligentia tertii ordinis ad secundam, et sic deinceps : et propter hoc cum primi ordinis intelligentia sit causa motus simplicis qui est ab

<--- Page Split --->

Oriente in Occidentem, et vocatur aplanes. Secundum enim movet ad primum, et non e converso, et similiter tertium movet per secundum ad primum, et sic deinceps. In omnibus autem his anima conjunctus motor est eorum quae a se moventur. Sed quia anima secundum quod anima non potest esse causa motus simplicis et uniformis, oportet quod ponatur animae esse motor stans in forma intelligentiae simplicis continue et uniformiter, ut anima sit causa motus, uniformitatis autem et continuitatis causa sit intelligentia : propter quod Messalach dicit, quod motus cœli est motus sapientis. Omnis autem haec multitudo potentiarum et habitudinum, potentiae et habitudines sunt unius ad diversa : et ideo ex omnibus his potentiis et habitudinibus reducitur ad essentiam unam, quae quidem secundum se indivisibilis est, licet ad plura dependeat ad potentiam, et in habitudinibus pluribus operetur ad diversa : ex quo sequitur, quod intelligentiae inferiores plurium motuum sunt causae, superiores autem pauciorum : et quod intelligentiae superiores simpliciores sunt in potentiis et habitudinibus, inferiores autem copiosiores.

Si quis autem objiciat de motu Solis, qui simplicior esse videtur quam motus Saturni vel Jovis vel Martis, dici potest, quod multiplicitas talium motuum non est ex moventibus, sed ex motis corporibus, quae sic facta sunt ut sint instrumenta quae per motum localem diversimode id ponant in effectu quod fluit ab intelligentia. Unde cum inferiora corpora non sint susceptiva motus superiorum in ea simplicitate qua causatur motus ab intellingentia superiorum, facta sunt quaedam superiora diversorum motuum quibus influi possit inferioribus hoc quod ab intelligentia influxum est illis : sicut manus quam Aristoteles dicit esse organum intellectus practici, facta est plurium motuum quam securis et terebrum, licet securis et terebrum a manu moveantur, et non e converso. Sol enim non

tam motu circuli quam lumine corporis sui movet : et ideo diversitatem formarum ad quas movet, plus habet in lumine quam in circulo. In circulo enim non habet nisi ascendere et descendere. In lumine autem pyramidali infinitas producit figuras, ex perpendiculariter lumine incidente vel oblique secundum multiplicitatem vel obliquitatis modum : propter quod circulos non potuit habere multos, eo quod lumen est causa corruptionis in descendendo, et generationis in ascendendo : quod si divisos haberet motus, necesse esset intercipi : propter quod etiam causa continuae et inquietae generationis et corruptionis interciperetur, quod esset valde inconveniens. Quod si movens lumine suo corporali de supremis esset, virtute sufficienti materiam generabilium et corruptibilium non contingeret. Si vero de infimis esset, violentia distraheretur et non perficeret ad generationem. Propter quod in medio positus est Sol ex orbibus superioribus recipiens virtutem diversis diversimode proportionabilem, et in circulo declivi motum habet uniformem ascensionis et descensionis, propter generationis et corruptionis continuitatem, et in inferioribus orbibus et stellis sui luminis determinationem ad materiam generabilium et corruptibilium, quae movet suo lumine. Propter quod Luna semper redit ad ipsum postquam impleta est, recedens semper postquam habuerit de lumine : Venus autem et Mercurius non multum recedunt a sole, semper lumen solis ad humidum generationis determinantes ; et haec est quaestio quae in secundo de Celo et Mundo tacta est ab Aristotele, sed solutio ejus ad liquidum non est expressa. Ex dictis tamen constat, quod ex multitudine potentiarum et habitudinum in intelligentia nullus numerus essentiae vel divisio potest induci • et sic adhuc remanet, quod intelligentia est substantia quae non dividitur.

<--- Page Split --->

tionis, causa est indivisibilitatis : ergo ex bonitatibus influxus non efficitur multiplex, sed indivisibilis et impartibilis.

Hujus simile est in omni eo quod attenditur per accessum ad veram nominis impositionem. Eo enim quo intendens plus influit sibi de forma quae intenditur, efficitur simplicius et intenditur similius, sicut est in fluxione superioris luminis ad inferius, et sicut in fluxione albantis in albatum, et sicut est in influxu formae moventis in id quod movetur. Est autem hoc plus in intelligentiis et lumine intelligamentarum quam in corporeis et formis corporalibus, quanto puriora sunt intelligentia et lumen ejus quam formae corporales. Constat enim per ante habita, quod tales processus bonitatum diversitatem non habent nisi ex distantia, unitatem autem et puritatem et immaterialitatem reducta in causam primam. Ex quo sequitur, quod bonitates influxae a superiori, influunt in inferiora implentes ea et redundantes in ipsa et convertentes ea ad unitatem superioris influentis, et sic colligantes multiplicitatem inferioris ad superioris simplicitatem.

CAPUT VI.

Quod intelligentia indivisibilis simplificatur et vivificatur per influentiam bonitatum quam recipit a causa prima.

Cum autem intelligentia sit substantia secundum se activa, sequitur quod actio ejus sit essentialis operatio: propter quod actio ejus in ipsa accepta idem est, sicut radius solis in sole, soli est idem, nec efficitur diversa actio ab intelligentia, nec per processionem et distantiam ab ipso. Ex actione ergo nullam recipit diversitatem, sicut nec lux solis a radiis emissis. Per actionem autem comparatur ad inferiora. Per comparationem ergo ad inferiora divisionem vel numerum non recipit. Per influentias autem quae fiunt a prima causa vel a qualibet superiori intelligentia super inferiorem, quanto plus de illis recipit, tanto plus reducta in superiores et primam causam, ad unum et simplex accedit : et quanto plus accedit ad unum et simplex, tanto plus vivificatur et simplificatur : per influentias ergo bonitatum quo plus multiplicantur in ea, eo plus simplificatur et unificatur : et quod est causa unificatio nis et simplifica-

<--- Page Split --->

quod lumen intelligentiae ambiat omnem animam vel immediate, vel per medium. Ipsam autem intelligentiam non ambit nisi causa prima. Relinquitur ergo, quod ex secundo loco sit post causam primam in ordine entium.

In hoc tamen secundo ordine sicut in quolibet ordine multi sunt gradus, sicut saepius in ante habitis dictum est, et semper superior majoris unitatis est quam inferior. Hoc tamen constat, quod ab uno agente secundum formam et eodem modo habente, immediate non est nisi unum secundum formam : quod tamen quia secundum est, necesse est quod in potentia sit : et sic in eo aliud est esse quam quod est. Sed nec per esse nec per id quod est, aliquo modo cadit in divisionem, quae divisio sit in potentiarum multiplicationem. Jam ergo manifestum est, quod intelligentia substantia est quae non dividitur, et per essentiam intellectus purus est, non adeptus, vel acquisitus, nec de potentia factus secundum actum, sed agens universaliter secundum ordinem, qui nullo modo cadit in divisionem et nullam penitus habet magnitudinem.

CAPUT VII.

De causa unitatis et indivisibilitatis intelligentiae.

Causa autem ejus quod intelligentia est substantia indivisibilis, propter quid est, quia ipsa est ens secundum post causam primam : propter quod unitas est ei dignior quam pluralitas et quam divisio. Dudum autem ostensum est, quod ab uno non est nisi unum, et a simplici non est nisi simplex : a duobus autem unis et simplicibus non potest esse nisi compositum et multiplex : et sic constat quod intelligentia primi ordinis et omne quod in forma intelligentiae constituitur, unum est, et multiplex non erit nisi alia forma quam intelligentiae lumen in constitutione ejus apponatur, sicut est forma animae vel naturae. In communi autem quidquid est in forma intelligentiae, secundum est a causa prima : primum enim causatum causae primae intelligentia est, quod plura ambit omnibus quae sunt post causam primam. Cum enim omnis forma detur ab intelligentia, necesse est quod lumen intelligentiae ambiat omne quod in forma naturali formatum est. Item cum anima sit stramentum intelligentiae, necesse est

<--- Page Split --->

Signum autem hujus est quod intelligendo nihil cœlitus recipit, sed intelligendo res tendit ad essentiam suam secundum quam ipsa est causa rerum. Intelligendo enim non extenditur cum re extensa quam intelligit, ita quod una extremitatum intelligentiae qua intelligit partem unam, sit divisa ab alia extremitate qua intelligit partem aliam. Quando enim vult scientiam rei corporalis intelligere, non extenditur discurrendo partes ejus quae sunt in corpore intellectus : sed ipsa intelligentia stat fixa secundum unam et eamdem dispositionem, eo quod est formalis substantia, a qua nihil pertransit per divisionem : et corpora quidem et virtutes corporales tales esse non possunt.

In hoc perstringuntur quae dicta sunt.

Ex omnibus inductis patet capitulariter loquendo, quod intelligentia est substantia quae non dividitur. Cujus probatio est, quia si non est cum magnitudine, neque corpus est, neque movetur, et tunc procul dubio non dividitur secundum aliquem modum divisionis. Et iterum quia omne divisibile quod dividitur non dividitur nisi aut in multitudinem, aut in magnitudinem, hoc est, magnitudinis divisionem, aut in divisionem sui motus : quaecumque autem res in divisionem talem habet dispositionem, cadit sub tempore : intelligentia autem non est cum tempore, sed cum aeternitate, propter quod a prima causa facta est altior omni tempore et omni multitudine in quam aliquod divisibile dividi potest. Quamvis enim in intelligentia inveniatur quaedam multitudo potentiarum et habitudinum, haec tamen multitudo non invenitur in ea nisi reducta ad rem unam : et quamvis sit res una et eadem, diversis comparatur. Cum ergo intelligentia sit secundum modum hunc, divisionem penitus non recipit.

Adhuc autem aliud signum est, quod intelligentia non est corpus et non dividitur, hoc est, quia ejus substantia et ejus operatio sunt una et eadem res secundum quod operatio in ipsa intelligentia est accepta et non distans ab ea. Et licet intelligentia quodammodo sit multa propter bonitates quae adveniunt ei a causa prima, et licet multiplicentur per hunc modum, tamen quia quod appropinquant uni, magis unum est, patet quod per hunc modum intelligentia non dividitur secundum substantiam, sed magis simplificatur et vivificatur. Et causa quidem propter quam intelligentia non recipit divisionem, est quia ipsa est causatum primum : quod causatum primum est a causa prima in ordine entium : et propter hoc unitas dignius attribuitur ei quam divisio. Jam ergo verificatum est, quod intelligentia est substantia quae non est cum magnitudine, neque corpus, neque movetur aliquo modorum motus corporei : propter quod etiam facta est supra tempus et cum aeternitate, sicut jam ostensum est.

<--- Page Split --->

propter hoc vita sensibili discernit eam et cognoscit. Hoc autem non est in natura, quae licet recipiat influxum a causa prima et intelligentiis, tamen quia secundum potentiam vitae et cognitionis non recipit, propter hoc receptum non cognoscit nec discernit. Intelligentia ve ro recipit secundum potentiam intellectus quae est potentia vitae intellectualis : necesse est ergo, ut intellectualiter sciat et discernat illud quod recipit. Intellectualiter autem non recipit, nisi sciendo a quo influxum est. Recipiendo ergo a superiori scit a quo influxum est sibi. Ergo intelligentia per hoc quod a superiori recipit, id quod supra se est cognoscit.

Qualiter intelligentia se habet ad res intellectas superiores?

Cum jam de substantia intelligentiae determinatum sit, consequens esse videtur, ut de intellectis ab ea et modo intelligendi determinetur. Dicimus ergo, quod onnis intelligentia intelligit ea quae sunt supra se, per hoc quod bonitates superiorum fluunt in ipsam, et receptio ipsarum in ipsa secundum potentiam vitae et cognitionis et non secundum potentiam materiae. Quod autem potentia vitae et cognitionis recipit aliquid, vitaliter et receptibiliter discernit illud. Intelligentia ergo potentia vitae et cognitionis recipiens influxum a superiori, vitaliter et perceptibiliter discernit illud.

Et hujus simile est in arte quae est in intellectu practico, et formam artis influit in imaginativam hominis. Dico autem imaginativam hominis, quae licet non sit rationalis per essentiam, tamen est rationalis per participationem : et ideo formam artis accipit corporalem quidem, sed ad actum rationis ordinatam : et cum recipit eam, quia secundum potentiam vitae et cognitionis sensibilis accipit,

Hoc tamen videtur habere objectionem. Objectio. Omnis enim cognitio (ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum) cognoscenti existit per quamdam assimilationem et similitudinem. Inferius autem superiori æquari non potest per aliquam unam qualitatem quae insit ambobus. Inferius ergo non potest cognoscere id quod supra se est.

Adhuc cognitio per facultatem acceptionis est uno trium modorum, scilicet aut sicut causa ambit causatum, aut sicut influxus recipitur ab eo cui influitur, aut sicut est in abstractionibus quod potentia cognoscitiva recipit cognitum et abstractum. Nullo istorum modorum intelligentia se habet ad id quod supra se est. Nec comprehendit ipsum per fluxum : comprehensio enim est contactus intellectus supra terminos rei : superius autem non terminatur ab inferiori, sed e converso : superius etiam majoris ambitus est et latitudinis quam ab inferiori comprehehendi possit : intelligentia ergo inferior id quod supra se est, intellectiva cognitione non cognoscit. Quod autem cognitione abstractionis non cognoscat, per se patet : quia intelligentia nec habet potentias abstractionis, ut hoc modo formæ abstractæ receptibilis sit.

Ad quod respondentum esse videtur, Solutio. quod intelligentia cognoscit id quod supra est : cognoscit autem cognitione non

<--- Page Split --->

quidem perfecta, eo quod cognoscit cognitione quia est, et non quid est : eo quod cognoscit per cognitionem posteriorum : bonitas enim effluens a superiori posterius est superiori : et cum cognoscitur sic per bonitatem ab eo effluxam, cognoscitur per effectum suum qui posterior est : et haec est cognitio quia est, et non quid est. Propter quod in tali cognitione (ut dicit Alfarabius, et idem confirmat Dionysius) potius cognoscimus quid non est, quam quid est. Quamvis enim cognoscamus quod est vita et intellectus et unum et verum et bonum, tamen nihil horum est per modum illum quo ista cadunt in cognitione inferioris. Cognitio enim est secundum facultatem cognoscentis : facultas autem inferioris deficit a facultate superioris : propter quod tali cognitione cognoscitur magis quid non est, quam quid est.

Quia tamen, ut dicit Rabbi Moyses, negatio restringitur ad cogniti naturam, iste alius modus est cognitionis. Si enim dicam quod est primum ens : ens autem est corporeum, vel incorporeum : et dicam quod primum principium non est corporeum, restringetur cognitio ad ens incorporeum. Si rursus dicam ens incorporeum intellectuale vel sensibile, et dicam quod primum non est sensibile, restringitur cognitio ad ens intellectuale. Cum autem primum principium non sit ens intellectuale prout ab inferiori comprehensum est, non proprie affirmari potest ens intellectuale de primo principio : et si affirmatur et praedicatur, erit sicut superius coarctatur inferiori. Propter quod dicit Dionysius, quod oportet in primo principio omnium affirmationes affirmare et omnes potentias negare tamquam de eo quod nihil est eorum quae sunt.

Ad objecta autem in contrarium, facile est solvere : ad talem ergo cognitionem quae imperfecta est, sufficit assimilatio imperfecta, et facultas deficiens. Primum enim est, ad quod deficiunt et linguae et sermones et cogitationes omnium inferiorum, propter sui nimiam excellentiam

et sublimitatem, sicut patet per ea quae in ante habitis probata sunt.

CAPUT X.

Qualiter intelligentia se habet ad cognita inferiora?

Inferiora autem determinate cognoscit intelligentia cognitione quid est : hoc enim cognoscit ex hoc quod est causa eis. Omne enim agens per intellectum, cognoscit et se agentem et actionem et actum suum. Quod ex hoc patet quod, actio per intellectum agentem est actio vitae intellectualis, et est secundum facultatem cognitionis, quod non est in agente secundum naturam tantum : propter quod natura agens nec cognoscit se agentem, nec cognoscit suam actionem, nec actum quod constituitur ab ipsa : quamvis forma agentis in natura procedat ab ipso in actione, et comprehendat et contineat id quod actum est. Sed in intelligentia agente secus est, imo percipit suam actionem, et lumine intelligentiae totum penetrat id quod actum et constitutum est ab ipsa : omne autem id cognoscit intellectus, quod lumine suo penetrat : cognoscit ergo omne id quod est inferius ipso, per hoc quod est causa ei.

<--- Page Split --->

Simile hujus est in arte : si enim dicamus quod artifex non habet animam nisi artem quae est actus intellectus ejus : per hoc enim quod per spiritum procedit intellectus talis in manum, cognoscit manum et omnes motus et operationes manus. Similiter cognoscit et dolabrum et motus et operationes, et similiter formam artis in lapidibus et lignis et operationes et motus ipsius. Omnibus enim illis et formam influit et motum et operationem, et omnium horum motor et causa est. Et ideo quidquid est in toto et in partibus et in partium partibus, totum cognoscit, et nihil effugit cognitionem ipsius : et si aliquid est quod cadit a forma, hoc etiam cognoscit, sicut privatio cognoscitur per habitum. Hoc ergo modo intelligentia activa cognoscit quod sub se est.

Est autem dubitatio, utrum cognoscat cognitione quid est, vel cognitione quia est tantum. Sicut enim inferius non proportionatur superiori, ita medium non proportionatur extremo, sed vincit ipsum et excellit. Res autem quae cognoscitur per quid est, per adæquatum sibi cognoscitur, quod sic est terminus ejus, quod de essentialibus rei nihil est extra illud. Cum ergo medium excellat extremum, non cognoscitur cognitione quid est extremum per medium, sed tantum quia, ut videtur.

Ad quod dicendum est, quod extremum cognoscitur per medium cognitione quid est, et cognitione propter quid, et nullo modo cognitione quia est. Cum enim medium agens sit causa propter quam est extremum, cognoscendo se ut agens est, scit propter quid est extremum. Tali autem modo cognoscit se medium : actio enim ejus secundum potentiam vitæ est et intellectualis cognitionis, et non secundum potentiam naturae prout natura in agentibus dividitur contra inintelligentiam et primam causam et animam.

Adhuc autem secundum quod intellectuale agens, influendo formam et mo-

tum et operationem, perfecte consequitur omne quod agit et constituit, necesse est ut cognoscat quid est et quid potest et quid operatur et omnem motum ipsius, et nihil sit in toto actu vel in partibus ipsius vel in partibus partium, quod effugere possit cognitionem ipsius.

Adhuc autem id quod decidit a lumine et actu ipsius, cognoscit sicut privatio cognoscitur per habitum. Propter quod Antiqui dixerunt, quod providentia primi motoris qui est motor immobilis, extenditur in omne quod est : et nihil est existentium quod effugiat cognitionem ipsius. Et eodem modo dixerunt de motoribus inferioribus per relationem ad ea quae moventur ab ipsis. Materia enim mobilis motori suo proprio obedit ad suscipiendam omnem formam motoris : et hæc obedientia in materia mobili non esset, nisi lumen et virtus motoris extenderentur ubique per ipsam, et sic darent ei moveri et obedire. Materia enim de se nullo modo movetur : sed quod movetur, accipit a motore. Et hujus causa est, quod motus est actus, licet imperfectus : actus autem ab actu est, et imperfectus a perfecto : actus vero nulla a materia est, neque perfectus, nec imperfectus.

Adhuc autem inferiora in intelligentia activa sunt sicut artificiata in arte : propter quod sicut lumen artis penetrat omnia quæ artis sunt, et quæ sunt motus et operationes artis : sic necesse est lumen intelligentiæ penetrare in omnia quæ subsunt sibi.

Ad id autem quod contra objectum est, non est difficile respondere : si enim forma illa in quam agit intelligentia, staret cognitio intelligentiæ, aliquid videtur valere objectio. Ostensum est autem quod non stat, sed pertingit ad omnes motus et operationes et ad ea quibus formam illam imprimit. Movet enim animam et per animam cœlum, et per cœlum activa et passiva, et sic pertingit usque ad ultimum lumine suæ cognitionis extenso per totum, sicut ostendimus in omni eo quod agit per intellectum activum.

<--- Page Split --->

est sicut illuminatio Lunæ : et illuminatio ignis non est sicut illuminatio Mercurii, si in æquali distantia ponatur ignis cum Mercurio. Hæc enim quatuor corpora sola illuminationes faciunt, et radios emittunt, et umbras faciunt ad corpora objecta pervia. Intelligentia ergo inferior intelligit omne quod intelligit per modum substantiæ suæ et substantiæ facultatis suæ.

De modo quo intelligentia cognoscit sive inferiora sive superiora.

Cum autem omnis cognitio sit per modum et facultatem cognoscentis, et intelligentia cognoscens scit tam superiora quam inferiora se, non cognoscet ea nisi secundum modum sibi proprium : hoc autem est intellectualiter se cognoscere : cognoscet ergo superiora et divina ut intellectualia sui ordinis : et sic divina in intelligentia magis grossa et ignobiliora sunt quam sint in prima causa : et similiter est in intelligentia secundi ordinis, et sic deinceps unaquæque intelligentia modo suo cognoscit et non modo rei cognitæ. Intellectuale enim esse intelligentiæ substantia est, et intelligentiæ substantialis ejus actus, sicut lucis lucere. Substantialis autem actus est secundum facultatem et potentiam substantiæ agentis. Cujus signum est, quod illuminatio Solis et illuminatio Mercurii non

Ex quo sequitur, quod divina superiora non intelligit divine, sed intellectualiter : et sensibilia inferiora non intelligt sensibiliter, sed intellectualiter, prout ab intelligentia constituuntur. Actus enim intellectus agentis lumine suo constituit omnem formam sensibilem et naturalem : et quod sensibilis est et naturalis, est ex hoc quod occumbit in materia cui influitur, et non ex hoc quod est ab intelligentia. Cum ergo intelligentia intellectiorem rei non accipiat a re, sed ex seipsa secundum quod ipsa est causa rei, patet quod scientia intelligentiæ non est secundum modum rei intellectæ, sed secundum modum suiipsius. Ex hoc etiam ostenditur, quod scientia intelligentiæ non est universalis, nec particularis, sed una est in constitutione universalis in particulari, et in constitutione particularis sub universali. Et hoc quidem jam ante nos dixit Averroes in XI primæ philosophiæ 4.

Si quis autem ex hoc objiciat, quod inintelligentia veram scientiam rerum non habet : vera enim scientia de re est scire quamlibet rem prout est, divina scilicet divine, et sensibilia sensibiliter, et naturalia naturaliter. Intelligentia autem divina non divine, sed intellectualiter scit : sensibilia autem non sensibiliter, sed intellectualiter cognoscit : et naturalia non naturaliter, sed intellectualiter. Videtur ergo quod de rebus cognitionem non habeat prout res se habent : non ergo ve-

<--- Page Split --->

ratn de rebus habet cognitionem : quod valde est inconveniens.

Ad quod dicendum videtur, quod inintelligentia verissimam habet de rebus cognitionem, et cognoscit res eo modo quo constituuntur ab ipsa, vel eo modo quo constituta ipsa est ab illis : et iste est modus scientis et non sciti. Modus autem scientis ex parte medii sumptus est. Medium autem sciendi a sciente est procedens in scitum : et ideo potest sumi vel ex parte scientis, vel ex parte sciti, et ex utroque habet modos. Sed modi ex parte scientis, substantiales sunt sibi. Modi autem sumpti ex parte scibilis, accidentales sunt, secundum scilicet quod medium recedit ab intelligentia sciente et occumbit vel obtenebratur in materia : propter quod unamquamque rem cognoscii modo scibili substantiali, sed non modo scibili accidentali. Cognoscit tamen sensibile ut sensibile est, et materiale ut materiale est, et mobile ut mobile est : sed hoc ex virtute scientis est penetrantis in totum scitum secundum omnem diffusionem medii quod habet scientiam rei; et propter hoc iste modus nihil variavit in sciente : sic enim sensibile scitur insensibiliter, et mobile immobiliter, et materiale immaterialiter. Omnia enim haec dicunt modum scientis, et modum medii sciendi in relatione ad scientem. Et non dicunt modum scibilis vel modum medii sciendi in comparatione ad scibile.

Ex hoc patet, quod scientia intelligentiae non dividitur sive secatur secundum dispositionem rerum scitarum in genera vel species, nec in potentiam vel actum, nec in universale vel particulare, sed dividitur secundum diversitatem scientium. Propter quod unius et ejusdem scibilis in genere vel specie vel numero, alia est scientia prime causae, alia scientia intelligentiae, et alia scientia superioris, et alia mediae, et alia inferioris, et alia scientia intelligentiae, et alia scientia animae nobilis, et alia animae ignobilis quae non secundum totum sed secundum partem intellectus est. Scientia enim animae nobilis

est per motum quem influit suo mobili per intellectum quo formatur ad intelligentiam, et per figuras et formas quibus id quod movetur per motum suum, formatur et figuratur ex anima movente : dicit enim Aristoteles, quod « cœlum movetur secundum formam, et non secundum substantiam. » Scientia autem animæ nobilis ex duobus est, scilicet illuminatione intelligentiae agentis, cujus splendor in ipsa est, et ex apprehensione formæ quæ abstrahitur a re intelligibili. Propter quod hæc sola dividitur secundum res intellectas et scitas : et est quædam scientia in particulari, et quædam in universali : et quædam in agere, et quædam in potentia, et quædam in actu : et quædam demonstrativa, et quædam topica secundum divisionem rerum scitarum, et secundum divisionem medii per quod accipit scientiam. Hæc etiam secatur secundum divisionem rerum scitarum : et est quædam naturalis, et quædam mathematica, et quædam metaphysica.

<--- Page Split --->

superius sit ea, sive inferius, scitur per esse quod habet in intelligentia, scilicet intellectibiliter. Si autem in esse illo simpliciter et absolute sumeretur, non sciretur per ipsum res scita. Oportet ergo quod ipsum sumatur prout ipsum lumine intelligentiae est in rem scitam procedens, et ipsam rem scitam in esse substantiali constituens. Sicut per formam artis prout absolute in artifice sumitur, res artificiata non scitur : sed scitur per eam ut procedit in lumine artis in rem artificiatam, et constituit eam in formam et esse artificiati. Sic ergo quia lumen intellectus agentis processum talem universaliter consequitur, sequitur necessario, quod intelligentia agens scit omne quod est sub ipsa, non modo rei scitae, sed modo suiipsius.

De causa eorum quæ superius dicta sunt.

Horum autem omnium quæ dicta sunt, causa est, quod id quod fluit ab intelligentia, in triplici esse accipitur. Accipitur enim prout intelligentia est. Et accipitur prout est in fluxu luminis ab intelligentia. Et accipitur prout est impressum rei constitutæ, cui dat esse et rationem. Et in re quidem constituta proprie vocatur impressio secundum esse quod habet in illa. Secundum esse autem quod habet in lumine fluente, vocatur fluxus vel processus. Secundum autem esse quod habet in intelligentia, vocatur causa vel forma agentis per intellectum.

Similiter hoc quod procedit a superiori intelligentia, in triplici esse sumitur. Sumptum enim in causa prima, habet esse causæ, quod est esse divinum : sumptum vero in lumine procedente sive fluente, esse habet luminis divini distantis a primo. In intelligentia autem acceptum, habet esse intelligentiae. Intelligitur autem et scitur unumquodque secundum esse quod habet in sciente, sive sit superius, sive inferius. Patet ergo quod omne quod scitur ab intelligentia, sive

Et hoc est quod vult Aristoteles, quod principium substantiæ uniuscujusque rei secundum quod substantia est, intellectuale est. Quamvis enim principium carnis in eo quod caro est, sit forma concipiens in ratione sua materiam subjectam contrarietati et motui et mutationi : et licet principium carnis magnæ secundum quod magna est, sit forma in ratione sui concipiens materiam divisam magnitudine, tamen principium carnis in eo quod substantia est, non est nisi forma intellectualis, nullam concipiens materiam in diffinitiva ratione. In esse enim substantiæ per formam constituitur intelligentiæ, quæ constitutiva est substantiarum : propter quod principia substantiæ in eo quod substantia est, intelligibilia sunt solum et non imaginabilia vel sensibilia : et ex hoc habent, quod ipsa sunt quæ rem in esse substantiæ diffiniunt, per quæ res intelliguntur uno et simplici intellectu : et quæ sunt principia prima magnitudinis et contrarietatis, et non e converso. Principia autem sunt magnitudinis et contrarietatis per esse quod habent in materia. Non enim per esse proprium in quantum sunt principia substantiæ, habent in ratione sua concipere magnitudinem vel contrarietatem. Et hinc est, quod meta-

<--- Page Split --->

physicus qui considerat substantiam secundum principia substantiae simplicis, stabilire habet et probare subjecta tam mathematicarum quam naturalium scientiarum.

Ex omnibus his patet, quod modus scientiae intelligentiae agentis non est resolutorius nec secundum resolutionem priorum analyticorum, neque secundum resolutionem posteriorum. In his enim posterius resolvitur in prius, vel secundum syllogismum inferentem, vel secundum syllogismum inferentem et probantem. Sed modus scientiae intelligentiae activae est processivus et compositivus, sicut dictum est, propter quod scientia sua non est conclusionis scientia. Non enim stat ad causam sicut scientia resolutoria, sed potius constat ad opus sicut intelligentia practica, ut in tertio de Anima dicit Aristoteles 1. Sed in hoc differunt, quod lumen intelligentiae de se scitum est, hoc est, ex suiipsius natura, et de se in intima materiae est penetrativum : et ideo ex intimis movet materiam, et totam transmutat ad intelligentiae formam, dans ei esse substantiale per formam intelligentiae. Ars autem per se non ingreditur materiam artificiati, nec movet nisi motu instrumenti, manus scilicet et dolabri : et ideo non confert formam, nisi in exterioribus adhaerentem, et non substantialem, sed accidentalem : propter quod seminalem rationem forma artificialis in artificiato non habet. Et sicut dicit Empedocles, si plantatur lectulus, non crescit lectulus, sed lignum. A forma naturali differt in hoc quod forma naturalis habet esse in materia : et licet materiam transmutet, ex intimis tamen hoc non facit in quantum est forma naturalis, sed in quantum est informata forma intelligentiae, cujus proprium est penetrare per intima. Illa enim forma motoris est, qui ex seipso et ex propria substantia motor est,

vel simpliciter, vel in ordine suo : et ideo quidquid movet et transmutat, necesse est quod transmutet virtute sua. Propter quod dicit Aristoteles in libro XVI Animalium, quod « intelligentia movet et operatur in semine sicut artifex in artificiato . »

CAPUT XIII.

In hoc perstringuntur quae dicta sunt.

Hæc omnia quæ dicta sunt capitulariter colligendo, sic perstringuntur, quod omnis intelligentia scit quod est supra se, secundum ordinem causantis et influentis sibi : et scit quod sub se est, secundum ordinem causati, quod ipsa recipit in fluxione, sed aliter et aliter : scit enim quod sub se est, per hoc quod ipsa est causa ei, constituens ipsum, influens ei bonitates ad esse pertinentes. Hoc autem quod supra se est, scit, quia accipit ab ipso et acquirit bonitates se in esse constituentes et formantes.

Adhuc autem propter hoc quod intelligentia est substantia intellectibilis se-

<--- Page Split --->

cundum naturam intellectus agentis, sequitur quod quidquid scit, secundum modum scit possibilem sibi. Modo ergo possibili scit res quas acquirit desuper ab influentia superiorum : et eodem modo possibili sibi scit res inferiores quibus ip sa est causa : et consequenter sequitur, quod ipsa scit et discernit tam id quod est supra eam, quam etiam id quod est sub ea. Scit ergo quod est supra se, sciens quod est causa sibi et esse et influentiae : et scit quod est sub ea, sciens quod est causatum ab ea : cognoscit ergo et causam suam et causatum suum, et utrumque horum cognoscit per modum substantiae suae, sive per naturam intellectualem et intellectibilitatem substantialem sibi convenientem : hoc ergo generaliter verum est, quod omnis sciens rem aliquam superiorem et meliorem se sive inferiorem et deteriorem se, non scit eam nisi secundum modum facultatis suae substantiae, et secundum suum esse, et non secundum modum secundum quem res sunt in scipsis. Et quia hoc ita se habet, sequitur quod procul dubio bonitates quae descendunt super intelligentiam a causa prima, sunt in intelligentia, non modo divino, vel divine, sed intelligibiles, vel intellectualiter. Et similiter res corporeae sensibiles inferiores prout in intelligentia sunt, non sunt in ea sensibiliter et corporaliter, sed intelligibiles et intellectualiter. Cujus causa est, quia res prout in intelligentia sunt, non sunt ipsae impressiones quae sunt forma, sed sunt lumina intelligentiae quae sunt causae esse impressionem. Et hujus quidem signum est et causa, quod ipsa intelligentia activa per hoc quod est intelligentia, substantialis est causa rerum quae sunt sub ea, sicut lux est causa lucentium : et si sic se habet, quod intelligentia per hoc quod est intelligentia, est causa rerum : sequitur tunc procul dubio, quod causae formales rerum prout sunt in intelligentia, sunt in ea intellectuales, hoc est, intellectualiter et secundum esse intellectuale.

Jam ergo manifestum est, quod tam res quae supra intelligentiam sunt, quam etiam res quae sub ea sunt, sunt in ea per virtutem intellectualem sive intellectibilem. Et similiter, quod res corporeae quando sunt in intelligentia, sunt in ea intellectuales, et secundum esse intellectuale : et similiter res per naturam intelligibiles prout in intelligentia sunt, sunt intelligibiles secundum esse intellectuale. Et hujus ratio est, quia ipsa intelligentia per hoc quod intellectus est per substantiam, est causa rerum talium, et non comprehendit eas intellectualiter, nisi per modum et facultatem substantiae suae : ipsa autem per substantiam intelligentia est : apprehenditur ergo res apprehensione intellectuali sive secundum esse intellectibile, sive res secundum naturam suam intellectuales sunt, sive corporeae.

<--- Page Split --->

autem quod est, permixtum est potentiae et privationi secundum id quod est. Potentiae dico, quia ipsum est in potentia ad causam constituentem : sic enim non est necesse esse. Permixtum est etiam privationi in quantum ex nihilo est : et hoc modo secundum id quod ipsum est, nihil est : totum ergo esse secundum actum quod habet intellectibilis substantia, a pura bonitate est, quae fluit a causa prima : quod in quantum a causa prima est et in causa prima est, nihil impuritatis habere potest : sed secundum quod distat, et secundum id quod est, sic datur ei hypostasis quae etiam a causa prima est. Sed secundum ordinem naturae non causatur, nec producitur esse, nisi sub potentialitate et privatione secundi distantis a primo : et hoc modo in se constituto diffunditur esse aeque immediate secundum naturae ordinem et ponitur esse omne id quod est, et forma et materia, sicut in libro primo scientiae hujus ostensum est. Patet ergo, quod esse et essentia substantiae intellectualis per bonitatem primam et puram in esse et substantia constituitur, quae in causa prima accepta, prima est, et in ratione causa formaliter efficiens est et per creationem. Accepta autem ut a primo principio est, non ut secundum vel distans ab ipso est, forma est prima, quae dat esse ei cujus est forma, et tunc est pura bonitas. Diximus enim in ante habitis, quod omne illud bonitas est, quod ad esse pertinet, et ad naturam, et non ad actum. Sic ergo in genere intellectualis substantia constituitur per bonitatem puram.

Permanentia autem est, quam quidam fixationem vocant, per continuam reductionem ipsius in principium. Nihil enim eorum permanet quae sunt, nisi per continuam reductionem ejus in actum principii constituentis, sicut nihil corrumpitur nisi per distantiam ab actu principiorum constituentium : permanentia ergo est in intelligentia per continuam receptionem influentiae bonitatis primae : prima enim bonitas pura fons est bonitatis, cujus

LIB. II DE CAUSIS ET PROC. UNIVER., TRACT. II

Qualiter per intellectum intelligentia causa est eorum quae sub se sunt, et qualiter figitur in esse per bonitatem divinam quae est in ipsa ?

Habito quid est intelligentia secundum substantiam, et qualiter scit superiora et inferiora, investigandum est qualiter est causa inferiorum quarum est causa per bonitatem suam quam recipit a superiori. Dicimus ergo, quod omnis inintelligentiae permanentia in esse intellgentiae et substantia, est per bonitatem puram quae est a causa prima. Primum enim et purius in genere formarum, quod procedit a causa prima, quae est intellectus universaliter agens, lumen est intellectuale, in quo manente in puritate sua constituitur in esse intelligentia, sicut per habita saepius probatum est, et illud collectum et in se reductum in hypostasi intelligentiae, quae est id quod est intelligentia, intelligentia primi ordinis constituit in specie et natura intellectualis substantiae, quae intelligentia dicitur. Et illa bonitas pura, nulli impuritati admixta diffusa in eo quod intelligentia est, est esse intelligentiae et substantia. Id

<--- Page Split --->

haustusadpulchritudinemcapacitatisejusquodconstituitur , estcausaesse . Continuusautemhaustus , estcausaper - manentiæ . PropterquodAvicennadicit , quodomniumestcontinuumfieri . Cujussimileestinluceinsolis , quæhaustainJoveluminareconstituit , quodJupiterest , etcontinuofluxuJovemtenetinesselu - minaris . Inlunaautempropterdiversumrespectumlunæadsolem , continuissuc - cessibushauritpartemacpartem . Etquandoperpendicularitersollumenin - fluit , totamlunaminesseluminariscon - stituit . Etrecessusaperpendiculariop - positione , secundumquantitatemreces - susdeficerefacitabesseluminaris : patetergo , quodintelligentiasecundumgenussuumhocmodoaprimabonitateetpuraefficienteretformalitersuiessehabetetconstitutionemetpermanentiam . Siautemessetbonitasfluensaprimoetsecundo , licetprimumsitinsecundo , etconstituensetvirtutemtribuensadope - randum , sicutprimacausaestetopera - turinomnibusquæsunt : tamenimpos - sibileestquodtantæimpuritatissitinprimosicutinsecundo , etsicquodcon - stituiturtertioloco , licetaformaintelle - ctibilinonoccumbat , tamennecesseest , quodminorispuritatissitintertioquaminsecundo , etsicdeincepsestusqueadintelligentiamultimiordinis . Inomnibusenimgeneraliteresthoc , quodnullabo - nitasfluitnisiperbonitatemdivinamquæinipsaest , etquodnullahabetessenisiperbonitatemillamsecundumquodaprimoest , sivesitillabonitasapri - moimmediate , sivesitaprimoope - ranteinalio : etquodilludquodestinomnibus , estsuppositumproductumse - cundumordinemnaturæsubsecundo , inquantumidinpotentiaestetaprimodistansest : quæprimoimpossibileestabunoetcodemsimpliciduoessese - cundumordinemnaturæ . Talisestergoconstitutiointelligentiæetpermanentiasivefixio .

CAPUT XV.

Quodintelligentiævirtusincausandomajorisestunitatisquamsitaliquarerumsecundarumquæsuntposteam .

Exprædictishabetur , quodvirtusin - telligentiæincausandomajorisestsim - plicitatisetunitatisquamsitaliquare - rumsecundarum , quæsubintelligentiaperlumenintelligentiæconstituuntur . Quantoenimaliquidprimosimplicivici - niusest , tantoestvehementiorisunitatis : constitutumauteminesseintellectibili , vicinissimumestetimmediatissimumprimointellectuiuniversaliteragenti : uniciusergoetsimpliciusestomnibusse - quentibus .

Adhucquodabunotantumest , u n i - ciusetsimpliciusest , quamquodabunoetabalteroest . Intelligentiaauteminquantumintelligentia , abunotantumestquodestcausaprima : animaveroetna - turaquæpostintelligentiamsunt , nonabunotantumsunt , sedabunoetaltero . Simpliciorestergovirtusintelligentiæ , quamvirtusanimævelnaturæ .

Adhucquodinprocessioneabunosimpliciplusdistat , minorisunitatisest : quodautemsubintelligentiaest , secun -

<--- Page Split --->

dum ordinem naturae in procedendo plus distat ab uno simplici quam intelligentia : ergo minoris est unitatis.

Adhuc quanto aliquid refertur ad plura, tanto simplicius est et majoris unitatis : sed quod primo vicinius est, in ordine causae fluentis ad plura refertur, quam id quod sub ipso est : intelligentia ergo qua primo vicinior est, et ad plura refertur, simplicior est et vehementioris unitatis.

Adhuc quanto aliquid unicius est et simplicius, tanto majoris virtutis est : quia aliter causa primaria non esset magis influens quam secunda : propter quod dicit Aristoteles, quod principia minima sunt quantitate compositionis, et maxima virtute. Verificatum est ergo, quod quanto aliquid unicius est et simplicius, tanto majoris virtutis est in causando.

Ex hoc habetur, quod id quod prius est in ordine causarum, vehementius est in potentia agendi virtute quam sit id quod sequitur ipsum in potentia suscipiendi vel patiendi. Propter quod necessario sequitur, quod in virtute cognoscendi id quod consequens est, per cognitionem non totum sequitur id quod prius est : propter id quod consequens est, semper diminutam habet virtutem a praecedente, et magis contractam et terminatam. Et hujus causa est major vel minor distantia a primo simplici : propter quod in praemissis diximus, quod intelligentia tertii ordinis non totam comprehendit intelligentiam secundi, et secundi ordinis intelligentia non totam intelligentiam primi, et quod prima causa penitus incomprehensibilis est. Quantum autem deficit a comprehensione prioris, tantum necesse est deficere a virtute ipsius. Sequentis ergo virtus non est proportionata virtuti praecedentis : et quo contractior est virtus sequentis, eo per plura determinatur et contrahitur. Quo autem per plura contrahitur et determi-

natur, compositor est : compositor est ergo virtus sequentis quam praecedentis.

Adhuc nullum sequentium virtutem agendi, habet a seipso : a sequentibus ergo contrahentibus et determinantibus nullam accipit virtutem causandi : quo autem plura conveniunt non habentia causandi virtutem, eo plus diminuitur causandi virtus : constat ergo, quod quanto aliquod in convenientibus remotius est, tanto minorem habet agendi virtutem et debiliorem, ita quod in ultimo sic deficit causandi virtus, quod ipsum ulterius nihil causat, sicut in moventibus, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum 1 : a primo enim quod movet tantum, virtus est in omnibus quae movent mota. In ultimo autem quod est motum tantum, virtus, deficit primi moventis. In mediis autem quo aliquod primo moventi vicinius est, eo vehementioris virtutis est ad movendum : et quia primum sequens non omnino sequitur, necesse est quod in aliquo deficiat : et quo magis distat, plus deficit : et eodem modo est in causantibus, et propter hoc prima causa vehementissimae virtutis est : post hoc intelligentia : et tertio loco anima nobilis, et quarto loca natura cœeli, et motus cœelestis.

<--- Page Split --->

membri determinationem accipit ad hoc per virtutem membro propriam. Quas tamen omnes virtutes comprehendit et tenet et format virtus medii thalami cordis : quia aliter ad actum vitæ motus nutrimenti non termina retur.

Similiter virtus hepatis comprehendit et tenet et regit virtutes determinatas membrorum : quia aliter purum ab impuro non separaretur : virtutis enim hepatis proprium est separare substantias heterogenias corpori nutrito ab his quæ homogeniæ sunt eidem, et congregare homogenias et dirigere ad membra.

Quod primum est semper regitivum sequentis et retentivum et formativum.

Cum autem ordo sit in causis, verbi gratia prima causa, intelligentia, anima nobili, natura, erit semper prima regens et continens et formans sequentem, et sequens erit determinans et contrahens praecedentem. Hujus simile est in corde et in membris mobilibus hominis. Sicut enim vult Aristoteles, in motu nutrimenti quod universaliter ad membra corporis movetur, sursum et deorsum, et dextrorsum et sinistrorsum, et ante et retro, oportet generans aliquod causam esse : talis enim motus a generante est : generans autem esse non potest, nisi virtus medii thalami cordis. Medius enim thalamus solus influentiam suam virtutis habet in omnia membra corporis ubicumque sita. Hæc autem virtus determinationem accipit in virtute hepatis ut ad sanguinem determinetur nutrimentum, et ad membrum dirigatur et moveatur. In membro autem particulari sive in fonte

Similiter exemplum est in arte, ubi prima forma artis comprehendit et regit et format motum manus : et manus sic formata, format motum dolabri : et motus dolabri sic formatus, format lapides et ligna, ut ad primam formam artis quantum possibile est motus terminentur. Patet ergo quod intelligentia agens intelligit ea quæ sub ipsa sunt secundum naturae et causalitatis consequentiam, et per virtutem divina bonitatis quæ in ea est, et a prima causa sibi influxa, regit et retinet et format omnia quæ sub ea sunt, comprehendens sequentia, et ad formam suam reducens quantum uniciuque possibile est. Et sic est in omni ordine causarum se invicem secundum ordinem causalitatis consequentium, ita quod semper virtus prioris princeps est et regitiva animæ nobilis : quia intelligentia sicut desideratum movet animam nobilem, sicut motor immobilis qui per solam suam scientiam motor est : hoc enim modo omnis intellectus activus motor est. Anima autem nobilis per influentiam concipiens hunc intellectum, movet per cœli motum naturam. Natura autem sic formata, movet generata et corrupta, ut ad formam primam unumquodque quantum possibile est secundum analogiam terminetur. Et hoc est quod dicit Aristoteles, 1 quod omnia appetunt esse

<--- Page Split --->

divinum, et propter illud agunt quidquid agunt.

Ex omnibus his patet, quod intelligentia in tali ordine ut causa accepta, non tantum est virtus substantialis rerum, sed est virtus virtutum substantialium, sine qua virtutes sequentes nihil virtutis habent : et quod virtutes rerum non sunt proprie virtutes earum : ex se enim non sunt virtutes, sed ex intelligentia, sicut virtus manus vel dolabri in tectonicis ex se non est virtus ædificandi, sed ex virtute artis habet quod virtus est. Hoc ergo modo intelligentia agens in suo ordine comprehendit generata et naturas generatorum et animam quam horizontem vere diximus, eo quod intelligentia est supra naturam. Natura enim continet generationem, et anima nobilis continet materiam, per hoc quod format et eam praeparat. Sequitur ergo, quod intelligentia continet omnes res secundum natura ordinem sequentes eam.

CAPUT XVII.

Quod intelligentia omnem suam virtutem recipit a causa prima.

Secundum autem eumdem ordinem satis facile est videre, quod intelligentia omnem suam virtutem qua movet et comprehendit sequentia, accipit a causa prima : causæ enim primæ virtus causativa est et præparativa omnium : virtus autem intelligentiæ in quantum est intelligentia, non est creativa, sed potius creati formativa et determinativa : et similiter virtutes omnium sequentium : nihil enim sequentium virtutem creativam habere potest. Omnia enim sequentia causant causante quodam alio præsupposito ordine causalitatis. Causant ergo ex aliquo et non ex nihilo. Talis autem motus causalitatis non est creativæ virtutis.

Adhuc virtus causalitatis per formationem minor est quam sit virtus causalitatis per creationem, et est casus ab illa : virtus autem creativa non nisi primæ causæ est : patet ergo, quod primæ causæ virtus eminet super omnem virtutem, quam nihil secundorum attingere potest, et habet hanc virtutem in omnibus sequentibus, et est divina, non intellectua-

<--- Page Split --->

lis, neque naturalis, neque animalis. Et cum prima causa per scientiam suam causa sit, patet quod scientia primi quae est divina, nec intellectualis est, nec animalis, nec naturalis. Scientiam autem dico formam scientiae practicae quae est intellectus universaliter agentis, ut probatum est in ante habitis, quod primum agens est agens per intellectum. Non enim propria verba de primo agente habere possumus propter excellentiam ipsius. Jam enim habitum est, quod est supra sermonem et supra linguam : et propter hoc a secundis nominatur, cum tamen nihil secundorum sibi conveniat nisi secundum excellentiam. Talis etiam modus in omnibus est. Impossibile ergo est, quod causae non recurrant usque in primam, sicut probat Aristoteles in principio secundi primae philosophiae 1, et in omnibus illis primum in quo stat resolutio, seipso causa est. Secundum autem virtute primi causa est, et tertium virtute secundi et primi, et sic deinceps : et hoc est in efficientibus et formalibus et finalibus et etiam materialibus secundum suum modum. Et in his omnibus semper praecedens non tantum virtus substantialis est causata, sed etiam princeps virtutum substantialium. Et in artificialibus similiter est, eo quod ars quantum potest, naturam imitatur : et hoc modo primum principium est creans intellingentiam, et est creans animam et formans ad intelligentiam : propter quod dicitur creare naturam per intelligentiam et animam, et sic descendendo creans et formans est usque ad ultimum.

Sunt autem quidam mirabiles homines, qui hunc ordinem negant, dicentes omnia immediate fieri divina virtute : quorum Alpetragius princeps esse videtur, qui dicit omnes sphæras cœlestes moveri a prima causa. Et contra hunc sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod bonitas quæ fluit a primo, omnibus

sequentibus æque proportionata sit : quod valde inconveniens est : tertium enim et secundum non unam possunt habere proportionem capacitatis ad simplices bonitates a primo procedentes. Et similiter est de quarto et quinto et sic deinceps. Quod autem actum et factum in forma aliqua, proprium non habeat actorem et factorem, penitus absurdum est : actum enim et factum tunc actum et factum est, quando ad formam actoris et factoris est determinatum : aliter enim nihil esset agens vel generans univoce.

Secundum inconvenientis est, quod mobile proprium motum habens, non habeat motorem conjunctum sibi : Deus enim qui est prima causa, non est motor conjunctus alicui : propter nimiam enim sui excellentiam nulli proportionatus, est infinite distans ab omnibus. Motor autem hujus vel illius mobilis virtutem proportionatam habet ad mobilem sibi conjunctum, ut tanta sit virtus motoris ad movere, quanta est virtus mobilis ad moveri. Patet ergo, quod haec positio falsa est. Non enim negatur, quod Deus non operetur in anima vel natura quæ plus distant ab eo quam intelligentia. Quod autem conceditur Deum operari in plus distante, et non in minus distante, valde irrationabile est.

<--- Page Split --->

per proprium accidens, ut Avicenna dicit, individuatur, et in se subsistere facit naturam. Natura enim secundum se forma communis est: et in esse tali non agit nec patitur, ut dicit Aristoteles: actiones enim et passiones subsistentis substantiae sunt. Intelligentia ergo cum agat et per infuenentiam recipiat, subsistentem substantiam oportet esse. Quod autem subsistere facit et communitatem naturae terminat ad hoc aliquid, hylealis principii habet proprietatem: sicut enim hyle subjectum est primum generationis et corruptionis, ut dicit Aristoteles, ita necesse est, quod sit subjectum in generatis et corruptis. Ut autem dicit Aristoteles et Boetius, in incorporalibus hyle non est, est tamen ibi suppositum quod in sustinendo naturam communem, hyle habet proprietatem: propter hoc a quibusdam Philosophis hyleachim vocatur, quod denominatum est ab hyle. Quod quid sit, in prehabitis ostendimus. Est enim hoc quod a prima causa productum est ad esse receptionem: et hoc est quod saepius jam probatum est. Et quod Boetius Nota quomodo inteldicit, quod citra primum quod quidquid ligitur dietum Boetii, est, est ex quo est et quod est: aliter enim quoad in citra nobus citra primum est quod.

Qualiter intelligentia operans est ex hyleachim et forma?

Cum autem omne causans et operans necesse sit esse suppositum in natura et hoc aliquid, eo quod operationes particularium sunt, ut dicit Aristoteles 1, et inintelligentia sit operans, oportet intelligentiam suppositum quoddam et hoc aliquid esse. Suppositum enim sive hypostasis propter hoc suppositum dicitur, quia sub natura communi positum est. Dico autem naturam communem vel per analogiam, vel per genus. Sicut ergo anima operans et natura operans hoc aliquid est, scilicet haec natura et haec anima: haec autem anima suppositum dicit, sub hoc enim quod est anima: et haec natura quae est hoc cœlum, suppositum dicit, sub hoc communi quod est cœlum: et hoc est in unoquoque quod ipsum est: esse autem ipsius est per naturam cui substat: et hanc determinationem accipit per esse quod habet in supposito proprio, quod

<--- Page Split --->

telligentia est ex hyleachim et forma. Si quis autem objiciat, quod etiam prima causa sit operans et agens tam in aliis quam per seipsam, et sic sequetur ipsam esse hoc aliquid et compositum ex hyleachim et forma, quod est contra ea quae in primo hujus scientiae libro determinata sunt, dicimus, quod in veritate Deus hoc aliquid est. Si enim quid esset et non hoc aliquid, sequeretur quod a nullo distinctus esset. Cum ergo Deus ab omnibus distinctus sit, oportet ipsum hoc aliquid esse : propter quod dicimus, quod si primum principium suppositum habet, quod illud est idem cum esse suo, propter nimiam simplicitatem quae in ipso est : et ideo infinitum est a nullo retentum sicut et esse : et est per omnia diffusum essentialiter et principaliter et potentialiter sicut et esse : et nulli est immixtum, sed ab omnibus distinctum, non aliquo quodam distinguente et differente, sed suiipsius nobilitate et perfectione. Et hoc est quod dicit Boetius, quod prima quibus differunt ea quae differunt, et quibus determinantur ea quae determinantur, se ipsis differunt et determinantur ab invicem : aliter enim in differentis et differentibus iretur in infinitum. Propter hoc autem quod suppositum sic a nullo retractum est per differentiam sibi advenientem, quidam improprie loquentes dicunt divinum individuum esse infinitum : individuum vocantes suppositum : et magis improprie loquentes suppositum vocant hyleachim : infinitum enim proprie primum principium nec genus nec species nec individuum nec quid nec aliquid, quia ad nullum genus reduci potest : omnino enim incommunicabile est, sicut in primo hujus scientiae libro demonstratum est.

CAPUT XIX.

In hoc perstringuntur quae dicta sunt.

Colligendo ergo quae dicta sunt, dicimus quod intelligentiae fixio sive permanentia et essentia est per bonitatem puram quae est causa prima. Dicimus etiam quod virtus intelligentiae vehementioris virtutis est, quam sit virtus rerum secundarum quae sunt post eam secundum ordinem causalitatis. Et hoc ideo est, quia secunda non accipiunt acceptione comprehensionis totam formam cognitionis practicae : quia intelligentia est causa secundarum. Hoc autem ideo fit, quia intelligentia est causa ejus quod est sub ea, et causatum non ad plenum comprehendit causam. Et causa hujus est, quia si rememoramur superius dictorum, inintelligentia est regens et retinens omnes res quae sub ea sunt, per virtutem divinam quae in ea est a prima causa : per illam enim retinet et regit ea quae sub ipsa sunt : et hoc est propter hoc, quia per illam est causa rerum sequentium : et quia per illam causa est, per illam etiam retinet omnes res quae sunt sub ea et comprehendit. Cujus probatio est : quia omne quod est primum et causa rebus sequen-

<--- Page Split --->

tibus, est etiam retinens et regens eas, ita quod propter virtutem suam altissimam nihil sequentium evadere potest, quod non in formando teneat et regat, et ad formam suam convertat unumquodque secundum uniuscujusque propriam analogiam.

Ex dictis ergo patet, quod intelligentia princeps est eorum quæ sub ea sunt, retinens et regens ea : sicut etiam natura res naturales quæ sub ea sunt, regit per virtutem intelligentiæ quæ est in ea. Hoc enim modo intelligentia regit naturam per virtutem divinam quæ est in ea. Hoc autem modo non est facta intelligentia, scilicet quod regat sequentia et teneat et suam virtutem suspendat super ea, nisi quia intelligentia est virtus substantialis rebus : et ipsæ res quæ particulares habent virtutes, non sunt virtus substantialis rebus : ex seipsis enim non habent quod virtutes sint : sed virtus intelligentiæ est virtus virtutum in rebus, per hoc quod est causa virtutum earum.

Manifestum est etiam, quod intelligentia hoc modo comprehendit generata, et naturam, et animam nobilem quam horizontem naturae et intelligentiæ diximus. Intelligentia enim supra naturam est : quia natura continet generationem, et anima nobilis continet naturam, et intelligentia continet animam : ergo a primo usque ad ultimum intelligentia continet omnes res praeter causam primam. Talis autem virtutis non est facta intelligentia nisi per causam primam quæ virtute et simplicitate omnibus rebus eminet : propter hoc quod est causa intelligentiæ, et animæ, et reliquis rebus omnibus.

Et hoc etiam patet, quod causa prima nec est intelligentia, nec anima, nec natura : sed est supra intelligentiam, et animam, et naturam, per creationem producens omnes res. Verumtamen inintelligentiam creat absque medio, quia intelligentia in causatis primum causatum est : animam vero et naturam et reliquas res causat mediante intelligentia. Illas enim causat ad intelligentiam

formando : et scientia quidem divina practica quæ est causa rerum, non est similis scientiæ intelligentiæ quæ dicitur esse intellectibilis scientia : neque est similis scientiæ animæ nobilis quæ animalis scientia vocatur, quia supereminet et scientiam intelligentiæ et scientiam animæ, per hoc quod est creans ambas illas.

Adhuc autem virtus quidem divina eminens est supra omnem virtutem et intellectibilem et animalem et naturalem, per hoc quod ipsa causa est omnis virtutis. Patet etiam ex inductis, quod inintelligentia habet hyleachim per hoc quod in ipsa est esse et forma quæ dat esse : per hoc enim quod est, ipsa est id quod est, in quo esse suæ formæ diffunditur. Et similiter anima est habens hyleachim. Causæ autem primæ non est aliquod hyleachim proprie loquendo, propter hoc quod ipsa per suam simplicitatem tantum est esse unum simplex.

Quod si aliquis objiciendo dixerit, quod necesse est esse, quod prima causa habeat hyleachim, propter hoc quod est suppositum quoddam, dicemus quod hyleachim sive suppositum primæ causæ infinitum est, nullo se determinante, nec ab aliquo distinctum, sed seipso. Et hoc est ideo, quia suppositum suum quod quidam individuum dicunt, est bonitas pura et simplex influens super inintelligentiam omnes bonitates, et easdem bonitates influens super res reliquas mediante intelligentia.

<--- Page Split --->

lis sensus nec sit proprius, nec communis, nec per accidens alicujus forma, necesse est scientiam illius sensibilis deficere secundum scientiam speculativam. Talis ergo intellectus si in actu debeat fieri, corpore indiget et a corpore accipit. Intellectus autem practicus in eo quod practicus est, ad hoc quod actu sit, corpore non indiget. Non enim accipit a corpore : sed id quod seipso est, per motum corporis inducit in materiam.

Et hoc maxime verum est in intellectu qui per substantiam suam activus est, et non per habitum acquisitum. Sicut si diceremus quod ars ipsa, non habitus, sed intellectus activus esset. Quamvis enim in processu talis formae membra moveantur et instrumenta, ut spiritus, et manus, et dolabrum, hoc non est quia intellectus per illa constituatur in actu, sed potius propter indigentiam materiae quae nisi sit mota instrumentis, non recipit formam, qua intellectus activus jam in actu est. Et ideo dicit Avicenna, quod « haec est differentia practici et speculativi intellectus in homine : quia practicus corpore non indiget, speculativus autem a corpore accipit et corpore indiget. »

Est autem tertius intellectus, qui scit extendere se intelligentia speculativa in practicam : et ille licet in quantum est speculativus, indigeat corpore, inventione enim, scilicet doctrina, perficitur ad speculationem : tamen in quantum est practicus, corpore non indiget : non enim practicus, est nisi prius sit in actu secundum speculationem : qualis est intellectus hominis artificis. Propter quod Aristoteles dicit, quod virtus intellectualis, quia per inventionem et doctrinam generationem accipit, experimento indiget et tempore. Quocumque autem modo variatur intellectus, constat quod intellectus secundum actum non perficitur nisi forma intelligibilis : nec est perfectus nisi plenarie attingat et percipiat formam intelligibilis. Sicut enim materia perfecta non est, nisi plene formam secundum omnem potentiam forma consequatur :

Postquam jam habitum est quid est intelligentia, et quid intelligit, et quomodo intelligendo sequentia non comprehendit, determinandum est qua e inintelligentia intelligit : omne enim quod intelligit, formis intelligibilium intelligit, sive intelligat practice, sive speculative. Et haec est differentia, quod forma practici intellectus est forma ad quam stat opus, et qua eb intellectu activo per instrumenta motus procedit in rem factam : speculativi vero intellectus forma, forma est abstractionis, hoc est, forma qua sine materia et materia appendiciis accepta est in simplici et in mundo lumine intellectus, qua principium operis non est, sed cognitionis tantum : forma enim apprehensionis a composito procedit in simplex : forma vero actionis a simplici procedit in compositum : item forma apprehensionis per corporalia procedit ad cognoscentem. Dico autem corporalia organa sensuum et imaginationis : propter quod destructo sensu alicujus talis forma univers aliter, ita quod ta-

<--- Page Split --->

ita nec intellectus, sive practicus, sive speculativus, in operatione vel speculatione perfectus est, nisi plene sit in actu formae speculationis vel actionis secundum omnem speculationem vel actionem virtutis, a qua si in aliquo deficiat, statim impeditam habet actionem : et non est in virtute sua, secundum quod virtus est ultimum potentiae ad operationem vel passionem : perfectissima enim operatio, ut dicit Aristoteles, non est in aliquo, nisi secundum perfectam virtutem illius. Quod si virtus non sit in ultimo potestatis, erit aliquid potestatis in potentia et imperfectum, et illud impedimentum faciet in operatione.

Propter quod dicitur a Platone, ut dicit Apuleius, quod « manus indocta ligate manui similis. » Et Aristoteles dicit in quarto philosophiae primae, quod « nesciens solvere quaestionem, ligato similis est. »

Patet ergo, quae sit differentia intelligentiae speculativae, et practicae, et ejus quae per extensionem practica efficitur. Et quod omnis intelligentia perficitur formis intelligibilium : agens enim intellectus, per seipsum forma intelligibilium est : intelligibilia enim sunt lumen ipsius constituta ab ipso. Possibilis autem in actu non est, nisi per formas intelligibilium quae ipsum movent ad actum secundum actum agentis qui est in formis intelligibilium : sicut color movet visum secundum actum lucidi, quod in ipso colore est quando color secundum actum est : tunc enim visum movet, et non quando in potentia est. Taliter ergo possibilis ad actum reductus per actum agentis qui in forma intelligibili est, vocatur speculativus.

Similiter etiam est de adepto intellectu. Hic enim adeptus non dicitur nisi per hoc quod per studium et abstractionem ab inferiori natura cui conjungitur, in plena potestate est a facultate intelligentis, ut quod vult et non vult, intelligat, et operetur per ipsum : nisi enim sit adeptus quis secundum intellectum pro-

prium, semper habet impeditam operationem. Propter quod Aristoteles dicit, quod talis intellectus adeptus aequaliter inest omnibus. Non enim aequaliter in hominibus est separatus ab inferioribus naturae passionibus, nec aequaliter in actu constitutus est perfectione intelligibilium secundum actum intellectus agentis agentium in ipsum, et perficientium ipsum in actu, de potentia de qua reducitur. Propter quod etiam a quibusdam Philosophis hic intellectus appellatur acquisitus vel possessus. Acquisitus quidem quia per studium acquiritur vel virtutis vel scientiae. Virtutem autem dico omne quod potentiam intellectualem perficit ad agendum, sicut aliam virtutem dicimus esse textoris, et aliam tectonici. Scientiam autem dico omne quod perficit ad speculandum non impedite. Possessus autem dicitur, ut dicit Hermes Trismegistus, quia est sessio posterioris partis intellectus agentis in anima. Anteterius enim agentis est lux quae in ipso agente est. Lumen autem quod ab ipso agente procedit, et in intelligibilibus diffunditur ad hoc quod intelligibilia sint, est posterius agente in quo sedet anima : propter quod talis intellectus vocatur possessus, lumine scilicet agentis acquisitus : in quo etiam ipse agens possessus est. Et ex hoc est quod quidam opinati sunt, quod agens intellectus habitus est, licet decepti sint. Quamvis enim lumen agentis receptum in rebus causatis habitus sit, tamen intellectus per seipsum agens substantia intellectualis est.

Et hujus exemplum est in arte et in artificiatis, si ponamus quod ars artificis anima sit, et substantia sit : tunc enim forma sive lumen artis in rebus habitus erit substantialis cum rebus artificiatis : sed prout est in arte, substantia artis est. Cum autem talis formae rerum quae post agentem intelligentiam sunt, duplex sit esse : unum quidem secundum quod est in lumine agentis, alterum autem quod est materiae terminus diffusus in ipsa materia : constat quod non

<--- Page Split --->

movet intellectum ad actum secundum esse quod habet in materia. Secundum hoc enim est actus obtenebratus immixtus in materia, et communicans cum ipsa : sed movet intellectum ad actum secundum esse quod habet in lumine agentis, sicut diximus de colore quod non movet oculum ad actum secundum esse quod habet in colorato, sed secundum esse quod habet in actu lucidi. Taliter ergo dictus intellectus dictis rationibus possessus vel adeptus vocatur.

Est autem intellectus per essentiam, qui sua essentia universaliter agens est, et movens omne quod est ad formam intellectus : et hoc propter hoc quod semper in actu est, et per essentiam actu est, nec adeptus, nec possessus dici potest. Propter quod dicit Eustratius, quod possessus intellectus numquam potest tantum depurari et perfici, quod per essentiam intellectus efficiatur, vel illi similis, nisi per analogiam sua possibilitatis.

Ex omnibus autem inductis manifestum est, quaest intellectuum differentia, et quod omnis intellectus formis perficitur ut intellectus sit.

CAPUT XXI.

Quod intelligentia activa plena est formis.

Ex prædictis patet facile, quod omnis intelligentia quæ per seipsam et per substantiam suam intelligentia est, et activa est et plena formis. Intelligentia enim possibilis speculativa et adepta, non per seipsam intelligentia est, sed per lumen agentis. Patet etiam, quod plena formis est : quia ipsa de se forma est formans ad esse omne quod sequitur eam. Plena autem formis est, quia nihil consequentium evadit quod non formetur ab ipsa, sicut paulo ante probatum est. Sicut enim dicit Plato, forma ex hoc forma vocatur, quia extra res manens format et imaginem suam imprimit in formata : extra res autem manens, non est nisi substantiale lumen agentis inintelligentiæ. Sic ergo forma est et in agente quidem unum est : procedendo autem ab agente diversificatur et igitur in pluralitatem. Et Plato de hoc ponebat simile in sigillo et sigillatis. Sigillum enim essentialiter forma est in se manens immutabiliter formans omne cui imprimitur : et sic dicebat res naturales omnes de intelli-

<--- Page Split --->

gentia agente sicut de quodam etyvagio sive sigillo procedere : et talia lumina intelligentiarum rebus comparata et ad res ordinata formas sive ideas separatas esse dicebat : sicut enim dicit Aristoteles in IX philosophia primae 1, licet in eadem potentia sit ante actum temporaliter, tamen simpliciter actus praecedit potentiam substantia, ratione, et tempore. Actus enim qui perficit rem, necessario est ex actu qui est primum movens operantem vel generantem. Actus enim qui est terminus generationis, a materia non producitur per virtutem et operationem materia : sed producitur ab aliquo agente, cujus actus est, sicut moventis et generantis : propter quod actus ante potentiam est. Unde dicit Aristoteles quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate, et plaga ex plaga. Propter quod Plato dicebat, quod causaliter prima formantia formae separatae esse dicuntur. Quae autem sunt in rebus producta, non formae, sed imagines formarum sunt : virtutes enim harum formarum in centro congregantur generandorum, ut dicit Ptolemaeus, et ex centro movent et mutant materiam usquequo attingant imaginem primae formae generantis et moventis. Intelligentia autem his formis plena esse dicitur, non quod aliquando vacua sit et impleatur, ut possibilis intellectus : sed quia tales formas de essentia sua ut de thesauro essentiali producit in omnium se sequentium formationem, ita quod nihil sequentium evadit quod non formetur ad ipsam.

Si quis autem dicat, quod ista formae sunt potius formae sequentium quam inintelligentiae, sicut cœli, vel virtutis elementalis, vel formativae quae est in semine : patet per ante dicta quod hoc falsum est. Nullum enim sequentium movet nisi virtute primi in suo ordine, et primum omnibus sequentibus utitur sicut instrumen-

tis : unde sicut faciens sigillum utitur ferro ad fodendron metallum, ita primum movens utitur materia : unde plenum formis est plenum facultate formandi omne quod sub ipso est, primum quoddam principium universaliter. Intelligentiae vero secundum suos ordines plenae sunt plenitudine facultatis ad sequentia formanda, ita scilicet, quod tota materia sibi subjectorum consequatur formam moventis secundum uniuscujusque analogiam. Propter quod dicit Avicenna, quod omnis materia subjecta motori alicui, statim ut concipit formam motoris, appetit eam et movetur ad ipsam induendam : sicut videmus quod concipiente anima aliquod delectabile quod dum corpori innititur per spiritum, statim appetit illud corpus, et movetur ad induendum ipsum. Propter quod medicus cognoscit accidentia animæ inter alias causas ægritudinum : jam enim quidam (ut dicit Avicenna) ex cognitione et timore lepræ leprosi facti sunt.

Ex dictis patet, quod omnis intelligentia plena est formis.

<--- Page Split --->

tione, et minoris virtutis in effluxione bonitatum : et propter hoc intelligentiae propinquae uni primo et puro, minoris sunt quantitatis, et majoris simplicitatis. Propter hoc etiam sequitur, quod bonitates et formae quae procedunt ex intelligentiis primis, procedant processione universali univoca simplici : quae cum receptae sunt in secundis, determinantur et contrahuntur, necesse est quod ab ipsis procedant processione magis particulari et magis composita et contracta et magis ad materiam inclinata.

Qualiter intelligentiae superiores habent formas universales inferiores aut particulares ?

Cum autem sint intelligentiae superiores, et intelligentiae inferiores, etiam influxus formarum a superioribus descendant ad inferiores, necesse est quod formae quae sunt in superioribus, plus universales sint, eo quod de pluribus et in pluribus sunt. In inferioribus autem sunt magis particulares et contractae, eo quod in paucioribus sunt, et de paucioribus. Superiorum enim forma comprehendunt et tenent et regunt formas inferiorum, sed non convertitur : et quidquid potest inferior, potest superior eminentius et potentius, sed non convertitur. In primis enim intelligentiis per suam simplicitatem et puritatem et unitatem est virtus magna, et maxime propter vicinitatem ad primam causam. In inferioribus autem intelligentiis per oppositum est virtus debilior : et ideo est minoris ambitus et minoris comprehensionis : generaliter enim verum est, quod quanto aliquid in genere causarum uni primo puro vicinius est, tanto minoris quantitatis est in composi-

Quod quidem universaliter dici potest et breviter, quod formae procedentes prout esse habent in primis, sunt universaliores et majoris et vehementioris influxionis : prout autem receptae sunt in secundis, contractiores sunt et minoris influxionis, sicut in arte videmus : forma enim artis in lumine artis simplicior est, et multis influit, spiritui, manui, dolabro, lignis : in manu recepta, contractior est, et non influit nisi dolabro et lignis. Intelligamentae ergo superiores formas influunt magis universales, et inferiores minus universales.

Et propter hoc distinxit Plato triplex universale, scilicet universale quod est ante rem, quod in lumine intelligentiae agentis est factivum rei constitutivum. Et universale in re, quod est simplex essentia rei per formam et imaginationem universalis, quod est ante rem. Et est universale, quod est post rem, quod a re ipsa abstractum et separatum est a re, per intellectum quod, ut dicit Aristoteles, accidens est rei : hoc enim non dicitur universale quod sit simplex natura ejus quod est, sed ab hac potentia, quod id quod est de multis et in multis, unius rationis est quando separatur ab ipsis. Et primum quidem universale in lumine agentis constitutivum est. Secundum autem esse et ratio rei est. Tertium autem re posterius est, et a separatione a re causatum. Primum ergo est causativum. Secundum autem causa et causatum. Tertium autem causatum tantum.

<--- Page Split --->

Adhuc primum est formans et forma, secundum imago forma, tertium resultatio imaginis ad similitudinem forma formantis. Sic ergo patet, quod forma qua in superioribus sunt universales et universaliter, in inferioribus sunt particulares et particulariter.

Si quis autem objiciat, quod hanc positionem impugnavit Aristoteles, et maxime in XII et in XIII primae philosophiae. Dicimus, quod non hoc modo impugnavit eam, sed in hoc impugnavit, quod forma separatae ut separatae transmutarent et formarent res : hoc enim esse non potest : quia quod non tangit, non agit : et quod non agit, hujus actionem non sequitur generatio vel alteratio : sed quando formae quae sunt ante rem, per motum corporis et actione calidi et frigidi et humidi et sicci, quae sunt informata forma intellectus agentis, materia conjunguntur, et materiam tangunt, nihil prohibet quin sequatur generatio vel alteratis, sicut et forma artis in arte materiam artificiatorum, nec tangit, nec alterat, et ad formam artis transmutat.

CAPUT XXIII.

Qualiter forma superiorum efficiuntur in inferioribus ?

Formae autem quae in superioribus sunt universales, in inferioribus efficiuntur, per hoc quod inferiores visus suos intelligibiles dirigunt et projiciunt ad superiores. Omne enim inferius superiori se appetit assimilari, et appetitu naturali dirigitur ad ipsum : et si cognitivum est et intellectivum, cognitionem et intellectum extendit ad ipsum, ut per cognitionem et intellectum accipiat formam, qua superiori secundum analogiam suae possibilitatis assimiletur : et haec quidem susceptio non est intellectus possibilis, s^d intellectus agentis inferioris ad agentem intellectum superiorem, sicut actus lucis inferioris potentior efficitur per receptionem lucis superioris : et iste est processus de actu in actum, non de potentia in actum. Quod Dionysius vocat purgationem dissimilitudinis inferioris ad superius per immissionem altioris luminis, et per reductionem inferioris ad formam luminis superioris, quantum possibile est inferiori secundum analogiam : unumquodque enim inferius sibi relictum, in suo habitu

<--- Page Split --->

dissimile est habitui superioris, et per lumen immissum de superiori, quantum possibile est, purgatur ab hoc habitu dissimilitudinis, et eodem lumine intus infunditur et impletur : et illo eodem modo reductum in superius,perficitur secundum modum suae virtutis, ut perfecte suam compleat operationem. E converso autem descendendo per illuminationes inferius formam superioris in plenitudine et virtute non potest comprehendere : propter hoc quod superius excedit facultates inferioris : propter quod necesse est, quod forma superioris in inferiori contrahatur et particuletur ad analogiam inferioris. Generaliter enim loquendo quidquid in aliquo recipitur, non recipitur in eo nisi secundum potestatem et facultatem rei recipientis : et hoc est quod dicit Aristoteles, quod « actus activorum sunt in patientibus et dispositis secundum potestatem passivorum non activorum. »

CAPUT XXIV.

In hoc summatum perstringuntur omnia quae dicta sunt.

Omnia autem quae de formis dicta sunt, summ atim collecta sunt haec, quod omnis intelligentia plena est formis : verumtamen in ordine intelligentiarum sunt, quae continent formas minus universales, sicut inferiores : et in ordine intelligentiarum sunt, quae continent formas plus universales, sicut superiores. Cujus probatio est, quod formae quae sunt in intelligentiis inferioribus secundis per modum particularem, sunt in intelligentiis primis superioribus per modum universalem : et e converso formae quae sunt in intelligentiis primis superioribus per modum universalem, sunt in intelligentiis secundis per modum particularem : et ideo primis intelligentiis superioribus in influendo est virtus magna : propter hoc quod vehementioris sunt unitatis et simplicitatis quam intelligentiae secundae inferiores : et e converso in intelligentiis secundis in inferioribus ad influendum sunt virtutes debiles, propter hoc quod sunt minoris unitatis et possibilis et multiplicis in compositione.

<--- Page Split --->

Hujus autem causa est, quod intelligentiae propinquiores uni et puro primo, sunt minoris quantitatis in compositione, et majoris virtutis in influendo. Et intelligentiae quae sunt longinquiores ab uno puro, sunt pluris quantitatis in compositione, et debilioris in influendo virtutis : et quia intelligentiae propinque uni puro, sunt minoris in compositione quantitatis, ideo sequitur quod formae quae procedunt ex intelligentiis primis, secundum esse quo receptae sunt in sequndis, sunt debilioris in influendo processionis, et vehementioris separationis per materiae divisionem. Quod autem formae intelligentiarum primarum sunt in secundis, ideo est, quod intelligentiae secundae per appetitum projiciunt visus suos intellectuales super formam universalem, quae est in intelligentiis universalibus puris : et quia totam virtutem illius formae non capiunt, necesse est quod dividant eam et separent, ut sibi proportionatum accipiant. Non enim possunt recipere formas illas secundum virtutem et certitudinem earum secundum quam sunt in primis : sed recipiunt eam per modum suae possibilitatis, hoc est, per separationem et divisionem potestatis formae et deductionem usque ad facultatem sibi analogam. Generaliter enim loquendo nulla rerum inferiorum recipit id quod supra eam est, nisi secundum modum suae possibilitatis, hoc est, secundum modum secundum quem potest recipere ipsum, et non recipit eam per modum et facultatem secundum quem res est recepta secundum quod superior est.

CAPUT XXV.

Quod intelligentia non intelligit nisi res sempiternas.

Ex omnibus praeinductis facile est accipere, quod ea quae intelligit intelligentia per se et immediate, sempiterna sunt quae non destruuntur, neque cadunt sub tempore. Intelligentia enim substantiali suo intellectu, qui universaliter activus est, et cui essentiale est formas agere, intelligit omne quod intelligit. Istea autem formae differentiam et compositionem non habent, nisi secundum quod procedunt et distant ab intelligentia. In intelligentia ergo acceptae, indifferentes sunt et simplices sunt, et ipsum lumen intelligentiae exsequentes, quod idem lumen substantia est intelligentiae activae. Intelligit enim intelligentia res inferiores per hoc quod est causa eis, ut in praehabitis dictum est. Formali autem lumine sibi substantiali intelligit omne quod intelligitur. Hoc autem lumen cum aeternitate et supra tempus est. Hoc ergo quod intelligit immediate, res sempiterna est. Sempiternum autem potentiam non habet ad non esse, et per corruptionem non destruitur. Intellectum ergo in-

<--- Page Split --->

telligentiae secundum quod intellectum, non destruitur : et quod semper est uno modo, non destructibile, sub tempore non cadit. Res ergo quae intelliguntur ab intelligentia, secundum quod ab ea intelliguntur, sempiternae sunt, et incorruptibiles, et non cadentes sub tempore.

Cujus causa verissima est, quod intelligentia non intelligit per aliquid acceptum a rebus, sed per esse suum proprium, quod proprium et substantiale est esse intelligentiae : quod procedens ab inintelligentia, efficitur esse rerum. Intelligentia enim lumine suo dat omnibus rebus formas, quod procedens ab intelligentia distinctionem accipit : et ideo esse distinctum confert rebus, sicut radii distinctionem accipiunt a sole procedentes, licet in ipso globo solis sint lux indistincta : et sicut virtutes animae a corde procedentes, distinguuntur, et incidentes membris esse distinctum conferunt, licet in ipso corde sint vita indistincta.

Et hujus exemplum est, si ponamus artem esse animam artificis. Tunc enim formae artificiatorum prout ab artifice intelliguntur, omnes sunt unitae, et una vita artificis, et unum lumen quod est essentia artis : et cum intelligentia agens se habeat ad ea quae subjacent suae sphare, ut ars se habet ad artificiata, et ut sol ad ea quae sole illustrantur, relinquitur quod omnia quae sphaere intelligentiae subjacent, in intelligentia sunt unitae et immaterialiter et immobiliter et intemporabiliter. Sunt ergo in ipsa ut sempiterna, non cadentia sub corruptione et tempore, sicut jam dudum de scientia divina diximus.

Si autem aliquis objiciat, quod secundum hoc intelligentia habet scientiam fallacem : non enim intelligit res prout sunt, sed prout non sunt : sunt enim materiales et temporales et generales et

corruptibiles, et hoc modo non intelliguntur ab intelligentia : non ergo intelliguntur prout sunt : scientia autem quae scit res prout non sunt, est fallax : fallax est ergo scientia intelligentiae.

Adhuc nullus est intellectus rei nisi per id quod est esse rei : intelligentia autem non intelligit per esse rei, sed per esse suum proprium : non ergo habet intellectum verum de rebus.

Adhuc in principio Physicorum 1, dicit Aristoteles quod intelligere et scire contingit circa omnes scientias ex principiis et causis et usque ad elementa. Intelligentia autem hoc modo non intelligit, sed potius ex seipsa : seipsa vero non est elementum rerum, quamvis formale sit principium et causa : dicit enim Aristoteles in III de Cælo et Mundo 2, quod elementum est compositione primum, et resolutione ultimum, quod secundum formam non resolveretur in formam aliam : quod intelligentiae nullo modo competere potest. Intelligentia ergo elementa rerum et scibilium non cognoscit: et sine his non est vera scientia : intelligentia ergo veram de rebus non habet cognitionem.

Adhuc hoc quod dictum est, quod inintelligentia intelligit res sempiternas, quae non destruuntur, non videtur dictum de intelligentiis, sed de medio intelligendi. Medium enim quo intelligit intelligentia, incorruptibile lumen est : sed res intellecta generabilis est et corruptibilis : et hoc non est magnum : quia etiam in nostro intellectu qui adeptus est, et non per substantiam intellectus, sed potius est animæ pars quædam et virtus, medium intelligendi quod est ratio rei, incorruptibjle est et immateriale, quamvis res intellecta corruptibilis sit et materialis.

Ad hæc autem et ad omnia similia facile est respondere, si ad memoriam re-

<--- Page Split --->

vocentur ea quae in primo hujus scientiae libro dicta sunt. Intelligentia enim aequivoce est in intellectu agente universaliter, et in intellectu possibili, sive speculativo, sive adepto : possibilis enim non per seipsum intelligens est, sed per actum agentis universaliter : agens autem ex seipso substantia sua constituens intellecta, intelligens est. Et quando se intelligit ut sic constituentem intellecta, quae suae sphare subjacent, intelligit omne quod constituitur ab ipso.

Et quod objicitur de fallaci scientia, locum non habet, nisi in speculativo qui acceptio quaedam est, ut dicit Aristoteles, ab ipsis intellectis accipiens quod intelligt : et ideo perfectus non est nisi perfecte accipiat ea quae sunt de esse rei intellectae. Intelligentia autem intellectus agentis constitutio intellectorum est, et processus formae agentis in formatum : et ideo accipiendo nihil intelligit : sed perfecte intelligens processum suum usque ad ultimum quod formatur ab ipso, perfecte intelligit omne quod constituitur ab ipso : quae scientia perfectior est quam sit aliqua scientia quae per modum acceptionis est. Et hujus simile jam saepe posuimus tam in lumine constituente colores, quam etiam in arte artificiata constituente, praecipue in artifice, cujus ars est ipsa anima : sic enim intelligentia intelligit usque ad elementa : intelligit enim processum suum usque ad ultimum, et in ultimo est elementum.

Et quod dicitur, quod intelligentia non componit elementaliter res materiales, parum valet : quamvis enim substantialiter non intret in compositionem rei, tamen lumen procedens ab ipsa, quod non efficitur diversum ab ipsa, est rem constituens et componens, et alterum cum materia elementum : forma enim et materia duo elementa sunt rerum quae materiales sunt.

Quod autem objicitur de medio intelligendi, optime sequeretur de intellectu qui acceptivus est medii. Ille enim dividitur per universalem et particularem, et

per potentiam et actum, et per intellectum in habitu et per intellectum in agere, quorum nihil competit intellectui universaliter agenti : unde medium intellectus agentis idem est et ratio intelligendi et principium et causa et elementum intellecti. Intelligentia enim non tantum id intelligit, sed processum illius usque in ultimum : sicut intelligentia artis non tantum formam artis intelligit prout in arte est, sed processum formae in materiam artificiatorum : diximus enim in praehabitis, quod quamvis intelligentia per essentiam non sit in omnibus et extensa per omnia, tamen sui luminis extensione praesens est ubique, sicut ars quamvis sit in artifice quiescens et sistens, lumine tamen extenditur ad totum artificialum.

<--- Page Split --->

surati non perciperet. Dicebant enim, quod homo sapiens per intellectum et sensum, non mensuratur aliquo alio: corporale enim et materiale non certificat incorporale et spirituale, sed potius e converso : nec agit corporali et materiali, sed potius agit in corporale et in materiale. Propter quod dixerunt, quod homo sapiens rebus non mensuratur, sed mensurat cas. Dicebant autem, quod et verum est, quod verum et falsum in anima sunt : et ideo videbatur eis de necessitate sequi, quod res non in eo quod est vel non est, vera vel falsa est, sed in eo quod aliqualiter anima se habet ad ipsam. Huic rationi addebant hoc quod superius habitum est, scilicet quod sicut intelligentia præparat animam, sic anima præparat haturam : propter quod quidquid in re est secundum naturam, ab animæ præparatione in natura causatur, ut dicunt. Huic etiam addebant hoc quod in scientia quæ fascinativa dicitur, quæ pars necromantiae est, quod anima unius per virtutem sensus egressa, aliorum hominum, et etiam naturalium rerum impedit operationes : et auditus unius alium ligat ne operetur, sicut patet in illa parte necromantiae quæ incantativa vocatur. Cujus exemplum est incantatio serpentium et aliorum : quod esse non posset secundum philosophiam, nisi anima ageret in res naturales ad esse et virtutes et operationes et horum contraria : videtur igitur, quod in hominibus et non tantum iii intelligentiis res sint vel non sint ex formis animæ sic vel sic se habentibus ad ipsas.

Sed ad hæc dicendum quod Heraclitus deceptus fuit, quia judicavit acceptivum intellectivum sicut activum. Putabat enim quod intellectus hominis non acciperet nisi per influentialm ab intelligentia, nec acciperet acceptionem a rebus : in quo errore fuerunt fere omnes antiqui Stoici et Epicurei. Plato enim dicit expresse in libro qui dicitur esse Memonis, quod sensibilia et corporabilia in animam hominis agere non possunt, propter hoc

CAPUT XXVI.

De exclusione erroris Heraclitorum.

Ea tamen quæ dicta sunt, errorem Heraclitorum et Protagoræ non sapiunt. Heraclitus enim et Protagoras et alii consentientes eis, dixerunt verum non esse, et falsum non esse in eo quod res est vel non est, sed in eo quod apparet vel videtur intelligenti vel opinanti, ut scilicet hominem esse vel hominem non esse, non propter hoc verum sit, quod homo est vel non est, sed propter hoc quod alicui videtur hominem esse, et alicui videtur hominem non esse. Propter quod concesserunt contradictoria simul esse vera. Et ratio eorum fuit, quod dixerunt hominem esse mensuram omnium eorum quæ sunt : eo quod mens hominis (ut dicunt) mensura est existentium per intellectum quidem intelligibilium, et per sensum sensibilium. Est enim vel non est omnis res, ut dixerunt, per formam qua mensuratur ad esse, vel qua deficit ad non esse : hanc autem formam mentem vel sensum hominis dixerunt, eo quod homo mensurans est : id autem quo mensurat, in homine est, et non in re : quia aliter mensurans certitudinem men-

<--- Page Split --->

quod inferiora debiliora sunt quam anima hominis. Causa autem deceptionis est, quia non considerabant inferiora nisi ut inferiora. Inferiora enim in actu superiorum existentia, nihil prohibet agere in superiora : sicut calor in actu lucis existens, agit in visum : et sic corporalia in actu intelligentiarum existentia, nihil prohibet agere in possibilem intellectum, et in hominis mentem, et sic hominem sapientem per formam acceptam fieri mensuram et intelligibilium et sensibilium : cum tamen nec sensibilia constituat, nec intelligibilia in esse : propter quod Heraclitus fuit deceptus. Non enim in eo quod videtur vel apparet, res est vel non est, sed potius in eo quod res est vel non est, in eo videtur vel apparet, vel non videtur vel non apparet. Nec mens hominis sapientis mensura est rerum, nisi prius formis rerum mensurata.

Et quod dicitur de anima præparante naturam, non est verum, nisi de anima nobili quae non est univoce anima dicta cum animabus hominum et animalium.

Et quod ulterius inducitur de fascinativiset incantativis, non convenitbrniniuin animae hominium vel animalium, sed potius quibusdam ad hoc natis ex stellarum impressionibtis : propter quod talia non omnibus neque semper eadein operantur, sed in quibusdam et raro, sicut Ptolemaeus in Centiloquio dicit, quod scientia astrorumi ex te et ex illis est : ex te scilicet ad hoc nato, et illis ad hoc scintillantibus : sed intellectus intelligeniiae quia simpliciter est constitutius, hoc per se et simpliciter habet, quod scilicet in hoc quod ipse constituit vel non constituit res, in eo res est vel non est.

Et quod dicitur, quod veruni est in anima, nöni propter hoc dicitur quod verum esse rei non sit in re ipsa, sed propter hoc dicitur, quod unum in significatione sicut in oratione consistit in com-

posición vel divisione : compositio autem et divisio in anima sunt componente vel dividente, sicut Aristoteles in principio Prædicamentorum 1 dicit, quod singulum lhcomplexorum, neque verum, neque falsum significat : et in tertio de Anima, quod intelligentia indivisibilium est in quibus non est falsum : in quibus autem est verum et falsum, jam est intellectuum compositio.

CAPUT XXVII.

In hoc perstringuntur quae dicta sunt.

Summatim ergo perstringendo quae dicta sunt, dicemus quod omnis intelligentia intelligit res sempiternas, quae non destruuntur neque cadunt sub tempore. Et hujus quidem causa est, quia si intelligentia nullo modo movetur, ut in ante habitis probatum est, et supponatur quod ipsa causa rerum est sui ordinis, sequitur quod ipsa est causa immobilis rerum quae sub ipsa ordinantur. Causa autem immobilis secundum quod hujusmodi est, non causat nisi immobilia et immobiliter. Im-

<--- Page Split --->

mobilia autem sempiterna sunt. Intelligentia ergo est causa rebus sempiternis quae non permutantur, nec destruuntur, nec cadunt sub generatione et corruptione secundum quod sunt in intellectu intelligentiae. Et intelligentia quidem non est talis dispositionis, nisi propter hoc, quia intelligit renu intellectam per lumen quod est esse suum proprium, et non esse rei secundum quod est hujusmodi. Esse autem suum proprium est sempiternum et supra tempus, quod non corrumpitur neque generatur.

Et cum hoc ita se habeat, dicimus quod res destructibiles non sunt ex lumine inintelligentiae, sed potius ex corporeitate et materialitate, quibus forma intelligentiae immiscetur, hoc est, ex causa corporea et temporali, qua forma intelligentiae seeundum esse materiale passionibus et actionibus objicitur, et generationi et corruptioni, et non est ex causa intelligibili et aeterna, secundum quam forma corporalis et temporalis in intelligentia est intemporaliter et incorporabiliter.

CAPUT XXVIII.

Qualiter priorum unum sit in alio?

Prima autem inter caetera a causa prima, et causata intelligentia, sunt esse, vivere, et intelligere, sive esse, et vita, et intelligentia. Quorum quodlibet in alio est : propter quod inquirendum est qualiter unum sit in alio : nisi enim unum ad alterum se habeat ut congregatum vel mixtum, oportet quod unum in alio existens insit ei per modum esse ejus cui inest id quod inest, sicut diffinientia sunt in diffinito secundum modum et esse diffiniti, et diffinitum in diffinientibus secundum modum et esse diffinientium. Diffinientia enim in diffinito sunt ut ad esse diffiniti terminata : diffinitum autem in diffinientibus ut in his quae sunt sui esse inchoationes et formalia principia. Propter quod sequitur, quod diffinitum sit in diffinientibus ut in formali potentia confusa et indeterminata, diffinientia vero in diffinito ut ad actum completa et determinata. Si autem congregata essent, nullum eorum esset in ratione alterius, nec unum esset in potentia formali ad alterum vel actus. Similiter si mixta essent, virtutes eorum remitterentur ab in-

<--- Page Split --->

vicem. Mixta enim in virtutibus alterantur. Ea vero quæ ad unum conveniunt secundum diffinitionem, in virtutibus non alterantur ab invicem : vivum enim in virtutibus vitæ non remittitur si conjungatur cum sensibili, sed potius proficit et magis vires ejus manifestantur.

Similiter vivum et sensibile conjuncta cum rationali, in nullo remittuntur, sed vires et operationes vitæ et sensus et nobiliores sunt et magis manifestæ : et sic se ad invicem habent esse, vita, et intelligentia : unum ergo in altero acceptum, nec congregatum, nec mixtum est : nec tamen omni modo unum. Secundum esse enim est unum, et secundum quidditatem. Intelligentia autem non est una. Si enim priora in posteriori accipiamus, sicut esse et vivere in intelligentia, hæc quidem in intelligentia unum esse sunt intelligentiæ. Intellectu tamen differunt. Intellectus enim esse est intellectus creati primi : et intellectus vitæ, est intellectus formati primi : et sic esse et vita in inintelligentia sunt duæ intelligentiæ, licet unum esse intelligentiæ : et e contra : si posteriora accipiamus in primo, sicut inintelligentiam et vitam in esse, intelligentia non erit in esse secundum esse intelligentitiæ, sed secundum esse creati primi in quo intelligentia est secundum esse primæ inchoationis.

Similiter vita non est in esse secundum esse vitæ, sed secundum inchoationem qua secundum quod est formatum primum inchoatur in eo quod creatum primum est. Nihilominus tamen intellectus intelligentiæ in esse, et intellectus vitæ in esse alter et alter est : et esse sic secundum intellectum variatum, duo esse sunt secundum intellectum : principium enim inchoationis licet secundum se unum sit, relatum tamen et ad unum et ad alterum, diversitatem accipit secundum intellectum.

Eodem modo est si extrema referantur ad medium, hoc est, intelligentia et esse ad vitam. Intelligentia enim in vita non est secundum esse primi creati, sed po-

tius secundum esse primi formati : licet altera et altera sit intelligentia esse in vita, et intelligentiæ in vita. Est enim inintelligentia intelligentiæ, posterioris inintelligentia in vita : et intelligentia esse in vita, est intelligentia prioris. Et sic secundum modum intelligendi esse et inintelligentia in vita sunt duæ vitæ : una quidem sicut vitan inchoans, altera autem sicut vitam perficiens et terminans. Et talem modum quo unum existit in altero, facile est invenire in omnibus quæ sunt prima et principia essentialia ad aliud. In quibus semper id quod inest, non inest nisi secundum esse ejus cui inest : licet acceptum in eo cui inest, alium et alium accipiat intellectum, et quod aliam et aliam habeat potentiam. Intelligere enim acceptum in vivere alterius potentiæ est quam vita simplex : et similiter intelligere et vivere acceptum in esse, alterius et alterius potentiæ sunt quam esse simplex : propter quod intellectus ejus cui inest aliud, variatur secundum esse earum quæ insunt.

Et ex hoc facile est videre, qualiter quodlibet causatum sit in sua causa formali : et e converso, qualiter causa in causato. Causatum enim in causa est per modum et esse causæ, sicut domus in arte per modum artis est. Causa autem in causato est per modum et esse causati, sicut ars in domo. Similiter cum sensibilia sint ab intelligibilibus, sensibilia in intelligentiis sunt per modum et esse intelligentiæ, et hoc est intellectualiter. Intelligentia autem, hoc est, lumina inintelligentiarum in sensibilibus sunt per modum et esse sensibilis, hoc est, sensibiliter et exemplariter prout sensibilia exemplaria sunt intellectualium.

Ex quo manifestum est quod dictum est, quod scilicet in talibus semper posterius fit mediante priori, sicut vita mediante esse, et intelligentia mediante esse et vita, et sic de aliis. Planum etiam est ex hoc quod quando hæc in eodem sunt, semper prius determinatur et perficitur in posteriori, sicut esse in vita, et

<--- Page Split --->

vita in intellectientia. In talibus enim semper id quod posterius est, plures colligit bonitates primi et perfectiores poteintias : et per haec proximius et similius efficitur primo, ut Dionysius dicit, eo quod in primo omnium sunt nobilitates omnes et bonitates simplices et unitae. Id autem quod prius est, paucioruiti est bonitatum : et propter haec a primo distantius, licet sit secundum intellectum. Et est mirabile videre opus priini, quod propter suam perfectionem nihil priorum rebus relinquitur, quin deduxerit ipsum in postremum, ut perfectum sit : et nihil posteriorum fecit quod in primis non inchoaverit, ut sic sit principium et finis.

sensibilis est, sed omne sensitivum anima. Si ergo quaeratur, qualiter sensitivum est in anima? Constat secundum praedicta, quod est in ea secundum esse animae, et non secundum sensus distinctionem : anima autem in sensitivo est non secundum esse animae, sed secundum esse distincti et determinati ad sensitivum. Sic in intellectuali anima, si quaeratur qualiter anima sit in intelligentia, sive in intellectivo? constat quod est in ipso per modum et esse intellecti, et non per modum animae : et e contra intellectivum in anima non est per modum intellectivi, sed per modum anime.

Propter quod Aristoteles dicit in XVI de Animalibus, quod « non est vivum et animal simul, neque animal et homo simul : » unum enim istorum de altero prcedit secundum viam generationis : sicut et Averroes dicit in omni motu formali, quod motus nihil aliud est nisi forma post formam. Et iterum Aristoteles dicit in secundo de Anima, quod eadem est ratio animae quae figurae. Sicut enim figurae educuntur de trigono, eo quod quatuor trigona quadrangulum faciunt : et sicut trigonum inest trigono, sic etiam est vegetatio et vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali : propter quod sicut trigonum non est in tetragono secundum esse tetragoni, et tetragonum in trigono est secundum esse trigoni; tetragonum enim formale principium est tetragoni : ita intelligentia est in esse per modum essentialem, et non per modum intellectualem : et esse quod est creatum primum, est in intelligentia per modum intellectualem : et intelligentia est in anima per modum animalem : et anima in sensu per modum sensibilem. Generaliter ergo verum est, quod omne quod est in alio per formalem modum, sive sit ut terminus forma, sive ut inchoatio ipisus; sive ut medium per quod est transitus, seiiper in eo est per modum ejus cui inest; et non secundum modum ejus quod inest.

CAPUT XXIX.

Qualiter causa est in causato, et e con verso ?

Ex his quae dicta sunt, generaliter ostenditur qualiter causa agens formaliter est in eo quod agit et constituit : sicut si dicamus, quod anima agit sensum, et anima agitur ab intelligentia. Haec enim ordinata sunt, sicut esse, vita, et intelligentia : fluit enim sensus ab anima, et non e converso. Non enim omnis anima

<--- Page Split --->

Ex quo facile ostenditur qualiter omines res causatae sunt tam in causa primia quam in intelligentiis et in animabus nobilibus. In causa enim prima sunt sicut in prima et ideali ratione sui esse vel formalis. In intelligentiis autem omnibus secundum suos ordines sunt, sicut in formis universalibus magis et minus, eo quod omnis intelligentia est plena formis, licet superiores habeant formas universaliores, et inferiores particulariores. Intelligitur etiam ex hoc qualiter causa ex qua prima fit processio, lumine suo consequitur et contingit omne quod est, et apprehendit et contingit. Qualiter etiam intelligentia consequitur omne quod suo orbi subjectum est. Scitur etiam ex hoc qualiter processio ista venit a primo in secundum, et a secundo in tertium, et sic usque ad ultimum : et quod omnes forme inferiorum exempla sunt et imagines vel resonantiae quaedam causae primae et intelligentiarum. In anima autem nobili secundum suos ordines omnia ista sunt animaliter, hoc est, sicut in primo principio formali explicante per motum localem omne illud quod intelligentia est intellectualiter et idealiter in prima causa. Propter quod Aristoteles dicit in principio octavi Physicorum1, quod « motus talis est quasi vita quaedam existentibus omnibus. » In cœeli autem motu sunt omnia haec inferiora sicut in prineipio instrumentaliter operante. Hujus exemplum est quod ponit Avicenna, quod tripoda est in arte intellectualiter : in artifice principaliter : in spiritu vero qui formam deducit ad materiam, est animaliter : in manu. vero quae est organum intellectus, ut dicit Aristoteles 2, est instrumentaliter sive organice : in bipenni vero est sicut instrumento contingente et transmutante materiam. Et sic est de istis inferioribus comparatis ad primam causam, et intelligentiam, et animam

nobilem, et cœlum, et qualitates elementorum. In his enim semper consequens vel imago vel resonantia est superioris.

Si aliquis dicat, quod prima causa sive Deus in operando non indiget medio, sed omnia facit per seipsum et medio non utitur. Ille dicere videtur, quod cœeli propter nihil sunt et cœeli motus : et quod Deus in natura naturalia non operetur : quod dictum stultissimum est, et ejus qui sensu indiget. Si autem conceditur Deus in naturam operari, quare non concedatur in intelligentiis et animabus nobilibus et cœelis operari, non video rationem.

<--- Page Split --->

sa est, quia unumquodque prædictorum aut est causa, aut est causatum. Priora enim sunt ut causa : posteriора autem ut causata. Causatum autem in causa acceptum, non est nisi per modum causæ. Et causa accepta in causato formali scilicet, non est in eo nisi per modum causati, ut in ante habitis probatum est.

Et hoc quidem abbreviando dici potest, quod omne agens formaliter et univoce, per modum causæ non est in eo qui agitur nisi per modum eumdem quo est causa ejus. Non autem est causa ejus nisi per formam causæ, et non per esse causati. Est ergo in eo per modum causæ, et non per modum causati. Sicut sensus sive sensitivum est in anima per modum quo anima est causa sensitivi. Et anima est in intelligentia sive in intellectivo, cujus causa est, per modum quo quædam causa essentialiter determinatur ad esse causati. Est ergo anima in intellectivo per modum intellectualem, et sensus in anima per modum animalem, et similiter intelligentia sive intellectivum est in esse per modum essentialem, et non per modum intellectualem, hoc est, ut ad esse intellectuale determinatum. Et intelligentia sive intellectivum est in anima per modum animalem. Animalem autem dico modum, ex quo producitur intellectivum. Et anima est in sensu sive in sensitivo per modum sensibilem, hoc est, ad sensitivum determinata.

Redeamus ergo et dicamus universaliter, quod sensus sive sensitivum est in anima quæ principium est ejus : et in inintelligentia sive in intellectivo quod terminus ejus est : et in causa prima, hoc est, in esse quod prius omnibus est et inchoatio eorum quæ sunt. Et hæc omnia in se invicem sunt per modos suos proprios, secundum quod ostensum est. Et secundum hunc modum scitur qualiter materialia sunt in immaterialibus, et mobilia in immobilibus, et sensibilia in intellectualibus, et intellectualia in causa prima.

Summatim ergo perstringendo quæ dicta sunt, dicimus quod omnium primorum sive priorum et secundariorum, quædam sunt in quibusdam per modum illum quo licet ut unum eorum sit in alio. Et hic est modus ejus cui insunt, et non modus ejus quod inest. Cujus exemplum est, quia in esse quod est creatum primum, sunt vita et intelligentia, sicut in inchoatione. Et in vita sunt esse et intelligentia, sicut in medio in quod producitur esse, et ex quo producitur intelligentia. Et in intelligentia sunt esse et vita, sicut in terminato et perfecto : verumtamen esse et vita in intelligentia sunt duæ intelligentiæ formales : intelligentia enim esse est intelligentia inchoationis, intelligentia vitæ est intelligentia medii.

Similiter esse et intelligentia in vita sunt duæ vitæ : esse enim vitæ est inchoatio, et intelligentia vitæ perfectio et determinatio. Eadem intelligentia et vita in esse sunt duo esse : aliud enim est esse medii, aliud extremi sive termini secundum intellectum. Hujus autem cau-

<--- Page Split --->

ligere, scilicet absolute et in ordine ad primum a quo causatur. Hoc nihil est : essentia enim sua et esse suum esse causati est, et esse secundi : et de ratione sui est, quod secundum sit et causatum : sicut de ratione hominis est, quod sit animal. Intelligendo ergo se sic absolute (ut illi dicunt) non intelligit esse suum et essentiam suam secundum perfectam rationem esse et essentiae. Relinquitur ergo, quod omnis intelligentia intelligendo essentiam suam, intelligit id quod ante se est.

Quod omnis intelligentia intelligendo intellecta, intelligit essentiam suam.

Ex ante habitis patet, quod intelligentia intelligit id quod ante se est, et quod post se est. Sed id quod ante se est, intelligit, quantum est causatum ab eo : et id quod post se intelligit, quoniam ipsa est causa ei. Intelligit ergo quod ante se est, per modum quo causa sua est in ipsa. In ipsa autem est per modum essentiae suae et per modum esse sui, et non per modum esse causae quo causa est in seipsa. Intelligendo ergo se ut causatum est, intelligit causam suam. Intelligendo autem se per modum esse sui intelligit essentiam suam. Intelligentia enim in ordine causarum primarum quae sunt causa prima, intelligentia, anima nobilis, et natura, secundum suum esse causa secunda est. Intelligendo ergo se secundum suum esse secundum quod suum esse est, intelligit essentiam suam secundum quod sua essentia est. Ergo intelligendo essentiam suam, intelligit id quod ante se est.

Si quis autem dicat, quod intelligentia dupliciter potest essentiam suam intel-

Ulterius intelligentia intelligendo se intelligit id quod post se est : de esse enim intelligentiae est, quod causa sit influens et in animam et in naturam. Est enim intelligentia universaliter agens, et nihil patiens ab his quae agit : nec potest intelligere esse suum nisi se intelligat ut principinn posteriorum. Activi enim intellectus esse est intelligendo et intellecta constituere et facere. Intelligendo ergo esse suum ut esse suum est, et intelligendo suam quidditatem ut sua quidditas est sive essentia, intelligit se ut principium constitutivum omnium intellectorum quae causantur ab ipsa. Intelligendo ergo se et essentiam suam ut essentia sua est sive quidditas, intelligit omne quod post ipsum est. Sic enim intelligit se prout causa est in causato per modum causati, et non per modum causae. Diximus enim in ante habitis, quod lumine suo dat formam omnibus, et quod processum formae suae ab ipsa consequitur usque ad ultima : sicut virtus omnis causae et motoris consequitur et attingit per totum usque ad ultimum, quod sic movetur quod nihil movet, quod vocatur motum non movens : aliter autem non esset processus de primo ad ultimum : et non esset verum, quod secundum semper movet in forma prioris.

Omnis ergo intelligentia sive cognoscit id quod ante se est, sive id quod post se est, per esse suum et essentiam cognoscit ista dummodo perfecte et se-

<--- Page Split --->

cùndum propriam rationem sciat esse suum et essentiam. Sed tamen differentia est, eo quod scit id quod ante se est, per hoc quod scit causam in causato per esse causati relatum ad causam : id autem quod post se est, scit per esse causati in causa per esse causae et non causati. Unde quae ante se sunt, scit a posteriori : quae autem post se sunt, a priori cognoscit : utraque tamen cognoscit per esse et essentiam suam. Non enim dìcimus quod cognoscat esse et essentiam suam, nisi plene et perfecte : et esse et essentiam suam cognoscit secundum omnem potentiam et virtutem et secundum omnem gradum (gradus enim pars potestatis est, sicut ordo) et secundum omnia diffinientia esse suum et essentiam, et non in habitu, sed in agere. In agere enim perfecto cognoscitur res, in habitu autem in potentia : sicut ensis in figura non cognoscitur nisi in potentia, licet figura sit, quod totus ensis est acutus angulus : in incidere autem perfecte cognoscitur, in esse scilicet, virtute, et operatione. Et sicut anima in somno non nisi in potentia est, eo quod somnus ligamentum vitae est et operationum : in vigilia autem secundum esse et virtutem et operationem cognoscitur. Et sic est de omni eo quod essentialiter activum est : illud enim imperfectum est et imperfecte cognoscitur, nisi in esse, virtute, et operatione accipiatur. Sic ergo dictum est quod omnis intelligentia universaliter intelligendo, sive id quod ante se est, sive id quod post se est, intelligat essentiam suam, et esse suum intelligit, et id quod ante se est, et id quod post se est.

CAPUT XXXII.

Secundum quod intelligentia, intellectus, et intellectum idem sunt.

Ex his autem quae dicta sunt, facile elicitur, quod quando intelligentia intelligit quamcumque rem, tunc intelligens, et id quo intelligit, unum et idem sunt in una re et simul, et similiter id quod intelligit. Intelligens enim non differt ab esse et substantia sua. Id vero quod intelligit, sive ante se sit, sive post se sit, non est in intelligente nisi per esse intelligentis, ut jam prædictum est. Esse ergo intelleeti secundum quod intellectum est, et esse ejus quo intelligitur, et esse intelligentis sunt unum et idem simul in re una.

Et hujus exemplum est quod ponit Alfarabius in arte, quod principium operativum est. Exemplar enim quod imitatur artifex, in artifice acceptum, et ars ipsa quae operatur, et artificiatum in artifice acceptum, et prædeterminatum, sive per artem præstitutum, una et eadem res sunt et simul in uno, licet ratione non sint unum. Exemplar enim rationem habet dirigentis, ars autem per hoc quod principium factivum est, rationem habet

<--- Page Split --->

faciensis : operans verò rationem habet terminantis motum operationum facientis. Hoc autem maxime esset conveniens, si in artifice non esset anima, nisi ars ipsa. Et maxime hoc competit in intelligentia, quæ de seipsa et secundum esse suum est principium operativum, et ratio operis, et finis, et exemplum omnium eorum quæ ad formam intelligentiæ producuntur.

Ex quo patet, quod cum intelligentia accipiatur ut intelligens, tunc accipitur ut principium factivum : et cum accipipitur ut intellectum, accipitur et ratio formalis operis : et utrumque est de esse et substantia intelligentiae. Quando ergo intelligentia hoc modo intelligit essentiam suam, tunc procul dubio intellectus se intelligens secundum agere, vel intelligens se ut intelligentia, secundum operis formam et rationem, videt essentiam suam prout essentia sua est in suo esse : et quando videt essentiam suam modo dicto, tunc scit et cognoscit per essentiam suam prout essentia sua est : et quando intelligit per suam intelligentiam, scit quod per talem intelligentiam cognoscit, quæ essentia sua est, qua cognoscens et cognitum idem sunt. In omni ergo intelligentia activa cognoscens, et cognitum in cognoscente acceptum, et quo cognoscit, in uno et eodem simul sunt.

Hoc autem in intellectu speculativo et adepto impossibile est : hoc enim non cognoscit per seipsum, nec per esse suum : sed habet alium diviniorem se, cujus actu in effectu efficitur, sicut visus in effectum educitur per actum lucidi. Et hoc est quod in III de Anima 1 dicit Aristoteles, quod in rebus quæ penitus sunt sine materia, idem est cognoscens, et quo cognoscitur, et cognitum. Possibilis enim intellectus, sive speculativus, vel etiam adeptus, licet sit sine materia ex

qua sit, tamen est animæ intellectus : et ideo non per essentiam vel per substantiam intelligentiæ intellectus est : quia stræmentum intelligentiæ est per esse quoddam intelligibile, quod participatio splendoris facit in anima : propter quod ad continuum et tempus inclinationem habet et continuitatem. Ex quo fit, quod intelligens, et quo intelligit, et id quod intelligitur, non sunt idem. Intelligens enim est id quod de potentia in actum factum sit. Quo autem intelligit, est ratio intelligibilis, per actum intelligentiæ agentis possibilem educens in actum. Id autem quod intelligitur, res est intellecta per lumen intelligentiæ in forma et esse constituta. Sic ergo in intelligentia agente per seipsam et universaliter vel simpliciter vel in genere intellectus, et quo intelligit, et quod intelligitur, unum et idem et in uno simul sunt secundum quod intellectum in intelligente est acceptum. In tali enim intelligentia forma intelligentis secundum quod est intelligens, est id quo intelligitur, et idem est forma intellecti. Intellectum enim secundum formam procedit ab intelligentia : nec est diversum ab ipso nisi per processum et distantiam, sicut sæpe dictum est. In his autem quæ participative intellectualia sunt, et non per essentiam sive substantiam, hoc est impossibile fieri. In talibus enim intelligentia non est nisi secundum esse animæ, et non secundum esse intelligentiæ. Esse autem animæ ut anima, est esse quod est principium vitæ et motus in corpore : et propter hoc intelligibile quod est secundum animæ esse, conjunctum est cum continuo et tempore, et non est intelligibile secundum seipsum, nec intelligens secundum id quod est, sed ab alio quodam diviniore se, sicut jam ante dictum est. Propter quod dicit Eustratius in commento super sextum Ethicorum Aristotelis, quod talis

<--- Page Split --->

intellectus depurari quidem potest, et adipisci continue : depurari quidem per hoc quod a passionibus separetur, adipisci autem per adeptionem luminum agentium intelligentiarum : sed tamen cum tali profectu numquam deveniet ad hoc quod efficiatur intelligentia talis quae secundum esse et secundum subtantiam suam intelligentia est.

CAPUT XXXIII.

Quod intelligentia sciendo essentiam suam, sit res reliquas omnes.

Eodem modo quando talis intelligentia universaliter agens scit essentiam suam secundum quod essentia sua est, eo quod tunc essentiale sibi est intellecta agere, cum sit agens, se latere non possit : sequitur necessario quod scit reliquas res quae sub ea sunt. Non enim sub e» sunt nisi quia sunt ex eo lumine suo constitutae, et lumine suo comprehensae et contenta : nec in ea contentae sunt per esse proprium, sed per modum intelligentiae proprium, qui est modus intelligibilis, sicut jam dictum est : quia posterius est in priori per esse prioris, et non per esse proprium. Constat ergo, quod in talibus intelligentia et res intellectae sunt unum.

Si autem res intellectae et intelligentia sunt unum, sequitur procul dubio, quod quando intelligentia scit esse suum perfecte, et quando in omni virtute et perfecctione scit essentiam suam, tunc scit omnes alias res quae constituuntur intellectu suo : et e converso quando scit reliquas res constitutas ab ipsa, tunc scit essentiam suam et esse suum. Quando enim scit res quae sequuntur ipsam, non scit res nisi per hoc quod sunt intellectae ab ipsa : secundum hunc autem modum sunt in ea secundum modum intelligentiae, et non secundum esse rerum. Sic ergo res intellectae idem sunt cum intelligente secundum esse. Intellectus ergo et intellectum idem sunt et simul in uno, sicut ostensum est. In omnibus enim talibus efficiens et finis et forma idem sunt, hoc est, in unam rem coincidunt, licet ratio causalitatis non sit una. Et quia materia numquam in eamdem rem coincidit cum efficiente et fine et forma, ideo in intellectu possibili, qui ut materia est, eo quod ipse est omnia fieri, impossibile est hoc accidere. Possibilis autem et speculativus et adeptus subjecto idem sunt, licet differant forma et ratione : propter quod patet in intelligentia, secundum quod Philosophi Peripatetici de intelligentia loquuntur, has differentias intellectuum non esse, quas in anima ponimus, ut scilicet alius sit agens, et alius possibilis, et alius speculativus, et alius adeptus : et quod adeptus inaequaliter sit adeptus ab eo qui imperfecte vel perfecte studiosus est. Talia enim de Stoicorum et Epicureorum schola accepta sunt, et positionibus Peripateticorum non concordant. Intelligentia enim non nisi agentem habet intellectum, qui lumine suo omnia agit intellecta. Quae quia in lumine agentis sunt secundum actum luminis agentis qui in ipsis est, possibile de potentia producunt ad actum, sicut color visum in potentia facit actu visum, per actum lucidi qui est in colore. Et nisi actus lucidi esset in colore, de visu in potentia non faceret actu visum.

<--- Page Split --->

Utrum autem aliquis intellectus agens sit in anima ut pars ejus, non pertinet ad propositam intentionem, sed in III de Anima haec determinata sunt, et in sequentibus ejusdem tractatus loco suo hic habent determinari. Platonici autem et Epicurei, qui multa genera deorum et dearum induxerunt, multas differentias videntur posuisse coelestium intellectuum terrenorum : et ideo tales substantias intelligentias sive daemones appellaverunt, et intelligentiam in eis esse dixerunt per formas quas de saeculo in saeculum accipiunt, vel per illuminationes, vel per formas sibi concreatas, sicut Plato in Timaeo dicere videtur : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum autem erit par ad impar exsequi. » De hac opinione nihil hic tractamus, cum in hoc opere non susceperimus nisi opiniones et rationes Peripateticorum explanare.

CAPUT XXXIV.

De collectione eorum quæ dicta sunt.

Ea vero quæ sparsim dicta sunt, capitulariter colligi possunt, quod dicatur, quod omnis intelligentia intelligendo quodcumque intelligibile, intelligit essentiam suam. Cujus causa est, quia quando intelligentia intelligit, intelligentia, intellignes, et intellectum idem sunt. Cum ergo hoc modo intelligit intelligentia, intelligentiæ est hoc modo et intellectum : et tunc procul dubio intelligendo videt essentiam suam. Et quando videt sic essentiam suam, secundum quod sua essentia est, scit et cognoscit quod intelligit talem intelligentiam : scit quia intelligit per essentiam suam, eo quod scit quod talis intelligentia essentia sua est. Et quando scit essentiam suam ut causam rerum sequentium, sequitur quod scit reliquas res quæ sunt sub ea. Illæ enim non sunt sub ea propter aliud, nisi quia sunt ex causa ea sicut ex causa formali et intelligibili : nec intelliguntur ab ea nisi secundum quod sunt in ea : verumtamen in ea sunt per modum intelligibilem, non per modum rerum. Ergo intelligentia et res intellectæ secundum quod in intelli-

<--- Page Split --->

gentia sunt, unum et idem sunt. Si enim res intellectae et intelligentia sunt unum, et intelligentia scit esse suum quod est causa rerum, tunc procul dubio quando scit essentiam suam, scit res reliquas. Et quando scit reliquas res, scit essentiam suam : quando enim scit res, non scit eas nisi per hoc quod ipsae sunt per intellectum constitutae ab ipsa. Intelligentia ergo scit essentiam suam, et scit res reliquas intellectas simul uno et eodem modo, sicut ostendimus.

domus, vel alicujus alterius artificiati. In intelligentia vero sunt sicut in lumine formante et esse influente : et ideo in illo sunt absque figura et intentione figura, secundum solas suas quidditatum intentiones, sicut forma artificialtorum sunt in arte sive in artis lumine. In causa vero prima sicut in primo creante et primo fonte emittente, sicut artificiata sunt in activo intellectu artificis qui ex seipso producit formas artificiatorum. Nec invenitur aliquid plus in quo universaliter sint omnium forma naturalium, quod sit causa productiva formarum. Quod enim in materia dicuntur omnes esse, non est nisi secundum potestatem inchoationis : et non est dictum, quod materia sit causa productiva formarum. In causis autem universalibus et primariis est influentiae ordo : licet enim secunda causa influat, tamen quod est et quod causa est, habet ab antecedente. Anima ergo nobilis, quod formas format et ad esse determinat, habet ab intelligentia : propter quod intelligentia movet animam, sicut desideratum movct desiderium : formae autem in intelligentia, non sunt nisi intellectualiter. Quod autem est in esse intelligibili, non movet aliquid nisi id quod perceptivum est intelligibilis. Oportet ergo, quod anima nobilis intellectualis luminis sit perceptiva : nihil autem perceptivum est intelligibilis luminis, nisi per intellectivum : sequitur ergo, quod anima nobilis intellectualis sit, et tali intellectu intellectiva, qui non nisi luminis intelligentiae perceptivus sit. Et hoc est quod dicit Isaac, quod « anima creatur in umbra intelligentiae, » umbram vocans diminutionem potestatis. Prima enim potestas intelligentiae est producendi formas ex seipsa. Proxima autem potestas sub illa, est formas intellectuales intellectualiter recipere, et ad quidditates rerum determinare.

Jam in ante habitis dictum est, quod quatuor sunt primariae causae, scilicet causa prima, intelligentia, anima nobilis et natura. Et omnes res quidem naturales in natura universali sunt sicut in principio motus sui corporaliter formativo, sicut artificiala sunt in potentia manus artificis. In anima nobili sunt sicut in determinativo ad figuram naturalem et esse, sicut artificiala sunt in spiritu artificis, qui vehiculum est vehens formam in organo, et instrumenta, determinans eam ad figuram tripoda, vel

Perceptio autem illa duobus modis est, scilicet per applicationem quae vocatur influentia, et per quamdam quasi

<--- Page Split --->

generationem quae vocatur exitus de potentia ad actum, et motus quidem vel mutatio. Cujus exemplum est quod dicunt Astronomi, quod inferior stella applicatur superiori, et non e converso, sicut Jupiter Saturno, et non Saturnus Jovi. Superior enim potestas semper eminet et non restringitur ab inferiori. Inferius autem lumen, vel inferior potestas, format et determinat et distinguit superiorem, sicut lumen Saturni se habet ad lumen Jovis, et sicut lumen Jovis se habet ad lumen Martis, et sic de aliis. Et hoc modo se habet anima nobilis ad intelligentiam. Applicatur enim ei per intellectualem naturam, in qua in umbra intelligentiae creata est, et desiderat ipsam. Perceptio autem quae est secundum modum generationis, non est in anima nobili. Non enim de ignorante fit sciens, nec doctrina et experimento adipisciur intellectum, sicut anima inferior quae ignobilis esse dicitur, licet forte in suo genere nobilis sit, eo quod in aliquo percipiat nobilitatem superioris, et in hoc fit ad similitudinem et ad imaginem causae primae et intelligentiae.

Ex hoc igitur patet secundum Peripateticorum scientiam, qualiter anima nobilis se habet ad intelligentiam secundum omnes gradus intelligentiarum. In onnibus enim his ordinibus formans ad esse et rationem est intelligentia agens vel universaliter, vel in genere. Determinans autem et formam illam percipiens et naturam praeparans est anima. Sunt tamen sicut et intelligentiae nobiliores et ignobiliores, ita animae, propinquiores enim primae causa nobiliores sunt. Secundum autem quod plus et minus distant a prima causa, magis et minus nobiles sunt. Hoc tamen in sequentibus, in tractatu qui post istum erit, magis erit manifestum, ubi determinabitur quod quaedam anima est anima et intelligentia, et quaedam anima tantum. Talis ergo anima nobilis, patet quomodo se habet ad intelligentiam.

CAPUT XXXVI.

Qualiter anima nobilis se habet ad naturam ?

Cum vero anima sit principium vitae et motus in corpore, relinquitur quod ex aliquo quod in ipsa sit, actus sit corporis et perfectio ipsius. Sic enim est corporis actus. Actus autem omnis corporis in corpus extensus est, ut totum corpus comprehendatet determinando contineat: quae quidem extensio fieri non potest, nisi secundum potestatem animae qua se habet ad corporis dimensionem, sicut videmus in animalium anima, quae vel secundum vegetabilem vel sensibilem potestatem totum corpus comprehendit et tenet, et quamlibet corporis partem : et hoc est maxime in anima hominis. Intellectus enim et intellectiva pars secundum quod intellectiva est, nullius corporis est actus. Si enim esset actus alicujus corporis, non operaretur nisi secundum potestatem corporis illius, quod ei convenire non potest, quod secundum omnia operatur sicut intellectus. Ergo esse non potest, quod anima secundum partem intellectivam praeparativa sit naturae corporis ad vitam vel

<--- Page Split --->

motum, vel secundum partem intellectivam influxiva sit motus et vitæ. Anima ergo aliam habet partem, quæ præparativa est naturae corporis.

Et in hac quidem sententia in nobili anima Peripatetici discordant. Avicenna autem et Algazel et quidam alii hanc partem dicebant esse quamdam potestatem sensibilis animæ, imaginativam scilicet, eo quod illa est determinativa motus et vitæ secundum hic et nunc : quod videbatur eis esse non posse sine imaginatione hujus ubi et illius, et hujus nunc et posterioris : propter quod dixerunt determinationem formæ ad figuram corporis fieri non posse, nisi ab eo quod imaginatur corporis figuram secundum hic et nunc et in toto copore et in partibus ejus. Cum autem anima nobilis præparat naturam corporis vita et motu, animeitas ipsa nobilis animæ constituitur ex potestate imaginativa figura corporis ad figuram partium ejus. Hanc tamen potestatem imaginativam æquivoce dixerunt inesse animæ nobili et animæ animalium. In animabus enim animalium est acta a sensu et sensibilibus : in anima nobili dicebant quod est agens formas sensibiles, et non est acta, nisi sicut prius dictum est, quod scilicet omne recipiens recipit secundum potestatem recipientis et non recepti. Et jam formas intelligentiæ in animam nobilem descendentes intellectiva quidem potestas animæ recipit intellectualiter, et format ad figuras sensibilium : imaginativa vero sensibiliter recipit et format ad figuras sensibilium : imaginativa ergo talis animæ agitur ab intellectu, et forma intellectus agentis sensibiliter recepta. Et ideo motu locali cujus ipsa est principium, movet corpus suum ad figurarum diversitatem, ut figuris diversis explicet per motum formas intellectus ad figuras sensibilium determinatas. Et in hoc vere omnes consenserunt antiqui et Stoici et

Epicurei dicentes cœelestia esse animalia motus animales habentia.

Averroes autem et Alfarabius et PorPosilio chyrius et quidam alii hoc non dicebant. Alfarabii et Porphyrii. Concordabant tamen cum dictis Philosophis, quod anima pro certo est omne illud quod naturam præparat ad vitam et motum localem, et hoc est animeitas ejus. Consentiunt etiam, quod intellectus secundum quod intellectus talem non facit præparationem : hæc enim est cum hoc et nunc, quod intellectui non competit. Dicebant ergo quod nobilis anima non est nisi intellectiva, intelligentia quidem per applicationem ad intelligentiam, anima autem per applicationem ad corpus sive ad naturam cui vitam influit et motum : nec influit ei nisi vitam intellectualem, qui circularis motus est, ut jam dudum in primo hujus scientiæ libro determinatum est. Et dant exemplum in arte et intellectu practico, cujus, ut dicit Aristoteles, 1 manus est instrumentum et organum : et in motu quidem artis et intellectus nihil accipit manus a potentia sensitiva vel vegetativa, sed immediate recipit motum illum ab intellectu agente et movente. Et si quæritur ab istis, qualiter forma universalis ex intellectu procedens, efficiatur sensibilis et ad figuram determinata ? Dicunt, quod hoc fit ex spiritu ex quo vehitur forma in organa : ex hoc enim ad figuras has vel illas determinatur. Cum tamen talis spiritus non a sensibili potestate aliqua, sed ab ipso intellectu formetur et dirigatur : aliter enim est in intellectu activo, et speculativo. Activus enim procedit in corpus nihil a corpore accipiens, sed potius corpori suas formas inferens. Speculativus autem a corpore accipit, et nihil infert corpori, sed a corpore accipiens et a corpore avertens proprium adipisciur intellectum. Huic dicto addebant, quod in anima nobili et corpore cœlesti quando anima in-

<--- Page Split --->

vehit corpori formas quibus naturam corporis præparat ad vitam et motum, non potest esse vehiculum spiritus : quia ipsum corpus cœleste secundum seipsum purissimum et nobilissimum est, et aptius ad formam quam sit aliquis spiritus in corporibus animalium. Propter quod Constabenluce, id est, filius quem Constabulum dicunt, in libro de Differentia spiritus et animæ, dicit quod spiritus in animalium corporibus moventur ad modum luminis in mundo. Hunc ergo motum habent ex convenientia cum luminibus cœlestibus. Et prima potentia hujus motus in corporibus cœlestibus est et non in spiritibus. Spiritus autem tales vehunt formas et naturales et animales et vitales ab anima in totum corpus, et in omnes operationes corporis. Potentia ergo vehendi formas primo et principaliter est in natura corporum cœlestium. Et hæc via inter Peripoteticos solemnior est, et dictis Aristotelis magis concordat.

CAPUT XXXVII.

Qualiter in anima nobili sunt res intelligibiles et sensibiles ?

Ex inductis patet, quod secundum utramque viam in omni anima nobili sunt et res sensibiles et res intelligibiles. Sed res sensibiles sunt in ea per hoc quod sunt exemplum animæ ab ipsa, sicut ex sigillo quodam exemplante. Res autem intelligibiles sunt in ea per hoc quod scit eas per applicationem ad intelligentiam. Et utrumque horum in ea est secundum formam agentis, et non secundum formam acceptionis sive sensibilis sive intelligibilis : forma enim artificis in via, licet accepta sit ab intellectu per influxionem, tamen quia accipitur in forma agentis et virtute et operatione, et non in forma patientis et quiescentis in materia, propter hoc tiam in via activa est, et sic est forma ad sensibilium figuras determinata in anima nobili : et ideo activa est sensibilium ad esse sensibilium et figuras, sicut forma artis in manu activa est ad esse sensibilium artificiatorum et figuras. Intelligibiles autem formæ in ea sunt intellectualiter per hoc quod scit eas per influxum quidem intelligentiæ ex parte intel-

<--- Page Split --->

ligentiae moventis, et per applicationem ad intelligentiam ex parte animae nobilis. Et hae etiam activae sunt et processivae ab intellectuali anima in eam quae est praeparativa naturae, et ad corpus coeleste, quod ad talem animam se habet sicut manus ad intellectum operativum in homine.

Si autem quaeratur, quid sit continuans inter intelligentiam et animam ? non enim vehitur forma de uno in aliud nisi per aliud continuans, quod est in utraque. Dicendum, quod hoc secundum Peripateticos est lumen intelligentiae : hoc enim per omnia penetrat sicut lumina coelestia penetrant per materiam corporalem, Aliter enim virtus eorum quae moventur in circulo, non congregaretur et uniretur in centro, nec reflecteretur ab ipso ad omnium generabilium generationem. Sed hoc lumen in his quae penetrant, diversimode formatur secundum diversam potestatem eorum in quibus est. In anima enim nobili quae proxima est, ad esse intellectivum et intellectualiter activum formatur. In his autem quae inferiora sunt, in corpore quidem quod ab excellentiis contrariorum maxime remotum est, et ad aequalitatem cœeli per complexionem est approximatum, formatur ad esse intellectibile potentiale, quod profectu inventionis et doctrinae ad intellectum formabile est, qui vocatur intellectus possibilis sive potentialis. In aliis autem formatur aliter et aliter secundum uniuscujusque propriam potestatem et analogiam. Et hujus quidem luminis processus totus secundum substantiam a prima causa est, quae est fons omnis bonitatis. Determinatio autem ad hoc vel ad illud, est ex causis secundariis, in quas et per quas procedit.

dum tres diametros in angulo recte se contingentes, scilicet longitudinis, latitudinis, et profunditatis : et secundum sex differentias situs, scilicet sursum, deorsum, dextrorsum, et sinistrorsum, ante, et retro : propter quod Pythagorici has differentias in coelo posuerunt, ut in secundo de Cælo et Mundo determinatum est. Ex quo patet, quod inter causas universales animæ nobilis est formas simplices determinare ad esse et figuras determinatas sensibilium horum vel illorum : et in quantum anima est, suum est præparare naturam corporis ad hujusmodi formarum susceptionem. Omnis enim formæ inchoatio in materia est : nec educitur ad formam motoris ad speciem, nisi materia præparetur et moveatur. Cum autem circulatio sit uniformis motus, circulatio in eo quod circulatio, non movet ea quae in forma et figura diversa sunt. Oportebit ergo circulationem forma et figura diversificari in omnibus ortibus, et occasibus, præventionibus et conjunctionibus, et diversitate aspectus : propter quod Aristoteles in libro de Anima et in libro de Cælo et Mundo, motus cœlestes refert se habere ad motorem cœlorum, sicut se habent motus organorum corporis in homine ad animam quæ universalis motor corporis est. Aliter enim diversitates virtutum et operationum, quarum una anima principium est in homine, secundum proportiosem singulorum membrorum non perficerentur.

Ex his patet, quod anima nobilis est inter intelligentiam et naturam, et media inter sensibilia. Media autem dico prout media causa factiva et operativa est formata a superiori, formans autem inferiora.

Patet ergo, quod in anima nobili animaliter sunt intellectualia, et ab anima ipsa in quantum est naturae præparativa, fluent sensibiliter, hoc est, ad esse et figuram sensibilium determinate. In corporibus autem cœlestibus sunt distensa ad quantitatem et quantitatis dimensionem secun-

<--- Page Split --->

habet extra partem, secundum rationem continui, sit causata ex diversitate potestatum totius potestativi, quod est formale et in forma radicatum. Igitur expansio divisionis continui, causatur ab expansione animæ nobilis. Et expansio animæ secundum potestates, prima et proxima causa est expansionis dimensivæ. Ipsa enim natura animæ in quantum anima, est principium et causa vitæ et motus et præparationis vitæ et motus localis : propter aliam enim et aliam potestatem animæ, aliam oportet esse et aliam potestatem et partem dimensionis corporeæ, eo quod diversum ut diversum, ad unum et idem non habet analogiam.

Et hoc est quod dicit Averroes super secundum de Anima, quod omnis diversitas quae est in corpore in organis, est a diversitate potestatum quae sunt in anima : ut sicut diversa sunt membra in corpore, ad unum tamen reducta, quod est cor, ita diversae potestates sunt in anima, ad unum reducta, quod est substantia animæ. Sic enim diversitas organorum est in corpore ex diversitate potestatum in anima : et cum eodem modo est in anima nobili prima, ex hoc est quod cœlum habet partem extra partem propter diversitatem animæ nobilis. Et ideo Pythagorici cœlo assignaverunt ante et retro secundum motum alterationis, et dextrum et sinistrum secundum motum localem, sursum et deorsum secundum motum incrementi et generationis et alimenti. Et quia motus cœli est causa omnium motuum, hæc in inferioribus, dicebant fieri per motum cœli et per vim animæ cœlestis. Motum enim circuli perficiunt a dextro in sinistrum, et per sinistrum ad dextrum. Motum autem latitudinis perficiunt ab ante et retro. Motum vero longitudinis perficiunt motu luminis a sursum in deorsum : eo quod sursum cœli perpendiculariter immittit virtutem, quæ comprehendens id quod generatur, et formans et continens per alimentum et incrementum, reducit in sursum : unumquodque enim movetur ad principium sui esse. Mo-

Quod anima est plima causa dimensionis corporeæ.

Secundum ea quae dicta sunt, anima primum est quod extensione suæ virtutis expanditur in corpus ex parte inferiori. Omne autem expansum partem habet extra partem : et si quidem est integrum et quantitativum, habet partem extra partem secundum quantitatem et quantitatis dimensionem : si vero est expansum et non continuum, habebit partem extra partem secundum potestatis extensionem. Et primum quidem est totius integri compositi vel complexionati vel continui. Secundum autem est totius potestativi simplicis et non commixti nec continui, sicut regimen totum est in civibus, et sicut anima tota est in potentiis, ut dicit Boetius in libro Divisionum. Et hæc ad invicem ordinantur : cum enim continuum totum materiale sit, et non nisi in materia corporea acceptum : potestativum autem formale sit, ad potestatem formæ determinatum : omnis autem diversitas quæ est in materia et partibus ejus, sit ex diversitate potestatum formæ : oportet quod dimensio corporalis, quæ partem

<--- Page Split --->

tu autem qui est ab ante et retro spissitudinem rei perficit : hoc enim motu descendit virtus motoris ab unius poli vicinitate ad vicinitatem alterius : quod est omnis rei spissitudo, intra quam tota rei quantitas continetur secundum diametrum spissitudinis. Hunc autem motum alterationis motum vocabant : quia alterius maxime est secundum passionem et passibilem qualitatem, quae se in sensibus inferentes et illatae passiones dicuntur.

Sensuum autem secundum actum mutatio est secundum vigiliam et somnum. Vigilia autem expansio est caloris et sensus ad exteriora. Somni autem est caloris et sensus retractio ad interiora. In motu autem latitudinis planetarum et stellarum mutatio fit diameter incidentis super Zenith capitis. Quando enim moventur ad ante, hoc est, ad Aquilonem habitabilis nostrae, directe vel magis directe respiciunt ad Zenith capitum nostrorum, et ideo movent ad vigiliam. Quando autem moventur ad retro, hoc est, ad Austrum nostrae habitabilis, oblique respiciunt secundum angulum obtusum vel contingentiae : et ideo sub repente frigiditate calor et sensus restringuntur ad interiora : et ideo quaedam animalium dormiunt in hyeme, nonnulla autem in aestate, et omnia animalia plus dormiunt in hyeme quam in aestate.

Cujus motus si causa quaeratur, non potest assignari, nisi diversitas motus in cœlo. Et si illius ulterius quaeratur causa, ratio inveniri non potest, nisi diversitas expansionis animæ cœlestis secundum suas potestates ante et retro. Principium autem motus circularis in eo quod est circularis, posuerunt a dextro in sinistrum. Processivus enim motus in omnibus animalibus est a dextro in sinistrum, nisi occasionatum sit animal per infirmitatem, vel forte imperfectum sit animal. Omne enim animal perfectum in processu præponit pedem dextrum, et tenendo se super dextrum, retrahit sinistrum. Et si sinistrum præponere debeat vel ante dextrum extendere, laborat. Et hic idem

motus causari non potest nisi a motu cœli : cujus causa si quaeratur, oportet quod reducatur in diversam potestatem animæ cœli. Primum autem expansum inter omnia intelligibilia et sensibilia anima nobilis est : et causa est omnis motus ejus quod sic expansum est, quod partem habet extra partem. Expansa enim est anima illa inter res intelligibiles quæ non moventur et per motum distenduntur, ut partem habeant extra partem. Omne enim quod movetur, ad formam movetur sui motoris. Et diversitas motuum est propter diversitatem potestatis motoris. Et ex hac habitudine factum est, quod anima nobilis ut causa imprimit in corpora, formas dans corpori, et sit causa corporum sive formarum corporalium. Cum tamen causata et formata sit ab intelligentia in hoc quod causa est, licet sit in substantia a causa prima.

<--- Page Split --->

in materia sunt, vocavit minima bonorum : quæ vero separata sunt, vocavit maxima bonorum, eo quod indeficientia sunt secundum principium faciendi, et inalterabilia, et immobilia, et minimis bonorum incomparabilia, sicut jam a nobis in X Ethicorum determinatum est. Sunt ergo sensibilia in anima nobili sicut exemplaria in causa exemplari, et sicut sigillata in sigillo.

Intellectibilia autem in anima nobili sunt per modum acquisitum, et non quidem acquisitione studii vel doctrinae vel experimenti, sed acquisitione illuminationis ab intelligentia, ad quam semper sicut desideratum movetur anima, et movet corpus suum : haec enim lux est omnis luminis, quod illuminat totam materiam mobilem, et lustrans per eam, inchoat in ea omnem formam quae motu corporis animati cœelestis ducitur ad effectum. Motus enim cœelestis non est motus corporis, sed corporis compositi et vivi, quod compositum est ex principio vita et vivificato : et ideo movet in virtute ejus quod est vita principium, sicut motus spiritus in corpore hominis non est motus corporis simplicis, sed motus compositi ex vita principio, cujus vehiculum est spiritus, et ex corpore aereo, quod ex sui animatione est vehiculum virtutis vita, sive materialiter, sive vitaliter, sive etiam aliter spiritus operetur. Et sic etiam motus cœelestis ut principio vita formatus lumine cœelesti, quo loco spiritus utitur, virtutem suam invehit in materiam, et ad formam principii vita, quod est anima cœeli, materiam format secundum analogiam potestatis uniuscujusque materia. Non enim ab eodem principio vita membra qua in corpore sunt, eodem modo vitam accipiunt. Ossa enim vitam non recipiunt secundum sensus, nec ligamenta, nec etiam cerebrum. Hæc enim omnia insensibilia sunt. Recipiunt autem vitam secundum vegetari. Nervi vero sensibiles et caro vitam secundum sensus recipiunt et secundum vegetationem, et maxime cor. Nihil au-

CAPUT XXXIX.

Secundum quem modum differentem res sensibilis et intelligibiles sunt in anima nobili ?

Et cum anima potestatibus suis sit expansa in continuum inferius ex intelligentia simplici superiori, sunt in ea tam res sensibiles quam intelligibiles, sed tamen differunt. Res enim sensibiles sunt in ea per hoc quod exemplatae sunt ex ipsa : et ipsa est exemplar per motum continui, sicut exemplificans sub diversitate figurarum moti in omnibus sensibilibus. Et sicut dicit Plato, sicut ex quodam sigillo per motum diversificatum producens omnes sensibilium formas. Et sicut dicit Aristoteles in II. de Anima, quod sensus recipit sensibilium formas et figuras absque eo quod aliquid recipiat de materia metalli. Ita tales forma nobilis animae impressivae sunt forma sensibilium et figurarum in materiam, absque eo quod aliquid conferant de materia vel substantia cœelestis corporis vel animae nobilis. Propter quod Plato hujusmodi formas dixit esse separatas, et omni modo incommiscibiles, et omnibus qua sunt in materia incomparabiles. Ea enim qua

<--- Page Split --->

tem membrorum vitam recipit secundum intelligere : eo quod intellectus nullius corporis est actus, et separata consistit anima secundum partem intellectivam. Solus enim intellectus est separatus a sensibili et vegetabili, sicut incorruptibile a corruptibili. Corruptibile autem et incorruptibile dico secundum esse potestatis, et non secundum substantiam, quia substantiae animae in his una et eadem est. Et similiter principium vitae in motu vitali unum est, licet diversarum sit potentiarum in diversitate materiae, in qua sic recipitur : partes enim tales extra se invicem sunt, et ideo unam analogiam ad motorem habere non possunt : propter quod quaedam recipiunt virtutem motoris ad esse et mixtionem et vegetationem, quaedam autem ad hoc et ad sensus, et quaedam ad hoc et ad vitam secundum intellectum. Patet ergo ex omnibus his, quod differenter in anima nobili sunt sensibilia et intelligibilia. Sensibilia quidem per modum exempli, sicut in inferioribus exemplificantia. Intelligibilia vero per modum influxionis ab intelligentia. Res ergo sensibiles in anima sunt per motum causae : propterea quod anima causa est exemplaris illorum : hic enim loquendo de anima, loquimur de ea sicut de virtute agente res sensibiles per modum qui dictus est : et haec est causa exemplaris formalis.

Quod talis virtus in anima non est materialis.

Ex his autem quae dicta sunt, facile colligitur et maxime secundum opinionem solemniorem Peripateticorum, quae ponit animas nobiles tantum intelligibiles, et non alicui parti sensibilis animae conjunctas, quod virtus talis in anima formante sensibilia non est virtus materialis, hoc est, quod actus sit alicujus materia determinata. Si enim talis esset, non esset separata, nec ageret nisi secundum materiae illius virtutem et analogiam. Nunc autem agit omne quod sentitur in inferioribus. Hoc autem patet per inductionem in omnibus virtutibus materialibus, sicut in virtute oculi et auris et linguae, et in virtute formativa in seminibus omnium animalium et plantarum : propter quod separata virtus est haec quae imprimit in materiam et ex materia immixtione ad nihil obligatur. Cujus exemplum est, quod virtus artis immaterialis imprimens est in manu et dolabro, et ex materia manus vel dolabri ad nihil penitus obligatur : sed potius ex motu manus et dolabri sibi obsequentium innititur ad propriae intentionis expressio-

<--- Page Split --->

nem, quam materia exterior suscipit ad esse et speciem, absque eo quod aliquid obliget virtutem artis imprimentem. Et hoc modo virtus corporea, hoc est, quae imprimit in corporibus, in tali anima est spiritualis et incorporea. Secundum enim quod in anima, formae corporeae est intentio. Dico autem intentio, sicut forma artis intentio est artificiati. Ad hanc enim intendit artifex movens et efficiens: et cum pervenit ad illam, quiescit ab opere. Et hoc modo virtus imprimens exemplariter in rebus habentibus dimensiones, in anima accepta, sine dimensione est. Non enim est in ea nisi per dimensionem potestatis, quae est causa dimensionis corporeae, et non est ipsa dimensio corporalis. Sicut punctum est causa continuitatis et terminus : cum tamen continuitate non disponatur. Et sic est in omnibus primis causis, quae nullo modo disponuntur formis suarum causarum : causant enim per amplitudinem suae potestatis, et non per hoc quod per compositionem essentialem sua effecta producant. Res autem intellectuales sunt in anima per modum accidentalem, hoc est, per modum qui intelligibilibus accidit per hoc quod in anima sunt, et non per hoc quod intelligibilia sunt : per hoc enim quod intelligibilia sunt, simplicia sunt et indivisibilia et unita : per hoc autem quod in anima sunt, quae per hoc quod anima est, extensam habet potentiam in partes corporis, quas praeparat et movet, efficiuntur intentiones divisibilium : et per hoc quod in corpus imprimuntur, divisibiles efficiuntur : et sic unitae multiplicantur, et simplices dividuntur, et immateriales et indivisibiles efficiuntur materiales et sensibiles : et quae secundum se sunt immobiles, motui subjiciuntur et tempori. Formae enim uniuscujusque tres intentiones sunt. Una quidem secundum quod forma est simplex essentia et invariabilis : et altera secundum quod est forma formans : et tertia secundum quod est forma fornata. Et prima quidem est forma in ani-

ma, secunda in intelligentia, tertia secundum quod in sensibus quiescit. Ex omnibus ergo manifestum est, quod res intelligibiles et sensibiles sunt in anima nobili, et quod res sensibiles corporeae mote sunt in anima per modum animalem et spiritualem unitum et immobilem, et quod res intelligibiles unite simplices et quiescentes sive immobiles, sunt in anima animaliter per modum quo anima distensione potentiae multiplicat eas ad motum.

CAPUT XLI.

I r hoc perstringuntur ea quae dicta sunt.

Capitulariter ergo dicendo, in omni anima nobili res sensibiles sunt, per hoc quod sunt exemplum eidem nobili animae. Exemplum dico ab ipsa anima exemplificatum. Et res intelligibiles in ea sunt, per hoc quod scit eas per sui applicationem vel amplificationem ad intelligentiam. Anima autem nobilis talis facta alia de causa non est, nisi quia ipsa ratione animeitatis suae expansione potestatis expansa est inter res intelligibiles quae non moventur, et inter res sensibiles quae moventur, formata ex rebus intelligibilibus, et formans sensibilia. Et quia

<--- Page Split --->

anima per rationem animeitatis suæ talis est, inde est quod imprimit in res corporeas : propter quod causa corporeitatis incorporea efficitur. Et ex alia parte secundum quod causa est facta, est causata ex ea quæ est ante animam. Res ergo quæ imprimuntur ex anima in corpore, sunt in anima per intentionem exempli, sicut sigillata sunt in sigillo : res enim sensibiles exemplificantur secundum exemplum animæ. Res autem intelligibiles, quæ cadunt sive fluunt super animam ab intelligentia quæ superior causa est, sunt in anima per modum acquisitum ab intelligentia.

Et cum hoc ita sit, redeundo ad principium, dicimus quod res sensibiles sunt in anima per modum causæ, hoc est, sicut causatum est in causa, propterea quod anima est causa exemplaris earum. Cum enim hic loquimur de anima, per animam intelligimus virtutem universaliter agentem res sensibiles : verumtamen virtus hæc generaliter efficiens sensibilia, in anima accepta, non est materialis, sicut jam ante probatum est. Et virtus corporea, hoc est, imprimens in corpora formas corporales, in anima est spiritualis incorporea. Et hæc eadem virtus imprimens in rebus corporalibus habentes dimensiones, est simplex et sine dimensione.

cent motui et tempori secundum quod sunt in sensibilibus.

Jam ergo ostensum est, quod tam res sensibiles quam intelligibiles sunt in anima nobili : verumtamen res sensibiles corporeæ motæ sunt in anima per modum animalem spiritualem unitivum. Et quod res intelligibiles unitæ sive simplices, quiescentes sive immobiles, sunt in anima per modum animeitatis, qui est modus quo multiplicantur sive protenduntur ad motum.

Ex omnibus autem inductis colligitur qualiter formæ a prima causa procedentes, per lumen intelligentiæ procedunt in animam, et per animæ præparationem et motum procedunt in naturam, et per naturam universalem in omnibus corporibus cœlestibus diffusam, in sphæram activorum et passivorum, et per illam tandem procedunt in sphæram activorum generatorum et corruptorum materiam.

Res autem intelligibiles sunt in anima per modum accidentalem, hoc est, qui accidit eis per hoc quod in anima sunt. Cujus signum est, quia res intelligibiles quæ non dividuntur nec divisibiles sunt, secundum quod in anima sunt, per modum divisibilem sunt : per hoc enim quod sunt intentiones divisibilium, potentiam accipiunt divisionis. Res ergo intelligibiles unitæ et simplices secundum quod in anima sunt, insunt per modum quo multiplicabiles efficiuntur, et actu multiplicatæ secundum quod in sensibilibus sunt. Et res intelligibiles quæ non moventur, nec mobiles sunt, secundum quod in anima sunt, insunt per modum quo scilicet distenduntur ad motum, et actu subja-

<--- Page Split --->

tellectum et animam hominis secundum seipsam, cum ars sit principium cum ratione factivum, ut Aristoteles dicit, sequitur quod ars non perfecte cognoscit se, nisi se cognoscat ut factivum principium cum ratione. Et si se sic cognoscit, scit etiam suam et quidditatem : hoc enim est quidditas ejus et difinitiva ratio. Sed sciendo, scita constituit, et efficit, et nihil recipit : sicut lux lucendo luces constituit, et efficit nihil recipiendo. Constituit autem per essentiam suam, eo quod essentia sua per seipsam est effectiva. Sciendo ergo quodlibet, scit essentiam suam. Et hoc generaliter verum est in omni intellectu agente. Est etiam verum de anima nobili secundum illam viam qua dicitur intelligibilis tantum esse secundum intellectum qui est in ea per modum animæ et non per modum intelligentiæ : hujus enim est præparatio naturae et emissio localis motus in corpus conjunctum, secundum quod motus localis est actus moventis et non mobilis. Talis enim animæ operatio est exemplificatio sui in sensibilibus. Hoc autem opus non perficitur nisi sciendo se ut causam exemplarem sensibilium. Sciendo ergo practice sensibilia, sciet id quod est proprium principium sensibilium. Sua autem essentia secundum quod sua essentia est, est sensibilium principium esse. Expansam enim esse inter sensibilia et intellectibilia, quidditas est animæ. Sciendo ergo sensibilia scientia practica, scit essentiam suam. Et sciendo essentiam suam prout stat in opere, scit sensibilia. Sicut ars sciendo essentiam suam prout stat in opere, cognoscit artificata. Et si lux esset vita intellectualis, lux cognoscendo essentiam suam secundum quod stat in opere, cognosceret omnia quæ luce constituuntur. Intellectus enim agens (ut dicit Aristoteles in tertio de Anima 1) est ut lux et ut ars ad materiam. Tale autem principium non

Quod in omnibus agentibus per intelletum sciens redit ad essentiam suam.

Ex his autem oportet dicere, quod in omnibus causantibus per scientiam, omnis sciens scientia practica sive operativa, scit essentiam suam quandocumque causat aliquid per intellectum operativum, et hoc tam in intelligentia quam in anima nobili. Talia enim principia secundum se operativa sunt, et operari per intellectum est intelligere eorum et scire. Nec sciunt essentiam suam, ut dicit Avicenna, nisi perfecte sciant eam. Quod enim non perfecte scitur, secundum aliquid ignoratur. Omnes enim scientiæ practicæ quando perfectæ sunt, stant ad opus, sicut scientiæ speculativæ quando perfectæ sunt, stant ad causam. Omnis ergo talis sciens sciendo se, scit se stare ad opus : et hoc est scire suam essentiam perfecte et in agere.

Hujus simile est in arte. Si enim ponamus artem esse intellectum et esse in-

<--- Page Split --->

potest esse intellectus possibilis, vel speculativus, vel adeptus. Talis enim intellectus ignobilis animæ est et non per seipsum agens, sed agens et in actu efficitur alio quodam agente et movente ipsum, qui multo divinior est quam ipse sit, ut Aristoteles dicit in undecimo philosophiae primae 1.

Quod si talis intelligentia speculari aliquando dicitur vel nobilis anima, alio modo speculabitur vel æquivoce ad istum modum. Speculabitur enim id quod supra se est in luce defluente in ipsam a superiori, et non in luce quæ extrinsecus accepta sit a rebus creatis vel causatis : et hoc est per applicationem luminis inferioris ad superius, sicut diximus, quod applicatio est luminia Jovis ad lumen Saturni. Et speculabitur id quod post se est, in diffusione luminis super illud. Speculatio vero intellectus nostri est in lumine a rebus sensibilibus abstracto, quod quidem lumen in eis est diffusio luminis universaliter agentis, et per diffusionem largientis formas in omnibus rebus. Propter quod formæ rerum movent intellectum possibilem sub actu primi intellectus universaliter agentis, sicut color movet visum sub actu primi lucidi constituentis colores. Ex quo scitur, sicut ex corollario, quod primus intellectus est primum principium cognoscendi omne quod cognoscitur, sicut lux corporalis est primum principium videndi omne quod videtur.

CAPUT XLIII.

Quod omnis quolibet actu sciens essentiam suam, redit ad ipsam reditione completa.

Cum vero sciens essentiam suam, in quolibet scire secundum actum convertatur ad essentiam suam et quidditatem, et cognoscat eam cognitione completa prout stat in opere, relinquitur ex dictis, quod in quolibet actu sciendi taliter sciens ad essentiam suam redit reditione completa. Completa autem cognitio non est nisi stante causa quæ secundum seipsam causa est. In talibus autem completa causa et stans in opere est principium causans formaliter et efficienter. Jam autem dudum habitum est, quod tale principium est intellectus activus, sive insit per modum animæ, sive per modum intelligentiae. Intelligendo ergo quodlibet, oportet quod reducatur intelligendo in principium formaliter activum. Hæc autem essentia sua est. Intelligendo ergo quodlibet reducitur et redit ad essentiam

<--- Page Split --->

propriam. In his enim non est sicut in aliis : in talibus enim nihil est per accidens. Unde ab eodem habet essentiam agere, et ab eodem habet intellectum activum esse, et essentiam esse. Et propter hoc sequitur, quod si in intelligendo redit ad principium intelligibilis, quod intelligendo redit ad intellectum proprium et ad essentiam propriam. Item sequitur, quod si intelligendo redit ad principium intelligibilis, quod in intelligendo redit ad intellectum proprium et ad essentiam propriam : propter hoc quod intellectus proprius ejus per seipsum est essentia sua, et per seipsum est principium intelligibilis.

In talibus enim scire agere est et non pati, et scientia actio est et non passio. Scire enim est formam sciti emittere, et scitum in esse constituere. Scientia enim est luminis intellectualis emissio, et ejusdem luminis in re scita diffusio. Quae scientia perfectissima est et felicissima. Perfectissima, quia nihil recipit, sed suam perfectionem diffundit et largitur. Felicissima autem, qui est propriae et naturalis potestatis operatio non impedita. Nec potest esse in aliquo nisi in quo sciens, et scitum, et id per quod scitur, unum est. In talibus enim id per quod scit, est propria scientis essentia : scitum autem forma scientis constituva prout in sciente acceptum est, idem est scienti : causatum enim in causa est per modum causae, ut ante diximus. Omnis ergo taliter sciens, in omni opere sive actione intelligibili ad essentiam propriam reducitur. Haec autem reditio completa est : complete enim cognoscitur cum nihil remanet quod inquiratur : in activis autem intelligentiis nihil est quod ultra opus inquiratur. Et ideo in primo de Anima dicit Aristoteles, quod practicae scientiae stant ad opus. Dictum autem est, quod id quod per seipsum est, semper stat in opere, et continué suas exerit actiones, et lumine sua cognitionis semper extenditur usque ad ultimum actum, quod sic agitur, quod nihil agit ulterius : ultra id autem nihil

est quod quaeratur ulterius. Sciens ergo per talem intellectum, completissime redit ad seipsum. Talis enim scientia ex sciente est et ad scientem. Ex sciente quidem, quia sic sciens est, ut sit scientia agens et lumen scientae ex seipso exerens. Ad ipsum autem, quia ipse scitum est : quamvis enim scitum res constituta sit, tamen scitum in sciente constituitur et est secundum quod scitum est. Scitum autem in sciente per modum scientis est, et non per modum sciti. Est ergo scientia ejus ab ipso, et ad ipsum, et per ipsum prout est sciendi medium.

Si autem quaeratur, utrum cognoscat causata in propria natura causatorum? Dicendum, quod sic. Quamvis enim in propria natura causatorum non sint sicut in causa, eo quod in propria natura materialia et distincta et mobilia et temparalia sunt : tamen propter hoc quod tantum extenditur ejus scientia quantum ejus actio, eo quod per scientiam est agens, oportet quod scientia sua usque ad ultimum actum extendatur, ita quod nihil latet ipsum de actis ab ipso. Et haec reditio completissima est : nihil enim ultra eam restat inquirendum.

<--- Page Split --->

aut enim quia scitum perfecte attingere non potest : aut quia scientia non totum perficit scientem. Primo modo sicut intellectus animæ imperfectæ et ignobilis, qui nubilosus est et tenebris obvolutus passionum corporis quibus conjunctus est et ignorantiarum : quia possibilis et non in actu est. Propter quod talis intellectus, ut dicit Aristoteles 1, ad manifestissimam naturam se habet sicut oculus vespertilionis se habet ad lumen solis. Et ex hoc est quod cum labore invenit ea quæ scit, propter passionum impedimentum.

Quod talis reditus ad essentiam stans est, numquam mutans.

Talis autem reditus ad essentiam suam est scientia stabilissima numquam mutans, sed perfectissima secundum seipsam. Mutatur enim scientia ex duabus causis, scilicet ex defectu sciti, et ex defectu scientis. Ex defectu quidem sciti, si scitum quidem secundum se scibile non est. Et hoc dicitur dupliciter : aut propter hoc quod demonstrabile non est et causam stantem non habens, sed ex signis et ictibus quibusdam cognoscitur : et ideo acceptio ejus est habitus tremens et non stans. Aut quia non ex se, se de xalia cognoscitur, sicut causa cognoscitur percausatum, sicut dicimus scientiam quia imperfectam esse ad scientiam propter quid. Et nisi causa dicens quid et propter quid attingatur, varia et imperfecta est scientia. Imperfectum enim est omne cui aliquod deest principium construentium ipsum. Scientia autem ex parte scientis imperfecta est dupliciter :

Ex hoc autem quod possibilis est et potentialiter, habet quod non per se, sed per aliud intelligit : et cum aliud per quod intelligit, non est in ipso secundum perfectionem agentis primi, sed secundum perfectionem recipientis, relinquitur quod omne quod intelligit, imperfecte intelligit : sicut oculus noctuæ imperfecte comprehendit lumen solis, quamvis in sole sit perfectum. Propter quod Sapiens dicit, quod cogitationes mortalium sunt timidæ et incertæ providentiæ nostræ 2.

Ex hoc autem quod non totum perficit scientia scientem, causatur quod multa cognoscens, non cognoscit seipsum. Sciens enim compositus est, et secundum quamdam partem est sciens, et secundum aliam partem non est scientiæ perceptibilis : propter quod illa pars manet ignorata. Nihil enim scit, nisi quod scientiæ perceptibile est : et nihil scitur, nisi cujus scientia percipitur. Et propter hoc quidem multa sapiens, non cognoscit seipsum. Et ideo sapiens et insipiens aliquando sunt idem. Sicut de Anaxagora et Thalete dicit Philosophus quod « multa et miranda scientes, res sibi conferentes ignoraverunt. »

Ex hoc autem quod non per se, sed per aliud intelligit id quod intelligit. Non

<--- Page Split --->

enim intelligit nisi secundum esse formale, quod est in actu luminis agentis primi : et materialia secundum quod materialia sunt, non perfecte intelligit : haec enim, ut dicit Aristoteles non accipiuntur nisi cum imaginatione ad maleficium ab aliquo procedente in intellectu : et Boetius dicit, quod « quaedam in imperfectione sui perfecto intellectu non intelliguntur, ut materia, tempus et motus. » Omnes autem ista causae imperfectionis remotae sunt ab eo quod activo intellectu seipsum intelligendo omnia alia intelligit. Hoc enim non per aliud intelligit, nec intelligit per aliquid non stans et tremens : hoc enim continue est in agere, nec alicui est conjunctus obnubilanti. Nec est secundum partem intelligens, quia tota essentia sua est intellectus agens. Nec intelligit secundum partem id quod intelligit : formale enim id quod intelligit, stat in actuali luce ipsius : materiale autem quod suppositum est illi, ab eodem producitur sub umbra ejus quod procedit ab eo, secundum quod in praehabitis ostensum est. Haec autem omnia perfectissime quidem et verissime non sunt nisi in intellectu primi agentis, cui idem est esse et quod est. In intelligentiis autem et ordine intelligentiarum per participationem sunt secundum uniuscujusque propriam analogiam sive proportionem ad primum : in anima autem nobili animaliter secundum ejus proportionem et possibilitatem.

CAPUT XLV.

De collectione eorum qua de scientia talium principiorum dicta sunt.

Capitulum autem de his qua dicta sunt, est, quod omnis sciens scientia practica sive activa, qui sciendo quodlibet scitum, scit essentiam suam, in qualibet scientia intelligibili sua est rediens ad essentiam suam reditione completa et perfecta, cui nihil deest. Cujus causa est, quia scientia talis principii non est nisi actio intelligibilis, et non passio, vel receptio aliqua. Cum ergo scit secundum actum, tunc est sciens secundum essentiam suam : propter hoc quod reducitur tunc ad essentiam suam per operationem sive actionem intelligibilem : hoc autem non convenit secundum hunc modum, nisi quando sciens et scitum sunt res una. In talibus enim scientia sciens scientis scientiam suam, et a sciente est, et ad scientem. A sciente quidem est : quia ipse est sciens, hoc est, secundum scientiam agens. Et est ad eum : quia ipse est scitum. Id enim quod scitur, in sciente acceptum, secundum modum scientis in ipso est, et non secundum modum sciti. Et hoc est propterea quod in tali-

<--- Page Split --->

bus scientia est scientis scientia, hoc est, a sciente procedens in scitum, et non e converso. Et in talibus sciens sciendo quidquid scit, scit essentiam : et est ejus operatio quae est scientiae vel intelligentiae, rediens ad essentiam suam, qua completa scita scit quidquid est ad ipsa : ergo scientia ejus in agere, semper est rediens ad essentiam ipsius.

Cum autem dicimus redire ad essentiam suam, non intendimus per reditionem scientiae ad essentiam suam, nisi quod talis scientia est stans fixa per se, non indigens in sui fixione et stabilitate, nisi sua essentia, et non re alia erigente ipsam probando vel illuminando vel designando quocumque modo : quoniam talis sciens est substantia simplex sibi sufficiens per seipsam ad sciendum. Jam ergo diximus, quod

intelligentia est substantia quae non dividitur. Et quod intelligit quod supra se est, et infra se. Et quod figitur et stabilitur per bonitatem puram quae est causa prima. Et quod est plena formis. Et intellecta ejus sunt sempiterna. Et quod ea quae sunt in ipsa, per modum intelligentiae sunt in ea. Et quod intelligendo intelligit essentiam suam. Qualiter lumen intelligentiae est in anima nobili. Et sua scientia completa est et perfectissima.

Et haec sufficiunt ad propositi tractatus de intelligentiis intentionem. Si qua enim restant, in scientia de ordinibus intelligentiarum dicenda sunt, quae scientia non est propositae intentionis. De virtutibus autem intelligentiarum consequenter inquirendum restat.

<--- Page Split --->