TRACTATUS I

DE POTENTIIS ET VIRTUTIBUS EARUM.

CAPUT I.

De nomine quo Antiqui appellaverunt librum de causis primariis.

Cum in superioribus determinatum sit de proprietatibus ejus quod est' necesse

esse, et de his quae sunt ab ipso, restat nunc de causis primariis determinare. Accipiemus igitur ab Antiquis quaecumque bene dicta sunt ab ipsis, quae ante nos David Judaeus quidam ex dictis Aristotelis, Avicennae, Algazelis, et Alfarabii congregavit, per modum theorematum ordinans ea, quorum commentum ipsemet adhibuit, sicut et Euclides in Geometricis fecisse videtur. Sicut enim Euclidis commento probatur theorema quodcumque ponitur, ita et David commentum adhibuit, quod nihil aliud est nisi probatio theorematis propositi.

Pervenit autem ad nos per eumdem modum et physica ab eodem Philosopho perfecta : verum istum librum metaphysicam vocavit, subjungens ejusdem tituli quatuor rationes. Quarum prima est, quia agit hic de talibus, quorum ratio

<--- Page Split --->

difinitiva nec cum materia, nec cum continuo, nec cum motu concepta est : hoc autem est ultra physicam et mathesim, sicut in sexto philosophiae primae probatum est. Secunda est, quia igitur hic de principiis entis simpliciter, quod non secundum partem aliquam in genere vel specie determinatum est : et hoc metaphysici est, ut in quarto philosophiae primae probatum est. Tertia est, quia non determinatur hic nisi de divinis, scilicet causa prima, intelligentia, et nobilibus animabus, quod ad theologiam pertinet, quam in ultima parte sui et perfectissima considerat metaphysica. Quarta est, quia cum de separatis substantiis quamvis diversimode Aristoteles et Plato determinaverunt agere in metaphysica, determinatur hic de eis secundum plenam veritatem, de quibus in undecimo et decimo tertio philosophiae primae non nisi secundum opinionem determinavit Aristoteles : propter quod iste liber primae philosophiae conjungendus est, ut finalem ex isto recipiat perfectionem.

bonitate pura. Quarta ratio est, quia malitia quae contraria est bonitati, imaginatur ex privatione, ut dicitur in fine primi Physicorum : bonitates autem de quibus hic agitur, considerantur prout sunt in fonte vel in primis rivis bonitatis ubi nullam habent privationem : et ideo nulli malitiae permixtae, sed purissimae sunt : et ideo vocatur de pura bonitate. Quinta ratio est, quia licet agatur hic de fluxu bonitatum a causa prima in intelligentias, et de intelligentiis in nobiles animas, ista tamen contractio non pervenit usque ad materiam : et ideo non deficit usque ad malitiam et impuritatem : propter quod bonitates purae remanent ibi : et ideo liber de talibus tractans, vocatur de pura bonitate.

Simile ponit Alfarabius in arte, quae est universaliter agens artificiata, in qua bonitates artis acceptae in intellectu primo vel in spiritu quod deducuntur ad imaginem formae, vel acceptae prout deducuntur in manum artificis quae principium est operis, nihil habent materiae et privationi permixtum, sed sunt formae artificiales pure : et similiter formae rerum omnium in fonte causae prime, et in lumine intelligentiarum et in fluxu super animas nobiles acceptae, nihil habent materiale, contrarium, vel privativum admixtum, sed sunt splendidae et pure : et de talibus per totum librum persequmur.

Hujusmodi autem tractatum Alqazel vocavit florem divinorum, tribus rationibus. Quarum primam sumit a materiae pulchritudine : eo quod omnia hic considerata, lumine primi venustantur, sicut etiam dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse.

Propter quod dicit Plato, quod mundus primo nomen accepit : quia tale formale et efficiens principium mundissi-

<--- Page Split --->

mum est. Secunda ratio est, quia hoc videtur omnium divinorum tractatuum fructus, qui ut in flore praemittitur in principiis in hoc libro consideratis : propter hoc enim investigamus principia entis, et caetera quae in divina scientia considerantur, ut ad ista quae hic determinantur et in quibus omnia alia florent, perveniamus. Tertia ratio est, quia sicut flos est pulchritudo quaedam cœelestis luminis, cujus sol est pater : ita ea quae hic determinantur, sunt pulchritudines omnium rerum, quarum pater generans est causa prima, ad formam pulchritudinis suae producens ea. His ergo de causis placuit Algazeli hunc librum de floribus divinorum intitulare.

Avicennam autem secuti, magis proprie de lumine luminum eum appellant, quatuor rationes assignantes. Et prima est, quia cum causa prima agat lumine intellectuali, et agatur hic de constitutis a causa prima prout sint in lumine intellectuali, et sicut sunt lumina illuminantia naturam omnium, intitulavit hunc librum de lumine luminum. Secunda ratio est subtilis et bona : quia cum lumen prime causa tripliciter influat rebus, scilicet influentia constitutionis ad esse, influentia irradiationis ad perfectionem virtutis et operis, et influentia reductionis ad primum fontem ut ad boni principium, et hujus influentia luminis, communis illuminationis sit principium, et lumen erit lumen luminum : unde cum de talibus influentiis agatur hic, juste intitulatur de lumine luminum. Tertia ratio est, quia cum omnis rei lumen forma sit qua intelligitur, et in lumine intellectus accipitur, diffusio autem intellectus agentis et constituentis res omnium formam constituat, hujus diffusio intellectus agentis erit lumen luminis rei, et hujusmodi tractatus vocabitur de lumine luminum. Quarta ratio est, quia hic agitur de his principiis quae rebus communicabilia non sunt, et ideo rebus non umbrantur, nec in diffinitionibus rerum accipiuntur : cum tamen sint principia rerum et efficienter et

formaliter. Sunt ergo lumina sincera, quorum resplendentiae sunt formae rerum : et ideo iste tractatus vocatur ut supra.

Aristotelem autem secuti, vocaverunt hunc librum de causis causarum, inducentes quinque rationes. Et prima est, quia cum duo sint genera causarum, unum quidem in materia determinata continuitate, alterum autem in principiis primis, quae secundum suam substantiam causae sunt determinatae in materia, non agunt nec causant nisi per influentiam causarum primarum, quae simpliciter causae sunt : et ideo cum agatur hic de talibus causis, juste vocatur de causis causarum. Secunda ratio est, quia sialiqua causa causae naturam accipit, multo magis illa quae prima : et ideo cum de talibus hic agatur, praenotatur liber iste de causis causarum. Tertia ratio est, quia tales causae in toto causant, cum causae materiales non causantur nisi in parte. Quarta ratio est, quia in talibus causis verissime tres in unam concurrunt, efficiens scilicet, formalis, et finalis. In talibus enim idem et eodem et ad idem dat esse, formam, et finem : et ideo causae dicuntur causarum. Quinta ratio est, quia tales causae fine motu causant per simplicem influentiam. Cum ergo hic agitur de causis sine motu causantibus, agitur hic de causis perfectorum : omne enim quod movetur, imperfectum est : et ideo talem librum de causis causarum placuit nominari.

David autem, sicut ante jam diximus, hunc librum collegit ex quadam Aristotelis epistola, quam de principio universi esse composuit, multa adjungens de dictis Avicennae et Alfarabii.

<--- Page Split --->

omnia, præter hoc quod nulli est immixta sicut pars essentiae ipsius.

Intelligentia vero est substantia intellectualis ex se, non ex acquisitione, cujus primum lumen intellectuale ab omnibus moventibus et motis est desideratum : et ideo movet immobilis omne quod est, sicut desideratum immobile movet desiderium : propter quod non est necesse quod essentialiter sit per omnia extensum, sed præsentia luminis et influentia cœli et potentia virtutis necesse est quod sit per omnia quæ desiderant ipsam 1 : propter quod totum opus naturae est opus intelligentiae a qua totum opus naturae accipit rectam intentionem et finem et appetitum perfectionis.

De numero causarum primariarum.

Quatuor autem sunt causæ primariæ in una ratione causalitatis sumptæ. Non enim intendimus hic de generibus causarum quæ secundum differentem modum causalitatis in quatuor causarum genera dividuntur, scilicet efficientem, materialem, et formalem, et finalem. Tales enim secundum se primariæ esse non possunt, quoniam materiales sunt : materiales autem primariæ esse non possunt.

Quatuor autem sunt causæ primariæ, scilicet causa prima, intelligentia, anima nobilis, et natura prout est natura forma diffusa in primis naturantibus principiis omnia constituentibus in inchoatione et motu et perfecto esse naturali.

Et causa quidem prima est,in qua sicut in fonte effectivo et formali et finali sunt omnia : propter quod essentialiter et præsentia sui luminis et potentia virtutis suæ necesse est eam esse extensam per

Anima autem nobilis secundum PeriDoctor non pateticos, quorum nos hic explanamus ex propria intentionem, nihil de nostro dicentes, sed sententia, seid Peripaeorum intentionem prout possumus interpretantes, non est anima animalium vel hominum, sed orbium, sed est orbium etiam coelestium : eo quod necesse est quod omne quod movetur seipso, habeat sibi conjunctum motorem : nihil autem a se localiter movetur nisi anima. Et ideo dixerunt Peripatetici coelos moveri ab anima, et unumquodque cœlum habere propriam animam. Hæc autem anima lumen intelligentiae desiderans ad intelligentiam movet cœlum motu secundum situm ubique et semper, ut lumen intelligentiæ sibi influxum per motum cœli explicet et producat ad effectum. Intelligentia enim ut intelligentia secundum seipsam accepta, non potest esse motor conjunctus : propter quod anima essentialiter extensa per totum suum mobile non est necessaria, sed a quodam principio, quod vocatur dextra a Peripateticis, virtutem motus influit toti mobili, et virtutem vitæ : sicut et anima animalium a corde vitam et motum influit membris

<--- Page Split --->

omnibus, præter hoc quod anima animalium ad hoc utitur spirituqui est rector virtutis et motus. Celestia autem secundum seipsa spiritualia sunt, ut dicit Averroes, et ideo non moventur spiritu ab animabus suis, sed sine medio et seipsis.

Natura autem primaria forma et virtus diffusa est in omnibus cœlis, quae est principium motus in ipsis hoc modo quod mobilitatem habent secundum naturam, et motus quo moventur ab anima, est de substantia et esse eorum, sicut in superioribus probatum est : propter quod motus ille est causa omnis motus, virtute diffusus per omnia : propter hoc dicit Aristoteles in VIII Physicorum 1, quod hoc est tamquam vita quaedam existentibus omnibus : a vitæ enim principio virtualiter influitur omnibus, et ab hoc mobilitatem accipiunt : et si sine hoc intelligantur, sunt omnia mortua et immobilia.

possit esse nisi una, ut in ante habitis probatum est, primariæ tamen possunt esse plures, licet æque primariæ plures esse non possint.

CAPUT III.

De septem simplicibus substantiis et ordine earum.

Ista e igitur sunt causæ primariæ, quarum quælibet virtute suæ causalitatis influit omnibus sequentibus se, non tamen æqualiter sunt primariæ. Intelligentia enim causat per primam causam, et per seipsam, deficiens a prima sicut secundum deficit a primo. Anima vero nobili causat per primam causam et per intelligentiam, et per seipsam, ab utraque deficiens tam in essendo quam in causando. Natura vero universalis est forma corporeitatis causans per has primarias, et per seipsam, deficiens ab omnibus his, sicut virtus quæ est in corpore, deficit a virtute quæ non est in corpore : virtus enim in corpore est, quæ non operatur nisi secundum facultatem corporis in quo est, ut virtus visiva in oculo, et virtus gressiva in tibia. Virtus autem quæ non est in corpore, libera est ad agendum, et nulla restringitur corporis obligatione. Ista e igitur sunt causæ primariæ. Ex quo sequitur, quod quamvis causa prima non

Est autem advertendum, quod quamvis causæ primariæ non sunt nisi quatuor, quæ causæ esse possint, in genere tamen sunt septem substantiæ simplices et primæ, scilicet causa prima, intelligentia, anima, materia, forma, cœlum, et elementum.

Sed inter has quia substantia prima substantificat omne quod est, prima causa omnium prima et principalis est, cujus influentia per virtutem substantivam substantificat et tenet omne quod est, ut sine influentia hujus nihil subsistat, sicut sine influentia luminis nullus color subsistit : propter quod Avicenna dicit, quod esse substantiale in omnibus substantiis secundis est esse continuum ad

<--- Page Split --->

fluxum entis, sicut dies in perspicuo et terminato est continuus effluxus luminis solis.

Intelligentia vero non est simpliciter substantia simplex, sicut est substantia indivisibilis, quamvis habeat in hoc multiplicitatem quod secunda substantia est. Hoc autem jam in ante habitis determinatum est. Intelligentia enim aliud est esse et quod est, et aliud est comparata ad primam causam, et aliud accepta secundum seipsam, et aliud comparata ad nihil ex quo secundum seipsam est : tamen per hoc non dividitur substantia ejus, sicut in sequentibus erit manifestum.

Anima vero est substantia in corporea virtute prime causae in esse deducta lumine intelligentiae formata, mobili suo proportionata ut actus ejus: et ideo mobile plurium stellarum vel partium quam virtutibus suis proportionatur, non moveret nec movere posset, ut dicit Averroes super libro de Cælo et Mundo1: et idem dicit super primo de Anima2, quod omnis diversitas quae est in corpore mobili, est propter diversitatem virium et potentiarum motoris: propter quod dicit in commento Cæli et Mundi3, quod quamvis motores orbium æquales sint in hoc quod quilibet movet motu infinito, non tamen sunt æquales in vigore movendi: motor orbis majoris fortior est in movendo quam motor orbis minoris: et motor orbis minoris orbem majorem movere non posset.

Modo autem prima substantia est, in qua sicut in fundamento omnia corporalia fundantur et individuantur, et ex seipsa quidem nihil influit, nisi dicatur hoc influere, quod per sui divisionem in omnes res corporales dat forme in se fundari, et individuari, et in esse determinari hoc vel illud: et propter hoc voca-

tur materia prima. Cum tamen influere sit agere, vel seipsum exercere, proprie non influit, et inter primarias causas non numeratur: non enim agit ut seipsam exerat totam, sed divisione sui subjicitur rebus entibus materialibus: divisio autem haec fit per formam generatione inductam. Generatio autem est ex inchoatione cujuslibet forme in materia: et quia non omnium inchoatio est cujuslibet in quolibet, ideo non ex quolibet quodlibet generatur.

Si autem quaeritur, utrum sit inchoatio, et unde fiat inchoatio in materia cujuslibet generatorum? Facile est solvere: resplendentia enim prime causae et intelligentiarum et anime nobilis determinata ad hoc vel id genus vel speciem, est inchoatio illius generis, et per motum cœeli, et ab anima nobili movente, et intellingentia formante, et prima causa virtutem influente et substantiam ministrante producitur ad esse perfectum : et sic patet, quod materia non influit. Omne enim quod influit, se totum influit, et se totum secundum formam et virtutem : propter quod etiam vocatur influxus.

Forma autem substantia est substantiae dans esse, influxa a substantia prime causae, et intelligentiae prime lumine, et motu anime nobilis, quae materiae dat esse nomen et diffinitionem : et hoc hahet in eo quod forma est: dicit enim Plato quod forma est in quantum est expressio prime causae, et lumen praestans rationem intelligibilitatis ei cujus est forma, secundum quod est lumen intellectus universaliter agentis, ab intelligentia formatum, et determinatum ab anima nobili, et proportionatum a figuris cœelorum mobilium ad hoc quod sit hujus generis vel speciei forma, quod per motum materiae individuatum efficitur.

Cælum vero est substantia corporea

<--- Page Split --->

existens in potentia ad ubi solum, ingenerabile et incorruptibile secundum naturam, secundum formas et secundum figuras per motum tardiorem et velociorem diversificatum virtute animae motum : propter quod formas influit ab anima conceptas, quae diversificantur secundum diversitatem figurarum, quas super materiam generabilium et corruptibilium describunt motus orbium velocitate et tarditate, et ascendentibus et descendentibus, praventionibus et conjunctionibus, et ortibus et occasibus inaequales.

Elementum autem est substantia motu recto mobilis, quae actualiter non per se movetur, sed a generante. Diximus enim in praecedentibus habitis, quod motus rectus ex comparatione circumferentiae ad centrum, est comparatio formae ad materiam : et ideo motus a circumferentia ad centrum est ad immobilitatem, et per qualitates sistentes et absidentes motum, sicut est densitas, vel raritas, qualitas situs, et gravitas, et frigiditas faciens immobilitatem, ut dicit Avicenna, abscidens est motum et comprimens ad centrum. Comparatio centri ad circumferentiam est ex comparatione materiae ad formam, quae quia desiderat formam, extendit se in ipsam per proprietates facientes motum, sicut est rarum in qualitatibus situs sive positionis, calidum dissolvens et extendens, leve sursum elevans ad bonitatem cœli participandam : propter quod necesse fuit elementalem substantiam his qualitatibus determinari. Media vero elementa medio modo qualitates dictas participant, et ideo medio modo moventur, et medio modo participant divinitatem boni.

Iste sunt ergo et simplices substantiae ex quibus causalitates rerum producuntur. Non tamen omnes sunt primarie, sed potius secundarie sunt cœlum et elementum, eo quod non causant nisi mote a causis primariis, et non causant nisi secundum formam motus motorum suorum, sicut omne instrumentum agit secundum formam sui motoris, ut patet

in calore naturali animalium, qui non agit nisi ad formam animae quæ movet et informat ipsum, et sicut bipennis et securis et serra et generaliter omne instrumentum artificum movet ad formam artis moventis ipsum.

CAPUT IV.

In hoc determinatur quid sit dicta causa primaria.

His visis, determinandum est quæ sit causa primaria secundum nomen et rationem primarie causæ. Videtur autem componi ex duobus nobilibus, scilicet causalitate et prioritate. Cum autem causa sit quam de necessitate sequitur aliud, ut dicit Boetius, non habet perfectam rationem causæ, quod aliquando causat, aliquando non, sicut cœlum et elementum. Cœlum enim propter hoc quod per aliud et per accidens materiae conjungitur, non de necessitate efficit nec causat id quod per se potentia figurarum et imaginum est in ipso. Elementum autem propter inæqualitatem materiae non necessitate suscipit id ad quod movetur motu figurarum et imaginum cœli. Et ideo neutrum illorum causæ habet ordinationem. Sed prima causa et intelligentia et

<--- Page Split --->

anima nobilis nulli ex parte sui, vel ex parte suorum nobilium subjacent varietati : et ideo formas suas uno ordine influunt sibi subjectis mobilibus : qui ordo, quia uno modo se habet, dicitur ordo necessitatis : propter quod et illae causæ dicuntur propriæ, et influentia earum esse rerum omnium, sicut vita est influentia animæ in viventia quæ est vitæ causa et principium.

Primaria autem proprie est quælibet causa ad aliam quæ causat, non causante quadam alia : sicut prima causa non impeditur a causalitate, non causante intelligentia : et intelligentia est ad eam secundaria, quia non causat nisi causante prima causa : et intelligentia primaria est ad animam, causat enim, non causante anima : anima autem secundaria est ad intelligentiam, quia non causat nisi causante intelligentia. Et hoc modo est in formalibus causis, sicut est in esse, vivere, et intelligere : esse enim causat, non causante vivere : vivere autem non causat,nisi causante esse : esse enim substantificat vivere,et vivere format esse : et sic ad invicem se habent vivere et sentire, et sentire et intelligere. Sed est etiam in causis finalibus : bonum enim simplex movet non movente quodam alio intentionem moventis : bonum autem hoc vel ad hoc non movet nisi movente bono simpliciter in ordine bonorum ad omnem doctrinam et omnem actum et omnem electionem pertinentium.

In ordine autem materialium causarum non omnino simile est : quia materia non simpliciter causa est, licet sit principium secundum quod est una primarum substantiarum. In hoc tamen simile est, quod materia prima substat et sustentat formam secundum seipsam : secunda autem et tertia et sic deinceps non subjiciuntur, nec sustentant, nec fundant, nisi proprietates materiae primae. Omnino autem et simpliciter materia de primariis causis non est propter causam quidem quæ paulo ante dicta est.

cipiantur, accipiendnm est in his quæ ad natùram pertinent, ut dicit Boetius. Quæ autem ad naturam pertinent, dupliciter sunt : aut enim pertinent ad esse naturæ simpliciter, aut ad esse naturæ determinatum in forma generis vel speciei. Ad esse naturæ simpliciter pertinent ens, verum,et bonum. Ens enim est influentia primi entis in esse constitutum : verum autem quod attingit unum esse enti in quantum sit non permixtum : et hoc habet quodlibet ens in quantum refertur ad esse primum : sicut enim esse suum nihil habet esse permixtum, et hoc dicitur esse verum, sicut verum aurum quod alienæ naturæ non est permixtum : et hoc est quod dicit Boetius in Hebdomadibus, « Quod est, aliquid habere potest præter in quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum. Bonum vero est secundum reductionem in primum bonum. Bonum enim cujuslibet est reduci in suum principium suæ scilicet existentia. » Secundum vero ea quæ determinate sumuntur, ut forma generis, vel speciei, esse, vivere, sentire, ratiocinari, vel intelligere, sicut jam diximus : sicut enim in istis, ita se habet in ente vero et bono. Esse enim causat non causante vero, et similiter verum non causante bono : sed bonum non causat nisi causante vero et ente : et verum non causat nisi causante ente. Et ex hoc sequitur, quod omnia sunt vera et bona, quia principium est ens verum et bonum : non tamen sequitur, quod omnia sint justa, quia sunt a justo, ut dicit Boetius : quia justum pertinet ad actum cujusdam naturæ, ens vero et verum et bonum pertinent ad naturam simpliciter.

<--- Page Split --->

fluenter sive processive, ut aliqui dicunt Philosophi : procedit enim ab ipsa secundum totum esse suum. Primaria autem in secundaria non est per aliquem modum : et ideo causa prima plus est influens super causatum quam secunda : universalis causa enim secundaria est de causatis causae primae. Causa autem prima ad secundam comparata est causa tantum et non causatum : propter quod causa prima ad omnia secundaria in quae sua causalitate extenditur, et in multis, et in quantum communicat formam et nomen et rationem sicut causa univoca, secundum aliquid est etiam de multis : et sic accipit universalis nomen et rationem.

Dicit Aristoteles quod universale est, quod est unum in multis et de multis. Quia vero universalius est quod in pluribus est, et de pluribus, ideo prima causa universalior est quam secundaria. Patet etiam, quod universalis primaria plus est influens et pluribus quam universalis secundaria. Et ex hoc patet ulterius, quod non omnis primaria est causa prima : prima enim una sola est, quae nec comparem habet nec contrarium : primarie autem multae sunt secundum ordinem causarum. Similiter non omnis secundaria est causa per accidens : quia licet in ordine sit secundaria, eo quod a primaria recipit influentiam, tamen secundum seipsam et propriam substantiam causa est, quia aliter non esset in ordine substantialium causarum. Nec iterum sequitur, si causa secundaria ex se et antecedentibus influit, et sic ex pluribus quam prima influit, quod plus influat quam primaria. Omnia enim ex quibus influit causa secundaria, habet a causa primaria : et in ipsa sunt potentius et vehementius.

Nec valet quod quidam objiciunt, quod causa secundaria influit ex proximis ex quibus fit rei diffinitio et demonstratio, causa autem primaria ex remotis et non convertibilibus cum re, quod propter hoc causa secundaria plus influat quam pri-

CAPUT V.

Qualiter causa primaria universalis plus influat in causatum quam secundaria universalis ?

Ex omnibus his facile probatur, quod causa primaria universalis plus influit super causatum suum, quam causa secundaria : universalis causa enim universalis non dicitur, quia prædicabilis sit de multis, sed quia influit in omnibus sub se existentibus universaliter : hoc enim est secundum dicta Platonis universale, quod est ante rem, ex quo simplici et impermixto existente, esse, nomen, et rationem omnia sequentia recipiunt : et hoc modo etiam secundaria dicitur universalis ad eam quae sequitur ipsam : plus ergo influit primaria quam secundaria quatuor de causis. Quarum una est, quod non influente secunda influit prima. Secunda est, quia secunda non substantificatur nisi ex prima, nec virtutem influendi accipit nisi a prima. Tertia est, quia quidquid facit secunda, eminentius et nobilius facit prima, et non convertitur. Quarta est, quia secunda est in prima virtualiter sive potentialiter et substantialiter, et (ut ita dicam) in-

<--- Page Split --->

maria. Secundaria enim causa non influit essentialia et convertibilia cum re, nisi virtute primariarum causarum, quae sunt in ipsa : propter quod diffinitiones et demonstrationes usque ad principia resolvuntur, ex quibus omnia secundaria fidem acceperunt : demonstratio enim est ex primis et veris, aut ex his quae per prima et vera fidem acceperunt.

plús influit quam universalis secundaria.

Ex omnibus ergo his patet causam primam plus influere super causatum quam secundariam. Intensius enim influit, et in pluribus, et eminentius, et potentius quam secundaria : et influxus ab ea magis adhaeret causato quam influxus a causa secundaria. Sed verum est, quod determinatius influit secunda quam prima : magis enim ad formam determinat id quod influit causa secunda, quam id quod influit causa primaria. Propter quod quidam instabant contra ea quae dicta sunt, dicentes quod influxus a causa secunda comparatus ad id quod influxus est a causa prima, se habet sicut actus ad potentiam, sicut vivere se habet ad esse, et sentire ad vivere. Et quia actus plus confert ad esse quam potentia, propter hoc dicebant quod secundaria plus influit quam primaria. Et hic error est. Nullus enim actus potentia est nisi per hoc quod etiam imperfectus est. Imperfectus autem est non ex se, sed ex eo quod est imperfecti. Comparatus autem ad efficientem et formalem causam, omnis actus perfectus est, propter quod est actus perfecti. Sicut et motus secundum quod est procedens a motore, actus perfectus est : secundum autem quod est in eo quod movetur, actus est imperfectus. Processus autem sive fluxus a prima causa secundum quod est ab ipsa, actus perfectus est : et accidit illi actum imperfectum esse secundum quod est receptus in causato. Sed verum est quod simplicius et eminentius est in causa primaria quam in secundaria : et ideo non procedit objectio praedicta. Patet ergo ad haec, quod causa primaria universalis

CAPUT VI.

Quid sit causa ordinis istius, quod una causa primaria est, altera vero secundaria ?

Cum autem ab uno non sit nisi unum, dubium habet unde veniat primarium et secundarium. Cum enim prima causa uno modo se habeat in causando causata, videtur quod quodlibet causatorum æque propinquum sit causaæ primæ : et sic unum non est primarium ad alterum et alterum secundarium ad aliud.

Ad hoc autem diversi diversas assignant rationes. Aristoteles autem et omnes qui eum sequuntur, dicunt quod procedens a primo in eo quod procedens est vel fluens, efficitur secundum inferioris gradus quam primum : procedit enim in diversitate essentiae, eo quod primum indivisibile sit secundum essentiam : et cum esse habeat a primo, necesse est quod habeat convenientiam cum primo, et per esse quod habet, efficitur causa : sed per id quod est, efficitur causa distans a causa prima. Secundum ergo quod distans est, secundum est. Secundum au-

<--- Page Split --->

tem quod causa est, effluens est et processus emittens : et id quod procedit ab ipso, tertium est, eadem ratione distans et differens : et sic est deinceps in entibus secundum operationem intellectus agentis, cujus actio est intelligentias et intellecta producere, sicut actio artis est intelligendo producere formas artificiales. Et hanc viam jam in habitis ante prosecuti sumus. Aliud enim constituitur secundum quod talis intellectus intelligit se secundum suum esse quod habet a causa praecedente se, et aliud secundum quod intelligit se secundum hoc quod est ex nihilo 1. Hoc ergo modo secundum antiquos Peripateticos causatur numerus et ordo entium : differentia enim intelligendi causat numerum, distantia vero processuum et fluxuum est causa ordinis primarii ad secundarium.

Rabbi Moyses autem solus ivit contra hanc viam, theologizare volens : dixit enim sapientiam causæ primæ causam esse numeri et ordinis rerum, quod mirabile videtur. Quamvis enim dicat Aristoteles quod sapientis est ordinare et ordinari, tamen hoc verum est de sapientia quæ concipit rationes ordinatorum, quæ non uno modo se habent ad ordinata. Talis autem non est sapientia primæ causæ, quæ non causatur a ratione ordinatorum, sed ab ea uno modo se habente constituuntur ordinata : et cum uno modo se habeat, adhuc remanet quæstio, quæ sit causa ordinis et numeri. Propter quod sciendum, quod sapientia intellectus universaliter agentis æquivoca est ad sapientiam intellectus speculativi qui perficitur rationibus speculatorum 2. Sapientia enim activi intellectus in hoc est, quod scit et sapit se emittere et lumine suo constituere intellecta, secundum numerum et gradum eorum,

quæ ratio sapientiæ non competit sapientiæ intellectus speculativi. Et ideo quod dicit Rabbi Moyses, ad idem redit quod dixerunt antiqui Peripatetici. Aliter enim est sapientia in agente per sapientiam, et aliter in sapiente concipiente rationes eorum quæ sapit. Agens enim per sapientiam causa est eorum quæ sapit. Sapientia autem quæ concipiens est, causatur ex his quæ sapit. Cum autem agens per sapientiam constituit ea et causat quæ sapit, processus causatorum ex consequenti efficitur causa numeri et ordinis a primo usque ad ultimum.

Patet igitur quod omnis causa primaria et influens est et plus influens et simplicius et eminentius quam aliqua secundariarum : et cum causo secunda universalis virtutem suam removet a re quam causat causa universalis primaria, non propter hoc removet virtutem causalitatis suæ ab eadem : et hoc est propter hoc, quia causa universalis prima agit in causatum causæ secundæ antequam agat in ipsum causa universalis secunda, quæ sequitur ipsam secundum intelligendi ordinein : et cum causa secunda agit quæ sequitur primam, causalitas ipsius non sequitur sive excusatur a causalitate primæ causæ : dictum est enim, quod secunda ideo est secunda, quia non agit nisi agente primaria, quæ est supra eam secundum naturæ ordinem : et quando secundæ causæ causalitas a causato separatur, non separatur causalitas primæ, quæ superior est quam secunda, ab eodem causato. Quia tertia causa est secundæ in eo quod est et in eo quod causa est.

Et hæc quidem exemplificare possumus per ea quæ supra diximus, scilicet esse vivum hominem, sive per esse, vivere, et intelligere. In qualibet enim re

<--- Page Split --->

causata primum est esse in quo fundantur omnia sequentia : deinde est vivum per quod esse formatur : postea est homo sive rationale per quod determinetur esse vivere ad speciem : propter quod dicit Aristoleles, quod secundum consequentiam naturae non est vivum et animal simul, nec animal et homo simul. Vivum ergo in causis formalibus substantiam hominis ingredientibus est causa hominis propinqua, non tamen ultima : et esse est causa hominis longinqua, et prima in causis formalibus substantiam hominis ingredientibus. Esse ergo vehementius secundum influentiam est causa hominis quam vivum : propter hoc quia esse est causa vivo, quod est causa hominis propinqua : et similiter si rationalitas ponatur causa hominis esse, erit esse quod est causa longinqua, vehementius causa hominis quam rationabilitas, quae est causa hominis ultima ad speciem hominis determinans. Et hujus quidem significatio est : quia si per intellectum removeatur virtus rationalis quae ultima causa est ad speciem hominis, non remanet homo : sed tamen secundum intellectum remanet vivum spirans sensibile. Et ulterius si per intellectum removeatur vivum, tunc quidem non remanet vivum secundum vivi rationem, sed nihil prohibet remanere esse secundum intellectum : esse enim non necessario removeatur quando removetur vivum : non enim necesse est quod remoto causato removeatur causa : antecedente enim destructo, non necessario destruitur consequens : remoto igitur vivo, remanet esse secundum intellectum : cum enim individuum aliquod non est homo, non sequitur quod non sit animal : et si non sit animal, non sequitur quod non habeat esse.

Ex his jam manifestum est et planum, quod causa prima ab effectu ultimo est plus comprehendens esse rei causatae et vehementius causa ejus, quam causa propinqua : et propter hoc operatio vel processus causa longinquae primariae, vehe-

mentioris adhaerentiae est cum re creata, quam processus vel fluxus causae propinquae. Et hujus causa est, quia res causata secundum rationem intelligendi et ordinem naturae in primis patitur sive recipit virtutem causalitatis longinquae causae sive primariae : deinde secundo patitur sive recipit a virtute causalitatem causae secundariae, quae est sub primaria : etiam causa primaria adjuvat causam secundariam ad esse et ad operationem suam, quoniam omnem operationem suam quam facit causa secundaria, facit etiam causa primaria : sed primaria facit causam per alium modum quam secunda : qui modus est altior et sublimior quam modus causae secundariae : simplicior enim est et universalior : et ideo quando a causato removetur causa secundaria, non necessario removetur causa primaria : quoniam, sicut diximus, causa prima vehementioris est et majoris adharentiae cum re quam causa propinqua, sive secundaria : non enim agitur sive fundatur in esse causatum causae secundae, nisi per virtutem sive influentiam causae primae. Et hujus quidem causa est, quia quando secunda causa facit rem per formam suam, tunc causa prima quae est superior quam causa secunda, per virtutem sua influentiae influit super rem eamdem esse in quo fundatur formatio causae secundae : propter quod in fluxu a causa secunda, vehementi adhaerentia adhaeret rei et fundat et servat eam.

Jam ergo manifestum est et planum, quod causa primaria ab ultimo causato longinqua, vehementius est causa rei causatae quam causa secunda quae propinqua est causato, et sequitur in ordine naturae ad primariam.

Item manifestum est, quod causa primaria virtutem suam influit super secundariam, et super effectum ejus : et quod influxum est a primaria, non separatur a causato per separationem ejus quod influxum est a causa propinqua, sed remanet in ea influxus a causa primaria, et adhaeret ei adhaerentia vehementi secun-

<--- Page Split --->

dum quod probando ostendimus, et per exempla positum est.

riam, et contrarietate determinatum, et motu ad formam et mutatione continue distractum, aliter se habens in præterito, aliter in futuro, et aliter in præsenti. Subinfimum vero est, quod propter privationem, sibi admixtam numquam est plenum et perfectum, sicut est esse materiae primæ, et esse motus, et esse temporis.

CAPUT VII.

De esse causarum primariarum, quod vocatur esse superius.

Quoniam dictum est de ordine et causalitate causarum primariarum, consecquenter determinandum est de esse earum : quia per esse suum causæ sunt : aliter enim non essent causæ primariæ. Esse autem in entibus aliud est esse superius et eminens, et aliud esse inferius, aliud inîmum, et quasi suppressum. Esse quidem superius est, quod nec maguitudine distenditur, nec motu distrahitur, nec materia contrahitur, nec privatione ad malitiam inclinatur : sed est esse primæ causæ, et esse intelligentiæ, et animæ nobilis quæ secundum seipsam motum movet localem circularem. Esse vero inferius est, quod quantitate distensum est, et propter hoc motu locali de ubi in ubi distractum. Infimum autem esse est, quod contractum est per mate-

Propter quod dicit Boetius, quod quædam propter excellentiam sui esse, perfecto intellectu intelligi non possunt, sicut causa prima, et intelligentia, et anima nobilis4. Quædam autem propter sui imperfectionem, intelligentiam effugiunt et ab intellectu decidunt, sicut materia prima, motus, et tempus. Media autem perfectius intelliguntur : eo quod illa non nisi quantitate determinata sunt, et motu regulari et æqualis discreta, sicut patet in mathematicis quæ per demonstrationem certissimam accipiuntur ab intellectu. Ea autem quæ materiæ vel quantitati subjecta sunt, non nisi opinative accipiuntur. Propter quod Aristoteles in VI Ethicorum 5 acceptionem rationis dividit in scientificum et opinativum. Cujus signum est, quod etiam in naturalibus multum variæ et diversæ inveniuntur opiniones Philosophorum : nulla enim res sciri potest nisi per esse suum, et esse varium incertam facit cognitionem. Ab esse autem quod superius est, deficit intellectus noster : eo quod non habemus intellectum qui per essentiam intellectus sit, sed potius intellectivum qui ex superiori causa influxus est nobilis, cujus virtus non nisi per studium est adepta : propter quod dicit Aristoteles, quod dispositio intellectus nostri ad manifestissima in natura se habet, sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis. Esse autem primariarum causarum superius dicitur : quia licet differentibus gradibus recedat a primo, tamen non occumbit vel deprimi-

<--- Page Split --->

tur, ita quod accedat ad umbras : sed stat in luce causæ primæ totum illustrante, nusquam in umbras mutationis et privationis immixtum. Et hujus quidem causa est, quia motus non causatur nisi a motore in mobile : et talis motor est anima nobilis. Motor autem non movet motu locali nisi melius intendens et appetens : et hoc est esse et lumen intelligentiæ agentis. Intelligentia autem movere non potest intendentem et moventem, nisi per bonitatem influxam sibi per causam primam : eo quod secundum id quod est, in potentia est et nihil, sicut in libro antecedenti probatum est : potentia autem et nihil non habent in se unde moveant aliud, vel unde desiderari possint ab aliquo.

Et hac necessitate esse superius triplex est, scilicet esse causæ primæ, et esse intelligentiæ, et esse nobilis animæ. Esse autem inferius est, quod deficit ab illo diversis gradibus. Propter quod dicit Plato, quod esse verum est in causa prima, forma autem hujus est in intelligentia, et imago illius in anima, resonantia autem et umbra in generabilibus et corruptibilibus : forma enim movet foris, esse simplex quod a causa prima est, formans et terminans : imago quæ imitatur, non imitatur autem quod totum exprimit, sed id quod distat, et secundum analogiam sui monstrat formam quam imitatur : resonantia autem et umbra non nisi confuse exprimunt et secundum distantiam similitudinis longinquæ. Ex his patet quid et quorum sit esse superius.

CAPUT VIII.

Quid sit esse æternum ?

Secundum ea quæ dicta sunt, quoddam est esse stans nullo motu distractum, sicut esse primariarum causarum : et ideo est esse necessarium, vel omnino, sicut est esse causæ primæ : vel secundum participationem necessitatis a primo, sicut est esse intelligentiæ et nobilis animæ : est ergo hoc esse stans et non movens se, nec motum a seipso per aliquam sui distractionem : ex quo sequitur quod sit æternum. Æternum enim, sicut ipsum nomen monstrat, idem est quod æterminum, id est, quod terminos esse non habet : quod enim terminos habet, inter terminos est distensum, et a termino usque ad terminum est distensum, ut totum esse inter terminos sit comprehensum : termini autem esse sunt potentia et actus : in potentia enim esse inchoatur, et in actu terminatur, per totum exitum potentia in actum extenditur, et ideo habet prius et posterius sive post et ante, propter quod per tempus mensuratur. Quod autem extra terminos istos est, dupliciter est : aut enim terminos inchoationis nec extra se habet, nec

<--- Page Split --->

primi nihil prohibet esse mensuram.

Adhuc autem instant dicentes, quod indivisibilem quantitatem non habet : et ideo non extenditur in aliquam quantitatem. Et propter hoc non habet aliquam mensuram. Et alia multi hujusmodi inducunt sophismata. Ad omnia autem ista solvitur, quod est extensio esse, et hoc necessario extensum agit in quantitatem : et est extensio secundum intellectum, quæ est acceptio per intellectum esse stantis et indivisibilis non deficientis in aliq uo tempore vel in aliquo loco, et illa extensio extensum non agit in aliquam quantitatem, quia non est in eo, sed in intellectu : nec est extensio esse, sed protensio intellectus ad esse, numquam et nusquam deficiens : et talis protensio æternitas vocatur. Propter quod etiam multi dixerunt, quibus et Aristoteles et Averroes consentire videntur, quod hujusmodi mensuratum esse quod extrinsecus adjacet, non esset nisi in anima.

Talia ergo sophistice inducta dimittantur : esse enim illud est totum, eo quod sibi nihil deest. Simul est, nihil extensum habens de praeterito in futurum : perfectum est,totum in actu existens : possessum est, nihil de lucro acquirens. Aristoteles enim distinguit in quarto Ethicorum 1 inter habitum per lucrum et possessum,dicens esse possessum hæreditario in re habitum : lucratum autem negotiatione et labore acquisitum. Cum autem immobile sit tale esse, patet quod nihil habet acquisitum, sed totum quod habet esse possessum, ex prius habitis patet, quod est interminabile. Cum autem sit ex intellectus universaliter agentis constitutione, patet quod est secundum actum vivens. Intelligere enim vivere est. Et ideo Boetius diffinies æternitatem in quinto de Consolatione, dicit quod « æternitas est interminabilis vitæ possessio tota simul existens et perfecta. » Sunt autem qui-

dam qui æternum participative dictum nolunt vocari æternum : et de hoc non curamus. In nominibus enim parva vis est, quando rei veritas est comprehensa : sed hoc solum dicimus, quod distinctio illa dictis Philosophorum non concordat.

CAPUT IX.

Qualiter esse quoddam est supra æternitatem, et quoddam cum æternitate, et quoddam sub ipsa ?

Ex his quæ determinata sunt, facile est accipere, quod æternitas secundum suum nomen est res facta, et est mensura necessarii : est enim protensio intellectus ad esse necessarii : et hoc modo dicta æternitate nihil inconveniens est aliquid ponere ante æternitatem per causam, sicut est esse causæ primæ : et aliquid ponere cum æternitate, sicut est stans immobilitatem participans ab esse primo : et aliquid ponere post æternitatem, sicut id quod per substantiam suam motus primus est : secundum enim quod motus est actus moventis, hic ad motum dispo-

<--- Page Split --->

nitur, et sic est post æternitatem, quæ est esse immobilis omnino, quod nec movetur in se, nec mobili proportionatur, nec motui, nec ad motum inclinatur : post æternitatem ergo est deficiens ab ipso. Tamen quia motor motu mobilis non movetur nec motu aliquo quo esse suum distrahatur, non potest subjacere tempori secundum suum esse, licet subjaceat secundum suum actum, qui motus est : et quando subjacet secundum suum actum, non subjacet secundum quod motus est actus moventis, sed secundum quod motus est ab ipso in mobili, et est actus mobilis : tale ergo esse est in contactu æternitatis et temporis : horizon enim est superficies secans et dividens ea quæ sunt mundi inferiorum, ab his quæ sunt mundi superiorum. Secantur autem quæ sunt superiorum esse ab his quæ sunt inferiorum, ab esse animæ nobilis, sicut patet per prædicta. Omne ergo esse superius aut est supra æternitatem, sicut causa supra causatum, et ante ipsam : aut est cum æternitate habens protensionem intellectus cum ipsa : aut est post æternitatem, et tamen est supra tempus. Supra æternitatem enim est esse quod secundum se stans est indeficiens, ante omne ævum, et in omni ævo, et post omne ævum secundum intellectus protensionem. Cum æternitate vero est, quod cum ævo incipit, non per mutationem, et est stans immobile per omne ævum. Sub æternitate vero est a tali causatum per substantiam sui et quidditatem secundum vires et mobiles virtutes mobili proportionatum, extractione sui in mobili, motum influens ei quod movetur, sed secundum esse suum motui non subjectum. Et hoc dicit Rabbi Moyses, quod nec est virtus corporalis, nec virtus in corpore, sed secundum seipsam immobilis, motum autem primo mobili influens : virtus enim corporalis est, quæ major

est in majori corpore, et minor in minori, sicut est gravitas, levitas, calidum, et frigidum : et nulla talium virtutum in corpore finito existentium potest movere motu infinito, ut probat Aristoteles in octavo Physicorum1.

Si autem poneretur esse in corpore esse infinito, cum ex incremento subjecli sequeretur quod etiam virtus movens esset infinita, necessario sequeretur quod moveret in nunc quod est tempus indivisibile, quod est impossibile : quia motus in nunc esse non potest, cum omnis motus habeat ante et post, et ideo sit in tempore quod habet prius et posterius. Virtus autem corporis est quæ quamvis non sit corporalis, tamen harmoniæ corporis est proportionata : et ideo non movet nisi corporis harmoniam, ut visus in oculo, et in tibia virtus gressiva, et alia virtus in corpore bene complexionato et contemperato melius movet, et in corpore minus complexionato et contemperato movet pejus : propter quod principium est motus inæqualis : corporalis enim virtus crescit et diminuitur ad corporis quantitatem : virtus autem corporis crescit et diminuitur ad corporis dispositionem nobiliorem, vel minus nobilem. Neutra autem movere potest per tempus infinitum. Motor etiam primi mobilis non potest esse motus : iretur enim in infinitum : oportet igitur quod talis motor qui vocatur anima nobilis, nec mobilis sit, nec partibilis, ita quod non dividitur virtutis corporalis divisione nec divisione virtutis corporis : est igitur substantia immobilis et impartibilis, nullam penitus habens magnitudinem per se, vel per accidens : per se quidem non habet, quia quantitas non est : per accidens etiam non, quia nec est virtus corporis, nec virtus corporalis. Movet ergo corpus finitum per tempus infinitum : et sic

<--- Page Split --->

post aeternitatem est secundum esse substantiae, et ante tempus, contingens tamen tempus per motum qui est ab ipso.

idem nunc secundum substantiam, differcn« autem secundum esse : et hoc non est inconveniens : haec enim vel in anima simpliciter sunt, ut videtur dicere Aristoteles, vel maximam sui rationem habent in anima. Tale ergo quando relatum ad stans et non motum, est quando aeternitatis secundum substantiam, et similiter nunc. Esse autem differens est ipsorum secundum quod refertur ad stans immobile, vel ad id cujus esse per motum discretum est. Quia quod est mensura mensurae, est mensura mensurati : aeternitas autem est mensura temporis, sicut jam ante diximus : et sicut se habet aeternitas ad tempus, ita se habet quando aeternitatis ad quando temporis, et nunc aeternitatis ad nunc temporis : propter quod eidem cui adjacet nunc temporis, adjacet nunc aeternitatis, sed non convertitur : et cui adjacet quando temporis, adjacet quando aeternitatis, sed non convertitur.

Cum autem quando sit quod ex adjacentia temporis relinquitur, et nunc quod adjacet ei quod fertur quod unum est in toto motu, quaerunt nonnulli, utrum idem sit quando aeternitatis et temporis, et utrum idem nunc temporis et aeternitatis : eo quod quando prima causa est in intelligentia, tunc etiam motus est in eodem quando, et in eodem nunc prima causa et id quod fertur, est. Si enim aliud esset quando et aliud nunc, oporteret quod ex alio tempore vel ex alio exterius apparente relinqueretur : et sic esse, mensura extrinsecus adjacens, quae nec esset tempus, nec communiter dicta aeternitas : et illa non inveniuntur. Si autem est idem quando et idem nunc, tunc idem erit relictum a mensura determinata priori et posteriori, et a mensura interminata et indivisibili : quod videtur inconveniens esse.

Propter quod dicendum videtur, quod idem quando est in omnibus talibus, et

Ex istis planum est, quod esse quod est ante aeternitatem sic dictam, est causae primae, sive causa prima : et haec est propter hoc quia causa prima est talis aeternitatis. Et esse quod est cum aeternitate, est intelligentia, sicut esse intelligentiae quae movet immobilis, mobili non conjuncta nec proportionata, sicut desideratum movet desiderium : et propter hoc est esse secundum movens secundum unam habitudinem, et non patitur neque destruitur secundum motum aliquid in ipso. Esse vero quod est post aeternitatem, et supra tempus, est anima nobilis sive esse animae, quae secundum rationes inductas est in horizonte aeternitatis inferius, et supra tempus, nec secundum substantiam nec secundum suum actum subjecta tempori vel motui.

Hujus autem significatio est. Causa enim prima ante aeternitatem est ideo, quia in causa prima nihil est acquisitum : aeternitas autem quae est esse immobilis mensura, esse acquisitum est esse primae causae : esse enim et aeternitas se habent sicut antecedens et consequens :

<--- Page Split --->

omnis enim aeternitas est esse quiddam : sed non omne esse, aeternitas est dicta : secundum hunc modum esse in plus est quam aeternitas, et sic causa prima est supra aeternitatem, eo quod aeternitas est causatum ipsius. Intelligentia autem quae habet esse stans et acquisitum, secundum commensurationem comparatur et parificatur aeternitati : eo quod extensione intellectuali extenditur cum ea, et non alteratur neque destruitur aliquid in esse ipsius. Anima autem nobilis sive esse animae annexa est cum aeternitate inferius, sive cum gradu inferiori : eo quod non in tantum deficit ab intelligentia, quod alteretur vel destruatur aliquid in esse ipsius : inferior tamen est in hoc quod susceptibilior est impressionum sive formarum ad motum inclinantium, quam intelligentia. Tales enim formae ad motum inclinantes, magis dicuntur esse impressiones quam influentiae vel illuminationes, eo quod magis materiae vicinantur, quae impressionibus formarum pellitur et depellitur. Supra tempus autem est : quia causa temporis est per motum primum, cujus ipsa est propria et substantialis causa.

CAPUT XI.

Quid sit anima nobilis ?

Jam habitum est de ordine causarum primariarum, et de esse ipsarum, et quomodo unaquaeque ipsarum causa est. Consequenter ergo inquirendum est, qualiter utraque primatiarum per suas impressiones et influxus resulent in tertiam, et qualiter tertia operetur et imprimat in universalem naturam, ut gradus ordinis servetur in entibus et causis. Quia vero anima nobilis tertia est, ideo de anima nobili inquirendum est. Cum enim dicitur anima nobilis, et anima est, et nobilis est : et per hoc quidem quod anima est, inclinationem habet ad corpus quod movet, et ad quod comparatur, sicut motor ad mobile : hic autem motus potest esse endelechia et actus alicujus qui est ut forma corporis, quamvis non sit forma corporalis, et secundum hunc modum esset causa motus inaequalis, sicut jam ante probatum est : actus enim corporis si substantialiter est actus corporis, hoc est, per substantialem et diffinitivam rationem, est perfectio corporis, nec potest esse sine corpore: et operatio ipsius variatur secundum variationem corpo-

<--- Page Split --->

ris : quantum ergo est de se endelechia, non est causa motus æqualis. Motus autem nobilis corporis est motus æqualis. Anima ergo nobilis endelechia esse non potest : et hoc quidem verissimum est secundum dicta Peripateticorum. Endelechiæ enim non sunt nisi formæ habentes virtutem in corpore, quarum operationes sine corporibus esse non possunt, ita quod aliquam propriam non habeant operationem quæ non sit operatio conjuncti. Anima ergo nobilis in genere endelechiæ non ponitur.

Est autem alia animæ diffinitio quæ secundum substantiam animæ propriam data est, scilicet quod anima est principium et causa vitæ viventibus omnibus et vitam ex se non habentibus : quæ ratio secundum analogiam convenit omni animæ, tam in habentibus vitam occultam quam in habentibus vitam manifestam. In plantis enim vita occulta est : in animalibus autem manifesta. Manifestatur autem duobus modis, scilicet per motum vitæ quo a seipso movetur animatum localiter tantum, et per motum vitæ quo et localiter movetur et secundum formam. Nutriri autem et augeri et universaliter sentire, motus sunt ad formam. Procedere autem de ubi ad ubi, motus est secundum locum. Nutriri enim et augeri non sunt nisi animati generabilis et corruptibilis : propter quod tales motus corporis nobilis esse non possunt. Motus autem localis quandoque principium et causam habet in ipso, quo modo non potest esse nisi animati : id enim quod sine anima est, motum localem non habet nisi a generante vel prohibens removente, ut probatum est octavo Physicorum 1. Corpus autem nobile nec generans nec impedimentum removens habere potest, ut in principio cjusdem libri probatum est : corpus autem nobile motum a generante recipere non potest. In

omnibus autem in quibus anima est principium motus alimenti et motus localis processivi, motus localis non est nisi propter alimentum quod secundum locum est distans ab eo quod indiget nutrimento : propter quod datur ei motus processivus, ut ad alimentum procedat sine quo vivere non potest. Talis ergo motus localis corpori nobili convenire non potest. Videmus autem quod habet motum localem, et non habet a generante vel prohibens removente. Oportet ergo, quod habeat ab anima. Habet autem motum circularem, qui de se ubique et semper est, et motus est ad intelligentiae formam, sicut in ante habitis probatum est.

Anima ergo nobilis secundum suam substantiam et diffinitionem est principium et causa motus circularis ad intelligentiae formam : et anima est ex hoc quod est principium et causa talis motus, nobilis autem ex hoc quod motum talem non propter alimentum, sed ad formam habet intelligentiæ. Anima enim est vitæ principium per hoc quod existens in hoc cujus anima est, vitæ facit operationem et actum : actus autem et operatio vitæ in anima nobili motus est circularis. Talis ergo anima est anima nobilis, et secundum analogiam nobilis, et nobilior secundum quod talis motus nobilius causa est et principium. Hæc autem nobilitas in simplicitate, continuitate, et regularitate motus consistit : et ideo qui simplicioris et magis continui et magis regularis motus est, causa nobilior est.

<--- Page Split --->

movet, cujus proprium instrumentum et organum manus est, ut dicit Aristoteles 1. Omnis autem motor per apprehensionem movens, indigens est, et propter diversitatem apprehensionum non potest esse causa et principium motus simplicis et continuì et regularis. Motor autem corporis nobilis causa est et principium simplicis continui et regularis motus. Relinquitur ergo, quod movet per influentiam formæ, quæ ab intelligentia fluit in ipsum. Et hoc est in quod omnes Peripatetici consenserunt, præter Avicennam, qui tali animæ dixit inesse apprehensionem particularis : eo quod sibi videbatur, quod aliter de hoc in id determinatum et singulare movere non posset. Sed contra hoc disputavit Averroes, ostendens quod corpus nobile de seipso receptibile est talis motus, et ideo sine medio et imagine ab anima nobili ab intelligentia motum percipiat. Anima ergo nobilis est intelligentiæ participationem participans, et ad formam intelligentiæ corpus mobile movens. Anima autem ignobilis secundum analogiam ignobilis est. Quæ autem excedit, est anima quæ principium et causa est motus processivi, non circularis, et per intellectum et per sensibilem apprehensionem, et per intelligentiam quidem practicum est principium motus recti. Rectum autem dicimus, qui directe contingit intentum et desideratum. Phantasia autem movens et recta est et non recta : ideo frequenter est erroris principium. Movet etiam aliquando per influentiam secundum quod formæ cœlestes fluunt in ipsum, vel sub lumine intelligentiæ, vel sub virtutibus figurarum cœlestium. Sed sub lumine intelligentiæ recipiuntur ab anima quæ est instrumentum intelligentiæ. Sub virtutibus autem figuratum recipiuntur a spiritu qui est instrumentum animæ moventis quo movet corpora et organa. Sicut Aristoteles

Qualiter anima nobilis causa motus efficitur ?

Omne autem movens per intentionem et appetitum, ad formam intentam movet, et hoc quod movet in formam intentam et appetitam, ex se secundum id quod est, non habet : oportet ergo quod accipiat, vel non movebit ; accipere autem non poterit nisi altero duorum modorum, vel utroque simul, scilicet per influentiam, vel apprehensionem superioris, vel utroque simul per influentiam et apprehensionem : per influentiam, sicut prima causa et intelligentia influunt formam luminis sui intellectualis super sequentia : per apprehensionem, sicut motus processivus fit in animalibus per formam desiderabilis apprehensam, vel per sensus exteriores, vel interiores, qui sunt phantasia, et imaginatio, et hujusmodi, vel in hominibus intellectus quidem practicus, sive operativus, sicut in artificialibus forma artis per intellectum concepta

<--- Page Split --->

dicit fieri motus in dormientibus per visiones certas intellectuales, quas dicit non esse somnia, licet etiam per signa quae dicit esse somnia significativa verorum non tamen necessariorum. Mutantur enim aliquando; ut dicit : unde et vere consulta aliis consiliis supervenientibus aliquando mutantur. Hujus igitur motus causa et principium per intellectum et apprehensionem sensibilem et influentiam superioris inter inferiores animas nobilior est. Cadit autem ab illa anima quae motor est per apprehensiones sensibiles tantum : et si aliquid de influentia superiorum percipit, hoc non est nisi ad formam corporalem quae causatur figuris motuum cœlestium, quae imprimuntur in spiritu quo talis motor movet orbem. Sicut videmus gallos cantantes et indicantes distinctiones horarum : quod fieri non potest nisi ex impressione figurarum cœlestium. Propter quod hæc anima pars animæ dicitur, eo quod non habet in se perfectum motus principium in eo quod a seipso movetur, sed in parte tantum. Cadit autem ab hac iterum in majorem ignobilitatem : eo quod non est motus localis primi nisi per motum ad formam, qui est motus nutrimenti et augmenti : per hunc enim sursum movet et deorsum, et ante et retro, et dextrorsum et sinistrorsum : propter hoc quod alimentum ad omnem partem movetur ejus quod alitur vel nutritur : unde loci mutationem non habet nisi per accidens : propter quod non dicitur pars animæ a Philosophis, sed pars partis animæ vocatur. Anima enim per substantialem rationem est principium et causa vitæ et motus in eo quod habet motum a seipso : et quanto perfectius et nobilius principium talis motus et vitæ causa est, tanto nobilior est : et quanto imperfectius talis vitæ et motus principium et causa est, tanto imperfectior et ignobilior est.

Ex dictis ergo manifestum est, quae est anima nobilis, et quae anima ignobilis.

CAPUT XIII.

Quid anima habeat a causa prima ?

Primæ autem causæ quæ causat non causante quodam alio, proprius actus causare est. Qui enim causat non causante quodam alio ante se, ex nihilo facit omne quod facit : si autem præsupponeret aliud ante se causans, non ex nihilo faceret : sed id quod jam est, formaret id quod facit et causat : actus ergo primæ causæ proprie creatio est, quo res est : primum est quod ante nihil præsupponit : esse igitur in omnibus quæ sunt primæ causæ, proprius effectus est, sicut in superiori libro nos probasse meminimus. Oportet ergo quod esse animæ a prima causa causetur, sicut esse omnium a prima causa causatum est. Anima autem dicit esse formatum ad speciem. Formatio autem ista oportet quod causam habeat informantem et agentem : aliter enim formator non esset per se agens et univoce, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum 1, quod Po-

<--- Page Split --->

licletus non est causa statuae nisi per accidens : sed Policletus statuarius est causa per se statuae. Si ergo anima nobilis formata est in principium motus ad formam : intelligere autem non participat formam intelligentiae ut intelligere nisi per intellectum vel naturam intellectualem : forma igitur animae nobilis et esse non deducitur ad perfectam speciem motoris nisi mediante intellectualitate : propter quod animam prout est principium motus in corpore nobili, intellectualitate determinari necesse est. Ex hoc tamen non habet quod anima sit. Anima enim secundum quod anima, est principium et causa motus in eo quod movetur a seipso. Non autem est principium motus nisi forma determinante et proportionante ipsum ad mobile. Oportet igitur quod differentia ultima finiens et determinans esse nobilis animae, sit inclinatio ad mobile circulariter. Celestis autem circulus apud sapientes Arabum alachir vocatur. Esse igitur animae est intellectualitate formatum, et ad alachir determinatum. Hoc igitur modo anima nobilis a causa prima procedit ut in esse nobilis animae constituatur.

Et hoc est quod quidam Antiquorum dixerunt, quod prima causa creat animam mediante intelligentia et alachir, non quod intelligentia pro medio prima causa utatur, sed quod forma intelligentiae media sit in esse diffinitionis animae, sicut sensibile medium est in esse diffinitionis hominis, cum dicitur vivum sensibile rationabile : et hoc modo terminus in esse animae nobilis est proportio ad alachir, non quod alachir sit faciens animam vel constituens : quia mobile non constituit motorem, sed e converso mobile per motorem constituitur. Haec autem omnia in prima causa unitive sunt et simpliciter, sed procedentia ab ipsa diversitatem accipiunt et compositionem, sicut in sequentibus erit manifestum. Tale ergo esse et constitutionem in esse a prima causa accipit anima nobilis : propter quod in tertio gradu est inter causas pri-

marias. Esse enim animae non ita constituitur, quod primo sit in potentia et postea in actu : si enim sic constitueretur, oporteret quod per motum generationis de materia educeretur : quod nobili animae non convenit, quae simplex et immaterialis est : non ergo sic potest constitui, quod esse ejus simplex et imperfectum creetur a causa prima, et formatio ad intellectualitatem fiat a causa secunda, quae est intelligentia. Si enim ita esset, sequeretur quod actio primae causae esset actio imperfecti, quod est valde inconveniens.

Adhuc autem nullus actus imperfectus est prout est actus agentis, sed potius prout est actus patientis : perfectissimae ergo causae primae maxime actus perfectus est. Imperfectioni ergo non subjicitur secundum quod est actus primae causae. Supponeretur autem imperfectioni si de potentia produceretur ad actum per alterius esse actionem : non ergo sic constituitur anima in esse, quod prima causa inchoet esse, et perficiatur ab intelligentia quae est causa secunda.

Adhuc autem nihil est quod duas causas esse sui habeat aeque immediatas secundum eumdem modum causalitatis. Natura enim non abundat superfluis et maxime in primis et nobilibus, quae inter omnia sunt ordinatissima, et per quae ad ordinem reducuntur omnia alia : patet ergo quod non sic constituitur anima nobilis in esse, quod partim constituatur a prima causa, partim ab intelligentia.

Adhuc causa secunda habet a causa prima quod est, et quod causa est. Cum ergo secunda causa sit intelligentia, causa est per formam intelligentiae : hanc ergo formam habet a causa prima. Aut ergo habet cam actione æquivoca et per accidens, aut univoca et per se. Constat autem, quod non actione æquivoca et per accidens : quia talis actio primæ causæ nullo modo convenire potest, ut in superiori libro certificatum est : intelligentia ergo habet, quod intelligentia est a causa

<--- Page Split --->

prima secundum quod ipsa est intellectus universaliter agens.

Et sic dixerunt antiqui Peripatetici, quod prima causa creat animam nobilem intellectualem mediante intelligentia, non quod intelligentia quae est causa secunda utatur pro medio, sed quia lumine ejusdem intellectus agentis constituit et nobilem animam, et hominis animam, in quantum nobilis est in esse naturae intellectualis, quod tamen in anima nobili et anima hominis minus sincerum est quam sit intelligentia, cujus substantia est intelligentiam esse in quantum proportionatur ad corpus, cujus ipsa per intellectum est motor : minus enim lumen est quod motum movet ad formam intelligentiae per susceptum influxum lumen intelligentiae, quam id quod secundum sui substantiam lumen est intelligentiae. Propter quod Antiqui dixerunt, quod prima causa creans animam nobilem, posuit eam stramentum intelligentiae : nisi enim strata esset intellectualati, naturae suae propriae non esset susceptibilis per influxum luminis intelligere. Sicut anima hominis nisi strata esset formaliter et naturaliter intellectualati, non esset susceptibilis influxus intelligentiae : sicut nec anima bruti, nec anima vegetabilis luminis secundum rationem luminis inintelligentiae susceptibilis est, quamvis suscipiat secundum rationem naturalis formae.

Hoc ergo modo in esse constituitur nobilis anima, et hoc modo intelligitur, quod prima causa creavit animam, mediante intelligentia, et quod sic creatam posuit intelligentiae''tramentum.

CAPUT XIV.

Unde habeat anima quod anima est ?

Ex prædictis relinquitur investigandum unde habet anima quod anima est. In superioribus enim probatum est, quod nihil esse suum ab eo est : quia secundum id quod est, in potentia est, et ex nihilo est, secundum quod in potentia esse dicimus omne quod non est necesse esse : hoc autem est, quod possibile est esse quocumque modo possibilitatis secundum omnem causam : anima ergo esse suum secundum quod anima est, non habet ab eo quod ipsa est secundum seipsam. Videtur etiam ab intelligentia non habere : lumen enim intelligentiae de se non est proportionatum mobili, sed est ubique et semper, non habens inclinationem vel proportionem ad hoc vel illud : lumen vero primæ causæ adhuc illo simplicius est : et ideo de ratione sui lumen suum non est contrahens ad hoc vel illud : animæ autem differentia constitutiva contrahens est et determinans esse animæ ad principium et causam esse vitæ et motus in corpore animato, sicut per ætceedentia probatum est. Cum ergo talem formam sive constitutivam diffe-

<--- Page Split --->

rentiam, nec a prima causa, nec ab intelligentia habere possit, nec habet a seipsa secundum id quod est, mirabile videtur unde habeat anima quod anima est sive esse animae quo anima est : non enim aliquid est ante eam nisi causa prima, et intelligentia, a quarum neutra esse animae habere potest. A corpore etiam cui ipsa est principium motus, habere non potest. Corpus enim post eam est : et intellectus non capit, quod id quod ante est, esse suum quo essentialiter est, habet a posteriori se secundum ordinem naturae : sed potius e converso posterius esse accipit a priori.

Si vero aliquis dicat quod habet a defectu, quia deficit a lumine intelligentiae, et a lumine primae causae, valde irrationabile videtur et impossibile : defectus enim privatio est : privatio autem non potest esse causa alicujus : defectus ergo a lumine primae causae non potest esse causa esse animae. Idem sequitur contra eos qui dicunt distantiam a primo et ab inintelligentia esse formam animae, sive constitutivam differentiam : distantia enim non est nisi per similis privationem : similitudo autem non est causa distantiae, sed conjunctionis : privatio ergo causa erit distantiae et non similitudo. Et si distantia causa erit esse animae, sequitur necessario quod privatio sit causa alicujus, quod penitus absurdum est.

Adhuc fuerunt quidam Philosophi respondentes, quod potentia permixta cum differentia constituente est causa esse animae, dicentes quod magis est potentia quod est in potentia ad duo, quam id quod est in potentia ad unum : prima autem causa nullo modo in potentia est : nihil enim habet potentiae admixtum : intelligentia in potentia est ad unum, scilicet ad causam primam : anima autem in potentia est ad duo, ad causam primam scilicet et ad intelligentiam : propter quod esse suum magis permixtum est potentiae quam esse intelligentiae : et propter hoc dicebant quod constituit tertium. Sed hoc mirabile val-

de videtur : nam potentia in nullo est causa actus : potentia enim talis est potentia ad fieri et non ad facere : quae potentia quamvis non sit materialis, tamen secundum aliquid materiali similis est : et in nulla re talis est potentia secundum esse rei, sed potentia secundum id quod est quod differt ab esse, secundum quod saepius probatum est : id autem quod dat esse animae, non est aliquid eorum quae sunt ejus quod est secundum id quod est : sed aliud est ipsius esse, quia aliter esse non constitueretur ab ipso. Mirabile ergo videtur dictum istorum. Si vero aliquis dicere velit, quod proportio ad corpus materiale motu vitae et motu locali facit esse animae secundum quod anima est, videtur falsum esse : proportio enim forma habitudinis est : per formam vero habitudinis nihil constituitur in esse absoluto : anima autem nobilis absolute substantia est intellectualis et motiva.

Adhuc autem Avicenna videtur solvere in libro quem Sufficientiam nominavit, quod animae et naturae ratio ad aliud est, et esse eorum est esse ad 'aliud : propter quod natura diffinitur, quod natura est principium motus et status ejus in quo est per se et non secundum accidens, et anima principium et causa motus vitae. Unde dicit, quod qui diffinit naturam ut absolutum aliquod, peccat, sicut qui diffinit virtutem ut quiddam absolutum : talis enim diffinitio non daretur secundum nomen. Nomen enim dicit id quod secundum esse suum ad alterum est, non secundum quod relativa quae hoc ipsum quod sunt, ad aliud sunt, sed in quantum ea quae habent habitudinem, ad aliud habent et ad alia esse dicuntur. Sed haec solutio non videtur esse sufficiens. Quamvis enim natura secundum hoc nomen ad aliud sit, tamen natura est forma absoluta : nisi enim forma esset, natura non esset : quia rationem naturae non haberet. Similiter est de anima. A simili ergo nisi anima forma sit in genere forma constituta, comparationem ad aliquid habere non posset, ut anima, vel natura sit. Et tunc

<--- Page Split --->

iterum redit quaestio, quid conferat ei esse talis formae.

Ad quod dicendum esse videtur, quod effluxus sive processus primae causae forma est, quae in ipso processu a causa prima secunda efficitur, et in diversitate essentiae a prima causa ponitur : quia nihil distans a prima causa est ejusdem essentiae cum ipsa. Sic enim distans minoris efficitur potentiae ad agendum, et majoris potentiae ad figuram sive ad patiendum, secundum quod communiter omnem receptibilitatem passivam potentiam esse dicimus. Nihilominus quidquid habet esse et virtutis, a causa prima habet : et tale esse formae sic distantis, causa est esse animae. Nec esset principium motus localis si de se esset ubique et semper : quinimo quia deficit ab illo, efficitur motus illius principium, qui quantum potest, consequitur id quod ubique et semper est : et propter hoc quod processus sit distans, est differentia constitutiva animae.

CAPUT XV.

Quod anima nobilis tres habet operationes.

Propter hoc antiqui Philosophi dixerunt, quod distantia est causa constitutiva animae. Et quidam alii dixerunt dissimilitudinem esse causam : propter quod dissimilis distans causa est. Processum autem et influxum idem dicimus. Quia id quod Arabes influentiam dicunt, Graci Philosophi processionem vocant. In hoc enim virtus causae primarie procedit in effectum. Processus ergo talis non in quantum distans causat esse animae, sed in quantum virtus primae causae in tali processu procedit in effectum, et efficitur operans in ipso. Idem voluerunt dicere qui potentialitatem causam esse dixerunt, non quod potentialitas causa sit, sed quod causa sit processus sive forma procedens per distantiam subjecta potentialitati. Sic ergo dicendum est de constitutione esse animae, sicut etiam in libro superiori dictum est de constitutione esse intelligentiae secundum esse substantiae ipsius.

Ex praeinductis facile est accipere, quod omnis anima nobilis in genere tres habet operationes, creatricem scilicet, et intellectualem, et animalem. Dico autem creatricem, formarum ad esse collatricem. Intellectualem autem, intellectualis ad speciem intellectus formatricem. Animalem autem, influxivam vitae et motus localis in id cujus anima est. Nisi enim creatricem haberet et divinam, non procederent ex ipsa formae in natura mobilis sibi conjuncti, quae sunt formae praeparantes materiam corporis ad vitae et motus susceptionem : nihil enim suscipit actum aliquem nisi per formas praeparatum sit ad susceptionem illius. Nisi iterum intellectualis formae esset operativa, non sciret et intelligeret per intellectum. In praehabitis autem hoc probatum est, quod intellectualis natura operans per intellectum, intelligat se : oportet ergo quod anima movens ad formam intelligentiae, intellectualem habeat operationem. Ex proprio autem esse quod in ipsa vitae et motus principium est, necesse est habere

<--- Page Split --->

animalem. Verumtamen divinam habet operationem, eo quod esse suum processus divinus est : si enim in processu manet virtus divinitatis causæ primæ, processus etiam hic stramentum intelligentiæ est per intellectualem naturam luminis intelligentiæ per influentiam receptibile. Animalem autem habet per hoc quod idem processus ad principium vitæ et mortis determinatur. Patet ergo, quod anima nobilis propter hoc tres habet operationes, quia tres habet virtutes naturales et essentiales.

Si quis autem objiciat, quod anima secundum hoc ex tribus formis composita esse videtur : et sic duplici compositione composita, scilicet quod est et esse, et iterum esse ex forma divina et intellectuali et animali. Dico autem animali, quod denominatio sumatur ab anima et non ab animali. Ad hoc autem respondere non est difficile : sicut enim in diffinitionibus una numero est essentia simplex et secundum esse differens, prout est in potentia et actu : ita unus numero est processus sive effluxus, qui causat tunc esse differens secundum esse, prout est in potentia virtutis divinae et virtutis intelligentiæ et virtutis animæ : idem enim est quod est in potentia et actu secundum totum, ratione differens secundum esse perfectum et imperfectum : et hoc non facit compositionem, eo quod unum est in altero : et ideo quod inest, idem est illi cui inest, non distinctum ab eo nisi secundum esse : differentia enim in genere est potestate, et secundum quod in genere est, non est distincta ab esse generis, sed distincta est quando per actum educitur de illo, sicut inchoatum et perfectum idem est, differens secundum esse et rationem, ut dicit Philosophus : et praecedentia in quibus inchoatio rei est in ultimo quod est terminus, sunt ut potentiæ et virtutes, et non sicut essentiae perfectissimæ constitutivæ substantiæ, sicut trigonum in tetragono, et sicut vegetativum in sensitivo, et sicut vegetativum et sensitivum in rationabili : propter

quod rationale operatur virtute sensitivi et vegetativi, et sensitivum virtute vegetativi, sed non e converso, sicut et linea operatur virtute continui et recti : et hæc talia non inducunt compositionem esse vel essentiae, sed compositionem virtutis. Verum est quod compositio esse et quod est, in omnibus est quæ sunt post primum : et de hac compositione satis quantum spectat ad præsens negotium, dictum est.

CAPUT XVI.

In hoc perstringuntur quae dicta sunt summ atim.

Capitulariter igitur restringendo quae dicta sunt, dicimus quod omnis anima nobilis habet tres operationes. Nam de numero operationum ejus est operatio animalis ab anima, et non ab animali dicta: et hæc est sibi propria. Et operatio secunda est operatio intellectiva : et hæc non est sibi propria, sed secundum analogiam communis est animæ et intelligentiis. Et ex operationibus ejus est operatio divina, quæ sibi secundum analogiam et primæ causæ communis est. Operatio autem divina est in anima ex hoc quod ipsa præparat naturam corporis

<--- Page Split --->

influendo sibi formas ad susceptionem vitæ et motus. Operatio autem intellectualis sive intelligibilis sive intellectiva estin anima ex hoc quod ipsa scit res intellectuali scientia per virtutem intelligentiae influxam sibi per hoc quod intellectualis est. Operatio autem animalis est in ea per hoc quod ipsa motor est corporis primi et nobilis, et per illud movet omnia corpora naturalia, et hoc modo per motum primum est causa motus omnium corporum naturalium : per hoc enim quod per motum cœlestem influit eis formam naturalem, efficitur ipsa forma principium et motus et quietis in quibus est per se et non per accidens : et hoc modo anima nobilis est causa operationis naturae in omnibus corporibus secundum naturam operantibus : salvatur enim virtus animæ in omnibus naturis corporum naturalium secundum analogiam, sicut virtus intelligentiae et virtus primæ causæ salvatur in anima, sicut paulo ante probatum est.

Quamvis hæc virtus magis ac magis deficiat secundum quod magis et magis distat a sui principio, et sicut ex præhabitis patet, has tres operationes non efficit anima ex se secundum id quod est, nec ex distantia qua distat a primo, sed secundum quod est exemplum virtutis superiorum, cujus virtus a superiori causa sibi influxa est et salvatur in ipsa. Et hujus quidem explanatio est, quod prima causa creavit esse animæ, non quidem simplici esse, sed mediante intelligentia, quod est esse formatum ad lumen et virtutem intelligentiae : nec tamen mediante illo, sed esse illud produxit ulterius secundum alachir, ut scilicet sit proportionatum secundum influentiam motus et vitæ cœlesti circulo per modum qui dictus est : et propter hoc quia processu sui prima causa creavit esse animæ, habet anima potentiam et virtutem efficiendi operationem divinam. Postquam autem prima causa creavit esse animæ per processum virtutis divinæ, ipso ordine naturae ad intellectuali-

tatem formans eam, posuit eam sicut stramentum intelligentiae, quod per influxum luminis intelligentiae efficiat et operetur operationes intelligentiae : et hæc est causa, quod anima est intellectiva, operationes faciens intellectuales, licet inferiori modo faciat eas quam intelligentia : omne enim quod virtutem operandi a superiori suscipit, inferioris operationis est, quam suum superius a quo suscepit operandi virtutem. Anima ergo impressionem ab intelligentia suscipiens, factiva est operationis inferioris quam sit impressio sua activa, quæ imprimit in ipsum sicut in id quod sub ipsa est : propter quod intelligentia sine motu imprimit in animam : non imprimit anima in res quæ sunt sub ipsa, quæ sunt corpora naturalia, nisi per motum vitæ et loci mutationis : et hoc quidem ex defectu animæ non est secundum quod ad causas superiores comparatur, sed propter hoc quia id quod sub ipsa est, cujus ipsa est motor, non recipit operationem animæ ad formam vitæ et ad formam naturae deducentem et terminantem, nisi ipsa anima moveat corpus motu vitæ et locali. Et propter hanc causam fit, quod anima secundum esse animæ movet corpora, actum vitæ et formam naturae participantia : de proprietate enim naturali et essentiali omnis animæ est ut vivificet corpora, per hoc quod influit super ea virtutem suam: forma enim naturae causatur a forma vitæ deficiens ab ea, sicut forma animæ deficit a forma intelligentiae : et hoc modo directe per rectitudinem motus naturalis anima producit corpora naturalia per se vel per naturam ad operationem, ut directe unumquodque naturalium finem contingit naturalem, qui est forma et finis substantialis.

Ex omnibus ergo dictis manifestum est, quod anima nobilis tres habet operationes, propter hoc quod tres habet virtutes, scilicet divinam, intellectivam, et animalem, quæ virtus est propria essentiae animæ ex virtute constitutivæ diffe-

<--- Page Split --->

rentiæ sibi appropriata, secundum quod jam multipliciter ostensum est.

bet ante secundum naturam vel secundum intellectum : esse autem nihil habet ante se secundum intellectum. Si enim fiat resolutio compositi in simplex vel causati in causam secundum ordinem formalium causarum, sive etiam posterioris in prius secundum naturam et intellectum, sive particularis in universale, semper stabit resolutio in ente. Quod autem ultimum est in resolutione, est primum in via compositionis necessario. Esse ergo primum est in omnibus illis quae procedunt ab ipso primo : hæc enim secundum viam compositorum procedunt ab ipso : res enim omnes compositione constituuntur in esse. Ex his ergo habetur, quod esse et creatum est et primum est. Esse enim simplex conceptus mentis est ad nihil formatus et determinatus, quo quælibet res esse dicitur, cum de ipsa quæritur per quæstionem an sit : propter quod in libro præcedenti ostensum est, quod quæstio an est, non nisi per causam primam determinari potest : esse enim quod dicto modo simpliciter conceptus est, et in quo sicut in ultimo stat resolutio, non nisi causæ primæ creatum esse potest : hoc enim non educitur ex aliquo in quo formalis inchoatio sit ipsius, sicut vivere educitur ex esse, et sentire ex vivere, et rationale ex sensibili : omne enim rationale sensibile est, et omne sensibile vivens, et omne vivens ens, sed non convertitur. Et quia esse virtutem suam influit super omnia sequentia, propter hoc sicut esse actus est entium, ita vivere viventibus est esse, et sentire est esse sentientibus, et ratiocinari est esse rationabilibus, ut dicit Aristoteles : et hanc virtutem, quod scilicet quodlibet istorum sit esse quorum est, sequentia non possunt habere nisi a primo quod est esse. Quodlibet enim sequentium cum supponat in intellectu suo præcedens se, non ex nihilo, sed ex aliquo producitur in quo est inchoatio sui esse : nihil ergo sequentium potest fieri per creationem. Sequens enim habet se ad præcedens ut informans ipsum et de-

Quid sit primum causatum in rebus et entibus ?

Supponitur autem hic ab omnibus Antiquis, quod esse primum causatum est : propter quod ab Antiquis non causatum tantum, sed creatum esse dicitur. Sicut enim saepius dictum est, creare est ex nihilo producere. Quod autem causat non supposito quodam alio quo causet, sequitur quod causet ex nihilo : primum autem causat non supposito quodam alio quo causet : primum ergo causat ex nihilo. Causatio ergo ipsius creatio est.

Adhuc primum inter causata nihil ha-

<--- Page Split --->

terminans : producens ergo illorum non per creationem, sed per informationem est.

Relinquitur ergo quod esse sit primum creatum, et quod alia causata non creata sint, et quod nullum causatorum prius esse possit quam esse. Esse autem vocatur non ens vel entitas : processus enim simplex prius a causa prima procedit ut actus in esse constituens omne quod est. Quia ergo esse processum illum nominat in actum entis, propter hoc creatum primum potius est esse quam ens vel entitas. Ex hoc autem quod primum est, sequitur quod simplicius sit omnibus aliis : simplicissimum enim est quod in aliud resolvi non potest. Esse autem est, in quo constat resolutio entium : et si illud resolveretur in aliud, sequeretur quod aliud esset prius primo, et ultimius ultimo : quod nullus accipit intellectus. Verumtamen licet sit simplicius inter causata, tamen non pervenit ad finem simplicis causae primae : et hoc est propter hoc, quia est secundum distans a causa prima : et secundum id quod est, ex nihilo est, et secundum seipsum in potentia est, et sic est concretum habitudinibus : habet enim habitudinem ad nihil ex quo est, et habitudinem ad potentiam primi in qua fuit antequam esset secundum intellectum. Non enim secundum seipsum est, sed a potentia et virtute primi. Secundum autem seipsum nihil est : propter quod esse suum non est purum in fine puritatis et simplicitatis, sicut est esse causae primae. Propter quod quidam Antiquorum dixerunt, quod esse est proprium primo : nullum enim sequentium habet esse purum.

Quidam autem objiciunt contra praedicta, quod si esse primus processus est causae primae, tunc supponit aliud ante se, sequitur quod non sit primum, et per consequens non creatum. Sed ad hoc non est difficile solvere secundum praedicta : cum enim dicitur quod primum nihil supponit ante se, intelligitur quod nihil sui supponit ante se, hoc est,

de essentialibus et intrinsece constituentibus ipsum : et sic esse primum est, quod nihil ante se supponit. Quia tamen est processus sive fluxus a primo, necesse est quod supponat ante se creatorem : sed illud nihil sui est : primum enim principium non ingreditur constitutionem alicujus rei essentialiter : propter quod resolutio entium non devenit usque ad primum principium quando fit resolutio in essentialia. Ex quo sequitur, quod esse dictum de primo principio, et esse dictum de secundis non univocum sit : univocum enim in omnibus his est essentialiter de quibus prædicatur. Sequitur etiam ulterius, quod esse dictum de primo et esse dictum de secundis, nec unum genus sit entium, nec in uno genere. Si enim esset unum genus, cum natura quæ est genus, secundum essentiam sit in omnibus quorum genus est et essentialiter constituens ea, sequeretur quod esse primi principii essentialiter constitueret entia : quod impossibile est. Si vero in uno genere esset cum esse aliorum, sequeretur quod aliud esset prius primo principio et simplicius eo, quod absurdum est. Cum ergo primum principium esse dicitur, et causata esse dicuntur, non est ibi communitas nisi per analogiam : quæ communitas in uno est per se et proprie, in aliis autem per imitationem illius, sicut in libro primæ philosophiæ probatum est. Ergo esse quod primum est in entium compositione, et ultimum in resolutione, non simpliciter primum, sed primum creatum. Et cum dicitur primum, non habet relationem ad sequentia generis, sed principii : genus enim omne compositum est, quia aliter ab alio genere non haberet distinctionem : dictum est autem, quod omne primum simplex est, et in compositione primum, quod esse non posset si compositionem haberet : habet ergo ad ista relationem ut principium, non ut genus : sic ergo esse est creatum primum.

Sunt qui objiciunt contra, id quod dicitur in primo Physicorum, quod omnes

<--- Page Split --->

Philosophi convenerunt in hoc quod ex nihilo nihil fit : ex nihilo ergo nihil fieri communis animae conceptio est : communis autem animae conceptio est, quam quisque probat auditam, ut dicit Boetius : necessarium ergo est ex nihilo nihil fieri : falsum est ergo hujus contradictorium, scilicet aliquid fieri ex nihilo. Si autem esse fit ex nihilo, aliquid fit ex nihilo : falsum est ergo esse ex nihilo fieri : esse ergo non est creatum. Haec autem objectio sophistica est : cum enim dicitur communis animae, etc., hinc et inde æquivocum est fieri : nam cum dicitur aliquid fieri ex nihilo, est fieri per creationem, quod est sine motu et mutatione, et est simplex actio primi agentis in nullo subjecto existens. Cum autem dicitur nihil fieri ex nihilo, est fieri cum motu et mutatione, quod subjectum habet et materiam quæ sic mutatur in illa.

CAPUT XVIII.

Quod esse simplicius et universalius est omnibus aliis entibus.

Ex præindustis accipitur, quod esse unicus et simplicius est, et per consequens universalius et latius omnibus entibus se sequentibus. Quamvis enim esse creatum sit simplex conceptus mentis, et in quantum creatum est, secundum sit a primo, essentialiter distans ab illo : tamen, ut dictum est, concretum est habitudinibus et ad nihil ex quo est, et ad potentiam primi in qua fuit antequam esset : sed istae habitudines non faciunt in ipso compositionem essentialem : non enim sunt diversæ essentiae componentes, sed unius et ejusdem habitudinis ad diversa, quæ magis sunt in ratione quam in natura. Primum enim principium inter omnia multiplicius est in habitudinibus resolutionum quæ proveniunt ex multorum comparatione ad ipsum : sed tamen quia istae habitudines non fundantur in ipso, sed in aliis, nullam suæ simplicitatis faciunt diminutionem : sed hoc verum est, quod habitudines esse creati in ipso esse creato fundantur : et ideo licet essentialem non inducant compositionem,

Nota qualiter intelligenda sit ista propositio, ex mihilo nihil fit?

<--- Page Split --->

tamen faciunt simplicitatis aliquam diminutionem. Esse ergo simplex est, non in fine simplicitatis : et ideo vehementius unum est omnibus causatis aliis. In aliis enim quae omnia composita sunt, numerus est naturarum vel essentiarum componentium, prioris scilicet et posterioris : esse autem non est compositum, licet sit habitudinibus concretum : unicius ergo est omnibus aliis et simplicius. Primum autem principium est et pure unum, in quo, ut dicit Boetius, nullus est numerus : nec enim ex essentii est compositum, nec habitudinibus concretum quae fundantur in ipso : et ideo vere est unum et non unicum : esse autem creatum primum ex accessu ad id per unitatis imitationem, unicus est omnibus sequentibus : sed non est vere unum purum. Sequentia autem unitatem non habent nisi compositionis potentiae et actus, quae unitas non esset, sed congregatio, si idem et unum non esset in potentia et actu. Idem enim et unum est, cujus esse secundum inchoationem est in potentia, et secundum perfectionem est in actu 1. Quaeunque autem ex substantia et accidente composita sunt, unum sunt subjecto et congregatione, et non simpliciter unum.

Sic ergo est quadruplex unum, unum scilicet verum et purum, in quo nullus est numerus : unum esse universale, in quo est numerus habitudinum et non essentiarum : unum ex potentia et actu compositum, in quo est numerus naturarum, quarum una continetur in altera : unum subjecto, in quo est numerus essentiarum, quarum una non est causa alterius nisi per accidens, secundum quod subjectum causa dicitur esse accidentis, licet non sit aliud de natura et essentia ipsius. Unum autem compositum ex potentia et actu, virtutem suae unitatis trahit ab eo, quod est simpliciter unum, hoc est, esse : hoc

enim potestate continet omnia, et ab eo habet genus continentiam specierum, quae unum sunt, quia sunt in uno et reducta ad unum. Unum vero simplex secundum essentiam, virtutem suae unitatis habet ab uno vero puro : quod quia unum est, et ab uno non potest esse nisi unum immediata processione, ideo processus ejus unus est. Unum autem subjecto, virtutem suae unitatis habet ab uno quod potentia et actu unum est. Tale enim unum compositum in subjecto diversas causat dispositiones et proprietates : propter hoc quod actus potentiam diversimode terminat, aliquando perfecte, aliquando imperfecte. Ex quo diversa dispositiones emanant et occasionantur, quae sunt accidentia in uno subjecto fundata.

Ex hoc autem quod esse omnium est vehementius unum, habet quod latioris est universitatis omnium aliorum. Omne enim compositum per formam componentem sive differentiam contrahentem segregatur et restringitur a quibusdam : una enim et eadem differentia, ut dicit Porphyrius, et est constitutiva et divisiva, licet genus generalissimum extra se et ante se non habeat differentiam constituentem, tamen intra se habet id quod loco differentiae est, sicut patet cum dicitur : « substantia est ens .» Nullum autem commune prædicatur de his a quibus separatur per differentiam constituentem, sicut homo non prædicatur de asino vel lapide. Ens ergo differentia constitutiva determinatum, latissimam prædicationem habere non potest : latissima enim prædicatio est in omnibus. Esse autem principium creatum nulla differentia determinatum est. Ambitus ergo suæ prædicationis a nullo restrictus est. Sequitur ergo quod latissimæ universalitatis. est, licet universalitas sua non sit generis, vel

<--- Page Split --->

speciei, vel differentiae, vel proprii, vel accidentis, sed principii primi ingredientis in esse rerum omnium, quod per analogiam refertur ad entia. Est ergo esse creatum primum unum simpliciter universale latissimae universalitatis.

gentiam tertiam, et sic deinceps : sic enim et Aristoteles loquitur in tertio de Anima, ubi dicit : « intelligentia ergo indivisibilium est, in quibus non est verum et falsum. In quibus autem verum et falsum est, jam compositio quaedam intellectuum est 1. » Talis ergo intelligentia est composita ex finito et infinito, ex duabus quas habet habitudinibus : comparatur enim ad id unde est, sive a quo est finitum et terminatum lumine intellectus primi : comparatur etiam ad id quod post ipsum est, quod infinitum est : potentialiter enim in infinitis et de infinitis est, quae per divisionem exeunt ex ipso, secundum quod dividitur in ens per se et in ens in alio : quae divisio per multiplicationem procedit in infinitum, nec infinitum dividi posset nisi potentia esset infinitum.

Quod quamvis esse sit simplex, tamen compositum est ex finito et infinito.

Quamvis autem esse quod est creatum primum intelligentia simplex sit, tamen per habitudines et potentias quas habet, compositum est ex finito et infinito. Quando autem dicimus esse intelligentiam simplicem, non intelligimus, quod sit intelligentia quae substantia intellectualis est in decem ordines multiplicata, sicut in anteriori libro determinatum est : sed quod est intelligentia, hoc est, forma a lumine intellectus agentis in esse producta et in simplici illo lumine per intentionem accepta, sicut dicimus esse inintelligentiam primam, et vivere intelligentiam secundam, et sensibile intelli-

Sed adhuc attendendum, quod secundum seipsum acceptum infinitum est : quia secundum seipsum a primo distat, et per distantiam agitur in multitudinem infinitam. Finitum autem est, non ex seipso, sed ex primo principio. Sic enim ut ens stat in lumine intellectus agentis ipsum : et nisi esset finitum hoc modo, non posset esse terminus resolutionis, et principium compositionis universorum. Est ergo hoc modo intelligentia complexa ex finito et infinito in bonitatibus et virtutibus, et in reliquis potentiis, quas habet influere super sequentia ultima. Dico autem ultima, quia ultra illa nulla potentia adeo ampla et lata est ad influendum quemadmodum sua : formae enim intelligibiles, sicut vivere, et sentire, et ratiocinari, in ipso acceptae latiores sunt et vehementius universales quam in seipsis. In seipsis tamen intelligentiae quaedam sunt, sed sunt inferiores intelligentia esse, et sub intellectu suo sunt et in complemento et bonitate et virtute influendi. Quia non sunt ita dilatatae in seipsis sic-

<--- Page Split --->

ut sunt quando virtute accipiuntur in intelligentia quae est esse : quia differentia contrahens, virtutem diminuit dilatationis, sicut jam dictum est. Iste autem bonitates et virtutes quas influit, ex habitudinibus ejus causantur : et ideo in esse nullam faciunt compositionem, licet ipsum esse concretum faciant habitudinibus de necessitate : esse ergo creatum primum totum est intelligentia quaedam simplex sive conceptus, quamvis illa inintelligentia diversa sit habitudinibus et potentiis, quemadmodum dictum est. Et haec diversitas causa est diversitatis intellectuum sequentium primam creatum. Quia enim potentia est sequens, ideo deducta ad actum in quo confusio esse determinatur, efficitur sequens, cujus confusio si iterum determinetur ad actum universaliorem, efficitur tertium : et illius ulterius confusio determinata ad quartum, efficitur quartum, et sic deinceps usque ad infinitum.

cundum aliquem modum. Ex quo constat, quod formæ simplices acceptæ in lumine intelligentiæ constituentis eas, habent esse superius : formæ autem mundi inferioris in materia secundum esse existens, habent esse inferius. Propter quod formæ in intelligentia acceptæ, æternæ sunt et universales : acceptæ autem in materia, temporales sunt et particulares : hoc est quod dicunt et Aristoteles et Boetius, quod « universale est dum intelligitur, particulare dum sentitur. » Et quia in lumine intellectus acceptæ non concipiunt loci vel temporis differentiam aliquam, propter hoc univocæ sunt in omni loco et in omni tempore. Aliter enim homo de præsenti, præterito, et futuro prædicaretur æquivoce. Et similiter in Græcia et in Romana terra diceretur homo æquivoce. Hoc ergo modo esse primum creatum complexum est ex finito et infinito.

Et hoc quidem simile est ei quod fit in mundo inferiori. Inferiorem autem mundum dicimus, qui est de esse inferiori, et non de superiori. Quid autem hoc dictu sit, ex præhabitis est manifestum. In mundo enim inferiori forma divisa per materiam, dat esse multitudini individuorum : et potentia divisibilis est infinita, ita quod in quolibet est secundum se totam in quidditate et actione et virtute, sed secundum esse sejungitur in uno et in alio : sed esse quod est intellectus primus, sequenti intellectui conjungitur absque sui corruptione. Non enim conjungitur nisi quantum ad suæ confusionis determinationem : et cum sejungitur, non sejungitur secundum loealem separationem vel essentialem, sieut est sequntio individuorum : sed separari dicitur quando confusum accipitur et indeterminatum : forma autem inferioris et materialis non conjungitur absque corruptione : generatio enim unius non fit absque corruptione multorum et abjectione : et cum sejungitur forma ab individuo, omnino distat, et non est in ipso se-

<--- Page Split --->

ab esse suo increato, per hoc quod vita est, producit esse in vivum : et per hoc quod est sensibilium lux, producit vitam in sensibus : et ideo dicit Aristoteles in VII philosophiae primae, quod actus est ab actu : actus ejus quod fit, ab actu ejus quod facit : sicut domus quae est in lapidibus et lignis, a domo quae est in anima architecti : sed domus quae est in anima, est domus ratio et species in lumine practici intellectus accepta : practicus enim intellectus se habet ad domum quae est in lapidibus et lignis, sicut ars ad materiam artificialorum.

Hinc est etiam quod Plato in lumine intellectus universaliter agentis posuit formas ideales rerum, ex quibus sicut ex quodam sigillo res materiales imprimuntur : et has dixit per se existere et incorruptibiles et in omni bonitate nobiliores : eo quod sic acceptae sunt in esse superiori, sicut patet per praemissa : : et has dixit esse universalia ante rem existentia, ex quibus omnis res secundum formam accipit principium. Lumen enim agentis intellectus primi, quod extenditur in omne quod est, vehit eas in omnem rem. Et hoc modo sumptae corruptis partibus ipsae non corrumpuntur : quia a partibus sui esse principium non accipiunt, et nihil corrumpitur incorruptis principiis sui esse. Manent ergo in principiis se constituentibus, quae sunt processus luminum, et lumen intellectus agentis, quod est universaliter agens omnes res : quia enim sunt lumen intellectus agentis primi, ideo sunt lumen et ratio omnis rei : et ex hoc habent quod intelligibiles sunt formae rerum : et quod quidquid intelligitur, per formam suam intelligitur et non per aliud, nisi per accidens intelligatur, ut privatio et potentia materialis.

Formae autem tales tripliciter accipi possunt, scilicet ut in principio processionis hujus, et sic omnes accipiuntur in unum. Et ut in lumine extenso a primo procedentes, et sic differentes sunt ratione. Et tertio ut in lumine terminato ad res, et sic accipiuntur secundum esse diversae :

De solutione quaestionis quae surgit ex praehabitis.

Quæritur autem, ex quo esse primum creatum est, unde veniat actus determinans ipsum ad intellectum secundum, et tertium, et sic deinceps ? Omne enim quod de potentia venit ad actum, non potest effici in actu nisi per id quod est in actu, nisi hoc tiat ab agente per accidens æquivoce, sicut ex motu fit calor : tali autem actione æquivoce non agitur esse in vivum, et vivum in sensibile. Quæratur quid sit illud agens in actu existens, quod agit esse in vivum? oportet enim quod illud vivum sit et lumen sensitivum habens in seipso, et sic de aliis.

Sed ad hoc non est difficile solvere, si ea quae dicta sunt in libro priori, ad memoriam revocentur. Primum enim principium in omnibus nobilibus bonitatibus est perfectum, licet sint unitæ, nullam penitus multiplicitatem inducentes : sed privativa et mobilia composita in ipso sunt immaterialiter et sine privatione et immobiliter et simpliciter, sicut inferiora per rationes suas sunt in superioribus. Ideni ergo principium quod producit esse

<--- Page Split --->

lumen enim causæ primæ omnem causam secundariam format, ut agat ad formam virtutis agentis primi : sicut anima format calorem digestivum, ut agat non ad formam ignis, sed ad formam vivi et animati in operationem nutrimenti. Vivum enim et animatum formæ sunt jimpressæ ab anima et non ab igne. Et hoc modo actio primi pertingit a primo usque ad ultimum.

Plato etiam quia consideravit formas in luminis processu, in quo processu ratione differunt, sicut radii ab uno solis puncto procedentes, formas istas dixit esse differentes, nulli rei materiali comparabiles : eo quod res materialis per esse suum est unum solum stans in seipso pigrum et infecundum : esse formæ in processu luminis acceptum virtute principium est infinitorum, continue emittens formas ad esse rerum, et est stans in seipso fixum et æternum : propter quod minimis bonorum dixit hæc esse comparabilia : minima bonorum vocans formas materialibus permixtas : non enim illæ bonitates sunt nisi in quantum verorum bonorum sunt resultationes et imagines. Has ergo Plato dixit esse substantias separatas differentes genere et specie secundum quod in processu luminis agentis primi confuse vel determinate accipiuntur, et in hoc stat solutio dubitationis propositæ.

CAPUT XXI.

Qualiter intelligentiae superiores influunt formas stantes et fixas, inferiores vero declives et separabiles ?

Jam habitum est, quod intelligentiae nomen æquivocum est, scilicet ad formam in lumine acceptam, et ad substantiam quæ essentialiter intellectus vel intelligentia est, exerens a se intelligentias sicut causa prima. Primo autem modo dicta intelligentia quædam intelligentia est inferior, et quædam superior, superior sicut intelligentia quæ est esse creatum primum, inferior sicut vita et ratio, et sic deinceps : et in hoc ordine intelligentia superior se habet ut causa primaria universalis, intelligentia autem inferior se habet ut causa secundaria universalis : et quia superiores sunt proximæ primæ causæ quæ efficacissima est in influendo, propter hoc influunt formas magis stantes super intellectus secundos quas a prima causa recipiunt. Intelligentiæ autem secundæ influunt bonitates magis determinatas, et ideo magis declives ad particularia, et magis separatas inter se. Propter quod talis processus bonitatum non stat in aliquo mediorum, sed procedit us-

<--- Page Split --->

que ad consecutionem ultimi quod est in materia : processus autem talis in primis et mediis intelligentiis est processus incorruptibilium stantium non iterabilium per generationem. Iteratio enim per generationem non est necessaria nisi in esse corruptibili, ubi id quod secundum se movere non potest, movet secundum generationis successionem in sibi simili : et causa hujus est, quia in toto luminis processu accepto, forma non habet constitutionis suae principium, nisi incorruptibile: propter quod secundum seipsam manet perpetuo. Manentium autem in seipsis perpetuo non est generatio. Generatio enim est eorum quæ non totum sui habent in seipsis, eo quod materia eorum non tota in ipsis est. Tales autem formæ in lumine intellectus acceptæ, totum sui in seipsis habent. Immateriales enim sunt, ita quod nihil ipsarum est materia. Materia enim non est causa quod forma sit forma. Unde totum quod ipsarum est principium, est formaliter constitutivum ipsarum : propter quod nec mobiles sunt, nec generabiles, nec corporabiles secundum hoc quod formæ sunt et intelligentia ordinis primi vel secundi, licet magis et minus declives et magis et minus distantes, secundum quod plus et minus procedunt a primo.

Et ex his surgit quaestio difficilis ad solvendum. Dictum est enim quod omnes in primo principio unum sunt, et omnes in uno lumine intellectus agentis constitutæ : propter quod dicit Alfarabius, quod lumen intellectus primi est formarum hypostasis, sicut lumen artis formarum artificialium, et sicut lumen solis hypostasis est colorum. Quæritur ergo, unde recipiunt diversitatem ? unum enim et idem non videtur esse diversum, cujus principium est unum et hypostasis una. Ad hoc autem dicendundum est secundum Dionysii determinationem, quod distantia a primo facit diversitatem, sicut distantia a primo puncto lucis radiorum facit diversitatem : et eadem distantia facit, quod in secundo non uniuntur nisi per compositionem quæ

in primo sunt ut unum : in sequentibus autem non uniuntur nisi per modum compositionis potentiae et actus. Et quod dicitur, quod hypostasis diversorum est una, ut in coloribus et formis artis, est verum de uno in forma et non in esse et numero : non enim eadem lux secundum esse et numerum hypostasis est albi et crocei et viridis : et similiter in arte non est eadem lux artis qua formatur domus, et in qua formantur tripoda vel scamnum : et sic non eadem esse et numero, sed forma luminis una tantum est intellectus agentis, quæ formatur ad hominem et formatur ad equum : procedendo enim diversitatem accipit, ut dictum est : sed verum est, quod una est secundum formam intellectus primi, cujus est processio : differentia enim determinatur : differentia autem causa est numeri in simplicibus formis, sicut proprium accidens est causa multiplicitatis in materialibus individuis, ut dicit Avicenna.

<--- Page Split --->

nobile, sed omne corpus naturale, et influit ei suam virtutem plus et minus usque ad semina vivorum : et in unoquoque semine in quo nobiliores vires et plures animæ nobiles congregantur, ex illo semine generatum nobiliorem sortitur animam : in quocumque autem pauciores et ignobiliores conveniunt, generatum ex illo sortitur animam ignobiliorem, ut dicit Aristoteles in libro Animalium, quod « anima est in semine, sicut artifex in artificiato : » et secundum hunc ordinem animæ nobiliores in nobilitate bonitates quas ab intelligentia recipiunt, influunt super animas inferiores : et inter animas tales quæcumque a lumine intelligentiæ nobiliorem et fortiorem accipiunt virtutem, in influendo sunt fortiores : et quod est influxum ab ipsis, est magis stans et magis fixum : et ideo motus talis animæ motus est æqualis et magis continetur et regulatur : et quæcumque talium animarum minus recipit fluxus ab intelligentia et lumine agentis primi, illa in virtute depressa est, et inferioris gradus sub primis et nobilibus animabus ? et quod impressum est ab ea per influxum, est debile alterabile et destructibile, et vita quam influit, et motus sunt inæquales, et incontinui, et irregulares, et destructibiles, et non permanentes nisi per generationem.

Propter quod quaedam animæ fiunt ignobiliores, et quaedam degenerant, ita quod sunt animæ partes potius quam animæ : quaedam etiam in tantum distant et decidunt, quod potius partes partis animæ dicuntur quam animæ partes : et quod ulterius decidit, forma naturae efficitur, nihil in se habens de viribus animæ, et est in ipso obtenebratum lumen intellectus primi, propter ultimam a prlmo distantiam. In omnibus tamen et secundum ordinem intelligentiarum, et secundum ordinem nobilium animarum, et secundum ordinem inferiorum animarum, et secundum ordinem naturarum formalium multi gradus sunt, in hoc differentiam accipientes quod est plus vel minus

CAPUT XXII.

Qualiter tali processu a principio primo deveniatur usque ad ultimum rerum ?

Tali modo processionis luminis primi intellectus universaliter agentis in suo lumine constituitur substantia intelligentiae, et per declinationem majorem tertio loco constituitur esse nobilis animae : haec enim propter hoc quod proximo gradu sequitur intelligentiam, est inter animas magis completa, et perfecta, et paucae declinationis ab intelligentiis : et ideo non in infinitum separatur per multiplicationem : sed separatio et multiplicatio earum animarum stat ad multiplicationem corporum incorruptibilium circulariter mobilium, sicut in ante habitis probatum est : propter quod multiplicatio nobilium animarum et constitutio est in lumine primi agentis, sicut et multiplicatio intelligentiarum, licet sit majoris declinationis. Iste autem nobiles animae licet sint finite relatae ad lumen constitutivum ipsarum, tamen infinitae sunt virtutis multiplicabilis per resolutionem ad inferiora sequentia : sicut enim in praehabitis dictum est, anima nobilis non solum movet corpus

<--- Page Split --->

recipere de bonitatibus intellectus primi et intelligentiae.

Et hoc maxime in hominibus est secundum nobiliorem et meliorem adeptionem intellectus qui vocatur adeptus, vel intellectus possessus : hic enim intellectus est,qui secundum prudentiam vel sapientiam dictus est, qui, ut dicit Aristoteles, « non aequaliter est in omnibus, sed neque hominibus : » et hoc modo facile est accipere distantias ingeniorum et intellectuum. Et si probari debeat immortalis esse, per hanc viam necesse est ut probetur. Per hanc etiam viam patet, quod tam intellectus agens quam intellectus potentialis, partes animae sunt et virtutes ejus sive potentiae, quae fiunt in ipsa, eo quod lumen primi agentis suae constitutionis est hypostasis antequam obumbretur per divisionem in materia : et propter hoc dixit Anaxagoras, quod intellectus ab omnibus separatus est et immixtus, nulli nihil habens commune. Nec est contrarium quod Peripatetici dicunt irradiare super animas : hoc enim non est ad constitutionem esse, sed ad irradiationem et virtutis intellectivae perfectionem, ut limpidiori lumine agat intellectus agens, et purior efficiatur intellectus possibilis ad recipiendum. In hoc enim prima causa creans animam ponit eam ut stramentum intelligentiae, sicut in praehabitis dictum est.

In hoc omnia quae dicta sunt perstringuntur.

Ex omnibus praeinductis capitulariter colligitur, quod prima rerum creatarum est esse, et quod non est ante esse aliud creatum prius illo, licet ante ipsum sit principium primum quod creatum non est. Hoc autem patet ex hoc, quod esse secundum se acceptum communitate sua est supra sensum, et supra animam, et supra intelligentiam : quodlibet enim illorum dicitur ens in parte : esse autem est ens secundum se acceptum et non in parte. Patet etiam quod non est aliud post primam causam latius ipso, nec aliquod creatum prius ipso : quia omnia sequentia ipsum formando non creando deducta sunt : propter hoc factum est quod esse superius est creatis omnibus, et quia esse vehementius et vicinius est unum omnibus aliis : hoc autem non alia de causa factum est, nisi propter propinquitatem quam habet cum principio primo, quod est esse purum et vere unum, in quo non est multitudo vel numerus secundum aliquem modorum.

Adhuc manifestum est, quod licet esse

<--- Page Split --->

primum creatum sit unum, tamen multicipatur per hoc quod per divisionem recipit multiplicitatem. Multiplicitatis autem illius non est susceptibile secundum relationem ad primum, sed secundum seipsum : secundum enim seipsum est potentia quodlibet sequentium. Quamvis enim sit simplex, et in numero creatorum nihil sit simplicius eo, tamen aliquo modo compositionis conpositum est ex finito et infinito. Omne enim ens quod sequitur causam primam, efficitur intelligentia complexa habitudinibus concreta : esse tamen primum creatum est in resolutione entium in intelligentia ultima : et propter hoc tam in potentia influendi quam in reliquis bonitatibus potentius est omnibus aliis : et forma intelligibiles omnes accepta in ipso sunt latiores et vehementius universales : in ipso enim accepta confusa sunt, in seipsis autem determinata. Id autem quod inferius est esse procedens ab ipso, est etiam intelligentia formalis : verumtamen intelligentia illa est sub intelligentia ejus quod est esse, et inferior tam in complemento quam in virtute et aliis bonitatibus et nobilitatibus, sicut causa secundaria inferior est quam primaria. In his autem secundis intelligentiis non sunt forma adeo dilatata et confusa sicut est latitudo earum quando accipiuntur in illa intelligentia qua est esse.

Adhuc etiam manifestum est, quod esse quod est creatum primum, secundum totum sui est intelligentia in lumine intellectus agentis constituta : verumtamen propter hoc quod est secundum a prima intelligentia, diversificatur in ipso per modum quem ante diximus : et quia sic in ipso diversificatur intelligentia, consequenter fit in eo forma intelligibilis diversa, sicut diversa est forma determinata et confusa. Et hujus simile est id quod fit in mundo inferiori, in quo forma speciei divisibilis divisione materiaproducitur in individua infinita multitudine. Et similiter extra esse quod est primum creatum propter hoc quod divi-

sibile est ad inferius, et diversificatur per differentias, apparent et manifestantur formae intelligibiles infinita, secundum scilicet divisi potentiam, quamvis finita sint secundum actum : et licet sic diversificantur, non sejunguntur loco et sub-jecto ab invicem : quaelibet enim illarum est ubique et semper, subjecto et loco ab invicem non sejuncta, sicut subjecto et loco sequntio est individuarum. Et hujus quidem causa est, quia determinans ad determinatum conjungitur absque determinati corruptione : et quando separatur ab ipso, non separatur ut distans loco et subjecto, sed ut in ipso potentia manens. Tales enim intelligentia sive intellectus sunt unum et potentiarum habet multitudinem, et sunt multa reducta in unitatem. In talibus enim ordinibus intelligentiarum intelligentia primaria influunt super intellectus secundos bonitates et nobilitates quas recipiunt a causa prima. Et in tali processu ex confuso ad determinatum procedunt bonitates a causa prima recepta in causas primarias et secundarias usquequo sequatur ultimum earum in quo stat influxus, et quod non influit ulterius aliquid. In toto autem hoc ordine intelligentia formales superiores qua propinquius aliis sequuntur causam primam, influunt formas secundas stantes sive aeternas, quae non destruuntur secundum esse suum, ita quod sit necessarium iterare eas per generationem una vice post aliam. Intelligentia autem formales secundae minus propinquae ad causam primam, influunt formas magis declives et determinatas, et ideo magis ab invicem separabiles et distantes.

Hujus autem exemplum est in hoc intellectu qui est anima formaliter accepta. Anima enim secundum animae rationem est ex impressione intelligentiae secunda, quae secundum intellectum sequitur esse creatum inferius : esse enim ut superius se habet ad intelligentiam : et ideo non multiplicantur animae nisi per comparationem ad inferius per modum per quem multiplicantur omnes intelligentiae. Esse

<--- Page Split --->

enim animæ ut anima est, unum habet finem, qui est differentia constitutiva animæ : sed quod ex anima componitur inferius, est infinitum potentialiter : et ideo animæ quæ propinquius sequuntur intelligentiam, et plus recipiunt de lumine intelligentiæ, sunt inter animas magis completæ et magis perfectæ, et paucæ declinationis a nobilitate intelligentiæ, et minoris separationis per divisionem : et animæ quæ sequuntur esse inferius, et longinquius sunt, in complemento magis declinantes et secundum gradum nobilitatis, sunt sub animabus superioribus : et animæ superiores influunt bonitates quas recipiunt ab intelligentia, super animas inferiores : et generaliter omnis anima quæ plus recipit ab intelligentia de virtute et lumine, fortior est in influendo, et in imprimendo super inferiora : et id quod influxum et impressum est ab ea, est magis fixum et magis stans : et ideo motus talis animæ est magis æqualis, et magis continuus. Anima autem illius in qua minus est de virtute intelligentiæ, consequenter et influendo et imprimendo inferior efficitur sub animabus primis, et id quod impressum est ab ea, est debile, senescens, et destruibile. Licet autem sic destruatur esse individui, reiteratur tamen et conservatur per generationem : jam enim ostensum est propter quid intelligibiles formæ perfectæ sunt multæ, cum tamen esse quod est primum creatum, sit unum simplex : et propter quid forte sint animæ multæ, quarum quædam sunt fortiores aliis quibusdam, cum tamen esse earum ex quo dividuntur, sit unum simplex, in quo nulla est diversitas secundum essentiae differentiam.

Quod causa prima non cadit sub diffnutione dicente quid est, et propter quid

Jam ambitum est de ordinatione causarum primariarum ad secundas, et de esse earum quo causant et primariæ et secundariæ : habitum est etiam qualiter primæ sunt in secundariis per influentias suas, et qualiter de primo effectu primæ causæ venitur in ultimum. Nunc ad complementum tractatus de primariis causis, inquirendum est per quem modum prima causa sit cognoscibilis, utrum scilicet hoc sufficiat quod datum est de effectibus et influentiis suis ad cognoscendum eam, vel debeat inquiri nomen illius, quod scilicet cognoscatur per causam et diffinitionem.

Sciendum ergo, quod si quaeratur an est prima causa, quaestio determinari non potest : esse enim est processus primae causae. In primam ergo causam esse non influit ab alia causa. Oportet ergo primam causam supponere esse. Nec potest cogitari non esse : quia si poneretur non esse, sequeretur nihil esse earum quae sunt, cum esse quo unumquodque

<--- Page Split --->

est, non sit nisi a causa prima. Prima ergo causa nullam penitus potest habere causam, nec efficientem, nec formalem, neque finalem, neque materialem : si enim haberet efficientem, procederet ab alia causa : et sic ipsa non esset prima. Si autem formalem haberet, haec forma nihilominus esset a quadam efficiente causa ante eam, et sequerentur duo inconvenientia : unum quod jam dictum est, quod non esset prima : aliud quod in ipsa aliud esset esse et quod est : eo quod esse non haberet secundum id quod est, sed secundum relationem ad causam ante se. Si autem finalem haberet, oporteret quod esset relata ad alterum, quod omnino primo non convenit : sequeretur enim, quod non esset omnino primum. Materialem vero causam nullo modo potest habere : si enim haberet, per se non esset, sed ab alio quodam. Præterea esset quid compositum, et non simplex, quæ omnia de prima causa absurda sunt.

Adhuc si prima causa causam haberet, haberet esse in potentia ad illam causam: quod autem in potentia est ad causam aliquam, non est ens necesse : prima autem causa est necesse esse, et omnino et omni modo, sicut probatum est supra. Prima ergo causa causam non habet. Quod autem non habet causam, quidditatem difiinitivam habere non potest. Prima ergo causa non potest significari per difiinitionem.

Adhuc prima causa est quæ processu sui luminis illuminat omne quod est, et ab alio non illuminatur. Omne autem quod diffinitur, per ea diffinitur quæ sunt illuminantia ipsum, et per quæ intelligitur quidditas ejus. Prima ergo causa cum non habeat taliter se illuminantia, non potest significari per sermonem diffinitivum.

Adhuc prima causa ideo prima est, quia ad aliam priorem se referri non potest. Omne autem quod diffinitur, per priora se diffinitur et certificatur, et sic ad priora refertur. Prima autem causa ad

priora se referri non potest. Non ergo potest diffiniri.

Hoc etiam adhuc ex parte nostra probatur. Omnis enim diffinitio aliquo sermone significatur per loquelam : loquendo autem non convenit significari nisi quod intelligitur : nec intelligitur nisi quod coagulatione, id est, coagulatione et collatione comprehenditur, sicut confertur genus cum differentia, et potentia cum actu, et terminans actus cum terminata confusione generis, vel potentiae : talis autem cogitatio non potest esse nisi per frequentem conversionem mentis super cogitatum, quæ frequens conversio mentis meditatio vocatur. Meditatio autem talis est de his quæ accipiuntur per sensus : in illa enim possumus meditando : propter quod etiam omnis nostra demonstratio a sensibus habet ortum. Cum ergo meditatio informetur ex sensu, et cogitatio ex meditatione, et intelligentia nostra ex cogitatione, sequitur quod intelligentia nostra ortum habet a sensibus. Sermo autem diffinitivus ex intellectis complexus est. Sequitur ergo quod a nobis diffiniri non potest, quod a sensibus in nobis aliquo modo acceptum non est. Causa autem prima supra omnes res est, eo quod omnium rerum causa est. Sub sensu ergo non cadit, et per consequens nec sub meditatione, nec sub cogitatione, neque sub intellectu : ergo nec sub sermone diffinitivo : a nobis ergo diffinibilis non est : ergo ex primo habetur, quod secundum se diffinibilis non est : ex secundo autem, quod nec a nobis.

Adhuc si res omnes considerentur prout sunt in acceptione a nobis et apprehensione, hoc est, secundum quod nos eas accipimus et apprehendimus, tunc sunt aut particulares, aut universales. Si particulares, sub sensu cadunt. Si autem natura simplex est et universalis, haec in mente mensuratur. Mens enim a metiendo dicitur, eo quod rerum simplices naturas metiendo certificat : et haec meditatio vocatur. Talia ergo cadunt

<--- Page Split --->

sub meditatione : et tunc ista vel fixa sunt, vel stantia immobiliter rationibus et quidditatibus suis : et de his dicitur esse acceptio per intellectum. Aut habent quidditatem quae in se concipit materiam et motum, et illorum acceptio non est per simplicem intellectum, sed per rationem cogitativam et collativam : unde talia cogitabilia dicuntur. Causa autem prima eminentior est omnibus rebus. Est ergo super res sempiternas quae intelligibiles sunt,et super res meditabiles, et super res mobiles quae sunt cogitabiles, et super sensibiles : nihil ergo est in apprehensione nostra per quod possit diffiniri.

Si autem quaeritur, per quid possit significari ? consequens est ex habitis, quod significari non potest nisi per suum effectum : et cum significatur per effectum, melius significatur per effectum primum, quam per secundum, vel tertium : eo quod clarius resultat in immediato, quam in distante per medium. Effectus autem proximus ejus secundum esse ejus est intelligentia, cujus substantia intellectus est : et propter hoc meliori modo quo potest causa prima significari, dicitur esse intellectus universaliter agens, ad omnia se habens, sicut intellectus artificis ad artificiata, ita scilicet quod intellectus artificis ex se et non per habitum artis artificiata producat. Talis autem cognitio non est nisi quia est, et non quid : et ideo si significetur per sermonem, erit sermo dicens quia est,et non quid est.

CAPUT XXV.

In hoc perstringuntur illa quae dicta sunt.

Ex inductis patet, quod causa prima superior est narratione per sermonem diffinitivum, et quod linguae nostrae non deficiunt a narratione ejus nisi propter hoc quod narratio esse ipsius sub linguae nostrae interpretatione non cadit : eo quod ipsa est super omnem causam, et narrari non potest nisi per causas secundas, quae illuminantur a lumine causae primae. Cujus probatio est : quia causa prima est, quae numquam cessat illum inare causatum suum : lumine enim suo producit ipsum, et lumine suo irradiat super ipsum, et ipsa causa prima non illuminatur a lumine alio. Causa enim prima lumen purum est, super quod non est aliud lumen : propter quod in ipsa idem est esse et quod est : et ex hoc ergo factum est, quod sola prima est, cujus deficit ratio diffinitiva : et hoc non est ex alia causa, nisi quia super primam causam non est alia causa per quam cognoscatur.

Adhuc omnes res non cognoscitur et non narratur per diffinitionem nisi ex

<--- Page Split --->

ipsa suiipsius causa. Cum ergo aliqua res est causa et non est causatum alterius esse causæ, non scitur per causam priorem se, neque narratur sermone diffinitivo : eo quod superior est tali narratione et loquela sive locutione per sermonem diffinitivum dicentem quidnam sit : loquela enim non fit nisi per intelligentiam, non enim locutione significatur nisi quod intelligitur : intelligentia autem non fit nisi per cogitationem sive collationem unius cum altero, omnis enim scientia intellectiva ex præexistenti fit cognitione, in qua necessaria est collatio : talis autem cogitatio sive collatio non fit nisi per meditationem, quæ est frequens reditus mentis super acceptum : et meditatio fit per sensum, hoc est, super acceptum ex sensu. Causa autem prima est super omnes res, eo quod est causa rebus : et propter hanc causam fit, quod ipsa non cadit sub sensu et meditatione et cogitatione et intelligentia et loquela sive locutione : non est ergo narrabilis per diffinitionem.

Et dico iterum, quod omnis res aut est sensibilis et cadens sub sensu, aut

meditabilis cadens sub meditatione : aut est fixa stans secundum dispositionem unam ubique et semper, et hæc est intelligibilis proprie : aut per rationem diffinitivam convertibilis et destructibilis, cadens sub generatione et corruptione, et talis res cadit sub cogitatione : scientia enim quæ habetur de ipsa, cogitativa est et collativa. Causa autem prima est superior rebus intellectualibus sempiternis, et est superior rebus destructibilibus : et ideo super eam non cadit sensus, neque meditatio, neque cogitatio, neque intelligentia simplex. Relinquitur igitur, quod ipsa significari non potest, nisi ex causa secunda quæ causatum ejus est : et hæc est intelligentia agens, et non nominatur per nomen causati sui primi et proximi, nisi quia melius significari non potest, hoc est, per modum meliorem et altiorem. Quod enim causati causa est, sequitur quod sit, et causa sit : verumtamen per modum substantialiorem et meliorem et nobiliorem est causa quam causatum, sicut jam ante ostendimus.

<--- Page Split --->