TRACTATUS. IV
DE MOTU ET QUIETE TERRAE.
CAPUT I.
De opinionibus Antiquorum et Pythagoricorum, qui dixerunt in circuitu locali, et non in medio, in quo etiam est distinctio medii.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quoniam autem cœli et stellæ omnes moventur circa convexum terræ, et ipsam terram quietam esse supposuimus ubi probavimus cœlum moveri et non stellæ, ideo nos nunc oportet inquirere de natura terræ, et utrum motus ejus naturalis sit circularis : aliter enim de natura ejus non habemus hic loqui, sed in sequentibus. Dicamus ergo de dispositione naturae ejus secundum quod diximus, et perscrutemur de ea et de loco ejus, et utrum sit quiescens aut mota semper secundum circulum. Incipientes autem dicimus, quod Antiqui valde diversa opinati sunt de terræ loco : omnes enim qui cœlum finitum esse dicebant, eo quod est circumferentiam continens totum, dicunt terram esse in medio quod est centrum, et dicunt in hoc verum. Py-
thagorici autem et Italici philosophantes omnibus aliis contradicunt in loco terræ. Est enim illorum positio esse in genere in medio centri, et quod terra est extra medium in horizonte, est et una stellarum, eo quod stellæ universaliter dicebant esse opacas : quia lunam tenebrosam in se esse contemplabantur. Dicebant etiam quod movetur circulariter circa centrum in quo est ignis, et revolvitur secundum motum diurnum : et facit noctem et diem quando motu suo movetur supra solem et sub sole. Attribuebant enim motum diurnum terræ, et stellis aliis motum dabant tarde, qui est ab Occidente in Orientem : et per diametrum in eodem circulo in quo movetur terra nostra, dixerunt esse aliam terram oppositam diametraliter huic terræ in qua nos habitamus, quam vocaverunt Antigion : et ejus causa fuerunt eclipses solis et lunæ, quas ex opacitate illius terræ motæ ante solem et lunam dixerunt provenire, et eclipses quæ proveniunt habitantibus in Antigion, dixerunt provenire ex motu terræ nostra. Dixerunt autem sermones hos, et tales opiniones acceperunt ideo quia non quærebant scire de qualibet re secundum rei ipsius naturam. Si enim naturam terræ quærerent, ea quæ videmus oportet confiteri : videmus autem terram a circumferentia terræ ad
<--- Page Split --->
medium moveri, et non in horizonte consistere : sed illi experta per visum dimittunt et pertranseunt dicentes sensus judicium frequenter esse erroneum, et non oportere sequi ipsum, et confitetur ea quae volunt. Inductis autem positionibus volitis, student illas affirmare et probare per sophisticas rationes non veras, sed re secundum placiti potius assertionem sectantes. Multi autem primorum Philosophorum secuti sunt Pythagoricos in loco terræ : quia dixerunt locum terræ non esse medium : dixerunt autem terram non esse in medio, eo quod non probabant sermones suos per judicium visus, neque probaverunt ipsos per veram rei rationem, sed potius ex auctoritatibus Antiquorum, de quorum dictis rationem dicebant non esse quærendam : dicentes hoc sufficere, quod tanti viri tales sententias protulerint.
Antiqui autem quos isti secuti sunt, 73. rationem habebant debilem : supponebant enim, quod etiam verum est, quod res nobilis et pretiosa secundum ordinem naturae debet esse in loco nobili : deinde subinferebant aliam etiam naturam propriam, quod scilicet ignis nobilior est in elementis, eo quod formalior est, et calor est instrumentum vitæ in his quæ sunt secundum naturam, cui inferebant tertiam falsam, quod scilicet status in loco sive finis nobilior est quam sit medium : extrema autem duo, scilicet circumferentia, et centrum : sed in circumferentia est principium, eo quod illa est locus non in loco existens, et finis est centrum in quo stat medium, aut est inter utraque secundum istos : et dicebant quod finis loci nobilior est omnibus aliis locis : et ex hoc sequitur quod ignis debebat esse in centro. Causa autem quare finem loci ponebant nobiliorem principio et medio erat quia in fine est consummatio, et nobilius est consummatum non consummato : et talibus ergo modis addux-
runt rationes suas, propter quas volunt confiteri quod terra non sit in medio orbis : sed, ut inquiunt, ignis in medio orbis est locatus. Propter hanc etiam causam dixerunt Pythagorici ignem esse in medio, licet aliam ad hoc inducerent rationem : et id medium vocaverunt quod illi finem loci sive statum loci vocaverunt : convenerunt enim cum illis supponentes ignem nobilissimum esse : et ideo maxime dixerunt hoc esse conservandum, eo quod in mundo nihil igne nobilius est.
Medium autem dixerunt maxime esse Text, et com 74. conservativum , sumentes rationem ex hoc quod verior est natura rei in medio quam in extremo : et ubi rarior est et fortior natura, ibi fortissime conservatur. Hoc enim videbant in minori mundo, quod est animal, in quo cor in medio pectoris est locatum, ut ibi habens munimenta ossium in circuitu optime conservetur. Cor autem in minori mundo fontem fortem esse caloris videbant : et quod est quasi fons frigoris, sicut cerebrum esse videbant in supremo capitis : et sic videbant spondiles et ossa pectoris et costarum quae terrestria sunt, quasi ambitum circumferentiae circa cor obtinere, quasi frigidum et humidum esset supra calidum et siccum, et calidum et siccum esset intra frigidum et siccum, et calidum et humidum quasi quaedam evaporatio calidi et sicci in spiritualibus praecordiorum : et ita effingebant magnum animal quod est mundus, frigidum et humidum ponentes supra cœelum, et inde pluvias et nive s et talia alia descendere circa ignem, et terram moveri in circuitu : et ideo optime conservari inquiunt ignem sub terra, sicut viderunt in thermis et vulcanis, de quibus in libro de Causis proprietatum elementorum faciemus tractatum. Aerem autem evaporationem ignis esse dixerunt, in nullo ab Antiquioribus differentes nisi in hoc
<--- Page Split --->
quod Antiquiores finem loci ratione nobilitatis igni nobilissimo attribuerunt. Pythagorici autem medium mundi nominantes quod illi finem loci vocaverunt, et hic medium mundi igni ratione conservationis ignis attribuerunt : propter quod etiam medium mundi carcerem aqualiter undique claudentem vocaverunt : et hunc locum pœenarum inferni esse dixerunt, in quo custodiuntur qui custodendi sunt sub orbe tristi pœenas luentes, ut dicit Pythagoras in Legibus suis : eo quod ibi est locus ignis in quo terminantur hi qui a Jove sunt condemnati. Causa autem quare dixerunt hunc sermonem, fuit ignorantia multiplicis intentionis nominis medii. Medium autem absolute et simpliciter acceptum in duas cadit intentiones, quarum una medietas est aequidistantiae, quae est medietas quantitatis in corporibus et magnitudinibus, quae multipliciter et ipsa dicitur, quia alia est medietas arithmetica, et alia medietas geometrica, et alia musica, sicut in scientia Arithmeticae habet determinari : omnes enim istae medietates in quadam quantitatis proportione accipiuntur. Altera autem intentio medii cadit super medium naturale et formalis substantiae, sicut diximus medium in quo naturalia fiunt et moventur : et ad modum hujus medii medium sumitur in subjectis, quod etiam variatur, eo quod aliquando est inter extrema, sicut in figura prima, et aliquando est ante ca, sive quasi supra ea, sicut in figura secunda : et aliquando est secundum ordinem naturae post extrema, sicut in figura tertia : propter quod patet quod non semper id quod naturae est in medium, inter extrema continetur : quantitatis autem medium inter extrema semper continetur : naturae autem medium accidit et inter extrema contineri, et extra etiam : ideo in animalibus cor quod naturae medium est, continetur inter extrema per modum supra determinatum : sed quia hoc non substantiale est naturae medii, eo quod aliquando extra extrema
continetur, ideo non est necesse quod aliquando in majori ita fiat ubi dicatur medium locus ignis, eo quod extrema sunt circumferentia et centrum inter quae continetur locus qui est in concavo lunæ, in quo ignis exardet. Pythagorici autem errantes dixerunt, quod medium dicitur secundum unam intentionem tantum, quod est medium secundum quantitatem dictum, et huic actum naturalis medii, quo mediante natura operatur, attribuerunt. Nos autem dicimus quod non semper est idem medium animalis quod est naturale medium, et medium corporis quod est medium quantitatis : et si sunt aliquando unum substantia, hoc accidit sicut diximus. Similiter autem oportet intelligere totum cœlum, quod scilicet est in eo duplex medium : propter hanc ergo duplicem distinctionem medii, non est necesse eos inducere super se medium totius, si intellectus eorum inductus sit una intentione medii quod est medium totius per æquidistantiam, quod vocant centrum et carcerem, et id conservat res: sed oporteret eos inquirere de qualitate medii secundum quam accipiamus intentionem : et tunc inquirant in quo loco est hoc medium vel illud : cum enim inveniunt quod illud quod est melius et nobilius est medium naturale, quia mediante illo facit natura totum quod est in ultimis sive in extremis, medium loci quantitatis est medium, in universo est, sicut quantitatis postremum et non primum : medium enim mundi per æquidistantiam quantitatis acceptum est determinatum omnibus virtutibus moventibus, et non acquirit bonitatem aliquam nisi quiescendo, sicut diximus in præcedenti tractatu, secundum horizontem terminans, in quo habitant omnes virtutes spirituales terminantes omne quod ad formam nobilitatis terminatur : propter quod et ipsum medium est naturale, in cujus concavo sicut in loco locatur ignis qui nobilior et formalior est inter elementa. Tanta ergo dicta sint de narratione loci terræ et figuræ ejus : eo quod fi-
<--- Page Split --->
gura cognoscitur per figuram sui loci secundum aliquem modum : infra tamen per se de figura ejus faciemus inquisitionem.
CAPUT II.
De opinionibus circa motum terræ et ejus quietem.
TEXT: ET COM. Cum autem dicto modo dicant Anti- 75. qui diversa a veritate et inter se, de loco terræ, et locus quæratur propter motum, intendimus etiam referre diversas oppositiones primorum in motu terræ et quiete. Dicimus ergo magnam esse diversitatem inter Antiquos de motu terræ et quiete : quidam enim ipsorum fuerunt qui dixerunt terram non esse in medio seu in centro mundi, sed potius in circumferentia circa medium, sicut in præhabitis exposuimus : et illi etiam dixerunt eam non semper quiescere, sed continuo moveri circa medium : nec dixerunt tantum unicam esse terram, sed multas, et omnes illas circa medium hujus mundi moverit : sed quia una semper movetur ab altera, et ideo una occultatur ab altera : et ideo nos illam quæ est sub nobis quam vocant antipedes, quoniam contra pedes nostros conversa est, non videmus, sicut nec ipsi vident terram in qua nos habitamus. Sic ergo una terra facit quod facit altera, et una quam cooperit alteram. Quia autem secundum veritatem terræ quæ est extra medium mundi, accidit circulum signorum non per æquales semicirculos dividi per lineam quæ intelligitur trahi per centrum terræ in utramque partem orbis signorum : et sic accidit habitantibus in terra illa non videre sex signa de orbe
signorum : quod falsum est : quia omnis homo ubicunque sit in mundo, videt super se sex signa continue inter Orientem et Occidentem ejus : et ideo præservaverunt se dicentes istam oppositionem ab hac obtemperari, quod secundum veritatem terra est extra medium longe, et non prohibet quin adhuc appareant sex signa sub visu habitantium in terra : quia videmus quod si etiam ponamus terram esse in centro, cum tamen omnes habitantes ubique inter duos polos sive longe sive prope non sint in centro terræ, sed longe a centro terræ super convexum circumferentiae ejus, videant sex signa ubicumque habitent : cum tamen linea quæ transit per visus, et vidit circulum signorum, sit æquidistans illi quæ transit per centrum mundi, et ideo non possit dividere circulum signorum in duos semicirculos æquales : et decepti sunt isti, quod nescierunt quod terra nullius quantitatis sensibilis est respectu orbis signorum, licet quantitatem habeat respectu orbis lunæ : et ideo accidit quod existens in gyro terræ, videt sex signa, sicut existens in centro terræ. Fuerunt etiam quidam Antiquorum dicentes quidem terram esse in centro mundi quam vocaverunt semper extensum orbem, forte intelligentes orbem semper extensum, orbem qui est convexum terræ in quo dicebant continue terram circuire. Isti ergo sunt duo modi motus quibus diversi Philosophi terram totam moveri dicebant. Nec poterant diversificari pluribus modis, quia tota terra non poterat poni moveri nisi aut extra centrum, aut in centro.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
In quo reiterantur opiniones Antiquorum de figura terræ.
converso qui se elongat ab Austro versus Aquilonem. Hujus autem ortus et occasus stellarum non potest esse causa nisi terræ rotunditas : quia si esset terra æqualis superficiei et planæ, absque dubio ubicumque esset homo in terra, videret stellas Austri et Aquilonis æqualiter. Hoc igitur oporteret eos non negare propter errorem qui in sensu accidit, ex hoc quod longinque nisi circuli recti lineæ superficies esse apparent.
Amplius autem et circa figuram terræ multa diversa Antiqui sunt opinati. Quidam enim dixerunt ipsam esse figura rotundæ et orbicularis : et alii contradicobant his, dicentes quidam ipsam esse circularem in superficie ad puncta polorum et Orientis et Occidentis conversam dixerunt ipsam planæ et extensæ superficiei in superficiebus ad hemisphærium superius et ad hemisphærium inferius conversis, et ideo dicebant ipsam habere figuram tympani. Signum autem hujus est, ut inquiunt, quia quando oritur sol de sub terra, et occidit sub terram, terra videtur eum absciendere ad rectam lineam, et non secundum circulum, sicut luna secat solem in eclipsi, sicut diximus superius : recta ergo linea solem secundum longitudem abscindens, latitudinem et planitiem indicat. Causa autem erroris istorum est, quod considerant quid operetur longinquitas visus usque ad solem et magnitudo circuli terræ : quia magnus circulus parvus incurvatur et non ex longinquo quo videtur esse secundum rectam lineam : et hoc videre possumus in circulis parvis qui multo plus incurvantur : et tamen videtur nobis esse superficies qua minus eas videmus : et ideo conveniret istis non negare rotunditatem terræ, sed potius verificare dicta Mathematicorum, qui probant terræ rotunditatem per hoc quod quando homo elongat sed de polo Aquilonari versus Austrum elongatione non multum magna, occidunt ei multæ stellæ Aquilonares quas prius vidit, et oriuntur ei multæ ad Austrum quas prius non vidit : et e
Nolentes autem hanc veritatem sequi et diligentes suas positiones devenerunt in hunc errorem, ut dicerent figuram terræ non esse aliam quam figuram tympani. Causam dicti sui assignantes quietem terræ : eo quod plana superficies magis solide stat super aerem et aquam quiescentem quam rotunda, ideo procul dubio quia suppositum sibi corpus æqualiter comprimit : quod non facit superficies rotunda quasi in idem. Aut fuerunt qui dixerunt figuram terræ esse sicut est scintilla, quæ in una superficie est rotunda, et in altera est æqualis superficiei. Hanc autem dixerunt esse convenientem ad natandum super aquas super quas terram dixerunt esse fundatam. Istæ ergo sunt Antiquorum opiniones de figura terræ.
CAPUT IV.
De quaestione mirabili de quiete terræ in centro, quam mirabiliter solverunt Antiqui.
Dimissis autem Antiquorum opinioniText, et com. 77. bus, dicamus sermone universali, quod quidem sententiae Antiquorum et rationes de quiete et motu terræ sint de multis valde : sed res una est quam Antiqui non judicaverunt veram, sed dubitaverunt in ea, quam oportet non removeri hic : eo
<--- Page Split --->
quod illa est de his quae per se desiderat scire homo in naturalibus : omnis enim homo non bestialem habens cogitationem quae nihil confert mirabiliter, scire desiderat absque dubio quare quiescit terra secundum totum non remota a loco suo descendendo inferius : et nos videmus quod ipsa movetur secundum partes : accipientes enim unam partem terræ in quocumque loco fuerimus in circuitu terræ, et eamdem elevantes in aerem, et dimittentes, videmus illam partem descendere continue et non stare in loco aeris in quo dimissa est : et quanto fuerit pars major, tanto velocius descendit, et non stat donec descendit ad terram quæ prohibet eam amplius descendere : et tunc mirabile videtur quod tota terra stat sub aere et aqua, et non descendit inferius, cum nihil videatur prohibere descensum ejus : mirabile enim videtur qualiter nullo sustentante figat hoc grave totum. Amplius autem si intelligamus elevare aliquas partes terræ in aerem, postea supponamus totam terram removere de centro mundi in quo est, tunc dicamus cadere partes terræ in aere prius suspensas : tunc illæ partes terræ non quiescunt in aere nisi dimittuntur cadere : neque iterum quiescunt in loco nisi ubi fuit convexum totius terræ quæ remota est de loco suo, ruunt continuo motu usque ad centrum mundi : et tunc mirabitur iterum homo qualiter stant quando perveniunt ad centrum, et non procedunt ulterius cum nihil videatur esse quod prohibeat eas.
signando causas, omnes sunt impossibiles omnino, et surgit major admiratio ex solutionibus eorum quam ex ipsa quaestione. Et hoc licet videre in singulorum causis quas induxerunt ut dicerent rationem quare terra quiescit in medio et non movetur. Fuerunt enim quidam qui dixerunt terram quiescere in medio, ideo quia infinitum est sub centro undique quod vocabant abyssum infinitum : et quia nihil potest moveri in infinitum, ideo terra non recedit a medio : quia sicut in fine sexti Physicorum probatum est, quod nunquam perficit motum, non potest incipere moveri. Isti autem fuerent Philosophi quos vocant Maloconenses, quos quidam vocant de casumati corrupto nomine Arabice appellantes. Hunc autem sermonem non dixerunt esse quod ita sit, sed potius ut fugerent robusti : quia nescierunt causam et occasionem quare terra quiescit in centro. Quia vero isti non naturaliter locuti sunt supponentes infinitum esse secundum actum, ideo non propria contradictione disputandum est cum eis, sed sufficit nobis hic quod dixit Empedocles contra istos : dixit enim quod ex ipso non Philosophi secundum veritatem, sed rudes et plebeii homines processerunt, qui destructores veritatis fuerunt aporientia ora falsis et mendacibus verbis dicentes terram esse cui non est profundum finitum : et ideo motus ejus non haberet finem, eo quod spatium abyssi infinitum : hoc autem dictum eorum causabatur ex puritate sententiae eorum de consideratione universi.
Ad omnes autem hujus inquisitiones quas quaerunt Antiqui cum admiratione, dicimus nos, quod quaestio ipsa de qua quaerunt Antiqui de causa cognitionis hujus mundi est vera philosophia, cum nihil eos induxerit nisi admiratio causae de effectibus quos viderunt in primis simplicibus corporibus : verumtamen ad solutiones quaestionum quas induxerunt as-
<--- Page Split --->
rint concava sicut dixerunt terram concavam esse : et ideo terram super aquam naturae dixerunt, accipientes signum ab eo quod ubique terra fossa aquam admittit, cujus nos causam in libro Meteororum assignabimus.
Horum autem omnium errorum causa Text, et com. 80. est, quod Antiqui de causa rerum naturalium non quaerebant fidem facere secundum quod erat in natura rei quaesitae et per demonstrationem, sed potius finem quaerebant quam attingere non poterant satisfaciendo homini et non quaestioni : et hic finis erat gloriae in disputatione : hujus enim consuetudo est omnium nostrum qui philosophiam profitemur, cum non secundum veritatem philosophi, sed sophistice scimus, quod scilicet quaerimus finem nostrae potentiae in disputando, ut videamur posse vincere, sive loquamur ad alium, sive etiam conferamus de re apud nosmetipsos : quaerimus enim et syllogizamus ad hoc ut evadamus nos vel alios, et non ut de re secundum quod oportet satisfaciamus : sed eum qui vult esse philosophus et sibi et alteri contradicere contendit ratione convenienti rei quaesitae : et hoc procul dubio facere non poterit nisi postquam inquisierunt de re, non in universali, sed etiam in propria natura cognovit eam secundum omnes differentias et accidentia propria ipsius : tunc enim sciet etiam de terra, quod ipsa residet in medio, quia est simpliciter gravis : quia grave sub omnibus simpliciter residet.
Auctor autem hujus sermonis obliquus esse videtur, quod quaestio una est de terrae fixione et de aqua : quia aqua gravis est sicut et terra : et ideo quaerere de aqua quid contineat eam nervat sicut de terra : non enim super se, sed super aliud secundum omnes Antiquos locata esse videtur. Amplius autem constat aerem esse leviorem aqua : eo quod aqua descendit ab aere, et aer ascendit de sub aqua : aquam autem leviorem quam sit terra, quia licet aqua non ita videatur ascendere a terra, tamen videmus quod terra submergitur sub aqua : et non possumus dicere quod aqua et terra contendant pro eodem loco obtinendo, quia scimus quod sicut terra et aqua sunt diversa corpora, ita habent secundum naturam diversa loca : et ideo licet non videamus aquam ascendere de terra sicut aer ascendit ab aqua, tamen scimus aquam esse leviorem terra, et non moveri ad locum terrae nisi motu corporis : et cum hoc ita se habeat, tunc quomodo potest fingi quod id quod est levius stet sub graviori et sustentet ipsum ? Amplius autem cum terra sit homogenia in partibus, si tota terra natat super aquam, necesse erit et quamlibet partium terrae super aquam natare : hujus autem videmus contrarium : quotiescumque enim aliqua partium elevetur super aquam et dimittetur, profundatur statim in aqua et petit fundum : et quanto fuerit major, tanto profundabitur velocius et non quiescit usque dum pervenit in profundum aquae. Terra igitur est sub aqua et non aqua sub terra sustentans ipsam.
Fuerunt iterum alii nihil horum conText, et com. 81. fitentes, sed videntes terram non undique operiri ab aqua neque aquam ascendere a terra, sicut diximus prius : et ideo aquam dicentes esse suflatam in aere. In qua secta auctores fuerunt Atzimes quidam et Democritus et Leucippus, et ut quidam addunt, Pythagoras. Dixerunt omnes isti latitudinem terrae esse causam natationis ejus super aerem retentum et constrictum : et hujus dicebant esse signum, quia videbant corpora lata gravia retineri super aerem constrictum, ita quod etiam a ventis validis non removerentur propter aptitudinem quietis super eum, et propter latitudinem et rectitudi-
<--- Page Split --->
nem suarum superficierum : a simili igitur dicunt terram super aerem jacere propter multam ejus latitudinem : et quia cooperit terra aerem, qui possit erumpere sicut si esset constrictus in vesica vel in corio : tunc enim aer locum non habet ad quem possit egredi et converti ad ipsum : et ideo terra quiescit super ipsum, et figitur et stat. Et hujus simile esse dicunt in clepsydra in qua emissa aqua gravis retinetur cum aer cedere non potest : cum tamen habeat multa in fundo foramina per quae exire potest aqua undique. Hujus autem alia multa instrumenta inducunt, ex quibus probare nituntur quod aer pondus grave super se sustinet quando retinetur et stat inclusus et quiescit : si autem terra non lata esset, tunc non comprimeret et retineret undique aerem : et ideo tunc penetraret per ipsum et non quiesceret super ipsum neque staret.
nimus in sermonibus Antiquorum et disputationibus eorum : quia scilicet enormiter magna est comprimens aquam : et ideo mergi non potest, ut dicunt.
CAPUT V.
In quo est contradictio dicentibus, quod terra quiescit in medio violenter propter impetum revolutionis orbis.
Factis autem oppositionibus AntiquoText. et rom 83. rum circa quietem terræ in medio, intendimus rediread contradicendum illis qui diversa dixerunt circa causam quietis totius terræ, et non partium ejus : partes enim terræ ad medium videbant moveri, et putabant causam esse hujus, quia locus partis est totum : et ideo in partibus terræ non ambigebant, sed dubitabant quæ esset causa in quiete totius terræ in medio ejus, eo quod sicut dictum est, non putabant quod partes moventur ad medium propter hoc quod medium est locus terræ, sed potius propter totum quod est in medio : et ideo quare totum esset in medio, aliam causam inquirebant. Oportet autem nos primo præsupponere propositiones natas ex quibus nobis erat procedendum. Dico ergo dividendo, quod aut corporibus naturalibus est aliquis motus naturalis, aut non est motus naturalis : deinde procedimus ulterius dicendo, quod si corporibus naturalibus est motus aliquis, aut est ejus motus violentus, aut non est ejus motus violentus : hæc autem omnia distinximus in Physicis in prima parte libri scientiæ istius : sed oportet nos rememorari horum hic in tantum in quantum sufficit in præsenti negotio. Dico ergo supponendo ex secundo Physicorum, quod cum natura sit principium motus naturalis ei in quo est, oportet confiteri corporibus naturalibus esse motus naturales ali-
<--- Page Split --->
quos, quia aliter naturalia non essent : et simon esset corporibus naturalibus motus naturalis, tunc non esset eis etiam motus violentus omnino, sicut probatum est in primo libro hujus scientiae, quia violentum dicitur in privatione naturalis et peroppositum ejus. Si autem daretur quod corporibus naturalibus nec est motus naturalis, neque violentus, tunc nihil rerum naturalium moveretur omnino, eo quod omnis res naturalis corpus est mobile. Et haec omnia distincta sunt in praehabitis scientiae hujus, et probavimus in praehabitis, quod haec omnia accidunt corporibus necessario.
revolutio ignis et turbinis et ignis et aeris et aquæ, quæ procedunt ex forti orbis revolutione : omnes enim Antiqui aggregatim convenerunt in hoc, quod orbis revolvitur fortiter, et sua revolutione circumducuntur elementa quæ sunt in orbe, sicut fit in turbine, et quod hæc sunt causa fixionis terræ violentæ in medio et ejus quietis. Causa autem dicti eorum fuit experimentum quod viderunt fieri in humoribus omnibus liquidis et in aere : viderunt enim quod si immittantur corpora multa in aquam et circummoveatur fortiter corpora grossa, neque descendunt ad fundum, nec remaneant in extremitate, sed trahunt se ad medium : et similiter fit in circumducto fortiter aere : hoc ergo experimentum posuerunt pro causa omnes illi qui generatum cœlum dixerunt, quod terra locata est in medio : asserentes in toto fieri sicut in vase in quo movetur aqua, ita quod impulsi o revolutionis orbis velocissimæ et involutionis mediorum elementorum inter orbem et terram, causa esset quare terra expulsa ab extremo trahitur ad medium et stat in ipso. Et cum ita hæc dicerent, quærebant tamen alias causas fixionis ejus et quietis in medio : unde quidam ex eis non contenti de eo quod dictum est de revolutione orbis et involutione turbinis, dixerunt quod cum revolutione orbis causa quietis terræ in medio est latitudo ejus, eo quod sicut fæx elementorum expellatur ad medium. Alii autem contenti sunt revolutione orbis in revolutione elementorum, dicentes quod solus motus cœli prima et vera causa est quietisterræ in medio, quorum princeps fuit Empedocles, dicens quod cœlum movetur circa terram ab omnibus partibus æqualiter motu velocissimo : et ideo vigore motus illius prohibet terram moveri ad circumferentiam a qua expellitur et constringitur ad centrum. Cujus exemplum est in aqua in cadum missa, in qua projiciuntur partes æris vel parvi lapilli ad modum arenæ, quæ si fortiter circummoveatur, non permittit residere ad fundum æs sive lapillos, neque stare in
Et sicut diximus de motu, ita necesse est quod corpus possibile sit quiescere : licet enim non omne corpus quiescat, tamen corpus reetarum dimensionum possibile est quiescere necessario : signum autem hujus est, quod omnis motus corporis, aut est naturalis, aut violentus, ut diximus in quinto Physicorum : et secundum hoc erit quies violenta, aut naturalis : quia motus naturalis cum non sit infinitus, erit ad quietem naturalem : et motus violentus cum sit finitus, erit stans in quiete violenta. Si ergo in omni corpore secundum quæ dicta sunt invenitur motus naturalis, tunc expresse improbatum est dictum Antiquorum, qui dixerunt motum violentum esse tantum vel quietem vel violentum : et qui causant quietem terræ ex motu violento et quiete violenta, peccant.
Si ergo quæ dicta sunt ita esse supponantur, tunc redeamus ad causas quietis terræ quas induxerunt Antiqui, dicendo quod terra quiescit immobilis violenter secundum Antiquos : aut etiam movetur ad medium secundum eos, et stat ibi, ita quod causa tam quietis in medio quam motus ad medium est revolutio orbis, et
<--- Page Split --->
circumferentia aquæ circummote fortiter propter causam quæ dicta est, quæ est revolutio fortis aquæ, licet de aptitudine æris et arenæ sit residere ad fundum aquæ.
violenter existens et non prohibita, movebitur sursum circumquaque : et hoc falsum videmus esse oculis nostris. Et hæc quidem communiter sunt causæ contradicentes impetum motus cæli esse causam quietis terræ in medio, quam contra eos qui cum impetu motus cæli causam quietis terræ in medio dixerunt esse latitudinem ejus et grossitiem.
Contra omnes autem istos dicimus, quod velocitas motus orbis non potest esse causa quare prohibeatur terramoveri amplius descendendo versus pedes nostros ex aere quam modo est, ita scilicet quod moveatur versus inferius hemispharium in tantum quod non sit immediate diametri circuli, sed appropinquet plus circumferentiae in quacumque una parte quam in alia : si enim est sicut illi dicunt, tunc oportet ut naturaliter moveatur ad loca quaedam per illam propositionem quam supposuimus, quod corporibus naturalibus necessario est motus naturalis : si ergo motus ejus ad medium est violentus, tunc quies ejus in medio est violenta : et tunc oportet quod ad locum alium habeat motum naturalem in quo quiescit naturaliter : locus autem ille aut est sursum, aut est deorsum : quia necessarium est quod sit aliquis locus naturalis, sicut diximus. Si autem dicatur quod locus inferior non debetur ei dignior quam superior, tunc absque dubio quando fuit in superiori loco, movebitur ad ipsum, quando non fuerit prohibita : videmus autem quod non prohibet eam aer superior qui est versus capita nostra, quia si ille probiberet eam suo impetu descendere recta linea, prohiberet etiam suo impetu ascensum ignis, quorum contrarium videmus amborum. Si igitur aer superior qui est versus capita nostra non prohibet eam, tunc eadem ratione non prohibet eam aer inferior qui est versus pedes nostros : nec etiam aer lateraliter circumstans eam in circuitu, quia causae similes sunt causatorum similium : aer enim similis naturae et impetus est virtutis, et motus a medio ad circumferentiam est similis circumquaque. Terra igitur existens in medio
Specialiter autem contra Empedoclem Text. et n 87. qui solum impetum motus cæli inducit quod causa objicere potest quis dicens, quod faciat nos scire Empedocles causam propter quam 'separabantur elementa et distinguebantur ab invicem, et quæ erat causa fixionis terræ in medio antequam separentur per motum cæli : dixit Empedocles elementa præcedere motum cæli tempore quando de amicitia fecit unum commixtum ex elementis : et tunc etiam gravia recedebant a levibus : et sic motus cæli non potest esse causa elementalis quietis terræ in medio et motus ejus ad medium. Amplius autem oportet intelligere, quod involutio turbinis et revolutio orbis qui sunt causa motus partium terræ ad medium et quietis earum in medio, in omni tempore præterito dici possunt, quod expulsæ fuerunt quando fuerant permixtæ aliis elementis, et sparsæ erant in eo quod vocabant turbinem orbis aeris involuti, tantummodo isto tempore partes terræ non sunt ibi sparsæ : quia jam duæ res quæ exiverunt in proprio loco per litem dispergentur, ut dixit Empedocles. Igitur motus partium terræ ad medium qui est in isto tempore, non causatur ab orbis revolutione expellente partes terræ : etiam ab isto vicino nobis aere quieto a motu turbinis scilicet ad centrum descendunt. Si autem revolutio fuisset causa essentialis motus partium terræ, tunc propter eamdem causam etiam, corpora grossa et gravia terrestria descenderent et ad terram et ad terræ locum : et hoc inest, quia prima revolutio motu turbinis
<--- Page Split --->
involuti expulit grossa sparsa in aere, longavit a nobis, ut dictum est, partes terra, quae non sunt modo confuse in aere, sed quieto aere moventur ad medium quando fuerint elevata in aere terrestria gravia. Similiter autem videmus quod ea quae a revolutione expelluntur ad medium, non quiescunt in ipso, sed in ipso medio circumducuntur, sicut apparet in arena quae est in aqua in cado circumducta : et ita cum revolutio jam dudum deberet removere omne quod est in orbe propter prolixitatem temporis ejus, tunc non deberet stare terra, sed circumduci in medio propter impetum revolutionis antiquae : et hoc etiam non videmus.
de causa essentiali motus gravium et levium, cum fuerint ante motum cœli involubilem, et ex qua natura fuerit aptitudo motus eorum sic et non aliter : tunc enim secundum Empedoclem non fit possibile ut aliquod moveretur sursum vel deorsum, eo quod non est orbis ferreus qui distendebatur chaos infinitum in infinito : neque enim sursum, neque deorsum est : haec autem loca non invenimus attribui nisi gravi et levi, sicut non semel, sed multoties dictum : et sunt igitur naturae quaedam gravitatis et levitatis, quibus esse aliter debentur ista loca et non expelluntur in ea ex impetu revolutionis orbis, ut dixit Empedocles.
Amplius autem quaeratur ab Empedocle, propter quod ignis movetur et stat superius ? Non potest dici quod sit propter involutionem et revolutionem : si enim de aptitudine terrae est moveri ad aliquem locum, eo quod ipsa est corpus naturale, tunc manifestum est et patens, quoniam etiam reliqua corpora naturalia moveri habent ad locum aliquem naturalem propter causam consimilem : et sic revolutio expellens non potest poni pro causa alicujus motus vel quietis corporum naturalium.
CAPUT VI.
De improbatione opinionum dicentium terram esse in medio propter æqualiatatem distantiae undique ad horizontem.
Ut autem non sigillatim, sed commuText. et com. 90. niter tangamus Antiquorum opiniones, dico capitulariter quod pars major antiquorum Philosophorum laboravit majorem partem vitæ suæ videndo causas locorum et quietis elementorum in locis suis, et sufficientior oppositio Antiquorum fuit oppositio Anaximandri, quem Balsamidum quidam Arabes corrupte nominant : dixit enim quod terra in medio fixa est quieta : eo quod est involuta in centro propter æqualitatem distantiae ab horizonte per circuitum : opinabatur enim quod omne quod in medio stat, æqualiter differt a circumferentia horizontis, non magis habet moveri ad unam partem quam ad aliam : et ideo ad nullam partem declinat, nec sursum, nec deorsum, neque ad latera : quandocumque enim secundum hunc modum est,
<--- Page Split --->
tunc non potest declinare simul ad latera contraria. Et ideo quiescit per æquidistantiam in medio : et ista est opinio quæ verbo tenus scripta legitur in Timæo Platonis : et secundum hanc opinionem terra habet motum naturalem et quietem violentam, quod secundum Anaximandrum terra a medio naturaliter movetur, scilicet stat in ipso propter distantiæ æqualitatem, ita quod ipsa distantiæ æqualitas causa sit quietis terræ et non natura aliqua quæ sit in terra : magis igitur naturaliter et magis sufficiens est ista opinio quam quæ habita est in priori capitulo de expulsione : quoniam hæc dat motum naturalem terræ, licet falso et quietem violentam : anterior autem tam motum quam quietem terræ dicit esse per accidens et violenter.
Sermo autem hujus oppositionis et sophisticus est, et non verus. Sophisticus quidem : quia hoc quod accidit terræ, ponit pro causa essentiali : accidit enim terræ æqualiter distare ab horizonte per circuitum per quem hoc quod est in medio, non causatur ab æqualiter distare ab horizonte : et ideo etiam æqualis distantia non est causa quietis ejus in centro, et etiam locus sophisticus secundum quid et simpliciter, ut dicit Themistius. Paralogismus autem sic formatur : terra quiescit in medio : secundum esse illud in medio habet æqualitatem distantiæ ab horizonte per circuitum : ergo terra quiescerne habet .in medio ab æqualitate distantiæ per circuitum. Et arguebat ac si idem causa ejus quod est quiescere in medio et esse in medio ejus quod est esse in medio. Falsus est sermo iste : quoniam si vera est causa quam induxit, quod scilicet per hoc quod est aliquod vere in medio, non magis inclinatur ad partem unam quam ad aliam, et ideo quiescit, cum non possit ad omnem partem moveri : tunc si ignis poneretur in medio , staret et quiesceret in medio.
Causam igitur quam induxit Anaximander sive Balsamidus, non est proprie terræ, sed omnis cujuscumque corporis positi in medio.
Amplius sermo iste nullam facit necesText, et non 92. sitatem, quare terra quiescit in medio : videmus enim terram non solum quiescere in medio, sed etiam moveri ad ipsum : et hoc manifestum est in partibus terræ : cum enim sit terra de numero homogeniorum , ad quemcumque locum pars terræ movetur, necesse est totam terram moveri ad eumdem : movetur autem quælibet pars ad medium : ergo et tota terra movetur ad eumdem, et una est causa utriusque, licet non uno modo se habens : gravitas terræ extra locum proprium causa est motus, et hæc eadem in loco suo causa est quietis : licet enim motus et quies animalis operantur, tamen secundum quod res in qua quiescitur, fit per motum et non est finis ejus, ab eadem causa diversimode se habente fiunt ejus motus et quies : sic ergo se habet, ut dictum est, patet quod nullius necessitatis est sermo qui dictus est de æqualitate distantiæ ab horizontibus : quia licet secundum istos potest esse causa quietis terræ in medio, tamen nullo modo potest esse causa motus ad medium, quia grave extra locum suum non æqualiter distat ab horizonte : et tunc secundum istos deberet declinare ad horizontem viciniorem, et non ad medium, cujus contrarium videmus oculis. Jam igitur ex isto sermone qui valde sufficiens est, manifestum est et certum quod terra est fixa et quieta, non propter hoc quod locata sit per distantiam æqualem ab horizontibus, et quod hæc causa, ut diximus, communis est omnibus corporibus et non est terræ propria : sed ideo quiescit in medio, quia a natura propria movetur ad medium quando extra ipsum, per quam quiescit cum est in ipso medio.
<--- Page Split --->
Anplius autem turpe est omni Philosopho quaerenti quare terra locata quiescit in medio, et non declaretur ex sermone suo quare ignis quiescit in horizonte : quia sicut in dialecticis traditur, scito diflinite uno contrariorum, scitur diffinite et alterum : et scita propria et essentiali causa unius contrariorum, scitur diffinite et alterius : per motus autem simplices terrae et ignis, scimus quoniam ista corpora sunt contraria penes formas dantes vis motus locales : si ergo conceditur ignis habere locum naturalem, tunc oportet quod concedatur terram habere locum naturalem oppositum illi, et ex opposita causa : et ille locus est medium. Nam si dicat adversarius quod iste locus non est naturalis terrae, tunc sequitur quod locus oppositus non sit naturalis oppositi elementi : et hoc quidem sequitur ex dictis eorum qui dicunt, quod terra locatur in medio, non propter naturam qua opponitur igni, sed per necessitatem immobilitatis : quia per æquidistantiam non potest plus moveri ad unam partem quam ad aliam, cum tamen mobilis sit ad locum extra medium. Et dicunt hujus simile in frusto ferri, quod in centrum ponitur sphere de magnete factae, quod propter æqualitatem attractionis undique factæ stat in medio immobile : sic si imaginaremur tensa, quam quidem sophocram vocant, hoc est pellere æqualiter undique per circuitum tensam aliquibus æqualiter attrahentibus, cujus vis non invitat potentiam attraeti magis in parte una quam in parte alia : tensa enim illa stat æqualiter attracta et non scinditur ut propter proportionem quæ est inter virtutem trahentis horizontis et virtutem terrae attractæ, ita quod neuter nec vincit nec vincitur. Et hoc est derisibile, sicut si dicamus quod famelicus et sitiens distet æqualiter undique a cibo et potu per circuitum, et non moveatur ad cibum et potum, eo quod non invenit victum sic sibi magis in uno loco quam in alio, cum ex desiderio cibi et potus æqualiter moveatur ad omnem locum in quo
est cibus et potus. Sicut autem diximus cum istos sermones dicunt in causa quietis terrae in medio, tunc partim ejus quod ex opposito illius causae determinarent, quare ignis quiescit in horizonte : et hoc non faciunt quando dicunt terram attrahi ad horizontem sicut et ignem. Mirum est ergo de talibus viris, quod per tales causas quaerunt conservare stationes et quietem corporum, per quas non possunt investigare rationes motuum eorum. Dico autem sicut quod dicerent propter quam causam quaedam eorum moventur sursum, et quaedam eorum moventur deorsum, quando nihil est ea prohibens : sicut quando sunt extra æquidistantiam quae secundum istos sint causa quietis : tunc enim nihil prohibet ea a motu : et videmus quod tunc quaedam sursum ascendunt, et quaedam deorsum descendunt.
Adhuc autem si interius consideretur Text. et com. 94. dictum eorum, non est verum quod dicunt, quod scilicet distantia æqualis ab horizonte non dividat terram, sed conferat ei immobilitatem in medio : scimus enim terram non æqualiter distare ab horizonte secundum totum : quælibet enim pars terrae vicinior est alicui parti horizontis quam alii : et sic ulterius patet, quod non est æqualitas virtutis orbis attrahentis et illius partis attractæ : sed pars vicinior orbis venit super illam partem terrae in attrahendo : sermo ergo istorum non est verus, nisi loquatur de omni re simul secundum suam totalitatem, ita quod dicunt, quod res omnis, hoc est, tota in totalitate sua accepta non secundum partes, non potest moveri huc vel illuc, sed figi, et stat in medio necessario propter æqualem suæ totalitatis ab horizonte per circuitus distantiam.
Contra quod nos dicimus, quod propText. et com. 95. ter hunc sermonem non oportet ut sic
<--- Page Split --->
res quieta in medio existens agitetur et moveatur ad omnes partes horizontis per circuitum, eo quod quælibet pars horizontis attrahit sibi partem viciniorem ex partibus terræ. Hoc autem manifestum est si removeri imaginetur terram ex mcdio, et locum ejus imaginemur ignem in medio locari, est eadem causa immobilitatis ignis et terræ secundum istos, ut prædiximus : licet in igne melius quæ diximus de terræ partibus, videmus propter hoc quod ignis movetur a medio et non terra : positus igitur ignis in medio stat propter eamdem causam qua fit statio terræ in medio secundum istos : quia scilicet æqualiter distant ab horizontibus secundum totum : et tamen videmus, quod secundum partes recedit a medio et movetur ab horizonte. Similiter ergo videtur, quod secundum istos debeat moveri terra secundum omnes suas partes : verumtamen cum movetur ignis sic secundum partes a partibus horizontis, non accidit ei non scindi, sicut falsum exemplum induxerunt de cerufra extensa : et ideo videmus quod non incidit totaliter simul ad punctum unum horizontis, sed quælibet pars movetur ad partem horizontis sibi viciniorem et per æqualitatem distantiæ quæ ponitur causa quietis corporum in medio, non deberet scindi ignis, sed cum totalitate sua deberet stare in puncto quod æqualiter recedit a circumferentia. Nunc autem videmus quod omnis pars ex partibus ignis movetur ad sibi magis similem et vicinam ex partibus horizontis : et hoc est quod sicut si imaginemur duos circulos super punctum unum quod sit centrum utriusque, quorum unus distet ab alio per quantitatem ambitus circumferentiæ ita quod unus sit multo major alio, et intelligamus eos secari per duos diametros angulos rectos secantes : tunc enim duorum circulorum inæqualium qualitate fiunt similes, licet sint inæquales, et intelligamus circulorum exteriorem esse horizontem et interiorem esse circulum ignis qui sit in centro : et quia tunc pætes ignis non æ
æqualiter distant a circumferentia per circuitum, tunc quarta inferioris sphæræ attrahetur ad sibi similem in sphæra superiori, et non totaliter in omnibus partibus quiesceret in uno puncto centri : et omnino simile accidit de terra si circulus sphæræ interioris detur terræ, et dicatur quod non naturaliter est in medio, sed quiescit propter æqualem attractum horizontis undique æqualiter distantis : et si forte aliqui velint dicere, quod terra non scinditur propter continuitatem, quia una pars tenet aliam sibi continuam, hoc nihil est omnino : quia corpora per suas quantitates sibi quærunt punctum notum in quo stet quantitas ipsorum per omnes partes. Videmus enim quod ignis aliquando congregatur et inspissatur ex majori magnitudine ad minorem, et tunc inspissatur et venit ad locum minorem : aliquando e converso spargitur ex parvitate ad magnitudinem, et cum sic rarificatur, magnificatur, et tunc provenit ad locum majorem : et hoc præcipue accidit in corporibus quando sunt extra loca sua, quod etiam tunc mutantur a suis quantitatibus quas habent formæ suis debitis secundum spissitudinis vel raritatis ipsorum proportionem. Signa hæc ita se habent, et supponatur cum illis quod medium est et non locus naturalis terræ, sed continuetur in medio propter æqualitatem distantiæ horizontis, tunc oporteret quod terra haberet modum istius alterationis et motus quem variamus : et hoc contingit ei, propter elongationem æqualem ab horizontibus : quia tunc quælibet quarta horizontis descendit fortiter ad quartam terræ sibi viciniorem,et verificabit eam separando ab aliis partibus, et a sphæra terræ, et scindendo eam, sicut diximus : et si hoc esset verum sæculis antiquis, jam tota terra spissa et mutata in aliam speciem esse debuerat, quod falsum esse videmus. Iste igitur sunt sententiæ ad diversitates opinionum quæ fuerunt per inquisitionem esse rerum quas induximus, hoc est, de figura terræ et loco ejusdem, et ipsius motu et quiete.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
Iu contradicione illius opinionis quae dirit terram moveri in medio super orbem medium.
Nunc autem tempus requireret ut in rebus illis nostram sententiam diceremus, nisi quod quando ante diximus quod quidam dixerunt terram moveri circulariter, et diversificati sunt in duas partes : quidam enim dixerunt, quod erat una de stellis, et movebatur extra medium, et illis sufficienter satis in praehabitis est contradictum : quidam enim dixerunt eam moveri in medio circa centrum : et quia illis non fuit in praehabitis contradiclum, oportet nos hic istis contradicere antequam nostram de praedictis conferanius sententiam. Dicamus ergo quod quidam alii posuerunt ipsam esse in medio, et quod ipsa revolvitur super se nota super orbem medium, quem orbem si realiter acceperunt, tunc fuit orbis ille concaveum aeris et aquae, in quo continetur terra, quod continuum orbem medium vocaverunt, quia erat inter cœelum et terram quae sunt quasi extrema : si autem orbem medium non realiter, sed intellectualiter acceperunt, tunc erat orbis imaginabilis per quem motum suum dixerunt describere terram circa centrum mundi, qui medius est inter orbem cœeli et centrum, eo quod sphæra in circumferentia et centrum tanquam in duo dividatur extrema. Hic autem sermo impossibilis est omnino. Si enim incipiendo contradicere eis sumamus sermonem, quod scilicet terra movetur circulariter, sive in medio, sive extra medium moveatur, absque dubio motus iste circularis erit terrae violentus. Cujus probatio est, quia idem motus est naturalis totius qui
est partium. Motum autem partium terre videmus esse rectum, et non moveri aliquam partium terrae circulariter, nisi violenter tantum. Ergo terra movetur violenter, quando circulariter movetur. Si autem haec ita se habent, cum nulla violentia sit perpetua, sed potius generabilis et corruptibilis, tunc iste motus non est perpetuus : constabit enim in secundo Peri geneesos, quod ordo elementorum et numerus et motus eorum perpetua sunt secundum naturam, et nunquam secundum naturam finiuntur. Ergo motus eorum nec est circularis : ergo nec motus terrae.
Amplius omne quod propter primum Text. et com. 97. corpus movetur motu circulari, movetur motu diurno, hoc est, tarde respectu motus primi : et motus eorum sunt diversi, quia plures sunt et uniformes in velocitate et tarditate : et hoc non habet instantiam in inferioribus orbibus planetarum, quorum quilibet habet motus plures tardos respectu motus primi qui est diurnus : hic enim motus omnino uniformis est et velocissimus. Haec autem omnia manifesta sunt ex praedictis. Si ergo terra movetur motu circulari in loco suo, sicut isti dicunt, tunc oportet quod moveatur a motore qui non est naturalis secundum intellectum vel animam, et habeat motus plures diminutos in velocitate a motu primo. Omnis autem orbis inferior ad minus habet duos motus, scilicet longitudinis et latitudinis, longitudinis, qui est ab Occidente in Orientem : et latitudinis, qui est declinans ab æquinoctiali in Meridiem, et in Aquilonem ad duo puncta solstitiorum : ergo terra ad minus hos duos motus habebit. Si autem ita se habebunt, tunc oportet quod stelle in ascensu et descensu cœeli a solstitio in solstitium nobis mutentur omnes sicut mutatur nobis modo sol : et oportet quod nobis aliquando visibiles fuerint stelle quae sunt circa polum Australem,
<--- Page Split --->
et occultentur nobis stellae quae sunt circa polum Aquilonarem. Nos autem non videmus id sic esse omnino : quia ex quo loco oritur nobis modo stella aliqua, semper ad maximum tempus oritur nobis illo eodem : et si mutatur locus alicujus stellarum, hoc est in motibus orbis et non ex motu terræ. Similiter autem est de occasu stellarum sicut diximus de ortu earum.
CAPUT VIII.
In quo dicitur vera causa quietis terræ in medio universi.
T e x t . etcom . 9 3 . Ilisautemhabitis , tempusestutdica - musveritatemdepræmissis . Dicamusergoquodmotuspartiumterræetmotustotalisterræquinaturalisestadmedium , etquodilludmediumestlocusquiestcentrum . Surgittamenquæstioesthocquodscimusunumsubjectoessemediumuniversietmediumterræ , licetdifferantinformaetratione .
ad quem moventur gravia : sed levia ex medio universi moventur ad horizontem qui simpliciter est horizon : ergo gravia moventur ex horizonte ad id quod simpliciter est medium : si autem ignis moveretur ex medio illo secundum quod est medium terræ : tunc si poneretur terram non esse in medio universi simpliciter, non moveretur ignis ad horizontem simpliciter, sed ad horizontem qui poneretur horizon respectu medii terræ : et sic accideret etiam quod motus gravium et levium non esset contrarius a differentiis positionum quæ essent contrariae simpliciter, sed essent per comparationem contraria : quæ omnia sunt inconvenientia : ergo oportet dicere quod terra movetur ad medium quod simpliciter est medium, et non medium quidem corporis, sed quod est corpus quoddam : medium autem simpliciter est medium universi : ergo motus terræ et aliorum simpliciter gravium est ad medium universi, secundum quod est medium universi. Accidit etiam quod medium universi sit medium terræ secundum subjectum : et hoc est ideo, quia terra movetur ad medium universi, et æqualiter omnes partes ejus intendunt tangere ipsum et locari in ipso : et ideo accidit quod medium terræ, et hoc est sphæræ terræ, sit locatum in universo, et sic unum subjecto efficitur medium utriusque.
T e x t , etcom . 9 9 . Quæretergofortealiquis , adquodduo - rummediorumsecundumformamestmotusgraviumetpartiumterrænatura - l i s , utrumscilicetsitadmediumtotius , autadmediumterræ : ethocestquæræ - r e , quodquandograviamoventuradme - diumsecundumquodestmediumtotius , autsecundumquodestmediiumterræ . Etadhancquæstionemsolventesdicamus , quodmoventurgraviaadipsum , secun - dumquodestmediumuniversi , etnonsecundumquodestmediumterræ . Hujusautemsignumest , quodvidemusincor - poribuslevibus , sicutestignis : hicenimcontrariimotussuntagravioribus : ergoidemlocusestexquomoventurlevia ,
Quod autem et hoc verum sit, quod Text. et com 100. scilicet motus terræ ad undique facit per subjectum medium esse universi et medium terræ, significatur in motum omnium gravium : intelligamus enim superficiem planam secare terram in centro, et significari centrum in circulari superficie illa : et intelligamus motum corporum gravium significari lineis protractis quæ signent vias per quas descendunt gravia a circumferentia ad centrum : dico quod lineæ illæ significantes lineas gravium, non figurantur ad modum
<--- Page Split --->
aquidistantium æqualium quæ non concurrunt nec per contactum faciunt angulum, ino potentia omnes perpendicularitur descendunt ad centrum, ita quod qualibet super ipsum in superficie secante ipsum facit duos angulos rectos : ergo descensus omnium illarum est ad unum angulum in centrum conclusum. Si autem hæc ita se habent, tunc oportot quod per ipsum descensum gravium fiat, quod gravium medium sit in medio universi et accipiat medium universi pro suo medio : et hoc per accidens efficitur suum medium et medium unum universi secundum subjectum : et quia est in medio, est quieta propter causam quam diximus. Diximus enim quod omne quod movetur, necesse est quod moveatur ab immobili quod non removetur de loco suo : et hoc est clarum in omnibus motibus animalium, sicut declaratum est in octavo Physicorum : hoc modo necesse est quod se habeat id quod simpliciter est medium sphæræ ad ipsum motum sphæræ : et ideo necesse est quod quiescat sphæræ medium. Cum autem hic sit locus gravium, et nullum corporum naturalium moveatur in loco suo naturali, oportet quod id quod ibi locatum est sicut terra, sit quietum. Hæc igitur via una quæ habetur ex præmissis in octavo Physicorum : et etiam hoc non sufficit, eo quod nimis est remota.
loco projicerentur. Signum enim sensibile quietis terræ in medio, et quod non movetur medium extra, neque in medio, est et lapidum projectorum ex loco unoreditus continuus ad locum unum et eumdem.
Et quia jam habemns expressum argumentum quietis terræ, dicimus causam hujus quietis propriam esse et manifestam et patentem ex præmissis : dicimus enim hoc esse ex aptitudine naturali ipsius quæ est forma generis, sive gravitatis in terra quæ connaturalis est loco tali si ei de aptitudine ejus naturali est incidere ad medium ex quacumque parte horizontis moveatur : sicut aptitudo naturalis ignis est incidere ex medio ad horizonta propter connaturalitatem quam habet ad horizonta : tunc propter contrarietatem motuum et formarum ignis et terræ non est possibile, quod aliqua partium terræ moveatur sursum ad locum medio contrarium nisi per violentiam : omni enim corpori uni est motus unius simplicis corporis secundum naturam : et ideo motus qui est ex medio in simplici corpore, contrarius est motui facto ad medium in omnibus partibus corporis : quia motus partium simplicis corporis, non est nisi ex forma totius, quæ eadem est in ipsis : eo quod homogenia sunt toti. Si igitur sicut ex sensu videmus non esse possibile alicui partium terræ ut habeat motum naturalem ex medio sursum, tunc manifestum est quod multo dignius est, quod talis motus non est possibilis toti, ex cujus forma pars talem accipit naturam : quia sicut diximus, in simplicibus idem est locus ad quem finaliter movetur pars et totum : eo quod pars non movetur nisi per naturam quæ est forma ex natura totius. Si autem hoc est ut diximus, tunc impossibile est quod terra in loco suo moveatur, nisi moveretur ex virtute animali quæ est fortior et nobilior quam ipsa sit,
Inducamus ergo causam quæ propria hujus et naturalis, sumens argumentum a corporibus habentibus gravitatem, quæ quando sæpius projiciuntur superius, recidunt semper ad locum unum : quod non contingeret, si terra moveretur in loco uno, sicut videmus quod quando lapides projiciantur ex navi fortiter jacta impetu fluvii, non cadunt lapides in locum unum, sed unus cadit juxta alium : et sic procul dubio fieret si projicerentur lapides et terra moveretur, quod non caderent lapides in unum locum, quamvis ex eodem
<--- Page Split --->
sicut videmus in locis suis moveri animalia : tunc oportet procul dubio, quod propter istam causam terra sit quieta et fixa in loco suo, qui est medium, cum videamus quod non habeat neque animam, neque intellectum a quo moveatur. Et tunc si nos ex omnibus dictis velimus colligere veram causam immobilitatis terrae, dicemus quidem, quod causa prima est medium . universi, quod accipit terra pro loco : et haec causa appropriatur per hoc quod medium quidem est immobile, propter hoc quod est remotissimum a circumferentia : est enim concurrens propter distantiam a motu primo cujus frigiditas constringit partes materiae et inspissat : et quia inspissat, inducit in ea frigiditatem et efficiuntur gravia et immobilia quae sunt ibi : et est haec causa efficiens quietis terrae. Causa autem finalis est, quae in antehabitis dicta est, quod scilicet terra non participat nobilitatem causae primae, nec nobilitatem quae est juxta illam participat per motum, sed potius per quietem : et ideo status et quies omnium est in ipsa : et hoc quidem omnes Philosophi medium ponentes immobile somniaverunt, et exprimere aliquid nesciervunt.
vocatur axis sphæræ, et sit in medio : ergo cum stellæ in occasu et ortu sunt ei remotiorès, quam in angulo medii cœli, apparebunt stellæ viciniores in ortu et occasu quam in angulo medii cœli, quod falsum esse videmus. Si autem terra moveretur in centrum, et non elevaretur extra centrum, et stellæ quiescerent, sicut dixit Pythagoras : tunc figuræ planetarum semper essent eædem : sunt enim vere planetarum vocatæ figuræ radiorum, quibus respiciunt in circulo signorum, et quibus dividunt circulum signorum, quæ figuræ sunt conjunctio, oppositio, quadratura, et trigona radiatio et sextilis : si enim stellæ non moventur ad invicem, æqualiter semper distarent : et ideo istarum nulla esset variatio, cujus videmus oppositum : quia stellam aliquando conjunctam videmus, aliquando opponi eidem, vel ex quadrato ultimi, ex trigono vel sextili respicere eamdem. Ordo autem stellarum demonstrat terram esse quietam et in medio locatam : quia cum ordinata sit luna sub sole, si terra non esset in medio et quieta, non accideret in omnibus partibus circuli signorum in quibus opponitur sol et luna in capite vel cauda draconis : quia terra non operiret loca circuli extra quorum diametrum elevaretur : et hujus videmus contrarium. Accideret autem etiam omnia instrumenta ut astrolabium et armillas Astronomorum esse falsa : quia nunquam posset idem motus per computationes cursus astrorum invenire, qui invenitur per instrumenta ad sensum : quia semper accideret diversitas ex hoc quod terra quartas circulorum non æqualiter respiceret : et ex motu terræ accideret alia diversitas : quorum omnium contrarium probavimus geometrice. Jam ergo determinavimus de superioribus, quorum unum est de loco terræ, et aliud an ipsa est quieta, an mobilis, determinatione sufficienti per rationes facientes fidem de ipsis et docentes per causas veram veritatem.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
In quo per demonstrationem probatur terra esse sphærica figura.
Abhinc autem volumus referre tertium superius quaesitum, quod est terra figu- ra. De hoc quidem dicimus, quod figura terra est sphærica sive orbicularis neces- sario : hujus autem demonstratio est per motum : omnis enim pars terra extra medium accepta, gravis est : et gravitas illa in actu movet eam usquequo perve- nit ad medium, et tunc cessat actu mo- veri, et quiescit in medio : et haec quidem per totum circuitum centri undecumque moveantur partes terrae ad medium, non distat una pars ab alia sicut distant par- tes in eo quod est rarum vel spissum, sed constringuntur fortiter per circuitum, ita quod magna pars constringit mino- rem, non ut spargatur vel mundetur sicut id cujus partes defluunt in angulos diversos, sed potius frigiditate constrin- gente et gravitate colliguntur, et con- gregante simul quantum conjungi pos- sunt ad centrum vicinius ut perveniant ad medium circumstando ipsum. Ex quo relinquitur, quod constrictio earum sphærica est, quia in nulla alia figura appropinquarent medio quantum possunt vicinius. Et facilitatem hujus imagina- tionis accipiemus ab opinione Antiquo- rum, qui vocati sunt naturales, eo quod de naturalibus locuti sunt, licet dicerent falsum. Dixerunt enim terram generari extra medium in horizonte, et facto mo- tu cæli expelli eam per circuitum ab ho- rizonte ad medium motu violento. Et nos dicimus sermone veriori et rectiore, quod motus ejus ad medium est naturalis et non violentus : et si volumus tunc acci- pere penes hanc opinionem facilem ima-
ginationem ejus quod diximus, dicamus quod ipsi dixerunt, quod terra prius et quodlibet aliud elementum fuit in illa potentia : deinde per motum cæli exivit in actum elementi et formam quam vi- demus modo : et tunc terra per circuitum horizontis generata a motu cæli æqualì distantia recedens ab horizonte paulatim appropinquavit medio donec resideat in ipso : et quia per circuitum centri venit æqualiter ab horizonte per partes æquales et naturam ac si veniret ab æqualibus arcubus horizontis per circuitum, tunc oportuit quod in medio resideret circu- lariter. Dico ergo ad modum istius ima- ginationis, quod quando corpora gravia moventur ab horizonte, in quocumque arcu horizontis fuerint, et veniunt ad me- dium, tunc sive sit motus eorum æqualis velocitatis, sive diversæ velocitatis, ta- men quando idem medium contendunt accipere, et non transeunt a medio per lineam æque distantem lineæ protractæ ad medium, est necesse quod figurentur in modum sphæræ circa medium mundi. Et licet Themistius dicat hanc imagina- tionem esse fundatam super falso, quod est terram esse generatam, cum ipsa sit ingenita et mundus, tamen non curamus de verbis Themistii : licet enim non dica- mus terram prius fuisse ingeneratam, et postea per generationem naturalem quæ fit per motum cæli esse eductam in ac- tum, sed potius ingeneratam hoc modo generationis : tamen scimus terram esse generabilem secundum partes, sicut et aliud elementum, et omnia elementa per partes generabilia sunt, licet secundum totum sint ingenerabilia generatione na- turali. Et licet sit sic, tamen motus ad medium æqualiter causa est figura sphæ- rica, sive sit generata, sive non generata : quia motus ejus non accipit diversitatem ex generatione ejus vel ingenerabilitate ipsius : omnes enim dispositiones quæ non sunt generabilis ut generabile est, et ingenerabilis ut est ingenerabile, om- nes sunt tam generabili quam ingenera- bili : sicut etiam nos videmus quod mo-
<--- Page Split --->
tus localis est prior aliis motibus secundum naturam : et cum in his quae generabilia sunt id quod est prius natura, sit prius tempore hoc modo quo prius natura dicitur prius causa : et tamen possibile est id quod est prius non esse : in aeternis autem non dicimus quod possit prius non esse : sicut quia videmus similem esse consequentiam in aeternis et temporalibus, ideo dicimus semper prius esse natura motum localem : et similiter est de habitudine causae et causari tam in aeternis quam in temporalibus : quia sicut domus esset aeterna, adhuc causa ejus materialis essent lapides et ligna : ita diximus et hoc quod sive terra sit generabilis, sive ingenerabilis secundum naturam, semper habitudo ejus ad motum et locum esset una et eadem.
vis non dicamus eam motam fuisse ab horizonte, sed semper in medio substitisse : quia aliter non distaret ab horizonte qui est locus ignis, quod est contrarium elementum ad terram, sicut supra diximus : oportet enim quod pars majoris gravitatis impellat a medio versus concavum aquae partem leviorem per totum centri circuitum aequaliter secundum naturam, donec levissimae partes terræ in ipso concavo aquæ locentur ad circulum : et sic terram sphæricam esse necesse est.
CAPUT X.
In quo ostenditur per illam causam quietis terræ et figuræ in medio solvitur eis quæstio de figura terræ mota.
Quia enim forte posset aliquis dicere, quod non accideret in toto quod diximus accidere in partibus motis ad medium, dicemus hoc esse falsum : sicut enim per partes terræ congregantur ad medium quando imaginantur venire motu æqualì quantitate æqualì ex omnibus partibus horizontis, quæ partes horizontis sunt arcus æquales : et quando moventur, constringuntur circuli terræ in arcus similes arcubus horizontis, et sic paulatim resident in circulo sphæræ terræ, ita necessarium est quod sit in motu totius terræ : quia homogenia est pars terræ toti terræ quoad motum et locum. Et illud quidem est manifestum in tota terra sicut et in partibus, quia quando terra pervenit ad centrum ex omnibus arcubus horizontis æqualiter, qui undique circumstant medium, tunc fit inde sphara : eo quod longitudo linearum egredientium a centro ad circumferentiam superficiei convexæ terræ est æqualis : tunc autem talis figura sphærica est et orbicularis proculdubio : cum istud sit naturale terræ ex ipsa sui gravitate, oportet quod hoc conveniat terræ, quam-
Ex ista vero causa quietis in medio 106. quam induximus, potest aliquis absolvere omnem quæstionem quæsítam de hujus sphæræ motu, scilicet terræ ad medium vel quietis ejus in medio : omnes enim hujusmodi quæstiones unius et ejusdem sunt speciei. Verbi gratia, quæret enim forte aliquis an terra naturaliter locata sit in medio, et an figura ejus sit sphærica ? Objicit autem fortasse dicens, quod si ponamus terram generari in horizonte, et paulatim residere ad medium : tunc enim forte dicet esse possibile ut sub orbis semicirculo uno duplum quantitatis terræ generetur, quam est quod generatur sub altero horizontis semicirculo : et tunc descendit ab arcubus æqualibus horizontis de terra, et non erit æquale : ergo cum etiam ista partes terræ veniunt ad circulum parvum, qui est concavum aquæ, quæ est locus terræ, duæ partes terræ erunt sub uno semicirculo concavi illius : et alia tertia residua erit sub alio semi-
<--- Page Split --->
circulo : et tunc noverit medium terrae et medium mundi unum et idem, neque dimensionale eisdem lineis protractis a centro ad convexum terrae et ad concavum aquae : si ergo terra sic locatur, unum de duobus inconvenientibus sequitur necessario, scilicet quod aut non quiescit in medio mundi, quia medium terrae hoc modo non est medium mundi : aut si non concedatur quod non quiescit et stat in medio mundi, tunc possibile est quod removeatur a medio mundi : et sic non naturaliter movetur ad ipsum : et forte sequitur utrumque istorum si dicto modo terram figurari dicatur : hoc unum modo figurata non sphærica est figurae cum duplum quantitatis ejus sub uno semicirculo horizontis et subduplum sub altero, quod nullo modo potest contingere in circulis diversis súper idem centrum descriptis.
D icimus autem, quod absolutio istius quaestionis non erit laboriosa, et nihil inconveniens omnino sequitur, si mens fuerit bene imbuta his quae in praehabitis dicta sunt : non enim dicimus terram casu venire ad medium, sed per naturam : ergo si etiam addi imaginetur in una parte horizontis et diminui in altera secundum modum dictum, cum in descensu ejus pars major extendit partem minorem ad medium mundi donec efficiatur medium terrae et medium mundi unum et idem : et ita provenit ad medium, et contingit ipsum, et format suum medium in medio mundi : eo quod de aptitudine naturae, et non per casum habet consequi hunc locum qui vocatur medium : et quia una natura est in gleba una, et quacumque parte terrae, et terra tota, ideo talis consecutio medii aequaliter convenit toti terrae et cuilibet parti : et ideo pars addita in uno semicirculo terra descendet inferius quantumcumque potest ad medium ultimum : et sic figurabitur terra in sphæram : jam enim
diximus quod talis descensus ad medium non accidit parva terrae in quantum est parva, neque magna in quantum est magna : sed accidit terrae in quantum est terra, et gravitati naturali terrae, et omni corpori terrestri : eo quod de aptitudine ipsius est descensus ad medium. Si ergo haec ita se habent, tunc etiamsi dicamus totam terram generatam esse in una parte horizontis, et descendere ab illo : tunc modo praedicto sequitur medium praedictum et pervenitur ad ipsum circumstando ipsum ex omnibus partibus sui convexi aequaliter. Nec est differentia aliqua in hoc, nisi quod pars majoris gravitatis movetur velocius, et pars minoris gravitatis movetur tardius : tamen quia major extendit minorem donec medium terrae sit in medio mundi, oportet quod sphærica terra in medio figuretur. Si ergo dicamus, quod terra non est figurata nisi in medio, et non extra medium, sicut dixerunt quidam Antiquorum, adhuc propter eamdem quam diximus causam, oportet ipsum sphærice figurari : et si dicamus quod non est generata, nec in medio, neque in horizonte, adhuc ex causa dicta convincitur esse sphærica, sive sit facta, sive non facta.
Si enim est secundum hanc dispositioText, et com. 108. nem secundum quam generata est in primis, ut dicunt quidam, quod scilicet habeat additionem altiorem in una parte horizontis quam in alia : adhuc propter sermonem quem diximus, oportet quod sit sphærica figurae et rotundae : quia omnia corpora habentia gravitatem, incedunt ad concavum sui loci ad angulos similes : quia geometricc probatum est, quod similium et aequalium arcuum in circumferentia sunt anguli similes et aquales in centro, qui continentur sub diametro, quae ab arcubus aequalibus ad centrum protrahuntur : et illi semidiametri sunt sicut via per quas descendunt corpora gravia ad centrum : et quia sic
<--- Page Split --->
sub angulis similibus et æqualibus gravia in centro locantur, oportet necessario quod hoc sit signum infallibile, quod ipse figurae sint sphæricæ in centro, et locus corum erit necessario sphæricæ figuræ : non enim descenderet hoc descensu terra in omnibus suis partibus, nisi ipsa naturaliter esset orbicularis et rotunda et non violenter, sicut dixerunt quidam : si enim ex tali causa corpus terræ esset orbiculare, tunc oporteret necessario ipsum naturaliter esse rotunda figurae. Oportet autem supponere in tota natura esse hoc verum, quod omnis res naturalis semper aut frequenter habens dispositionem aliquam et figuram, habet eam per naturam : eo quod casu alia et violenta neque frequenter sunt, neque semper.
Objecio. Sed objiceret forte aliquis, quod etiam vidimus figuras elementorum non esse semper manentes et stabiles ipsis elementis manentibus : quod autem aliquando adest, et aliquando non, non est naturale : ergo figurae elementorum non naturales esse videntur, praecipue cum supra in primo libro habitum sit elementa esse rectarum superficierum, et corpus coeleste rotundarum, et elementa figurari in rotundum nisi per accidens : quia scilicet in rotundo per motum suum locantur. Sed ad hoc dicit Averroes naturale esse æquivocum : quia videmus aliquid naturale inseparabile esse a natura, sicut sunt figurae cœli : aliquod autem separabile, ut figuras elementorum. Dicit etiam dici posse quod figura inseparabilis est ab elemento, et separabilis : sicut etiam dicitur elementum secundum partes et secundum totum ingenerabile. Solutio DoEt huic secundæ solutioni ego non derogo. Sed tamen melius dicendum videtur, quod natura dicitur dupliciter, a natura secundum rem praecedente, et natura rem consequente : praecedens enim corpus secundum naturam est superficies terminans : et ideo naturale quod accidit corpori a natura praecedente quæ est principium ejus, est inseparabile a re :
et hoc modo figura naturalis est, quæ respondet superficiei rectæ vel rotundæ : et hoc modo elementa sunt rectæ figurae in omnibus suis diametris et superficiebus, sicut diximus in superficiebus : et corpora animata habent suas figuras ex dimensione secundarum superficièrum, et similiter corpus cœli : motus autem est natura consequens rem quæ movetur et potentia est secundum naturam quam natura ipsius rei motæ : et ideo quod accidit rei per motum, separabile est ab ipsa re adhuc manente : et hoc modo naturale est elementis figurari sphærice.
CAPUT XI.
In quo per signa Mathematicorum probatur terram esse rotundam et parvæ quantitatis.
Amplius autem hoc idem per signa Text, et con 109. sumpta ex Mathematicis probare possumus : quia enim de figura et quantitate terrae quaerimus, et de eisdem inquirunt Mathematici, licet aliter illi et aliter nos inquiramus : tamen demonstrationes mathematicas possumus hic inducere propter rei quaesitæ identitatem : sed nos in signis mathematicis non habemus dicere propter quid, sed tantum quia : sed causa propter quid in mathematicis. Dicamus ergo quod primum signum probans terram esse rotundam, est id quod cadit sub visu nostro in eclipsi luna. Si enim terra non esset rotunda, non esset rotunda umbra terra : et si umbra non esset rotunda, non videremus figurari eclipsim luna sub visu nostro in eclipsi luna, sicut modo videmus eam figurari : non enim potest dici quod figura eclipsis luna sit in visu tantum, et sic visus falesu ex longinquitate proveniens, sicut
<--- Page Split --->
videmus accidere in luna accensionibus: scimus enim omne quod videtur, videri sub pyramide, cujus basis vel diameter basis ejus est res visa : et cum videmus liumam, scimus basim visus super lunam: et sive nos videamus eam profundam quando est quasi cornuta et novacula, sive videamus eam mediam quando quasi linea recta secante lucidum ejus ab quo quod est tenebrosum in ipsa, sive videmus eam gibbosam, sive convexo rotunditatis, nunquam apparet nobis quod basis visus nostri figuretur sphærice, sed sicut jaceat super superficiem æqualem : cum tamen sciamus ita non esse : ita enim forte aliquis dicat accidere in luna eclipsi sectionem circularem propter visum, et non esse ita a parte rei : hoc enim dici non potest, cum semper apparatus circularis : et ideo oportet quod proveniat ex aliquo uno in se habente ad liumam, et non ex visu : hoc autem non potest esse nisi umbra terrae quae aut est sicut circularis, aut ut pyramids, aut ut columna : et quaecumque horum dicatur, tunc oportet quod figura terrae sit rotunda.
verso nobis multae stellae apparent sub polo Aquilonari, quas illi nunquam vident. Nec hujus causa potest esse, nisi quia rotunditas terrae cadit inter nostros et illorum visus : si enim terra esset superficiei æqualis, absque dubio ubicumque esset homo in tota terra, apparecr ei uterque polus, et omnes stellae sita juxta polum utrumque. Parvitatis autem terrae signum est, quia hoc accidit per unam mutationem circuli quæ dicitur horizon. Cum enim determinatum sit circulorum,qui sunt supra centrum idem, esse proportiones similes, quandocumque mutatur horizon secundum quantitatem similem portioni arcus qui est inter stellam unam et aliam in circulo Meridiei qui est circulus latitudinis, tunc occultatur stella a visu hominis hujus qui est in centro circuli horizontis orientalis : et hoc est aliquando unus gradus, qui parum excedit sexaginta millaria. Sicut ergo ostensum est per ea quæ dicta sunt, quod terra est orbicularis, et quod non est magnæ quantitatis : si enim magna esset, ex parva mutatione quantitatis non apparerent stellæ aliae et juxta polos utriusque sita, et non appareret alius terminus qui est finis circuli horizontalis secundum diversos terminos orbis : si enim terra esset valde magna, super convexum terrae circulus magnus parum elongatur a linea recta æqualiter : et tunc diu permutaremur antequam aliae stellæ nobis apparerent, et aliae occultarentur. Nunc autem quia ad parvam mutationem hoc accidit, oportet horizon esse parvi circuli : et ideo curvus est valde et recedit multum a dispositione linea rectæ. Et si volumus attendere, erit insensibilis quantitatis in comparatione ad circulum signorum : quia linea visuales egredientes ab oculis nostris ad duo puncta Orientis et Occidentis, dividunt circulum signorum in duo æqualia: quod patet per hoc quod sex signa semper sunt arcus cui subtenduntur linea versus nos, quia sex signa semper videmus : ergo linea visus nostri sunt dia-
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
Aliud autem est signum simul significans, quod figura terrae est rotunda, et quod ipsa est parvæ quantitatis : sicut enim nos parvum transmutemur secundum latitudinem climatum a parte medii celi quæ est versus Meridiem ad partem Septentrionalem, quæ dicitur Alfarcanda : quia farcanda est idem quod ursa quæ in Septentrionem mittatur, occultantur nobis quædam stellæ in Meridie perpetua occultatione quas prius aliquando videmus : et si e contrario invenimus ab Aquilone versus Meridiem, occultabuntur nobis quædam Septentrionales stellæ, et quædam Meridionales orientur. Ægyptus enim et Persia versus Meridem sunt, et illis apparent multæ stellæ Meridionales, quas nos hic qui sumus in septimo climate non videmus : et e con-
<--- Page Split --->
metri circuli signorum : et cum diameter sit linea producta per centrum circuli, oportet quod hoc quod est de quantitate terræ inter nos et centrum lineæ terræ, nihil omnino sit in comparatione ad quantitatem circuli signorum : est autem hæc medietas terræ cui cum conjuncta fuerit alia medietas ipsius, non erit quod componitur ex duobus medietatibus sensibilis quantitatis in comparatione ad circulum signorum. Cujus etiam alia probatio est, quia stellæ secantes circulos instrumentorum astronomicorum et in cosminetria, quæ sunt sicut astrolabium et armilie, secant ea sicut circulum terræ : quia aut oppositio per instrumenta non concordaret motui astrorum super terram : sed hoc non fieret nisi idem esset centrum terræ et instrumentum quod operamur per quod operamur : ergo tantæ terræ quantitas interjacens inter verum centrum terræ et instrumenti est qualitas insensibilis omnino.
longitudo semicirculi terræ quæ est mensura longitudinis illius climatis, non est magna, et sermo eorum qui hoc dicunt non est negandus : quod hæc enim duo loca sunt vicinitatis unius ad æquinoc tidalem per totam semicirculi terræ longitudinem, demonstrat natura elephantum qui nascuntur in ea tam in Orientali parte ejus quam Occidentali ex utraque partis maris quod dividit horizontem eorum : eo quod unius climatis unus est modus caloris et siccitatis propter æqualem ejus respectum et comparationem ad solem : elephantes autem dicuntur Arabice aleoparati : non enim nascerentur in utroque eorum locorum elephantes, nisi loca illa aggrederentur in natura climatis minus, quia per aliam rationem non inveniuntur in eis : quia, sicut diximus, æqualis vicinitas horizontis ad solem causat in eis generationem animalium eorumdem in specie.
Text, et eom. Amplius autem significatio parvitatis 111. terræ et non rotunditatis, accipitur etiam ex longitudine climatum quæ est ab Oriente in Occidentem extensa : unde dicunt quod locus qui in Hispaniis vocatur Gades, sive statua Herculis (eo quod Hercules usque illuc pugnando venit, et idolum sui triumphi erexit, quod super mare Oceanum ex parte Occidentis est), secundum eamdem mensuram climatis continet ex parte Orientis primum terminum ejusdem climatis in termino Orientali in terra India quæ est sub Cancro : inter enim horizontem habitantium in climate illo juxta Gades Herculis, et Orientem habitantium in India non est in medio, ut dicunt, nisi quoddam mare parvum : sed mare Oceanum motum est in climate illo ex occidentali parte. Cum ergo parum distet horizon Occidentalium ad horizonte Orientalium,
Amplius autem quod terra sit rotunda Text, et eom. 112. et parva, testantur Mathematici per rationes geometricas, id ab antiquo probantes, licet error aliquis sit in probatione eorum : scribunt enim in suis perfectis operationibus, in quibus simplicium demonstratur quantitas ex comparatione unius ad alterum, et vocant Almagesti libros, in quibus tales continentur operationes secundum quantitates diametrorum solis et lunæ et terræ et aliorum corporum, sicut expresse docet Ptolemæus in suo Almagesti, dictione quinta1: student enim Mathematici ad hoc ut per separationem unius diametrorum per alteram doceant quantitatem revolutionis totius terræ, et dicunt quod circulus revolutionis totius terræ secundum Antiquos est viginti quatuor millia milliaria: et si hæc littera Aristotelis non sit vitio Nota de 1 maginitudine scriptorum depravata, tunc est falsa : et totius terrur. falsitas accidit ei ex eo quod tempore
<--- Page Split --->
Aristolelis , nondumperfectesciebanturquantitatesdiamerorumsolisetlunæetlorrasecundumveritatemantequamaliomodoinvenit , etsuperquaminveneruntsapientesMathematici , quisecutisuntPtolomæum : tuncgradusuniusexgra - dibusterrææqualibuscontinetquinqua - zintasexmilliaria , etduastertiasuniusmilliarii , secundumquantitatemmillia - riorumquædeterminaturincosmime - t r i a , quodestquatuormilliacubiti : etcumpositusfueritgradusunus , sicutdixitPtolemæus , multiplicatusilleinto - tumcirculumquitrecentorumsexagintagraduumestcolligeretexhocrotundita - tumcirculiterræquæestvigintimillia
et quadraginta milliaria: et cum divisum fuerit per tria et septimam partem unius, eo quod circulus vincit diametrum per tria et septimam: tunc exibit quantitas diametri terræ quæ est nonaginta viginti septem milliaria: sic ergo significaverunt auctores Almagesti, quod terra est rotundæ figuræ, et parvæ quantitatis respectu superiorum corporum. Sic ergo completa doctrina de figura terræ et loci ejus, et quod ipsa est quieta immobilis, quia perfecta doctrina horum non potest haberi nisi per scientiam eclipsium solis et lunæ per scientiam diametrorum ipsarum.
<--- Page Split --->