TRACTATUS III

DE LIBERTATE, VOLUNTATE, ET OMNIPOTENTIA PRIMI.

CAPUT 1.

De libertate primi.

Primum etiam principium ad agendum omni modo liberum est. Dicit enim Aristoteles in primo philosophiae primae : « Liberum dicimus quod causa sui est. » Cum ergo primum principium maxime

sui causa sit in agendo, liberum in actione est, nec tantum liberum, sed etiam liberrimum : dominium enim habet in actione sua : dominus enim princeps est omnium actuum suorum. Si enim homo dominus est suorum actuum, cum causa ipsorum actuum sit in ipso, multo magis primus omnium dominus est, qui sibiipsi in actione omnium est causa.

Adhuc cum libertas quatuor modis dicatur, scilicet ab obligatione, et coactione, ab inevitabilitate, et a necessitate positionis, primum principium omnino liberum est. Libertas enim ab obligatione, a defectu esse materialis est. Obligatio enim per materiam est, sicut homo obligatur ad necessitatem comedendi, bibendi, dormiendi,a quibus omnibus esset liber si immaterialis esset. Necessitas autem coactionis est per causam efficientem, sicut necessitatem habet lignum quod comburatur, si in ignem ponatur, vel non moveatur si vinculetur. Necessitas inevitabilitatis a causa formali est, sicut necesse habet hominem non volare, quia pennas non habet naturaliter insertas, et necesse habet hominem esse et humana facere per formam humanitatis.

<--- Page Split --->

Necessitas autem positionis secundum causam finalem est, sicut necesse habet quis lucrari si velit ditarí, vel secari si velit sanari : posito enim fine aliquo si consequi debeat finem, necesse est studere ad ea quae sunt ad finem consequendum. Sic Aristoteles dicit quod ad habendum virtutem moralem necesse est habere prudentiam, eo quod prudentia inquirit et eligit ea quae sunt ad finem moralem virtutis. Cum ipsa moralis virtus non nisi in natura tendat in finem, nihil eorum considerans quae faciunt ad finis consecutionem. Cum ergo primum ad nullam penitus causam habeat dependentiam, constat quod ab omni necessitate liber est : liberrimus ergo est primus tam in se quam in actione sua.

Contra hoc tamen quidam nituntur opponere per ea quae habita sunt. Habitum est enim, quod primum necesse est omnino et omnimode esse : et quod omnimode est necesse, nullo modo videtur esse liberum.

Adhuc autem habitum est, quod primum non nisi per essentiam agit : quia aliter non esset primum si ageret, vel per accidens, vel per aliud essentiae additum, vel etiam per aliud. Quod autem per essentiam agit, de necessitate agit, sicut lux lucet per necessitatem essentiae.

Adhuc liberum est, in quo est agere et non agere : si autem dicatur, quod in primo est agere et non agere, necesse est ut concedatur primum aliter et aliter se habere : hoc autem impossibile est, cum omnino sit impermutabilis, ut in antehabitis probatum est : ergo non est in ipso agere et non agere : et sic necessitati subjacet et non libertati.

Adhuc nobilius est semper agere, quam

aliquando agere et non agere : primo autem convenit semper agere : cui competit semper agere, de necessitate agit : necessitati ergo subjacet et non libertati, ut videtur.

Adhuc in secundis quaecumque semper agunt et necessitatem habent in agendo, meliora sunt quam ea quae quandoque agunt et quandoque non agunt, sicut ecclesia meliora dicimus quam naturalia generabilia et corruptibilia, et naturalia meliora fortuitis, eo quod necessaria semper et de necessitate agunt, naturalia frequenter, fortuita autem raro : videtur ergo, quod primum de necessitate agat et non de libertate 1.

Ad hac autem et similia facile responderi potest, scilicet quod primum omni modo necesse est esse. Sed non propter hoc tollitur libertas ab eo. Necessitas enim quae est per dependentiam ad aliquam causam, tollitur a primo. Sed tamen propter hoc non tollitur libertas, quin in ipso sit causa sua actionis.

Similiter per hoc quod dicitur quod per essentiam agit, non potest probari, quod per necessitatem agat, nisi illa essentia subjaceat necessitati. Et similiter per consequens licet sit simplicissimum, non concluditur, quod aliquam in agendo patiatur necessitatem : simplicissimum enim liberrimum est inter omnia, eo quod ipsum sibiipsi causa est in omnibus.

Adhuc autem per hoc quod non sit in ipso agere et non agere, nihil probatur : hoc enim dupliciter dicitur non esse in aliquo agere et non agere : potest enim per obligationem ad unum, et impossibilitatem ad alterum. Alio modo potest esse per libertatem ad unum et ad alterum : sed quia melius est esse unum

<--- Page Split --->

quam alterum, propter hoc non transponitur de uno in alterum, sicut est in casto caste agere et non caste agere, et in liberali dare et non dare: sed quia melius est caste agere et liberaliter dare, quam non caste agere et avare retinere, ideo non transponitur castus et liberalis in oppositum suae actionis: et sic agere et non agere est in primo, sed non potest non agere, quia melius emittere bonitates quam retinere: et minimum inconveniens in Deo est impossibile.

Ex hoc etiam patet responsio ad sequens : tali enim modo semper agere nobilissimum est, et multo nobilius quam aliquando agere, aliquando non agere, sicut dixit Messalach, quod motus cœeli motus sapientis est, eo quod sapientis uno modo est agere et semper, et non per inconstantiam aliquando sic, aliquando non, vel sic et aliter agere : tali enim modo agit quod per diversa disponitur : quod non convenit primo.

Et hoc etiam modo quæcumque secundatum intelligentiarum semper agunt ad actionem referuntur, quæ uno et eodem modo se habet, et uno et eodem modo desideratur a mobili : et propter hoc illa nobiliora sunt, quam ea quæ frequenter, vel raro agunt, et a diversis diversa disponuntur. Non tamen propter hoc intelligentia alicui subjacet necessitati.

Ex omnibus his colligitur, quod primum liberrimum est in omnibus suis tam in agendo quam in aliis : eo quod ad nihil penitus habet dependentiam, et sibiipsi est causa efficiens ad omnia et in omnibus : propter quod etiam meliores Peripatetici dixerunt primum esse largissimum secundum illam largitatis speciem quæ magnificentia vocatur : hoc enim est quando aliquis fluit optimis et non deficit in oppositis propter hoc quod in seipso habet sufficientiam per quam sibi et omnibus aliis sufficit abundanter.

CAPUT II.

De voluntate primi.

Multi autem Peripateticorum in primo negabant esse voluntatem, scilicet Theophrastus, Porphyrius, Avicena et Averroes. Et de hoc quinque inducebant rationes.

Quarum prima est, quod omnis voluntas appetitus est : omnis autem appetitus est non habiti et deficientis : primum autem nobilius omnibus præhabet omnia quæ sunt, sicut ars nobilius et perfectius habet omnia artificialia quam materia in quam traducitur forma artis : nihil ergo deficit primo : appetitum ergo nullum potest habere : nullam ergo habet voluntatem.

Secunda est, quia appetitus non est nisi imperfecti, sicut materia quæ appetit formam, et femina masculum, et turpe bonum : primum autem imperfectum non est, nec imperfectum intelligi potest : voluntas ergo sibi convenire non potest.

Tertia est, quia cui omnia nobilissimo modo insunt nobilia, nihil intelligi potest quod appetat: primo autem omnia nobilissimo modo insunt nobilia, eo quod

<--- Page Split --->

ipse est archetypus ad omnia : voluntatem ergo non potest habere ad aliquid.

Quarta est, quod omnis nobilitas diversificatur secundum volta : primum autem nullo modo diversificari potest.

Quinta ratio est, quod omne volens est duo : non enim est volens nisi nuntium fiat de volito : nuntians autem et volens duo sunt : primum autem unum est, in quo nullus numerus est : primum ergo volens esse non potest.

Contra hoc quidem subtilissime objiciunt dicentes, quod omne quod in seipso habet actionis principium et omnino liberum est, maxime volens est : primum autem hujusmodi, et ideo maxime vult. Primam autem hujus syllogismi probant per hoc, quod natura non in seipsa habet suae actionis principium : et ideo de necessitate agit in hoc quod sibi communicat in materia. Intellectus etiam praecipue speculativus compositione syllogistica cogitur ad consensum. Et cum non remaneat in principiis operum nisi voluntas, videtur quod liberorum operum sola voluntas sit principium. Operum enim non sunt principia nisi natura, intellectus, et appetitus.

Adhuc voluntarium est, cujus principium est in seipso consciente singula in quibus est actus : hoc autem maxime convenit primo : hoc enim conscientiam omnium habet, et conscientia omnium quae facit, est in ipso principium : ergo maxime est voluntarium : et voluntarie facit quidquid facit.

Adhuc quæ non voluntarie fiunt, laudabilia non sunt : si ergo primum per voluntatem non agit, suæ actiones omnino illaudabiles essent: quod penitus inconveniens est.

Ad hæc autem leve est respondere. Constat enim primum esse nobilissimæ voluntatis : et Antiqui non negaverunt in eo esse voluntatem,nisi illam quæ deliberativa est et rei deficientis appetitus. Quæ autem diffinita est finis optimi,est in ipso, et per ipsam agit quidquid agit. Cum tamen dicitur esse primum sciens, liberum,

et volens, non designatur per aliquid quod ab ipso sit diversum propter suam omnimodam simplicitatem, sicut in antehabitis dictum est : propter quod quidam Antiquorum diviserunt voluntatem per tria : dicitur enim voluntas imperfecti appetitus in ratione fundatus, et dicitur voluntas immobilis placentia finis, vel dicitur voluntas liber motor animi, qua dicere consuevimus, si volo intelligo, si volo ambulo, et cætera hujusmodi : et hoc modo dicimus voluntarium esse, quod ex propria agit voluntate et electione : et hoc modo dicimus voluntatem esse in primo quantum ad omnes suas actiones : quia nihil impellit eum ad agendum, sed ipse sibi est actionis causa ex electione,sic utdicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae, Platonem sequens,

Quem non externæ pepulerunt fingere causa : Sed livore carens insita forma boni.

Secundo modo dictam voluntatem primum principium habet in volitis : voluntatem enim immobilem habet in optimis. Primo autem modo voluntas non est in eo, sicut probatur ex rationibus inductis.

<--- Page Split --->

naturae essent, essent ejusdem motus, ejusdem loci, et terrae omnium mundorum moverentur ad locum istius terrae, et ignes omnium mundorum ad locum istius ignis, et sic de aliis. » Quartus modus est : quia sic potentiam habet, quod nihil penitus impossibile habet admixtum : et ideo nihil potentiae sua obviare potest. Quintus modus est : quia per objecta non terminatur ejus potentia : nulla enim sunt in quantocumque numero, quin possit in haec et in ampliora : et ideo infinita est ejus potentia, et numero eorum in qua potest, et intensione, quia super omnia vincit. Sextus modus est, quia in se et in omnibus aliis potest : nihil enim secundorum est, quod aliquid possit nisi ab ipso : propter quod ejus potentia est interminabilis tempore : quantumcumque enim tempore cogitetur aliquod secundorum aliquod posse, illud nihil habet potestatis nisi ab ipso et in illo.

Cum autem duobus modis diffiniatur potentia in quinto philosophiae primae 1, constat passivam potentiam in primo non esse, hoc est, principium transmutationis ab alio secundum quod est aliud. Sed potentia activa in ipso est principium transmutationis in aliud secundum quod aliud est : et hoc sex modis omnipotentia est. Et primus modus est ex radice. Radicatur enim in hoc quod omnium principium est. Secundus autem modus est ex virtute quae est finis potentiae : non enim terminatur potentia ipsius ex aliquo ultimo ultra quod non possit, quod ultimum tempore vel loco vel intellectu capi possit. Tertius modus est, quod omnia quae intellectu capi possunt, sub suam potentiam restringit et coercet : propter quod dicit Aristoteles in primo capitulo Caeli et Mundi 2, quod « si infiniti essent mundi, omnium mundorum corpora simplicia ejusdem naturae essent cum corporibus simplicibus istius mundi : et si ejusdem

Adhuc dicit Avicenna, quod in hoc omnipotens est primum, quod potest quidquid vult, et sicut vult, nihil habens impotentiae admixtum. Propter quod tria excluduntur a potentia ejus, scilicet privativa, et mala : haec enim impotentiam habent admixtam : et ideo non potest mori, nec infirmari : quia haec privativa sunt esse et potestatis. Similiter etiam non potest concedere, nec ambulare, nec dormire : quia haec materiam indicant privationi subjacentem. Similiter non potest mentiri vel injuste agere : haec enim indicant boni et optimi privationem. Et tamen propter hoc non dicitur impotens, sed magis potens : quia, sicut dicit quidam sapiens : « Qui potest hoc quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest hoc, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. » Et quia sua potentia interminabilis est, ideo per nullum passivum terminari pot-

<--- Page Split --->

est, nullum enim passivum est quod universaliter suae potentiae sit susceptivum : propter quod non sequitur, primum principium potest aliquid facere, ergo in re possibile est fieri.

proportionatum. Praeterea Aristoteles vult, quod motor propinquus cujuslibet orbis infinitus sit et infinitae potentiae secundum aliquid, scilicet secundum quod semper movere possit.

Per hoc solvitur quaestio quae fit a quibusdam sophistarum dicentium, si primum principium potest omnia facere, tunc potest facere quod contradictoria sint simul vera: cujus opinionis fuit Heraclitus. Hoc enim secundum dicta non sequitur : duo enim exiguntur ad hoc quod contradictoria sint simul vera, scilicet quod primum possit facere, et quod in re possit fieri: arguitur autem ex altero tantum istarum causarum : peccat ergo argumentatio secundum sophisma consequentis.

Aliter autem quidam objiciunt dicentes, quod omnis motor ad mobile proportionatam habet potentiam : primum autem principium est primus motor mundi, sicut omnes confitentur: ergo habet proportionatam potentiam ad mundi mobilitatem: propter quod Apuleius physicus dixit, quod « Deus est anima motu et ratione mundum gubernans : » et dicit se hoc didicisse ex discipulis Socratis. Quod autem proportionem habet, finitum est. Primum ergo principium finita potentiae est.

Dicendum ergo, quod motor primus secundum se simpliciter infinitus est, et infinitae potentiae : secundum aliquid tamen sui, hoc est, secundum bonitatem qua desideratur ab hoc mobili vel illo, finitum est: non ergo probat, quod si secundum aliquid finitus sit, quod simpliciter infinitus non sit.

CAPUT IV.

De opinione Avicebron et voluntate primi.

Ad hoc autem quidam nituntur respondere 1, quod primum movet mundum ut desideratum movet desiderantem: et in hoc non exigitur proportio : quia desideratum majoris virtutis potest esse quam desiderans : voluntas enim et desiderium impossibilium est, ut dicit Aristoteles 2.

Sed motor ut efficiens, dicunt quod habet proportionem ad mobile. Haec autem solutio nihil valet: quia cum non sit inane desiderium, desiderat quod consequi potest, et sic redit primum inconveniens, quod desideratum desideranti est

Avibron autem in libro quem Fontem vitae vocari confinxit, solus inter omnes principium primum per voluntatem agere dixit.

Volebat enim quod conceptus actoris esset in primo per verbum interius dispositum, verbum vocans rationem operis :

<--- Page Split --->

cujus rationem esse dixit, quod omnis operans per intellectum, primo in seipso conceptam habet sui operis rationem : primi autem essentiam infinitam esse dixit, et jam extensam per omnia spirituali et non corporali extensione : propter quod omnibus dixit esse praesentem, et in omnibus operantem ad formam verbi quod habet in seipso : voluntatem autem adhibuit tamquam ex electione determinantem, quod hoc vel illud operandum sit.

Ad hoc autem adduxit tres rationes. Quarum prima est, quod infinitum et finitum non operatur nisi per medium. Relinquit autem pro constanti, quod primum principium infinitum sit. Cum ergo uti non possit medio extrinseco quod instrumentaliter deservit ad operis determinationem, oportet quod utatur medio intrinseco. Intrinsecum autem determinans hoc vel illud, intellectus erit vel voluntas. Cum autem intellectus non determinetur nisi per receptam formam operis, et intelligere primi principii nihil recipiat, videtur quod intelligere primi principii indeterminatum remaneat et infinitum. Si ergo per aliud determinatur ad opus, videtur quod ex electione voluntatis determinatur ? quia secundum hoc operandum elegit et non elegit, et hoc potius quam aliud. Secunda ratio est : quia sicut jam habitum est, in intellectuali natura omnium motor et determinator est voluntas : facit enim si vult, et intelligit si vult : infinitum ergo cum sit primum principium, ad actum determinatur per voluntatem. Tertia ratio est, quod voluntas est finis, ut dicit Aristoteles in IV Ethicorum : potentiae autem operativae finis operatio est : ergo et potentia operativa ad opus refertur per voluntatem quae finis est.

primo potentia est agendi, est illud quod dat formam operi, et non illud quod jubet et præcipit opus fieri : lumen autem intellectus universaliter agentis est forma operis opus determinans ad rationem et formam : voluntas autem non est nisi præcipiens ut fiat : intellectus ergo universaliter agens potius debet esse medium, si medium est, quam voluntas.

Adhuc ex dictis omnium Philosophorum constat, quod facta omnium sunt in primo sicut artificiata in arte : ars autem essentiale principium est artificiorum ex sua forma dans artificiato nomen et rationem : voluntas autem in artifice non est sicut præcipiens opus. Prius ergo se habet ars ad artificiata quam voluntas. Si ergo medium poni debeat, potius intellectus agens ponitur quam voluntas.

Adhuc non determinat Avicebron qualiter primum principium sit infinitum. Si enim dicatur infinitum, cujus principium est extra ipsum, sequitur necessario quod infinitum nihil agit nec agere potest : eo quod imperfectissimum est in esse, et in posse, et in agere : quod autem nihil agit vel agere potest, medium quo actio ejus determinetur, habere non potest : tali ergo ratione convenienter quaeritur, quo medio actio determinetur.

Adhuc illi qui dixerunt primum principium infinitum in esse et actione, non hac ratione dixerunt infinitum, quod finis ejus esset extra ipsum, sed ideo quia ipsum est, et sic dicit Aristoteles quod finis nec finitus est nec infinitus natura : ergo primum principium est non finitum, eo quod finiri non potest diffinitione quae est finitio intellectus, nec loco, nec tempore : si enim aliquo istorum modorum finiretur, sequeretur quod posset cogitari aliud majus ipso in esse et posse et agere. Taliter autem vocatum infinitum, perfectissimum est, et nullo indiget medio.

Sed mirabile videtur, quod iste dictorum suorum nullam attendit rationem. Si enim rationem nominum sequamur et ordinem intelligendi, voluntas non potest esse primum, nec operi proximum : primum enim et operi proximum in quo

Adhuc voluntas secundum sui rationem non est simpliciter et per se operans : operatur enim ad rationis determinationem : si ergo in se indeterminatum est, qualiter dici potest quod sit infiniti de-

<--- Page Split --->

terminans actionem ? Propter quod pro certo dictum Avicebron inconveniens est : nec puto quod Avicebron hunc librum fecit, sed quod quidam sophistarum confinxerunt eum sub nomine suo. Ad rationes autem responsio per ea qua dicta sunt, patet.

CAPUT V.

Utrum ea qua dicta sunt, sufficiant ad perfectionem primi principii ?

Utrum autem ea qua dicta sunt, sufficiant ad hoc quod in his primum principium perfectionem habeat ad agendum, vel non, post haec inquirendum. Quidam enim Antiquorum haec dixerunt sufficere, dicentes quod in omni natura intelligibili libera ad agendum, sufficiunt haec, posse, scire, et velle, scilicet si habeat posse non impeditum, scire non obumbratum, velle ab invidia relegatum : et hoc est dictum Platonis. Ad haec addit Plato, quod in opere non sunt nisi tria, scilicet opus, substantia operis, et operis forma. Cum igitur sufficienter voluntas opus eliciat, potentia opus per substantiam constituat, scientia formam operi influat, videtur quod haec tria sufficiant ad primam efficientis perfectionem.

Adhuc si contingit impediri opus per ea qua extrinsecus sunt efficientia, impediri non potest, nisi per impotentiam, vel ignorantiam, vel voluntatem. Omnibus autem impedimentis ablatis, unumquodque perfectum est ad agendum. Per opposita autem istorum omnia impedimenta tolluntur. Ex oppositis ergo istorum perfectum est ad agendum.

Et in hoc vere omnes consenserunt Antiqui : quamvis quidam posteriorum, sicut Avicenna, et Alfarabius, et Algazel, quaedam ad haec debere addi contenderunt. Dicunt enim addi debere bonitatem : bonitatis enim, ut dicunt, dispositio est ad emittendum. Si enim ponatur quod aliquis possit et velit et sciat, non sequitur quod emittat vel influat in opere. Invidia enim potest impedire. Sed si bonum sit, cum bonum sit communicativum sui et suorum, statim in bonitatibus fluat et emittat. Et si quis dicat quod bonitas importatur per voluntatem, non est verum : quia multis adjacet velle, et tamen bonun quod cupiunt, non possunt perficere, stimulis irae vel invidia abstracti ab opere.

Adhuc dicunt quod media necessaria sunt ad agendum : ab uno enim primo non est nisi unum : secunda autem non constituuntur ex uno simplici : unum enim simplex non ad speciem nec ad numerum determinatum est : illud quod perfecte agit, vel ad numerum vel ad speciem determinat, vel ad utrumque. Et hac ratione dicunt dixisse Aristotelesem quod oportet cognoscere principia et causas usque ad elementa, quia res non perfecte constituitur sine his. Propter quod primo principio addiderunt intelligentias, et orbes cœelorum, et qualitates elementorum, sine quibus non perfecte constituuntur in esse. Primum ergo principium sine his ad agendum videtur imperfectum.

Sed ad hoc dicendum videtur, quod in posse, scire, et velle, omnimodam habet perfectionem ad agendum. Sed hoc solum convenit primo principio, quod ita principium est, quod ab ipso sunt omnia

<--- Page Split --->

alia, et ipsum a nullo est, et nullius bonitatis privatio potest cadere in ipsum, sicut patet per ante dicta. Invidia autem et ira privationes sunt. Media autem quae sunt principia et causae secundarie et elementa quae sunt proxima effectuum, non sunt neque potentiam habent agendi nisi a primo, sicut in ante habitis probatum est. Unde primum potens est in se et in omnibus secundis : nec secundis indiget propter suiipsius impotentiam : eo quod potentiam copiose ministrat omnibus secundis 1. Sed ultima facta mediis indigent : eo quod bonitatum quae sunt a primo, in simplicitate et puritate qua in primo sunt, non sunt perceptiva. Indigent ergo mediis et determinantibus et componentibus et incrassantibus bonitates quae sunt a primo, quibus mediis bonitates dictae determinentur et proportionentur eorum possibilitati. Propter quod etiam Aristoteles in secundo de Cælo et Mundo 2 dicit quaedam susceptibilia esse bonitatum primi : quaedam autem non, sed susceptibilia sunt bonitatis alicujus quae citra primum est. Dicit etiam, quod quaedam suscipiunt bonitates illas motu uno simplici : quaedam autem non sunt susceptibilia eorum nisi motibus pluribus et motibus compositis.

CAPUT VI.

Quod ex omnibus inductis nihil vere affirmari potest de primo principio rerum.

Cum autem in ante habitis jam probatum sit, quod primum principium non est in genere substantiae, nec in genere accidentium : quaecumque autem diximus ad primi designationem, significata sua vel habent in genere substantiae, vel in genere accidentium : constat quod secundum rationem nominum nihil praedicari potest per affirmationem de primo, eo quod supra modum eminet omnibus his : propter quod et nullo nomine diffinibile est. Et si dicatur substantia, ex eo dicitur quod super omnes substantias est et super omnem substantiae rationem. Similiter si dicatur ens, in intellectu illo dicitur ens quo ens vocatur quod est universale ens : hoc enim contrahitur in

<--- Page Split --->

omni eo quod est et determinatur, et nullum esse habet extra ipsum secundum actum : quorum nihil convenit primo principio. Similiter si dicatur unum, non est tale unum quale est unitas quae facit rem indivisam in se et divisam ab aliis, haec enim unitas est proprius rei terminus, et est aliquid de esse ipsius, quod primo uni non convenit. Eodem modo si dicatur res, quae vel dicitur ens ratum, vel opinatum a ratione, talis ratitudo, vel refertur ad principia rei constituentia et ingredientia esse ipsius, vel ad accepitonem animae, quae per abstractionem accipit a re tali : et hoc primo principio convenire non potest.

Oportet tamen quod ista dicantur de seipso, et prædicentur per affirmationem, eo quod ista per causam et exemplum primo sunt in ipso : et causa substantiæ non potest esse nisi substantia : nec causa exemplaris sapientiæ potest esse nisi sapientia : nec causa exemplaris bonitatis nisi bonitas : et cum talia prædicantur de primo principio, licet secundum modum quo cadunt in nostrum intellectum, non dicantur de ipso, tamen secundum naturam ipsius rei prius sunt in ipso quam in creatis, et perfectius incomparabiliter majori perfectione : et hoc ideo quia causatum imitatur causam, sed non consequitur perfectionem ejus : propter quod non est univoca prædicatio quando hæc de primo et de secundis prædicantur. Propter imitationem enim causati ad causam nomen formæ in quo causatum imitatur causam, prædicatur tam de causa quam de causato : propter hoc autem quod causatum non attingit causæ perfectionem, sequitur necessario, quod non attingit perfecte rei rationem.

Ex hoc fit, quod non una ratione prædicatur de causa et de causato : sed ratione qua prædicatur de causato, negatur

de causa : et in ratione qua prædicatur de causa, negatur de causato. Propter quod dicit Boctius 1, quod in primo oportet affirmare omnium positiones, et omnipotentius negare, tamquam de eo quod nihil omnium est, sed est ens super omnia et ante omnia : et per quodcumque designatur, nihil est divisum a substantia ipsius : propter quod simplicissimum est et unissimum, in quo nullus est numerus : ubi enim nulla diversitas est, nullus numerus esse potest.

Quia vero omnium formæ triplici consideratione sunt in ipso, scilicet unitæ secundum quod sunt in ipso : procedentes secundum quod in lumine suo sunt quod procedit ab ipso : et distinctæ secundum quod sunt in lumine terminato ad rei constitutionem : ideo non incongrue dixit Plato, quod omnia producit sicut ab exemplo : licet enim in ipso sint unitæ, tamen in lumine procedente ab ipso acceptæ, distinctionem rationis habent : eo quod omne procedens ab aliquo, a procedente quod ab ipso procedit, rationis habet differentiam. Sed hæc ratio sumitur ex relatione luminis ad rem in quam procedit. Et hujus simile est in arte : si enim forma domus in intellectu artificis accipiatur, omnino est indifferens et indistincta. Si autem accipiatur ut procedens in dispositionem fundamenti, et tecti, et parietis, constat quod in tali processione accepta differentiam habet. Si vero accipiatur ut quiescens in re, numerum accipit et distinctionem. In hoc autem maxime est in intellectu : primi enim principii intellectus, ut diximus, simpliciter agens, et in proprio et in essentiali lumine præhabet formam omnis rei, et eodem lumine essentiali procedente ab ipso res rerum est et idea, et eodem infuso rebus constituit et distinguit omnem rem.

<--- Page Split --->