TRACTATUS I

DE OPINIONIBUS ANTIQUORUM.

CAPUT 1.

De opinione Epicureorum.

Difficultates quae sunt circa totius entis principia utcumque tangere cupientes,

a primis philosophantibus sumendum est principium. De primo enim omnium principio diversa tradidisse videntur Epicurei et Stoici et Peripatetici.

Epicurus enim et omnia et unum esse dixit, et omnium principia ad materiam retulit : licet quidam eorum addiderunt principium unum motus : quod cum non nisi in materia contemplabantur, primum principium dicebant esse materiam, formas nihil esse dicentes, nisi modos quosdam materiae resultantes ex ordine

<--- Page Split --->

et compositione partium 1. Ex his enim dicebant causari figuras, et ex figuris motus, vegetari, sentire, et universaliter vivere : ex motibus autem calidum, frigidum, humidum, et siccum. Calidum quidem ex acutis, frigidum vero ex hebetibus componentes angulis : humidum vero, eo quod subtile est, ex acutis : eo autem quod interminabile est, dixerunt esse per hebetes angulorum resolutum, et præcipue per rotunda quae volubilitatis motu non terminantur. Siccum autem dixerunt constare ex acutis, ex hebetibus autem comprimentibus, compressos dixerunt esse acutos, ita ut bene teneant et male recipiant. Et hoc modo cœli et elementorum omnium ponebant generatonem : materiam primam omnium dicentes esse principium sive sensibilem sive insensibilem : dicentes formam nihil esse de substantia rei nisi tantum resultationem quamdam ex diversitate situs ordinis partium in toto secundum diversitatem figurarum, primis principiis indivisibilibus componentibus omnia.

Et hanc opinionem in tantum secutus est Alexander 2, quod et intellectum dicebat esse in corpore propter actionem ex compositione corporis et complexione resultantem. Isti ex subtilissimis et rotundis et vacuis componebant intellectum, ut omnia penetraret ex subtilissimis : ut omnibus mobilibus mobilior esset, ex rotundis : ex vacuis, ut omnium esset comprehensivus : ex magnis autem et vacuis et rotundis componebant cœlum, forte propter eamdem causam, nisi quod ex magno dicebant causari continentiam omnium. Ex rectis vero et grossioribus componi dicebant elementa secundum elementorum diversitatem. Vacuum autem et plenum ponebant propter termi-

nos motus, dicentes plenum a quo est motus : vacuum autem, ad quod est. Motum autem similiter a casu et fortuna, præter hoc solum quod acutum dicebant moveri sursum, hebes deorsum, rotundum in circuitu. Id quod ab omnibus vacuum est, dixerunt materiam primam, et ideo omnium susceptibilem. Quod vero subtile et vacuum est in rotundis, subtilium omnium dicebant esse susceptivum, sicut intellectum vel animam. Quod vero in concavis suscipit, dicebant esse locum. Rectum autem, quod rectum angulum, ut in contactu trium diametrorum vacuum est, materiam dicebant esse corporum et elementorum. Et sic de primo universitatis principio enuntiaverunt : propter quod ejusdem rationis dicebant esse receptabilitatem loci et intellectus : et mediante eo quod dicebant moveri species ad intellectum 3, corpora autem naturalia ad locum, et formæ resultent in materia ex diversa corporum compositione. Species et corpora non dicebant esse nisi ex diversa corporum dispositione, sicut diximus.

Isti sunt qui dicebant Deum voo v et materiam primam esse ejusdem essentiae et vere esse substantiam et nihil aliorum, sed omnia alia esse accidentia et dispositiones substantiae, nitentes hoc probare duas rationibus, quarum una est, quod per se et non in alio existentium est genus unum : omnium autem quae sunt ab uno genere, fluxus est ab uno principio indivisibili : Deus igitur et voo; et materia ab una fluunt indivisibili substantia. Principium autem eorum quae non sunt in alio et in quibus omnia alia sunt, non potest esse nisi id cui prima ratio convenit subjecti : hoc autem primo convenit materiae : illi enim nihil substat, et sub-

<--- Page Split --->

stat omnibus aliis : principium ergo essentiale omnium eorum quae sunt in substantia, est materia. Deus ergo qui omnibus praebet vim subsistendi, per omnia diffusus videtur esse : unde vos nota quae speciebus substat, praebens eis esse et subsistere in se; per materiam substantia est : species enim intelligibiles nullum habent esse nisi intellectio. Et haec ratio Theophrastum duxit in errorem, ut diceret eamdem potentiam acceptionis et materiae et intellectus. Secunda ratio fuit, quod dicebant quod Deus, vos, et materia conveniunt in ratione substandi : unumquodque enim illorum omnibus substat. Similiter unumquodque illorum cum altero convenit in ratione principiandi : quodlibet enim illorum universaliter est principium omnium : omnia enim naturalia et opus divinum sunt, et opus intelligentiae, et determinata per materiam. Similiter haec tria conveniunt in modo principiandi : quodlibet enim illorum principiat per substantiam, non per accidens, nec invenitur differentia illorum, ut dicunt : idem autem est quod non differt differentia : haec ergo tria sunt idem : simplicia enim sunt per substantiam unam rationem principii habentia et eumdem modum principiandi.

Haec igitur ratio est Epicureorum.

CAPUT II.

In quo excluditur prædictus error.

Hic autem error facile destruitur. Motus enim non est nisi aliquo movente et aliquo moto : virtus autem moventis et virtus moti contrariæ sunt, et præcipue virtus moventis universaliter et moti universaliter. Virtus enim moventis ex hoc perficitur quod est perfecta dispositio agendi vel movendi in aliud secundum quod est aliud, et sic universaliter movens est perfectum in agere ad aliud universaliter : et impossibile ut in ipsum aliquod agat : propter quod etiam motus secundum quod ab ipso est, est actus perfectus : perfectus autem actus est actus perfecti, ut probatur in IV Physicorum. Virtus autem universaliter moti radicatur in potentia recipiendi ab alio motum : et ideo omne universaliter motum, imperfectissimum est : propter quod et motus ejus est actus imperfectus. Substantialiter ergo differunt universaliter movens et universaliter motum, nec ab uno aliquo principio per essentiam fluere possunt. Materia autem prima universaliter motum est. Non potest ergo esse eadem secundum substantiam cum primo mo-

<--- Page Split --->

vente. Et qui dicunt, quod eorum quæ sunt in genere uno, fluxus est ab eodem principio, hoc quidem verum est, et hoc intelligitur de illis quæ per unum modum sunt in eodem genere. Deus autem in nullo genere est : voù; vero et materia non per unum modum sunt in genere uno : sicut nec forma et materia per unum modum sunt in genere uno : propter quod non sequitur quod ab eodem fluant essentiali principio, sicut nec forma et materia ab uno fluunt essentiali principio, licet sub diversa ratione ad idem genus reducantur 1.

Et quod ulterius addunt, quod idem est a quo non differt differentia : dicendum quod valde imperfectum est argumentum. Prima enim principia differunt seipsis. Si enim omne quod differt ab alio, per aliam a se differentiam differret, cum differentiae etiam a seipsis differant, oporteret quod differentiae esset differentia, et iterut in infinitum. Deus autem et materia prima seipsis et suis substantiis differunt. Noù; autem differt ab utroque. Noù; autem si primam naturam dicat, dicemus inferius quod haec facta est sicut et materia, et quod non fluunt ab uno et eodem proximo principio, quamvis in communi remotum habeant unum principium : et quod non est una ratio subsistendi speciebus intellectualibus et formis materialibus. Et si dicantur haec tria esse principia, erit æquivoca et non univoca ratio principii in illis. Æquivoca quidem in Deo et materia, per prius autem et posterius in Deo et voi respectu formarum. Quod enim voù; constituit formas, et subsistunt in ipsa : hoc est enim per lumen divinum influxum in voù, et non per propriam naturam voù. Similiter quod formæ sunt in Deo per indifferentiam sunt in potentia : in voi au-

tem et a voi differunt. Differunt etiam a se invicem : et haec clara erunt ubi de intelligentiis faciemus sermonem.

Et quod addunt, quod modus principiandi sit idem, non est verum, nisi valde in communi : et quod quodlibet istorum per suam substantiam et non per aliud facit formas. In speciali vero isti modi valde differunt. Materia enim facit subsistere per hoc quod est subjectum : voù; autem per hoc quod est locus species specierum : Deus autem per hoc quod est constitutivus causarum in esse.

Quod autem motum dicunt a casu et fortuna, valde mirabile est. Eorum enim quæ moventur, quædam semper moventur, sicut cœlum : quædam autem non semper, sed tantum per se et secundum naturam, ut elementa et elementata : et horum, ut dicit Avicenna, aut esse motus est ut essentiale, aut aliud de esse ut generatorum, aut consequens esse : propter quod et Philosophus dicit 2, quod motus est a generante, vel ab eo qui removet prohibens : et hoc etiam inferius ostendetur, quamvis in naturalibus jam a nobis ostensum sit.

Id autem quod est de esse rerum concedere formas, valde irrationabile est : vacuum enim si est, in loco accidit. Receptio autem materiae et intellectus a receptione loci magnam habent differentiam : loci enim receptio non est de esse loci in actu. Materia autem quidquid recipit et similiter intellectus fit in actu per receptum : propter quod videtur, quod materia quamvis sit in potentia ad formam, in actu est per eam : et intellectus autem fit etiam in actu per formam quam recipit. Et si dicatur intellectus locus esse specierum, non hoc dicitur receptionis per similitudinem in loco, sed per similitudinem generantis, secundum quod di-

<--- Page Split --->

cimus quod locus generationis est principium quemadmodum et pater : sicut enim perspicuum illuminatum dicitur esse locus visibilium, eo quod perspicuum illuminatum constitutivum est colorum in actu, sic intellectus lumen constitutivum est intelligibilium. Non enim constituit perspicuum illuminatum colores, nisi in seipso secundum esse colorum visibilium ut visibiles sint : nec lumen intellectus intellectibilia constituit, nisi in seipso.

Ex omnibus his patet, quod Epicurus nihil verum tradidit de universali principio. Sicut enim in domo alia est virtus servi, alia domini : virtus enim servi est ut bene moveatur ad domus ordinationem, virtus autem domini ut bene moveat, et principium constitutionis domus est in domino et non in servo : sic est in universali principio et universitatis rerum in constitutione et esse et ordine in universaliter movente et non in universaliter moto.

bilem animam, summum bonum dixerunt in vita.

CAPUT III.

In hoc adducitur positio Stoicorum de universi esse principio.

Epicurus supercurans supra cutem interpretatur : sortitus autem est hoc nomen , eo quod primi philosophantes Epicurei fuerunt, supercurantes dicti a plebe quae non nisi vitae conferentia cogitat : eo quod de supervacuis, ut eis videbatur, rebus scrutarentur, superflua enim reputabantur : propter quod etiam dicit Aristoteles in VI Ethicorum de Anaxagora et Thalete, qui Epicurei fuerunt, quod « omnes mirabuntur eos tamquam res admirabiles scientes, et de conferentibus ad vitam nullam habentes providentiam. » A posteris autem Epicurei quasi super cutem dicti sunt : eo quod quasi in cute, id est, in superficie probabantur inquiretes ea quae in materia apparent, non profundantes perscrutationem usque ad veritatis inquisitionem. Et quia omnia ad materiam retulerunt, propter hoc et delectionem, quae generatio est in sensi-

Omnibus autem quae contra Epicureos inducta sunt quidam consentientes, Stoicorum induxerunt philosophiam. Cujus philosophiae licet princeps fuerit Socrates, tamen quia non nisi de moribus scripsit, et de inquisitione veritatis et philosophiae nihil tractavit, ideo Platonis susceperunt tractatum, qui dicta Socratis compilavit, sicut ipse Plato in libro Phædonis testatus est 1. Volentes autem scire quid erat causa rei uniuscujusque, et videntes quod materia prima nullius rei penitus est causa, ut Avicenna ponit, quamvis subjectum sit quod per aliquid aliud secundum esse est vacuum in actu, universitatis principium dixerunt esse datorem formarum, qui primum agens est secundum formam, et qui seipso lar-

<--- Page Split --->

gitur omnes formas : ab ipsa enim veritate coacti agentem causam esse posuerunt. Cum autem prius sit agens univocum quam æquivocum, primum agens univoce agens esse dixerunt : si enim æquivoce ageret, per accidens ageret, et sic non esset primum principium.

Adhuc primum non ponit esse compositum : compositum enim reducitur ad aliud prius per se. Oportet ergo quod primum agens et formaliter sit agens et simplex, ex quo sequitur necessario quod primum agens forma est : et cum sit fontale principium, sequitur quod seipso largitur formas, sicut calor se habet in omnibus calidis. Hac igitur de causa datorem formarum posuerunt.

Quia vero primum indeterminatum est, posuerunt etiam secundos, in quos primus dator influit formas, et per quorum ordinem formæ derivantur ad materiam : propter quod Plato dicit : « Di deorum quorum pater opifexque ego. » Et de formis post pauca subjungit : « Harum sementem ego faciam vobisque tradam, vestrum erit exsequi. » Hujus simile dicebant, sicut si diceremus quod sol non esset nisi lux. Cum enim omnia lucentia luceant a sole, largitio luminis a sole esset essentialis emanatio, et lumen determinatur per ea in quæ fluit usque ad constitutionem colorum in determinatis corporum. Per eumdem modum ponebant esse formarum in anima quæ formatur. Hæc igitur fuit una pars positionis eorum.

Formas etiam separatas dixerunt esse perpetuas, sicut in Timæo Platonis, hac ratione : quia aiunt, quod factum aliquem habet facientem : si autem et ille factus esset, iterut in infinitum, vel oporteret circulum esse in facientibus et factis : oportet ergo quod factor primus factus non sit. Factor ergo, non factus, perpetuus et æternus est : factus autem et faciens non casu vel fortuna facit : omne quod facit, ad rationem referens factum. Factor ergo æternus aut refert ad rationem æternam, aut ad mutabilem. Si

ad mutabilem, sequitur quod ad mutabile erit ratio factoris æterni in faciendo : quod omnino impossibile est : quia si mutabilis ratio esset, et ipsa facta relata erit ad aliquam quæ est ante se ratio : et sic igitur iretur in infinitum, quod omnis refugit intellectus. Oportet igitur quod ratio sit res qua constituitur esse rei perpetua sic. Hac ergo necessitate formas posuerunt æternas. Et cum nihil habens esse in materia perpetuum sit, coacti sunt has rationes ponere separatas et consistentes in lumine datoris formarum. Separatum enim esse idem est ei esse quod est esse in lumine intellectus. Harum autem formarum eas quæ sunt in materia, dixerunt esse imagines vel resonantias : imagines quidem si ad rationis speciem innitantur : resonantias autem si propter mersionem in materiam ab imitatione deficiunt : separatas autem dixerunt quasi quædam etivagia vel sigilla : sigillata enim cera, vel quodlibet aliud, a sigillo non recipit formam nisi secundum esse quod habet in sigillo, et secundum esse quod in cera habere poterit. Et hoc modo dixerunt facta perpetuis quasi a sigillis procedere : cum tamen perpetua immobilia sunt : mobilia autem ea quæ facta sunt. Cujus opinionis fuit Boetius in libro de Consolatione dicens : « O qui perpetua mundum ratione gubernas, stelliferi conditor orbis ». Et post pauca : « Cui cuncta superna ducis ab exemplo ». Et in secundo Timæi : « Operi formam dat opifex suus : quippe ad immortalis quidem et statu gemino persistentis exempli formans operis effigiem, honestum efficiat simulacrum, necesse est. »

Propter quod tria genera formarum esse dixerunt, scilicet formas ante rem, in re, et post rem. Et eas quidem quæ sunt ante rem dixerunt rerum esse principia : quæ autem in re, et cum re sunt, principiata et imaginationes : quæ autem post rem, dicebant accidentales esse, sicut sunt formæ abstractionis quando universale abstrahitur a particulari : propter quod

<--- Page Split --->

has accidentales esse dixerunt : accidit enim eis quæ jam sunt, universales accipi per nudationem a materia. Hæc ergo fuit secunda pars positionis eorum.

Tertia vero pars fuit, quod ponebant numeros. Nulla enim forma sigillatur in materia, nisi proportione numerorum, quæ sunt principia determinantia formam ad materiam hanc vel illam, et potentias materiae determinantes ad formæ susceptionem, et sic in omni facto est proportio numerorum. Cum vero duplex sit numerus, scilicet numerans, et numeratus, erit etiam duplex proportio. Si enim quæratur quis horum sit ante alium et alterius principium? constat quod numerus numerans principium est numeri numerati : primum enim et principium est a quo non convertitur consequentia : posito enim numero numerato, ponitur necessario numerus numerans, et non convertitur. Numerus ergo numerans, numerati est principium. Cum in numerato constituantur ex quæ fiunt, constat numerum eorum quæ fiunt, esse principium : propter quod in principio arithmeticae dicitur arithmeticam esse priorem aliis scientiis quadrivialibus, non solum propter hoc quod ad numerum respiciens omnia constituit opifex, sed et naturali communia : quia si non sit numerus, non erit triangulus, ut patet, nec quadratum, neque trigonum, vel quadrata radicatio, nec diatesseron, nec alia hujusmodi. Hac igitur ratione moti, numeros dicebant esse principia.

Quarta pars positionis fuit, quod ponebant principia et mathematicas lineas et superficies et corpora, quæ omnia reducebant ad magnum et parvum : parvum dicentes, quod componitur ex paucis : et magnum, quod ex multis. Hæc dicebant esse naturalia. Cujus positionis hæc est ratio, quia videbant non tantum proportiones esse in factis et facientibus

secundum mathematicos, sed etiam compositionem ad figuram, quæ non secundum proportionem discretorum accipi potest, sicut patet in secundo Geometriæ Euclidis : talis autem proportio in factis cum facta sit, suæ factionis perpetuam habet rationem : perpetua autem ratio non nisi in mathematicis est : ratio enim in materialibus consequenter ponit rationem in mathematicis, et non e contra. Positio ergo compositionis in mathematicis principium est compositionis in materialibus 1. Omnium enim natura constantium terminus est et ratio magnitudinis, quem terminum si transeant, inutilia sunt ad factorum constitutionem. Terminus autem accipitur in magno et in parvo non simpliciter, sed per relationem ad virtutes facientis et facti. Hoc igitur modo omnia producebant ex uno. Lumen autem datoris formæ constituit formam : lumen in proportione collationis formæ constituit numerum : lumen vero idem in proportione compositorum ad terminum rei factæ, constituit mathematica. Omnia igitur constituuntur secundum numerum esse et mensuram. Hæc igitur est Stoicorum positio, et sic probata.

Stoicorum autem nomen vel facientes quaere Stoici appellati sunt? cantilenas, vel stantes in porticibus ininterpretatur. Et ratio nominis est, quia primi philosophantes in poematibus et philosophabantur poemata, nulla lege metri cantilenarum habebant modum : quia autem maxime facta hominum cantebant, quæ ante porticus in theatris et palæstris cantabantur, propter hoc in porticibus stantes dicebant : propter quod etiam Dionysius loquitur de theoricis stoice, Æsopi figmenta quædam ad mystica theoremata referens per modum poetarum. Hoc autem maxime Plato Stoicorum princeps fecit : ideo principium primum patrem nominavit, prolem vero

<--- Page Split --->

formam ab ipso procedentem, materculam autem omnium susceptivam materiam.

in cera 1. Nos autem quaerimus principium ejus quod est esse substantiale.

Adhuc eadem sunt principia essendi et sciendi : aliter enim ex propriis et essentialibus non sciretur res : scire enim arbitramur, cum causam cognoscimus uniuscujusque, et quoniam illius causa est, et impossibile est aliter se habere 2. Si igitur separata inutilia sunt ad constitutionem esse, sequitur quod inutilia sunt ad scire. Ergo nec factum refertur ad ipsa sicut ad principium esse, nec sciens aliquid ad ipsa respondet sicut ad principium cognitoris factorum.

Adhuc separatum non conjungitur facto nisi per aliud quod non est separatum : hoc ergo ponere oportebat si perfecta deberet esse doctrina Stoicorum : et sic oportebat ponere plura principia.

De improbatione opinionis Stoicorum.

Adhuc separatum ut separatum nihil est de esse facti : quod autem nihil est de esse facti secundum potentiam vel actum, nulla ratione potest esse principium formale : patet ergo quod formae separatae principium esse non possunt.

Admirantur autem Peripatetici talem positionem Stoicorum : per se enim notum esse volunt inter motum et movens nullum esse medium. Si ergo sit primum movens nullo modo tangens id quod movet, sed separatum ab ipso, procul dubio non movebit, quia quod non tangit, non agit : et quod non agit, in acto non inducit passionem : inutile est ergo ad facturam agens separatum.

Adhuc id quod de esse rei est, aliquid rei est : si igitur rei nihil sit, sequitur ipsum non esse de esse rei principium : ergo aliquid rei erit separatum, aut nihil rei est : ergo nihil est de esse rei : ex quo sequitur, quod non sit ejus quod est esse principium nisi formae per actum, sicut sigillum est principium imaginis quae est

Praeterea quod numeros ponunt, non videtur habere causam : proportio enim quae in factis est et in factorum potentiis, non in numeratis accipitur secundum quod numerata sunt, sed potius secundum quod relata ad potentiam agentium vel patientium et terminantium et terminatorum : per accidens igitur referuntur ad numerum : numerus igitur non per se principium est, sed per accidens.

Similiter etiam impossibile est quod dicunt de mathematicis continuis : ab alio enim habet corpus quod corpus est, et quod corpus naturale est. Ab hyle enim et forma habet quod corpus naturale est : a fluxu autem puncti per tres diametros ad tactum recti anguli se contingentes, habet quod corpus mathematicum est : accidit ergo corpori naturali, quod cor-

<--- Page Split --->

pus mathematicum est : mathematica ergo principia naturalis corporis esse non possunt : et quia multa talia in prima philosophia a nobis contra Stoicos dicta sunt, haec quantum ad dictam opinionem dicta sufficiant.

etiam in intellectuali substantia sit, probare conatur per id quod proprietatem materiae invenit in substantia intellectuali, sic quod substantia intellectualis comprehendit et tenet in se formas omnium. Comprehendere autem et tenere materiae est : et ubi sunt proprietates, ibi est subjectum. Patet ergo, quod materia prima est in substantiis intellectualibus.

Ex hoc dicit, quod materia sit in omnibus praeter primum factorem. Quod autem unius generis sit materia, sic probatur : quia quaecumque per divisionem veniunt ab uno primo, ejusdem generis esse videntur. Sustinens autem formam, aliud est sustinens formam simplicem, aliud est sustinens formam determinatam contrarietate : sustinens autem formam et fundans, unius naturae est in genere in omnibus his : in omnibus ergo intellectualibus, corporalibus, et ex contrarietate commixtis unius rationis in genere materia esse videtur.

Avicebron autem in libro qui dicitur Fons vitæ, mirabilem tangit positionem circa principium universi esse. Tangit primæ materia et primæ formæ investigationem in omnibus per primæ materia et primæ formæ, ut dicit, propria. Verbi gratia, quod primæ materia est recipere, subjectum primum esse, in se formam tenere, per se existere, secundum quod per se existere est, id est, non in alio existere: formæ autem in alio esse, in actu facere materiam, potentiam materia terminare, partem esse ejus quod est esse, sive substantiae compositæ. Ex hoc enim procedit ostendens primo materiam esse in omnibus, tam in intellectualibus, quam quantitativis, quam mixtis ex contrariis. Et in illa quidem quæ mixta est ex contrariis, planum est. Similiter etiam in illa quæ determinata est quantitate. Quod

Adhuc quia materia sustinens est novem praedicamentorum accidentia, invenitur non esse prima materia per hoc quod est composita. Subjectum enim accidentis non est simplex, sed compositum. Forma enim accidentalis est compositioni contingens simplici, et invariabili essentia consistens, ut dicitur in sex principiis. Compositum autem non est primum in principiis substantiæ. Oportet ergo quod ante materiam illam sit alia materia quæ sit subjectum formæ substantialis tantum. Omnis autem materia quæ quantitate determinata est, vel contrarietate, est materia suscipiens accidentia et accidentium genera. Ergo ante illam est alia quæ primæ formæ substantialis est subjectum. Hæc autem non nisi intellectualis est naturae materia. Materia ergo prima est in intellectuali natura.

Adhuc in omni divisione id quod est prius, fundat et sustinet id quod est posterius, sicut patet in esse,vivere, sentire, intelligere. Intelligere enim fundatur in sentire, sentire in vivere, et vivere in esse. Cum ergo materia sustinens prædi-

<--- Page Split --->

camenta accidentium, non sit prima, constat quod fundatur in alia priori : haec autem non potest esse nisi illa quae prima substantiali forma determinata est : primam autem formam constat esse intellectualem per quam in esse determinatur intelligentia : prima ergo materia in intelligentia est.

Adhuc prima materia potentia est ad omnia : materia determinata contrarietate, non est potentia ad omnia : non enim est possibilis ad comprehensiorem intentionum rerum : ergo ante materiam determinatam quantitate est alia prior materia, quae non nisi intelligentia esse potest.

Adhuc substantia non est possibilis ad susceptionem quantitatis, nisi per potentiam partibilitatis et per potentiam fluxus unius ex altero secundum ordinem positionis in situ : sed fluit linea ex puneto, vel superficies ex linea, et corpus ex superficie : possibilitas ergo partibilitatis et situs est ante potentiam susceptionis quantitatis : ante ergo materiam quae determinatur contrarietate, quaedam materia prior est : et cum haec sit in actu in rebus universi esse, oportet quod illa materia sit quae determinatur substantiali forma intellectualitatis in intelligentia.

Adhuc quantitas omnis ad terminum determinata est : quantitas ergo prohibet eam quae ad omnia est communicatio : prima autem materia possibilis est ad omnia : prima igitur materia quantitate non est determinata.

Adhuc primi agentis simplicis primus actus non est compositus, sed est primum simplex susceptibile actionis : materia autem determinata quantitate composita est : primi ergo simplicis primus actus non est in eam. Oportet ergo, quod ante hanc alia sit, quae primum recipiat actum primi agentis. Hic autem secundum esse non invenitur nisi intelligentia. Actus enim primi actoris lumen est intelligentiam constituens.

Adhuc primum agens constat infini-

tum esse, quo est omnia agere ; susceptibile ergo actionis necesse est infinitum esse, quo sit fieri omnia : omnia autem fieri non est possibile nisi intelligentia quantum ad eum qui vocatur possibilis intellectus : hoc enim, ut dicit Aristoteles in tertio de Anima, omnia est fieri : prima ergo differentia materiae in intelligentia est ante omnem qualitatem et quantitatem.

Adhuc agens universale nihil immediate agit in patiens particulare : patiens autem particulare vel particulariter est materia sustinens quantitatem vel contrarietatem : materia ergo talis non immediate subjicitur primo agenti : oportet ergo materiale primum ponere ante hoc : hoc autem non est nisi materia spiritualis.

Talibus igitur et similibus pluribus primam materiam probat esse spiritualem, intellectuali forma determinatam.

Primam autem formam aliquam probat esse per divisionem et resolutionem. Prima enim divisio substantiae est in corpoream et incorpoream : et constat, quod unum est genus continens utrumque istorum membrorum : nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : oportet ergo quod incorporea sit quaedam substantia ordine prima ante substantias quae sunt in genere. Factor enim primus in genere non est. Sed anima licet principium generis vel speciei, in genere non est, ut sensus. Oportet ergo quod ordine prima in genere existens inintelligentia sit : intelligentia ergo substantia composita est : prima autem compositio ex materia et forma est : intelligentia ergo ex forma et materia composita est, et intellectualas prima est in ordine rerum.

Adhuc cum prima materia possibilis sit ad omnia, prima erit forma quae minime claudit possibilitatem materiae. Inter omnes autem minime claudit intellectualitas : eo quod intellectualis substantia contentiva est omnium. Prima ergo forma intellectualis est, et ante formam

<--- Page Split --->

cœeli et elementi in ordine universitatis formarum : et id quod ante est in ordine, vere principium est ad sequentia : ex intelligentia ergo sicut ex prima forma principiatur quidquid est in cœelis et elementis.

Talibus ergo inquisitionibus inventa prima materia et prima forma, studet ad inveniendum primum agens, dicens, quod et verum est, primum agens simplicissimum esse in fine simplicitatis. Quod autem in fine simplicitatis est, licet sit per se agens, tamen actio ejus non determinatur ad aliud nisi mediante aliquo : determinans autem illud dicit esse voluntatem : voluntas autem inclinativa est ad volitum : et hoc modo dicit agens primum in actione determinari ad materiam primam, ut influat ei primum actum qui est lumen intellectuale, multiforme quidem secundum intelligentiarum diversitatem quae est ex illo : et post modum producit id quod habet quantitatem : materia enim prima, ut dicit, actum primum sine motu suscipit : substantia sine motu susceptibilis non est propter eam quae est a principio primo distantiam, eam dicit potentiam esse ad motum : et cum moveri non possit nisi quantum, ex hoc dicit produci quantitatem. Cum autem quantum ex hoc quod quantum est, non sit potentia ad formam, incipit, ut dicit, formarum commutabilitas, ita quod unum potentia est ad formam alterius : et ibi, ut dicit, incipit formarum contrarietas. Et hoc modo ex uno simplici per voluntatem universa dicit procreari. Intellectualia quidem proter simplicitatem penetrare omnia. Quantitate autem determinata, contentiva esse omnium et locorum et universorum. Contrarietate vero determinata, mobilia ad locum unum : et sic compleri et perfici et determinari primae materiae possibilitatem. Omnis enim forma quae sicut in archetypo est in motore primo, sicut est potentia in materia prima et sicut in subjecto suscipiente eam in esse. Ex hoc dicit esse, quod omnes

forma simplices sunt ex comparatione ad causam primam ad simplices substantias in simplici et invariabili essentiae consitentes, et non supercompositae nisi secundum quod in subjecto sunt, quod si simpliciter esset, simplices essent, ut patet in formis intelligentiae : et quando compositum est subjectum, situm et quantitatem accipiunt et compositionem quamdam, ita quod in majori sunt majores, et in minori minores.

Dicit etiam, quod quia omne compositum ex unitatibus componitur, quod forma relatae ad simplices substantias uno sunt relatae, aut ad substantiam multiplicatae, et sicut unum simplex in duo agitur per esse quod habet in materia, et ex illo producitur in multiplicitatem per majorem et minorem ad materiam determinationem. Et per resolvere dicit hoc modo reduci ad simplicitatem. Hic autem modus principiandi universum esse in omnibus fere cum Platone convenit, nisi quod iste voluntate dicit fieri, Plato dicit factum esse per intellectualem dictionem et praeceptum. Secundum hoc enim materia est clara mater omnium, ut dicit Plato et Augustinus. Primum non est nisi primus intellectus formativus omnium per lumen intellectuale, ut dicit Plato : et actus primus non est nisi verbum intellectus influxum primae matriculae, propter quod ipse in effectu conficitur et in esse constituitur.

<--- Page Split --->

rum : eo quod potentia est ad omnia nihil actu existens : et quod incompletissimum omnium, susceptivum sit actus perfectissimi absque hoc quod disponatur ad illum, impossibile est penitus : cum in secundo de Cælo et Mundo 1 determinatum sit, quod pròpinquissima primo perfectiora sunt, et bonitatum ejus susceptiora quam ea quæ distant ab ipso.

Tertia ratio est, quod intelligi non potest quod potentia existens ad actum, sine motu perveniat ad ipsum : cum motus non sit nisi actus existentis in potentia. Irrationale ergo est penitus, quod prima materia actum primi sine motu suscipiat : et tamen de potentia exeat ad actum.

De improbatione opinionis Avicebron.

Hæc autem opinio Peripateticis non placuit propter quinque rationes potissime. Quarum prima est, quia imperfecta est. Non enim dicit bene unde orlum habeat materia, quæ quamvis per generationem et corruptionem non producatur in esse, tamen aliquo modo habet esse : et sic vel erit principium, vel ex principio. Principium autem esse non ponit, quia ab esse deficit : et quod ab esse deficit, nullius secundum esse potest esse principium. Si autem ex principio, non potest esse nisi ex primo universi esse principio : actus autem principii completus est et completivus : oporteret ergo quod materia completiva quoddam esset, quod iterum falsum est. Neutrum autem istorum Avicebron determinavit.

Secunda ratio est, quod prima materia incompletissima est omnium materia-

Quarta ratio est, quod id quod plus et quoad plura est in potentia, non uno motu, sed pluribus participat bonitatem primi : maxime autem in potentia est prima materia, et ab actu remotissima : impossibile est ergo quod nullo motu participet bonitatem primi sive actum ejus quem vocat primum factorem.

Quinta ratio est, quod contra omnium philosophiam est, quod dicit principium agere voluntate : de ratione enim primi est per se et per essentiam suam agere absque omni eo quod determinet ipsum ad actionem : et si per medium agat, jam non erit primum.

Adhuc fortissime objicitur : quia ab uno simplici non est nisi unum 2. Hæc autem propositio scribitur ab Aristotele, in epistola quæ est de principio universi esse, et ab Alfarabio et ab Avicenna et ab Averroe suscipitur et explanatur. Hæc autem positione Avicebron duo quædam quorum neutrum mediante alio fluit, inducuntur, scilicet forma prima, et materia prima. Materia enim prima formam non facit esse formam. Similiter forma

<--- Page Split --->

prima materiam non facit materiam, et sic æque prima sunt, quod non capit intellectus 1.

Adhuc improbatum est, quod voluntas ut voluntas accepta universi esse non potest esse principium primum : voluntas enim ut voluntas diversimode disponitur ad volendum diversa : diverse autem ad agendum per diversa disponi primum principium penitus absurdum est.

Adhuc agens per voluntatem ante se habet agens aliud quod est agens per essentiam simplicem : agens ergo quod est principium universi esse, non est agens per voluntatem.

Adhuc agens in aliud, est agens determinatum actione : et hoc non est primum : ante se enim habet agens indeterminatum.

Adhuc actioni agentis per se et per essentiam accidit, ut actio ejus determinetur ad hoc vel ad illud : etc. ante illud quod est per accidens, est actio quae per se est actio : actio ergo in primam materiam non potest esse prima actio.

Præterea quod dicit Avicenna de proprietatibus materiae, quæ sunt recipere, sustinere,et habere formam,etc. non subtiliter dictum est, ut patet bene : hæc enim si concedantur esse intelligibilia, æquivoce dicuntur esse intelligibilia et in materia, ut Aristoteles vult in tertio de Anima. Per hoc autem quod æquivoce est in multis, non probatur quod una sit natura illarum quæ sit in omnibus illis.

Similiter quæ per divisionem exeunt ab uno, non necessario sunt unius generis, nisi univoce exeant ab illo : per talem autem modum univocatorum forma et materia non exeunt ab uno quod est substantia. Et si dicatur intelligentia esse substantia composita, compositio non

erit unius rationis utriusque in utrisque, nec ex eisdem principiis intelligentia et substantia corporea. Hæc autem patebunt in sequentibus.

Similiter quod dicit, quod materia sustinens prædicamenta, non sit potentia, non est bene dictum : licet enim ordine rationis componens sit ante compositum, non tamen sequitur quod ordine rerum sit ante ipsum. Si enim ordine rerum esse ante, oporteret quod illa materia esset communicabilis illi et aliis : et sic omnium illorum esset una communis materia. Quarum autem est una materia communis, harum transmutatio est ab invicem, quod valde est absurdum.

Ulterius quod dicit, quod agens simplex non agit in compositum prima actione, nihil valet penitus : jam enim diximus, quod actioni primi simplicis accidit determinari ad hoc vel ad illud : quantum enim de se est, æqualiter se habet ad omne quod est.

Similiter quod dicit, quod agens infinitum non agit in hoc quod est finitum, non considerate dictum est : licet enim agens primum non finitum sit actione quæ terminetur aliquo patiente, quod totam suscipiat actionem ejus : tamen ex hoc quod est agens, non requirit patiens infinitum : quia nihil eorum quæ sunt, potest actionem ejus suscipere secundum infinitatem ipsius quæ est in ipso : et ideo suscipit actionem ejus secundum modum possibilem sibi : et hoc est quod dicit Aristoteles 2, quod actus activorum sunt in patientibus secundum modum patientium et non secundum modum agentium. Eodem modo est de hoc quod dicit, quod agens universale non agit in particulare patiens. Actioni enim universaliter agentis accidit ut particuletur ad esse patientis, sicut illuminationi solis

<--- Page Split --->

accidit, ut ad pervium vel ad corpus terminatum particulariter determinetur ad esse luminis vel colorum. Præterea non eadem causa assignatur susceptibilitatis et intellectualitatis, corporeitatis et contrarietatis. Si enim concedatur, quod materia est susceptibilitatis, et intellectualitatis, et corporeitatis, et contrarietatis, potentia talis susceptibilitatis non erit unius rationis : et hæc rationis diversitas oportet quod non ab uno, sed a diversis tenetur : hæc autem diversa ab uno primo simplici non causantur, nec ab una simplici materia, nec causari possunt ab una simplici forma : videtur ergo quod a nullo tenetur.

Dictum ergo Avicebron omnino incongruum est.

CAPUT VII.

Quod necesse est esse unum primum principium in omni genere causarum.

Ad probandum autem unum primum principium in omni genere causarum, licet multæ sunt viae, tamen una est potissima, scilicet quod in omni genere causarum et rerum in quibus invenitur medium compositum ex extremis, necesse est invenire extrema simplicia 1. In omni autem genere causarum invenitur quod est causa et causatum. Similiter probat Aristoteles in VIII Physicorum 2, quod si in genere moventium et motorum invenitur movens motum, necesse est invenire movens tantum, et motum tantum. Et movens tantum erit primum, motum tantum erit ultimum. Si enim dicatur quod infinita sint media moventia et mota, sive causantia et causata, constat quod quodlibet illorum erit compositum ex virtutibus compositis moventis

<--- Page Split --->

et moti, sive causantis et causati. Omne autem compositum resolvitur in componentia. Causans ergo causatum resolvitur in id quod est ante se ut causans, et in id quod est post se ut causatum. Infinitis ergo existentibus secundum principium et finem mediis, sequitur quod infinitum secundum principium resolvitur in id quod est ante se secundum principium, quod est omnino impossibile. Infinitum enim secundum principium non habet principium : et sic contradictoria erunt simul vera, quia habebit principium et non habebit principium. Et similiter sequitur ex parte finis : resolvitur enim causans causatum in aliud post se secundum finem. Et cum infinitum secundum finem non habeat finem, sequitur quod idem secundum idem habebit finem, et non habebit finem, quod omnino impossibile est. Impossibile autem ex hoc sequitur quod causans causatum procedat in infinitum.

est unum primum principium. Et necesse est ultimum esse, in quo finitur virtus principii primi, ita quod ultra illud nihil de virtute ejus extenditur.

Adhuc infiniti nec est virtus agendi vel patiendi, nec actio. Si enim detur quod virtutem habet, cum illa virtus determinatae sit alicujus causalitatis, oportet quod in illa causalitate finitum sit et determinatum : positum autem erat quod esset infinitum. Similiter si dicitur quod actionem habet, cum omnis actio sit operatio alicujus actus, sequitur iterum quod in actu determinatum est et finitum : et sic iterum relinquitur quod infinitum est finitum, quod penitus est absurdum. Causans ergo causatum si abit in infinitum, nullam virtutem habebit vel actionem. Quod autem nullam virtutem habet vel actionem, neque causans, neque causatum est. Causans ergo causatum, si abit in infinitum, nec causans erit ullum neque causatum.

Adhuc cum omnis diffinitio detur per causam si bona est, si causans causatum abit in infinitum, sequitur quod nec diffiniat nec diffiniatur. Si enim diffinit, ex fine diffinit. Dictum est autem quod finem non habet. Et si diffinitur, ex fine quem accipit, diffinitur, et stat in illo : dictum autem erat quod ibat in infinitum.

Adhuc si causans causatum abit in infinitum, nec demonstrat nec demonstratur. Si enim demonstrat, ex primis ante quae nihil est, virtutem habet demonstrandi : positum autem erat primum non habere. Si vero demonstratur, ex primis accipit fidem : suppositum autem fuit prima non habere. Si vero dicatur quod media talia quae sunt causata et causantia, per se invicem demonstrantur. Sicut si a demonstraretur per B, et B per A, sequitur quod idem erit prius et posterius seipso : a enim demonstrans est prius B

<--- Page Split --->

demonstrato : a vero demonstratum per b posterius est : a ergo prius et posterius est ad b et ad seipsum. Idem sequitur si a sit diffiniiens b, et sit diffinitum per b.

Adhuc omne quod fluit ab alio in aliud, necesse est quod fluxus sui habeat aliquid principium, vel numquam devenit ad hoc vel ad illud : virtus enim causandi in omnibus causantibus causatis, ab uno fluit in aliud secundum ordinem : necesse est ergo quod fluxus sui habet principium, vel numquam devenit in hoc vel illud causans causatum : omne enim hoc vel illud quod sensu vel intellectu accipit, determinatum est : ante autem quodlibet determinate acceptum, in infinitum finita sunt : si enim daretur quod finita essent ante, sequeretur quod infinitum esset finitum. Si autem fluxus causandi non devenit ad hoc vel illud, sequitur quod hoc vel illud neque causans neque causatum est : hic autem est secundum omnem ordinem causæ : oportet ergo quod in genere efficientis aliquid sit efficiens tantum, quod est primum : aliud effectum tantum, quod est ultimum : aliud efficiens et effectum, quod est medium. Et similiter in genere causæ formalis, necesse est quod aliquid sit quod est forma tantum, et aliud formatum tantum, et aliud medium quod sit formans et formatum. Et similiter in genere causæ finalis aliquid erit finis tantum, ad nihil aliud referibile : aliquid finitum tantum, quod ad aliud refertur, et non consequitur ultimum finem : et aliquid finis et finitum, finis alicujus quod intendit ipsum, finitum autem per hoc quod refertur ad aliud, quod per ipsum intenditur. Eodem modo est de materia : aliud enim est omnium materiatorum subjectum : aliud autem et subjectum, et alio determinatum. Status igitur est in omnibus causis. Oportet ergo quod aliquid sit

primum efficiens et omnium, et primum movens et omnium.

CAPUT VIII.

Qualiter primum principium dicitur primum principium ?

Cum autem primum dicitur ante quod nihil, et post quod aliud, non dicitur primum principium ante quod nihil, ita quod nihil sit ante ipsum, et ipsum ex nullo processit 1. Omne enim quod ex nullo processit, possibile fuit ad esse et non esse. Omne autem quod possibile est ad non esse, esse illius pendet ex alio quod est sibi causa in esse, et ex seipso nihil est. Si ergo primum principium sit esse post nihil, esse primi principii penderet ex alio. Cujus autem esse ex alio dependet, ex principio est : quod autem est ex principio, primum principium non est. Ergo primum principium non esset principium primum. Quod autem illud quod ex nullo est, de se nihil sit, ex hoc patet, quia si ex aliquo se haberet ad

<--- Page Split --->

esse ex seipso, hoc esset per potentiam ad esse : hoc autem radicari non posset nisi in nihilo quod habet ante se, potentia enim ad esse est ante esse : nihil autem est ante nihil : potentia ergo ad esse radicatur in nihilo quod est ante esse ipsius : nihil autem nullius rei potest esse radix vel fundamentum : ejus enim quod nihil est, nulla potentia est, nec aliquis ordo, nisi secundum rationem non entis ad ens. Cum ergo quod sic est ex nihilo, nec ex se habeat esse, nec ex nihilo quod est ante ipsum, nec et ad esse potentiam, patet quod omne quod ex nihilo est, tam ex se quam ex ordine ad nihil, penitus nihil est. Primum principium ergo sic non dicitur primum principium ante quod nihil, quod ipsum post nihil sit. Sed secundum privationem ordinis, scilicet quod ipsum ordine prioris nihil habet ante se penitus, quod ad ipsum se habeat privative, vel negative, vel secundum potentiam. Privative quidem, quia ex privatione sui esse non processit. Negative vero, quia esse ejus numquam negari potuit. Secundum potentiam autem, quia esse ejus in nullo ante se radicari potuit. Perfectissimum ergo est primum omnium ratione prioritatis.

Et ex hoc sequitur, quod non habeat esse nisi a seipso, et quod esse ejus non pendeat ex alio. Ex hoc concluditur, quod sibi soli esse suum substantiale est et essentiale. Omne enim quod ex alio est, aliud habet esse, et hoc quod est : quod enim animal sit animal, vel homo sit homo, quod est pro certo, non habet ex alio : hoc enim aequaliter est, hoc existente et non existente secundum actum. Quod autem esse habeat in effectu, ex se non est sibi, sed potius ex primo esse,

ex quo fluit omne esse quod est in effectu. Hoc ergo quod est, ab alio habet esse, et illud quod est, et sic esse hoc modo accidit ei : quia ab alio sibi est : et ideo in ipso quæri potest an est, an non est : et quæstio determinabilis est per causam ejus quod est esse. In primo autem propter hoc quod esse non habet ab alio, esse per se est : et quæstio an est, locum nullum habet 1 : et si quæratur secundum solam distinctionem, est determinari non potest : hoc enim quod ipsum est,et esse suum unum est. Hoc autem alio modo probatur : omnis enim negativa ante habet affirmativam quæ est causa negationis : ut cum dico, homo non est asinus, causa hujus est, quia homo est homo : homo autem et asinus differentiis suis oppositis constituuntur : opposita autem mutuo se expellunt ab eodem sub-jecto. Cum ergo dico, homo est homo, propter hoc verum est quod dicitur ibi, quod est de eo quod est, si illud quod est per seipsum, refertur ad illud quod est, et non per aliquod aliud quod ab alio influat super ipsum 2. Patet ergo, quod omne quod est, id quod est habet a seipso : esse autem suum in effectu si ex nullo est, a seipso habere non potest. Si enim a seipso haberet, cum tamen sit ex nullo, non esset in potentia ad esse : homo enim in potentia est hoc quod est : et si esse a se haberet, oporteret quod homo in potentia existens, haberet esse in effectu : et sic esset in effectu et non in effectu, quod est impossibile : ab alio ergo habet esse : a se autem ipso, quod sit hoc quod est : et per consequens esse non est hoc quod est. Et hoc est quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod id quod est, habere aliud potest præter id

1 Quod dixit Doctor quæstionem an est nullum habere locum in primo principio, intelligendum est sano modo : non enim habet locum illa quæstio in eo ita quod sit terminabilis a priori et per causam : sed quod per effectum non sit, terminabilis illa quæstio de eo, non

credo hoc verum esse, cum illa quæstio terminata fuerit isto pacto in VIII Physicorum, sicut intuenti est manifestum. 2 Hominis multæ sunt causæ : sed quare homo est homo, nulla est causa. Idem habes VII Metaphys. tex. et com. 38.

<--- Page Split --->

quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum. In primo autem principio sic esse non potest : eo quod nihil est ante ipsum privative, vel negative, vel potentiaiter, vel formaliter : propter quod oportet, quod esse suum radicatum sit in seipso : et sic sibi idem est esse quod est. Et hoc iterum dicit Boetius, et multi dicunt, licet non intelligant quod in omni eo quod est citra primum, aliud est esse et quod est, sive aliud est quo est et quod est : in primo autem idem penitus, et ex hoc habet, quod ipsum est fons omnis esse, et quod omne esse est ab ipso : esse enim, ut diximus, quod est actus ejus quod est, in aliud reducitur quam in illud quod est a quo fluit : nec aliud est in quod reduci possit, nisi in id cui idem est esse quod est : et ex hoc patet quod ideo habet rationem primi principii, quoniam ipsum non reducitur in aliquid ante se, et omnia secundum esse reducuntur ad ipsum.

CAPUT IX.

Quod primum solum necesse est esse omnimode et omnino.

Primum etiam solum necesse est esse omnino et omnimode. Licet enim necesse multis modis dicatur, tamen ad tres modos restringitur. Est enim necessarium ponere sine hypothesis, sicut dicitur, cum ambulans necesse est ambulare. Dicitur etiam necessarium causa, sicut luna interposita inter visus nostros et solem, necesse est solem eclipsari. Tertio modo dicitur necessarium re, quod sic necessarium est esse, quod in nulla parte sui est possibile vel contingens. Qui modi ulterius reducuntur ad necessitatem consequentiae et ad necessitatem rei. Necesse est ergo esse secundum rem, quod sic necesse est esse, quod nulla positione facta sequitur ipsum possibile non esse : hoc autem solum est, quod ad nihil extra se vel intra se habet dependentiam secundum esse. Extra se dico ut ad causam efficientem, et formalem, materialem, vel finalem. Quod enim secundum esse ad aliquam causarum dependet, posita et illa jam non esse, sequitur etiam ipsum non esse. Dictum est autem, quoniam pri-

<--- Page Split --->

mum nullam habet dependentiam ad causam : ergo ex ea parte nullam habet potestatem ad non esse. Intra se autem dico, sicut est in eo quod habet partes, sive essentiale, sive integrales, sive potestativas : essentiales, sicut sunt forma et materia : integrales, sicut sunt quantitativae partes : potestativas, quae potestativum totum constituant, sicut regnum constituitur ducatu præsidis præfecti et aliis partibus potestativis, et sicut potestas animæ constituitur vegetativo et sensitivo et rationali : in omnibus enim talibus totis compositis totum innititur partibus : et si ponatur una partium vel plures vel omnes non esse, sequitur ipsum compositum non esse. Habitum autem est quod primum non habet ante se aliquid secundum rem vel intellectum : omne autem compositum re vel intellectu ante se habet componentia : ex quo ipsum sequitur simpliciter esse unum, in quo nullus penitus est numerus, et quod nulli penitus innitur ad hoc quod sit. Sequitur ergo quod omnino necesse sit esse, et impossibile non esse, quod in nulla sui compositione sit possibile vel contingens esse.

Adhuc necesse esse et possibile non compatiuntur in eodem : quod enim possibile est esse, hoc etiam aliquo modo est possibile non esse : quod autem necesse est esse, non possibile est non esse : ergo necesse est et possibile esse non se compatiuntur in eodem. Primum autem aut necesse est esse, aut possibile esse : non autem possibile est esse, quia nullam ad esse habet potentiam ex qua pendeat esse suum : sequitur ergo quod necesse est ipsum esse.

Adhuc necesse esse et possibile esse et contingens esse ordinem habent inter se. Probatum est autem a nobis in VI philosophiae primae, quod id quod est frequenter, et illud quod est raro, causan-

tur per defectum ab eo quod est semper esse. Semper autem esse est necesse esse : frequenter autem vel raro esse possibile est esse in pluribus vel paucitatibus : possibile ergo et contingens causatur ab eo quod est necesse. Habitum autem est quod primum a nullo causatur, et quod ipsum est fons et causa omnis esse. Ex quo sequitur quod primum solum necesse sit esse, et quod omnia quae sunt post ipsum, sunt possibilia ad esse, et aliquo modo contingentia ad esse.

Præterea si detur primum possibile esse, hæc potentia ad esse sive possibilitas radicaretur in aliquo, quod secundum aliquem modum esset et ante ipsum : in omni enim in quo est potentia et actus, potentia est ante actum, sicut in VIII primæ philosophiae probatum est 4. Jam autem habitum est, quod ante primum nihil est. Potentia ergo sive potestas ejus non radicatur in aliquo. Sequitur ergo, quod primum necesse est esse omnino : et nisi ipsum necesse sit esse, sequitur quod nihil erit possibile vel contingens.

Adhuc si dicatur non necesse esse, sequitur quod ipsum possibile est non esse, vel secundum intellectum, vel secundum rem. Ponamus ergo primum non esse quod est causa et principium primum, tunc jam habitum est quod causans causatum non erit : et sequitur quod illud quod est causatum tantum, non erit. Dico ergo, quod si primum non sit necesse esse, sequitur nihil esse penitus. Hoc autem inconveniens est. Oportet ergo primum sic necesse esse et omnimode, et quod impossibile sit non esse ipsum, neque secundum rem, neque secundum intellectum, et quod nullo modo sit contingens vel possibile esse.

<--- Page Split --->

raliter omnis sensus : talium enim virtutum quælibet est in quadam corporis harmonia, cui innititur, et destructa destruitur. Probatum autem est quod primum quod necesse est esse, nulli innititur. Sequitur ergo quod nec accidens sit, nec virtus corporea, nec virtus in corpore.

Secunda proprietas est, quod id quod necesse est esse, non est corpus : et hoc duobus modis probatur. Uno quidem, quia omne corpus divisibile est in partes suæ quantitatis : omne autem divisibile in partes quantitatis, habet ante se partes vel re vel intellectu. Alio vero modo, quia omne corpus compositum est ex forma et hyle, quibus positis non esse, non erit corpus, et quibus nititur inesse : primum autem nulli innititur : sequitur ergo primum quod est necesse esse, corpus non esse : et sequitur illud quod a multis dicitur, et in fine octavi Physicorum 2 continetur, quod ipsum est impartibile et indivisibile, nullam habens magnitudinem penitus.

Quod autem sic est necesse esse, duodecim habet proprietates consideratione dignissimas 1. Quarum prima est, quod ipsum nullo modo potest esse nec virtus corporea, nec virtus corporis. Accidentis enim esse ex subjecto pendet, et propter hoc in diffinitione ejus subjectum ponitur, eo quod causa diffinitiva accidentis est subjectum, et loco differentiae constitutivæ ponitur in diffinitione ejus, sicut in VII philosophiæ primæ probatum est. Virtus autem corporea modum habet accidentis : in majori enim corpore major est, in minori minor est, dummodo illud corpus sit proprium ejus subjectum, sicut patet in calido et frigido, et in omnibus aliis qualitatibus quæ passiones vel passibiles qualitates vocantur. Virtus autem corporis est, quæ innititur compositioni corporis, ut visus, auditus, et gene-

Tertia proprietas est, quod primum quod est necesse esse, nec est forma, nec materia, eo modo quo dicimus formam esse partem compositi. Forma enim non habet esse in effectu, nisi per hoc quod est in materia fundata : et sic ad hoc quod in effectu sit, innititur materiae tamquam fundamento. Similiter materia in actu non est nisi per formam, et sic dependet a forma secundum id quod est actu : dependet ergo materia ad formam, et forma ad materiam : habitum autem est quod primum non habet dependentiam ad aliquem : ergo primum nec forma est, nec materia.

Quarta proprietas est, quod primum quod est necesse esse, idem habet esse quod ipsum est. Si enim non haberet idem, sequeretur quod esse suum pen-

<--- Page Split --->

deret ad aliud a quo esset secundum causam. Jam enim probatum est quod esse de quo quaeritur per an est, causam habet : aliter enim non esset verum, ut dicitur in principio secundi Posteriorum, quod quaetiones sunt aequales numero his quae vere scimus : vere enim scimus quod per causam scimus. Si ergo quaeratur an est, oportet quod per causam esse ista quaestio terminetur. Primum autem non habet causam. De esse ergo sui quaeri non potest. Oportet ergo quod esse suum sit illud quod est, aut causetur ab eo quod est, aut causetur a seipso : numquam autem causatur esse ab eo quod est, quia secundum hoc id quod est, esset sibi causa in esse : non autem est causans nisi habeat actum illum qui est esse : et cum est universaliter causans, sequitur ipsum esse in actu illo : sequitur ergo quod id quod habet esse, causa sit sibi in esse, quod omnino impossibile est.

Præterea in quo causatum est esse, sequitur quod illi aliquo modo accidit esse : et illud quod substantialiter habet esse, hoc esse non est accidens sibi : sequetur ergo quod illud quod est, secundum idem haberet accidens sibi et substantiale sibi, quod est impossibile. Si vero dicatur quod esse sibiipsi causa est in esse, sequitur quod idem est causa et causatum, quod non capit intellectus. Relinquitur ergo quod in primo quod est necesse esse, idem sit esse et quod est.

Quinta proprietas est, quod primum quod est necesse esse, non pendeat ex alio quod sit causa ejus secundum unum modum, et causatum ab ipso secundum alium modum : sicut si dicam : a causatur a B, et e converso quod B causatur ab A. Ex hoc enim sequeretur quod ipsum esset prius priore se et posterius posteriore se. In quantum enim pendet ex alio, posterius est eo : in quantum vero aliud pendet ex eo, prius est ipso. Ergo prius esset priore se, et posterius posteriore se. Ex quo sequitur illud quod a

multis dicitur, quod omnia indigent primo, et ipsum nullo indiget.

Sexta proprietas est, quod primum quod necesse est esse, non pendet ex alio per illum modum quo illud pendet ex ipso : multa enim pendent ex primo per relationem ad ipsum : ipsum autem a nullo dependet. Et hujus causa est, quia relatio causatur ab aliquo genere motus in eo in quo est. Secunda autem causata per ipsum exitum in esse substantiale vel accidentale, quid mutationis passa sunt : et sic relatio realis radicari potest in ipsis. Primum autem nihil mutationis pati potest. Sequitur ergo nullam relationem realiter radicari in ipso. Ex quo ulterius sequitur, quod destructis omnibus secundis, nihil penitus destruitur in ipso : et deductis in esse omnibus secundis, nihil penitus fit vel generatur in ipso.

Septima proprietas est, quod impossibile est duo esse vel plura, quorum utrumque sit necesse esse. Hoc autem sic probatur : quia si duo sunt, vel plura : aut sunt omnino similia, aut indifferentia, aut differentiam ab invicem habentia. Si detur quod omnino sint similia, cum differentia vel divisio sit causa numeri, sequitur quod inter ea nullus sit numerus : et sic sequitur non esse duo vel plura. Si vero detur quod differentia sint, duo sequetur inconvenientia. Quorum unum est, quod unum sit universale duorum vel plurium : et per ipsas differentias quibus dividuntur, contrahitur : universale vero non fit particulare, nisi vel per differentiam, vel per accidens proprium : per differentiam quidem, sicut genus in specie acceptum : per accidens proprium, sicut species in individuo considerata. Id ergo quod est necesse esse, si in duobus est vel pluribus, altero istorum modorum necesse est ut contrahatur ad esse. Ergo et secundum esse pendet, quod in ante habitis negatum est. Secundum inconveniens est, quod licet differentia non conferat generi hoc quod ipsum est, sicut rationale non confert animali hoc quod ipsum animal est :

<--- Page Split --->

tamen confert ei esse in specie, sicut et accidens proprium non confert speciei hoc quod ipsa est, tamen confert ei esse in individuo. In omnibus ergo in quibus est multiplicatio per differentiam vel accidens proprium, oportet quod aliud sit esse, et quod ipsum est. Jam autem probatum est quod in primo quod necesse et esse, nihil differunt esse et quod ipsum est : impossibile est ergo ibi esse numerum per differentiam vel accidens proprium.

Octava proprietas est, quod nihil potest designari per prædicationem, quod aliquo modo sit additum per esse ejus : sed quidquid est cum ipso, est idem ipsi. Detur enim quod aliquo modo designetur quod non sit ipsum, aut hoc est causatum in ipso, aut a seipso, aut ab alio : sicut si dicatur sapiens, aut bonus, sapientia vel bonitas si differunt ab eo quod est, aut est causata ab ipso, aut ab alio. Si a seipso, tunc idem erit agens et patiens : nihil autem est agens et patiens nisi compositum, ut secundum aliud sui sit agens, et secundum aliud sui sit patiens : habitum autem est quod ipsum nullo modo est compositum, et quod in ipso nullus est numerus : ergo hoc modo non potest designari per aliud diversum a se. Si autem causatur ab alio, sequeretur quod necesse esse secundum aliud penderet ex alio, quod iterum in ante habitis improbatum est.

Nona proprietas est, quod ipsum penitus est impermutabile, et immobile, nulli vicissitudini subjectum : quod sic probatur. Si enim permutatur, aut hoc est secundum ubi, aut secundum formam. Secundum ubi non potest esse : quia nihil mutatur secundum ubi, nisi corpus. Similiter secundum formam est impossibile : mutatio enim secundum formam, non est nisi formæ post formam : et per illam formam potest desiguri id quod mutatum sit, cum sit a se diversa. Probatum autem est, quod primum non est designabile per aliud diversum a se. Impossibile est ergo, quod

secundum aliud permutetur, vel quod aliud posset sibi inesse vel inferri, quod jam ante non fuit.

Decima proprietas est, quod a primo quod est necesse esse, immediate non potest esse nisi unum : et in hoc quidem jam omnes consenserunt Peripatetici, licet hoc quidem non intelligentes Theologi negaverunt. Idem enim eodem modo se habens, non est natum facere nisi unum et idem. Habitum autem est, quod primum est unum et idem, et eodem modo se habens, eo quod est impermutabile. Necesse est ergo, quod immediate non sit ab ipso nisi unum et idem. Nec hoc est contra Theologos : quia Dionysius dicit quod ea quæ sunt, per distantiam ab ipso accipiunt differentiam : relata autem ad ipsum et in ipsum, unum sunt et idem. Similiter Peripateticus concedit, quod a primo per primum et immediate quod aliquo modo distat ab ipso, tota producitur rerum universitas, sicut inferius ostendetur.

Undecima proprietas est, quod sicut necesse esse non dicitur accidens, nec secundum accidens : ita nec dicitur substantia, nec secundum substantiam, hoc est, secundum rationem earum substantiarum quæ sunt in genere substantiarum. Cujus probatio est, quia omnis substantia quæ est in genere substantiæ, aliud est esse et aliud quod ipsa est : omnis enim talis substantia composita est, et est genus generalissimum, vel genus, vel species, vel individuum : licet autem genus generalissimum sit quod extra se non habet genus, nec differentiam contrahentem, tamen intra se habet illud quod ipsum est, et illud quo est esse ipsius, sicut patet in resolutione ejus, cum dicitur, substantia est ens non existens in subjecto. Ens enim est illud quod ipsum est : ab eo autem quod est non existere in subjecto, esse substantiæ est, si non existere in subjecto accipiatur per oppositum ad illud quod est existere in subjecto prout convenit accidenti. Accidens enim existit in subjecto ita quod

<--- Page Split --->

existere in subjecto sit causa essendi : et aliter esse non haberet nisi in subjecto existeret : propter quod non est in subjeto sicut quaedam pars essentialis sibi, et impossibile est esse sine eo in quo est : propter quod et ante diximus, quod subjectum ponitur in diffinitione accidentis : et licet genus substantiae sit in specie et species in individuo, individuum autem maxime et principaliter subsistit : tamen nec species est causa generi quod sit id quod est, nec individuum causa est speciei et generi : ergo uniuscujusque eorum est aliud esse et aliud quod est. Jam autem probatum est, quod in primo quod est necesse esse, idem est esse et quod est : ergo nec est in genere, nec in specie, nec in individuo praedicamenti substantiae, nec reduci potest ad genus, sicut ad principium, quia nec hyle est, nec forma, sicut jam probatum est : nullo igitur modo est in genere. Et ex hoc sequitur ultimum, quod ipsum non sit diffinibile. Omnis enim diffinitio ex genere et differentia est, vel ex actu et potentia. Et ex hoc ulterius sequitur, quod ipsum sit simplicissimum, nihil habens admixtum, praeter id quod ipsum est.

Si autem aliquis objiciat, quod primum est ens non in subjecto existens : ens autem non in subjecto, substantia est : ergo primum est in genere substantiae. Dicimus, quod non in subjecto esse dicitur æquivoce de primo et de aliis. Primum enim dicitur non esse in subjecto : quia non in subjecto est sicut quædam pars quidditatis alicujus : nec in subjecto est ut accidens : substantia autem quæ est in genere, licet non dicatur in subjecto esse ut accidens est in subjecto, tamen nihil prohibet eam esse in subjecto ut pars quidditatis alicujus in subjecto : patet ergo, quod per hoc quod primum non est ens in subjecto, non probatur ipsum esse in genere substantiae.

Duodecima proprietas est, quod cum primum non sit ab alio, tamen necesse est omnia alia esse ab ipso. Cujus pro-

batio est, quia jam probatum est, quod id quod necesse est esse, non est nisi unum : omnia ergo alia necesse est esse ab alio : et hoc non potest esse nisi uno modorum, aut ita scilicet quod unum sit ab alio usque in infinitum, aut pervenitur ad unum quod est causa tantum et non est causatum ab alio, aut quod unum sit ab alio et proveniatur ad unum quod causatur ab uno causatorum suorum, vel perveniatur ad id quod necesse est esse. Quod autem in infinitum vadat, jam improbatum est. Si vero stat in uno quod non est causatum ab alio, et id unum sit aliud ab eo quod est necesse, sequitur quod duo vel plura necesse est esse : quod iterum improbatum est : illud enim unum in quo stat, nullam habet dependentiam ad aliud esse : et quod non habet dependentiam ad aliud esse, secundum hoc est necesse esse : et sic sequitur quod dictum est, quod duo vel plura sunt ea quæ necesse est esse. Si autem dicatur quod est causatum ab uno causatorum suorum, tunc sequitur quod idem est prius priore : quod jam improbatum est.

Ex omnibus his relinquitur, quod omnia quæ sunt in universitate mundi, sunt ab eo quod est necesse esse, et quod ipsum nullo modo sit vel possit esse ab alio, et quod omnia alia, eo quod in unoquoque eorum aliud sit esse et illud quod est, necesse est esse ab alio : et quod ipsum est fons et origo omnium quæ sunt. Cujus exemplum est, quale potest inveniri (perfectum enim exemplum illius non potest inveniri), sicut si dicamus, quod sol non est nisi lux, et quod lux est sibi esse et quod est : tunc enim omnia lucentia et illuminata et colorata sunt per hoc quod sol emittit lumen suum in ea : et si non emittat ipsum vel contineat, nihil erit coloratum vel color : vel illustratum vel lucens,ita quod primum quod est necesse esse. fundamentale erit ad omnia : et si ipsum contineat emanationem esse, nihil erit ens vel esse in tota existentium universitate.

<--- Page Split --->

cundum quod causa principium est. Cum autem causa dicatur secundum quatuor genera causarum, constat quod causa illa prae omnibus habet poni principium, quae nullo modo causam habet, neque secundum esse, neque secundum id quod est. Talis autem causa forma non est licet enim forma secundum id quod est, causam non habet : tamen secundum esse in effectu, causam habet efficientem : et secundum quod fundatur in esse, causam habet materialem. Talis etiam causa non est materia vel hyle : licet enim materia secundum id quod est, non habeat causam : tamen secundum esse in effectu, causam habet formam : et ut efficiatur in effectu, causam habet efficientem : et ut moveatur ad effectum, causam habet finalem.

Primum autem principium, nullo modo habet dependentiam ad aliud. Non ergo dicitur principium, vel materia. Finis autem non est finis alius, et si ipsum simpliciter est finis, sequitur quod propter ipsum sunt omnia alia, et quod propter ipsum et ad ipsum movetur omne quod movetur, et est omne quod est, et agit omne quod agit : hoc autem esse non potest nisi omnia habeant dependentiam ad ipsum. Sic autem omnia se habere ad primum principium jam probavimus.

Primum ergo principium omnium dicitur ut finis, et hoc est in ordine quo omnia se habent ad ipsum : in hoc autem ordine supponitur omnia existere in seipsis : non enim se habet ad aliud nisi quod existit in seipso : et sic non sequeretur quod primum principium esset principium omnium secundum esse uniuscujusque eorum. Causa vero efficiens etiam principium est, et aliquando commixta ei cujus ipsa est principium, aliquando autem extra ipsum commixta : sicut patet quod virtus formativa in gene-

Quia vero jam diximus primum et esse primum, et esse principium, et quod necesse sit esse, restat ostendere secundum quem modum dicatur esse principium 1. Principium enim in plus est quam causa : dicitur enim principium, ex quo est rei inchoatio, quod est aliquid rei, ita quod non est causa, sicut dicitur punctum principium lineæ, cum tamen non sit pars ejus : et sicut dicitur caput principium hominis, secundum hominis longitudinem, cum sit pars hominis : et sicut dicitur cor principium generationis corporis, cum sit aliqua pars generati corporis. Nullum tamen eorum proprie dicitur causa. Id autem quod est causa rei, etiam dicitur principium. Patet ergo quod principium in plus est quam causa. Ipsum autem primum non dicitur principium, quod sit aliquid ejus cujus est principium : sed dicitur principium se-

<--- Page Split --->

ratis, quae facit formas generatorum, commixta est illis : distincta vero, sicut artifex distinctus est ab artificiato : et quando commixta est, necesse est quod habeat alium efficientem, sicut formativa in semine, efficientem habet virtutem in generante. Patet igitur quod primum non est efficiens ut commixtum cum eis quae facit. Cum vero omnia secundum esse dependeant ad ipsum, et emanent ex ipso, sicut jam ostensum est, oportet quod primum principium sit efficiens,sicut artifex, distinctus ab omnibus, et nullo modo commixtus ipsis. His igitur duobus modis primum dicitur esse principium.

Et si quis objiciat, quod primum efficiens est efficiens per formam : et ultimus finis non est desideratus nisi per hoc quod est forma : et ideo si primum principium est principium ut efficiens, finis erit etiam principium ut forma. Dicimus

quod non negamus primum esse formam prout forma cadit in intentione efficientis et finis : sed impossibile est primum esse principium formale, prout est forma producta ab efficiente et quiescens in materia : sic enim dependeret ad aliud : quod omnino non convenit primo principio, neque secundum id quod est, neque secundum esse, ut jam saepe probatum est. Secundum exitum ergo rerum in esse primum erit principium ut artifex : secundum autem reductionem rerum ad perfectum, primum erit principium ut finis : propter quod a quibusdam Theologis non inconvenienter dicitur quod ut principium et finis laudatur. Omnia enim ab ipso sunt et propter ipsum et ad ipsum : ab ipso enim non propter aliud sunt quam propter seipsum, eo quod extra seipsum nihil habet quod consequi intendere possit per opus.

<--- Page Split --->