TRACTATUS I

DE DEXTRO ET SINISTRO, ET RETRO ET ANTE, SUPERIORI ET INFERIORI CELI.

CAPUT I.

De recapitulatione eorum quæ dicta sunt de generabilitate et corruptibilitate cæli.

t. t. et ram. Jam ostendimus sufficienter per domonstrationes veras, quod cœlum totum non est generatum ex materia aliqua quæ sit elementum ejus : et ideo impossibile est ut ipsum sit corruptibile. Materia enim quæ per modum elementi est in compositione rei, prior est, et est in potentia ad ipsam rem, et per generationem

et motum venit de potentia ad actum : et licet non sit in potentia ad formam quam habet postquam generata est, tamen est in potentia ad aliam formam, et ideo est corruptibilis : et ideo cœlum est incorruptibile, quia materiam talem non habet. Et hujusmodi quidem causam nos esse diximus : quia ipsum habet materiam quæ etiam per naturam ante dimensionem accipit formam, quæ forma est separata : et illa largitur ei esse : et hoc esse est ejus quod est indivisibile, cui dimensio advenit per figuram et motum, et non propter formam substantialem : cujus signum est, quia ipsa forma non est divisa per partes subjecti sicut dividuntur aliae formæ substantiales et accidentales, et est non finitarum operationum : quæ omnia non possent ei convenire, si ipsa esset determinans et perfi-

<--- Page Split --->

ciens subjectum suum post adventum dimensionum , sicut adveniunt formae physicae generabilium et corruptibilium. Cum enim duo sint quae faciunt generationem, quorum unum est ex parte materiae quae est divisibilitas, et alterum ex parte agentium quae sunt qualitates primae agentes et alterantes, materia cœeli suscipit formam suam ante utrumque : et ideo nec habilitatem materiae habet ad generationem, nec actionem agentis ad generationem 1 : et ideo diximus quod sua materia aequivoce est materia ad materiam generabilium et corruptibilium : et cum materia eorum quae generantur sit quidem determinata corporeitate et non distinctis dimensionibus, erit materia corporis cœelestis distinctarum dimensionum in actu quae nunquam mutantur in ipso : quae tamen non limitant operationem formae ejus quae est substantia separata : quia substantia illa separata non advenit per dimensiones, sed ante, non quidem tempore, sed natura. Haec autem omnia superius sunt expedita. Igitur impossibile est quod cœelum sit corruptibile, sicut dixerunt quidam homines : sed potius secundum suam naturam semper est, cui non est principium neque finis in tota temporis immensitate, quam quidam aeternitatem vocaverunt. Nota tripliEt hujus quidem causae sunt tres, quarum cenu causam sempiterniuna est quae est praecipua, quia esse tatis cœeli. suum largitur ei virtus quae non est in corpore, neque corpus : et illa est infinitae largitatis, et ideo influit ei esse tempore infinito secundum naturam : eo quod, sicut diximus, haec virtus non limitatur aliqua mensura materiae vel contrarii agentis in materiam ejus : et hanc formam quidam vocant animam, quidam autem intellectum sive intelligentiam : sed de hoc alibi erit inquirendum. Virtus autem quae non est limitata, agit tempore infinito, sicut probatum est in

fine octavi Physicorum. Secunda autem causa est, quam in fine praecedentis libri adduximus : quia videlicet nec materia sua divisibilis est divisione formae, sicut fit in generatione quando in materia forma propagatur, nec susceptibilis est contrarii alterantis ipsam de potentia ad effectum. Tertia autem causa est, quae assignatur ab Averroe in ultimo capitulo sui libri de Substantia orbis : quia videlicet est privationis infinitae quae est causa quietis motus qui est ad formam. Cum enim omne quod mutatur ad formam, non mutetur nisi ex causis motus, ubi non sunt causae talis motus, ipsum nullo modo mutabitur : privatio igitur causarum talis motus inducit immutabilitatem in natura cœeli. Causa autem privationis harum causarum est ex indivisibilitate formae per subjectum, et ex hoc quod non est susceptibile contrariorum : et iterum insusceptibilitas contrariorum causatur ex hoc quod materia non est divisibilis, sicut docuimus, eo quod contraria exigunt subjectum quantumcumque ipsae sint virtutes corporales : et ideo materia quae perfecta est, non per quantitatem, neque post eam, non est susceptibilis contrariorum. Et ideo solvitur sophisma Joannis Grammatici, qui dixit quod si cœelum esset perpetuum, tunc esset potentiae infinitae secundum naturam : et hoc judicatum fuit inconveniens propter dimensiones finitas quae inveniuntur in materia cœeli. Hujus enim solutio est 2, quod non est inconveniens cœelum esse potentiae infinitae secundum operationem, licet ipsa nec finita sit nec infinita secundum essentiam : eo quod est impartibilis partitione subjecti sui. Quod si daretur cœelum secundum suam dimensionem non esse potentiae infinitae, adhuc nihil prohibet cœelum habere privationem alicujus respectu temporis infiniti quae, in quantum privatio, non proprie est virtus vel po-

1 Vide pro hoc Averroem in primo et secundo cap. de Substantia orbis. 2 Pro solutione sophismatis Joannis Gram-

<--- Page Split --->

tentia, sed potius negatio quaedam et quorumdam in subjecto in quo est, et ab illa privatione cœlum non esset susceptibile illius quod privatur ab ipso secundum tempus infinitum. Hæc autem omnia dicta sunt secundum naturam cœli et secundum sententiam Peripateticorum : quia sicut diximus, de esse cœli per creationem et de statu suo pro Dei voluntate non est aliqua cognitio philosophiae, sed potius talia sunt cognita per creationem, de qua cognitione in præsenti nihil curamus investigare. Dicamus igitur quod cœli natura est semper una, cui secundum naturam suam non est principium neque finis in tota temporis æternitate : et quod cœlum est causa temporis, et continet tempus sicut causa continet suum causatum : nec tamen præcedit tempus secundum durationem, sed secundum ordinem naturae tantum, quia causa est ante causatum. Inquirens autem de natura cœli, satis potest esse contentus de permanentia cœli per sermonem istum quem diximus : etiam per ipsum satis scit, quod cœlum est secundum quod diximus ingenerabile et incorruptibile : et impossibile est quod sit secundum quod dixerunt adversarii veritatis contradicentes nobis, eo quod multa impossibilia sequuntur ad dicta eorum, cum nullum penitus impossibile visum sit sequi ad dictum nostrum. Hæc enim una ratio potest esse si etiam aliam non haberemus. Quare credendum est nobis quod cœlum est sempiternum, non cadens sub corruptione : cum magis credendum sit ei, cujus dictum non videntur sequi inconvenientia.

bus plura inquisiverunt : et etiam cœlum amplius aliis gentibus sacerdotes eorum venerati sunt . Omnes autem Chaldæi tradiderunt concorditer nobiscum, quod in ordine rerum naturalium necesse est esse unum corpus primum, quod sit motum velocissime , et sit incorruptibile , sine fine manens : cui motui non sit finis in tempore, quin potius sit finis ad quem refertur omne finitum et ultimum, ad quod sicut ad causam et ad mensuram refertur omne habens ultimum suum in tempore : eo quod ipsum est continens primum et salvans omne quod continetur : et est complens et quasi complectens omne id quod est diminuti esse, cujus principium et finis est intra motum et tempus primi corporis. Sicut enim refertur ad ipsum omne cujus est ultimum in tempore et finis et quies sive immobilitas : et ideo necesse est quod corpus istud non habeat initium per generationem physicam in ultimum per corruptionem naturalem : sed semper est in tempore, cui non est finis aliquis secundum naturam : quia aliter iretur in infinitum, si omne generatum referretur ad generans, quod esset etiam generatum : et omne corruptum referretur ad corrumpens, quod esset etiam corruptum. Omnium enim reliquorum motuum qui sunt motus generabilium et corruptibilium, quidam principiantur ab hujusmodi corporis motu , et quidam sunt quorum quietes causantur ab ipso : quia omnes naturales motus causantur ab hoc motu, et non violenti vel voluntarii secundum quod sunt violenti vel voluntarii : et cum generatio generabilium finita est et motus mobilium , tunc conservatur in esse accepto per generationem vel motum alium qui est a motu cœli : et hoc est quando res quiescit in forma acceptata per motum vel mutationem naturalem. Attestantur his quæ dicta sunt, quod omnes primæ deitatis aliquod habentes judicium tam in Chaldæa quam alibi, posuerunt quod cœlum est locus Dei creatoris gloriosi, cui laus est sublimis :

<--- Page Split --->

eo quod esse Dei est æternum assidue indeficiens, quod ab omni corruptione et mutabilitate est alienum : et hoc quidem optime traditum est ab antiquissimo patre Hermete Trismegisto in libro de Natura Dei et veneratione.

CAPUT II.

Qualiter orbis elongatus est a nocumento et labore sui motus.

Textetcom . Amplius autem ratio ista quæ sumitur 3. ex præostensis in fine octavi Physicorum, et ex his quæ in parte tradidimus in primo libro superiorum tractatuum, præ omnibus testificatur cœlum esse ingenerabile et incorruptibile. Ratio autem illa est quæ de primo motore et forma cœli, quæ nec est corpus, nec virtus in corpore, sicut diximus : ex illa enim expresse probatur, quod nec generatum est, nec corruptibile est, et quod est elongatum a passionibus omnium qualitatum primarum, et ab omni nocumento, et omni eo quod posset finire esse ipsius, et ejus motum : et ideo cum movetur, non habet laborem et pœnam aliquam fatigationis. Hujus autem causa est, quia licet materia ejus conveniat in aliquo cum materia generabilium, tamen in præcipuis differt ab ipsa. Convenit enim cum materia generabilium in hoc quod ipsa est dimensa susceptibilis diaphaneitatis et non diaphaneitatis, et illuminationis et non illuminationis, et raritatis et spissitudinis : sed differt ab ipsa, eo quod ipsa nullo modo est divisibilis secundum formam, et nullo modo in potentia ad formam, et nullo modo subjicibilis contrarietati : et cum omnis materia sit in actu, sicut dicit Aristoteles, per esse formæ per quod effi-

citur particularis et subjicibilis, sicut et omnis forma per hoc est forma, quod ipsa est intelligibilis per se, et principium intelligendi aliud quod est formatum per ipsam : eo quod sermo diffinitivus qui principium est intellectus accipitur per formam, oportet quod materia cœli hoc modo sit perfecta per formam, cum ipsa videatur et sentiatur esse cum hic et nunc sicut cætera particularia : sed in modo participandi formam plurimum differt a materia generabilium, sicut superius diximus, sicut et differt in participatione dimensionum : eo quod suæ dimensiones nunquam mutantur, cum non habeat eas propter formam substantialem quæ mensuratur in ipsa, sed post formam propter motum : et ideo actu distinctæ et determinatæ manent dimensiones ejus : dimensiones autem generabilium et corruptibilium semper sunt propter formam substantialem, et ante ipsam, eo quod ipsa est virtus in corpore quod finitæ est virtutis, et operatur in subjecto quod exigit debitam quantitatem : et cum formæ generabilium sint diversæ, non possunt dimensiones manere distinctæ et determinatæ : quia aliter omnium substantiarum generabilium esset eadem quantitas et eadem figura : quod non permittit diversitas et esse virtutum formarum substantialium : oportuit ergo quod materia generabilium esset dimensionum determinatarum mutabilium ad congruentiam omnis formæ generabilis, salvata semper corporeitate communi : quia si nullas haberet dimensiones materia generatorum, tunc fieret corpus ex non corpore, quemadmodum alibi est determinatum 1. Cum autem actus sit prior potentia, et causa ipsius, sicut probari habet in prima philosophia, sequitur ex hoc quod quantitas et figura cœli causa sit et prior secundum naturam omnis quantitatis et figuræ generatorum et corruptorum. Similiter autem diaphaneitatis dispositio non est propria aeris,

<--- Page Split --->

vel aquae, vel ignis : sed haec elementa habent eam ex convenientia communi cum cœlo, sicut etiam dixit Aristoteles in secundo de Anima 1 : sed participatio ipsius in cœlo et in materia est valde diversa et æquivoca : quia in elementis videmus expresse, quod calidum dissolvens facit eam, vel ad minus frigus non totum exprimens humidum mobile, cujus una pars fluit ab alia, cum male sit terminabile in seipso, sicut causatur diaphaneitas

tes stant super se invicem. In cœlo autem diaphaneitas non causatur ex aliquo solventes partes, vel ex hoc quod una pars fluit ab alia : sed potius ex ipsa natura spiritualitatis corporis hujus, quod sicut diximus, determinatur forma separata, cujus subjectum est indivisibile et simplex per naturam : et cum advenit ei quantitas, non potest afferre ei proprietates ignobiles : et ideo remanet tenue et perspicuum : et ubi non est tenue et perspicuum, sicut in stellis, hoc contingit in illo quod confortetur motus ejus quod movet forma corporali materiam activorum et passivorum : eo quod stella in orbe est amplioris efficaciae quam caetera partes orbis : et cum moveat per quantitatem et lumen suum, oportet quod ibi confortetur actus sui instrumenti, et per illud inspissatur ibi sicut patet : quia nisi essent non diaphane stella, una non eclipsaret aliam 2. Hoc totum expressius videtur in luna quam in aliqua aliarum : sed nos de hoc inferius tractabimus in loco ubi de stellis orbis faciemus inquisitionem. Eodem autem modo dicimus de illuminatione : quia lumen non est proprietas ignis, sed potius accidit igni, sicut dicit Alexander Peripateticus, cum

commiscetur corpori diaphano spissato per aliquam causam 3 : et ideo lumen etiam est forma communis et cœlo et quibusdam corporibus non simplicibus : et ideo lumen etiam in quibusdam partibus invenitur, et in quibusdam non : extra stellas enim non lucet orbis, sed lucet in stellis, et in stellis lucet ex participatione lucis solis : et causa lucis in stellis est spissitudo earum : et lumen quidem in aliquibus recipitur secundum profundum ipsarum, et in quibusdam diffunditur in superficie, et in quibusdam recipitur in profundum, et efficiuntur luminaria sicut stella lucentes et candele. In quibus autem diffunditur in superficie, efficiuntur candidæ et quasi lactea, sicut est via quæ lactea vocatur, quæ galaxia dicitur, eo quod ibi spissior est orbis per multitudinem stellarum parvarum : et sic iterum patet, quod aliter orbis participat lumen quam inferiora corpora. Et similiter est de raro et spisso, quod habet non ex qualitatibus activis vel passivis facientibus constare vel distare partes materia, sed potius omnia ista sunt consequentia formas separatas quæ motum cœli explicant per lumen et perducunt ad effectum : et ideo necesse est cœlum esse spissius et minus spissum, ut diversetur suum instrumentum quod est lumen : et ita per consequens diversimode moveat materiam ad diversas formas generatorum et corruptorum : hæc autem infra latius exequamur. Sed hæc dicta sunt secundum sententiam Avicennae et Averrois et aliorum Philosophorum, ut sciatur per tales formas orbis non subjici alicui passioni vel alterationi. Et cum motor cœli non moveatur motu quo movet per se, neque per accidens, non potest lassari ex se per motum suum. Adhuc autem cum motor ipse non sit contrarius motui nobilis ejus quod movetur, non potest acquirere lassitudinem ab eo quod

1 ARISTOTELES, In II de Anima, tex. com. 68. 2 Cf. etiam caput secundum de Substantia

<--- Page Split --->

motor ipse est, sicut probatum est in praecedenti libro, et in octavo Physicorum 1 : nullo igitur modo subjicitur labori et penea lassitudinis ex hoc quod continue movet. Non enim habet alium motum nisi istum, et ille est ei naturalis per modum quem determinamus in praecedenti libro : et non indiget virtute aliqua quae sit affixa mobili vel alicui parti ejus quod movetur, quae prohibeat corpus ipsum moveri naturaliter et convertat ipsum in motum quem voluerit, sicut est virtus affixa pedi, cujus descendere est per hoc quod est gravis : et virtus grassibilis movens ipsum in ambulatione retinet ipsum ne descendat, et convertit ipsum in motum voluntarium procedendo ad locum quem voluerit : omne enim quod tali indiget virtute, absque dubio habet laborem et peman in movendo : quanto autem aliquis taliter moventium plus subjicitur penea et labori in movendo, tanto est ignobilius : et quanto minus subjicitur penea et labori in movendo, tanto est nobilius : et quod nullo modo possibile est subjici penea et labori in movendo, nobilissimum est in fine nobilitatis inter omnia moventia.

non invenit locum et motum ad quem descendat: eo quod dixerunt quod indiget re portante ipsum, quam dixerunt esse universitatem materiae aliorum corporum conclusorum in ipsum, quae cedere non possunt: quae corpora compressa sustinent ipsum, sicut in humeris gigantum portaretur in circuitu: et hoc fabulose putantes dixerunt, quod gigas, nomine Atlas, portat ipsum in circuitu, et sustinet et conservat superius, et non permittit ipsum inclinari. Volebant autem idem dicere his qui posteriores fuerunt dicentibus quod corpora superiora terrae omnia sunt habentia gravitatem per naturam, et descenderent nisi esset aliquid quod prohiberet descensum corum: sed non dixerunt quod teneret ea gigas et prohiberet a descensu, sed potius anima quae suspendit pedem vel alam ne descendat: et hanc animam dixerunt esse univocam animae animalium. Sermo autem iste de cœelo non est probatus per syllogismum demonstrativum: sed transcundo dixerunt quae dixerunt per similitudinem fabulosam ad haec superiora cœelum referentes.

CAPUT III.

De improbatione dictorum Antiquorum de causa permanentiae cæli.

TEXI. et com. Propter talem autem naturam corporis 4. cœelestis non consentimus dictis Antiquorum, qui alias induxerunt causas sui motus, et quare motus est circularis: dixerunt enim nonnulli Antiquorum cœelum esse de natura gravium: sed quod circulariter movetur, hoc dixerunt ideo quia

Neque iterum veram causam permaText, et con. 5. nentiae cœeli retulit Empedocles, qui dixit cœelum esse de se corruptibile: sed quod non corrumpitur, hoc est propter nimiam suam velocitatem quae impedit quod alterationes agentium in ipsum non figurtur in ipso, sicut est aqua velociter currens, non de facili calefit a sole, nec de facili congelatur a frigore congelante in glaciem. Dixit etiam Empedocles quod velocitas prohibet ipsum descendere: eo quod retinet ipsum in loco contra centrum, id est, suspensum, ita quod nec declinare potest, nec descendere: cujus simile dixit esse in recto circulariter moto velocissime, qui stat in loco uno re-

<--- Page Split --->

tentus a velocitate motus, propter quam nec cadere nec recedere potest. Contra quod nos dicimus, quod si cœelum esset naturaliter grave, et esset superius retentum propter velocitatem sui motus, vel propter causam aliam : tunc impossibile esset hunc motum esse perpetuum et infinitum, quia nullus motus violentus est perpetuus : iste autem motus esset violentus ad minus quoad naturam ejus quod movetur : licet enim dicat quod movetur ab anima quidam Antiquorum, tamen isti motus animae non est secundum naturam corporis quod movetur ab anima, sed potius violentia fit ei, et ideo inducit laborem et poenam : motus autem violentus non est sempiternus, sicut multoties ostendimus.

Amplius autem est negandum quod dicunt, quod cœelum sit movens sempiternum propter animam quae cogit ipsum ut sit sempiternum : licet enim animae animalium largiantur eis esse et motum et permanentiam ad tempus, et quando egreditur anima, expirat corpus et marcescit : tamen hoc non potest facere perpetue, eo quod nocumenta incidiunt in corpus, et efficitur inhabile motibus animae. Sermo autem talis est impossibilis de corporibus cœelestibus : quia vita talis animae et actus ejus in corpus non est absque labore et poena. Quia autem videre, audire, imaginari, et movere labores sunt, sicut physici sermones testantur : propter quod vita haec non est bona et summe laudabilis : cum motus animae quo movet talia corpora, non sit secundum conditionem per naturam partis corporalis quae movetur : omnis autem natura talis est impedita ex contrarietate motus naturalis, et est privata quiete delectabili facta in omni eo qui habet bonum rationem. Similiter autem si cœelum habet talem animam, absque dubio misena erit anima hujus et impedita quae privatur quiete, quae debetur locali la-

boranti : cum tamen sit facta ex habente rationem certam, cujus est attribuere quietem laboranti. Cum enim talis sit, constat quod continuus motus ejus testatur,quod non est ei quies omnino, nec similitudo quietis quae datur animae animalis in sommo, vel in similitudine somni in quo quiescunt vires animalis. Et ideo dixerunt quod cœeli motus est aliquod simile exemplo rotae quae Ixion vel aquicea vocatur : ejus praeparatio fuit ut semper moveatur ab eo quod movetur ab ipso, sicut quando rota suspenditur, et canti ejus perforantur, et artificio retinente argentum vivum in cantis, non simul sed per partes descendit : tunc enim semper deprimitur anterior semicirculus per argentum vivum descendens et in posteriori semicirculo elevatur pars argenti vivi, quod iterum deprimat semicirculum anteriorem : cum idem autem artificium in rotis magnis sit per arenam : et tali artificio factum dixerunt fuisse motum sempiternum,sicut talis rota est sempiterni motus. Dicunt autem quod istud inconveniens est, et de somno et de primo motu dictum est absque syllogismo persuadente. Sed sufficit eis propter imperitiam transire per similitudinem et fabulosam viam : sicut etiam quando dixerunt multitudinem deorum, non sufficienter probaverunt, sed transierunt per similia et fabulas et virtutes naturae Deos opinantes. Nos autem cum philosophiam profiteamur, non oportet sollicitari ad disputandum contra sermonem dicentis aliquid quocumque modo dicat illud : sed sufficit nobis ut disputemus cum his qui dicunt aliquid sermone vero et syllogistice. Dimittamus igitur nunc antiqua fabulosa tanquam nobis non idonea, et redeamus ad materiam propriam, inquirendo differentias et proprietates residuas corporis nobilissimi quod est cœelum.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

De sursum et deorsum cœli secundum opinionem Pythagoricorum.

Text, et com. Inter proprietates autem ipsius quæ 7. est primo inquirenda, est ea quæ est principium et differentia simul dimensionis ejus et motus: hæc autem est differentia situs et positionis ejus, quæ est sursum et deorsum, et dextrum et sinistrum, et ante et retro. De his igitur inquirentes utile est primo inducere quæcumque contra hoc dixerunt Antiqui. Dico igitur quod quidam ex antiquis Philosophis tradiderunt cœlum habere dextrum et sinistrum: et sunt præcipue illi qui fuerunt de schola Pythagoræ. Hic enim primi fuerunt inter quærentes de cœlo, et de numero eorum fuerunt qui ista dixerunt: viderunt enim cœlum habere animam, et viderunt animati corporis et mobilis ad locum has esse differentias: et ideo cœlo eas attribuerunt. Intendimus igitur inquirere veritatem dicti eorum, et considerare, an cœlo conveniat dextra et sinistra, sicut dixerunt, an contrario modo se habet. Primum igitur in quo reprehensibiles esse videntur Pythagorici, est quod tradiderunt posteriora, et non fecerunt mentionem de prioribus eorum secundum naturam. Si enim nos dixerimus, quod corpori alicui conveniant hæc principia motus localis quæ sunt dextrum et sinistrum, oportet necessario quod tradamus prius qualiter conveniant ei priora his quæ sunt principia istorum: hæc autem sunt sursum et deorsum, et ante et retro. In libro enim quem scripsimus de Motibus animalium, ostendimus hæc esse priora his quæ sunt dextrum et sinistrum: pertinent enim hæc ad speculationem

motuum animalium, eo quod cum ipsa principia motuum sint in animalibus, sunt magis apparentes istae differentiae. Est autem ratio qua probatur quod sursum et deorsum, et ante et retro sunt priora dextro et sinistro a generalitate subjectorum ipsorum sumpta: quia in pluribus invenitur sursum et deorsum, et ante et retro,quam dextrum et sinistrum: in omnibus enim in quibus invenitur dextrum et sinistrum, invenitur et ante et retro, et sursum et deorsum, et non convertitur: et in omnibus in quibus invenitur ante et retro, invenitur sursum et deorsum, sed non convertitur. Igitur prima secundum naturam ista sunt sursum et deorsum, et secunda sunt ante et retro, et ultima sunt dextrum et sinistrum.In pluribus autem inveniri sursum et deorsum probatur inductione et sensu: quia quaedam et non omnia animalia sunt quibus omnes ista differentiae insunt, quæ sunt sursum et deorsum, et ante et retro, et dextrum et sinistrum. Sunt enim sola illa animalia hæc omnia habentia quæ dicuntur perfecta, quæ scilicet habent omnes sensus et motum localem. Plura autem animata habent ante et retro, et sursum deorsum, et non dextrum et sinistrum, sicut animalia imperfecta quæ non habent omnes sensus, sed habent sensum tractus tantum, et gustum secundum quod est quidam tactus, et carent motu locali: non enim moventur nisi tantum motu constrictionis et dilatationis, sicut ostrea, et conchæ quaedam, et spongiæ: in his enim tantum est sursum et deorsum propter motum nutrimenti, et ante et retro propter motum sensuum: licet autem non multum deprehendatur in eis, eo quod inveniuntur in eis figurata organa sensuum: et ideo fortassis Aristoteles dixit talia habere retro, et non facit mentionem de ante in talibus animalibus In his autem non est dextrum et sinistrum, cum in eis non sit motus localis: eo quod natura non abundat superfluis : et omnino superfluum esset quod aliquid haberet principium motus

<--- Page Split --->

luculis, quod est immobile secundum locum. In pluribus autem inest adhuc sursum et deorsum : quia hoc inest omnibus animatis, ita quod etiam pluribus inest, eo quod in plantis inest motus incrementi, cujus principium est sursum, et etiam deorsum : sed in eis non est ante et retro, cum non habeant sensum : nec dextrum nec sinistrum, cum non habeant motum localem : licet dicat Isaac in libro de Elementis, quod plantae habent duos sensus, scilicet gustum et tactum : sed Isaac distinguit inter duos sensus animales et sensus naturales : sensus naturales vocat virtutes acceptivas alimenti convenientes : animales autem eos qui cum alimento etiam intentiones percipiunt sensibilium secundum animae quodcumque judicium : et naturales quidem dicit esse in plantis, propter hoc quod inveniumtur consequenter convenientes trahere et abstinere se ab inconvenienti : animales autem dicit esse in animalibus solis. Nos autem hic de hoc non curamus : quia ante et retro non sunt principia motus sensibilis, nisi prout sensus est animalis, et non naturalis. Ex omnibus autem his quae dicta sunt, ad propositum revertentes dicimus, quod si nos attribuimus cubo ut rei animata secundum Pythagoram dextrum et sinistrum, tunc procul dubio debemus ei attribuere priora his, sine quibus ista nunquam insunt alicui animato, sicut determinari habet in libro de Motibus animalium.

coordinatione mali : tunc oportet absque dubio, quod quælibet istarum habeat rationem principii primi in ordine suo. Dico autem modos differentiarum istarum nihil aliud esse quam sursum, cui opponitur deorsum : et ante, cui opponitur retro, et dextrum, cui opponitur sinistrum : oportet enim, ut diximus, quod dimensiones superficierum quæ sunt inter istas differentias omnibus sint corporibus animalium incompletorum sive perfectorum, licet tres earum, ut diximus, sint principia per se et tres per accidens. Dico enim sursum esse principium longitudinis animati corporis per hoc quod est principium augmenti sive incrementi. Si autem longitudo per se et non in naturali corpore animato acciperetur, non esset sursum principium longitudinis, sed potius quæcumque dimensio inter punctum et punctum, si in contrario acciperetur, illa esset longitudo sine latitudine quæ linea vocatur. Nunc autem major dimensio animati corporis longitudo est : et illa est quæ porrigitur a sursum in deorsum, et cujus principium effectum est sursum quod est calor cordis, ex quo sicut ex habente virtutem formativam tota longitudo totius corporis producitur : et ita diu durat ista extensio longitudinis animati, quousque potest calidum formatum extendere et humidum radicale extendi, sicut in secundo de Anima habet determinari. Et ex hoc patet quod sursum per se est principium longitudinis, et deorsum per accidens : quia deorsum non est principium factivum longitudinis, sed potius terminativum : quia longitudo in immensum produci non potest : et ideo accipit terminum per id quod est deorsum 1. Cujus est etiam alia causa ex parte nutrimenti, quia scilicet nutrimentum omnium animatorum commixtum est : propter quod graviores partes ipsius descendunt ad nutrimentum

Amplius autem cum sint principales istarum differentiarum tres, scilicet sursum, et ante, et dextrum : et hoc secundum Pythagoram, eo quod ipse locavit ea inter interstitia boni : et oppositas earum quae sunt deorsum, et retro et sinistrum, locavit inter interstitia sive in

per se, et deorsum sit per accidens respectu longitudinis.

<--- Page Split --->

membrorum inferiorum, quae magis sunt terrestria et melancholica : subtiliores autem partes elevantur virtute caloris ad nutrienda membra superiora quae magis sunt sanguinea et cholerica. Et hujus est signum, quod membra virorum et masculorum propter abundantiorem calorem frequenter sunt superius magis nutrita : quia masculi superiora membra, ut humeros, habent crassiора quam inferiora : feminae autem e converso : et ideo cum cadunt masculi a loco alto, cadunt frequenter super humeros, et femine super posteriora. Sed de his omnibus ratio perspicax reddi debet in libro de Animalibus : hoc autem tantum sit dictum, quod sursum in animato est virtus augens quae est principium longitudinis animalis, cui conjungitur deorsum per oppositum : quia longitudinis necessario duo sunt termini. Per alium autem modum dextrum latitudinis est principium, non quidem mathematicae, sed potius latitudinis informatae virtute motiva secundum locum. Motus enim ille licet oriatur a posteriori parte cerebri vel a vicario posterioris partis cerebri quae est nucha, per spondiles dorsi descendens : tamen non effunditur et explicatur per organa motiva, nisi in latere quod initium est latitudinis animalis : et hoc est latus dextrum : et ideo in latere videmus omnia motus organa formari a natura : in latere denique infiguntur crura ad ambulandum, et alae ad volandum, et reptilium parvi pedes vel annuli vel costae, licet infigantur in dorso, tamen in latere habent suas mobilitates et volubilitates : propter haec natura ordinavit ibi vertebra et pixides vertebrorum, in quibus virtutes sunt motivae animalium : et ad motum illum per se quidem refertur dextrum : quia hoc propter pleniorem calorem et cordis majorem verticulum versus latus dextrum, expeditam habet virtutem motivam : et ideo omne animal perfectum, sicut homo, equus, leo, bos, elephas, et hujusmodi animalia mobilia, dextrum pedem prea-

ponunt in ambulando, et dextrum humerum parant ad onera portanda, nisi studeant in contrarium, vel nisi dextra sit impedita per accidens. Sinistrum autem non refertur ad motum nisi per accidens : trahitur enim pes sinister ad corpus sustinendum ne decidat, quando pes dexter elevatur in perfectione motus : et dum pes sinister corpus ejus sustinet quod movetur, virtus motiva recolligitur et regyrat in dextrum, unde incepit : sic enim semper emittendo actum ipsius motus in pedem et redeundo ut iterum emittat, perficitur tota ambulatio. Sed quumk sic non est in volatu : quia in volatu principi ad variis utraque alam simul movet. Sed tanotu lomen in volatu dextrum est principium motus, et sinistrum movetur cum dextro ad sustentandum in motu. Sic igitur intelligitur quod dicitur dextrum esse principium latitudinis in motu locali. Eodem autem modo ante dicitur esse principium profunditatis non mathematicae, sed potius quia est principium motus qui est subjectum omnium sensuum ante in organis sensuum quae sunt ante figurata. Cum enim tactus sit quasi subjectum omnium sensuum, ad quem omnes sensus quasi referuntur, eo quod organum cujuslibet sensus habet etiam tactum : cujus signum est, quod immobilitato per frigus tactu in somnis, omnes sensus immobilitantur : erit motus sensibilium virtutum incipiens ab ante, ubi sunt sensuum organa, et pertingens usque ad primum organum tactus quod est cor : et sic movebitur ab ante in profundum : profundum autem in corpore est ab ante in retro : quod probatur per hoc quod tres diametri ad rectos angulos secantes se in corpore, non possunt produci nisi a deorsum in sursum, et a latere in latus, et ab ante in retro. Cum igitur diameter a sursum in deorsum producta sit mensura longitudinis : et illa quae est ducta a latere in latus, sit mensura latitudinis : erit necessario illa quae producitur ab ante in retro, mensura profunditatis. Est autem adhuc aliter motus anima-

<--- Page Split --->

lis ab ante in retro : virtutes enim animudes comprehensivae sunt de intus et de extra : incipit autem comprehensio extra, et vadit intus usque ad posteriorem partem cerebri, in qua sunt virtutes memorindes et recordativae, quae reflectuntur dermm in rem extra : et sic patet quod processus motus animalis qui per se animulis, est ab ante et retro utroque istorum modorum : principium enim in istis differentiis non vocatur aliud nisi unum in primis, ita quod ante ipsum in nullo incipit motus in eo corpore animato in quo est motus. Sic enim dicitur quod principium motus augmenti est sursum, et principium motus localis est dextrum, et principium motus sensibilis est ante, et significamus ante in corpore animato ubi sunt sensuum organa.

Propterhocenimethissimilianoninquirimusinomnicorporesursumetdeorsum , etdextrumetsinistrum , etanteetretro : sedinquirimusistaomniasimulincorporibusanimaliumperfectorum , quæhubentspiritusanimalesetnaturalesetvitales , ethabentinseprincipiummotusquopotestmoveriaseipsosineomnietrinsceomoventeipsum : hasenimdifferentiasnoninvenimusomninoincorporibusquænonhabentanimasquæsuntsimplicia , sicutelementa : velquæsunthomogenia , sicutlapides , etmine - raliumgenera : intalibusenimnonestdicerealiquodprincipiumundeincipiatmotuscorumplusinunapartequaminalia . Ampliusautemquædamsuntintercorporaquæsimoventur , exomnibuspartibussuismoventuræqualiter , etesttoliusineisetpartiscujslibetmotusunusetidem , sicutascenditignisetterradscendit , etintalibusnonpossuntponisursunetdeorsum , etdextrumetsinistrum , anteetretro , nequeperfiguras , nequeperpotentiassivepervirtutesadmotumaliquemordinatadistincta .

Si autem dicamus in talibus esse 10. text.et com. dextrum et sinistrum, hoc non erit quod intelligimus in eis esse simpliciter has differentias, sed secundum comparationem ad nos relative attribuimus eas talibus corporibus. Sicut diximus dextrum latus terræ, quod nobis est ad dextrum, et sinistrum latus terræ, quod nobis est ad sinistrum. Et hujusmodi simile est quod observatur in auguriis et auspiciis, in quibus non dicitur dextrum avis, sed potius avis tota quæ sedit a dextris ejus cui augurium est, et cui eligitur hora prænostici, dicitur a dextra sedens : a sinistris ejusdem dicitur sinistra : et hoc modo vocare consuevimus metaphorice habentia figuras animalium dextra et sinistra , quando sunt opposita positioni membrorum quæ est in nobis, sicut statua Herculis cujus sinistra contra dextram causa aspicientis, et ejus sinistra contra dextram ejusdem. Et similiter est forma de speculo plano et convexo : et ut universaliter dicatur, situs omnium talium per transpositionem se habet ad situm hominis conversi ad ea, et sic per similitudinem et non per virtutem, dicitur statua habere dextrum et sinistrum, et ante et retro in esse : sed in statua non est aliqua differentiarum istarum : cujus signum est, quia si revolvatur statua a situ uno, nominamus differentias istas contrario modo quo nominabamus eas ante revolutionem. In revolutione autem ejus fit dextra sinistra,et sinistra dextra,et ante retro, et retro ante, et sursum deorsum, et deorsum sursum, quando revolvitur diversimode : et hoc est ideo quia ista dicimus per comparationem ad nos tantum, nisi velimus loqui per similitudinem, ut dicamus os similitudine oris, et oculum similitudine oculi : tunc enim dicimus dextrum statuæ, dextrum quocumque modo convertatur. Sed tunc loquimur secundum intentionem alicujus virtutis quæ sit in dextra vel sinistra : quia virtus talium, aut est in natura, sicut in animalibus : aut prænosticis, sicut in auguriis et auspiciis. In similitudine autem

<--- Page Split --->

non est nisi figura, et nulla virtus omnino. Ex his igitur omnibus facile patet, quod tales differentiae non sunt proprie nisi in animatis, et sunt principia motus, sicut diximus.

Ex omnibus autem dictis necessario habetur, quod admiramur de Pythagorici et invehimur contra eos secundum id quod dixerunt hos primos motus esse duos tantum , quorum principia sunt dextra et sinistra : et dimiserunt differentiae quatuor reliquos motus, qui non sunt minus differentes et minus generales istis quos nominamus, sed potius plus differunt, et majoris sunt communitatis : differentia autem quae est causa omnis diversitatis quae est inter ante et retro, non est minor quam differentia quae est inter dextrum et sinistrum : quia, sicut ostendimus superius, ante et retro sunt in omnibus animalibus, et dextrum et sinistrum non sunt in omnibus animalibus. Adhuc autem dextra et sinistra non differunt nisi in virtute movente, et non differunt per figuras. Ante autem et retro, et sursum et deorsum differunt etiam per potentias et per figuras. Adhuc autem sursum et deorsum sunt in omnibus quae habent naturalem et vitalem spiritum de numero animalium et plantarum: dextra autem et sinistra non insunt alicui plantae.

Amplius autem cum conveniat omni- 12. bus longitudinem esse ante latitudinem, et principium ad ipsum, quoniam ex prima dimensione principiatur secunda, et ex secunda et prima principiatur tertia : ostendimus autem superius quod sursum est principium longitudinis, et quod dextra est principium latitudinis : si autem haec ita se habent in principiatis, absque

dubio sic se habebunt esse principia motuum dictorum, quod scilicet sursum et deorsum secundum suum esse et diffinitionem sunt ante dextrum et sinistrum. Dico autem primum inesse suo : quia cum primum vel prius multipliciter dicatur, non omnibus modis prioritatis est sursum et deorsum ante dextrum et sinistrum, sed secundum esse causae et causati : dicendum enim est quod sursum est ubi est initium motus animati, sicut diximus : et non tantum initium motus cujusque animalis, sed etiam motus localis : quia virtus movens oritur a corde, et perfectius completur a posteriori parte cerebri in omnibus cerebrum habentibus, et in non habentibus cor et cerebrum idem faciunt membra quae sunt in loco cordis et cerebri : perfecta autem virtus in cerebro fluit per nucham quae distenditur per spondiles dorsi : per totam enim longitudinem illam oriuntur nervi motivi in corporibus animatorum, quae habent localem motum, et dextrum est locus exitus motus in membra quae sunt organa motus, et non primum principium quod influit motum, vel unde primo influitur motus : dextrum enim latus influit motum in organa motus quae sunt crura et alae et premulae piscium. Id autem quod est ante, est locus ubi finitur motus : quod patet, quia motus finitur in spatio extensionis crurium vel alarum : et omne habens organa motus localis, extendit ea ad ante, et in loco ad quem extendere potest, finitur motus unus, et redit exinde, et incipit alium, et sic continue procedit animal donec perfecerit motum totum. De hoc autem Philosophi qui fuerunt ante me aliter dixerunt 1. Invenitur enim in scriptis Alexandri et Themistii, quos Averroes imitatur, quod ante dicitur locus finis motus sensibilis : quia cum motus quo sensibilia movent sensus, sit per modum immutationis, pervenit ista immutatio usque ad organa sensuum : sunt enim, sicut superius di-

<--- Page Split --->

rtumest , sednostraexpositioconve - nientioressevidetur . Siautemestse - rundumquoddiximus , tuncproculdu - biociquodestsursuminestpotentiaetvirtusinceptionismotusproprieinteromnesmotusquisuntinterreliquaquediximus . EstergoredarguendusPytha - gorasetsequacessui , quidimiseruntdi - crrecaquaesuntprincipiaomnibusaliispriora , etdixeruntdedextroetsinistrotuntum . Etredarguendisuntetiaminhocquoddixerunt , quoddextrumetsi - nistrumsuntinomnibusrebusaequali - t e r , etsecundumrationemunam . Nosautemneutrumhorumconfitemur : quianecdicimuseasesseinomnibusrebus , rumnonsintnisiinanimalibusquaeha - buntmotumlocalem : etdiximusquodinhisinquibussunt , nonsuntsecun - dumunamrationem , sedpotiusperpriusinmasculoetperconsequensinfermina : etnihilhorumbenediscernitPythagoras , quiistaceloprimusattri - b u i t . HaecigiturdictasuntcontraPytha - goram .

CAPUT V.

Indextroetsinistro , sursumetdeorsumsecundumtraditionemveritatis .

voce : quia id quod vocatur anima in cœelo, est substantia separata quae non est alicujus actus corporis, nec partis corporis, nec habet actum aliquem in corpus nisi actum motus localis quem influit ei : nec enim est educta de corpore substantia illa, nec habet aliquam dependentiam ad ipsum,nec aliud acquirens ex ipso : et cum dicitur, actus et perfectio cœeli est substantia illa, non dicitur hic esse per modum illum quo anima in inferioribus est actus et perfectio corporis organici potentia vitam habentis : tunc substantia illa esset obligata corpori, et esset actio ejus non libera et esset limitata, sicut ostendimus in praemissis : sed habet se anima ad corpus tripliciter, scilicet per esse, et apprehendere, et operari in corpus per partem practicam ipsius. Et siquidem comparemus animam inferiorem ad corpus, dependentiam habet ad ipsum, et est obligata ei, ita quod passiones quae fiunt in corpore, redundant usque ad animam ; et hoc modo non comparatur intelligentia separata ad essentiam orbium cœelestium : quia potius ex ipsa substantia est esse orbis, quam e converso ex essentia orbis sit substantia separata secundum dicta Philosophorum 1. Similiter autem si comparatur anima ad corpus secundum virtutes apprehensivas extra vel intus, videmus expresse quod anima accipit a corpore, et passiones quae fiunt in corpore pertingunt ad animam : et hoc iterum modo non possumus comparare substantias separatas ad cœelum, cum nihil apprehensionis et scientiae accipiant illae substantiae ab orbibus, sed potius a causa prima : comparatur igitur ad cœelum tertio modo tantum, et non est tamen perfecte plena illa comparatio : quia nos videmus substantias illas non movere partes, sed totum : et ideo non utuntur nervis et musculis et filis quibus perficitur ille motus. Et haec est causa quare multi magni

1 Vide pro hoc calcem cap. 63 primi Phys. in Averroe.

<--- Page Split --->

viri negaverunt cœlum habere animam, cum in veritate veram non habeat rationem animæ substantia separata: corpus enim cœleste, sicut sæpius diximus, non est potentia nisi tantum ad motum: et per seipsum sine vegetabili parte et sensibili natum est accipere actiones et operationes et motum substantiae separata: propter quod ipsum inter omnia corpora dicitur esse spiritualius et creatum in animæ umbra vegetabilis, cum proximum sit, quod nobilitatem sui habet inferiorem sub eo quod per seipsum est motivum, quemadmodum anima: quod non convenit alicui alii corpori nisi sibi: et ideo si substantia separata dicitur forma cœli actus vel perfectio, hoc non dicitur nisi quia actus et operatio sunt separata influendo, motus est in tali corpore, et fit unum ex corpore cœlesti et ex tali substantia sicut ex motore penitus immobili fit unum: et hæc est simplicius unum quod est inter omnia illa quæ sunt composita, et illud unum causa est omnium compositorum 1: et quodlibet compositum tanto meliorem et nobiliorem habet virtutem, quanto fuerit illi propinquius: et forma tanto nobilior virtus est, quanto est magis separata, sicut diximus in Physicis. Et hæc dicta sunt secundum peritiam Peripateticorum: quia quorumdam, ut Ptolemaei et aliorum mathematicorum, sententia fuit corpus cœli non moveri nisi a voluntate causæ primæ. Hæc autem omnia dicta sunt ut intelligamus qualiter secundum Peripateticos cœlum habet dextrum.

Et si quis objiciat, et forte dicat quod cum substantia separata est intellectualis, et intellectus est universalium tantum, qualiter substantia movet hunc motum cœli vel illum: cum non possit movere hunc vel illum, nisi efficiatur hic vel ille per aliud proprium et particulare: et hoc non est in intellectu, qui non habet nisi rerum quidditates puras: et ille sunt universales absolute, quemadmodum

diximus. Dicemus ad illud, quod sicut est in anima, quod ipsa facit per essentiam quædam, quædam autem per suas potentias naturales: ita est de motorbius cœlestium: anima enim vitam facit, scilicet in corpore per seipsam, et non per aliquam potentiam naturalem specialiter ei inhaerentem. Similiter dicimus quod substantiae separatae per suas essentias sunt moventes orbes: et hoc sonat intellectus universaliter activus et operativus: et cum essentia motoris ex ipso ordine suo procedit a prima causa, sic determinata movebit ipsa motum determinatum: et cum dicitur quod est universalis, dicetur sicut causa est universalis, quæ tamen determinatae est causæ et naturae. Sed plane concedi oportet, quod si esset movens per intellectum sicut per potentiam quæ consequitur esse ejus, tunc oporteret quod non moveret hunc motum nisi aliquid daret ei cognitionem hujus motus proprii. Sed de omnibus his perfectus tractatus habebitur in philosophia prima, usque ad illud tempus ergo differatur. Supposito ergo secundum Philosophos quod cœlum habeat animam, tunc oportet quod ea habeat quæ sunt principia motus qui sunt ab anima in corpus: et hæc sunt sursum et deorsum, et dextrum et sinistrum, et ante et retro.

Nec oportet aliquem negare quæ dicta sunt propter hoc quod cœlum est rotundum, et unius dispositionis secundum figuram: cum nos videamus istam differentiam habere in animalibus inferioribus, et per figuram et per virtutem: licet enim dextrum et sinistrum non differant figuris, sed potentiis inferioribus, tamen sursum et deorsum, et ante et retro differunt etiam virtutibus, et insuper figuris: hac enim de causa posset aliquis dicere quod cœlum non haberet ipsa principia. Amplius autem dicet forte quis, qualiter possit una pars ejus dici dextra, et altera sinistra, cum nos videamus quod cœlum quoad omnes partes est unius

<--- Page Split --->

motus simplicis et perpetui : unum enim motum et uno modo se habentem non videmus in inferioribus quae habent dextram et sinistram. Amplius autem cum nos dixerimus substantias separatas quae movent coelos, esse separatas et non esse actus corporum, qualiter in eo quod movetur erit dextrum et sinistrum : cum ista non facit nisi per virtutes quae sunt in corpora, et per virtutes quarum una delicit ab alia in corpore habente in se contraria quorum victoria differens in calido et frigido facit dextrum et sinistrum. Ex his et similibus quidam de praecipuis in philosophia negaverunt coelum habere dextrum et sinistrum, et sursum et deorsum, et ante et retro : et dixerunt quod Aristoteles dixit in coelo et mundo de dextro et sinistro, non ex scientia sua, sed potius ex hypothesis, ut ostenderet quod etiamsi non poneretur coelum habere dextrum et sinistrum, quod ad hoc reprehensibilis est Pythagoras in hoc quod diminute de his differentiis loquebatur : et in hanc opinionem procul dubio consensit Averroes, sicut videtur ex suis verbis super secundo de I'celo et Mundo 1.

Nos autem credimus secundum veritatem, quod cœlum habet dextrum et sinistrum : et quod objicitur secundo de uniformitate figurae ordinis, quod nullum est impedimentum : quia quod inferius est in figura secundum istas differentias, ideo est quia motor qui est anima inferiorum, est actus corporis multipliciter secundum multas potentias conjunctas corpori : diversitas enim organorum in corpore animato est a diversitate virium in anima existentium, sicut probari potest in secundo de Anima. In superioribus autem in quibus sunt motores separati, non est necessario talis diversitas, sed in eis diversitas virtutis tantum : est enim generale in tota natura, quod causa superior quae influit et imprimit in causam inferiorem, semper est minoris

diversitatis quam inferior in qua influit et imprimit. Quod autem de motu objicitur, dicendum quod motus quidem est uniformis per totum in hoc quod non intercipitur quiete vel contraria dispositione quae facit ipsum tardiorem vel velociorem : sed mobile non sic est uniforme, quod motus ejus sit ab omnibus partibus aequaliter : sed potius videmus oculis nostris esse motum ab una parte et non ab alia, quod patet oculis quod est ab Oriente : et illa pars quasi impellens, et pars Occidentalis impulsa : et oportet quod hujus sit causa aliqua in natura. Dextrum ergo erit in cœlo unde est motus ejus : eo quod in omni animato ejus est motus a dextra, sicut diximus superius. Quod autem dicitur de virtutibus naturalibus quibus perficitur dextrum et sinistrum, et de contrariis, dictum est ac si ex una causa dextrum sit et sinistrum in superioribus et inferioribus : sed hoc non videtur esse concedendum, praecise cum nos ostendimus quod anima in celestibus et in inferioribus non est unius rationis. Cum enim anima non sit unius rationis in superioribus et in inferioribus, tunc non erunt principia motus animae in inferioribus et superioribus unius rationis : et ideo ante et retro, et sursum et deorsum, et dextrum et sinistrum non dicuntur de cœlo per eamdem rationem qua dicuntur de inferioribus : et ideo videtur dicendum quod dextrum et sinistrum non sunt ex diversitate substantiae moventis, sed potius ex diversitate ejus quod movetur : licet enim non sit susceptibile cœlum contrariorum, suscipit tamen spissitudinem majorem in parte una quam in alia, et stellas plures in una parte quam in alia : et ideo etiam in una parte est magis aptum suscipere actum sui motoris secundum unam partem quam secundum aliam : et secundum hanc habet dextrum, et secundum oppositam habet sinistrum : et similiter est de sursum et deorsum, et de ante et

<--- Page Split --->

retro, sicut inferius patebit. Propter istas igitur objectiones non est necessarium nobis negare cœlum habere dextrum et sinistrum, et deorsum et sursum.

est ratio fortior inter omnes ad probandum quod cœlum habet dextrum,et modo videmus quod non potest ad ipsam convenienter responderi, quia concludit causam esse per effectum certum et determinatum ad visum in corpore cœlesti.

Oportet enim nos imaginari dextrum 13. orbis per simile, quod scilicet dicamus hominem habentem sursum et deorsum, et ante et retro, dextrum et sinistrum differentia in corpore suo per figuras et per virtutes extendi a cœlo et de polo in polum, ita quod caput ejus sit in polo Australi, qui vocatur aratectius : et pedes ejus sunt in polo Aquilonari, qui vocatur arcticus : et ejus facies sit conversa ad hemisphaerium nostrum in quo nos habitamus : ille enim necessario dextram habet in Oriente, et sinistram in Occidente. Deinde intelligamus subtrahi figuram humanorum organorum ex homine illo, et remanere virtutes in ipso cœlo, et esse sibi eas naturales : tunc videmus in orbe primo absque dubio virtutes has esse, quod scimus quod ex opere suæ factionis si causatus est orbis, quod habet locum unde incipit suus motus, et unde finitur una sua revolutio. Sic enim imaginatio est de causa inceptionis motus orbis potius in parte una quam in parte alia. Cum enim motus unius revolutionis non secundum tempus sit infinitum, eo quod circumferentia non est ambitus infiniti, sicut diximus, oportet quod aliqua sit pars secundum partes cœli, et aliquis locus vel situs, unde incipit motus revolutionis : omne enim cujus una revolutio incipit post aliam moveri, habet procul dubio locum inceptionis in aliqua parte et in aliquo loco : omnis autem motus incipiens a parte et loco determinatis, oportet quod habeat principium aliquod naturale, quod sit causa quare incipit ab illa parte et ab illo loco, et non ab alio : principium autem istud non potest esse nisi dextrum : ergo cœlum habet dextrum, et illius oppositum per locum est sinistrum. Hæc

Sunt tamen qui objiciunt contra praeobjeetio contra puedicta, dicentes quod si Oriens est dexdicta. trum, aut Oriens accipitur in loco sive in situ universi, aut in ipso corpore cœli. Si autem accipiatur in ipsa plaga mundi, sive in dispositione situs, aut accipitur intra cœlum, aut accipitur extra. Si autem accipitur in ipso cœlo, tunc dextrum efficicitur aliquando sinistrum : quia quælibet pars poli aliquando est in Oriente, et aliquando in Occidente : et hoc videtur esse magnum inconveniens. Si autem accipitur in ipsa plaga mundi, et immobili et extra cœlum, tunc accipitur secundum esse in nihilo : quia extra cœlum nihil est omnino : quia nihil nullius est virtutis, propter hoc non potest habere virtutem dextræ vel sinistræ. Si autem accipitur intra cœlum cum ipsa plaga, et situs sit in aliquibus corporibus secundum naturam, erit dextra cœli secundum esse non in cœlo, sed in igne, vel in alio corpore contento in cœlo : quod absurdissimum est et contra rationem. Ideo dixerunt quidam, quod in sphæra etiam in circulo dextrum dicitur quælibet pars pellens, et quælibet pars pulsa dicitur sinistrum : sed secundum hoc quælibet pars semicirculi ascendentis dicitur dextra, et quælibet pars semicirculi descendentis dicitur sinistra : et secundum hoc dextrum et sinistrum non differunt substantia in virtute, sed potius ratione situs tantum : et secundum hoc etiam erit causatum dextrum et sinistrum in inferioribus, et non differunt nisi ratione situs : et tunc homo convertens se efficitur aliam dextram habens quam prius habuit, quod est impossibile. Sicut enim se habet dextrum et sinistrum in causa quoad virtutes, ita se habet in causatis, nisi quod in effectu est compositus et multiplicatus. Ideo dixit Themistius con-

<--- Page Split --->

suntiens Alexandro hoc quod supra pominus, quod non est dextrum et sinitrum in cœlo secundum veritatem. Sed si esset in cœlo dextrum et sinistrum secundum dicta Peripateticorum, tunc operet etiam quod esset ibi sursum et dorsum. Sed hoc dictum reputamus nos inconveniens propter rationem supra inductam de causa inceptionis revolutionis cœli : quia illi nostro judicio non potest responderi.

Dicendum igitur videtur, ut supra divimus, scilicet dextrum et sinistrum acripiuntur in cœlo secundum esse partium erali per comparationem ad plagæ mundi situm, quod est dextrum secundum esse non efficitur sinistrum secundum esse, sed potest effici sinistrum per comparationem ad plagam et situm mundi per hoc quod est in occidentali plaga mundi positum : et hoc non reputamus inconveniens in inferioribus, quod vel dextrum secundum veritatem efficiatur sinistrum per comparationem. Si ergo ponimus omnes situs differentias esse in cœlo secundum esse, dicentes quod longitudo orbis cujus principia sunt sursum et dorsum, est spatium in quo disponuntur orbes secundum motum diurnum a polo in polum super axem circuli aquinotcialis, super quem est motus diurnus : et cum in uno orbe secundum unum subjectum sint multi orbes secundum formam secundum quod docuimus in line sexti Physicorum, dicitur quod quidam ex orbitus formalibus sunt sursum in cœlo, et quidam ex eis sunt deorsum. Ille enim locus qui dicitur locus sursum, et qui dicitur deorsum, est diversus et differens ex omnibus medietatibus orbium formalitersumptorum : medietates enim orbium sunt circulus aquinotcialis, et circuli equidistantes circulo aquinocziali : et per distantiam ad circulum aquinotcialem accipitur in sphæra differentia et distantia polorum orbis primi qui est supremus inter omnes orbes. Si enim accipiamus orbes diversos qui moventur motu diurno, considerando in eis

medium eorum quod describit linea intellectualis axis quae transit de polo in polum per centrum circuli aequinotcialis, invenimus quod illa medietas sit aliena, quae dicitur axis sphære descripta et non movetur omnino, ita quod aliqua pars ejus transeat ab uno situ suo, sicut intelligeremus lineam revolvi in tota sua longitudine : illa enim in loco suo moveretur, et tamen non mutaret locum : et ita est axis sphære, quod omnes sphære moventur super axem cœli primi cujus est motus diurnus : cum autem nomina damus lateribus mundi, vocando unum Oriens et dextrum, et alterum Occidens et sinistrum, et tertium ante, et quartum retro, ponimus considerationem in orbibus qui formaliter differunt secundum polos et axem polorum qui vocantur sursum et deorsum per modum quem diximus supra, ubi posuimus imaginationem hominis habentis caput in polo Australi, et pedes in polo Septentrionali, et convertentis faciem suam ad hemisphærium in quo nos habitamus hic in terræ superficie : sic enim considerando superius et inferius mundi, dicimus latera mundi Oriens appellando dextrum, et Occidens vocando sinistrum, et superficiem cœli quæ est ab Oriente in Occasum contra ordinem signorum vocando ante, et superficiem quæ est ab Oriente in Occidentem secundum originem signorum vocando retro. Et sic etiam Astronomi illa altera mundi denominaverunt. Non enim damus nomina lateribus mundi ei quod est ante et retro, ex eis quæ sequuntur superiorem polum vel inferiorem, sed potius ex eis quæ sequuntur dextrum et sinistrum per modos quos jam determinavimus.

Et hoc est ideo quia distantia inter hos Text. et com. 14. polos non dicit nisi longitudinem orbis tantum : et secundum hanc dimensionem ille polus cujus stellas videmus super nos, qui est polus Septentrionalis,

<--- Page Split --->

est pars inferior orbis qui est primus inter orbes, et habet motum primum. Polus autem cujus stellas non videmus, qui est Australis, est superior orbis ejusdem pars : et hæc est imaginatio tota differentiarum situs orbis. Et sunt in ea plures dubitationes. Cum enim ad oculum videamus esse plures stellas in parte orbis Septentrionali, et plures imagines stellarum, videtur quod majoris vigoris est pars Septentrionalis quam Meridiana pars : et sic videtur dignius esse, quod pars Septentrionalis sit sursum quam pars Meridiana cœli : et forte hæc ratio movit Pythagoram ad hoc quod dixit partem Septentrionalem primi orbis esse sursum. Forte autem aliquis vellet respondere et diceret, quod pauciores stellæ in Meridie æque potentes vel fortiores sunt multis stellis in Septentrione : sed hoc non est probatum. Nos enim scimus quod pars cœli magis habens virtutes est ubi est stella : et ideo conveniens esse videtur, quod ubi plures sunt stellæ, plus sit ibi cœlestis virtutis. Dixit autem ad hoc Averroes, quod distinctio superioris in cœlo et inferioris non est vera nisi secundum opinionem Pythagoræ. Sed hoc iterum stare non potest, ut videtur, cum nos videamus Aristotelem reprehendisse Pythagoram de hoc quod superius et inferius cœli non distinxit ante dextrum et sinistrum. Solutio proUnde dicendum videtur secundum Astronomos, quod Peripatetici quando loquuntur de superiori in cœlo, loquuntur secundum mundi partem habitabilem : et pars habitabilis non est nisi quarta Septentrionalis hemisphærii superioris : et ad hoc adducemus rationes in libro quem de Longitudine et latitudine locorum componemus : secundum hanc enim habitabilem fons caloris est a Meridie et stellis Meridianis : et ideo est sursum cœli sicut de eo quod est sursum animalis diximus : et ad hoc quod objicitur, quod plures sunt stellæ et plures imagines in Septentrione, videtur esse dicendum, quod sunt septem stellæ quæ ha-

bent se ad alias sicut anima ad corpus, sicut tradunt Mathematici,eo quod agunt in ipsas virtutes suas sicut anima in corpus : hæ autem septem maxime sequuntur solem, ad cujus distantiam efficiuntur directæ et stationariæ et retrocedentes, et occultæ sub radiis ejus, et orientes ex ipsis : et ideo omnes stellæ sequuntur solem. Solis autem vicinior via terræ est Nota cum pars Mein Meridie : eo quod in Meridie pars est dionaliscatur sui septentrionalis pars Meridiana dicitur septentrionali. solum. superior, et pars Aquilonaris dicitur inferior. Et hæc est causa quare dicit Aristoteles quod mare fluit ab Aquilone in Meridiem : quia in Aquilone propter frigus multiplicantur aquæ et diminuuntur in Meridie propter calorem: et ideo altior et multa aqua descendit ad inferiorem et paucam aquam, sicut probabitur in libro Meteororum. Dicitur autem aliquando aliter supremum et infimum cœli secundum cursum stellarum : et sicut medium cœli in Meridie vocatur supremum, et medium in hemisphærio inferiori quod est locus stellæ in media nocte, vocatur infimum : et hoc modo mathematici vocant supremum et infimum cœli.

Est autem dubitatio de ante et retro : Digressio de ante dieret. quia ista secundum prius habita secundum esse differre non videntur : quia id quod inferius est secundum ordinem signorum, mensurando ab Oriente in Occidens, continue efficitur superius, et habebit oppositum ordinem signorum. Adhuc autem videtur quod ante et retro, et sursum et deorsum non sunt in cœlo : et quod sursum et deorsum sunt principia augmenti, et ante et retro sunt principia sensibilis motus, et in cœlo nec augmentum est neque motus sensibilis. Sed ad hoc iterum dicendum esse videtur, quod formaliter semper differt ante et retro : et hæc ostendit conversus ordo signorum qui semper est in his duobus sitibus, et absque omni ambiguitate revolutio quæ est secundum ordinem signorum formaliter differt a revolutione quæ est contra ordinem signornm : et li-

<--- Page Split --->

rvt in primo orbe non sit distinctio sikumrum secundum figuram, tamen in tradibus ejus est virtus conformis ad virtutum signorum : et in ordine graduum accidit quod accidit in ordine signorum necessario : propter quod etiam ostenditur veritas ejus quod diximus in fine septimi Physicorum de differentia formaliter ozbis, et quod orbis semper formaliter movetur de forma in formam : et licet materialiter non mutet locum, sic etiam materialiter et per accidens fit ante et retro : et ideo formaliter quia forma ejus quod est ante, semper est alia a forma ejus quod est retro, licet materia ejus quod est ante, sit aliquando materia ejus quod est retro : quia illa signa quæ sunt ante, fuerunt retro, et e converso : sed tamen revolutionum formæ sunt diverse. Quod autem dicitur, quod sursum et deorsum, et ante et retro sunt principia augmenti motuum et augmenti sensibilis, solvendum est dicendo quod non secundum omnia hæc quæ sunt istae differentiae in inferioribus, sunt etiam in superioribus : quia cum superiora sint simpliciora quam inferiora, et sint quasi materia superiorum inferiora, oportet quod magis sint multiformia inferiora quam superiora : et ideo in superioribus quam sunt incorporalia, sunt ista principia dimensionum tantum : in inferiora autem sunt principia dimensionum et motuum. Ex jam dictis patet, quod etiam a Philosophis aspectus qui est secundum ordinem signorum dici'ur dexter : aspectus enim idem est quod directio sive projectio radiorum : et sive illa sint in sextam partem circuli, sive in tertiam, sive in alteram secundum quod vocant aspectum sextilem et triangulum et quadratum et oppositum, semper est duplex, dexter scilicet, et sinister. Et dexter quidum est contra ordinem signorum, eo quod ille est ab Oriente ad antieriorem partem cæli secundum extensionem concave superficiei cæli primi a dextro versus sinistrum : et sinistrum est e converso in hemisphærio superiori : in hemi-

sphærio autem inferiori si ibi tantum est habitatio, ibi Oriens est in Occidente nostro, et Occidens in Oriente : et ideo ibi iterum radiatio dextra ab Oriente inferioris hemisphærii dextrum contra ordinem signorum : et sinistrum ab Occidente ejusdem hemisphærii secundum ordinem signorum. Et ex hoc manifestum est, quod processus orbis primi est contra processum orbium inferiorum : propter quod diversum ab inferioribus habet dextrum et sinistrum, sicut nos inferius dicemus.

CAPUT VI

De diversitate habitantium sub dextro cæli et sub sinistro tam secundum orbem superiorem quam inferiorem.

Amplius autem de dextro et sinistro Text. et com. loquentes, non nominamus dextrum ali- 15. cujus rei, nisi significando principium unde est motus localis ejus quod est animatum. Si ergo hoc est secundum hoc et principium motus cæli supremi, scimus esse in parte et loco unde oriuntur stellæ fixæ : tunc procul dubio idem locus et pars est et dextrum cæli, et locus partis ubi occidunt stellæ est sinistrum cæli : et hic est locus et pars occidentis motus cæli superioris. Si ergo cælum incipit revolvi in motu suo ex dextro ejus, et incedit et revolvitur super sinistrum ad idem dextrum ipsius : tunc procul dubio oportet quod superius orbis primi sit polus Australis qui occultatur a nobis in hac quarta nostræ habitationis, qui est polus cujus stellæ non videmus : et inferius orbis sit polus Aquilonaris qui non occultatur a nobis, cujus stellæ nunquam nobis occidunt in hac parte nostræ habitationis. Si autem aliquis homo oppositum diceret, scilicet quod superior pars orbis

<--- Page Split --->

esset polus qui non est occultus nobis, cujus stellae non occidunt visibus nostris, tunc procul dubio oporteret quod motus cœli esset a sinistro in sinistrum : quia tunc esset imaginatio partium cœli sicut si homo extensus de polo in polum, haberet caput in polo Aquilonari et pedes in polo Australi, et faciem ad nostram habitationem : et tunc esset necessario sinistrum ejus in Oriente, et dextrum ejus in Occidente : et ideo tunc revolveretur a sinistro in sinistrum : sed hoc nos non dicimus fieri omnino : igitur ex dictis patet quod orbis qui est in polo occulto Australi, est superior : et si qui habitant in quarta illa quae est in quarta quae extenditur a linea æquinotciali usque in polum Australem, habitant sub orbe superiori in dextro orbis primi, hoc est, sub concave quod est a dextro orbis primi secundum motum primum qui est diurnus : et quod nos intendimus hic in habitatione quarta Aquilonaris versus inferius orbis, et in parte sinistra, eo quod omnes a Græcia citra habitantes sunt Occidentales : et a Græcia in Indiam habitantes in eadem quarta, sunt Orientales. Totum ergo contrarium est secundum veritatem ejus quod dixit Pythagoras.

ultra æquinotcialem usque in polum Australem, ita quod nos citra æquinotcialem habitamus unam medietatem terræ hemisphærii superioris : et illi qui sunt ultra æquinotcialem, habitant aliam medietatem ejusdem hemisphærii : medieta sautem hemisphærii non est nisi quarta pars ipsius totius terræ, sicut in qualibet re medietas medietatis non est nisi quarta pars rei totius : et Pythagoras dixit versus polum Australem esse inferius, et sinistrum hujus totius habitationis secundum totum hemisphærium superius, et versus polum Aquilonarem esse superius : et dextrum hemisphærii idem vocans dextrum quod est habens multas stellas plurimæ virtutis, et sinistrum quod habet paucas, et non accipiens dextrum omnino in vera significatione : et si dextrum sic accipiatur, ut dicit Pythagoras, adhuc falsum est quod dicit : quia major vigor caloris et stellarum est in quarta meridiana, cum hoc sit superius orbis, ut probatum est, quam in quarta Aquilonari propter virtutem solis et planetarum in parte illa, sicut diximus. Si autem non accipiatur dextrum unde est motus diurnus in sphæra suprema, sed potius unde est motus planetarum in sphæris inferioribus : et tunc dextrum ei esset in Occidente orbis primi, quia planetæ moventur ab Occidente orbis primi : et est eorum ortus ubi est occasus orbis primi : et tunc oportet quod superius orbium planetarum sit in polo Aquilonari, et inferius sit in polo Australi : et tunc habitamus nos hic citra Aquilonem versus polum Aquilonarem in medietate superiori hemisphærii superioris, quæ est pars dextra secundum Pythagoram : et alii qui sunt ultra æquinotcialem versus polum Australem, habitant in medietate inferiori hemisphærii superioris, quam vocat sinistrum Pythagoras. Cum enim motus orbium planetarum sit contrarius motui orbis primi, consequens est ut etiam differentiæ dimensionum et motuum ipsorum, sint contrariæ differentiis dimensionum et motus orbis primi : revolutio

Dixit enim quod nos habitamus in medictate orbis superioris in parte dextra ipsius : et illi qui habitant in medietate orbis Australis ultra lineam æquinotcialem, habitant in medietate orbis superioris in parte sinistra. Jam enim per ea quae diximus, ostensum est totum contrarium esse verum : licet enim meo judicio nihil de terra habitetur nisi quarta superior terræ versus Aquilonem a linea æquinoctiali cui respondemus in superiori : Opinio Pytamen Pythagorici dixerunt, quod tota thagoricomedietas terræ superior quæ extendibitatione tur a polo versus polum oppositum habitatur : et citra videlicet æquinoctialem usque in polum Aquilonarem, et

<--- Page Split --->

cuim planetarum cum sit ab Occidente in Orientem, contraria est secundum aliquem modum revolutionis orbis primi qui est ab Oriente in Occidentem : consequens igitur est, quod nos qui sumus Aquilonares versus Occidentem habitantes, habitemus in parte ubi incipit motus planetarum cui : et quod isti sint in parte in qua est horizon, hoc est, finitor motus celi planetarum.

Est autem attendendum, quod ortus et uccasus cujuslibet cœeli secundum rei veritatem dupliciter est attendendus. Uno enim modo attenditur secundum longitudinis motum, et alio modo secundum motum latitudinis : et est motus longitudinis dictus in astronomia motus qui est super arcum, qui est inter Occidentem et Orientem. Motus autem latitudinis dicitur motus qui est super arcum, qui est inter aquinotcialem et polum circuli signorum et polum mundi. Sed Astronomus aliter sumit longitudinem et latitudinem. Voral enim longitudinem Astronomus motum qui est super longitudinem non cœeli quidem, sed climatum : longitudo autem climatum distenditur ab Oriente in Occidentem in toto hemisphaerio habitabilis superioris : latitudinem vero vocat latitudinem non cœeli, sed potius latitudinem climatum : et hoc distenditur ab equinoctiali versus polum Aquilonarem in quarta nostrae habitationis : et ideo nulla est contradictio inter Philosophum et Astronomum, sed potius id quod dicit naturalis Philosophus dextrum superioris cœeli superius esse versus polum occultum versus Austrum et sinistrum ejusdem, et inferius esse versus polum apertum versus Aquilonem : et intelligitur ex eo quod dicunt Astronomi, et similiter verus est intellectus ejus quod dicit physicus, quod secundum orbres planetarum superius et dextrum sit versus polum apertum, et inferius et sinistrum sit versus polum occultum, et hoc est per dictum Astronomorum. Sicut enim dicimus, longitudo cœeli quae est latitudo climatum, principatur a polo : motum autem illum aut

accepimus in stellis, aut in ipsa substantia orbis : et si accipiamus eum in stellis, absque dubio compertum est stellas moveri a polo Meridionali versus polum Septentrionalem, in quibuslicet centum annis gradu uno et parum plus : et cum dextrum sit unde incipit motus, erit dextrum stellarum in parte cœeli quae est ad Meridiem, et superius cœeli erit ibidem secundum dimensionem longitudinis celi : et ita intelligitur quod Aristoteles dicit, quod habitatores in Meridie, habitant in superiori orbis stellarum fixarum et dextro : illi qui sunt in Aquilone habitant in inferiori ejusdem orbis in parte sinistra earumdem stellarum. Si autem nos referimus motum cœeli ad ipsam cœeli substantiam : tunc absque dubio incipit motus ab Oriente et gyrat per Occidens : et tunc habitatores in Austro vel in Aquilone, non sunt in dextro cœeli neque in sinistro, sed potius habitantes in Oriente, sicut Indi, sunt in dextro, habitantes in Occidente, sicut Hispani, sunt in sinistro, et habitantes in Austro sunt in superiori, et habitantes in Aquilone sunt in inferiori.

Similiter autem duplex est motus planetarum : quia planetæ descendant ab Aquilone, et ascendant ad Meridiem, et figurantur lumine, et effectus eorum augentur quando ascendunt, et diminuuntur quando descendant : et ideo superius orbium planetarum secundum suam substantiam est versus polum Aquilonarem in circulo solstitiali, et ab illo est inceptio motus stellarum planetarum secundum motum qui est latitudinis climatum : et ideo quoad stellæ motum est ibi dextrum ejus, et sinistrum ejus est in circulo solstitiali Australi : quapropter habitantes in Aquilone, habitant in superiori circulo planetarum, et in dextro planetæ : et habitantes etiam in Australi parte, habitant in inferiori circuli planetarum, et in sinistro planetæ. Si autem motus referatur ad substantiam orbis deferentis planetam, tunc ortus planetæ est a plaga mundi occidentali, et ibi est dex-

<--- Page Split --->

trum ejus : et occasus planetæ est a plaga mundi orientali, et ibi est sinistrum ejus : et secundum hoc nec in Austro nec in Aquilone habitantes sunt in dextro vel sinistro 'orbis planetæ, sed potius habitantes in plaga mundi Occidentali, sunt in dextro, sicut Hispani : et habitantes in plaga mundi Orientali, sunt in sinistro, sicut Indi et Æthiopes : et iste est verus intellectus ejus quod dicit Aristoteles et Pythagoras : et illud quod prius diximus, dictum fuit secundum Alexandrum et Themistium et alios quosdam de schola Peripateticorum.

Cum autem in octavo Physicorum probatum sit motorem esse in cœlo primo secundum circulum æquinoticalem maxime, eo quod iste velocissime sit motus in motu diurno, videbitur forte alicui mirabile quomodo ponimus diversa principia secundum longitudinem et latitudinem et profunditatem cœli : quia secundum ea quæ dicta sunt in octavo, dicitur unum et idem esse motus principium secundum quod est influens motum cœlo et in circulo æquinotiali : et si principiatur motus cœli, principiari videbitur a dextro circuli æquinotcialis, et non ab aliqua parte. Sed ad hoc solvendum dico, quod præter primum mobile in quo motus est unus tantum, in omnibus aliis mobilibus sunt motus multi etiam, hoc est, in omni sphæra stellata, sive habeat stellas multas, sicut firmamentum : sive habeat stellam unicam tantum, sicut sphæræ septem planetarum : et hoc quidem nos ostendemus inferius. Ista autem determinatio differentiarum sic præcise est secundum spæras stellatas secundum duplicem motum earum, scilicet secundum motum quem vocamus longitudinis climatum, et quem vocamus motum latitudinis earumdem. Licet ergo secundum unum maximum circulum et velocissimum, maximum influat motum orbi motor ipsius, nihil tamen prohibet diversas esse aptitudines et ad recipiendum motum et motus principium in quolibet

corpore cœli : et secundum istas aptitudines, et ut ita dicam, idoneitates ad inchoandam partem et locum, unus est motus, differentiæ præhabitæ in orbibus distinguuntur. Sic ergo per ea quæ dicta sunt, determinatæ sunt longitudines partium cœli et loca cœli determinata a quibus incipit motus cœlorum, per quas regyrat partes, et quæ per loca tam secundum orbem stellatum superiorem quam secundum orbes inferiores planetarum.

CAPUT VII.

De causa finali propter quam cœlorum motus oportet esse plures.

His autem determinatis, inquirendum Text et com videtur de his quæ secundum natura consequentiam remanent quasi principia ex istis. Cum enim dextrum et sinistrum determinata sunt diversimode 'tam in uno orbe quam in orbibus pluribus, consequens est ex isto plures esse motus cœli : et pluralitas autem hæc non causatur ex contrarietate formarum cœli, ita quod plura sint mobilia contrarietate formarum differentia, sicut multa sunt climata : quia in præhabitis multoties determinatum est, quod unus motus circularis non potest esse contrarius alii motui circulari per formam sui subjecti : et ideo cum motus superiorum sint multi, tunc inquirendum est de causa finali propter quam sunt multi, et in quo sub-jecto, et cui fini facti sunt motus circulares multi. In superioribus enim promisimus, quod vellemus laborare in inquisitione motuum cœlorum. Est autem prænotandum, quod cum nos investigare velimus causam finalem, et duplex est finis, in se, et in alio : nos hic volumus investigare motuum istorum

<--- Page Split --->

finem nisi qui est in alio, et non in scipso. Et ut intelligatur, dicendum est quod finis in se uniuscujusque rei est actio essentialis ipsius : et hoc est esse secundum quod esse dicit suae essentiae actum prout esse est actus entium, et vita actus viventium, et sentire actus sensibilium, et intelligere sive intellectualiter vivere actus intellectualium : et haec actio est simplex, et in nullo alio recepta. Finis autem in alio est actio entis prout fit passio in passivo suo proprio quod recipit actionem, et ille finis est effectus essentialiter agentis in aliud cui largitur esse suum quantum ipsum sosi bile est recipere ab ipso : actus enim activorum sunt in patientibus et dispositis, qui nati sunt recipere actiones eorum. Diversimode autem attribuuntur isti fines rebus aeternis et corruptibilibus : quoniam incorruptibilia in suo esse sunt perpetua per naturam, et ideo habent in seipsis esse divinum nobilius omni esse corruptibili : et cum nihil sit propter ignobilius se, non possunt esse talia perpetuo ad esse causatum extra ipsa, nisi in alio qui est finis secundarius, et vocatur finis operationis eorum et non principalis : et ideo cum dicitur quod cœelo motus est propter esse perpetuum quod quidem est in ipsis, est ille finis per se : et cum dicitur quod est propter generationem inferiorum, est iste finis secundarius et non principalis 1. Corruptibilia autem non habent in seipsis esse divinum, sed potius in generatione : et ideo quodlibet ipsorum extra se habet nobilius esse. Et haec adhuc dupliciter considerantur. Cum enim quaeritur propter quid est homo, dicitur quod propter esse quod est ut actus essentiae : propter hoc enim accipit formam hominis ut augeat in ipso actum esse hominis : cum autem homo sit completus, est imperfectus ipse propter divisionem et multiplicationem hujus esse, quatenus divino esse per generationem participet, et sit

actu ab ipso quod est generatio ejus optimum secundam naturam : et propter illud est in fine principali, et non secundario, licet quoad esse individui sit propter seipsum : esse autem individui est defectivum et non completum. Et ideo est quaedam conversio inter hos fines. Omne enim quod habet finem in seipso, habet etiam finem in alio : sed completior est finis in seipso quam in alio : et ideo finis in alio est propter finem in ipso in talibus : quia est divinum quod habent talia perpetua in seipsis, non est vacuum et otiosum, sed potius plenum et fontale et effluens et largum, et ideo non est contentum in fine in seipso, sed procedit potius quodam modo processionis in aliud quodlibet quod receptibile est suabonitatis. Id autem quod habet finem in alio, necessario etiam habet finem in seipso inferiorem et ignobiliorem, sicut diximus superius. Sed tamen finis in alio necessario proponit sibi finem in seipso, eo quod sicut diximus in fine secundi Physicorum, posteriori posito, necessario ponitur prius : sed habens finem in seipso, non eadem causa ponit finem in alio : quia non sequitur quod priori posito ponatur posterius, nisi ratione materiae alicujus specialiter, et hoc est in perpetuis : quia ideo posteriora sua ponunt, quia vacua in seipsis remanere non possunt.

His autem habitis, notandum est quod cœelestimotus possunt probari plures ex motuum ex duplici fine proprii fine et ex posteriori. Si enim quaetest : et alteratur quare cœeli motus sunt plures ? ra probatio est divina, potest dici quod motores superiores in se altera naturalis. perpetui, eo quod non otiosi permanent, motum influunt suis mobilibus perpetuum : et quia motus distant longe et prope a loco mobili diversimode in subjectis diversis, ideo diversa fiunt elementa secundum calidum et frigidum, et humidum et siccum : et quia diversa et contraria sunt elementa per actionem et passionem, necessario fit generatio et

<--- Page Split --->

corruptio. Et iterum e converso si quaratur quare motus superiorum sunt diversi ? responderi potest quod quia est generatio et corruptio, oportet esse generata et corrupta : et quia sunt diversa generata et corrupta, oportet esse diversitatem motuum quae diversimode accedens et recedens facit contraria generata et corrupta simplicia : et quia motus est diversus, oportet esse moventem perpetuum : et quia movens est perpetuus in movendo, oportet eum esse perpetuum in esse largo et fontali. Sed prima via ex prioribus est simplicior, et pertinet ad divinum : et secunda via est ex prioribus secundum sensum, et pertinet ad hanc scientiam.

Et ideo secundum illam hic procedemus dicentes, quod causa multitudinis motuum ista est : quia non sequeretur generatio qnae est opus proveniens ex multis motibus superiorum, et praecipue ex duobus qui sunt motus primi mobilis, qui vocatur diurnus, cujus dextrum est in Oriente mundi, et motus circuli obliqui qui dicitur signorum circulus, cujus dextrum est in Occidente mundi. Ad hos enim duos motus omnes alii corporum superiorum motus referuntur. Sicut enim diximus, omnis cujus est operatio aliqua per se et essentialiter, est propter illam suam operationem secundum quod operatio et actio ejus essentialis, secundum quod manifestat nomen actionis : quia actio est operatio actus, hoc est, forma essentialis et naturalis rei : sed tamen ut diximus, operatio aliquando est operatio sola, quando est finis in se : et aliquando est operatum, quando finis est in alio : operatio enim rei divinae quae est perpetue et permanens est perseverantia et permanentia in esse quod est actio essentiae permanentis, et hoc est vita sempiterna in seipsa : et quia non est otiosa et vacua, sed fontalis et larga haec vita in motore primo qui est immobilis omnino, ideo oportet quod operatio ejus in alio quod est suum mobile proprium, sit largitiva motus sempiterne secundum

omne esse temporis, et secundum naturam ex parte coeli non est defectus, ut ostendimus in octavo Physicorum. Colum enim est perpetuum secundum eumdem modum perpetuitatis : quia corpus est spirituale, subtile, rotundum, motum motu circulari sempiterno. Hæc est ergo una causa motus et accedentis et recedentis in orbe rotundo, quæ accepta est ex ipsa largitate motoris.

Possumus autem ad eamdem causam Text et u. venire incipiendo ab effectu ejus in corporibus inferioribus. Repetemus ergo quaestionem quaerentes, quare motus coeli non est factus unicus, sed plures, ut diximus ? Dicatur igitur, quod causa diversitatis motuum coelestium est accepta ex generationis multiplicitate : et hoc ut videamus melius, inchoemus ab his quae exiguntur ad motum circularem dicentes, quod sicut in libro de Motibus animalium est probatum, nullum corpus movetur circulariter nisi moveatur super aliquod corpus stans quietum : quod si moveretur, non posset moveri circulus in loco uno permanens. Virtus enim immobilis haec ad minus addit super virtutem circuli moti. Nulla enim partium corporis rotundi circulariter moti, permanet stans fixa et in motu : poli enim qui videntur stare, sicut diximus superius, in loco suo moventur, licet non transeunt de loco ad locum, vel de situ ad situm. Similiter autem manifestum est, quia corpus circulariter motum non est de natura ejus corporis quod figitur in medio sui, eo quod nulla pars circulariter moti descendit ad centrum, quod absque dubio faceret, si esset de natura gravis quod figitur in centro contra quod movetur circulus. Si enim aliqua pars ipsius moveretur ad medium, cum idem sit motus totius et partis in omni corpore simplici, tunc oporteret quod toti corpori coelesti naturalis esset motus quod est ad medium. Nos autem jam

<--- Page Split --->

dumonstravimus in Physicis, quod corpus celeste totum movetur motu circulari naturaliter : quia si diceretur contrarium illius, quod scilicet circularis motus esset ei accidentalis, non posset circularis motus esse sempiternus, eo quod nihil eorum quae sunt accidentalia et extra naturam, possit esse sempiternum, sicut superius in primo libro demonstravimus. Res enim accidentalis quae est violenta et communiter accidens et non accidens, proprium est post naturale, quia non accidit alicui tale accidens nisi per recessionem quamdam a natura et virtutibus naturalibus. Revertamur ergo ad propositum, dicentes quod si est necessarium omne quod movetur motu circulariter, ut moveatur super rem tamtem et quietam, tunc oportet aliquod corpus quietum et fixum esse in centro. Et hoc procul dubio non est nisi terra, sicut per sensum probatur : quia terram videmus in medio quiescere. Hic igitur supponatur hoc : in futuro enim in sequentibus istius scientiae demonstrationem adducemus de natura terrae et de natura reliquorum elementorum, et loquorum de ipsis cum intentione exquisita. Tertius autem procedentes ex illo dicimus, quod quando unum contrariorum est in natura, oportet etiam ut aliud sit in natura, cum forma contrariorum sint amba existentes. Cum enim contraria mala sunt fieri circa idem, eamdem propartionem habent ad esse contraria : et idem si unum est in natura, oportet et reliquum esse in natura. Hujus autem est et alia ratio : quia enim omnis contrarietas habet in se aliquid de habitu et privatione, si contrarium quod est per modum privationis ponatur, oportet quod et illud quod est per modum habitus ponatur : quia habitus est ante privationem secundum naturam et diffinitionem : et hoc modo se habent calidum et frigidum : quies autem et gravitas et frigiditas dicuntur per privationem levitatis et motus et caliditatis : conveniunt autem terrae quies et gravitas et frigiditas, et

igni conveniunt mobilitas et levitas et caliditas : ergo oportet quod quies sit ante terram, et de motu quidem et quiete dicantur ut privatio et habitus, est planum, caliditas et frigiditas : et sic aliquo modo opponuntur, cum motus sit causa caloris in subjecto quod est utriusque susceptibile : et hic videmus quod ignis motus excitatur, et non motus extinguitur. Cum igitur frigiditas privet motum, et sistat eum, erit ipsa per hunc modum privatio caliditatis. Sic autem etiam opponuntur leve et grave : quia unum eorum privat motum propter quod in primo Peri geneseos dicitur, et generatio ignis ex terra generatio simpliciter est, corruptio secundum quid : et generatio terrae ex igne secundum quid, et corruptio est corruptio simpliciter. Sic igitur habetur quod necessario sunt ignis et terra.

Redibimus et inveniemus necessitatem Text et com. existendi media elementa. Cum enim sint 19. extrema habentia contrarietatem in una qualitate, oportet esse per generationem ab illis media quae cum his habent contrarietatem perfectam, sicut contrariatur aer ad terram, et aqua ad ignem. Hoc igitur ita esse, ut diximus, supponantur, quia in sequentibus librorum naturalium, et praecipue in secundo Peri geneseos, de his inquiremus sufficienter : hoc enim hic non induximus nisi ut ostendamus ex habentibus contrarietates primas corporibus, necessariam esse generationem. Non enim possibile est aliquando distincte contrarietatibus in seipsis secundum esse fixa manere, cum contraria se tangentia et agant invicem et patiantur continue ab invicem : et per hoc continue corrumpant se ad invicem et generentur mutuo ex invicem : cum corruptio unius sit generatio alterius. Causa autem hujus diversae generationis et passionis est accessus generantis et recessus secundum circulum.

<--- Page Split --->

Motus autem circularis non potest esse perpetuus nisi mobile suum sit perpetuum : et est conversio in illo : quia etiamsi mobile sit perpetuum, et est etiam motus perpetuus : cum mobile et motor nunquam possunt esse otiosa sine motu, ut probatum est in octavo Physicorum : ergo sic arguendo a primo per sermonem jam habitæ inductionis, necessarium est quod existente circulari motu generationem esse : et convertitur etiam ab effectu ad causam, ut prius diximus, quod si generatio est, necessarium est esse motum circularem afferentem et referentem generans quod movet materiam generabilium. Si autem generatio est sicut motus quidam circularis præcipue in simplicium corporum generatione, quorum quodlibet generatur ex altero, tunc quæramus utrum generatio sit tantum una vel sint multæ? Si enim est una, tunc nunquam est corruptio, sed generatio unius et ejusdem : et hoc est si causatur generatio ab uno motu simplici eodem modo se habente. Si autem multæ sint, ut oculis videmus, quia idem quod generatur aliquando corrumpitur, et generatur aliud et diversum ab alio, oportet quod hoc causetur a motu circulari diversimode se habente : et ille est circulus obliquus, qui dicitur signorum, in quo sol qui est principale generans, accedit et recedit, et accedendo facit vincere elementa superiora super inferiora, et recedendo facit vincere inferiora super superiora. Si enim secundum dispositionem motus cœlestis est dispositio elementorum ad invicem necessario : hoc autem in sequentibus libris scientiæ naturalis ostendam illud ostensione planiore et manifestiore, quando loquar de perpetuitate generationis in secundo Peri genesees.

facta sunt circularia corpora multa : et non sufficit revolutio cœli unius, causam illam assignantes dicimus, quod non sunt facta multa nisi propter generationem : non enim potest generatio impediri : generatio autem non est nisi existentibus primis generalibus quæ sunt ignis et reliqua elementa : elementorum autem existentia est ex motu circulari. Non enim fuit esse terræ necessarium, nisi quia oportuit motum circularem habere corpus naturale, quod esset centrum, contra quod revolvetur quod esset quoddam fixum. Sic igitur habita terra necessario habebitur ignis : et habitis his, oportuit haberi reliqua duo : habitis elementis consequitur generatio : ergo a primo habito circulari motu sequitur generatio. Sed necesse est quod diversitas generationis esset aliqua causa : ergo necessarium fuit, quod esset perpetuus aliquis motus diversimode movens materiam. Tria enim sunt in generatione, quorum primum est continuitas esse, et secundum diversitas generationis et corruptionis, et iterum diversitas generatorum in figuris et speciebus. Et primi quidem causa est circulus uno modo motus super materiam generabilium : et ille est circulus habens motum diurnum. Secunda autem causa est circulus aliquando auferens, et aliquando referens generantia, et ille est circulus obliquus. Et tertii causa est diversitas generantium aliquando distantium, et aliquando non distantium secundum diversos situs eorum in circulis suis : et illi sunt orbes stellarum fixarum et planetarum. Sic igitur in generatione necessario oportet nos habere duos motus, quorum unus dextrum habeat in Oriente mundi, et alter sinistrum habeat in Occidente mundi, quibus motibus multa moveantur generantia propter diversitatem figuræ et formæ generatorum : et hoc est quod in capitulo isto intendimus declarare.

<--- Page Split --->