TRACTATUS IV

DE FLUXU CAUSATORUM A CAUSA PRIMA ET CAUSATORUM ORDINE.

CAPUT 1.

Quid sit fluere rem a re ?

Quia jam intendimus explanare qualiter causatum fluat a causa, oportet nos primo dicere quid sit ipse fluxus. Alia enim est divisio causae, et alia divisio

fluentis principii : non enim fluit nisi id quod unius formae est in fluente et in eo in quo fit fluxus : sicut rivus ejusdem formae est cum fonte a quo fit fluxus, et aqua in utroque est ejusdem speciei et formae : quod non semper est in causato et causa. Est enim quaedam causa æquivoce causa. Similiter enim idem est fluere quod univoce causare. Causa enim univoca suum causatum est in alio causans aliquando : a fonte autem a quo fit fluxus, non fluit nisi forma simplex abssque eo quod aliud transmutet in subjectum per motum alterationis, vel aliquem alium, sicut dicimus formam artis ab arte simplici fluere, quae ejusdem rationis est in spiritu qui vehiculum est suum, quando fluit in manus et in organa artificis, et quando accipitur in ipsa arte ut in origine sua. Si enim aliquid transmutat materiam in quam fluit forma defluens, hoc tamen nihil est de essentia principii a quo fit defluxus : sed sunt qualitates activae vel passivae alicujus alterius causae instrumentaliter transmutantis subjectum, sicut dolabrum et securis sunt instrumenta artificis adhibita

<--- Page Split --->

corporaliter propter materiam, non propter formam artis quæ defluit, vel propter artem quæ est principium fluxus illius. Unde cum causa aliquid agat in subjecto aliquo existens, fluxus autem de ratione sua nihil dicat nisi processum formæ ab ipso simplici formali principio, patet quod fluere non est idem quod causare.

Adhuc non idem est quod principiare : si enim vis fiat in eo quod est principium, omne principium est aliquid rei cujus est principium, et hoc sonat ipsum nomen : principium enim primum rei est. Id autem quod causa fontalis fluxus est, de quo hic loquimur, non semper est aliquid rei : quia primus fons nulli rei commiscibilis est : nec pars esse potest alicujus rei quam constituit : et propter hoc fluit tam mediatum quam immediatum, quod immediate est conjunctum, uno et eodem modo se habens ad omnia, licet non uno et eodem modo se habeant omnia ad ipsum. Ex quo patet, quod fluere non est elementaliter constituere. Quod enim clientaliter constituitur, compositum est ex primis constituentibus ipsum secundum formam : fluxus autem est simplicis et alicujus quod in esse suo nihil habet elementaliter componens. Ex his patet, quod fluxus est emanatio formæ a primo fonte, qui omnium formarum est fons et origo. Propter quod Plato talem originem datotoren formarum vocavit : et si aliud fundit post primam originem formarum, hoc tamen non fundit nisi virtute primi fontis influentis in ipsum : et ideo non fundit universaliter nec ex thesauris propriis, sed ex thesauris a primo fonte mutuatis. Ex quo patet, quod licet forma secundum Peripateticos educatur de materia, tamen secundum hanc viam non dicitur fluere, sed potius causari vel produci : sed dici potest, quod fluat secundum quod est actus ab actu, et domus a domo, et sanitas a sanitate, ut dicit Aristoteles in VII philosophiae primæ. Istum modum fluxus antiqui Peripatetici et primi processionem vocaverunt : eo quod in

ipso prima originatione formæ simplicis communicando se, de se emittit formam a se procedentem sine sui diminutione, sicut a luce procedit radius et ipse radius in eo cui incidit, per sui diffusionem et multiplicationem et reflexionem constituit lumen simile primo fonti luminis quantum possibile est, sicut credunt Philosophi constitui luminaria stellarum a luce solis : propter quod Ovidius dicit :

Quid vetat apposito lumen de lumine tolli ? Multa licet sumant, deperit inde nihil.

Si autem quaeritur, quid facit primum emittere hunc fluxum, cum nihil possit agere in primum? Dicendum, quod ipsa communicabilitas primi cum semper sit in actu et ex copia bonitatis semper exuberet, hanc facit emanationem : nihil enim est extra ipsum, quod ipsum de potentia educat in actum, vel de habitu faciat agere : si enim in potentia esset primum, esset imperfectum : et sic erit aliud nobilius se, quod ipsum de potentia in actum educeret. Si vero esset in habitu, esset quasi dormiens et ligatus, et oporteret quod aliunde haberet ligaminis solutionem : quae omnia inconvenientia sunt in primo.

Ex his patet, quod fluxus semper est in fieri : acceptio autem fluxus aliquando in factum esse : propter quod si intelligatur intercipi fons ita quod non emanat, nihil secundorum invenitur esse retinens : sicut expresse videtur in sole patiente eclipsim omnia colorata colore proprio destitui. Inter omnia autem quæ principiorum habent nomen et rationem, præcipue si fluit, est intellectus agens, qui lumine quod sibi est de se, sic semper formas emanat, quibus constituit ea quæ agit. Et si quaeritur, quid si vehiculum fluentis? nihil est quaerere. Forma enim subjecta vehiculo corporalis est et esse corporale habet in spiritu vehente eam : hæc autem emanatio a primo fonte

<--- Page Split --->

intelligibilis et simplex est, tam secundum essentiam quam secundum esse : propter quod vehiculum non habet nisi suiipsius communicabilitatem : primum enim de quo locuti sumus, propter sui nimiam simplicitatem penetrat omnia : et nihil est cui desit ubique et semper existens : tamen propter similitudinem vehentis spiritus in corporalibus, qui formas vehit in illud in quod procedunt, Hermes Trismigistus in libro de Natura deorum, sic omnia dicit plena esse spiritu, qui formas et virtutes deorum invehit omnibus. Propter hanc communicabilitatem Plato formas posuit in lumine datoris formarum existentes, sicut formain lumine intellectus agentis consistunt separate, et ideo semper sunt existentes : quod non facere possunt quando quiescunt in materia : eo quod tunc per esse quod habent in materia, clauditur communicabilitas earum. Hoc ergo modo dicitur, quod primum principium est indeficienter fluens, quo intellectus universaliter agens, indesinenter est intelligentias emitens.

CAPUT II.

Quid sit influere ?

Influere autem est fluxum talem alicui innetere receptibili : quod quatuor contingit modis.

Primo quidem secundum rationem formae fluentis quam habet in primo fluxus principio, sicut primum principium quod est intellectus universaliter agens, influit in intelligentiam, sive influit ad intelligentiae constitutionem quam sui luminis influxu constituit primum principium, sive influat super intelligentiam ad intelligentiae jam constitutae majorem illuminationem.

Secundo autem modo contingit hoc secundum umbram luminis fluentis, ex hoc scilicet quod distat ex limpiditate et sinceritate primi fontis, sicut fluit ad animae constitutionem, quae propter dependentiam ad corpus, necesse est quod primae limpiditatis et sinceritatis patiatur adumbrationem.

Tertio modo contingit propter primi luminis casum, quod cadit a ratione luminis intelligentiae, et corporale efficitur : omnis enim actus activorum est in patientibus secundum potentiam et pos-

<--- Page Split --->

sibilitatem passivorum : et sic fluit in materiam susceptibilem corporeitatis.

Quarto modo quando fluit in permixtum tenebris, sicut quando fluit in materiam contrarietati et varietati subjectam, quae contraria sunt limpiditati et sinceritati primi luminis. Fluit igitur ut distans, ut cadens et occumbens, et ut oppressum tenebris. Cujus exemplum est in forma manente de lumine artis, quae in lumine artis sincerissima est, in spiritu vehente distans est, in organis artificis occumbens est a lumine primea sinceritatis, in lapidibus autem et lignis, multis tenebris oppressa est : et tamen una et eadem est in omnibus istis. Si vero quaeritur, cum dicitur influere, in quo sit continentia importata per propositionem? Dicendum, quod in possibilitate rei cui fit fluxus, quae possibilitas rei est ex seipsa. In antehabitis enim jam determinatum est, quod omne illud quod de nihilo est, et nihil est ex seipso, ex seipso non habet possibilitatem nisi ad esse : quae possibilitas cum impletur ab eo quod est causa esse ipsius, continet et fundat esse defluxum in ipsam : et hoc proprie vocatur influere, ut fluxus sit ex parte principii, receptio autem et continentia ex parte secundi. Ex quo patet, quod si secundum in ultimum ulterius fluat vel influat, non fluit nisi in virtute primi. Jam enim habitum est, quod secundum secundum id quod ipsum est, nihil habet nisi receptionis et continentiae possibilitatem. Ex hoc etiam patet ulterius, quod in ordine omnium fluentium et influentium, id quod prius est influit in sequens, et non refluit in primum, et quod sequens fundatur in priori : et si deficiat sequens, non deficit primum : si autem primum ante quod nihil, deficiat, necesse est omnia sequentia deficere. Patet etiam, quod primum solum influat universaliter, secunda autem omnino minus universaliter et magis particulariter secundum quod plus distant a primo. Continentia autem secundorum est, et non primi, ex parte illa qua terminata

sunt possibilitates. Primum autem cum nullo modo in potentia sit, nullo modo terminatum est. Et ideo fluxus simul est in copia et universaliter et non restrictus ad aliquam particularem capacitatem vel emanationem.

Si vero dicatur quod omnis possibilitas est a materia : non autem omnia habent materiam, etiam quae creata sunt : et ideo continentia influxus non potest esse ex parte possibilitatis in omnibus. Ostendemus hoc in sequentibus falsum esse. Sed concedimus bene, quod omnis possibilitas receptionis, vel est ex materia, vel ex eo quo id quod possibile est, ad materiam determinatur. Propter hoc erravit Avicebron, qui omnia causata ex materia dicebat esse composita : hic enim non est intellectus Peripateticorum, qui intelligentiam et animam non dicunt ex materia esse compositam. Ex hoc patet, quod omne quod influitur, secundum ipsum influxum simplicius et nobilius et verius est in fluente quam in seipso. Simplicius quidem, quia in ipso fluente simplicem habet fluxum. Nobilius autem, quia alienae naturae est impermixtum. Verius vero, quia quanto impermixtius est,tanto accedit ad veram nominis rationem. Lumen enim luminis majorem habet rationem et magis veram, secundum quod est impermixtius. Propter quod Plato dixit, quod homo separatus verius est homo, quam permixtus carnibus et ossibus : et quod bonum separatum, quod per se bonum appellavit, incomparabile est omni bono commixto secundum simplicitatem et veritatem et potestatem. Et de simplicitate et veritate jam constat per praedicta. De potestate autem ideo dixit, quia separatum per seipsum exerit seipsum et multiplicat, et indedicienter ex seipso sicut ex quodam sigillo bona per participationem dicta ab ipso procedunt. De hac autem propositione plurima nos dixisse meminimus in principio decimi nostrorum Ethicorum.

<--- Page Split --->

rum genera facta sunt, ut dicit. Ille autem qui confinxit librum Fontis vitæ, convenit cum istis in hoc, quod in penetratione per omnia fluxum etiam potuit. Sed in hoc differt ab eis, quod primum principium non dicit esse aliquid de esse causatorum, sed seipso distinctum ab omnibus. Posteriores autem Philosophi Peripatetici fluxum hunc non ponunt nisi in communicabilitate primi et bonitatem ejus quæ fluunt ab ipso.

Et opinio quidem Antiquorum pessimus error est, et destruit omnes gradus entium. Secundum eos enim,omne quod est formatur immediate ab ipsa primi essentia, et secundum hoc primum materiae commiscibile est et esse materiale accipiens : quod stare non potest cum his quæ de necessitate esse probata sunt. Præterea si verum est quod dicunt, primum materiale est, et agitur in numeris, et per differentiæ et accidentis proprii divisionem : quod valde absurdum est. Prima enim non possunt esse plura, et primum non potest habere comparem vel comparticipem vel contrarium : quæ omnia in antehabitis jam a nobis probata sunt.

Modus autem fluxus et influxus illius ab antiquis Peripateticis valde diversus assignatur. Antiquissimi enim a quibus prima incepit philosophia, Trismegistus, et Apollo, et Hermes Ægyptius, et Asclepius Trismegisti discipulus, modum hujus influxus ponebant in hoc quod primum principium penetrat omnia, et est omne quod est de se esse omnium, ita quod quidquid est in universis præter ipsum, vel est materia, vel accidens : nec diversificatur in essentia secundum quod est in omnibus, sed in esse secundum quod plus et minus occumbit obumbratione materiæ in hoc vel in illo : per hoc enim incipit distare a prima sinceritate et lumine ipsius. Et ideo dicit hæc verba Hermes Trismegistus, quod « Deus est omne quod est. » Sed duplicuter consideratur, scilicet in seipso, et in secundo deo quem consistuit. In se quidem solus ipse in se est. In secundo autem quem ex se constituit, est in omnibus rebus existens totum esse earum : eo quod omnia ad imaginem suæ divinitatis formavit et constituit : propter quod etiam multa deo-

Adhuc quæcumque forma dat esse materiæ, prius fuit in eadem materia in potentia, et per principia illi materiæ determinata, ducta est ad actum. Oporteret ergo quod primum principium secundum aliquid sui primo esset in potentia, et per quædam agentia alia ab ipso reduceretur ad actum. Ex quo sequitur, quod primum principium dependentiam habeat ad materiam ut ad causam, et ad aliquod efficiens . et sic primum principium non erit necesse esse omnino et omnimode. Sequitur etiam, quod ipsum non sit primum : quæ omnia valde absurda sunt. Propter quod abhorrenda est illa opinio, et priorum philosophantium fuit qui artem syllogisticam non habebant, sed in philosophicis palpabant sicut in tenebris.

Quod autem dicit Avicebron, valde debiliter est probatum. Per hoc enim

<--- Page Split --->

quod dicamus primum principium penetrare per omnia propter sui simplicitatem, non determinatur ratio qua ostendatur qualiter bonitas fluens ab ipso efficitur in alio. Quantumcumque enim penetraret, semper distinctum est per esse et per essentiam. Quod autem est in eo quod distinctum est, distinctum habet esse in ipso. Per hoc autem quod habet distinctum esse, non efficitur in alio. Patet ergo quod valde imperfectum est dictum hominis istius. Si forte dicere velit sicut et dicit, quod secundum semper fundatur in priori et sustentatur, sicut homo in animali, et animal in vivo, et vivum in substantia, et substantia in ente, et sic omnia sunt in primo praehabita, et primum extendit se per omnia, valde inconveniens dictum est: quia secundum hoc primum specificaretur et numeraretur in omnibus, sicut ens in substantia, et substantia in vivo, et vivum in animali, et animal in homine: quod nullo modo convenit primo principio. Præterea in talibus primum in sequentibus semper est sicut potentia in actu. Quod autem primum principium in sequentibus sit sicut potentia in actu, valde perverse est dictum.

Opinio autem posteriorum rationabilior est, quod fluxus iste consistit in modo communicabilitatis bonitatum primi. Quod enim de natura sui communicabile est extensione, semper extendit se in communicatione, sicut videmus in puncto lucis, quae communicabilis forma est, pyramidaliter semper emittit lumen, et communicat in omnibus in infinitum quae infra circulum, qui basis pyramidis est, continentur : nec ad communicandum se indiget alio agente, eo quod per seipsam sui communicabilis est: sed ut actu communicetur, alio indiget quodam recipiente. Propter quod dicunt etiam, quod illud quod nullo termino coarctatur, maxime

fluit, sicut primum quod nullo termino est diffinibile: et quia in seipso communicabile est, ad modum liquidi elementi emanat et non terminatur nisi occurrat aliud in quod se diffundat: sicut humidum quod interminabile est in seipso proprio termino, terminatur cum alio: sicut et radii pyramidaliter egressi de puncto lucis, in infinitum extenduntur, nisi occurrat aliquid in quod extendentes reflectantur et recurventur in circulum qui basis est pyramidis. Hujus exemplum est in iride et sole: iris enim semicirculus esi dimidiam basim pyramidis solaris effigiens 1 per reflexionem radiorum solis ad aquosam nubem. Si autem coarctatum sit aliquo termino sicut ens diffinibile quod est intellectus vel anima vel cœlum, non tante vehementiae est in fluendo, vel non influit ultra proprium terminum. Sicut ars non fluit ultra terminum artificiatorum, ad quae ars ex sui ratione determinata est: sicut et intelligentia non fluit nisi ad propriam sphæram et quæ illi sphæra subjecta sunt: et anima non fluit nisi ad terminum naturae sui corporis: et universaliter nullus motor determinatus fluit nisi ad terminos sui mobilis: termini enim possibilitatis sui mobilis, potentiae activæ motoris proportionati sunt, et obediunt in omnem bonitatis ejus receptionem.

<--- Page Split --->

fluere tamen potest intra ipsam, sicut fluit alveus intra ripas. Ex quo patet, quod si terminos suae diffinitionis non habeat, quod omnibus supereffluit, in quantum latiores habet terminos, latius fluit : et si strictionem habeat, fluxus ejus stringitur et coarctatur secundum omne genus causarum. Sicut patet in genere causae efficientis, quod primum efficiens sine termino fluit omnibus influens efficiendi virtutem. Secundum autem non fluit nisi in ea quæ sub ipso sunt. Similiter tertium, et sic deinceps in efficientibus. Similiter in causis formalilibus ens sine termino fluit : vivum autem non fluit nisi infra terminos vitæ, et similiter sensus, et ratio, et intellectus. Idem est de fine : finis enim ultimus qui in intentione primus est, omnibus aliis finibus influit movendi rationem. Movendi, inquam, non efficienter. Finis autem citra finem illum cum coarctatus sit, movendi principium non influit nisi in quæ sub ipso continentur. Et licet materia non proprie fluere habeat, tamen quantum potest ordinem hunc fluxus imitatur. Materia enim corporea a prima materia habet suscipiendi virtutem et sustinendi et fundandi. Similiter materia determinata contrarietate, has virtutes habet a materia corporea, et sic est deinceps usque ad materiam propriam vel illius rei. Patet ergo, quod communicabile in eo quod communicabile, habet fluere, et non habet hoc ab alio, sed a seipso. Fluit autem in hoc quod habet aliquem terminum : per terminationem enim efficitur fluxus illius receptivum : termini autem sunt diffinentia ipsum : quia infra illos terminos tota quidditas et esse suum continetur : termini enim illi colligunt fluxum usquequo redundat infra ipsum : et tunc fluit in tertium, et sic deinceps in tantum deficit, quod ultra terminos redundare non potest:

Quid autem fluat et in quid, consequenter est determinare. Ex quo enim fluens non alio movente fluit, sed propria communicabilitate, constat quod nihil fluit quod est susceptibile actionis vel passionis : et sic id quod materiale est, proprie loquendo fluere non habet : hoc enim quodam agente in materiam et dissolvente eam fluere incipit : et ex hoc propria virtute fluere non habet, sed per accidens fluit : ergo quod secundum seipsum se extendit in sui multiplicationem, sicut Plato dixit de formis per se existentibus, hoc autem non est nisi primum quoddam lumen intelligibile, et intellectus agentis. Et secundum lumen corporale quod luminis intellectualis in corporibus est exemplum, sicut id quod fluidum est, ad sui fluxum non exigit nisi declivitatem : ita etiam quod spiritualiter fluidum est.

Adhuc quod fluat non exigit nisi inimpedientia communicabilitatem, nec impediri potest nisi per alienum terminum circumpositum. Alienus autem terminus est differentia coarctans et terminans, ultra quam fluens non potest fluere :

Hujus exemplum est movens primum principium, et movens motum, et id quod est ultimum motum tantum. Movens enim primum sine termino est, et

<--- Page Split --->

de seipso et per seipsum motum influit primo mobili. Movens autem secundum non seipso influit motum tertio, sed per redundantiam et exuberantiam primi in ipso : nec redundaret et exuberaret nisi coarctatum esset. Idem est de mobilitate secundi in tertium, et sic deinceps usque ad ultimum quod est motum tantum, ultra cujus terminos redundare non potest. Nec potest dici, quod in talibus primum ab aliquo se impellente fluere habeat, secundum autem habet a primo, et tertium a secundo, et sic deinceps donec in ultimo deficit virtus fluendi gradatim a primo usque ad ultimum : ita deficit limpiditas et sinceritas fluentis.

Propter quod Platonici dicebant quod bonitas fluens a primo, forma quaedam est in proximis, imago autem in distantibus, in ultimis autem obscura reflexio sive resonantia sive umbrosa primi repræsentatio : cum omnis virtus istius fluxus a primo est, et non per essentiam fluit : in omnibus enim primum, licet alterum et alterum habet esse secundum quod est in primis, secundis, et ultimis : differentia enim coarctans essentiam non variat, sed facit esse alterum et alterum. Sicut differentia constitutiva addita generi, essentiam generis non multiplicat, sed esse generis facit alterum et alterum. Ex quo patet quod simpliciter fluens est, et quid supereffluens, et quid sit in quo cessat fluxus, et tamen quoddam esse habet fluentis.

In his tamen dubium est utrum accidens fluat ab aliquo sui generis principio : hoc enim videtur, quod omne quod est in genere aliquo, reduci habeat ad unitatem illius generis : non autem reduci potest nisi per principium aliquod quod unum est in omnibus quae sunt illius generis. Omnia igitur quae sunt illius generis, fluunt ab ipso : sicut omnia quae sunt in genere quantitatis, ab uno fluunt quod est quantitatis principium : et sic est de aliis generibus : unum autem non potest esse substantiae et accidentis principium :

ergo accidentis et substantiae non est fluxus ab uno.

Adhuc autem in Fonte vitæ dicit Avicebron, quod accidens et substantia fluunt ab eodem, et mirabilia cogitur concedere inconvenientia. Quorum unum est et primum, quod id quod substantiale est uni, scilicet primo, accidentale sit alteri, scilicet secundo, ita scilicet quod in primo sit substantia, in secundo sit accidens : quod absurdum est : quia quod substantia est uni, nulli est accidens. Loquitur autem metaphysice peccans in problematibus, et dicit quod quidquid est in sphæris intellectualibus intellectualiter, est in sphæris materialibus materialiter, sphæras intellectuales vocans bonitates priorum sine processione, materiales autem effectus primarum processionum in materialibus. Dicit etiam, quod nihil est in secundis quod non sit in primis secundum aliquem modum : quod omnis [abhorret philosophia : licet enim nihil sit in secundis quod essentia est vel substantia, tamen per esse multa sunt in secundis quae non sunt in primis : ex hoc ipso enim quod in secundo est, aliud esse habet quam in primo : accidens autem, ut probat Aristoteles in septimo philosophiae primæ, secundum sui naturam potius est esse quam essentia : si enim essentia esset, absolutam haberet diffinitionem, nunc autem nec nomen habet absolutum, nec diffinitionem, et subjectum est in eo tamquam differentia constitutiva : et quia per inclinitas subjecti occasiones causatur accidens, propter hoc dicit Philosophus, quod id quod per accidens est, in nullo genere est, nec ad aliquid potest reduci quod sit sui generis principium, sed reducitur ad unum quod est subjectum : et hoc est substantia.

Si autem aliquis ex hoc objiceret, quod aliquid est ens quod non est ab ente primo, patet quod non sequitur duplici ratione. Una est, quod accidens non simpliciter est ens : et sic non oportet quod reducatur ad id quod est principium

<--- Page Split --->

simpliciter entis. Secunda ratio est, quod accidens secundum id quod est ens, ad primum ens reducitur ut ad principium : quidquid enim est principium principii, est principium principiati : diximus autem, quod primum principium est substantiae : substantia autem principium accidentis : et sic primum ens principium erit accidentis. Hoc autem maxime verum est de accidente quod est accidens per accidens, quod communi nomine accidentis denominari consuevit. Est autem etiam verum de accidente per se, quod consuevit vocari proprium, quod, sicut dicit Boetius, « manat et fluit de principiis essentialibus substantiae, nihil tamen existens essentialium principiorum. » Fluit ergo substantia per se a primo : accidens autem proprium fluit a substantia per essentialia, sed non per essentialia a substantia fluit accidens per accidens. Et quod dicitur in Fonte vitae, penitus est contra rationes Peripateticorum.

CAPUT V.

De ordine fluentium a primo.

In tali vero fluxu ordo est secundi ad primum, et tertii ad secundum, et sic deinceps secundum omne genus causae : et, sicut dicit Isaac, semper posterius oritur in umbra praecedentis. Umbram autem vocamus differentiam, per quam coarctatur et obumbratur amplitudo luminis a priori procedentis secundum genus cujuslibet causae. Diximus enim quod primus fons est intellectus universaliter agens, ita quod nihil est de intellectis quocumque modo, quod non agat eo modo quo intellectus est. Intellectum autem dicimus, quod quocumque modo intelligi potest : hoc enim non posset intelligi, nisi in lumine primi intellectus constitueretur. Quod autem proximum ab illo est, constat quod ex nihilo est : secundum enim id quod est, nullum habet suae essentiae principium : si enim tale principium haberet, a seipso haberet : quod omnino absurdum est : sui autem esse principium habet quod ante ipsum est. Primum autem lumen occumbit ib ipso per hoc quod aliud est in ipso esse et quod est : et hoc quidem intel-

<--- Page Split --->

ligentia est : intelligentia autem de se agens est : et si efficitur possibilis et recipiens intellecta, et intellectum agentis intellectus, occumbens est quodammodo : non enim de se intellectus est, sed ab alio quodam intelligendi accipit virtutem : id ergo quod ab alio intelligens est, tertium gradum accipit entium. Cum autem omnis intellectus sit per lumen suum forma constituens id quod intelligitur, non intellectualiter, hoc est, ad formam intelligentis, sed intelligentiae, hoc est, ad formam intellecti tantum : constat quod hic tertius entis gradus est : et sic de omnibus, quod semper per aliquem occasum et obumbrationem prioris constituitur sequens differentia entis, sicut sensibile in umbra intellectualis, et vegetabile in umbra sensibilis : corpus autem contrarietate determinatum, in umbra cœeli, quod sola corporeitate determinatum est : commixta vero corpora consequenter consequuntur in obumbratione et remissione qualitatum elementalium : et hoc quidem jam ante nos Isaac dixit in libro de Diffusionibus.

Per quod patet, quod ordinem in gradibus entium non facit nisi casus et occubitus a lumine primi entis. Sed difficile est videre quae sit causa occubitus in eo quod primo a primo ente procedit : illud enim ex primo ente nullam potest habere obscuritatem : propter quod videtur aeque limpidum esse et sincerum. Et similiter tertium quod procedit ab illo aeque limpido et sincero, nullam capere potest obscuritatem : et sic deinceps : et sic videtur quod in omnibus entibus aequa sit limpiditas luminis et sinceritas in processione, qua primum procedit a primo : prius enim nihil accipit a secundo : differentia enim posterior generi non confert hoc quod est, sicut rationale non confert animali hoc quod sit animal, nec accidens proprium confert homini quod sit homo : cum ergo a seipso habeat hoc quod est, a priori autem se habeat esse, a posteriori autem non habeat nec id quod est nec esse, videtur nullus gra-

dus esse in entibus secundum speciem, vel genus determinatus. Et propter hoc quidam dixerunt omnia esse unum, et quod diffusio primi in omnibus est esse eorum. Quod pessimum errorem esse jam in habitis determinavimus. Secundum enim hoc sequitur, quod nihil secundorum distat a primo, et quod omnia secunda ex quo se habent ad primum sicut ad primum, ex æquo se habent ad omnia : et sic destruitur universitas rerum, quæ (sicut dicit Pythagoras) consistit in multitudine ordinata ad unum : ubi enim non est prius aut posterius, ordo esse nec potest. Ordo enim pars potestatis est, ut dicit Grammaticus, et nisi potestas differens a potestate inveniatur, ordo esse non potest : in æque distantia vero non est potestas et pars potestatis.

Et hic quidem error antiquissimorum fuit, quem postea Alexander renovavit, et alii quidam dicentes Jovem esse omnia. Jovem enim primum principium appellabant, et omnia dixerunt esse Jovem propter rationem quæ inducta est. Quidam autem qui materiam primam primum principium esse dixerunt, dicebant Palladem esse omnia, et in templo Apollinis scriptum esse, quod « Pallas est quidquid erat, et quidquid erit, cujus peplum nullus umquam revelare potuit. » Contra hunc vero errorem, licet in multis locis a nobis disputatum sit, tamen adhuc addi potest, quod procedens distat ab eo a quo procedit per hoc quod procedens est diversæ essentiae ab eo a quo procedit : quæ diversitas vocatur in eo quod aliud est in ipso quod est et esse, etsi accipiatur immediate a primo : procedens vero potest dici quod secundum id quod est, aliud ante se habeat principium ex quo sit, sicut elementale principium per quod constituatur : tamen secundum id quod est, in potentia est, et non in actu antequam sit in potentia : ergo esse differentiam habet a primo esse. Tertium autem ejus quod a primo et secundo est, similiter in potentia est ad secundum, et hoc magis in potentia est

<--- Page Split --->

quam secundum, et sic deinceps : per gradus ergo ejus quod est in potentia esse, omnia posteriora differunt a primo, et posteriora non eodem modo se habent ad primum : constat autem, quod secundum differentiam potentiae differat esse in actu et essentia quae est in illis : differunt ergo omnia posteriora et in esse et in essentia : prima enim processio quae immediate procedit a primo, per esse quoddam efficitur essentia secundi, et per aliud esse efficitur essentia tertii, et sic deinceps usque ad ultimum in quo constat talis processio. Et quod dicitur, quod id quod prius est, nihil accipit a posteriori, falsum est : accipit enim esse quoddam ab ipso quod efficitur essentia ipsius secundum id quod ipsum est.

CAPUT VI.

De ordine causarum ejusdem generis, per quem est fluxus de primo usque ad ultimum.

Cum autem primum non possit esse materia vel forma, non oportet quod in ordine materiae primae usque ad ultimum fluxus iste requiratur : similiter nec in ordine formae primae usque ad ultimam : secundum enim non ordinatur ad primum, nisi in eodem genere esse : oportet ergo quod requiratur in ordine causarum efficientium vel finalium : et secundum ante habita non requiretur in genere causae efficientis equivocae omnino, quia tunc non esset unum in forma quod fluit per ipsa et per ipsum. Et cum primum iterum non sit in eodem genere cum aliquo secundorum, patet iterum quod non erit inter ea quae omnino univoca sunt. Erit ergo inter ea quae per analogiam dicuntur, in quibus secundum quasi instrumentale est ad primum Et forma qua fluit primum, magis ac magis coarctatur et determinatur secundum quod fluit in secundo vel in tertio, et sic deinceps, sicut in exemplo diximus de arte quae a mente artificis fluit in spiritum, de spiritu

<--- Page Split --->

in organa membrorum, de organis in instrumenta, et de instrumentis in matcriam : in omnibus enim his idem est quod fluit, licet secundum aliud esse sit in primo, et secundum aliud in secundo, et sic deinceps. Et secundum hunc modum dici oportet, quod bonitas fluens a primo lumine ad totius materiae illustrationem, a primo fluit in intelligentiam primi ordinis, et ad hac in eam quae est secundi, et sic deinceps, et ab intelligentia qualibet in proprium orbem, et ab ultimo orbe in sphæram activorum et passivorum, et ab hac in centrum cujuslibet entis, in quo sicut virtus formativa materiam format ad speciem : hic enim est ordo quem omnes posuerunt Peripatetici.

Tripliciter tamen in communi determinatur. Aristoteles enim determinat eum per ea quae sunt semper, et per ea quae frequenter, et per ea quae raro sunt. Semper enim sunt quae necessitati subjacent, et ab ordine fluendi nullo modo cadere possunt, sicut intelligentia et anima cœlestis, si cœlum habeat animam, et totus ordo motuum in omnibus sphæris cœlorum. Si vero cœlum non habeat animam 1, erit in ordine motuum cœlestium et in ordine intelligentiarum, in quibus nihil fit contingenter, sed omnia fiunt sub necessitatis ordine, propter eam propinquitatem quae est ad primum quod est necesse esse. In his autem quae habent substantiam corporalem motam, et materiam alterabilem, et quae sunt propinqua necessitati ordinis, fiunt frequenter. In ultimis vero quae multis subjacent variationibus, cadunt ab his, et fiunt raro. Omnia causata inter se gradus habent. In his enim quae sunt, quaedam propinquiora sunt primo, quod simpliciter necesse est esse : quaedam propinquiora

ultimo, quod est frequenter esse : quaedam medio modo se habent. Similiter in his quae sunt frequenter, quaedam propinquiora sunt ei quod est semper esse, quaedam vero ei quod est raro esse, quaedam sunt quae habent se medio modo. Eodem modo se habet in his quae raro sunt : quae enim plus se habent ex ipsis, appropinquantia ad id quod est frequenter esse magis nata sunt contingere : et quae plus elongantur, minus contingunt, donec tandem stat in ultimo, quod sic est immobile quod in se transfusam bonitatem ulterius non transfundit. In omnibus his (ut dicit Aristoteles) non desideratur nisi primum secundum rationem bonitatis, vel luminis quod est ex seipso. Et secundum hunc ordinem, ea quae sunt in primo ordine, simplicioribus et uniformioribus motibus consequuntur bonitatem primi.

Quæ autem in secundo ordine sunt, pluribus in genere motibus necesse est consequi, motu scilicet locali, et alterationis, et etiam generationis secundum quod clementum generatur ex elemento circulariter, ut determinat Aristoteles in secundo de Generatione ei Corruptione2.

Ea autem quae in tertio ordine sunt, multiformioribus valde necesse est uti motibus ad bonitatis illius consecutionem. Et in hoc patet, quod in omnibus et ab omnibus desideratum est primum, et quod omnia moventur ad ipsum et propter ipsum, et quod propter id agit quidquid agit. Propter quod optime dictum est, quod bonum est quod omnia appetunt.

Hæc tria Hermes Trismegistus in libro de Natura deorum aliis vocat nominibus: dicit enim sic : « Hæc tria, εἰμαςμένῃ 3, necessitas, ordo, maxime Dei motu sunt effecta, quae mundum gubernant sua le-

<--- Page Split --->

ge et ratione. Ab his ergo omne velle et nolle divinitus ostensum est totum : nec ira etenim commoventur, nec flectuntur gratia, sed serviunt necessitati rationis aeternae : quae aeternitas inadversibilis et immobilis, et insolubilis est. Prima ergo e1m2p1evn est, quae jacto velut semine futurorum omnibus suscipit prolem. Sequitur necessitas, qua ad effectum coguntur omnia. Tertius ordo textum servans earum rerum, quas e1m2p1evn necessitasque disponit. » Haec sunt verba Trismegisti.

Et adhuc addit, quod secunda sunt in triplici ordine : et ante hoc tamen divinitas, disciplina, et ratio, quae nihil aliud est nisi aeterna disciplina, et firma ratione emissio luminum a prima intellectuali substantia universaliter agente. E1m2p1evn autem quod Latine sonat implexio causarum, fluxum sonat per omnem ordinem causarum, quo modo diximus : quia implexione ea quae sunt semper, conjunguntur ad primum : et ea quae sunt frequenter, nectuntur eis quae sunt semper : et ea quae raro, connexa sunt eis quae frequenter. Necessitatem autem vocat tractum inferioris a superiori, qui tractus est ejus quod movetur a movente, sive ejus quod imprimitur ab imprimente. Nec est talis necessitas quae omnino inevitabilis sit, sed est necessitas obligationis qua mobile sequitur movens quantum potest, licet aliquando propter materiae inaequalitatem non totum possit consequi. Ordinem vero vocat ordinatam talis implexionis et talis tractus exsecutionem : hoc enim per modum texturae fit : et ideo textus vocatur. Et quod in e1m2p1evn est per modum seminis, in necessitate est per modum germinis, et in ordine per modum fructus.

Propter quod dicit Apuleius, quod antiqui poetae significabant hoc per tres Parcas vita, scilicet Clotho, Lachesim, et Atropon : Clotho dicentes esse, quae stupam tenet sive lumen ad totius vitae contexionem, praeteritum, praesens, et futurum : et hoc est per modum e1m2p1evn;

quae seminarium est totius textus vitae, et esse rerum universarum. Lachesim autem attribuunt necessitati, quae lumen trahit in lumen, ut ordinate vitae et esse contexio fiat. Atropon autem attribuunt ordini, quae complet cursum vitae et esse finit et amputat, ne ulterius procedatur quam lege divina dispositum est. Et propter hoc dicit, quod tribus modis dispositum fuit lumen, sed intra tempora periodi esse singulorum, praeteritum scilicet, et praesens, et futurum. Praeteritum enim est jam quasi revolutum in fuso. Praesens autem est, quod jam digitis explicatur. Futurum autem, quod ad hoc colo adhaeret explicandum. Haec enim dicit Apuleius in fine libri philosophiae Platonis, et per omnia concordant cum his quae dicit Trismegistus. Dicta vero Trismegisti non est difficile reducere ad dicta Aristotelis.

Alii autem subtilius causarum ordinem intuentes in decem ista dividunt : primo ponentes causam primam universaliter agentem. Secundo vero intelligentiam : quia dicunt quod causae primae lumen intellectuale est, quod intellectualiter suscipi non potest nisi ab intelligentia si immediate suscipi debeat. Si enim intellectuale corporaliter suscipiatur, non erit immediata susceptio. Tertio vero ordine ponunt animam quam cœelorum animam esse dicunt : eo quod susceptio luminis intellectualis primo casu cadit ad intellectum imaginativum : imaginativum autem dico intellectum operativum, qui per imaginationem figurarum ad corporis speciem inclinatur. Quarto vero ordine adjungunt cœelum, quod formam acceptam ab anima corporaliter explicat per motum localem uniformem et regularem, qui primus est motuum. Quinto loco ponunt mobile motu recto, qui est motus mixtionis : et id quod in cœelo est simpliciter, mixte recipit. In mixto enim leve descendere ad grave, et grave ascendere ad leve, et utrumque in specie manere, licet alteretur in qualitate, utrumque ab altero. Sic enim elementa

<--- Page Split --->

sunt in mixto, sicut in naturalibus probatum est in primo de Generatione et Corruptione1, quae natura est formativa generatorum. Septimo loco ponunt propositum, quod per voluntatem causa est voluntariorum. Per imitationem ad naturam ponunt artem qua cuncta vigere dicunt : et hanc dicunt octavum tenere locum, secundum quam etiam apes subtilissima quaedam perficiunt opera : quod in omnibus animalibus apparet, plus in nobilibus, et minus in ignobilibus. Hoc autem principium quidam vocant animalem animam. Nono gradu adjungunt fortunam, quae nihil aliud est quam naturalis potentia vel impotentia, pertinens ad omnia illa quae sicut in semine sunt in eµµzµe´vµ secundum vitae et esse periodum. Eµµzµe´vµ vero est idem quod quidam Latinorum fatum dicunt : et differt a fortuna, quia fatum est tota causarum implexio, et semen quod est, in ipso est : fortuna vero ex omnibus his adhaeret generato, et infit sive imprimit in ipso. Decimo loco ponunt ordinem casus, qui sic se habet ad naturam et naturae periodum, sicut et fortuna ad propositum.

Haec ergo sunt quae Antiqui de ordine causarum determinaverunt : si enim aliqua alia dixerunt, facile reducuntur ad ista. Sunt autem in eis dubitationes multa, et maxime de hoc quod cœeli animas habere dicuntur. Et ideo antequam determinemus universi esse fluxum a primo, de hoc oportet inducere disputationem.

De quæstione, utrum cælum moveatur ab anima, vel a natura, vel ab intelligentia ?

Antequam ordo fluentium a primo determinetur, inquirere oportet utrum cœelum moveatur a natura, vel ab anima, vel ab intelligentia, vel ab omnibus his, vel a duobus ex his tribus inductis ? Quod autem non moveatur a natura solum, omnes dicebant Peripatetici, quinque rationibus. Quarum prima est, quod natura corporis est forma, et non est nisi ad unum, in quod cum pervenit, quiescit in illo, et non movetur ab ipso. Motus autem cœeli ad nullum ubi est determinatum, nisi sit etiam ab ipso. Motus ergo cœeli a natura non est. Secunda est, quod motus naturalis localis est a generante, ut probatum est in octavo Physicorum 2. Ccelum autem secundum se totum ingenerabile est. Motus ergo cœeli a natura non est. Tertia, quia nihil motum naturaliter,

<--- Page Split --->

in loco suo movetur, sed extra locum exisstens : et quantum accipit de forma a generante, tantum accipit de motu ad locum : et cum perfecte acceperit formam, tunc est in loco suo, et quiescit in illo, aut violenter prohibetur ne moveatur ad ipsum, et tunc movetur ab eo quod removet prohibens : talium autem nihil cœlo convenire potest : cœlo ergo non convenit a natura moveri. Quarta ratio est, quod motus localis in his quæ per naturam moventur, non est nisi existentis in potentia ad formam substantialem : eo quod motus localis in talibus consequens est naturam : quod autem cœlum in potentia sit ad esse, nullus umquam dixit Peripateticorum. Quinta ratio est, quod motus localis qui per naturam est, nec uniformis est, nec regularis. Uniformis quidem non est, quia quo formæ generantis est vicinior, eo velocior : propter quod omnis motus naturalis in fine intenditur in velocitate. Regularis autem non est, quia minus et magis habet de potentia secundum continuum exitum de potentia ad actum. In fine enim minus habet, et in principio plus de potentia : et econtra in fine plus de actu, et in principio minus : et hoc continue est in ipso secundum totum exitum de potentia ad actum : nec uniformis ergo est, nec regularis esse potest. Cœli autem motus et uniformis et regularis est. Cœli ergo motus per naturam non est.

Si autem aliquis dicat, quod nec cœli motus uniformis est, eo quod dividitur in motum planes, et in motum aplanes, ut dicit Aristoteles in undecimo philosophiae primae 1, patet statim quod instantia nulla est. Cum enim dicitur cœli motus uniformis et regularis, hoc dicitur in omni uno mobili et uno motu. Motus autem planes et aplanes nec secundum idem mobile, nec secundum eumdem motum determinatur : quin potius hoc

ipsum quod secundum duos situs oppositos dividitur motus cœli, signum est quod per naturam non est. Nulla enim quæ unius naturæ sunt in genere, oppositorum motuum sunt secundum situm, sicut patet et in motibus gravium et levium et omnium aliorum. His ergo rationibus Peripatetici dixerunt communiter cœlum non moveri per naturam. In quo etiam conveniunt cum Stoicis qui hoc primum dixerunt, quod per naturam non movetur. Epicurei autem qui principium motus ponebant figuras et vacuum, soli dixerunt motum cœli per naturam esse : et ejus esse principium rotunditates atomorum, ex quibus compositum est cœlum, quod in ante habitis ostendimus absurdum esse.

Avicenna 2 autem qui vult Peripatetiopinio Avi cense. cus esse, et Alqazel insecutor suus, et ante eos Alfarabius, et inter Græcos Alexander et Porphyrius, dixerunt cœlum moveri ab anima, et motum ejus dixerunt esse processivum, et similem processivo motui ab anima in quantum imaginativa et electiva, quatuor rationibus quæ colliguntur ex scriptis eorum.

Quarum una est : quia cum, sicut habitum est, per naturam esse non possit, non movebit determinate ab a in b et a c in d, et iterum a d in a, nisi concipiat situm b, et iterum situm c, et iterum situm d, et iterum situm a particulariter et determinate. Concipiens autem sic differentias particulariter et determinate, imaginativum et electivum est. Movens ergo cœlum imaginativum est et electivum.

Secunda est, quodabcdsitus oppositos dicunt : in circulo nihil aliud ad opposita movetur et particulariter et determinate, nisi animal imaginativum et electivum : intelligentia enim et natura principia sunt uno modo se habentia : animal autem solum est quod imagina-

<--- Page Split --->

tionibus et affectionibus oppositis movetur ad opposita secundum situm. Cum ergo cœlum sic moveatur, patet quod cœlum movetur ab anima imaginativa et electiva.

Tertia ratio est, quod in corpore uniformis naturae non est ratio quare hic vel ibi incipit motus secundum naturam. Quodlibet autem cœlum secundum suam speciem uniforme est. Quantum ergo ad naturam non est ratio quare hic vel ibi incipiat motus. Si ergo incipit principium motus, non erit per naturam. Ergo vel per animam, vel per intelligentiam. Cum ergo intelligentia uno modo sit, per intelligentiam esse non potest. Relinquitur ergo quod sit per animam. Motus ergo cœli per animam est.

Quarta ratio est, quod oportet quod motus corporis efficientis sit ab eo quod est actus corporis : intelligentia autem nullius corporis est actus : ab intelligentia ergo esse non potest localis motus : et probatum est, quod nec a natura : relinquitur ergo necessario, quod sit ab anima quae endelechia corporis est.

Si forte aliquis diceret, quob ab extrinseco est motus corporis cœlestis, extrinsecum vocans omne quod de natura mobilis non est : tunc non potest esse nisi altero duorum modorum. Aut enim est ab extrinseco quod secundum formam suam non influit mobili, sicut projiciens lapidem sursum, lapidi non influit formam ejus quod per naturam ascendit : aut est sic quod formam suam influit ei quod movetur, sicut desideratum influit desiderio, cum tamen desideratum secundum se maneat extrinsecum. Si primo modo sit ab extrinseco, sequitur quod motus cœli sit violentus, quod penitus absurdum est. Ex hoc enim sequeretur, quod motus cœli non esset primus mo-

tuum, et quod non esset causa omnium naturalium. Si vero secundo modo dicatur extrinsecum, tunc sequitur quod illud quod moveret, perceptivum est forme desiderabilis. Non est autem perceptivum secundum quod corpus : corpus enim nihil desiderat, nec desiderabilis aliquam percipit intentionem. Percipit ergo secundum quod est animatum : movens ergo immediatum erit anima : et movens per medium, erit id quod desideratum est : cœlum ergo ab anima movetur. Et hanc opinionem Hermes Trismegistus, Socrates, et Plato, et tota secta defendit Stoicorum, et multi Peripateticorum quos nominavimus.

Contra hanc opinionem disputat Averroes et Rabbi Moyses, et multi alii Philosophorum Arabum, quinque rationes adducentes potentissimas1.

Quarum prima est, quod intelligentia semper et ubique uno modo se habet : ejus ergo quod semper et ubique eodem modo se habet, ipsa erit causa : motus autem cujuslibet cœli semper et ubique et eodem modo se habet : motus ergo cœli potius erit ab intelligentia quam ab anima quæ per imaginationem et electionem non eodem modo se habet.

Secunda est, quod anima per imaginationem et electionem mota ad aliquid, illo motu non procedit ulterius, sed stat in ipso, et fruitur illo. Nullus autem motus cœlestis est, qui stet in aliquo. Motus ergo cœlestis ab anima non est.

Tertia ratio est, quod omne mobile a perfectione sui motoris est necesse in multis deficere : motor enim infinitus est secundum virtutem, mobile autem finitum. Si ergo aliquod mobile sit, cujus motus est supra virtutem animæ, illius motor anima esse non potest. Anima autem, sicut jam habitum est, determi-

<--- Page Split --->

nate est ad unum per imaginationem et electionem, quod in una tantum differentia situs est. Si ergo mobile est tale, quod secundum omnem partem mobilis ad quamlibet situs differentiam movetur, illud secundum omnem partem sui ubique est, et non hic, vel ibi tantum. Motus ergo ille supra virtutem animæ est. Ab anima ergo non est motus cœlestis : cujuslibet enim cœli quælibet pars ad quamlibet movetur situs differentiam.

Quarta ratio est, quod universalis motus est ante particularem motum, sicut causa ante effectum. Dico autem universalem, qui ad ubique est secundum differentiam situs loci proprii : particularem autem, qui est ad hic vel ibi esse. Universalis autem motus ab universaliter movente vult esse. Universaliter autem movens non est anima, sed intelligentia. Motus ergo circularis cœlestis ab intelligentia, non ab anima est.

Quinta ratio est, quod si motus cœli esset ab anima imaginante et intelligente, motus cœli quantum ad imaginationem et electionem univocus esset motui animalium, et similiter motor motori esset univocus. Et ex hoc sequeretur, quod etiam mobile mobili esset univocum : quod valde est absurdum. Absurdum ergo est, quod motus cœli sit anima imaginativa et electiva.

Si autem ab istis quæritur, quomodo hoc quod dicunt posset esse? cum omnis motor conjunctus et immediatus sit suo mobili, sicut in principio VII Physicorum probatum est : intelligentia vero separata est, et nulli per naturam conjuncta. Dicunt quod intelligentia per suum lumen emissum in hoc vel in illud, sive per lumen influxum huic vel illi, efficitur immediata et conjuncta. Dicunt enim, quod intelligentias esse in nobis nihil aliud est quam illuminationes intelligentiarum esse in nobis vel in quibuscumque. Illustratio autem hæc est in propinquis quidem juxta intelligentiam per lumen, quod secundum rationem et rem intellectuale est : in remotis autem est

per occasum ab illo, sicut in seminibus plantarum et animalium, in quibus non est per rationem intellectualis luminis, sed per rationem tantum intellectualiter formantis. In cœlo ergo quod proximum est intelligentiæ, utramque retinet rationem, eo quod ibi est intellectualiter illustrans, et intellectualiter movens : et ideo movet quamlibet partem mobilis ad esse ubique, sicut intelligentia ubique est. Hoc autem lumen animæ esse non potest, sicut jam habitum est : sed quia acceptum in cœlo secundum esse specificum cœli est, ideo quandoque, licet minu; proprie, anima cœli vocatur : et sic in naturis generabilium et corruptibilium etiam dans formam, dat motum, et forma quidam actus et esse eorum est : motus autem consequens esse. Sic dico, quod intelligentia influens cœlo lumen hoc, cœlo dat actum et esse, et motus circularis consequens est esse illud : propter quod dicunt, quod motus est de substantia cœli, eo quod substantiam et esse sequitur, sicut motus descendendi est de substantia esse gravium. Cum enim lumen perceptum ab intelligentia intellectuale sit, secundum intellectualis rationem ubique est et semper : et propter hoc mobile movet semper quantum potest ad esse ubique et semper : propter quod etiam dicunt solum motum cœli ubique et semper esse, hoc est, ad omne ubi circumferentiæ : et hæc opinio apud Peripateticos solemnior est.

Si autem quæritur ab istis, quomodo cœlum hujus luminis perceptivum sit? Dicunt quod propria et naturali puritate talis vitæ perceptivum est, et non per animam : eo quod vitæ quæ est per animam imaginativam et electivam, perceptibile non est, nisi corpus compositum et commixtum. Hæ ergo sunt opiniones loquentium de motorbius cœlorum.

Unus autem qui meo judicio probabilius loquitur, Alpetragius scilicet, qui secretum astrologiæ dicit sibi esse revelatum quantum ad motum et causas motuum superiorum, quodlibet cœlum dicit

<--- Page Split --->

duos habere motores, universalem et primum et unum communem omnibus, qui sicut desideratum quemlibet proprium movet motorem, et ille est motor primus. Accipit autem hanc propositionem per se notam, quod omnis primi motoris virtus in quocumque ordine major est immediate conjuncta mobili, quam in eo quod conjungitur sibi per medium. Motorem autem primum dicit intelligentiam esse, sicut et alii, sive intellectivum universaliter agentem : et hic movet ad ubique esse et semper : et cum nihil corporeum secundum se totum possit esse ubique et semper, consequitur ipsum. Motor autem proximus secundum partes ubique esse secundum successionem ubi et nunc : per successionem enim ubi efficitur ubique, et per successionem nunc efficitur semper : et hoc modo secundum motum simplicem et uniformem primum mobile efficitur ubique et semper : secundum autem mobile et tertium et quartum secundum omnem ordinem cœelorum consequitur virtutem ejus secundum esse ubique et semper quoad animam, et non simpliciter. Inferior enim non est nisi in ubi superioris, licet superior referatur ad ubi inferioris ut mensurans et continens : id autem quod sub cœelis est, sicut ignis qui ubique circummovetur in concavo cœeli luna, consequitur ipsum secundum motum non simplicem. Consequitur enim ipsum per generationem corporis quod in termino natum est esse. Et secundum motum magis difformem consequitur ipsum aer : propter quod in aere motus sunt multi. Elementum autem aquae in mari non consequitur ipsum secundum circulationem perfectam : propter quod mare in fluxu semicirculum luna sequitur ascendentem. In terra vero et ubi virtus motoris deficit, deficit et motus : et ideo quieta est. Id autem per quod quodlibet mobile virtutem primi motoris consequitur, non determinat utrum sit anima vel natura. Hoc tamen constat, quod est lumen vel bonitas procedens a motore

primo diversimode participata a quolibet mobilium, ita quod motus animalium qui processivi dicuntur, in quibuslibet membris eorum ad semicirculum sunt. Et propter hoc membra pertinentia ad motum in ipsis, componuntur ex pyxidibus et vertebris : figura autem semicirculi in concavo perficit pyxidem, et figura semicirculi in convexo perficit vertebrum, sicut et convexum inferioris cœeli movetur in concavum superioris. Et hoc est in omnibus animalibus perfectis : propter quod in omnibus eis semicirculis a dextra procedit et praecedit et retrahitur, et regyrat per semicirculum in sinistro : eo quod tales virtutes motum cœelorum componunt. Motus autem in imperfectis animalibus est super annulos aequidistantes, eo quod causantur a motu cœelesti, qui est super circulos parallelos descriptus motibus stellarum diutius in sphæra cœelesti, secundum distantiam a circulo æquinoctiali, qui vocatur cingulum signorum ab Antiquis.

Has autem opiniones et opinionum rationes nos non determinamus : quid quilibet eligat, lectoris judicio relinquentes. Hoc habetur solum pro constanti, quod inter intelligentiam et cœelum aliquid est, sive ut anima, sive ut natura, quo cœelum particeps efficitur bonitatis in se ad intelligamentia defluentis.

<--- Page Split --->

constituit, ad quam lumen sui intellectus terminatur. Dum ergo primus intellectus universaliter agens hoc modo intelligit se, lumen intelligentiae quod est ab ipso, prima forma est et prima substantia habens formam intelligentis in omnibus.

Præterea in hoc quod ab alio est, triplicem habet comparationem, scilicet ad primum intellectum a quo est, et ad seipsum secundum id quod est, et ad hoc quod in potentia est secundum hoc quod ex nihilo est : antequam enim esset, in potentia erat : quia omne quod ab alio est, factum est, et in potentia erat antequam fieret. Intelligentia ergo prima non habet necesse esse nisi secundum quod se intelligit a primo intellectu esse. Secundum autem quod intelligit seipsam secundum id quod est, occumbit in ea lumen intellectus primi, quo intelligit se a primo intellectu esse : et sic necesse est quod inferior constituatur sub ipsa : et hæc est secunda substantia quæ vel anima dicitur, vel id quod in cœlis est loco animæ. Secundum autem quod intelligit se ex nihilo esse et in potentia fuisse, necesse est quod incipiat gradus substantiæ, quæ in potentia est : et hoc est materia sub prima forma, quæ est materia corporis cœlestis, quæ vocatur mobile primum. Materia enim illa potentia est divisibilis : et dum illustratur forma illa quæ loco animæ est, statim extenditur per motum qui quodammodo ubique est, et apprehendens lumen intelligentiæ, figuram et motum accipit circuli sive corporis sphærici. Intelligentia ergo quæ inter factas substantias prima est, secundum quod intelligit se a primo intellectu esse, in lumine primi intellectus est et ipsum lumen, et sic intelligentia est. Secundum autem quod intelligit se secundum id quod est, lumen suum extendit ad aliud quoddam esse, et sic extenditur in animam vel id quod loco animæ est. Secundum autem quod intelligit se ex nihilo esse et in potentia esse, ad materiale descendit : et sic fit id quod primum mobile est sub forma corporeitatis.

CAPUT VIII.

De ordine eorum quæ fluunt a primo secundum omnem gradum entium universorum.

His ita prælibatis, ordinem universi esse secundum omnes gradus existentium secundum quod fluunt a primo principio non est difficile videre. Nemo autem arbitretur, quod de ordine temporis aliquid loqui intendamus (opinamur enim omnia simul esse facta), sed loquimur de ordine naturæ quo inferius quidam casus est semper superioris, et inferius incipit ubi lumen aliquo modo occumbit superioris. Supponentes autem propositionem quam omnes ante nos Philosophi supposuerunt, scilicet quod ab uno simplici immediate non est nisi unum secundum naturæ ordinem. Hanc enim propositionem nemo umquam negavit, nisi Avicebron in Fonte vitæ, qui solus, quod solus dicit, quod ab uno primo simplici immediate duo sunt secundum naturæ ordinem, eo quod in numeris bina rius sequitur unitatem. Suppominus etiam quod intellectus universaliter agens non agit et constituit res nisi active intelligendo, et intelligentias emittendo : et dum hoc modo intelligit, seipso rem

<--- Page Split --->

Exemplom hujus est in arte. Si enim comparetur ad lumen intellectus a quo est, et ipsa ars constituta est, sic proprie lumen intellectuale est. Si autem ars consideretur in seipsa secundum quod forma quaedam est, sic constitutiva est ejus quod imago ejus est. Si vero consideretur prout facta est et in potentia et non in actu, requirit id quod potentialiter formam suam suscipere potest : quia hoc modo formam suam constituere tantum potest per se existentem, sed constituit eam in eo quod fundat eam et terminat. Sic ergo habemus constitutionem primae intelligentiae quae vocatur prima intelligentia primi ordinis : habemus etiam constitutionem proximi motoris primi orbis, quem quidam vocant animam cœli primi : et secundum quod intelligit se in potentia habemus constitutionem primi orbis sive primi cœli. Cum autem lumen intellectus primi principii fluat in primam intelligentiam et exuberet, quia constat quod exuberatio luminis iterum refertur ad primum : et dum sic intelligit se, per eamdem rationem constituit intelligentiam secundi ordinis : hoc etiam intelligit se secundum id quod est, et sic constituit motorem proximum. Intelligit etiam se secundum quod in potentia, et sic constituit mobile secundum quod est secundum cœlum. Intelligere enim se activo intellectu, est lumen intellectuale emittere ad rei constitutionem : et sic habetur intelligentia secunda, et secundus motor, et secundum mobile. Et dum illa intelligentia iterum intelligit se esse a primo intellectu, necesse est quod intelligat se in lumine exuberante : et hoc modo constituetur intelligentia tertii ordinis. Intelligit etiam se secundum id quod est, et sic constituitur motor tertii mobilis. Intelligit etiam se secundum quod in potentia est, et sic constituetur tertium mobile sive tertium cœlum.

Et hoc modo non est difficile determinare intelligentias et motores et cœlos usque ad cœlum lunæ, ita quod prima inintelligentia et primus motor et primum

cœlum determinentur ad mobile primum quod est cœlum primum, quod movetur supra circulos æquidistantes ad circulum qui vocatur æquinoticialis, qui vocantur poli mundi. Secundum autem mobile fit supra circulos signorum, quod movetur super polos orbis signorum. Tertium vero mobile fit sphæra stellarum fixarum. Quartum vero sphæra Saturni. Quintum sphæra Jovis. Sextum sphæra Martis. Septimum sphæra Solis. Octavum sphæra Veneris. Nonum sphæra Mercurii. Et decimum sphæra Lunæ, ita quod semper inferior per exuberantiam determinatur superioris per triplicem intellectum quo intelligit se secundum quod a superiori est et a primo, et quo intelligit se secundum id quod est, et quo intelligit se secundum quod in potentia est. Intelligentis enim se activo intellectu, semper constituere est alicujus quod est sub ipso, cujus intellectus per lumen suum constitutivus est.

Si autem in superioribus motus plures sunt quam illi quos diximus, tunc necesse est ordines plures esse intelligentiarum et motorum et mobilium. Dicunt enim Ptolemaeus et Rabbi Moyses, quod multi et quasi innumerabiles sunt motus in superioribus qui usque hodie a consideratoribus astrorum non sunt deprehensi. Talis ergo modus constitutionis est intelligentiarum motorum et orbium cœlorum. Post intelligentiam autem orbis lunæ et ipsum orbem lunæ, qui (sicut dicit Aristoteles) in aliquo terrestris est, est intelligentia quæ illustrat super sphæram activorum et paësivorum, cujus lumen diffundit in activis et passivis, quæ super aniamas hominum illustrat, et cujus virtus concipitur in seminibus generatorum et corruptorum. Si vero lumen quod a principio primo est, non sit in ratione intellectus, sed in ratione constituentis tantum et forma : tunc patet quod primum inter substantias corpus sphæricum est, quod solum in se habet omnes situs differentias, et oppositiones, et distantias : habet enim sursum circumferentia, et ha-

<--- Page Split --->

bet deorsum ad medium : alias autem dextri et sinistri distantias habet per mobilis elevationem, et depressionem. Et sic hæc causa motus recti, est mobilis, quod recto motu movetur, vel simpliciter, vel in quodam. Simpliciter quidem, sicut in igne sursum, in terra deorsum. In quodam autem, sicut in aqua et aere. Aer enim in igne descendit, in terra et aqua ascendit. Aqua vero in terra ascendit, et in igne et aere descendit. Et hæc in Cælo et Mundo determinata sunt 1.

Si vero mobile rectum per motum luminis cœlestis ad aliud mobile rectum comparetur, per comparationem quidem ignis ad terram producetur id quod vocatur fumus secundum omnes differentias sui, qui si sit in forma imperfecta ignis, erit ventus secundum omnes differentias ventorum.

Si vero formam ignis accipiat, et non perfectam naturae subtilitatem et raritatem, erunt ignes in cœlo micantes sicut stella cadens, cometae, lanceae, et dracones volantes. Secundum comparationem autem ignis ad aquam, erit exhalatio quae vocatur vapor secundum omnes sui differentias, pluviarum scilicet, roris, et nivium, et grandinum, et aliorum quae in libro Meteororum determinata sunt.

Si vero elementum in elementum agat sub forma cœlestium corporum et virtute, hoc est, quod elementa in se agant et a se invicem patiuntur non secundum qualitates proprias, sed secundum quod qualitates suæ sunt informatae virtutibus cœlestium et luminibus et figuris, erunt motus commixtionum secundum omnes differentias, mineralium scilicet, vegetabilium, et sensibilium. Quanto enim producitur commixtio ad æqualiorem complexionem et æqualitati cœli magis convenientem, tanto ab intelligentiæ lumine accipit formam nobiliorem : et quanto remanet citra hoc, formam accipit ignobi-

liorem : eo quod necesse est in tali intellectus lumen magis occumbere, ita scilicet quod in omnibus his forma ad lumen intelligentiæ referatur. Virtus autem ad generans proximum, quod est formativa ipsius habens virtutes cœlestium immissas et commixtas in naturam et qualitates elementorum. Motus autem et operationes distinguuntur secundum virtutes eorum : et in tali commixtione necesse est quod elementum ad elementum moveatur, et elementum ab elemento comprehendatur et teneatur, sicut in naturalibus a nobis determinatum est : et dissolutio talium virtutum et comprehensionum causa est corruptionis. Hic ergo modus est quo Peripatetici omnia dicunt produci ex primo.

Avicebron autem in Fonte vitæ, specialem sibi fingens philosophiam dicit, quod post unitatem primi principii quod omnia penetrare dicunt, bina­rius est, forma scilicet et materia : dicit enim quod prima forma intelligentia est, et prima materia ea quæ fundat et sustentat formam quæ dicitur intelligentia : et quod forma nec ictu oculi fuerit umquam sine materia, vel materia sine forma. Prima enim forma, ut dicit, et determinans materiæ potentiam quæ capax est omnium, est intelligentia. Secunda vero corporeitas, quæ claudit materiæ primæ capacitatem : corporea enim materia non est capax omnium. Tertiam vero dicit contrarietatem, quæ est materia et forma elementorum, quæ minoris est comprehensionis quam materia corporea: Quartam vero dicit formam commixtionis. Et sic ex primo producit universa. Unde autem veniat intelligentia, vel corporeitas, vel contrarietas, vel commixtio, per causam rationabilem non determinat : eo quod sophismata sequitur, et topicas rationes quasdam adducit, sicut in ante habitis diximus.

Si quis autem nobis objiciat, quod seObjectio.

<--- Page Split --->

cundum istum fluxum rerum sequitur, quod non est unum ab uno tantum : quia intelligentia quæ primum effectum a principio primo, non simpliciter unum est, sed tria quodammodo, ut diximus. Dicemus, quod intelligentia quidem est unum secundum substantiam et esse : sed ad hoc quod perfecta est, tria habet consequentia et concomitantia, scilicet intelligere se secundum quod a primo est, et intelligere se secundum id quod est, et intelligere se secundum quod in potentia est : et hæc non variant substantiam, sed virtutes ejus, et concomitantur ipsam in quantum ipsa secundum est : propter quod hæc tria inveniuntur in omni ea

comparatione qua secundum comparatur. Ordines autem intelligentiarum quos nos determinavimus, quidam dicunt esse ordines Angelorum, et intelligentias vocant Angelos : et hoc quidem dicunt Isaac et Rabbi Moyses et cæteri Philosophi Judæorum. Sed nos hoc verum esse non credimus. Ordines enim Angelorum distinguuntur secundum differentias illuminationum et theophaniarum, quæ revelatione accipiuntur et fide creduntur, et ad perfectionem regni cœlestis ordinantur in gratia et beatitudine: de quibus philosophia nihil potest per rationem philosophicam determinare.

<--- Page Split --->

DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS