TRACTATUS II

DE SCIENTIA PRIMI, ET DE HIS QUÆ SCIENTIÆ PRIMI CONVENIUNT.

CAPUT I.

Quod primum non est esse corporale, sed intellectuale secundum intellectum qui est universaliter agens.

Cum autem primum efficiens sit, non potest esse efficiens per accidens, eo quod esse per accidens ad aliud prius se redu-

citur, quod est per se : nec potest esse efficiens corporeum, sicut jam habitum est : quia primum non potest esse corpus, nec virtus corporea, vel virtus in corpore : eo quod omnia ista sine corpore non sunt, et ad aliud referuntur : erit ergo efficiens per se, non sicut virtus in corpore, vel virtus corporea. Ex quo sequitur quod non erit virtus vegetabilis, vel sensibilis, vel etiam naturalis : omnes enim ista vel sunt virtutes in corpore vel virtutes corporea : relinquitur ergo, quod sit sicut intellectus.

Quæratur ergo, an sic sicut intellectus contemplativus, an sicut compositivus, an sicut intellectus agens universaliter, an sicut intellectus possibilis ? Constat enim quod non est sicut intellectus adeptus, eo quod iste semper est in actu : adeptus autem antequam adeptus sit, non semper est in actu.

Quod autem non sit sicut intellectus contemplativus, ex hoc patet, quia omnis intellectus contemplativus acceptus est, et corpore indiget a quo accipiat : propter quod scientia hujus destruitur si sensus universaliter destruatur. Primum au-

<--- Page Split --->

tem nullius rei est acceptivum. Omne enim quod accipit ab aliquo, dependet ad illud secundum modum quo ab eo accipit. Ostensum est autem quod primum a nullo penitus dependet.

Si vero dicatur intellectuale principium secundum intellectum operativum, videtur quod intelligibile operativum duplex est, scilicet per accidens, sicut id quod facit per adeptionem artis, et antequam artem adipiscatur per inventionem vel doctrinam, non habet perfectam operationem, sicut textor, aedificator, vel medicus. Aliud autem est quod operatur ex seipso, sicut formativa operatur in semine : propter quod dicitur quod anima est in semine, sicut artifex in artificiato : et ex hoc est quod sibiipsi est ars et ratio operationis. Constat autem quod primum non potest esse principium operativum primo modo, quia hoc est operativum compositum, et per accidens : quæ omnia esse in primo est impossibile. Nec potest esse operativum ut virtus formativa : quia hæc virtus in corpore est, et sine corpore nihil operari potest. Ostensum est autem quod primum virtus in corpore esse non potest.

Nec potest esse intelligibile, sicut possibilis intellectus intelligibilis est. Ille enim est, quo est omnia fieri et nihil facere. Primum autem nullo modo fieri potest, sed omnia facit et constituit, ut jam ante probatum est 1. Nec iterum dici potest, quod sit sicut intellectus formalis, eo quod omnis formalis intellectus in altero est : quod nullo modo potest primo convenire, eo quod omne quod in altero est, ad aliud habet dependentiam. Primum autem non potest habere dependentiam ad aliud.

Erit ergo intelligibile principium sicut intellectus universaliter agens, quo est omnia facere, et nihil pati vel recipere, qui est sicut sol, et ut ars ad materiam

constituit. Sol enim ex seipso omnia constituit visibilia, praecipue si sol non accipiatur ut compositum, sed sicut essentia lucis : et si ars simplici lumine artis poneretur esse artificiatorum principium, et non sicut forma artificis alicujus, et poneretur esse substantia. Jam enim habitum est, quod primum quod est, necesse est, nec subjectum alterius est, nec in subjecto est, sed idem est sibi esse et quod est : et ideo nec comparticipans, nec aliud compar sibi, nec contrarium habere potest,nec consimile, sed de seipso et per seipsum agit omne quod est. Si vero sic dicatur intelligibile principium constat quod in ipso sicut in effectivo consistit omne quod est, sicut omne visibile consistit in lumine solis, et sicut omne artificiatum consistit in lumine artis sicut in effectivo producente : et esse omnis rei manat ab ipso in omne quod est : id enim quod res est, est istud quod supponitur per nomen cujuslibet rei : esse autem, sicut jam probatum est, a se habere non potest, sed habet ab emanatione esse quæ est ante se : et illa non potest esse nisi illa cui idem est esse et quod est : et hoc est intellectus purus universaliter agens, qui ex seipso constituit et producit et facit omne quod est propter quod dicitur illustrans super alia, et non illustratus ab alio : et propter quod omne quod emanat ab ipso prout est purus et simplex intellectus, sive immediate emanet, sive per medium, et sive per unum medium, sive per plura, procul dubio intelligibile est lumen : ab ipso enim immediate emanat lumen quod est intelligentia : lumen autem quod forma naturalis est illustrans materiam, emanat ab ipso per medium unum vel plura : et nisi hoc esset, non esset forma lumen intelligibile.

Propter quod ulterius sequitur, quod omnis forma cum perfecte separata est a

<--- Page Split --->

materiae apmateria et appendicis sive accidentibus pendiciis per ejus, statim redit ad suum principium et operatiofundatur in illo : nusquam enim nisi in intellectus, intellectu est : sicut visibile cum penitus nisi in induperatum est ab appendicis corporis sit. terminati, nusquam est nisi in lumine solis et natura perspicui : et sicut artificiatum denudatum ab accidentibus materiae determinatis, nusquam est nisi in lumine artis. Notum autem est, quod omnis res ab illo est in quod resolvitur,sicut in suae constitutionis principium. Ex quo ergo omne quod est, sive sit per se, sive per accidens, sive sit per naturam, sive per animam, sive corporeum, sive sit incorporeum, resolvitur in tale lumen intellectus agentis, et id ad aliud resolvi non potest : constat ergo quod primum efficiens est sicut intellectus universaliter agens.

actus ab ente quieto : lux autem, quia illustratio est et purgatio tenebrarum et privationis in omnibus quae sunt. Si autem hoc modo primum principium dicatur esse ut agens intellectus, non erit univoce agens cum intellectu qui in nobis est, vel cum aliquo qui in ordine determinato est. Omnis enim intellectus agens Intellectus agens equiordinis determinati, per illustrationem voce dicitur de intellectu divino, et de intellectu agente qui est para animae nostrae.

Cum autem dicitur intellectus universaliter agens, non intelligitur universaliter in genere, sicut universaliter agit inintelligentia illuminans super animas nostras,quae non agit universaliter simpliciter, sed universaliter in sphera activorum et passivorum. Nec intelligitur sicut universaliter agit intelligentia primi, vel secundi, vel deinceps ordinis : sed intelligitur universaliter simpliciter sicut intellectus illustrans super omne quod est, nihil ante se habens quo illustratur. Illius enim lumen causa est existendi omni ei quod est, et per seipsum causare, et non est coarctatum ad aliquod unum genus : sed coarctatum est lumen intelligentiae, quae est in aliquo ordine determinato. Propter quod dicit Aristoteles, quod primum non habet aliquem alium intellectum diviniorem 1 se : et ideo non inconvenienter a quibusdam Theologis laudatur conditor primus ut ars universorum, plena rationibus omnium eorum quae sunt vel esse possunt : quae omnes in ipso sunt vita et lux : vita quidem, quia vita est

<--- Page Split --->

posterius dictum de illis, oportet quod sit in uno primo quod sit omnium viventium causa et principium : hoc autem probatum est in principio secundi primae philosophiae 1 : vivere autem est in vegetativis, sensitivis, et intellectivis, vel univoce, vel per prius et per posterius dictum. Oportet ergo quod sit in uno primo quod sit causa vitae in omnibus viventibus : vitae autem principium vivit, sicut intellectus principium intelligit, quia intelligit se intelligere : et sicut sensus principium sentit, quia sentit se sentire : et si vegetationis principium non percipit se vegetare, hoc est per accidens, quia perceptionem sui operis amittit ex nimia sui profundione in materiam : vivit ergo vitae principium, et solum vivit vita perfecta quae nusquam occumbit ex hoc quod immergatur vel innitatur alteri, secundum quod ipsa per se et essentialiter vita est.

Ex his quæ dicta sunt, probatur quod primum est vivens, et omnis vitæ principium : omne enim intellectuali operatione operans, vivens est. Primum ergo per seipsum vivens est. Quod autem sit principium omnis vitæ, ex hoc patet, quod vita non invenitur nisi secundum vegetare, vel sentire, vel intelligere : vivere autem secundum vegetare et sentire, est secundum virtutem quæ virtus corporis est : virtus autem corporis primum principium esse non potest ad aliud : vegetare ergo et sentire non potest esse primum vitæ principium.

Adhuc vitæ principium non est ante quod invenitur vita : vita autem in intelligentiis invenitur ante sentire et vegetare : sentire ergo et vegetare principium vitæ non est, quod in omnia viventia primum influat vitam. Cum enim vivere sit in multis, vel univoce, vel per prius et

Omne autem quod essentialiter et per se aliquod activum principium est, continue extrahit actionem illius, cum ipsum in se quietum sit : sicut patet in luce quæ continue extrahit luces et calore, qui per se calor est, et continue extrahit calores : et sic est in omnibus aliis : intellectus autem enim per se continue extrahit intelligentiam : et sensus sive sensativum, continue extrahit sensationem in omnia particularia sensitiva : et vegetativum principium, continue extrahit vegetationes : et vegetans et vivificans principium quod est in corde animalium, per motum cordis continue extrahit vitas in omnia membra. Sic etiam primum principium entis, continue extrahit essentias. Si autem extrahit, scit se extrahere : et si scit se extrahere, vivit : ergo vitæ principium vivit. Cum vero ab omni materia sit liberum, et idem sit sibi esse et quod est, in extractione vitæ nullum potest habere impedimentum. Est ergo vi-

<--- Page Split --->

vens et vita, vitæ principium, nullum penitus potens habere impedimentum. Hæc autem vita perfectissima est. Perfectissima ergo vita vivit primum vitæ principium.

Ex hoc ulterius patet, quod extractio vitæ a primo principio, est causa vitæ viventibus omnibus : sicut extractio lucis a sole, causa est diei : et quod esse quod extractio est primi entis, causa est existentibus omnibus : et extractio primi intellectivi principii, causa est intelligere intelligentibus omnibus. Et ulterius patet, quod esse, vivere, et intelligere, actus continui sunt, qui sunt in fieri a primo ente et a prima vita et a primo intellectivo extracti : sicut vita qua vivit corpus hominis, est actus ejus extractus a principio vitæ quod est in corde. Ex quo relinquitur, quod si primum ad momentum, esse, vitam, et intelligentiam non extrahat, nihil est existens, vel vivens, vel intelligens : sicut nihil diei erit si primum lucis principium etiam ad momentum non extrahat lucem.

constitutiva est, nullo penitus indigens ad omnium bonorum constitutionem, sed in seipso praebabens universa. Primum igitur vivit et vitæ principium est, et perfectissima et nobilissima et felicissima vivit vita. Est autem hæc vita gaudio plena : gaudium enim est diffusio in conceptu boni : et licet in primo propter simplicitatem diffusio non possit esse corporalis, tamen perceptio et conceptus boni est in ipso, hoc autem gaudium simplex. Gaudet igitur primum simplici continua et optima operatione omnis boni. Ergo vita sua gaudiossissima est, cui nihil admiseri potest quod diminuat vel alteret gaudium ejus. Tali igitur vita vivit vitæ principium primum.

Ex hoc ulterius probatur, quod primum nobilissima vita vivit : si enim nobile est quod a dignitate principiorum suorum nusquam degenerat : et jam probatum est, quod in vitæ principiis non potest haberi impedimentum per quod vita sua dignitate propria destituatur, sequitur quod vita sua sit nobilissima.

CAPUT III.

Probatur etiam quod vita delectabilissima vivit : delectabilissimum enim est convenientissimum : convenientissimum autem est quod nihil dissimile vel contrarii habet admixtum. Primum autem simplicissimum non habet nec habere potest, vel compar, vel dissimile, vel contrarium. Constat ergo quod sua vita convenientissima est sibi : et cum simplicissimum nihil sui habet extra se, constat quod sua vita semper sibi adest et præsens est : et quod ipsum secundum se totum est vita. Hæc autem delectabilissima vita est. Est autem felicissima vita. Si enim felicitas est operatio secundum perfectam vitam, constat quod illa felicissima est, quæ omnium felicium

Quod primum scit se scientia perfecta, et scit omne quod est vel esse potest.

Sicut autem probatum est, quod primum est vivens per hoc quod est intellignes, ita probatur quod primum scit se et omne quod est vel esse potest, sive illa sint finita, sive infinita. Scire enim est speciem et rationem scibilis in se habere. Perfecta autem ratio et species scibilis est per omnino denudatum esse a

<--- Page Split --->

materia. Propter quod virtus sensibilis nihil scit ratione : et opinativum non perfecte etiam scit : sensitivum enim primum, sicut jam diximus, virtus est in corpore : propter quod species non accipit sine materiae appendiciis et conditionibus. Rationale vero opinativum non scientificum inclinationem habet ad sensitivum principium : et cum (ut dicit Aristoteles in sexto Ethicorum) cognitio secundum quamdam similitudinem existat ipsi, oportet quod species accepta non penitus a materiae conditionibus depurata sit : unde talis conceptio opinativa est, et non certa. Intellectus autem per hoc scientificus est. quia penitus immunis est a materia, ut dicit Anaxagoras, cum similitudo sit inter immune a materia et depuratum penitus a materia, illud quod intellectivum est, perceptivum est depurati a materia. Omnis autem similitudo, ut Avicebron dicit, tendit ad unionem, sicut etiam causatur ab eo quod est idem. Intellectivum ergo solum perfecte scientificum est. Inter intellectiva autem principia jam habitum est, quod simplicius est intellectus universaliter agens. Ille ergo maxime scientificus est.

Iterum species depurata a materia sive denudata ad sui principium resolvitur, et maxime ad principium sui esse primum. Jam autem sæpius probatum est, quod hoc est lumen intellectus universaliter agentis. Species ergo in lumine universaliter agentis intellectus maxime denudata est : ergo primo scientifico convenientissima. Perficitur autem scientia ex hoc quod scientia est in sciente secundum speciem. Cum igitur species in lumine agentis primi adsit primo scienti et primo intellectivo, constat quod primum est sciens, per hoc quod species scibilium sunt in lumine intellectus ipsius.

Si autem aliquis dicat quod species contente vel comprehensae in scientifico, non perficiunt scientiam nisi comprehendantur in ipso sicut in subjecto : hoc penitus absurdum est : quia per hoc quod in intellectu possibili comprehenduntur spe-

cies, non perficitur scientia, et virtute possibilis intellectus secundum quod possibilis est, sive secundum id quod est, sed potius secundum quod actus intellectus agentis est in ipso : secundum hoc enim participat scientiam, et efficitur operans formam scientiae, hoc est, sciens et considerans secundum effectum, sicut materia : sed id quod est, non participat formam, sed secundum actionem efficientis et moventis participat formam secundum actum, et efficitur agens et operans secundum eam formam : igitur secundum quod est in actu efficientis est agens et operans : et similiter in intellectu species secundum quod est in actu et lumine agentis, efficitur agens et operans, non secundum quod est in intellectu possibili. Species autem in intellectu non agit et operatur nisi scientiam. Ergo species in intellectu agente, habet scientiam. In illo enim est sicut in principio constitutivo, et sicut in actu efficientis et constituentis. Cum ergo omnis species sicut in primo constitutivo et effectivo sit in lumine intellectus universaliter agentis, constat quod primus intellectus universaliter agens scit, et habet scientiam omnium. Et ex hoc probatur, quod habet scientiam omnium quæ sunt, vel quæ esse possunt. Non enim esse possunt nisi ea quorum species sunt in ipso : ea autem scit, quorum species in ipso sunt : omnium ergo quæ esse possunt, habet scientiam.

Adhuc species quæ sunt in ipso, eodem modo se habent ad finita et infinita : ergo eodem scientiæ modo finitorum et infinitorum habet scientiam.

Ulterius autem in praemissis habitum est, quod ea quæ sunt in ipso, nec multa sunt, nec multitudinem in ipso faciunt, sed unita sunt secundum relationem ad ipsum : ergo scientiam multorum unite habet, quia etiam sua scientia multorum non est nisi secundum comparationem ad multa. Ex hoc patet, quod licet infinita non sunt nisi potentia, tamen primum actu scit infinita, non actu qui infinita faciat in effectu, sed actu intelligen-

<--- Page Split --->

tis qui sui nihil habet in potentia, sed totum quod in ipso est, actus purus est et simplex.

Ulterius etiam patet, quod temporalia scit intemporaliter et materialia immaterialiter. Quod enim a materia denudatum est, sub nulla differentia temporis, et nullam penitus habet materiae conditionem. Jam autem saepius habitum est, quod species intellectualis resoluta in lumen primi agentis, maxime depurata est. In lumine ergo illius accepta, nec differentiam habet temporis, nec materiae conditionem : sic autem est in primo sciente : ergo temporalium et materialium intemporalem et immaterialem habet scientiam. Penitus eodem modo probatur, quod compositorum non compositam habet scientiam, et diversorum non diversam, sed unam : sicut si diceremus unum punctum lucis infinitos emittere radios, quorum omnium species est et ratio : hoc enim si esset scientificum, sequeretur quod illud punctum lucis omnium suorum radiorum diversitatem cognosceret uno et eodem modo.

Sed difficile est videre qualiter mobilium scientiam habet immobilem, et qualiter contingentium scientiam habet non contingentem, sed necessariam. Si enim unumquodque cognoscit sicut est, eo quod aliter veram de unoquoque non haberet scientiam, tunc videtur cognoscere contingentia contingenter, et mobilia mobiliter. Sed hoc si praedicta ad memoriam revocentur, non difficile est solvere : dictum est enim, quod in VI philosophiae prima 1 probatum est, quod ea quae fiunt raro, reducuntur ad eo quae fiunt frequenter : et ea quae fiunt frequenter, reducuntur ad ea quae fiunt semper. Si autem ea quae fiunt semper, sunt causa eorum quae fiunt frequenter, oportet quod virtus causalitatis eorum diffundatur et terminetur usque ad ipsa, licet illa propter inaequa-

litatem materiae secundum aliud excidant a virtute causalitatis ipsarum. Et similiter est inter ea quae fiunt frequenter, et ea quae fiunt raro. Si ergo aliquis sciat causalitatem eorum quae sunt secundun omnem modum virtutis quo terminantur vel terminari possunt, et secundum omnem modum quo extendi possunt secundum suae causalitatis virtutem, sciet ea quae sunt frequenter, et ea quae sunt raro in his quae sunt semper : et tamen sciet ea secundum quod sunt : quia aliter nesciret extensionem causalitatis usque ad ipsa : sciet ergo mobilia immobiliter, contingentia non contingenter. Hoc autem modo saepius habitum est, quod est scientia primi.

Eodem modo patet, quod privativa scit positive : ex quo enim scit extensionem suae causalitatis et virtutis in omne quod est, eo quod omne quod est, habet esse ab ipso, pro certo scit id quod deficit ab ipso et ab extensione virtutis causalitatis ejus : sicut artifex novit id quod deficit a forma artis : habitu enim privatio cognoscitur : ergo hoc modo notitiam habet privativerum et peccatorum et malorum omnium, cum tamen ipse sit sine privatione et peccato et omni malo.

<--- Page Split --->

et primo scito quod ex propria natura extrahit scientias, scit se scire. Jam autem habitum est, quod primum principium scit omnia scibilia. Ergo scit se scire scibilia, intelligere intellectualia : scit ergo et intelligit primo scientifico et intellectivo : cum autem ipsum sit primum principium, per intellectum et scientiam omnia agens quæ agit, sequitur quod primum scientificum et primum intellectum per rationem primi scientifici et primi intellectivi est efficiens omnium principium : sciendo ergo se intelligere et scire, scit se in ratione primi principii : hoc autem est scire seipsum primum : ergo principium scit seipsum secundum quod ipsum est.

Quod primum scit se, et quod in ipso scientia et scitum sunt unum.

Primum etiam principium perfecte scit seipsum 1. In naturalibus enim probatum est, et etiam in ethicis, quod omne sentiens sentit se sentire, et omnis intelligens intelligit se intelligere,et omnis sciens scit se scire. Cum autem sentiat se sentire, in eodem sensu sentit quo sentit sensatum extrinsecus. In quolibet sensu enim sentit se sentire. Particulare autem sensu unico sentit sensatum : commmuni autem sensu sentit se sentire. Sensus autem communis ad particulares se habet sicut virtus et natura formalis influens naturam sentiendi in quemlibet sensum particularem et materialem ad organum determinatum. Formali ergo sensu cujus per se sentire est, et quod est primum sensitivum, sentit se sentire.

Eodem igitur modo proportionaliter primo intellectivo quod ex seipso extrahit intelligentias, intelligit se intelligere,

<--- Page Split --->

ratio et species est constitutionis omnium.

Ex quo sequitur ulterius, quod secundum diversitatem scitorum in genere et specie et individuo, non multiplicatur scientia primi : et hoc ideo est, quia non causatur a re, sed potius est causa rei 1. Speculativæ enim scientiæ per hoc quod a rebus causantur diversis genere scilicet et specie et individuo, quarum sunt diversa principia, necessario diversæ sunt secundum diversitatem generum et principiorum de quibus sunt. Scientia vero primi et universaliter agentis intellectus a rebus non est, nec a rerum principiis pro-ximis, sed potius a lumine quod ipse est, secundum quod species rerum est: et hoc lumen non nisi ab ipso est, et per extensionem intellectualem et penetrationem qua penetrat omnia, efficitur unicuique immediatum et magis propinquum quam proxima principia sua : proxima enim principia non sunt proxima nisi virtute primi penetrantis ea : magis autem proximum et immediatum est quod per se est, quam quod per aliquid. Jam autem probatum est, quod hoc est lumen unum diversorum genere et specie et individuo, et est immateriale materialium, et immobile mobilium, et necessarium contingentium. Ergo nullam accipit differentiam vel numerum a diversis numeratis genere et specie et individuo. Adhuc probatum est, quod differentia vel proprium accidens est causa numeri: lumen autem intellectus universaliter agentis nec differentiam nec proprium accidens a scitis accipit : ex ipsis ergo nullum accipit numerum. Patet ergo, quod secundum diversitatem scitorum non multiplicatur scientia primi principii.

Et si dicatur aliquando, quod scitorum suorum sunt species plures vel ideæ vel rationes, ita quod alia ratione constituit

Quod primum scit omnia genera et species et individua, tam substantiæ quam accidentium.

Ex his quæ dicta sunt, necessario probatur, quod primum principium habet scientiam omnium generum et specierum et individuorum, tam substantiæ quam accidentium. Ex quo enim primum principium est species existentium omnium ut ars artificiatorum, constituens omnia entia in esse, et quod sunt, et quod lumine suo extenditur in omne quod est, et penetrat omnia existentia, constat quod nihil est cui non præsens sit, et quod sibi in lumine suo non sit præsens. Omne autem quod præsens est scienti, scitur ab ipso : et omne quod est, præsens est primo intellectivo principio. Ergo omne quod est, sive universale, sive particulare, sive substantia, sive accidens, scitur a primo principio, ex eodem quod

vero nostra est entis effectus, sicut bene dixit Commentator in XII Metaphys. tex. et coni. 34.

<--- Page Split --->

comdum hominem, alia equum, et sic de aliis : rem, sed hoc non est nisi per differentiam relatiohoc est per hoc est per relationem nis quae secundum rem non est in causa, ad causaad causatum. sed in causato, sicut in praecedenti tractatu probatum est : et ideo in primo non inducit multitudinem 1. Hoc autem totum ideo est, quia scientia primi universaliter agentis intellectus nihil addit super ipsum : et quando designatur per scientiam, non quod diversa sit ab ipso designatur. Et hoc totum fundatur in hoc quod esse suum et hoc quod est, omnino et omnimode idem est. Propter hoc oportet ipsum esse in fine simplicitatis et puritatis, propter quam etiam simplicitatem nullo termino clauditur vel restringitur : sed omnia penetrat, ad omnia extenditur, omnibus adest, et in omnibus est.

CAPUT VI.

Quod scientia primi nec est universalis, nec particularis, nec in potentia, nec in actu, nec etiam in agere.

Propter quod etiam indiffinibile est : omne enim quod diffinitur, compositum est, et diffinientia termini sunt ipsius quidditatis : quod autem omnino simplex est, terminos non habet : terminans enim et terminatum natura et substantia diversa sunt : et ideo non nisi in compositis esse possunt, in quibus est materia terminata et forma terminans, vel genus terminatum et differentia terminans. Patet ergo quod primum habet scientiam omnium, quae secundum multitudinem scitorum non multiplicatur in ipso, et quod ipsum est in fine simplicitatis, nullam potens habere diffinitionem.

Ex his quae dicta sunt, necessario probatur, quod scientia primi principii nec est universalis, nec particularis, nec in potentia, nec in actu, nec in agere 2. Omnes hae differentiae scientiarum non conveniunt nisi speculativa scientiae, quae causatur ex suo scito. Quia vel accipitur in universali, et sic universalis est secundum omnem universalis diversitatem : vel accipitur in universali prout diffusum est in particularibus, et sic particularis est secundum omnem particularis differentiam : vel accipitur in eo in quo res scita non est nisi in potentia, sicut particulare in universali, ut homo in animali, et hic homo in homine, et sic facit scientiam in potentia : aut accipitur in re in qua res est in effectu, ut homo in hoc

<--- Page Split --->

homine, et sic facit scientiam in actu : vel accipitur in principiis facientibus scientiam non ut conceptio, sed ut exercita, sicut scientia conclusionis accipitur in discursu syllogistico, vel in alia argumentatione exercita, et sic facit scientiam in agere.

Jam autem dudum dictum est, quod scientia primi non causatur a re, sed est causa rei simplex et impermixtibilis : et quia simplex est, collativa esse non potest, et ideo non est scientia in agere : et quia rei permixta non est, ideo non est scientia in actu. Quia vero in potentia non est, eo quod nihil primi in potentia est, ideo non est sicut scientia in potentia : et quia non est de communi prædicabili de pluribus, ideo non est sicut scientia universalis : et quia non est de eo quod diffusum sit secundum esse in multis, ideo non potest esse sicut scientia in particulari : sed est scientia per illud quod est incomparabile, et non miscibile, et non commutable de his de quibus est : cum tamen sit penetrativum omnium et immediatum cuilibet et proximum, ut paulo ante dictum est.

CAPUT VII.

Quod scientia primi æquivoca est ad scientiam nostram, et scientiam causatorum.

Ex his quæ dicta sunt, cuilibet subtiliter consideranti manifestum est positum, quod scientia primi principii non est univoca ad scientiam humanam : quæ quidem nostra scientia ex præexistenti fit cognitione : scientia autem primi principii nihil habet præexistens, eo quod primum principium ad nihil habet ordinem ante se.

Adhuc scientia univoca esse non potest nisi per univocationem eorum de quibus est : nostra autem scientia de causatis rebus est, et ex rationibus et speciebus causatarum rerum causatur in universali. Scientia vero primi principii ex hoc est quod primum principium causa est omnium et species. Species autem quæ causa est omnium, et species rei causatæ non sunt univoce species. Ergo scientia de eis univoca non est.

Adhuc species scientiæ primi principii non multiplicatur per relationem, sicut in præhabitis est dictum. Species autem quæ est principium nostræ scientiæ, rea-

<--- Page Split --->

liter per differentiam et proprium accidens multiplicabilis est. Patet ergo quod unius rationis species non est quae est principium nostra scientiae, et quae principium secundum nostrum modum intelligendi est scientiae divinae.

Si autem quaeratur exemplum hujus quo aliqualiter manifestari possit tanta subtilitas, dicendum quod ab antiquis Peripateticis, Theophrasto, et Porphyrio, et Themistio, et a posterioribus, Avicenna scilicet, Algazele, et Alfarabio, quoddam inter caetera exempla convenientius positum est. Triplicem enim scientiae modum videmus esse in homine secundum diversitatem scientium sumptum. Videmus enim quod quidam non sciunt quod sciunt, nec respondere de scitis sunt parati nisi per magnam scitorum et scibilium indagationem et collationem, quibus inveniunt convenientias et differentias et antecedentia et consequentia singulorum :

propter quod intellectus eorum non est purus, nec per stantem scientiae habitum adjutus. Quidam autem ex habitu ipso adjuvante intellectum, de omnibus parati sunt reddere rationem, quae in scientia illa quæri possunt : et hoc faciunt ex habitu ipso qui in effectum eduxit intellectum eorum possibilem. Quidam autem (ut dicit Homerus) per naturam boni sunt. quorum intellectus lumine universaliter agentis intellectus sic illustratus est, ut statim audita quaestione certi sint se posse determinare eam, eo quod intellectus eorum species et lumen intelligibilium est et scibilium.

Exemplum de hoc ponunt scientiam legis : videmus enim, quod quidam legistæ ad allegationem legis respondere non possunt, nisi prius auditas leges ordinent, conferant, et discutiant, et retorqueant ad casum de quo quæritur. Quidam autem ex perfecto habitu legis perfecte noverunt legis intentiones et omnem judiciarium ordinem, et actionum et defensionum rationes statim parati sunt respondere. Quidam autem sine habitu, ipso lumine intellectus, qui est omnium

rectorum species, statim audita quaestione certi sunt quod invenient determinationem ipsius, quales fuerunt primarum legum compositores et inventores : et differt iste modus a secundo : quia in secundo modo potest alicujus oblicisvi vel non recordari : in tertio modo non cadit oblivio eorum quorum species intellectui semper præsens est : et in tertio modo sciens aliquid simile habet scientiæ divinae : scit enim per speciem intellectus proprii, et nullius potest oblivisci, collatione non indigens, sed tantum relatione speciei sui intellectus ad scibilia. Sed in hoc est dissimile, quod relatio speciei intellectus ad scibile est relatio diversi ad diversum : quia scibile et sciens et quo scit, non sunt unum : et ideo licet inter exempla magis conveniat, tamen non ex omni parte rem manifestat cujus est exemplum.

<--- Page Split --->

Nos autem hic quærimus causam quæ per se est causa esse.

Adhuc primum causatum est esse : uniuscujusque esse fundamentum est omnium aliorum : causatum autem causæ primæ oportet esse : causa ergo prima diffusiva est esse in existentibus omnibus.

Quod scientia primi est causa esse et ordinis universorum.

Scientia autem primi causa est esse et ordinis universorum. Quod probatur sic : jam in ante habitis probatum est, quod primum est intellectus universaliter agens : non autem agit nisi per scientiam operativam : cum ergo esse universorum sit a causa antecedente ipsius, ut in ante habitis probatum est, oportet quod esse universorum causetur ab illo qui est universaliter agens : quia si diceretur quod causetur ab aliquo quod est post primum intellectum, per resolutionem causarum secundarum in antecedentes rediret usque in primum : et ideo primum esset universaliter esse causas et fontale ad esse existentium omnium.

Adhuc secunda radicantur in primis, et non e converso : sesundæ igitur causæ accipiunt a primis : si ergo esse fundant secundæ, non erit nisi virtute primarum.

Si quis autem dicat, quod aliud est Objectio, esse, et esse hoc : et quod esse potest esse causatum primæ causæ, et esse hoc erit a causa secunda : uniuscujusque autem determinati in esse non est esse simpliciter, sed esse hoc : et sic videtur, quod esse uniuscujusque secundum quod est unumquodque, non sit a causa prima, sed a causa proxima. Dicimus, quod Solutio, cum dicitur esse hoc vel esse hujus, duo dicuntur, esse scilicet, et ipsius esse determinatio. Constat autem quod hoc esse est determinatio esse per naturam et intellectum. Si ergo a causa proxima est determinatio ipsius esse, relinquitur quod esse quod ante ipsum est per naturam et intellectum, sit a causa antecedente omnem causam, quæ est causa determinationis esse : hoc autem est a causa prima : ergo esse uniuscujusque quod est Esse non esset nisi effectus causa primæ in causa in cibus primæ in omnibus existentibus 1. Et hoc est quod existentiabus. probare intendimus. Omnis enim causa determinans esse, ante se supponit esse : et nisi supponeret, non determinaret. Quod autem sit causa ordinis universorum, est per intellectum secundum quod intellectus est. Cum enim sint principia, Duo sunt propria effinatura et innentia, natura et inintellectus.

<--- Page Split --->

Et si aliquis instet per virtutem formativam quæ est in semine, quod illa plurium est, sicut in planta, radicis, stipitis, ramorum, et foliorum, et fructuum, et in seminibus animalium, cordis, capitis, dextri, sinistri, inferioris, et superioris : non est instantia. Hujusmodi enim virtus quæ formativa dicitur, non habet hoc in quantum forma est, vel natura, sed in quantum est exemplum intelligere, in se continens intelligere virtutem : propter quod in sexto de Animalibus dicitur : « Intelligentia est in semine, et totum opus naturae dicitur esse opus intelligentiae1. » Non est instantia de virtute formativa.

Diversitas ergo non est nisi ab intelligentia, nec ab alio potest esse principio. Aut ergo diversitas ordinata est ab intellectu, aut non ordinata. Si non ordinata, tunc privatio causam habebit efficientem : et a sapientissimo quod est principium omnis sapientiae, esset id quod careret ratione sapientiae et intelli-

gentiæ, quod omnino inconveniens est. Dicit enim philosophus in primo philosophiæ primæ, quod sapientis est ordinare et non ordinari, eo quod rationem ordinis habet in seipso, cum sit sapiens per intellectum.

Adhuc in his quæ confuse et sine ordine producta sunt, nullum est primum, et nullum est secundum, sed omnia ex æquo procedunt, vel ordine perverso, ita quod secundum est ante primum, quod in universitate rerum non videmus observari, sed potius ordinem servari videmus. Hujus ergo ordinis causa vel est primum,vel est secundum. Si secundum, cum secundum ordinatum sit, erit id quod ordinatum est, causa universalis ordinis, quod est impossibile. Relinquitur ergo quod causa ordinis universi primum est : et sic habetur propositum quod a principio intendimus, scilicet quod primum est causa ordinis et esse universi.

<--- Page Split --->