TRACTATUS I
QUALITER ET AN SINT GENERABILIA HUIUSMODI INDIVIDUA ?
CAPUT I.
Quæ libri intentio, et quis dicendorum in libro isto sit ordo.
Nos autem jam in praehabitis diximus de coelo quod est primum inter corpora simplicia, et determinavimus de ipso secundum totum, et determinatione acquisita quoad ea quæ in naturis quæri habent de ipso et de partibus ejus, diximus quæ partes sunt stellæ et orbes tangendo ex quibus substantiis sunt materialiter, et quæ vere sunt secundum formam : diximus enim quod non sunt ex aliquo
quatuor elementorum, sicut nec ipsum coelum, nec est alicujus elementi : et ostendimus quod nec ipsum coelum neque partes ejus cadunt sub corruptione, eo quod sunt ingenerabiles : et hæc omnia cum sibi conjunctis in duobus praecedentibus libris quam nobis sufficere videbatur determinavimus. Nunc autem intendimus de mobili secundum rectum motum, quod est grave vel leve : et ideo ad sequentium tractandorum scientiam dicemus, quod rerum naturalium quædam sunt substantiæ, et quædam quæ sunt ex actione vel impressione substantiarum naturalium. Dico autem substantias naturales inter mobilia recto motu corpora simplicia, et ex his composita : corpora enim simplicia sunt ignis et terra, quorum unum est simpliciter leve, et alterum simpliciter grave : et reliqua corpora quæ sunt media istorum, composita
<--- Page Split --->
autem ex his, sunt lapides, et animalia, et plantæ, et similia istis. Actiones autem voco motus horum simplicium corporum, et eorum corporum quæ causantur materialiter ex istis, quæ sunt corpora composita, ut diximus. Impressiones autem voco alterationes ipsorum ad invicem, et permutationes in quantitate. et formas secundum quas fiunt alterationes et permutationes eorum. Ex his autem facile constare potest cuilibet, quod omnis quaestio physica est de corporibus physicis : quod probatur ex hoc quod substantia naturalis, aut est corpus, aut est in corpore : probatur autem et hoc his quæ diximus in primo Physicorum, ubi locuti sumus de primis principiis, quæ sunt principia primorum corporum transmutabilium, quæ sunt elementa, ubi etiam ostendimus ostensione exquisita dividendo eam per omnes naturae intentiones in secundo Physicorum : cum enim loqueremur de principiis naturae, ostendimus quod principia corporis transmutabilis secundum quod est permutabile, sunt ingenerabilia et incorruptibilia, et hoc expresse probavimus de natura quæ est materia, et diximus etiam de natura quæ est forma, per hoc quod diximus quod ipsa est divinum et optimum in quod est naturae desiderium, sicut quilibet legere et advertere de plano poterit in his quæ scripsimus in fine primi Physicorum. Ex quo ergo de principiis horum corporum transmutabilium dictum est, est intentio nostra dicere de ipsis corporibus mutabilibus : et quia simplicium est motus rectus localis in ipsis, ideo dicere de his secundum quod sunt mobilia motu recto : secundum enim quod mobilia sunt motu alterationis et transmutationis eorum ad invicem, loquemur de ipsis in libro Peri geneses, Domino concedente. Hæc autem corpora de quibus loqui habemus in genere secundum formas locales motus in eis facientes, duo sunt corpora, grave scilicet
et leve : et gravia iterum duo, scilicet terra et aqua : et levia duo, scilicet ignis et aer 1. Dicemus ergo post hoc generationem et corruptionem : eo quod omnibus generabilibus accidit generari et corrumpi ex his duobus corporibus quæ diximus esse grave et leve : et ideo in esse generationis debet esse utrorumque istorum rememoratorum.
Et per ista oportet nos dicere in quiText, et non bus est generatio : et quia in omnibus illis est generatio physica, quæ sunt composita ex gravi et levi, et sunt gravia et levia simplicia : aut enim generatio omnino non est, aut si est, tunc stans et radicata in corporibus dictis, quatuor scilicet elementis, et in his quæ componuntur ex eis : sed tamen antequam loquamur de istis corporibus, oportet nos quaerere propter doctrinae bonitatem, an sit generatio omnino, an non : quia licet hic loqui de generatione non intendimus, tamen ea corpora de quibus loquemur, sunt generabilia, et sunt gravitas et levitas de quibus nos loqui oportebit in isto nostro libro.
CAPUT II.
In quo recitantur opiniones dicentium esse generationem corporum, et negantium esse ipsam, et circa quam illarum est hoc disputandum et qualiter.
Dico ergo, quod primi qui de natura philosophati sunt, diversa tradiderunt de generatione, et contraria ad invicem, et ad veritatem quam nos in sequentibus
<--- Page Split --->
doccibimus. Quidam enim omnino negaverunt esse generationem et corruptionem, dicentes nullam omnino rem generari, licet apud nos generari vel corrumpi videantur : quod tamen non esse in rei veritate, et esse, sicut est sermo Melissi et sequacium ejus, et sermo Parmenidis et sequacium ejus, de quibus nos multa diximus in primo Physicorum. Nos autem hos ipsos bene et laudabiliter dicimus dixisse in rebus quibusdam : sed tamen error est hoc dicere in omnibus rebus naturalibus : hic tamen non est conveniens inquirere de omnibus his quae sunt ingenerabilia et incorruptibilia, et non moventur motu qualitatis qui est alteratio physica : quia de quibusdam horum diximus in fine primi de auditu physico, ubi ostendimus principia corporis mobilis secundum quod mobile est, esse ingenerabilia et incorruptibilia : in octavo autem probavimus motorem primi mobilis esse ingenerabilem et incorruptibilem, et similiter suum mobile, et ulterius suum motum : et hoc conveniens illic, quia in libro illo agitur de naturae principiis. Causa autem propter quam dicunt omnia sensibilia esse ingenerabilia et incorruptibilia, est : quia persuasum habent idem esse rerum sententiam et experimentum visus : eo quod inter universale et particulare distinguere non valebant, et videbant per auditum et ceteros sensus certum capi de corporibus experimentum. Putantes ergo de nullo esse sententiam certam nisi de sensibilibus, hanc acceperunt de sensibibus aestimationem. Causa autem hujus erat, quia dixerunt generabile non esse id quod scitur per sententiam : si enim inveniatur aliqua scientia certa, oportebit scitum et cognitum esse perpetuum et non alteratum a sui dispositione, nec corruptum : eo quod scientia tantum verorum est et necessariorum. Cum igitur cogitaverunt scita esse illa maxime quae sunt principia aliorum quae sunt elementa, per quae putabant omnia alia cognosci, converterunt sermones suos
ad naturam elementorum, et pronuntiaverunt ea esse ingenerabilia et incurroptibilia, eo quod cadunt sub oculis et cognitione et per ipsa cognoscitur quidquid scitur : quia terra quidem terram cognoscimus, et aere aerem, et igne ignem, et aqua aquam, sicut putaverunt. Nec oportebit solvere hoc sophisma istorum, quia in proemiiis libri Physicorum satis sufficienter invenitur solutum.
Fuerunt autem alii his in toto, id est, Text. et com. 3. universaliter contrarii, quasi intenderent contradicere : vel qui dixerunt quod omnes res sunt generabiles, nec aliquid omnino est quod sit ingenerabile : sed de rebus generatis quasdam dicunt incorruptibiles quae manent semper, et quaedam generatorum corrumpuntur et finiuntur. Pythagorici enim et Plato dixerunt mundum generari et non corrumpi, et alii quidam sequentes eos qui post philosophati sunt in philosophia naturali. Alii autem dixerunt nihil generatorum stare et permanere omnino : sed unam tantum rem esse quasi subjectum et radicem generatorum omnium quae subjiciuntur in tota generatione et corruptione, quae est materia prima, quam permanere ingenitam et incorruptibilem affirmabant : eo quod videbant quod aliter generatio et corruptio inquieta et infinite non essent, nisi haec permaneret secundum dispositionem unam in essentia, licet in esse continue varietur : et haec opinio fuit Heracliti Ephesii et aliorum multorum philosophorum. Hi autem quia omnia corpora generata esse dixerunt, corpus quidem universaliter ex superficiebus per modum laminarum et rasurarum corpus componentium componi dixerunt, et ad superficies resolvi.
Quia autem in aliis libris sequentibus Text. et com. 4. de aliis opinionibus quaeremus, et hic
<--- Page Split --->
magis agimus de corpore quanto mobili secundum locum, ideo postpositis aliorum opinionibus, de hac ultima inquiremus : dicente sermonem hunc contradicere geometris qui non dicunt corpora componi ex indivisibilibus, quod tamen necessario sequitur ad opinionem istorum, sicut continue in sequentibus erit manifestum. Et esset conveniens Platoni, quod non diceret sicut isti dicunt : aut si dicit, quod confirmaret sermonem suum per rationes fortiores quam introductae sunt rationes ab illis Physicis, non est aliud dicere neque credere : si autem quod sit per se notum, aut ex his quae per se nota sunt verissime probatum.
Text. et com. Error enim ejus qui sic dicit, est manifestius etiam in geometria, ut diximus prius : sequitur enim necessario, quod si corpora ex superficiebus componuntur, quod etiam superficies componuntur ex lineis, et lineæ ex punctis : quod si est verum, tunc pars lineæ non est lineæ, sed punctum : et hoc quidem negant geometrici : et nos etiam sufficienter improbavimus, quia prius tractavimus in sexto Physicorum, qui est de motus divisione, et etiam in libro de indivisibilibus lineis, in quibus libris ostendimus non esse aliquam lineæ partem quæ non recipiat divisionem in infinitum.
Text. et com. Hoc quasi parum digredientes, opor- 6. tet quaerere quid impossibilium accidit dicentibus sermonem prædictum, eorum scilicet qui ponunt principia corporum esse partes indivisibiles : omne enim impossibile quod sequitur contra istos ex rationibus geometrarum, sequitur etiam contra eosdem per rationes corporis naturalis : eo quod quantitas una est corporis naturalis et geometrica, licet non sit unum ex impossibilibus illis, geomemetria dicit propter quid est, scientia
naturalis dicet quia : et hujus causa est, quod corpora geometrica ex diminutione se habent ad corpora naturalia, cum geometrica per omne sint in naturalibus, naturalia autem ex additione se habent ad geometrica, cum naturalia addunt illis formas sensibiles contrarietatem habentes.
Et ideo etiam non est ita e converso, Text. et com. 7. quia multa impossibilia inducuntur contra istos ex ratione corporum naturalium, quæ ex rationibus geometrici corporis induci non possunt : non omnia quæ sunt in corpore naturali, sunt etiam in geometrico : sed e converso quæcumque sunt in geometrico,sunt et in naturali quantum ad essentiam quantitatis. Hujus autem exemplum est in divisione : nulla enim divisio est quæ accidit corpori geometrico, quæ non accidit etiam corpori naturali, sed aliqua est divisio quæ non accidit corpori geometrico, in geometrica enim non est possibile quod continuum quantum dividatur in rem aliquam quæ ulterius non dividatur : et hoc etiam in physico universaliter accepto corpore : ostendimus enim in sexto Physicorum, nullum esse corpus quod tantum in forma mobilis accipiatur, etsi non sit contractum ad hoc mobile vel illud, quod non dividatur in infinitum, ita quod in ipso non contingit accipere ultimum ; sed tamen aliqua divisio est physici quæ non est corporis geometrici : formæ enim sensibiles situm habentes in corpore, de quibus intendit physicus, secundum duos modos dividuntur, quores natura les dupliri res dividi possunt. differentias : et alter est per accidens per suorum subjectorum divisionem. Dico autem divisionem fieri per formarum specificas differentias, sicut quando dividitur color in albedinem et nigredinem, quæ sunt differentiæ coloris formales, et similiter est in reliquis rebus naturalibus quæ formaliter dividuntur. Per accidens
<--- Page Split --->
autem voco divisionem, quando dividitur forma divisione sui subjecti quod est primum : quia formæ naturales sunt forma habentes per accidens quantitatem suorum subjectorum, et non per differentias essentiales formarum, sicut dividitur continuum album in multas partes alhas, et neutra harum divisionum est in infinitum : quia corpus naturale in quantum hoc vel illud ad formam naturalem determinatum, non dividitur in intinitum, sicut sæpius in aliis locis est ostensum, et probabitur adhuc ulterius in primo libro Peri genescos, ubi de corporibus indivisibilibus contra Democritum et Leucippum disputabitur. Patet ergo ex his quæ dicta sunt, quod quæcumque formarum naturalium dividitur, altero istorum modorum duorum necesse est quod dividatur : et ex his ulterius patet quod corpora physica ex additione se habent super geometrica, eo quod geometrico corpori neutra istorum accidit divisio.
levia per se ex eis componantur, grave tamen, non ipsa accipiunt gravitatem ex compositione, sed compositum. Praeterea non componunt corporum quantitatem, sed potius essentialem faciunt compositionem quæ generalior est quam compositio corporum habentium motum rectum. Ut universaliter dicatur, impossibile est quod compositum sit in actu aliquo, qui actu potentia non fuit in componentibus, sicut patet in tractu navis, ut diximus in octavo Physicorum. Cum ergo corpora quæ sensibilibus qualitatibus primis sunt distincta, omnia sunt gravia vel levia,sicut terra, et aqua, et reliqua duo, quod etiam adversarii nostri confitentur : et punctis non sit gravitas, omnino non potest dici quod gravia componantur ex punctis, nec ex lineis, nec ex superficieibus : quia si punctum quod secundum eos componit lineam, nullam habet gravitatem, tunc secundum prædicta, etiam linea composita ex punctis nullam habebit penitus gravitatem. Eadem autem ratio est de superficie composita ex lineis non gravibus, et corpore composito ex superficiebus non gravibus omnino.
CAPUT III.
In quo disputatur contra eos qui corpora ex superficiebus fatebantur componi.
Si quis autem negare vellet quod dixiText et com. mus, scilicet quod puncta non sunt ha- 9. b entia gravitatem, redibimus ad illud quod probavimus hic de necessitate : grave enim dicitur dupliciter, per essentiam scilicet, et per accidens : et id quod est per essentiam, dicitur simpliciter grave, sicut terra, et hujus : id autem quod per comparationem est grave, hoc dicitur simpliciter non grave, sed comparatione alterius dicitur grave, et per comparationem dicitur leve : grave autem simpliciter et grave in alio per comparationem se habent ad invicem sicut superius et inferius : quia omne simpliciter gravius est aliquo, et non convertitur : quia gravius et levius non dicunt simpliciter grave et leve. Et hoc in simili vi-
<--- Page Split --->
dere possumus, quia id quod simpliciter est magnum, potest et dici majus : sed non convertitur, quia id quod comparatione dicitur majus, non dicitur simpliciter magnum : parva enim sunt grana milii quae dicuntur aliquando majora aliis, non tamen absolute dicuntur magna. Ad propositum ergo revertentes dicimus, quod si aliquid est grave simpliciter et majus est re aliqua sui generis, tunc etiam est gravis illa : si autem essent res diversarum specierum, tunc non teneret consequentia : quia terra est simpliciter gravis, tamen non gravior minori plumbo quam sit ipsa. Dico autem sub conditione, quod si ipsa est major re aliqua sui generis : quia potest esse quod non est major re aliqua sui generis, cum corpus naturale in specie et forma speciali acceptum non sit divisibile in infinitum, sicut nos docuimus in prahabitis : et ideo minima terra in qua salvari potest terrae species, est major re aliqua sui generis, sicut minima aqua. Sed advertendum est, quod terra et ignis duas habent divisiones, quarum una est in quantum est terra et ignis : et hoc modo non dividitur in infinitum 1. Alio modo dividuntur haec in quantum sunt grave et leve : et quia sequuntur quantitatem materiae, ideo dividuntur sic in infinitum : et hoc modo est, quod nullum est accipere grave simpliciter, quod non sit gravius minori sui generis : cum omne grave accipiat participationem aliquam, punctum nec grave simpliciter, nec gravius ex comparatione ad aliud dici potest.
autem licet in magnitudine sit æquale raro, tamen, ut dicunt, non est æqualis ponderis: eo quod spissum est plurium punctorum, ex quibus componitur, quam rarum. Si ergo est, ut diximus, et puncta concedantur esse gravia et levia: tunc procul dubio si spissum et rarum sic opponuntur, ut dicunt, tunc oportet quod omne spissum et rarum divisionem recipiat sicut grave et leve, ita quod nullum est spissum, quin sit aliquo spissius: et nullum rarum, quin sit aliquo rarius: est enim rarius, eo quod habet puncta plura. Punctum autem non recipit aliquam divisionem, ut confitentur. Ergo punctum neque spissum, neque rarum per consequens: ergo nec leve, nec grave.
Amplius autem omne grave aut est 1. Text. et. 11. durum, aut molle necessario: aut enim cedit, et tunc est molle: aut non cedit tangenti, et tunc est durum. Haec enim divisio est per affirmationem et negotionem: conclusio autem quae sequitur ex hac ratione, est manifestum etiam apparens: omnes res impulsæ in sui profundum sunt divisibiles necessario, quia profundum habens esse, dividi potest: punctum autem nullam recipit divisionem. Ergo punctum nec impellitur actu, nec non impellitur in sui profundum: ergo neque molle est, nec durum: et per consequens neque grave, nec leve.
Amplius autem si ex positionibus adversariorum trahamus argumentationem: contra eos, tunc dicemus quia spissum et rarum differunt propter hoc, quod spissum est grave, et rarum est leve: spissum enim et rarum opponuntur: spissum
Amplius autem impossibile est ut res 12. Text. et. gravis sit quantitativa compositione ex his quorum nullum habet gravitatem aliquam: et hoc quod videntur concædere illi qui dicunt atoma esse per hoc quod distinguunt et discernunt, ex quibus sit grave, et qualiter sit ex illis: viderunt enim non esse grave materiam et formam, cum tamen grave fiat ex ipsis:
<--- Page Split --->
u quod, sicut diximus, non componitur aliquid ex illis secundum quantitatem, sed secundum essentiam : sed ex punctis diuunt componi quantum grave, vel ex superficiebus, non quidem semper sibi suppositis, sed potius ex his quae terminuntur ad se invicem, sicut superficies longitudinis terminat illam quae est latitudinis : et superficies latitudinis terminat illam quae est profunditatis. Et sic in u quod dicunt ex quibus et qualiter liunt quantum corpus et grave, consentiunt nobis quod non fit grave, ex quibus oportet non gravibus : distinctio tamen orum termino immittitur arti vel rationi, sed casui et non syllogismo : quia ea quae potuit constituere grave, propter hoc quod sunt qualiacumque principia quantitatis, absque dubio non sunt principia gravitatis et levitatis. Dicemus ergo contra istos, quia si per se notum est, quod omne gravius aliquo non potest fieri gravius illo, nisi per aliud grave quo abundat ab illo : tunc sequeretur necessario quod nihil atomorum est gravius. Signum autem hujus est, quia nos videnus quod non est gravitas secundum istos in simplicibus primis, sed in compositis ex illis, sicut si diceremus quod quatuor puncta composita dant composito gravitatem, et quod corpus compositum ex pluribus punctis, gravius est quam id quod est compositum ex paucioribus : sicut si diceremus quod compositum ex quinque, gravius est quam compositum ex quatuor : tunc dico hoc impossibile esse aliter, nisi gravius abundet minus gravi in re quae in se gravis est. Et hoc in exemplo videre possumus, quia albius nunquam vincit album, nisi per additum sibi aliud album. Si ergo hoc ita se habet, tunc oportet quod compositum ex quinque sit gravius composito ex quatuor, propter additum sibi punctum unum grave necessario : ergo punctum unum per se habet gravitatem, quod impossibile esse superius est demonstratum.
Amplius autem impossibile est ut corText, et 13. 13. 13. 13. 13. 13. 13. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. ora sint ex compositione superficierum : dicunt enim dupliciter posse lineas componi, et dupliciter posse componi superficies : componitur enim linea cum linea per suppositionem unius super altera : et hoc modo nullam constituunt speciem quantitatis, si potius per hunc modum in geometria probantur esse æquales vel inæquales : quoniam quæ se non excedunt, sunt æquales : quæ autem se excedunt, sunt inæquales. Secundo modo componuntur sibi lineæ quando sunt longi et lati termini, et tunc, ut constituant superficiem. Similiter autem dicunt superficies sibi dupliciter posse componi : si enim sibi supponantur, nunquam fiat ex eis profundum, sed potius per talem applicationem dicuntur esse æquales vel in æquales : si autem ut termini ejusdem quantitatis sunt, tunc constituunt distantiam corporalem : quia necesse est una sit terminus in longum, et altera in latum, et tertia extendatur in profundum, et inter eos tunc distantia corporalis quantitatis invenitur. Si autem volunt constitui corpora physica ex compositione superficierum, et quidem est impossibile secundum veritatem : et cum dicunt propter hoc quod in geometria vera sunt corpora articularia per compositionem superficierum inventa : quia unum sunt simplicia physica quæ ex illis quinque mathematicis producuntur. Corpus enim quatuor basium quod continet triangulos æquales et simplices, comparatur igni. Corpus enim sex basium quadratarum æqualium et similium, comparatur terræ propter figuræ suæ immobilitatem. Corpus autem octo basium continens triangulos æquales et similes, aeri comparatur. Habens autem viginti bases triangulorum æqualium et similium, comparatur aquæ. Habens autem duodecim bases pentagonales æquales et similes, comparatur cœlo : hoc autem sumitur ex decimo quinto libro Geometriæ, quem addit Assicolaus libris Euclidis. His autem sic habitis, re-
<--- Page Split --->
deamus ad propositum, ostendentes nullum corporum naturalium sic componi ex principiis geometrici corporis : constat enim quod non constituitur ex superficiebus corpus quando quaedam superficies adhaeret aliis per applicationem suppositis, sicut linea cum linea applicatur ex parte una quae est sua longitudo : quia sic nulla omnino quantitas produci potest, sicut diximus prius, utrum sicut linea componatur cum linea in longitudine et latitudine et fiunt ex eis : tunc superficies similiter convenit eis dicere ut componant iterum, ut ex eis fiant corpora quemadmodum dictum est : si autem possibile est ut fiat corpus ex coarc tatione superficierum ad invicem, ita quod circumstent in profundum et in ipso coarctentur applicare sibi per suppositum latitudinis suae tantum, tunc oportet quod absque dubio inveniatur corpus aliquod quod non est elementum nec ex elementis : elementum autem non est causatum propter hoc quod non est aliquid istorum qui nec simplicium corporum, quod taliter ex superficiebus producatur. Item ex elementis non est, quia omne corpus quod est elementatum, ex quatuor consistit elementis : et ideo nullum producitur ex tali compositione superficierum. Si autem diceretur quod fiunt haec corpora ex alio modo applicationis superficierum, tunc oporteret quod omnia corpora essent plena vacuis : quia inter superficiem et superficiem nihil omnino erit replens : sed esset distantia corporis vacua : est crgo impossibile corpora componi ex superficiebus : et haec inconvenientia contingunt his qui praehabitis corporibus mathematica principia intendunt attribuere, sicut formate Plato in Timaeo, et alii quidam.
nem, sicut dicitur in Timaeo, et distinguitur : tunc manifestum est et patens, quia propter similem rationem et lineis et punctis nihil est gravitatis : ratio enim in uno est similis in altero, sicut multoties diximus. Si ergo non est differentia in utriusque quantum ad hunc modum, videlicet gravitas causetur non a superficie composita, sed ponendo ab ipsius multiplicitate et coarctatione ; tunc oportet eos dicere quod differentia gravitatis et levitatis causetur ab ipsis componentibus, ita quod una superficies sit gravis, et altera levis : sicut differre videmus terram et ignem, quod unum eorum est leve, et ex levibus superficiebus, et alterum est ex gravibus superficiebus : sic enim procul dubio contingit quod quaedam superficies sunt leves, et quaedam graves : et tunc per eamdem rationem oportet dicere, quod quaedam lineae sunt leves ex quibus fiunt leves superficies, et quaedam lineae sunt graves ex quibus fiunt graves superficies : et similiter puncta quaedam levia ex quibus fiunt lineae leves, et quaedam gravia ex quibus fiunt lineae graves. Videmus enim secundum dictos homines superficies terrae esse graviores superficiebus ignis. Si autem haec ita se habent, tunc sequitur necessario quod corpus omnino non fiat, et ut non fiat resolutio alicujus corporis. Si enim punctum ad lineam sit sicut linea ad superficiem, et superficies ad corpus : tunc necesse est quod quaedam illorum sicut ultima resolvatur ad aliam usquequo stet resolutio in primo aliquo, unde incepit compositio omnium eorum. Si autem haec ita se habent tunc omnia resolvuntur corpora, ut dicunt, et possibile erit ut in aliquo tempore resolutis omnibus quantitatibus in tota distantia mundi non remaneat nisi punctum unum, et quod non sit corpus aliquod omnino : et hoc est impossibile, nec omnino potest esse : et oporteret etiam quod generatio corporum inciperet ab illo uno puncto, et quod spissum esset principium generationis, quod om-
<--- Page Split --->
nino absurdum est : quia in omni corpor" quod generatur, corporeitas communis supponitur in eo ex quo generatur et in generato, sicut ostendimus in antehabitis istius libri et in Physicis.
est, sicut dixerunt eam esse auctores superficierum et numerorum.
Et quasi capitulariter repetamus hujus Text. et com causam, dicimus quod hoc est ideo quia in omnibus corporibus naturalibus habentibus motum rectum est gravitas vel levitas. Nulli autem punctorum accidit gravitas, neque etiam levitas. Si autem sic est ut diximus, tunc impossibile est ut punctum et unitas sint corpora vel habentia gravitatem : quia licet in se etiam secundum nostros adversarios non sunt corpora, nec etiam habentia gravitatem, tamen secundum eos faciunt soliditatem corporum, et sic composita puncta sunt corpora et habent gravitatem, et hoc nos jam improbavimus : quia ex punctorum compositione vel unitatem impossibile est aliquam posse reddere causam differentiarum corporum naturalium et actionum eorum in passione quae in corporibus physicis ex suis principiis componentibus causari dignoscitur.
CAPUT IV.
In quo probatur quod omne corpus naturale motum habet naturalem, ut hoc sciatur quod omne corpus naturale rectum esset grave vel leve, quod in praehabitis est suppositum.
Quia autem jam superius supposuimus, Text. et com. 18. quod omne corpus physicum est grave vel leve, et per hoc destruimus positionem de superficiebus et punctis et unitatibus, oportet nos hic inducere probationem illius ut sit nostra contradictio fortior : et quia non possumus probare quod omne corpus physicum rectum habeat gravitatem vel levitatem, nisi per
Amplius autem in tempore oporteret idem dicere, cum tempus sit quantum in quo est indivisibile nunc, sicut punctum in continuo : tunc enim simul diceretur esse tempus, et non tempus : quia in hora aliqua resolveretur tempus ad nunc, cum omne compositum in sua componentia resolvatur ; et tunc aut non erit tempus omnino, aut possibile est non fore tempus in aliqua hora : quae tamen hora est tempus : ratio enim instantis similis est rationi puncti indivisibilis, ut diximus. Causa autem hujus erroris est, quod putabant materiam primam esse indivisibile punctum, cujus forma prima est corporeitas non determinatarum dimensionum : cum hoc non sit verum,eo quod prima materia non sit punctum, sicut ostendimus in primo Physicorum : nec prima forma quae est in materia corporeitas, sed alia essentialis forma est ante eam quae non dividitur divisione quantitatis, sicut nos ostendimus in praehabitis istius scientiae in pluribus capitulis octavi Physicorum et secundi librorum superiorum.
Eadem etiam impossibilia sequuntur contra illos qui dicunt mundum totum componi ex numeris : quidam enim Antiquorum, ut Pythagorici, talem mundo dederunt compositionem, et secundum illos sequitur quod sint unitates graves et leves, et quod sint divisibiles, et ut universaliter dicatur, omnia quae dicta sunt de punctis, dici etiam possunt de unitatibus. Redeuntes igitur ad propositum conclusionem, dicimus quod generatio corporum physicorum nequaquam
<--- Page Split --->
motum ipsius corporis, ideo incipiemus ab illo, ostendentes omne corpus physcum habere motum aliquem rectum. Dicamus ergo quod signum significans, quod corporibus omnibus naturalibus est aliquis motus naturalis, est quod nunc inducemus : licet enim hoc ex ipsius naturæ diffinitione satis sit manifestum, quia natura est principium motus in eo in quo est : et ideo naturale corpus necessario habet motum causatum a natura a qua ipsum dicitur naturale : tamen ut melius convincatur adversarius, dico quod si corpora simplicia quæ sunt elementa, moveantur et non moveantur naturaliter, ut dicit adversarius, tunc procul dubio oportet quod moveantur violenter : et tunc ille motus sit existens in eis extra naturam et non essentialis eis. Nunquam autem potest inveniri motus extra naturam alterius corporis quam sit id quod movetur, sed potius secundum opinionem ad motum qui est illius corporis per naturam propriam : ergo non erit motus violentus nisi prius conveniat illi corpori motum habere naturalem, cui ille motus opponitur : et si sint motus unius corporis extra naturam et violenti multi, non est tamen motus naturalis, nisi unus, sicut una natura est quæ est essentia ejus quod movetur, sed extrinsecus activa uni et eidem sunt multa.
naturalis, tunc manifestum est et clarum quod motus ejusdem ad medium est naturalis : melius enim contra nos sumeret exemplum ab eo quod quiescit in medio, quia videmus illud secundum totum quiescere. Elementa autem alia licet motu recto ad loca sua moveantur, tamen in locis suis circumducuntur circulariter : et ideo si forte sumeremus exemplum ab illis, instaret nobis adversarius, licet sua instantia esset sophistica : eo quod elementa in locis suis non moventur naturaliter, sed motu orbis generantis ea. Sumamus ergo exemplum ab eo quod quiescit in medio, sicut diximus dicentes quod aut quies ejusdem naturalis est, aut accidentalis : et si est quies ejus in medio naturalis, tunc motus ad medium erit ejusdem corporis naturalis ; et tunc concludit quoniam naturalem habet motum et proprietatem sive formam quæ movet habens motum. Si autem terra quiescit in medio violenter,tunc quiescit, eo quod ab alio corpore impedita non descendit ad medium ad quod naturaliter descendere habet, sicut dicit adversarius : et tunc quæremus de illo prohibente, utrum ipsum sit quietum, vel non : et si est quietum naturaliter, tunc sequetur quod aliquod corpus naturale habeat quietem naturalem : et tunc motus ad quietem illam erit naturalis : et tunc iterum concludetur propositum. Si autem et de illo dicitur quod non quiescit naturaliter, sed violenter ab alio impeditum : tunc iterum de illo impediente quæremus an quiescat, an non ? et si quiescit, tunc quæremus utrum naturaliter quiescat, an violenter? et si quiescit naturaliter, tunc habebit motum naturalem, et hoc est propositum. Si autem quiescit violenter, tunc quiescit ab alio impeditum ne descendat : et de illo iterum quæremus, et sic in infinitum : impossibile autem est quod in infinitum procedat : ergo necesse est quod aliquid sit prius quiescens quiete naturali : et hoc habebit motum naturalem per rationem anledictam. Si autem prohibens
<--- Page Split --->
primum terram descendere sub medio, non est quietum, sed motum, sicut dixit Empedocles de turbine quam Arabes Monte appellant, dicentes quod terra est quieta propter aeris motum per motum turbinis involventis eam : eo quod aer in turbine circumventus est rota aquae, et aqua rota terrae constringens ipsum ad medium : tunc quaeremus ab ipsis, ad quem locum terra moveatur quando non est prohibita ? Ponemus enim turbinem aeris non impedire eam : tunc enim movebitur ad aliquem locum determinatum : non enim potest dici quod incedat ad infinitum, quia nihil existit de his quæ impossibile est esse : motum autem ad infinitum impossibile est esse : ergo nihil existit de eo, neque principium, neque pars aliqua, sicut in fine sexti Physicorum probavimus. Sic igitur nihil stans in aliquo loco movetur ad infinitum distans. Si autem hoc est ita, tunc oportet quod omnis res quieta sit in aliquo determinato naturaliter : et quies et locus sunt attributa incessui motus ejus, quia incessus ejus naturalis est ad locum in quo quies est naturalis : omne igitur corpus simplex habet motum naturalem.
CAPUT V.
In quo per praedicta destruuntur opiniones Democriti et Leucippi et Platonis de motibus quos ante mundum esse dixerunt.
Ex habitis autem nunc antequam ulterius procedamus de inquisitione motuum elementorum, volumus redire ad destructionem opinionum Democriti et Leucippi et Platonis : eo quod omnes isti convenerunt in hoc quod dixerunt motum accidentalem elementorum esse
motum naturalem eorumdem. Tangamus ergo primo opiniones Democriti et Leucippi : utrique enim dixerunt quod corpora prima quæ illi atomos vocant, semper moventur in vacuo infinito et ante mundi constitutionem, et etiam post constituto jam mundo : vacuum enim ubi dixerunt non habere finem in quo infiniti atomi moventur quasi illi corporum elementa esse dicebant : cum ergo in septimo Physicorum habitum sit quod omne quod movetur, habet motorem immediate sibi conjunctum, quæramus ab illis quæ sit causa movens corpora prima quæ sunt atomi? Quæremus etiam ab eis quis est motus illorum indivisibiliter, utrum sit motus naturalis, vel violenter? Si enim dicamus quod quodlibet illorum corporum indivisibilium non movetur nisi a motore extrinseco et per vim, tunc motus omnium eorum est violentus : et tunc sequitur quod uniuscujusque eorum est motus naturalis necessario : quia violentus motus non est nisi per privationem motus naturalis : et quia habitus est ante privationem, tunc oportet quod primo naturaliter corpora illa sint mota, et adhuc moveantur naturaliter. Hoc autem et alia de causa sequitur, scilicet propter corpus primum movens alia corpora. Corpus enim primum cum non possit moveri violenter, sicut in octavo Physicorum et in antecedentibus istius libri habetur, non movet aliquod corpus quod sub eo est violenter, nec primus motus quem influit eis potest dici violentus, quia si esset violentus, non semper esset : nunc autem semper est : movet enim corpus primum ea quæ sub se sunt circulariter : qui quidem motus non est naturalis quando accipitur ut motus elementi : et non est etiam violentus, quia corpora innata sunt suscipere motum primi corporis moventis ea : et ideo assimilatur hic motus motui membrorum in corpore animalis a corde. Et ideo est quod movetur primum : et sic motor primus qui seipsum movet, et est cœlum primum, non mo-
<--- Page Split --->
vet aliquod corpus violenter : sed hoc non movet ea naturaliter quo dictum est. Sic igitur daretur quod corpus primum non haberet motum per se et naturaliter, sed violenter, et sic moveret ulterius corpora : tunc oporteret quod in numero motorum et moventium corporum esset processus in infinitum, sicut ostendimus in octavo Physicorum : quia unumquodque corporum moveretur secundum hoc ab illo violenter, et moveret aliud violenter : et hoc non potest esse secundum circulum, sed secundum rectum : et ideo necesse esset procedere in infinitum. Si esset secundum circulum, tunc oporteret idem esse movens primum secundum violentiam, quod non potest esse, quia violentia deficit recessum a primo quod infert eam : ideo in ultimo necesse est ipsam stare, et nihil movere violentia : ergo hoc modo procederet ad infinitum, quod omnino impossibile est esse : quia secundum hoc et esset infinitum, et violentia non cessaret in infinitum, quod non videmus fieri : quia violentia nec semper est, nec multo procedit a primo violentiam inferente, quoniam deficit : oportet ergo dicere quod atomi moverentur secundum naturam : et hoc est contra hypothesim, quia Democritus et Leucippus supponebant motum accidentalem esse ante naturalem.
mota sicut nunc : et hic est mundus constitutus : et ulterius ex hypothesi Platonis sequitur quod mundus erat constitutus et ordinatus antequam esset constitutus et ordinatus, quod est impossibile : et hoc plane apparet homini qui subtiliter et acute considerat talem mundi constitutionem, qualem dicit Plato : oporteret enim necessario quod corpus illud quod est movens primum, moveret alia corpora naturalia, et moveretur a seipso naturaliter, sicut diximus prius : cum autem movet elementa, tunc movet ipsa sine omni violentia, quia non movet ea nisi ubi invenit ea : invenit autem ea quieta in locis suis, et in eis circumducit ea : et ille ordo elementorum est idem quod modo videmus esse in mundo : ergo mundus fuit ordinatus sicut modo : et sic mundus fuit ut modo est antequam esset mundus, quod est impossibile. Dico enim quod etiam tunc elementa levia non habentia gravitatem, et tunc movebantur ex medio, et gravia ad medium sicut nunc faciunt : ergo tunc habebat discretionem et ordinationem quam habet nunc. Si autem dicatur quod motus est violentus, tunc oportet quod ante illum habuerunt motum naturalem, sicut diximus.
Idem etiam accidit opinioni Platonis, qui dixit elementa moveri ante mundi constitutionem motu irregulari, et ideo inordinato : hoc enim videtur dicere Plato in Timæo, cum dicit primo fuisse chaos, in quo elementa inordinate ferebantur, quæ postea ab opifice ordinata sunt et distincta per loca sua et formas et motus ordinatos. Redibo ergo ex dictis super eum qui hunc sermonem affirmat, dicens quod motus elementorum qui essent tunc, non potest esse nisi aut naturalis, aut violentus. Si autem habebit tunc motum naturalem, tunc fuerunt
Adhuc autem potest aliquis quaerere Text et non 22. a præcipuis habitis viris et dicere, quia si elementa ante mundi constitutionem movebantur motu inordinato et irregulariter, tunc fuit ille motus eis substantialis, eo quod fuit primus : motus enim substantialis est ante accidentalem, et sic fuit ille motus inordinatus et confusus, qui ad nullum finem fuit ordinatus, nec elementis substantialis : tunc non fuit impossibile ut postea essent elementa susceptibilia motuum ordinatorum ad finem, sive ille finis sit locus ad quem non movetur elementum, sive sit forma substantialis in mixto ad quam moventur elementa quando miscentur : quia nulla res est
<--- Page Split --->
illius finis susceptibilis, qui est contrarius fini suo substantialiter : ergo non fuit possibile quod ex motibus illis elementorum postea a primo motore fieret ista aegregatio ordinata quae est modo ex qua facta sunt corpora, ita quod ex quadum mixtura sunt ossa, et ex quadam carnes. Et idem sequitur contra Empeduelum : quia si motus fuerunt inordinati substantiales elementis ante mundi constitutionem, tunc amicitia non potuit postca talem ordinem similium facere in eis, ut quaedam fierent capita quae germanam cum eis habent societatem, quae postea per ulteriorem societatem sociata sunt ad dissimilia, sicut ad colla, et ad manus, et pedes, secundum quod componi videmus animalia.
Ex dictis etiam possumus reddere contradicendo illis qui dixerunt, quod elementa sunt multa infinita, sicut Democritus et Leucippus dixerunt atomos infinitos elementa esse, quod ipsa moventur ad infinitam distantiam vacui infiniti : quocumque enim modo intelligant elementa esse multa et infinita esse, sequetur secundum eos, quod ordinatio motuum elementorum fuit ante illius mundi constitutionem : et sic destrueretur dictum eorum quo dixerunt quod inordinatio est ante ordinationem : si enim dicam elementa multa et infinita esse per numerum individuorum secundum unum esse per speciem et formam, sicut in rei veritate fuit opinio eorum quemadmodum pervenit ad nos dictum eorum : tunc sequitur quod motus omnium illorum per virtutem unius formae specificae fuit unus ad locum unum necessario : sicut nos videnus omnes partes ignis, etiamsi infinite esse ponantur, virtute igneitatis ferri superius : et haec non est inordinatio aliqua vel incompositio, sed potius ordo et compositio quam videmus esse modo in clementis. Si autem forte dicatur, quod id quod movetur formaliter unum existit qui-
dem, sed tamen dicitur quod est infinitum : tamen licet hoc sit impossibile secundum naturam, tamen si esse supponatur secundum opinionem ipsorum, sequitur quod motus ejus est ad infinitum : et iterum non est inordinatio aliqua nec incompositio : quia hoc sequitur rationem infiniti, et est suus ordo et sua compositio quam praeberet etiam modo, si infinitum esse supponeretur. Si autem dicatur quod motus sunt finiti secundum locum, tunc sunt etiam elementa finitarum potentiarum : et hoc est iterum ordo quem videmus modo in quolibet elemento et in partibus ejus. Si vero dicantur motusesse tantum secundum numerum specierum et formarum motuum localium, et tamen esse plures : tunc oportet quod moventes formae sint etiam plures et finitae in ipsis elementis : et haec est iterum compositio et ordo quem videmus modo. Et si iterum nulla ordinatio praecessit mundum constitutum, etsi daretur oppositum : tunc sequeretur quod ordo et inordinatio, compositio et incompositio esset idem et unius rationis : quia nos invenimus nunc in mundo constituto omnia elementa per suas formas essentiales moveri ad loca sua diversa secundum diversitatem suarum formarum moventium : et ita fuit ante mundum : et non invenimus quod aliqua moveantur ad eumdem locum nisi quae sunt homogenia in forma : et per omnem eumdem motum probamus ipsa mota esse ante mundum, quando illi dixerunt inordinatum habere motum : ergo ordo et inordinatio sunt idem, quod est impossibile.
Communiter etiam ex his simul possuText, et com. 24. mus dicere illis qui inordinationem et constitutionem confusione motuum elementorum dixerunt esse ante mundi constitutionem : mirabile enim fuit quod posuerunt inordinationem durare tempore infinito, quando dixerunt tempus infinitum fuisse ante mundum, et mundum in-
<--- Page Split --->
cepisse a quodam infinito tempore secundum principium suae durationis. Inordinatio enim et incompositio sunt res innaturales : ordo autem et compositio sunt res naturales his sensibilibus elementis : patet autem et naturali ratione, quoniam naturalia principia plus durant quam innaturalia, et sint longioris temporis, sicut sanitas quam aegritudo : et tunc impossibile est dicere, quod motus inordinatus et incompositus duret tempore infinito : natura enim rerum est, ut diximus, quod universaliter invenitur in rebus unius naturae et longissimo tempore : et secundum dicta eorum contrarium erit naturale ad naturale quod est modo : secundum eos enim sequitur inordinatio et incompositio, sicut res innaturales, eo quod duraverunt tempore infinito : et ordo et compositio sunt res naturales, eo quod inceperunt a quodam tempore finito. Nec potest dici quod natura quam modo habent elementa sit per fortunam et casum, quia ex talibus quae naturaliter inveniutur in rebus ejusdem naturae et semper, nihil invenimus existere per fortunam et casum quibus producatur inesse tale.
nem mundi : et ideo dixerunt quod ex aliis causis moventibus segregata sunt in formis rerum istius mundi quas videmus modo in mundo constituto : et haec fuit causa, quod Anaxagoras posuit intellectum agentem moventem et segregantem res in formas quae sunt modo. Hanc difficultatem etiam conquestus est Empedocles descendendo a praedictis inconvenientibus per hoc quod dixit res non habuisse motum ante mundum, sed quievisse, et motum aliunde factum esse per amicitiam et litem : dixit enim quod generatio totius mundi est ex rebus per litem primo dispersis, et postea per amorem particularem aggregatis, et in elementorum et planetarum et animalium constitutionem : ut sic a chaos sive confusione prima fugerent per motum litis, et deinde particulariter congregarentur per amorem particularem : nulla enim alia causa fuit, ut dixerunt, quod mundus iste generatus est ex una re mixta ex omnibus, qui primo fuit quiescens : et postea est separata per motum litis. Istis tamen accidunt eadem impossibilia, eo quod non quiescit nisi per motum quod fuit prius : et quia quies aut est violenta, aut naturalis, quodcumque detur, sequitur eumdem fuisse ante mundum ordinem motus et quietis elementorum, quod videtur modo in ipsis. Sed forte isti nesciverunt distinguere inter quietem et immobilitatem, et dixerunt res ante mundum esse immobiles, et quod nunquam fuerunt susceptibiles motus, nisi per extrinsecum movens quod est intellectus secundum Anaxagoram, et lis et amicitia secundum Empedoclem : sed conveniunt tamen omnes inductae opiniones in hoc quod dixerunt necessario mundum non generari nisi ex aliquo, sive hoc fuerit motum ante mundum, eo quod persuasum habebant ex nihilo fieri per generationem naturalem : et hoc erat eis certum, sicut et nos hoc alibi probabimus. Lex autem Moysi haec omnia evitavit inconvenientia, eo quod dixit ex nihilo fieri mundum, non per generatio-
<--- Page Split --->
nun, sed per creationem, cujus nos in libro Physicorum dedimus rationem 1. Jam igitur ostensum est nunc et verificatum per illud quod diximus, quod unicuique corporum simplicium naturalium est motus aliquis naturalis, et quod ille non est violentus, neque extra naturam.
CAPUT VI.
Quod omne corpus habens motum rectum, habet levitatem vel gravitatem.
Jam nunc tempus requirit ut ostendanius, quod omne corpus simplex recti motus est grave vel leve, quod olim superius nos promisimus probare. Dico igitur constanter quibusdam esse elementis gravitatem, et quibusdam levitatem necessario: hoc autem per demonstrationem talem verificatur: supponatur enim quod jam probatum est, elementa moveri necessario: et dicamus quod quidam eorum necessario moveantur ad medium, et concludatur quod illa necessario sunt gravia: et si dicatur non sequi, tunc dabitur oppositum illius: et hoc est quod moveantur ad medium per motum naturalem, et tamen non sint gravia: tunc enim dico quod talia non gravia quae non habent formas moventes aliquas secundum locum, neque ad medium, neque ex medio moveri possunt. Quia sicut dico de gravitate, ita per omnem eumdem modum dico de levitate etiam: sit enim corpus a nullam inclinationem naturalem habens ad motum, hoc est, neque grave neque leve, et sic corpus b grave per naturam habens inclinationem ad motum localem deorsum: haec enim corpora utraque adversarius dicit moverit deorsum. Ponatur ergo quod a quod est corpus
nullam habens gravitatem, deorsum veniens aliquo tempore moveatur per spatium lineæ 0 c, et ponamus quod corpus etiam in eodem tempore moveitur per spatium deorsum : tunc enim constat quod grave velocius descendit quam non grave : videmus enim quod gravius velocius descendit quam grave : ergo multo velocius descendit grave quam nullo modo grave quod dicit adversarius descendere : moveatur igitur B quod est grave per totum spatium c o lineæ per quod moveatur A, et pertransit ultra secundum quod inest eodem tempore in quo A pertransit c o solum : sic enim in eodem tempore longius descendit in eodem spatio corpus grave, quam non grave : dividamus autem ex toto corpore gravi quod est B perfecte quæ in eadem proportione se habeat ad totum grave, in qua habet pars spatii quæ est c D, et totum spatium quod est c D E. Cum igitur se habeat velocitas ad velocitatem sicut gravitas ad gravitatem, sequitur necessario quod in tempore in quo totum corpus b motum est per totum spatium c D E, in eodem tempore pars ejusdem gravis est mota per partem ejusdem spatii quæ est c D : sed in eodem tempore per eamdem partem spatii etiam pertransit non grave quod est A : ergo in eodem tempore per idem spatium pertranseunt grave et non grave descendendo deorsum : quia pars separata A B est gravis : eo quod est pars ejus quæ est gravis, hoc autem est omnino impossibile esse, ergo non fuit verum quod corpus descendens deorsum non haberet gravitatem.
Amplius autem cum nos jam probaviText, et com. 27. mus in principio septimi Physicorum, quod omne quod movetur, movetur ab aliquo motore sibi conjuncto : id autem quod est corpus neque grave neque leve, recto motu motum non movetur a naturali motore sibi conjuncto, oportet neces-
<--- Page Split --->
sario quod moveatur a motore violento: et si movetur a motore violento necessario, tunc motum ejus oportet esse finitum: eo quod violentia non impeditur ab aliqua forma naturali in contrarium movente: hoc autem est de numero impossibilium, quia jam in fine sexti Physicorum ostendimus nullum penitus esse mor tum infinitum. Hoc autem sic demonstratur. Cum enim nullum corpus motum moveri possit nisi ex aliqua virtute movente, sicut in VIII Physicorum ostensum est, tunc oportet quod corpus minoris gravitatis quod levius dicitur, a virtute violenter movente moveatur plus in spatio quam corpus gravius ex eadem virtute violenta moveri possit in eodem.
Ponamus ergo quod corpus majus quod nullius est gravitatis, quod significari diximus per a, moveatur in aliquo tempore violenter motum per totum spatium lineæ c e, et quod corpus grave a violento motore in eodem tempore minus move tur, ponamus quod moveatur per partem spatii quæ est c d : faciamus divisionem sicut fecimus supra, et accipiamus partem corporis gravis quod est b, quæ in tali proportione se habeat ad totum corpus b, sicut se habet pars spatii quæ est c d ad totum spatium c e : tunc enim necessario sequitur ut ab eadem violentia moveatur pars ejus quod est b per totum spatium c e in eodem tempore in quo per partem ejusdem spatii quæ est c d movebatur totum corpus grave, quod est b : quia, sicut supra diximus, violentia fortior est super partem quam super totum : ergo corpus cui nulla est gravitas, et corpus cui est gravitas, quod est pars ejus quod est b, ab eodem violento motore move tur per idem spatium in eodem tempore, si detur quod motor violentus movet utrumque : sed spatium finitum : hoc autem est impossibile : ergo oportet quod violentia moveat ad quod non est grave descendendo secundum spatium infinitum, quod est impossibile : ergo positio impossibilis est, quod scilicet aliquod corpus motum deorsum sit
non grave. In eodem omnino demonstrationes sunt de levi et non levi ascendentibus sursum : ergo oporteret dicere quod omne corpus motum sursum vel deorsum, sit leve vel grave : hoc autem ideo sequitur, ut diximus, quod totum corpus grave a violento motore move tur per partem spatii quod est c d : tunc enim oportet quod tanto plus de spatio in eodem tempore transeat minus corpus quod est pars ejus mota ab eadem violentia quando velocitas partis vincit velocitatem totius in motu violento : et si ita sit, tunc oporteret quod motus corporis nullam habentis gravitatem esset eidem et in æquali tempore, hoc modo utraque pertransirent spatium unum et idem in æquali tempore : et hoc est impossibile : ergo impossibile est dare, quod si motor violentus movet corpus ad aliquod spatium finitum, quod idem motor moveat corpus non grave ad aliquod spatium finitum : quia aliter sequitur semper, quod una proportio motus violenti sit ad grave et non grave corpus. Hic jam igitur ostensum est et verificatum quod unicuique corporum naturalium simplicium recte motorum gravitas est naturalis vel levitas necessario.
CAPUT VII.
De distinctione motus naturalis vel violenti, et qualiter aer juvat ut instrumentum in utroque.
Est autem hic locus considerandi dis- 28. tinctionem motus qui est a violentia, et qui est a natura : incipiamus a distinctione naturæ et violentiæ. Dico enim ex determinatis ex secundo Physicorum , quod naturam dicimus id in quo est principium motus sui, et quod vis vel violentia quæ a quibusdam virtus vel po-
<--- Page Split --->
tutilia vocatur, est quando principium motus est a re alia ab eo quod movetur, ita quod ipsum motum nihil conferat ad id quod movet movens. Omnis autem motus aut est naturalis, aut violentus, qui etiam accidentalis dicitur. Motus autum naturalis sicut lapidis deorsum : et hoc aliquando est simplex, aliquando compositus. Simplex autem est violentus, quando est a solo primo movente violenter. Compositus autem est, quando aliquis movet lapidem deorsum projiciundo : tunc enim velocius movetur deorsum a violentia auxilio naturae. Motus autem accidentalis localis est omnis a virtute quae dicitur violentia, non auxilio naturae, sicut motus lapidis sursum : et hoc est simpliciter violentus. Virtus autem movens in utroque istorum motuum, naturali scilicet et violento, utitur aere sicut instrumento. Quod qualiter sit in utroque motu sigillatim, in sequentibus ostendetur. Primo ergo ostendetur illud in motu qui simpliciter est violentus : dicimus ergo, quod aer est gravis et levis per naturam , non quidem sicut mixtus ex utroque, cum aer sit corpus simplex , sed sicut habens qualitatem simpliciter quae est per modum mediae qualitatis inter eam quae simpliciter gravitas, et eam quae est simpliciter levitas 1 : non enim esset aer unum de corporibus primis, nisi forma ejus esset simplex, non composita ex aliquibus formis : quia componentia sunt ante compositum. Adhuc autem si aer haberet proprietatem et formam compositam, oporteret quod aer esset de natura ignis : et hoc falsum est, quia tunc nullo modo esset ei naturalis proprietas humiditatis : quia nec ignis, nec terra per naturam sunt humida. Dicendum ergo quod aer est gravis et levis, sicut formam habens quasi mediam levem et gravem : et hoc est quod facile ascendat, et facile descendat quocunque modo, tamen motus localis fiat in ipso. Lapis autem projectus sursum in
aere secundum aliquod movetur sursum sicut leve : cum tamen principium illius motus sit a virtute quae est violentia : et hoc scitur per hoc quod docuimus ante finem octavi Physicorum, ubi locuti sumus de his quae feruntur violenter, ubi diximus quod in tali motu sunt motores multi successive moventes lapidem projectum : et primum quidem est simpliciter violenter movens, sicut chorda vel manus projiciens, et secundum movens, et tertium, et sic deinceps est aer suscipiens virtutem et formam primi moventis : et cum motus est sursum, tunc aer in quantum habet formam levis, suscipit eam, et movens est lapidem sursum : et tunc fertur lapis sursum sicut leve, non quidem leve quod sit in ipso lapide, nisi sicut in moto et patiente tantum,sed sicut leve quod est in aere per naturam, qui ut levis suscipit ineptum moventis sursum, et per illum movet lapidem : propter quod etiam motus lapidis sursum non secundum totum est naturalis : quia sicut dictum est, naturale est aeri sic moveri et movere : et hoc modo est naturalis instrumento motus iste, licet sit innaturalis ei quod movetur tantum : quando autem lapis movetur deorsum, tunc iste motus est lapidi essentialis, et est aeri etiam essentialis deorsum prout ipsum est instrumentum motus deorsum, sicut nos inferius ostendemus. Isti autem duo motus non sunt in aere alia de causa, sicut diximus, nisi quia aer est inter grave et leve. Dico autem aerem esse inter grave et leve, quia ipse est per suam naturam tangens utramque istarum extremitatum, et suscipit formam et impetum utriusque per modum quem diximus : et ideo incedit in ipso tam illud quod movetur motu naturali qui est violentus, quam etiam id quod movetur motu innaturali : sed qualiter est instrumentum motus innaturalis satis manifestum per ante dicta.
Qualiter autem sit instrumentum mo-
<--- Page Split --->
tus naturalis, non est adeo manifestum: et quia est instrumentum motus innaturalis, convenit quod non oportet necessario, quod movens semper consequatur id quod movet in motu accidentali qui est violentus : quia committit formam suam et virtutem aeri successive moventi et moto : quia si non esset corpus inter grave et leve existens, quod defert impetus et virtutes utrorumque, tunc non esset possibile ut nunquam in eo esset violentia aliqua faciens motum violentum : cum enim non sit motus nisi in pleno, sicut in octavo Physicorum demonstrarum est, et oportet locum esse immobilem in quo est motus, oportet quod aer per quem est motus, sit locus congruus et gravi et levi quae moventur per ipsum : et cum ipse recipiat ejus impetum, quod movet primo violenter, et propter illam de necessitate moveatur, oportet iterum quod partes circumstantes aerem motum sint quietae, neque etiam propter naturam loci ex una parte : tamen propter hoc quod suscipit impetum primi moventis violenter ex alia parte, oportet ut motus violentus sit in aere, prout est passivum corpus facile et continens ut locus ea quae sunt in ipso. Sic ergo satis patefactum est qualiter aer necessarius est in esse motus violenti sicut instrumentum. Minus autem est in aqua, eo quod minus sit susceptibilis formarum impetum sibi facientium, eo quod est spissius elementum. Nullo autem modo potest esse talis motus per ignem vel terram, eo quod propter siccum quod est in eis, et propter motum in unam partem tantum, non suscipiunt impetus violenter secundum locum moventium. Amplius autem dicemus eumdem aerem esse instrumentum omni motui naturali qui est cujuslibet corporis naturaliter moti per ipsum : et hoc forte quibusdam videbitur inconveniens, eo quod vident motum naturalem esse a motore conjuncto : quia non separatur ab eo quod movetur :
et quia motor ille non separatur, non est necessarium ut impetum ejus suscipiat aer, et ulterius moveat id quod movetur: propter quod aer in motu naturali videbitur alicui aliter non necessarius.
Et si forte dicatur quod probatum est in IV Physicorum 1, ubi ostenditur quod motus non est in vacuo : quia motus velocior est qui est per subtilius medium, eo quod facillime dividitur : et ideo dicatur quod aer deservit motui naturali sicut id quod dividitur ab eo quod fertur naturaliter per ipsum : tunc aer non operabitur in motu sicut instrumentum ordinatum ad esse motus, sed potius utile est ad melius et non ad esse simpliciter : quia si facilius dividitur et removet se ne impediat transiens per ipsum quam aqua vel aliud elementum. Adhuc autem si quis forte dicat quod in VIII Physicorum 2 probatum est, quod ea quae moventur ad locum, aut sunt in potentia per se, aut per accidens : et quando sunt in potentia per se, tunc moventur a generante dante formam ei quod movetur : et per quod dat ei formam, dat ei motum et locum consequentia formam : ad hoc nihil operatur aer nec per modum utilis ut melius fiat motus, nec per modum instrumenti per quod fiat motus secundum esse. Si autem in potentia ad locum per accidens, tunc motus est a removente prohibens, et tunc nihil operatur aer : et ita falsum sit quod aer instrumentaliter operetur ad localem motum naturalem qui est per ipsum. Habebit forte consentientes qui dicunt aerem in illo motu aut nihil operari, aut si operetur, quod hoc est per modum utilitatis ad melius : quia facilius dividitur, et ideo minus obstat et prohibet : et quia facilius cedit, ideo operari dicunt ipsum secundum aliquem modum ut removens prohibens. Sed in istam opinionem ego nulla ratione consentio : eo quod Aristoteles egregius Philosophus expresse dicit, quod aer deservit ad motum localem per modum instrumenti. Et
<--- Page Split --->
ideo dicendum videtur, quod id quod movetur ad locum, et non movetur per se, movetur a generante, aut removente prohibens, sicut dictum est in octavo Physicorum. Sed quando movetur a generante, non movetur aliter ab ipso, nisi quia dat ei suam formam : et quia fornam, dat ei consequentia omnia formam illam, sicut saepe diximus : et ideo prinum movens est forma data : forma enim in se considerata, licet sit ubique et semper, et ideo in nullo loco sit fieri sicut in potentia ad locum illum 1 : tanem in quantum est in materia, est in potentia ad locum illum qui debetur composito ex materia et forma, et inclinat ad ipsum forma, et movens in eo est forma, et motum est compositum. Et hoc fuit causa quare Plato dixit quod primum movens seipsum movet, licet secundum aliud sit movens, et secundum aliud sit motum. Similiter autem ipsum est in potentia ad locum per accidens, quando scilicet movens est removens impedimentum : tunc remoto impedimento forma ejus quod movetur, movet ipsum ad locum. Et sic utroque istorum modorum forma ejus quod movetur, movet, et erit quoad aliquid idem movens et motum, non tamen eodem modo. Et ideo deceptus fuit Plato, qui credebat quod eodem modo esset idem movens et motum. Quod autem non sit eodem modo, manifestum est ex demonstratione quae posita fuit in septimo Physicorum, ubi declaratum fuit, quod omne motum habet motorem a se distinctum per locum et diffinitionem, vel diffinitionem solum, si per se movetur. Lapis autem non distinguitur in motorem et in id quod movetur, ita quod utrumque ipsorum sit in actu : quando enim movetur lapis deorsum, tunc movetur a principio quod est in eo actuale : cum non habeat esse nisi per principium tale motus in ipso : movetur enim secundum quod est gravis, et movet secundum quod est gravis : et
ideo si moveretur essentialiter et moveret, tunc secundum id movet, et eodem modo movetur : et hoc est impossibile. Oportet igitur quod dicatur, quod movetur per se, et movetur per accidens. In eo quod ipsum movet, oportet quod moveat aliquid per se, sicut videmus in nauta qui movetur per accidens : in eo quod movet, oportet quod navem moveat per se : nauta enim in eo quod nauta per se movet navem. Sic est de movente motu naturali quando est extra locum suum : id enim movet locum in quo est, sicut in vase, hoc est, aerem : et in illo m0vetur ipsum per accidens, donec veniat ad locum qui est sibi non vas tantum, sed locus ut locus : et sic aer instrumentaliter deservit in motu locali naturali. Et quia hoc ignoraverunt et adhuc ignorant diversi, ideo negant dictum Aristotelis ut dicit quod aer deservit ut instrumentum in motu locali naturali : minus autem in hoc deservit aqua, et nullo modo ignis et terra : eo quod instrumenti actum habere non possunt. Sic ergo iterum ostensum est ex eis qua dicta sunt, quod omne corpus simpliciter rectum, leve est vel grave : et ostensum est modo motus naturalis qui quidem non est nisi invitus, et declarati sunt modi motuum accidentalium violentorum, qui sunt extra naturam, qui sunt plures, ad quos etiam aer pluribus modis deservit : quia deservit ut vehens, et ut movens, et ut locus : ad motum autem naturalem non deservit nisi uno modo, ut scilicet vehens illud quod movetur per naturam secundum inclinationem aer movetur ab eo quod naturaliter tendit ad locum.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
In quo determinatur utrum omnium corporum sit generatio vel non.
Nunc autem tempus est ut colligamus 29. ex dictis quaestionem longe superius motam, ubi quaesivimus utrum omnium vel nullorum omnino est generatio cofporum, quod etiam generatio non cadat super omnia corpora, neque etiam super nulla. Manifestum est et patens ex his quae hic dicerunt : si enim generatio caderet super omnia, tunc oporteret quod totus mundus esset generatus ex materia aliqua quae nullam haberet corporeitatem : non posset autem sic produci generatum corpus, nisi natura et tempore praexisteret locus in quo esset quando generatum est : hic autem locus antequam esset omnino corpus, non potuit esse plenus : ergo fuisset vacuus : et sic oportet quod corpus esset naturaliter generatum, quod praexisteret vacuitas et inanitas separata praeposita generando corpori communi locum : ergo generatum corpus antequam universali-
ter fuisset omne corpus, fuit necessario vacuum : cum tunc non esset aliquod corporum quod impleret ipsum. Amplius autem possibile est ut fiat corpus ex corpore alio per generationem, sicut generatur ignis ex aere : sed impossibile est omnino ut fiat corpus per generationem ex aliquo, cui nulla sit corporeitas, neque magnitudo omnino : quia si sic generaretur corpus ex materia nullam habentedimensionem, oporteret quod dimensiones essent separatae quae postea venirent et inducerentur a corpore facto. Et ideo dicendum est quod possibile est ut generetur actu corpus ab eo quod est potentia corpus, sed tamen potentia illa est pars ejus quod actu est corpus, quia est materia ipsius : aliter enim oporteret quod materia esset denudata ab omni forma praedicamentali : et hoc non convenit, sicut docuimus in primo Physicorum : materia ergo quae est potentia ad corpus generandum, est pars corporis ejus quod corrumpit, et manet corporeitas in utroque, non secundum esse unum et idem, sed secundum essentiam corporeitatis in determinatione dimensionum, sicut saepe docuimus in antecedentibus libris : quia si corpus potentia non esset in aliquo actu corporis, sicut pars potentialis ejus, oporteret quod inveniretur locus aliquis vacuus : quod omnino est impossibile, ut prius diximus.
<--- Page Split --->