TRACTATUS IV

AN CŒLUM SIT GENERATUM ?

CAPUT I.

Quæ tractatus intentio est, et quis dicendorum modus, et quid dixerunt circa hoc Antiqui.

1 . . . t , t e o m . Cum autem omnia quæ præhabita sunt 101. de perfectione et unitate mundi, ostensa sint discrete et determinate, est meæ voluntatis nunc inquirere de cœlo et mundo increato, utrum sit factum per generationem physicam, an non sit factum per generationem, et an sit corruptibile corruptione? Hoc enim licet sit tactum in superioribus, indiget tamen adhuc inquisitione subtiliori : verumtamen antequam nos de istis duabus quaestionibus dicamus sententiam veritatis, incipientes secundum nostram consuetudinem de eis prius dicere sermones antiquorum Philosophorum naturalium, eo quod ratio eorum qui diversa dixerunt a nobis, erit nobis via inquisitionis in omnibus diversitatibus eorum quibus deviant a nobis, et ad se invicem : et via hæc erit

ex contradictionibus bene considerantis. Hoc enim modo procedendo, erit sermo noster apud omnem hominem qui bonæ considerationis est, acceptabilior, quando dise rer vit inter nostra dicta et eorum dicta qui contradicunt nobis, et cum per spexerit nostras rationes esse elidentes dicta eorum, erit tunc nostra determinatio visa magis necessaria in intellectibus audientium, et præcipue cum primo audierint debiles rationes Antiquorum qui diversificantur a nobis : quia tunc auditis nostris fortibus rationibus facile acquiescent nobis. Est enim per se manifestum quod omnes scimus, quia cum dixerimus sententiam nostram de aliqua re, quod videlicet oporteat ipsam esse secundum hunc modum vel illum, et tacuerimus sententiam aliorum et responsionem qua respondent opinionibus eorum qui sunt diversificantes ab eis, et tacuerimus etiam sermones determinationum eorum in re illa de qua contrariantur, tunc debilius et tardius suscipietur sermo noster et ratio nostra apud audientes : conclusiones unius dictum ad dictum alterius discernunt tam inter propositiones syllogismorum quam inter principia ex quibus confirmantur propositiones syllogisticae : eo quod hæsitat intellectus talium, an verum dictum nostrum vel adversarii

<--- Page Split --->

nostri sit melius et credibilius : sed quia nostra disputatio doctrinalis est et non litigiosa, oportet omnem hominem qui nobiscum confert dicta sua observare : nec propter inimicitiam vel amicitiam condisputantis secum aliquid impugnet vel recipiat : falsitatis enim amicus et veritatis inimicus diceretur, et non hominis secum disputantis : et ideo necesse est ut participet sic secum et communicet in disputatione una, quod concedat omnia quae concederet sibi ipsi de rationalibus et veris secundum intellectum, advertens illud quod in Topicis dixit Aristoteles de inquirentibus veritatem, quod parvus socius est qui impedit commune opus. Hoc autem praemittimus hic in pertractione quaestionis istius, ideo quoniam in eo sunt multae diversitates, et est quaestio desiderata sciri ab omnibus : et ideo maximi nocumenti est in ea impedire eum qui diligentiam ponit in inquisitione veritatis de ipsa. Non enim solum Philosophi diversificantur in determinatione ipsius, sed etiam religiones legum plurimam in ea auferunt conditionem.

fuit Plato apud antiquos Stoicos, et postea parum ante nostra hæc tempora renovavit ea Moyses Ægyptius Philosophus Judæorum : uterque enim horum dicebat opificem mundi ex materia quasi ex matre mundum produxisse cum tempore : et partes quidem mundi superiores quæ sunt moventes et causantes inferiora elementa et elementata priores esse mundo natura et non tempore : orbes enim et stellas sic secundum istos fecit opifex, quod omnium inferiorum sementem quam opifex quidam fecit, eis tradidit exequendam, sicut in Timæo Platonis continetur, licet tempore cum inferioribus sint producta.

Fuerunt autem alii qui dixerunt quod secund opinio et est coelum et mundus totus inceperunt per Anaxago- generationem, et quod ambo finiunt in tempore, nec unquam reiterabitur idem mundus : quia sicut per intellectum agen- tem in tempore infinito quod consequi- tur mixturam omnium tanquam subje- ctum proprium, mundus iste exivit per generationem, ita etiam reducitur in idem mixtum per intellectum eumdem : et ideo cadit sub corruptione sicut reli- qua corpora quæ esse per generationem acceperunt. Hæc autem opinio Anaxago- ræ fuit, qui dixit tempus esse infinitum, eo quod tempus sequitur chaos primum et non motum cæli : et dixit in tempore infinito multos mundos generari, et multos corrumpi, quorum nullus est idem cum alio : et de hac opinione multa dicta sunt in primo Physicorum.

Alii autem qui tertiam viam invenerunt, fuerunt qui dixerunt quod mundus iste sæpe generatur, et sæpe corrumpitur : et illi diversificati sunt secundum duas vias : quidam enim dicunt, quod revertitur idem in magno anno qui deorum sacramento confirmatus est : et hæc fuit sententia Empedoclis, et vocat magnum annum spatium temporis quo superiores orbes et stellæ revertuntur omnes simul ad principium primum sui motus : quod non accidit ad minus secundum Ptolemaëum nisi in triginta

Text. et com. 102.

Prima opinio de esse mundi, et est Stoicorum et Platonis.

Dicamus igitur incipientes, quod antiqui Philosophi loquentes de factura mundi, quotquot præcesserunt sectam Peripateticorum, convenerunt in hoc quod cælum et mundus essent inchoata per physicam generationem : sed tamen in modo illius generationis differebant quidam inter se physici triplici diversitate.

Fuerunt enim quidam inter eos qui et præcipui deputati sunt apud Stoicorum peritiam, qui dixerunt quod mundus qui- dem per generationem quæ fit ex mate- ria, incepit, sed durabit sempiternum : et ideo in tota temporis duratione non habebit principium materiale aliquod ad quod resolvatur, quemadmodum res cor- ruptibiles resolvuntur : propter quod etiam in toto tempore nunquam habebit finem. Et hujus quidem sententiæ auctor

<--- Page Split --->

sex millibus annorum : et dicit hunc annum confirmatum esse jurejurando, sive sacramento deorum : quia deos vocat orbes et stellas : et illi necessitate motus sunt obligati ad redeundum in idem punctum unde inceperunt, sicut si confirmassent illud jurejurando. Iste autem Empedocles Italicus fuit de civitate quae vocata est Fragurambice : propter quod Fragicensem eum vocant, et in rei veritate fuit Siculus. Heraclitus autem Ephesius dicebat quod cœelum et mundus generantur et corrumpuntur continue de dispositione in dispositionem sine fine, eo quod omne quod dicebat continue subjacere alterationi, et alterationem dixit esse generationem. Licet autem sciamus Heraclitum fuisse Graeum natum de Epheso, quidam tamen Saracenorum dicunt eum fuisse Sascinensem, et quidam de civitate Karistos : cujus causam esse puto, quia Saraceni nomina Philosophorum et civitatum frequenter habent corrupta. Haec igitur triplici diversitate diversificantur Philosophi.

Religiones quæ ab initio fuerunt usque modo, quadrupliciter variantur. Dixerunt enim Zabii, quod mundus nec per generationem, nec per corruptionem finietur. Stoici autem quod quidem per generationem incepit, sed per corruptinem non finietur, in hoc sequentes Platonem. Pythagorici autem in legibus Pythagoræ tradiderunt mundum et per generationem incepisse, et per corruptinem desiturum, cum quibus conveniunt tam Empedocles quam Anaxagoras et Heraclitus, licet diversis modis hoc dicant, sicut patet ex praemissis. Sunt autem quidam Saracenorum irrationabilissime dicentes et quartam legem inducentes, quod videlicet mundus per generationem nunquam incepit, sed tamen per corruptionem desiturus sit. Cum nulla autem istarum legum convenit lex Moysi, qui prophetice non physice docuit mundum non per generationem,sed per creationem incepissse, et per voluntatem Dei judicis desiturum, non quidem sic ut

nullo modo sit, sed sic ut in alio statu sit, in quo tam boni quam mali justam operis sui consequentur retributionem.

CAPUT II.

De contradicione dicti et ratione Platonis et Stoicorum.

Quoniam autem jam exposuimus summatim opiniones quæ sunt de inceptione mundi, opportunum est inducere rationes contra eas. Et primo contra opinionem Platonis et legem Stoicorum. Dicimus igitur impossibile esse omnino sermonem Stoicorum, confitentium quidem cœlum esse mundum magnum, quemadmodum et nos supra in tertia cœli significatione ostendimus, et dicentium cum hoc, quod hoc cœlum per generationem incepit ex materia et privatione esse factum et nunquam esse desiturum per corrupzionem nec finem habiturum : eo quod non habeat materiale principium in quod possit per corruptionem resolvi. Nos autem dicimus nunc, quia cessamus a narratione sermonum eorum qui dixerunt quod cœlum etc., nullum enim modum alicujus rei naturalis confitemur esse verum universaliter, neque verificamus eum nisi quando per inductionem, aut in omnibus, aut in pluribus eorum probare possemus eumdem, præsertim cum res naturales sensibiles sint, et sensibili cognitione inductionis potissime probentur. Modus autem quem isti dicunt de cœlo et mundo, quod videlicet per generationem physicam inceperint, et per corruptionem nequaquam sint desitura, nunquam videmus in aliqua re quæ inceperit, quin potius diversum istius videmus in omnibus : quia omne quod per generationem incepit, videmus corrumpi tem-

<--- Page Split --->

pore determinato, sicut infra ostendemus in hoc eodem tractatu libri istius. Absurdum igitur est istum modum enuntiare de cœlo et mundo.

Amplius autem dicimus, quod omnis res in qua non est potentia, sive virtus ut alteretur a qualitatibus activis et passivis, nullam habet causam suae alterationis, cum omnis alteratio fiat a qualitatibus activis et passivis, sicut ostendimus in septimo Physicorum. Et similiter est e converso, quod res quæ alteratur vel alterata est aliquando a qualitatibus activis et passivis, habet virtutem et potentiam adhuc quod alteretur : et suæ alterationis causa est in re ipsa, sicut videmus in omnibus elementis et elementatis quæ alterantur ad invicem. Si igitur mundus iste magnus, ut aiunt Platonici, per generationem componitur ex rebus, quarum dispositiones fuerunt primo secundum aliam dispositionem, sive secundum aliam formam quam sit forma mundi, cum non sit possibile quod amittant tales formas per quas fit alteratio eorum quæ alterantur, tunc procul dubio postquam accipiunt formam aliquam per alterationem, sunt alterabiles. Videmus enim quod id quod non est calidum, per alterationem factum est calidum, adhuc per alterationem etiam mutabile est a calido in aliam quamcumque dispositionem quæ potest esse terminus alterationis. Cum igitur ita sit, si mundus incepit per generationem, res ex quibus componibilis erat mundus, aut erant alterabiles a suis dispositionibus quas habebant antequam constituerent mundum, aut non. Si erant alterabiles, tunc adhuc sunt alterabiles : et sicut per alterationem corum venerunt ad mundi constitutionem sive generationem, sic etiam per alterationem possunt venire ad mundi corruptionem : et tunc mundus est corruptibilis. Si autem non erant alterabiles, tunc nunquam potuerunt per generationem

venire ad hoc ut constituerent mundum : quia nulla generatio physica esse potest nisi per alterationem. Cum igitur alterentur secundum Platonicos in constitutione mundi, tunc alterabuntur etiam post mundum constitutum : et si cœlum et alia simplicia sic sunt alterabilia et passibilia, cum omnis passio facta abjiciat a subjecto, oportebit dicere quod tam cœlum quam alia simplicia corpora et mundus ipse possunt resolvi et separari, sive consumi per corruptionem, ita quod amittant formam mundi. Et eadem necessitate, cum post corruptionem faetam a forma mundi adhuc maneant alterabilia et mutabilia, oportet quod postquam resoluta sunt a forma mundi, iterum alterentur aliquando ad compositionem formæ mundanæ, et ab illa iterum corrumpantur per alterationem : et sic fiat successio et generationis et corruptionis mundi in infinitum, quemadmodum dixerunt Empedocles et Heraclitus. Si ergo hoc est secundum modum hunc, tunc mundus qui incepit per generationem cadit etiam sub corruptione : et non est verum quod dixerunt antiqui Platonici, quod sit præter corruptionem et finem in tempore. Sicut autem improbamus dictum istorum, sic conveniens est ut elidamus rationem dicti quam induxerunt. Ratio enim quam induxerunt quando intenderunt ostendere et imaginari quod mundus per generationem incepit, et tamen nihil habuit præcedens se secundum naturam et tempus, falsa est omnino, et contradicetur ei per demonstrationem veram, non habentem instantiam in naturis.

Dixerunt enim quod faciebant simile Text, et com. 101. aliquid opificibus mensurandi qui geometri vocantur : licet enim illi sciant quod abstracta a motu et materia sensibili perpetua sint, tamen quando docent compositiones figurarum, dicunt prius esse lineas et superficies ipsis figuris quæ

<--- Page Split --->

componuntur ex lineis et superficiebus, et prius esse protrahendas lineas illas vel alias, non quod intendant elementa figurarum tempore praecedere figuras, et per motum devenire ad figurarum compositionem, sed ut doctrina eorum sit facilior discentibus. Similiter, inquiunt, facimus nos quando dicimus mundum componi prius ex superioribus habentibus sementem generabilium, et postea produci ipsa generabilia, et ex utrisque his componi mundum, dicimus hoc omnibus his qui quae nostra sunt confitentur, quod videlicet mundus sit factus: non intendentes ostendere, quod secundum temporis prioritatem opifex produxerit stellas ex materia, et postea per tempus sementem naturae factam a se indiderit eis,et postea fecerit inferiora, in quibus sementis illa seminaretur, et tandem ex his compositus sit mundus: sed intentio nostra est, inquiunt, facilem facere doctrinam de mundi generatione, ut sciatur quod mundus est factus simul in omnibus suis partibus ex materia prima, et quod superiora non praecedunt inferiora tempore, sed ordine naturae: et ideo hunc ordinem significantes, dicimus quod mundus primo componitur ex hac re, postea ex illa per omnia sicut facimus in figurarum compositione.

tur diminutum et secundum quid ens in partibus suis, in quibus est in potentia antequam accipiat complementum ultimum: et ista praecessio est secundum tempus in omnibus generatis. Secundum autem est in quo est dissimilitudo: quia quando figura fit ex lineis et superficiebus, non fit hoc ita quod lineæ et superficies alterentur, et per alterationem accipiant formam figurae. Sed elementa generatorum nunquam accipiunt formam generatorum, nisi per alterationem et mutationem: et hæc alteratio et mutatio necessario exigunt prioritatem temporis eorum ad generatorum constitutionem. Tertium autem est in quo est dissimilitudo, quod figura quidem nunquam est, nisi in ipsa simul sint superficies et lineæ: nec inveniuntur sine figuris lineæ et superficies secundum esse, sed secundum imaginationem solam. Sic autem non est in generatis, quia elementa eorum inveniuntur secundum esse sine ipsis: et quæcumque sunt temporalia, hoc est, in tempore existentia, et inveniuntur priora aliquibus, ipsa necessario sunt priora illis tempore. Cum ergo elementa mundi generati temporalia, et dicantur priora mundo constituto ab ipsis, oportet necessario quod praecedant mundum tempore. Non est ergo simile illud quod inducunt de lineis figurarum: licet enim illæ secundum esse non sint extra figuras, tamen cum opifices figurarum volunt demonstrare figuras, demonstrant eas secundum esse quod habent in imaginatione: ideo non est possibile ut ostendant lineas omnes simul in vice una et una demonstratione: verum ipsi ostendunt protrahi lineam post lineam, donec ipsi veniant tandem super lineas ex quibus componitur figura tota. Compositio autem mundi non est secundum hunc modum: et ad hoc quidem declarandum juvamur ratione nostra quam induximus per ea ex quibus componitur mundus, sicut patet ex prædictis.

Redeamus ergo per syllogismum super eos contradicendo ipsis, dicendo quod exemplum et simile de figuris quod inducunt, non est conveniens ad declarandam mundi generationem esse per mundum quem dixerunt: et est dissimilitudo in tribus: et patet quidem quod in arte figurarum et compositione ipsarum non est figura unquam completa nisi cum omnibus lineis et superficiebus ex quibus componitur: nec invenitur unquam aliquo tempore figura diminuta ab aliqua linearum vel superficierum ex quibus componitur. Secus autem est in eo quod lit per generationem: illud enim inveni-

<--- Page Split --->

Dicimus ergo ex prædictis mundum primo generari ex hac re, et deinde ex alia secundum Platonicos prioritate et posterioritate temporis. Res enim priores et posteriores hoc modo sibi sunt priores et posteriores, sicut est sermo diffinitivus eorum. Si enim secundum diffinitionem sunt temporales, tunc præcessio et prioritas eorum ad invicem est secundum tempus et secundum esse. Si autem diffinitio eorum abstrahit a motu et a materia, quemadmodum in mathematicis, tunc prioritas et posterioritas est secundum rationem et ordinem naturae tantum. Res igitur naturales et temporales primo non habentes formam compositionis hujus generati, et postea habentes formam compositionis hujus, ita quod ex tali compositione sit mundus, non possunt esse simul tempore : quia non est possibile aliquid generabilium simul tempore habere compositionem et non habere compositionem : cum non habens compositionem per motum et generationem quae tempore mensurantur, oporteat acquirere compositionem : et sic motus et tempus intercidunt inter unum et aliud. De lineis autem et superficiebus quae sunt in figura, nulla est ante aliam tempore : et illa quae est prior earum secundum ordinem naturae, et non est in alia dispositione, antequam sit sub forma figurae a qua alteratur quando figurae forman accipit, sicut diximus prius. Ostensum est igitur sufficienter, quod non est possibile ut sit mundus hoc modo generatus, ut dicunt Stoici, ita quod futurus sit semper, et non sit futurus ei finis in tempore in quo corruptio veniat super ipsum.

CAPUT III.

De contradictione opinionum Empedoclis, Heracliti et Anaxagore.

Dicentes autem cum Empedocle et HeText et om. 107. racito, quod idem mundus in substantia generatur quandoque, et corrumpitur quandoque, nolunt aliud significare per hoc dictum suum, nisi ut ponant mundum semper esse et fuisse, et futurum esse tempus cui non sit finis aliquis in quo secundum substantialem formam corrumpatur : verum tamen forma ejus accidentalis alteratur et mutatur qualibet vice una post aliam ex forma in formam. Et simile inducunt in minori mundo, in quo videmus quod puer alteratur in virum secundum illud quod aetas relinquit in corpore : et iterum alteratur ex viro in puerum secundum illud quod aetas senectutis ultimae relinquit in mente : senes enim declinantes ad puerilia convertuntur : hoc enim fit in minori mundo, eo quod quandoque corrumpitur puer et fit vir idem in subjecto manens : et quandoque corrumpitur vir et fit puer adhuc manens illud in subjecto. Et similiter dicunt esse in majori mundo tam Empedocles quam Heraclitus, licet diversimode hoc dicant, sicut patet ex supradictis. Contra hoc autem nos dicimus, quod dictum hoc est erroneum quoad probationem quam inducunt, et est non verum etiam in seipso : et hoc quidem probatur ex hoc quod quando conveniunt elementa quadam ad alia in compositione mundi, non fiunt ex eis dispositiones formarum diversarum, praecipue quoad prima simplicia in quibus reciproca alteratione reiterantur semper eadem specie : fit ergo ex talibus sic reciproce alteratis compositio mundi unius et forma una mundi :

<--- Page Split --->

quia partibus mundi simplicibus eisdem in forma existentibus non potest esse mundus diversus secundum formam. Deinde autem dictis Empedocles et Heraclitus nobis etiam confitentur illud: quia talem causam ponunt generationi et corruptioni, ex qua necessario reciprocatio fit earumdem formarum specie in simplicibus partibus mundi, licet dicant causam generationis contrariam esse causae corruptionis : generationis enim causa est, ut dicunt, amicitia, et corruptionis odium.

sit ex materia sua tota, tunc impossibile est ut verum sit quod dicunt. Secundum enim opinionem Anaxagoræ materia mundi fuit ante mundum, quæ fuit mixta ex omnibus homogeniis in quibus latebant omnes formæ partium hujus mundi, et per intellectum componentem et dividentem exivit ex illa mixtura forma hujus mundi. Si enim daretur, quod non fuisset materia illa ante hunc mundum, tunc non posset esse verum quod dixit Anaxagoras, quod alterata per intellectum agentem esset materia ad hoc quod reciperet formam hujus mundi. Cum igitur secundum Anaxagoram alterata sint in forma mundi hujus, adhuc post corruptionem mundi et resolutionem in mixturam primam remanet virtus et potentia alterationis ad easdem formas compositionis mundi quæ modo sunt in mundo. Si enim aliud ex homogeniis aliquando compositum est, adhuc in futurum aliquid simile illi specie potest componi ex homogeniis, quæ sunt similia primis homogeniis, in quibus jam olim compositio facta fuit : igitur ex mixtura in quam resolvitur mundus, erit mundus idem in specie rediens iterum per intellectum agentem. Si autem dicatur quod mundus non est unus in specie, sed sunt mundi multi secundum speciem vel genus, tunc forsitan possibile est quod sit verum quod dicunt.Sed nos in sequentibus inquiremus utrum hoc possibile sit an impossibile omnino. Cum enim ostenderimus cælum omnino esse ingenerabile et incorruptibile, tunc consequens non erit reiterari diversa in specie et genere : quoniam tunc ex perpetuitate motus cæli concludemus in fine secundi Peri geneseos, quod quæcumque habent substantiam incorruptibilem motam, reiterantur eadem numero in omni tempore mundi : et quæcumque habent substantiam corruptibilem motam, reiterantur eadem specie non numero : et in his duobus remanet semper mundus unus, ex quibus palam erit falsum esse quod dixit Anaxagoras.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

De distinctionibus generabilium et ingenerabilium, et corruptibilium et incorruptibilium, ex quibus sumendae sunt probationes ad ostendendum ingenerabilem et incorruptibilem esse mundum.

Altius autem ordinantes disputationem de mundi generatione et corruptione, dicimus opinionem Antiquorum duo confiteri de quibus est inquirendum : dicunt enim aliqui quod possibile est ut aliquid non ingrediatur in esse per generationem, quod tamen sit corruptibile in natura, etiamsi nunquam corrumpatur : et aliquid est quod possibile est ingredi in esse per generationem, quod tamen incorruptibile est per naturam, ita quod nunquam finitur, neque cadit sub corruptione, sicut expresse legitur in libro Platonis qui dicitur Timæus : in illo enim libro legitur, quod cœlum est generatum, et tamen est semper in toto tempore manens. Et hoc quidem sunt alii dicentes, quod possibile est ut aliquid ex rebus generetur, et non finiatur, nec cadens sub corruptione, ita quod non finitur, neque corruptio aliqua veniet supra ipsum. Dixit enim cœlum Plato non quidem esse corruptibile, sed voluntate opificis sine corruptione permanere. Dicentes autem sermones hos de cœlo, non naturaliter de cœlo sunt perscrutati, sed potius modo divino ostendentes qualiter causata fluunt a causa prima, quam voluntatem artificis esse asserebant. Nos igitur etiam cum intendimus inquirere de veritate sermonis istorum Philosophorum, oportet nos generalius loqui quam fecimus : et quoniam exigit hujusmodi negotii materia, loquemur inquisitione

aggregata ex entibus omnibus communiter inquirendo, utrum in aliquo ente possibile sit quod dicunt, quod videlicet generatum non cadit a primo corpore, vel generatum cadat sub corpore : hujusmodi enim inquisitio est quasi divina, sed propter doctrinae bonitatem oportet eam hic interponi.

Antequam igitur hanc generalem faText, et com. 110. ciamus hic inquisitionem, intendimus primo distinguere intentiones eorum quae dicuntur generalbia et non generalbia, et eorum quae dicuntur corruptibilia et incorruptibilia, ut sic distinctæ intentiones eorum facilius ostendant illud quod intelligimus per sermonem eorum cum dicimus generatum; vel non generatum, vel cadens sub corruptione, vel non cadens sub corruptione : una enim res multipliciter dicta et non distincta per intentiones de quibus dicitur, absque distinctione et discretione accepta ab audientibus generat ambiguitatem : et occultatur ratio ejus, ita quod in ipsa hæsitat intellectus audientis et confunditur, adeo quod aliquando nuntiat dubie de ipsa, eo quod non discernit neque distinxit, eo quod nescivit qua ratione intentio nominis de re dicatur. Et hoc quidem fit Nota quære ex æquivocatione fit confusio in tione, et ex ipsius rei multiplicitate. Sed intellectu. de nominum æquivocatione sive distinctione non curamus ad præsens, eo quod hoc sophistæ est proprium. Rei autem ambiguitatem generaliter loquentes, oportet distinguere sicut patet in quinto philosophiæ primæ. Cum igitur philosophiam primam in hac distinctione nanciscamur, oportet nos hic distinguere quibus modis ea de quibus disputabimus, dicantur per analogiam. Dicamus igitur quod res dicitur multis modis ingenerabilis sive non generata, qui tamen omnes modi in communi reducuntur ad duos : aut enim dicitur ingenerabilis non vere, aut vere.

<--- Page Split --->

Et siquidem non vere dicitur ingenerabilis, tunz aut dicitur a privatione generationis et viae motus, aut a privatione debiti temporis ad generationem, licet actus generatorum non privetur ab ipsa. A privatione enim viae in esse qua est generatio et motus, dicuntur ingenerabilia tempus et motus et ipsa generatio : nullum enim horum ingreditur in esse per tempus et alterationem et motum et generationem, quemadmodum ingrediuntur in esse ea qua per se et proprie generantur. Sub isto autem modo cadunt tres modi species : via enim qua est alteratio et motus in esse privatur ab his qua sunt ante generatum, sicut tempus et motus : et privatur ab his qua sunt necessario continentia ad generatum, sicut cum generatur hic homo, per consequens et homo, et animal, et substantia : propter quod dicitur natura in his operari occulte : privatur etiam ab his qua per accidens sunt in generato, et praecipue a relativis, sicut cum dicimus hunc esse generatum, dicimus filium esse generatum, et etiam per accidens album vel fuscum, quorum nullum generatur per se. Omnia tamen haec aliquo modo generata sunt : quia accipiunt esse post non esse, et ideo non vere dicuntur ingenerabilia. Secundo autem modo dicitur res ingenerabilis, sive non generata non vere secundum alium modum, quando privatur ab ea tempus generationis et non potentia vel actus : possibile enim est quod generetur talis res antequam generetur, eo quod omne quod generatur, in potentia est antequam generetur, licet nunquam fiat absque generatione. Et hic modus sub se continet tres modos particulares. Id enim quod possibile est generari, aut nunquam generabitur, licet habeat potenliam : aut generabitur, sed non in tempore suo : possibile enim si non fiat, non accidit impossibile aliquid : et ideo multa sunt possibilia, quae tamen nunquam fiunt, et illa continent unum modum ingenerabilium hoc modo dictorum, in quo non privatur potentia, sed

actus in toto tempore generationis. Si autem generabitur non in tempore suo, aut est difficilis generationis et prolongatur tempus, aut est facilis generationis et anticipatur propter aliquam causam. Et dicitur iterum res ingenerabilis, sive non generata proprie et vere secundum modum alium qui tertius est inter modos dictos in communi, in quo privatur potentia et virtus ad generationem : et hoc est quando impossibile est rem aliquam sub generatione cadere, eo quod non est in ea virtus et potentia aliqua ut generetur : et de illa re non potest dici, quod quandoque sit, et quandoque non sit, sicut dicitur de generatis. Et hic modus etiam duos speciales continet modos, id est, quod non subjicitur generationi propter hoc quod privatur ab eo virtus generationis, aliquando habet id a necessitate sui esse, sicut necessaria habent qua reperetua sunt in eo quod sunt necessaria : aut habent hoc ab impossibilitate ad esse, sicut impossibilia : et ideo sicut diametron esse asimetron est ingenerabile, ita etiam diametron esse simetron est ingenerabile : horum enim unum semper est aliud, aut nunquam est. Generabilia autem aliquando sunt, aliquando non sunt. Sic ergo octo modi particulares continentur sub tribus communibus : tamen de ingenerabili hic solum tertium in communi dictum modum intelligimus.

Similiter autem generatum dicitur seText.et com. 112. eundum modos multos oppositos modis ejus quod dicitur ingenerabile. Generatum autem vocamus generabile : quorum modorum numerus est reducendus in duos, scilicet in modum non vere generabilis, et in modum vere generabilis. Unus autem modus non vere generabilis in communi in unicum est quando res aliqua est in potentia primo, et deinde est in actu, sive sit per generationem, sine sit sine generatione. Et intel-

<--- Page Split --->

ligo per generationem non veram generationem, sed illam potius quæ est per accidens vel per consequens, sicut dicimus per accidens generari filium, et per consequens hominem, vel animal, quando generatur hic homo. Absque generatione autem 'voco absque causis generationis, sicut dicitur generari tempus vel motus: eo quod accipit esse post non esse: et ideo subjecto idem est generabile et non generabile in primo modo utriusque acceptum. Sed ratione diversa dicitur ingenerabile et generabile. Ingenerabile enim dicitur in quantum privantur in eo ea que sunt in generatione per se. Generabile autem in quantum accipit esse post non esse, quocumque modo accipiat illud: generabile enim dicitur omne illud quod quandoque est existens, et quandoque non existens. Id dictum quod quandoque est existens et quandoque non existens dicitur multis modis, ut diximus, quorum unus est sicut tempus et motus dicuntur generabiles, eo quod quandoque existens, quandoque non existens. Et alios duos modos habet hic modus adjunctos, eum scilicet qui est per accidens, et eum qui est per consequens et naturale: et qui est per accidens, magis est in relatione, quæ licet non sit per se terminus motus vel mutationis, ut ostendimus in quinto Physicorum, tamen innascuntur aliquo modo per motus et mutationes. Hic igitur primus modus generabilis continet etiam tres modos sicut primus modus generalis. Sunt tamen quidam, sicut Themistius et alii quidam, qui dicunt quod quando dicitur generabile quod primo est non ens et post hoc ens, sive per generationem, sive absque causis generationis, quod hic modus est communis ad generabile per se et ad generabile non vere, et quod hoc quod communiter dicitur in primo modo generabilis, explicatur per duos sequentes modos. Sed ego dictum istud non approbo, licet in his non sit vis magna, videtur tamen esse verius quod dictum est: quia

hoc concordat et rationi et his quæ supra dicta sunt. Secundo autem modo dicitur generabile secundum intentionem aliquam, quando aliqua res quæ non est in actu, est tamen de numero eorum quæ possibile est generari, licet forte non observet tempus suæ generationis. Et hoc juxta secundum modum ingenerabilis continet sub se tria, sicut supra sunt enumerata: et est idem in subjecto cum ingenerabili, licet differens sit secundum rationem: quia dicitur generabile ab affirmatione potentiae generationtis, et dicitur ingenerabile a privatione actus generationis, aut in toto tempore generationis, aut in tempore debito, quod vel anticipatur propter facilitatem generabilitatis ejus, vel prolongatur propter difficultatem ejusdem. Et dicitur tertio modo generabile, sive generatum secundum intentionem aliquam, quando res quæ non est actu primo, postea accipit esse per generationem per se: et proprie hic modus solus est verus et simplex, nullum aliorum sub se habens, licet ei oppositos duos sub se habeat: quia non semper est verum, quod si unum oppositorum est multiplex, quod et reliquum sit multiplex, sicut patet in Ethicis, ubi uno modo dictum voluntarium dupliciter dicto opponitur involuntario, licet forte et hoc verum sit, quod quantum ad aliquid suæ rationis opponitur uni, et quantum ad aliquid opponitur alteri: per hoc enim quod potentia respicit esse, opponitur impossibili ad esse: et per hoc etiam quod respicit non esse, opponitur necessario in esse: et sic nihil prohibet unum et idem opponi duobus, non secundum idem.

Similiter autem corruptibile dicitur 113. multipliciter, et reducitur ad modos duos : quia dicitur secundum actum corruptionis, aut secundum potentiam. Si autem dicatur secundum actum, tunc di-

<--- Page Split --->

citui dupliciter, communiter scilicet et proprii. Communiter quando res est in primis existens in actu, deinde post hoc est non existens in conjunctione, sive per corruptionem et alterationem alterius et non propriam, sive sine corruptione. Et tunc iste modus necessarie continet in se tres alios, illum scilicet qui est per accidens, et illum qui est per consequens : quia illi fiunt cujusdam alterius corruptione, quod est proprie corruptum : sicut quando corrumpitur Plato, corrumpitur musicus, et corrumpitur animal et substantia. Sine alteratione autem et corruptione corrumpitur ipsa corruptio et alteratio corrupti et actus eorum quae alterant et corrumpunt : et haec est corruptio secundum actum dicta, sed non est vera, sed communiter dicitur corruptio, eo quod talia post esse accipiunt non esse. Et fortasse iterum nominamus corruptionem secundum alium modum, quae etiam secundum actum dicitur et est corruptio proprie dicta : et hic modus est quando res actu existens, possibilis est ad non esse per corruptionem et alterationem suiipsius per seipsam, et non per aliud : et iste modus proprius est et verus quo corruptibile dicit corruptibile. Et dicitur iterum corruptio secundum potentiam et non secundum actum, et haec non potest proprie variari nisi per unum modum, quando res antonomastice de re dicitur corrupta vel corruptibilis : eo quod est facilis vel velocis corruptionis. Licet autem potentia dividi habeat in duo, hoc est, in facile et difficile, tamen quia difficile corruptibile resistit corruptioni, propter multam victoriam formae super materiam, non proprie dicitur propter potentiam corruptibile vel corruptum.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Similiter autem multipliciter dicitur id quod non cadit sub corruptione sive incorruptibile : aut enim dicitur secundum actum, aut secundum potentiam : et si

dicitur secundum actum, aut dicitur a privatione causarum corruptionis, aut a privatione actus corruptionis, aut a privatione virtutis et potentiae ad corruptionem. Et primis quidem duobus modis dicitur incorruptibile non vere : tertio autem modo dicitur vere. Unus igitur et primus modus incorruptibilis est, quando res aliqua est quandoque existens secundum actum, et postea est non existens secundum actum, sicut diximus de tactu et ceteris relativis, et de his quae non per se corrumpuntur. Tactus enim et hujusmodi quandoque sunt existentia, et quandoque non sunt existentia, absque hoc quod causis propriae corruptionis subjiciantur : et hoc est verum de tactu activi et passivi cum agunt et patiuntur ad invicem, et etiam de sensu tactus prout ipse est secundum actum, sic enim refertur ad sensibile : et quodam alio corrupto destruitur secundum actum et non per se, quamvis subjicitur corruptioni. Continebit igitur ille modus tres substantiales superius enumeratos : et in isto modo est idem cum subjecto corruptibile et incorruptibile, licet differunt secundum rationem, sicut cuilibet satis patere potest ex praemissis. Secundo autem modo dicitur incorruptibile, sive non cadens sub corruptione et privatione actus corruptionis secundum actum : et hoc dupliciter quando res aliqua quidem est quae est nunc secundum actum, et est in ea virtus sive potentia corruptionis. Sed aut nunc non est corrupta, vel in futurum aliquod tempus non erit corrupta : et ideo secundum id quod in futuro aliquo corrumpetur, potest dici esse cadens sub corruptione : in quantum autem tempore debito non corrumpitur, dicitur incorrupta vel incorruptibilis : et iste modus usitatur in his quae in sua virtute indicant tempus aliquod sua corruptionis, et post tempus illud durant per aliquam causam extrinsecam, sicut fit et frequenter in aegritudinibus et aetatibus hominum. Modus autem verus est quando ejus incorruptibile est ut dicatur a priva-

<--- Page Split --->

tione potentiae corruptionis, sicut est res quae nunc secundum actum existit, et omni postremo et futuro permanebit in esse : eo quod non est in ea potentia et virtus ad corruptionem, secundum quam corruptionem verum sit de ea dicere, quod ipsa nunc sit existens, et fiat per corruptionem postremo non existens : et talia sunt necessaria in esse quae dicuntur ingenerabilia per hoc quod non habent non esse ante esse, et incorruptibilia per hoc quod non habebunt non esse post esse secundum actum. Incorruptibile autem dictum secundum potentiam dicitur secundum modum alium qui est duplex, scilicet a privatione temporis debiti, et a privatione facilitatis corruptionis, licet isti duo modi redeant in idem : quia difficultas corruptionis prolongat tempus corruptionis. Dicitur enim aliquando incorruptum vel incorruptibile, quod non corrumpitur adhuc cum tempus est, et tamen possibile est ut sit non existens per corruptionem in futuro. Et dicitur iterum secundum modum alium, quod corrumpitur, quando res aliqua non cadit sub corruptione velociter, sicut res quae non est facilis corruptionis. Sic ergo dictum est de multiplicitatibus generabilis et ingenerabilis, corruptibilis et incorruptibilis.

veras et non veras, nunc oportet adhuc his adjungere diffinitionem virtutis et potentiae quae cadebat in diffinitionibus generabilium et ingenerabilium, cum diximus quod ingenerabile est quod habet virtutem ad hoc quod sit semper, et non ut sit quandoque, et quandoque non : convenit igitur dicere de eo quod dicitur virtus et non virtus, sed debilitas, antequam adducamus demonstrationes ad id quod intendimus probare : sicut enim diximus, virtus cadit in diffinitione ingenerabilis et incorruptibilis, quia id quod vere non est corruptibile, est id in quo non est virtus ad susceptionem corruptionis : et in quo non est virtus, ut aliquando sit, et aliquando non sit : id autem quod vocatur vere ingenerabile, est quod non habet virtutem ut sit aequale per naturam secundum quod dicit Plato : inquit enim Plato quod mundus fuit aequalis in potentia, et deinde aequalis in actu : et sic primo inordinatus fuit quando fuit in potentia, et post hoc rediit ad ordinem per generationem : et sic non fuit per naturam aequalis in potentia, nec aequalis in actu, sed potius nunc perdurat aequalis in actu, hoc est per voluntatem opificis, et non per naturam : hoc quidem Plato dicebat de cœelestibus. Et ideo cum nos hic inquiramus de opinione Platonis, oportet nos determinare et de intentione virtutis, et debilitatis quae est ejus oppositum.

CAPUT V.

Dediffinitione virtutis activæ et passivæ, ut ex illa resumantur rationes ad probandum quod omne generabile est corruptibile.

Text et com. Quia autem jam venimus super expo- 115. sitionem modorum generabilium et ingenerabilium, corruptibilium et incorruptibilium , et diximus intentiones eorum

Ad acceptionem ergo diffinitionis virText, et com. 116. tutis primo intelligere oportet, quod virtus omnis aut est activa, aut passiva,sicut et ipsa potentia. Potentiam autem activam omnem et quantitatem ipsius cognoscemus per actum relatum ad objectum : dicemus enim volentes ostendere potentiam agilitatis in aliquo et quantitatem ejus, quoniam qui potest agilitate movere centum leucas una die, potest movere quemlibet numerum leucarum qui minor est illo : qui enim potest mo-

<--- Page Split --->

veri centum passibus vel leucis, potest etiam moveri octoginta vel decem, sed non convertitur. Similiter volentes ostendere maximam quantitatem roboris alicujus, ostendimus ipsam in maximo quod potest proflcere suo robore, dicentes quod qui potest portare centum libras, potest portare quodlibet minus centum libris, sed non convertitur istud : maximum enim quod potest potentia activa sequitur quodlibet minus : sed non sequitur quod possit aliquid majus maximo in quod potest : quoniam potest ferre centum libras, non sequitur quod possit ferre centum et unam : et si Hercules potest vincere triginta, non sequitur quod possit vincere triginta et unum : sed sequitur quod possit vincere uno minus quam triginta, et quodlibet minus quam triginta. Si igitur volumus diffinire virtutem, cum sciamus virtutem consistere in ultimo maximo et maximo ad quod se extendit virtus activa, dicemus quod virtus est ultimum quod est in re potente de potentia sua activa : sicut ultimum potentiae fortitudinis ipsius Herculis diximus esse a virtute triginta : quantitas igitur potentiae extensae ad triginta, erit virtus Herculis, et sic est in omnibus aliis circa potentiam activam : ultimum enim potentiae activae est sicut in toto potestativo : quodlibet enim totum includit minus illo, sed non convertitur. Omne enim quod potest majus, potest et minus, sed non convertitur : quod enim potentia agilitatis vel velocitatis suae potest perficere centum passus, perficiet quosdam passus pauciores : et quod potentia roboris sui potest portare centum libras, potest portare duas et quaslibet pauciores centum. Ostensum est igitur ex his, quod fortis et quaelibet potentia activa diffinitur in hoc quod est ultimum potentiae suae, quod ultimum est perfectio omnium praecedentium in omni toto potestativo, sive sit potestativum totum in natura, sive etiam in moribus, sicut est regnum quod est ultima potestas omnium imperantium et guber

nantium multitudines, et intra ipsum sunt potestates, prasides, et consules, et militia aliorum : et qui potest ut rex, potest omnia quae possunt inferiores, sed non convertitur : et universaliter dicatur, sicut est de omni toto potestativo quod ad summum perducitur ex collectione potestatum inferiorum. Ejus autem cujus habet potentia activa vigorem propter multam victoriam formae super materiam, habet potentia passiva impotentiam : et haec vocatur debilitas : et potentia passiva quae est oppositio potentiae activae, diffinitur in minimo quod potest in ipsam, eo quod ipsa in nihil omnino potest secundum quod est passiva : sed in hoc dicitur potentia, quia alia possunt in ipsam : et in quod potest vincendo minus, in hoc vincendo potest etiam majus illo : et ideo sequitur quia quod patitur a minori, patitur etiam a majori : et quod vincitur a minori, necessario vincitur multo citius a majori, sed non convertitur : quod enim non potest quis deferre de numero ponderum parvorum, non potest deferre aliquid majus et gravius illo pondere : sicut dicere possumus in exemplo : quia qui non potest deferre centum libras, nequaquam defert centum et unam : et qui non potest ambulare centum passus, non ambulabit centum et unum. Ultimum ergo potentiae passivae est minimum : hoc enim potest esse illud a quo fit passio, sicut maximum potest esse in quo fit actio in potentia activa. Virtus ergo potentiae passivae erit in minimo : quia hoc habet maxime de passibilitate ut indicat passibilitatem in statu in quo non potest esse major passibilitas in eo quod patitur.

Est tamen sciendum quod ultimum potentiae passivae non proprie dicitur virtus sed dicitur debilitas vel infirmitas communiter, nisi aliquando hoc sit de bonitate alicujus virtutis passivae secundum naturam, sicut infra dicemus de potentiis sensitivis, quod illae quae facilius patiuntur a sensibilibus suis, secundum aliquid sunt meliores, et fortio-

Documentum.

<--- Page Split --->

res indicant sensus. Sic ergo diffinitio virtutis activae est ultimum potentiae suae secundum plus et majus in quod potest : et debilitas est in ultimo minimo quod potest in potentiam passivam.

T ext. et eom. Oportet autem non decipi a paralogis- 117. mo quorumdam diversa probare conantium ab his quae dicta sunt a nobis. Objiciet enim fortassis aliquis dicens non esse necessariam, neque rectam diffinitionem virtutis quae inducta est : videns enim per spatium passivum unam rem magnam, non videt ex eodem spatio quodlibet minus illo, sed potius ex paucioribus passibus spatii, sive ex minori spatio videt minus illo, sed eodem spatio videt quodlibet majus illo : ergo ultimum virtutis non est in maximo, sed minimo. Similiter potest objici de auditu vocis alicujus ex spatio aliquo : quia ex eodem auditur vox major, et non auditur vox minor illa nisi ex minori spatio : non autem est hoc quod falsificet dictam virtutis diffinitionem, quia manifestum quidem est quod qui potest videre per spatium punctum, et audire vocem parvam, videbit et audiet per idem spatium majus punctum et vocem majorem : visus enim et auditus potentiae sunt passivae, et statum bonitatis potentiarum illarum indicat immutari a parvo : et si immutat ipsas res parva, immutabit ipsas quaelibet pars major, sicut diximus de potentiis passivis : non igitur objectio dicta destruit hoc quod diximus de virtutis diffinitione, quia potentia duplex est : et una diffinitur in ultimo statu rei in quod potest potentia quae est activa : altera autem diffinitur in ultimo statu ejusdem quae est potentia passiva, quae cognoscitur in ultimo statu esse quando minimum inferentium ei passionem potest in ipsam, sicut diximus : haec autem species de qua dictum est, passibilitas ad bonitatem facile facit species ejus, perfectio est in hoc quod facile ei inferatur passio a proprio sensibili : et

ideo est virtus in ipsa et ultimum bonitatus perfectionis ejus. In aliis autem in quibus passibilitas est a victoria materiae super formam, facilis passibilitas est a destitutione virtutis activae, et in illis non proprie habet nomen virtutis, sed potius habet nomen impotentiae et debilitatis sive infirmitatis. Omnia autem haec adducta sunt ut sciamus virtutes eorum ad esse semper vel non esse, et ad nunquam esse semper. Sicut enim se habet potentia ad agere et pati, sic se habet ad esse: et ideo illa cujus virtus est ad semper agere, ejus virtus est ad aliquando esse: quia nos loquimur de agere .essentiali quod consequitur rei naturam et substantiam : propter quod etiam sequitur, ut postea ostendemus, quod cum ultimum ejus quod est generabile non sit esse semper, sed esse aliquando, quod non potest dici illud habere virtutem ad semper existendum, erit ergo aliquando et aliquando autem non, omne tale corruptibile est : oportebit ergo quod omne quod generatum est, aliquando futurum sit in corruptione : propter quae induximus omnia quae diximus de virtute : hoc autem ex sequentibus magis erit manifestum.

CAPUT VI.

De principiis habentibus virtutem ad esse et ad non esse, ex quibus sumendae sunt demonstrationes.

Posquam autem determinatum est Text, et eom. 118 de virtute et defectu virtutis quae est debilitas, quarum una refertur proprie ad potentiam activam ad esse, altera autem ad potentiam passivam, consequens est determinare residuum quod est simile illis : sicut enim se habet virtus activa ad maximum per quod determinatur, ita se habebit virtus quae est ad esse

<--- Page Split --->

ad aliquod maximum sui temporis : eo quod virtus ad esse et ad generationem, non est nisi per activam potentiam : virtus autem ad non esse et corruptionem est per passivam : et hanc etiam necesse est habere tempus per quod determinetur. Oportet autem scire quod cum potentia sit ordinata ad actum, oportet quod sicut est de tempore actus, ita est de tempore potentiae : et sicut sunt actus oppositi esse et non esse, ita sunt potentiae oppositae secundum actum ad quem sunt ordinata : sed potentia unius actus non opponitur actui alteri : sed potentia ad actum non est simul cum actu, quia potentia est non habiti : actus autem est ejus quod habetur : cum autem jam habetur, tunc non est habendum amplius. Haec autem dicta sunt propter quorumdam

Quomodo errorem dicentium, quod una numero est potentia duorum oppositorum : et hoc potuitur. non potest esse verum, nisi de potentia subjecti quae omnino est materialis et indisposita, quae aliquo modo est disposita infra, sicut illa quae praecedit actum, sicut privatio habitum, illa non potest esse una duorum oppositorum, sicut ostendimus in libro primo Physicorum et in pluribus aliis locis. His autem praenotatis, dicimus quod si alicui rerum naturalium attribuatur potentia vel virtus ad hoc ut sit et ut non sit, sive ad esse et non ad esse, cumesse et non esse sint opposita, oportet potentias illas esse oppositas : et ideo impossibile est eas inesse simul eidem secundum idem tempus : ergo necessarium est tempus aliquod determinatum cadere inter esse ipsius et non esse, quod sit distinguens esse ejus ab ejus corruptione sive destruction : quae terminatur ad non esse ipsius. Dico autem quando haec attribuuntur eisdem quod est existens sicut est mundus vel cœlum. Si enim ratione materialis principii dicatur aliquid in potentia ad esse ratione privationis secundum quod ipsa est inchoatio forma, et dicatur in potentia ad non esse, hoc erit improprie dictum : quia tunc actu non est, sed potentia est. Ad-

huc autem materia non potest dici esse per se : et ideo quod attribuetur ei de potentia vel virtute ad unum vel ad aliud attribuetur ei sicut per accidens existenti et non per se : cum enim ratione privationis subjiciatur motui, ut probavimus in primo Physicorum ipsa per se non se non est, sed per accidens est et accidentaliter. Materia enim in quantum materia non est individuum aliquod signatum ens in natura : sed cum attribuitur ei esse, hoc est esse secundum quid quod est cognoscibile per analogiam solum, ut declaratum est in fine primi Physicorum : et ideo ipsa secundum actum non est, et ideo per se non est : quia omne perse esse est a forma, sed secundum quid, et per accidens hoc ens est per rationem subjecti analogiae ad formam : propter quod accidit quod cum attribuitur ei potentia ad esse et ad non esse, convenit ei non esse per se, et esse convenit per aliud quod est forma, sicut diximus. Quoliescumque autem eidem alicui existenti secundum actum attribuitur potentia ad esse, et potentia ad non esse, oportet istas potentias habere successionem in eo, et esse tempus distingens inter ipsa : et hoc quidem generaliter verum est in omnibus formis,sive sint accidentales,sive substantiales, respectu quarum dicitur esse potentia sive virtus, sicut est homo, album, tricubitum, et sic de aliis praedicamentis subjectis adjacentibus. Si enim dicam quod hoc potest esse homo,et potest non esse homo, vel potest est albus, et potest non esse albus, vel potest esse tricubitus, et potest non esse tricubitus, in omnibus oportebit intercidere tempus distinguens actus duarum potentiarum et potentias ipsas : propter causam quam supra diximus. Si autem daretur quod alicui rei attribuitur virtus ad esse et ad non esse, ita quod continuum et unum est tempus utriusque potentiae sic quod non referuntur ad diversa tempora distincta per intermedium tempus intercidens etiam inter ipsas, ita quod nec parvum nec magnum tempus invenitur dis-

<--- Page Split --->

tinguens tempus unius ab alterius tempore, tunc opposita inerunt simul in eodem tempore eidem, quod est impossibile : et hoc est sicut quando dicitur aliqua res aeterna secundum finem suae durationis, secundum naturam habere potentiam ad non esse : habet autem omne generatum ad non esse potentiam, sicut ostendemus in sequentibus. Cum ergo generatum dicitur habere virtutem ad esse secundum tempus infinitum, et infinitum tempus non interrumpitur per aliquod tempus intermedium distinguens ipsum, oportebit tunc quod ad idem tempus infinitum referatur potentia ad esse perpetuum, et potentia ad non esse : quandoque autem hoc est impossibile. Ex isto igitur tanquam ex quodam principio procedentes incipiemus nunc ostendere quomodo possibile est ut alicui uni attribuatur potentia ad esse, et ad non esse, et quomodo est hoc impossibile.

niam qui dicit te esse stantem et non esse stantem, mentitur quidem dicendo falsum : sed non propter hoc dicit impossibile : unum enim in actu est oppositorum, et alterum in potentia : et ideo intercidit tempus inter potentiam et potentiam, et inter actum et actum. Similiter autem est cum quis dicit citharcedum cantare, et non cantare, falsum quidem dicit, non tamen impossibile, si ad virtutem cantandi et nonc antandi retorqueatur dictum ejus : quoniam tunc, sicut dictum est, tempus intercidit distinguens opposita ne simul esse intelligantur. Qui autem dicit stantem simul sedere in hora eadem, dicit falsum et impossibile : quia in eodem tempore significantur simul inesse eidem opposita : impossibile enim est alicui homini simul inesse virtutem ad sedere et ad stare in uno tempore, quod non est distinctum per medium tempus, quod est inter sessionem et stationem : verum quidem enim est quod in tempore in quo inest ei unum utrorumque, inest ei et alterum, sed non eodem modo : quando enim inest unum secundum actum, tunc inest ei alterum secundum potentiam : et ideo non est possibile ut utraque opposita insint ei simul secundum actum, videlicet quod sit actu stans et sedens in uno et eodem tempore : sed est possibile ut sit statio in hora una, et sessio insit in hora alia. Et ex hoc est aperte intelligere, quod omne id quod habet potentiam vel virtutem ad esse et ad non esse, habet istas potentias secundum finitum tempus : quia aliter non distingueretur tempus unius potentiae a tempore alterius, et tempus unius actus non distingueretur ab actu alterius. Sed oportet nos non latere, quod cum alicui existenti secundum actum attribuitur potentia ad esse, haec absque dubio finita erit secundum tempus praeteritum : quoniam virtus ejus quam habet ad esse, incepit in tempore quando est generatum. Nos enim loquimur de hic tantum hic in quibus inveniuntur duae virtutes ad esse una et non ad esse alia. Infra autem ostende-

<--- Page Split --->

mus quod virtus ejus ad non esse etiam est finita, ubi probabimus generabile esse quod cum corruptibili convertitur. Cum autem potentia ad esse attribuitur non existenti secundum actum, sed materia prima quae est incorruptibilis et ingenita, sicut nos probavimus in primo libro Physicorum : et ideo secundum quamdam significationem perpetui perpetua erit sua potentia ad esse perpetuum, et ideo perpetua. Sed quia materia prima non nisi secundum quid est et per analogiam, ideo sua potentia et virtus secundum quod perpetua est, non est nisi per accidens et accidentaliter et non secundum actum, ut diximus. Sic ergo possibile est invenire virtutem infinitam ad esse secundum quid et non simpliciter. Quidam autem Philosophorum, ut Anaxagoras, videntes potentiam infinitam ad esse inveniri in materia, et nescientes distinguere inter id quod est essentiale et accidentale, et inter secundum quid et simpliciter, volebant quod simpliciter infinita est virtus ad non esse : et ideo dixerunt non esse inconveniens, quod potens ad esse sit potens ad non esse secundum tempus infinitum. Erraverunt autem, quia licet potentia ad generationem accidentalis sit infinita potentia, tamen ad generationem essentialis et ordinata non est infinita : et non distinguentes attribuerunt essentiali generationi quod non convenit nisi accidentali. Sed ad corruptionem potentu nec essentialiter neque accidentaliter est infinita : quia licet non omne generabile necessario generetur, tamen omne corruptibile necessario corrumpetur. Haec autem omnia in sequentibus expresse declarabuntur : sed ea quae dicta sunt tanquam principia ex quibus procedere habemus, praemisimus ut facilior sit via demonstrationum.

CAPUT VII.

In quo probatur ex principiis prius inductis, quod nullum perpetuum cadit sub corruptione et generatione.

Ex his ergo quae praemisimus, dicimus Text, et com. 120. per diffinitiones ejus quod est generabile, et ejus quod cadit sub corruptione sive quod est corruptibile, quod si aliquis dicat quod alicui rei quae signata est in natura, et est existens secundum actum, est potentia vel virtus ad res multas oppositas in tempore infinito, tunc secundum praedicta non significat aliud, nisi quod illa res non facit actiones suarum oppositarum in tempore et virtutum, sed facit eas in tempore uno simul : quia sicut diximus, infinitum tempus non est interpositum vel interceptum aliquo tempore distinguente partem ejus unam ab alia : quod si esset interceptum tempore distinguente, oporteret quod infinitum tempus esset finitum. Si ergo hoc est secundum quod diximus, et dicatur quod res aliqua quae est cadens sub corruptione, tamen est semper secundum omne tempus infinitum, tunc illa res necessario est illa quae est non cadens sub corruptione : quia aliter non haberet virtutem manendi secundum omne tempus infinitum : et secundum hoc illud quod habet virtutem ut non sit in eo quod cadit sub corruptione, erit in esse in eodem tempore in eo quod non cadit sub corruptione. Sed nos probabimus inferius, quod generatum sequitur id quod est cadens sub corruptione, et non generatum sequitur id quod non est cadens sub corruptione. Ergo eadem res erit generata, et non generata insimul, sicut corrupta et non corrupta : et hoc falsum et impossibile. Falsum autem et

<--- Page Split --->

impossibile non est nisi ideo quia propositiones ejus sunt falsæ et impossibiles, quæ propositiones sunt incorruptibile esse generatum, et ingenerabile esse corruptibile. Ergo ipsæ propositiones non sunt ponendæ ab aliquo Philosopho in naturalibus. Si enim propositiones dictæ essent falsæ possibiles, tunc conclusio posset quidem esse falsa, sed non esset impossibilis. Componitur autem sic syllogismus : omne habens virtutem ad opposita secundum esse et non esse in tempore infinito, est generatum et non generatum : esse autem cadens sub corruptione et perpetuo manens, habet virtutem ad opposita secundum esse et non esse in tempore infinito : ergo omne tale est generatum et non generatum simul secundum tempus unum : et hæc conclusio est impossibilis, sicut et præmissæ ipsius ex quibus sequitur.

Text. et com. 121.

Sic igitur ostensum est, quod omnis res sempiterni esse secundum omne tempus infinitum non cadit sub corruptione, neque sub generatione aliquo modo : nam si caderet sub corruptione, vel si esset generata, tunc esset ei virtus ut aliquando non esset in quodam tempore existens : hoc autem erit manifestum si diffinitiones istorum inspiciantur quæ fiunt ex essentialibus sibi. Dico enim diffiniendo rem cadentem sub corruptione, quæ res corrumpitur, est diffinita aut secundum potentiam ad corruptionem, aut secundum actum. Et si quidem diffiniatur secundum potentiam ad corruptionem, dicitur corruptibile, quod est possibile non existere in futuro tempore aliquo determinato et non infinito. Si autem diffiniatur secundum actum corruptionis, dicetur tunc potius corruptum quam corruptibile, quod est primo existens ante corruptionem, et postea non existens secundum actum corruptionis. Generatum autem diffinitur sic ut sit generatum, quod est primo non existens, et deinde habet ac-

tum existendi post non existentiam : et ex his diffinitionibus colligitur, quod uterque istorum est essentialis virtus ad existendum quandoque, et ad non existendum quandoque. Et si hoc est secundum quod diximus, tunc neutrum eorum admittet aliquando virtutem ad existendum quandoque, et ad non existendum quandoque. Generatum ergo semper habet virtutem ut quandoque sit et quandoque non sit, et similiter corruptum sive corruptibile . Rem autem sempiternam esse secundum omne tempus est opposita hujus diffinitio : et ideo convenit eidem virtus opposita et virtus generati et virtus corruptibilis remota ab ipsa re sempiterna : et ideo tali rei sempiternæ non est virtus ut sit aliquando non existens secundum tempus infinitum, sed habet virtutem ad semper existendum secundum omne tempus infinitum. Iste ergo virtutes uni rei non conveniunt, quod videlicet res una sit semper existens, et ut sit semper non existens, vel etiam non semper existens. Negativam enim ejus quod est semper existere, non est possibile verificari de semper existente, sive negativa illa sit universalis et contraria ei quæ est semper existere significans, sive sumatur ut contradictoria ejusdem quæ est ac si diceretur, quod semper existens est non semper existens. Si autem hoc est secundum quod diximus, tunc impossibile est de eodem prædicari ista duo, quod videlicet sit perpetuum et semper existens, et quod sit cadens sub corruptione : et per eamdem necessitatem impossibile est ut res perpetua sit generata : ergo non verificatur de eodem esse generatum et non esse cadens sub corruptione. Ejus enim quod quandoque existit, et quandoque non existit, sunt duo termini diffinientes ipsum, qui sunt termini et generati et cadentis sub corruptione : et unus eorum est prior qui est terminus generati, et alter eorum est posterior qui est terminus corrupti. Impossibile est autem ut sit postremus sine priori : et ubi est prior,

<--- Page Split --->

ibi necessario est posterior : et ideo si non est terminus prior, non est terminus posterior omnino : quod clarum est per ea quae diximus, hoc est, per essentiales difinitiones ipsorum : quia essentialis virtus generati est aliquando existere, et aliquando non existere, et non ultimum ejus semper existere, et ista virtus nunquam relinquit ipsum etiam postquam est generatum. Est autem eadem virtus essentialis ei quod est corruptibile : et ideo generatum et corruptibile necessario sunt idem subjecto, licet differant ratione. Si autem hoc est secundum quod dixinus, et diffinitio rei sempiterna est, quod non est possibile ipsam in aliquo tempore non esse, tunc impossibile est ut res sempiterna non cadens sub corruptione sit generata : et hoc est contrarium ejus quod dixit Plato de cœelo et mundo : quia dixit quod ista sunt generata, et tamen sunt sempiterna non cadentia sub corruptione.

stere sive ad nunquam existere, possibile est cadere aliquod medium. Medium autem illud est possibile ad esse et ad non esse secundum distinctum tempus, quod videlicet aliquando sit, et aliquando non sit : licet enim in contradictione non sit medium, tamen in contrarietate aliquando medium est, quod partem habet unius contrarii, et partem alterius : et tunc non est necessarium alterum inesse contrariorum semper : sed impossibile est ipsa uni et eidem simul inesse. In contradictorii s autem necessarium est alterum inesse, et impossibile est etiam simul uterque inesse eidem : utraque enim dictarum contrariarum sumitur ut negativa alterius contrariarum, et uterque earum quae contrariis contradicunt, conveniunt in hoc quod dicunt non existens : quod tamen secundum aliquod tempus est existens, et existens in quodam tempore non existere in alio tempore : haec enim duo dicit tam contradictoria ejus quae est semper existens, quam contradictoria ejus quae est nunquam existens. Sicut enim haec dicit illa cui non est virtus ut sit semper existens, quae est contradictoria prima : ita haec idem dicit ista quae dicit, cui non est virtus ut sit semper non existens, quae est contradictoria secunda : haec enim dicit quod sit in quadam parte temporis existens, et in quadam parte temporis non existens. Iste ergo duae contradictiones non sibi sed duabus contrariis per intentiones suas idem dicunt, et super rem unam et eamdem cadunt : ergo una et eadem res est, cui est virtus, ut sit non existens aliquando, et ut sit existens aliquando secundum diversa tempora : et ipsa eadem res media est inter contrarias duas quae sunt semper existere et nunquam existere, sicut diximus nuper in his quae praehabita sunt. Haec autem demonstrare possumus per universales terminos ad nullam materiam determinatam pertinentes, per litteras videlicet, quibus est usus in geometricis demonstrationibus.

<--- Page Split --->

Sint ergo signa duorum contrariorum 123. quæ nullo modo uni rei convenire pos- sunt, littera A sit habens potentiam vel virtutem ad semper existendum, quod est necessarium et perpetuum inesse : littera autem B sit habens potentiam ad nunquam existendum quod est perpe- tuum : littera autem c contradictorie sit opposita litteræ A, et littera D contradi- ctorie sit opposita litteræ B, ita quod c sit signum ejus quod non semper est, sive quod aliquando non est, et D signi- ficet id quod nonnunquam est, sive quod aliquando est, sicut vides in hac disposi- tione oppositionem eorum.

nec A nec B verificabitur, necessario erit in quam cadunt et c et D. Ex quo igitur et c et D cadunt in rem unam, significc- mus eam per litteram unam, et illa sit E, vel quæcumque alia : ergo tunc littera E sola significat medium duarum contraria- rum quæ sunt A et B. Res enim una de qua neutra duarum contrariarum verifi- catur universalium, hecessario est media inter contrarias : et de illa ambæ particu- lares contradicentes duabus contrariis universalibus verificabuntur : et quia littera E est sola ut littera c et littera D simul, tunc oportet necessario quod lit- tera E sit media duarum contrariarum.

Dico, quod quia necessarium est de quolibet affirmationem vel negationem esse veram, si aliqua res est de qua non verificatur universalis qua est habere virtutem ad semper manere vel existere, tunc de ea vera erit sua opposita, quæ est aliquando non existere. Ponamus ergo quod de eadem re etiam alia universalis negativa non verificetur, quæ est nun- quam existere, tunc per eamdem neces- sitatem de eadem re verificabitur etiam illius contradictoria quæ est aliquando existere. Res ergo una et eadem de qua

Redeamus ergo, et ostendamus in re- 121. bus quod demonstramus universaliter in litteris, et dicamus quod res quæ est semper existens, non potest esse gene- rata per hoc quod est contradictoria : quia generatum est aliquando non exi- stens et semper existens, et aliquando non existens sunt contradictentia sibi. Eadem necessitate res semper existens, non potest esse res cadens sub corrup- tione, quia res cadens sub corruptione est etiam quandoque non existens. Si ergo hoc est secundum quod dictum est, tunc manifestum est et patens, quod tam res generata quam res cadens sub corruptione, non est res semper existens sempiterne. Si enim daretur quod esset sempiterna, tunc esset ei virtus ad sem- per existendum : et in quantum est ge- nerata vel corrupta, esset ei virtus ad non existendum semper : et sic contradictoria verificarentur de eodem : hoc autem omnino impossibile est, sicut sæpius di- ctum est in his quæ præostensa sunt. Falsum ergo fuit dictum Platonis, qui dixit rem generatam perpetuo manere posse : et falsum est dictum aliorum, qui dixerunt rem ingeneratam et perpe- tuo existentem in præterito posse cadere sub corruptione.

<--- Page Split --->

Amplius autem hoc ipsum ex propriis istorum diffinitionibus possumus probare. Res enim non cadens sub generatione quae nullo modo generabilis est : ea quae semper est, non habens principium neque finem existendi : in eamdem autem intentionem incidit res non cadens sub corruptione quae nullo modo est corruptibilis. Illa enim etiam est cui nullus est finis in existendo. Dico autem hic ingenerabile et incorruptibile secundum diffinitionem veram et certam : quia cum multi sint modi ingenerabilis et incorruptibilis, non accipimus ingenerabile et incorruptibile pro eo quod generatur quidem, sed absque causis generationis : vel quod generatur, sed absque tempore generationis, Nec etiam accepimus hic ingeneratum pro eo quod est impossibile aliud esse, sed tantum pro eo quod necessarium est inesse et est sempor : et hac de causa facimus hoc, quia res illa quae habet esse verum, quod nullo modo permixtum est cum non esse, et cum potentia est ingenerabilis et incorruptibilis. Si igitur utrumque horum per certas eorum diffinitiones velimus diffinire, dicemus quod res ingenita et ingenerabilis est nunc vere existens, de qua non potest dici, quod fuit in priori preterito non existens : et de qua non potest dici, quod in aliquo futuro postremo sit futura non existens. Secundum autem eumdem modum verissimae diffinitionis dicitur res incorruptibilis, de qua dicitur nunc, quod vere est, et cui nullatenus convenit in posteriori aliquo futuro non esse. Cum igitur illa sint secundum supposita sua convertibilia, quorum diffinitiones vere convertibiles sunt, tunc oporteret quod ingenerabile et incorruptibile convertantur : eo quod diffinitiones eorum convertuntur. Omne enim ingenerabile est incorruptibile, et e converso omne incorruptibile est ingenerabile : utraque enim harum rerum sequitur esse sempiternum secundum tempus infinitum necessario. Res enim ingenerabilis semper est quae non removetur ab esse-

in aliquo tempore : hoe enim manifestum est et patens ex diffinitionibus utriusque quas induximus. Inconveniens igitur est quod dicunt generatum non posse corrumpi, vel incorruptibile posse esse generatum.

CAPUT VIII.

Quod convertitur generabile cum corruptibili, et ingenerabile cum incorruptibili.

Quia autem jam ex ratione perpetui Text. et com. 126. secundum infinitum tempus ostendimus omne ingenerabile esse etiam incorruptibile, nunc ostendamus hic conversionem esse inter ea quae dicta sunt per rationem oppositionis eorum. Dicamus igitur quod quaecumque res cadit sub corruptione secundum naturam, est etiam generata : et demonstratio illius est, quia si detur quod non est generata per naturam, tunc secundum ante dicta etiam non cadit sub corruptione : cum tamen positum sit in antecedente, quod ipsa cadit sub corruptione : ergo oportet istam consequentiam esse necessariam : quia si res cadit sub corruptione, quod ipsa est generata. Similiter verificabimus consequentiam esse necessariam, e converso si consequens fiat antecedens, dicentes quod si res aliqua est generata, quod ipsa etiam cadit sub corruptione : quoniam si diceretur non esse necessaria, tunc oppositum consequentis verificactur cum antecedente : et tunc res generata esset non cadens sub corruptione : hoc autem per antecedentia destructum est, ubi ostensum est quod res generata et non cadens sub corruptione opponuntur per modum affirmationis et negationis. Igitur convertuntur haec duo super sc, generatum videlicet et cadens sub

<--- Page Split --->

corruptione. Similiter conversio est inter esse non generantia et non cadentia sub corruptione, sicut diximus nuper in capitulo quod praemisimus. Si enim fuerint duae oppositiones dicentes verum et falsum circa omne ens, tunc in illis oppositionibus erunt quatuor extrema oppositionum : et dictum est in dialecticis, quod si in talibus extremum unius oppositionis convertitur cum extremo alterius oppositionis vel prædicatur de ipso, necesse est etiam aliud extremum converti cum reliquo vel prædicari de ipso : tales autem oppositiones duæ sunt, semper ens et aliquando non ens, et nunquam ens et aliquando ens : et sunt ista eadem his, ingenerabile et impossibile ad ens, et generabile et corruptibile. Est autem ingenerabile semper ens, cui opponuntur tam generabile quam corruptibile : quia uterque eorum est aliquando ens, et aliquando non ens. Similiter et incorruptibile est semper ens, cui opponuntur etiam eadem ratione tam generabile quam corruptibile. Et nos non indigemus de impossibili ad ens : quoniam illud non cadit in aliquam rerum existentium. Sic ergo quatuor sunt opposita : generabile enim quod opponitur tam ingenerabili quam incorruptibili, et similiter incorruptibile opponitur utrique. Si ergo generabile convertatur cum corruptibili, oportet etiam quod ingenerabile convertatur cum incorruptibili. Ostendimus autem in principio hujus capituli generabile cum corruptibili converti. Ergo et necessario convertetur ingenerabile cum incorruptibili. Similiter autem si daretur quod ingenerabile non converteretur cum incorruptibili, tunc sequeretur quod non esset utrumque istorum res sempiterna, quæ non removetur ab esse.

res cadens sub corruptione, et convertitur cum ipsa : ergo et opposita istorum duorum convertuntur ad invicem. Omne enim generatum est corruptibile, et e converso omne cadens sub corruptione est generatum. Ex his enim verificamus etiam conversionem inter ingenerabile et incorruptibile. Sicut enim diximus, inter rem quæ semper est existens et rem quæ nunquam est existens, est alia media utriusque, quæ neutrum eorum est, et illa res est generata et res cadens sub corruptione, sicut ostendimus in præhabitis. Media autem dicitur utriusque contrariarum : quia habet virtutem quæ est ultimum potentiae suæ quæ non pertingit ad semper existere, et excedit nunquam existere : et ideo est existens et non existens in diversis temporibus. Cum ergo medium cadat super rem unam, oportet quod extremum quod est semper existens, cadat etiam in rem unam, sive sit generabile, sive sit incorruptibile. Si ergo ingenerabile non haberet potentiam infinitam ad esse nisi ex parte ante, et incorruptibile non haberet potentiam infinitam nisi ex parte post, tunc infinitum adderet supra infinitum, et infinitum esset majus infinito : quoniam infinitum tam ex parte ante quam ex parte post adderet, et majus esset infinito ex parte post, et infinito ex parte ante : et hoc non esset naturale.

Amplius autem adhuc universaliter Text, et eom. 128. probabimus illud in terminis generalibus, ut putetur nostra demonstratio tenere per accidens et non per se. Dico igitur rem omnem generatam cadentem sub corruptione mediam esse duarum contrariarum, hoc est, inter semper esse et nunquam esse, sicut jam saepius diximus. Sit enim littera A semper existens, et littera B nunquam existens : littera autem c res generata sit animal quandoque existens, et littera D sit res corrupta quandoque non existens. Manifestum est enim

<--- Page Split --->

tunc, quod littera c est media inter a et b per hoc quod neque a neque b finem et ultimum nullum habent secundum totum tempus infinitum, a quidem in essendo, et b in non essendo. Rei autem generate est ultimum et finis in tempore aut actu, aut potentia : quia si est corrupta, tunc habet actu finem : et si est adhuc corruptibilis, habet finem potentia : a et b neque actu neque potentia habent finem ultimum, sicut ostendimus, eo quod aliter adderet infinitum super infinitum : neutra enim harum rerum est in tempore quodam semper existens, et in quodam nunquam existens : sed a quidem semper existens, b uno nunquam existens secundum omne tempus, etiamsi infinitum esse ponatur. Sicut autem c medium esse est ostensum inter a et b, ita ostenditur b esse medium eorumdem per hoc quod b medium est ultimum et finem in tempore : et est per hoc in quodam tempore existens, et in quodam tempore non existens. Cum ergo de quolibet affirmatio vel negatio sit vera, de generato non verificata universalis affirmativa quae est semper existere, nec universalis negativa quae est nunquam existere, oportet de ipsa verificari duas praedictis universalibus contradictorias quae sunt aliquando existere, et aliquando non existere. Eadem autem verificantur per eamdem rationem de corrupto. Ergo generatum et corruptum sunt idem, sicut etiam prohavimus in prima demonstratione ad hoc inducta. Est igitur omne generatum cadens sub corruptione, et omne cadens sub corruptione, procul dubio est generatum. Sic manifestum est etiam et certum, quod res generata et cadens sub corruptione convertuntur. Declaremus igitur hoc quod diximus per terminos universales deducendo ad impossibile adversarium qui negat ea quae diximus.

Sit ergo ingenerabile e et incorruptiText et com 119. bile i : generabile autem sit R, corruptibile vero sit c, sicut patet in hac figura. Dico ergo tali positione facta, quod c convertitur cum I, si litterae istae significent res illas quas supposuimus eas significare : e autem et R non convertuntur neque conveniunt rei uni, sed potius cuicumque rei convenit E, tunc alteri ei opposita conveniet R. Similiter autem I et R non convertuntur, neque conveniunt rei eidem, sed diversis et oppositis. Si autem hoc est secundum quod diximus, tunc oportet quod E et I convertantur per rationem quam supra diximus de oppositis dividentibus verum et falsum per modum affirmationis et negationis : quia ex quo quandoque ens, quandoque non ens convertuntur, necesse est quod semper ens et semper non ens convertantur. Est enim semper ens duplex, scilicet habens potentiam infinitam ex hoc quod in praeterito non fuit in non esse, et sic ingenerabile est semper ens, et habens potentiam infinitam ad esse, ex hoc quod in futuro non habebit potentiam ad non esse, et hoc est incorruptibile. Similiter autem quandoque ens et quandoque non ens est duplex : non ens enim in praeterito, et ens modo est generatum, et ens modo non est, ens autem in futuro est corruptum, et sic ingenerabile et generabile, et incorruptibile et corruptibile opponuntur per modum affirmationis et negationis. Si ergo convertatur generabile cum corruptibili, necesse est quod ingenerabile cum incorruptibili convertatur. Si autem daretur oppositum, tunc oporteret quod R esset sicut E et sicut I, secundum potentiam quam habet ad esse : ergo secundum hoc etiam convertitur cum E : cujus probatio est, quia licet dictum sit quod E et R non cadunt super rem unam, sed super opposita, tamen dicit adversarius quod R et I simul cadunt super rem unam et eamdem et convertuntur : sed E sequitur I, et convertitur cum ipso. Cum igitur illa quae convertuntur omnino cum uno et eodem, etiam ad se invicem con-

<--- Page Split --->

vertantur, sequitur necessario e et i converti ad se invicem : hoc autem est omnino impossibile : quia sic contradictoria converterentur : ergo falsum fuit dictum adversarii, quod r esset ut i et E : sicut autem convertitur generabile cum corruptibili, sic sequitur per comparationem unius ad alterum quod convertatur E cum i, hoc est, ingenerabile cum corruptibili. Igitur ex omnibus his constanter dicimus, quod res ingenerabilis quae significatur per E diversa est et opposita per virtutem naturae a re generata quae significatur per R. Et eodem modo res incorruptibilis significata per i diversa et opposita est ad rem generatam quae significatur per R : nunquam ergo conveniunt uni rei E et R, neque eidem rei E et i, sicut jam ante saepius diximus. Et hujus causa est, quia impossibile est ut res una et eadem sit sempiterna et non sempiterna, et similiter impossibile est ut sit res una et eadem cadens sub corruptione et non cadens sub corruptione, et ut sit semper infinita secundum tempus et non sit semper secundum tempus : eo quod contradictoria de eodem non verificantur. Jam igitur ostensum est sufficienter, quod E et I sequuntur se invicem et conveniunt rei eidem : et ostensum est hic per opposita istorum quae convertuntur, eo quod res una et eadem est generata et cadens sub corruptione : ergo omne generatum est cadens sub corruptione, et omne cadens sub corruptione est generatum. Et similiter E et I conveniunt rei eidem, et una earum sequitur ad alteram : quia res una et eadem est non generata, et non cadens sub corruptione. Igitur propter unitatem suppositi utriusque istorum, omne quod est non generatum est non cadens sub corruptione : et e converso omne non cadens sub corruptione, est non generatum : iterum et hoc est quod volumus demonstrare per terminos universales inductos superius.

CAPUT IX.

In quo repetuntur dicta adversarii, ut summatim destruantur ex ratione temporis infiniti.

Adversarius autem qui dicit quod non Text, et co: est inconveniens rem generatam non esse 130 et 13: corruptibilem, et rem ingenerabilem sempiternam in praeterito esse corruptibilem secundum tempus futurum, destruit quadam principiorum antecedentium, ex quibus nos processimus, et destruit etiam syllogismos inductos, eo quod ipse in hoc dicto suo opposita supponit principiorum : dicit enim rem incorruptibilem esse generatam, et rem non generatam sempiternam secundum omne tempus praeteritum esse corruptibilem secundum futurum : qui autem dicit, quia non est inconveniens ut sit res generata non cadens sub corruptione, et quia iste talis sic dicit, volo nunc destruere sermones istos per rationem potentiae finita et infinita. Dico igitur quod potentia qua attribuitur rei, attribuitur dupliciter : aut enim est potentia activa qua res agit esse vel aliquid aliud, aut est potentia passiva qua agitur in ipsam. Id autem quod dicitur esse in actu in re aliqua, etiam dupliciter attribuitur ei : aut enim in actu dicitur esse, aut in actu dicitur non esse : et cum potentia ordinatur ad actum, tunc aut erit potentia ad esse secundum actum, aut ad non esse secundum actum : et ad quodcumque horum sit potentia sive virtus rei, tunc aut erit illud secundum tempus finitum quod habet ultimum nunc in quo determinatur, aut erit illud secundum tempus infinitum, nec habens ultimum neque finem. Non oportet autem latere, quod nihil prohibet tempus infinitum esse secun-

<--- Page Split --->

dum aliquid determinatum. Si enim detur tempus esse infinitum in praeterito, hoc tempus terminatur ad nunc praesens, quod continuo est praeteriti et futuri, sicut probatum est in quarto Physicorum. Cum autem secundum Peripateticos detur esse tempus infinitum et in futuro et in praeterito, tunc quaeritur qualiter possit esse terminatum, et qualiter sit verum tempus esse infinitum, cum tamen secundum eosdem Peripateticos nihil sit actu infinitum. Sed ad hoc dicendum, quod licet nos credamus tempus habuisse initium per creationem, hoc tamen non est cognoscibile per philosophiam, sicut diximus in secundo Physicorum. Cum ergo Peripatetici tempus dicunt esse infinitum, ipsi tamen cum hoc dicunt, quod de tempore nihil est nisi in potentia : Nunc enim quod solum est accipere, neque tempus est, neque pars temporis : id autem quod secundum successionem in potentia est, nihil prohibet esse infinitum : si enim infinita est potentia divisionis in continuo, et ex hoc non sequitur, quod infinitum sit actu : et de hoc multa dicta sunt in praehabitis. Cum autem dicitur terminatum per nunc praesens, non dicitur tempus simpliciter, sed dividitur prout est mensura hujus actus sic terminatus. Sed ista terminatio non aufert ei potentiam ad esse infinitum : quia eadem potentia temporis quae est in praeterito ad infinitum secundum carentiam principii, est in futuro secundum carentiam finis. Vel ut melius dicatur, sicut unum est tempus in tota continuitate temporis, ita una est potentia sua ad fluxum successionis in infinitum : et ideo per hoc quod praeteritum terminatur ad nunc, et futurum incipit in nunc, non distinguitur potentia quae est in duabus partibus temporis, scilicet praeteriti et futuri, in duas potentias infinitas, sed in toto eo remanet una potentia infinita secundum principium et finem : et hoc per simile videre possumus in tempore finito alicujus rei quae habet principium et finem, quam nos di-

cimus habere duas potentias ad esse finitas : quarum una sit secundum praeteritum, et altera secundum futurum : et ex hoc patet error ejus qui dicit duo esse, quorum unum infinitum est in praeterito quod vocatur ingenerabile, quod tamen sit finite potentiae ad esse secundum futurum, et aliud sit infinitum secundum futurum quod vocant incorruptibile, quod tamen finite potentiae sit ad esse secundum praeteritum : quia dicunt ipsum esse generatum. Tempus enim infinitum licet sit terminatum ad nunc generationis et corruptionis alicujus rei, non tamen habet duas potentias infinitas, sicut nec linea duas habet potentias divisionis in infinitum per hoc quod dividitur in puncto uno quodcumque sit illud : tempus ergo infinitum per suam potentiam totam est etiam terminatum iterum : et tamen remanet secundum unam et totam suam potentiam infinitum : eo quod post ipsum nihil invenitur de tempore, et ante ipsum non invenitur prius aliquid temporis, ad quod ante vel post terminetur. Res autem cui non est finis in aliqua horarum, dicitur quoad hoc aeterna : eo quod aeterno non est finis : et illa eadem est etiam interminata quae nullum secundum naturam habet suae generationis principium, neque finem ad quem ante terminata sit : et hoc ideo quia, ut diximus, una numero est potentia infinita esse secundum praeteritum et secundum futurum.

Amplius si dicat adversarius, quod res Text, et com. 132. quam fingit aeternam esse secundum principium, eo quod secundum eum est ingenita, sit corruptibilis in futuro, tunc oportet quod ipsa sit mensurata tempore rei infinitae : quia infinita est secundum praeteritum, ut diximus, hoc est quod mensuratur hora temporis cui non convenit in praeterito aliquo non existere, et deinde existere, sicut est tempus rei generatae. Si ergo sicut nos jam ante

<--- Page Split --->

probavimus, hora temporis infiniti non diversificaretur, tunc manifestum est et patens per hoc quod nunc diximus, quod res generata fuit ens in tempore infinito, et iterum res cadens erit sub corruptione : et tamen hoc est in tempore rei æternæ, cui non est finis in tempore, cum ostenderimus unam esse infiniti potentiam secundum præteritum et futurum. Hoc autem est de numero maximorum impossibilium : quia secundum hoc in uno et eodem tempore res semper est et non est. Hujus autem est ratio, quia impossibile est ut res generata sit æterna : et per eamdem rationem impossibile est ut res cadens sub corruptione, sit æterna quoad tempus mensurans eam : quia utrique earum proprium tempus conveniens secundum suum esse est ut sit quandoque existens, et quandoque non existens. Corruptibilis enim virtus est postremo non existere, et generabilis virtus est in primis non existere secundum tempus : et quodcumque horum detur, concluditur reliquum etiam de eodem : cum generabile et corruptibile convertantur, sicut superius est probatum. Amplius autem impossibile est contraria simul inesse in aliquo tempore uno ejusdem, etiamsi sit tempus infinitum. Si enim daretur quod simul inessent eidem, tunc contingeret quod idem numero haberet potentiam simul ad esse et ad non esse in eodem tempore infinito : eo quod tempus esse non distinguitur a tempore non esse in tempore infinito, neque per tempus parvum, neque per tempus magnum, sicut in antehabitis expeditum est : hoc autem est ex eis quae impossibile est esse, sicut diximus et ostendimus per demonstrationem.

tentia est ad illud, et postea efficitur illud secundum actum. Tempus ergo possibile distinguitur a tempore actus. Si ergo hoc est secundum quod diximus, tunc res secundum sermonem istorum sunt semper sine fine et in potentia et in actu : haec est res quæ est semper existens et æterna, et res quæ est postremo existens. Hoc enim ante actum in potentia generationis fuit secundum infinitum tempus : et postquam generata est, erit in actu secundum tempus infinitum : eo quod ponitur esse non corruptibilis : sic ergo ambæ istae erunt sine fine sempiternae. Et similiter est de re corruptibili : quia etiam ista potentia est ingenerabilis et in potentia corruptibilis secundum tempus infinitum : et postea cum corrumpitur, erit in non esse secundum actum secundum tempus infinitum : et sic iterum tam tempus actus quam tempus potentia erit infinitum : et secundum utrumque sunt sempiternae res istae : et hoc ideo quia secundum dicta istorum non tollitur ab aliqua istarum rerum virtus semper existendi secundum actum, sed potius semper existendi secundum potentiam : et secundum istos est tempus existentiae istarum rerum finitum et infinitum. In quantum enim unum praeedit, et alterum sequitur, datur eis virtus existendi in aliqua hora temporis finita. In quantum autem utrumque tempus existendi et non existendi est infinitum, est indistinctum, et sic ad existendum semper habent virtutem et non habent virtutem ad semper existendum, sed potius habent virtutem ad existendum in hora aliqua temporis, ut secundum istos simul sit verum de istis rebus, quod sint existentes in hora certa, et ut sint existentes in tempore infinito simul : et sic sequitur quod possibile sit impossibile, quia si sunt existentes in hora una, sunt possibiles ad non esse ea quæ dicuntur generata : et si sunt existentes in tempore infinito, sunt impossibiles ad non esse. Et eodem modo sequitur hoc de re quam dicunt corruptibilem, et ta-

<--- Page Split --->

mcn ingcnerabilem. Cum igitur haec omnia impossibilia sunt, patet quod dictum eorum est falsum et impossibile.

posuerant eas ante nos : et nos non tantum in opere isto conamur tradere scientiam, sed etiam laboramus ut ex hoc opere verba Peripateticorum intelligantur.

Amplius alio manifestiori sermone ostendemus dictum istorum esse falsum, et errorem manifestabimus quo erraverunt quando dixerunt quod res ingenerabilis est corruptibilis, et quod corruptibilis possit esse ingenerata. Si enim verum est quod dicunt, esse res corruptibiles, non corrumpetur in aliquo tempore futuro : ostensum est enim superius, quod omne generabile est corruptibile. Si ergo est res generata, ipsa cadit sub corruptione. Isti autem dicunt, quod non cadit sub corruptione. Ergo habet potentiam ad esse et ad non esse infinite simul, et erit cadens sub corruptione et non cadens sub corruptione simul in actu : ergo una et eadem res erit possibilis simul ad esse semper et ad non esse semper. Si autem hoc est possibile, tunc sequitur necessario ut res cadens sub corruptione corrumpatur in aliquo tempore determinato. Similiter autem secundum dicta sequitur quod res generata fuit in aliquo tempore determinato, et non fuit omnino in tempore propter potentiam ad esse et ad non esse simul. Si autem omnia haec possibilia sunt, tunc possibile est ut sit res generata aliquando et non semper existens : et similiter est de re quae cadit sub corruptione. Has autem omnes demonstrationes adduximus, ut convincamus adversarium : et licet non sint omnino diversae secundum ea super quibus fundantur, tamen multitudine earum ostendunt, quod ea quae dicta sunt non habent instantiam. Fundantur enim fere omnes super primam : et ideo dixerunt Themistius et Alexander et Averroes, quod multitudine sua quae quasi materialis est plusquam formalis, virtutem habent inductionis. Licet ergo sapienti forte pauciores sufficerent, tamen posuimus eas hic, quia principes philosophiae

CAPUT X.

In quo ex ipsa natura rerum probatur, quod semper ens et aliquando non ens nec sunt ejusdem naturæ, neque ejusdem virtutis.

Adhuc autem in alio ponentes consideTvet, et com. 135. rationem intendimus destruere dicta praedictorum Philosophorum. Si enim ipsam naturam quae attribuit unicuique proprium esse et virtutem attendamus, sciemus quod impossibile est, quod res ingenerabilis cadat sub corruptione secundum aliquam horarum temporis : et etiam e converso impossibile est ut res cadens sub corruptione, sit non generata secundum aliquam horam temporis praeteriti. Res enim ingenerabiles et incorruptibiles sunt determinate ad formas taliter vincentes materiam per causam determinatam in natura et operantem, et non semper per fortunam. Causa autem operans eas est certa ratione operans, sicut artifex in artificiato, sicut diximus in secundo Physicorum : ostendimus enim ibi, quod res factæ absque causa operante per certam finis rationem, quemadmodum artifex operatur, sunt paucæ : licet enim in voluntariis fortunæ frequentius occurrant, et casus, tamen in numero rerum naturalium non fiunt frequenter : et cum fiunt aliquando, destruuntur cito et finiuntur secundum esse : taliter enim facta in natura non sunt nisi monstra, et ideo cito finiuntur : quia divertunt nimis a forma speciei juxta quam fieri deberent : et idco species non potest salvari

<--- Page Split --->

in ipsis : et horum omnium diversitates et causas reddimus in secundo Physicorum. Res autem sempiterna, cum sit fixa permanens tempore infinito, non erit talis.

Igitur habebit causam efficientem ipsam omnino, quae est ejus causa propria et essentialis. Si autem hoc est verum, sicut diximus, tunc oportet quod natura sit faciens et terminans tam ea quae sunt semper, quam etiam ea quae fiunt frequenter : eo quod illa esse determinatum habent in natura et permanent vel semper, vel diu. Ergo natura quae causa est esse et ordinis, facit ut quaedam res sit semper et necessario, et quod quaedam sit existens et non existens in diversis horis temporis. Faciliterum aliam diversitatem in rebus quae est inter res contrarias, quod videlicet quaedam sunt semper existentes, et quaedam non semper existentes, sive nunquam existentes tempore infinito, quae sunt impossibiles ad esse, et necessitatem habentes in esse : sed impossibiles in esse non facit natura producendo eas, sed dicitur facere per hoc quod contrarietatem recurrere facit ad impossibile : contraria enim aliquo modo sunt sicut et contradictoria, ad minus ad quod stant sub ratione oppositionis. Causa autem diversitatis horum omnium factorum est virtus naturae hujus, et ejus materia : quia ex virtute habet potentiam ad esse infinitum, et ex materia habet non esse infinitum vel finitum, et potentiam transmutabilem ad esse et ad non esse. Cum igitur oppositorum per contraditionem non possit esse una et eadem numero virtus vel in specie, non erit possibile ut virtus semper existentis secundum naturam sit eadem in natura cum virtute cadentis sub corruptione, eo quod esset aliquando non existens. Si enim daretur possibile esse has virtutes uniri in re una secundum naturam, cum supra dixerimus quod virtutes sunt ad

suos actus relatae, oporteret necessario quod contradictoria essent aliquando simul necessario : quia infinito tempore ens semper existit, et in ejusdem temporis horam incidit aliquando non existere secundum actum : et si diceretur quod non corrumpitur in actu, et potest tamen corrumpi, idem sequeretur quod si possibile erat ipsum corrumpi, si ponatur in actu corrumpi, non debet sequi aliquod impossibile. Sequitur autem contraria simul esse vera contradictoria, quod falsum est et impossibile, sicut saepius ostendimus.

Si enim aliquis dicat quod Nunc est Text.et com. 137. annus prior hac hora qui jam praeteriit, et quod annus praeteritus prior nunc quod erit in futuro propinquum tempori praesenti erit nunc in futuro, ipse utraque locutione mentitur : quia praeteritum neque praesens est, neque futurum. Et similiter expresse mentitur, et deprehenditur falsitas in sermone ejus qui dicit, quod res perpetua possit cadere sub corruptibili : quia res cadens sub corruptione est in aliquo tempore non existens : eo quod habet talem potentiam et virtutem quae in futuro erit non ens secundum actum, licet in praeterito tempore non sit non ens, quia ponitur ingenerabilis : neque ponitur non esse in tempore praesenti in quo est secundum actum. Sicut enim diximus, alia est potentia praeteriti, et alia futuri : et qui refert praeteritum ad futurum, mentitur. Una autem res est haec quae in praeterito habet potentiam ad esse infinitum, per hoc quod ponitur esse ingenerabilis : illa autem potentia sibi est essentialis, et nunquam potest eam amittere : ergo habebit eamdem et respectu futuri : potentia enim qua dicitur corruptibile non ens in potentia, non est respectu praeteriti, sed respectu futuri. Et si quis dicat, quod est respectu praeteriti potentia illa, tunc oportet quod praeteritum esset futurum, quoniam nos ex dif-

<--- Page Split --->

finitione ipsius potentiae scimus quod non est nisi respectu futuri.

  1. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1. . . . . . . . . . . . . . . . . . 1x 1x 1x 1x 1x 1x 1x 2x 2x 2x 2x 2x 2x 2x

Lice t autem jam multas rationes induText. et com. 149. xerimus ex propositionibus transcendentibus materiam hanc, quæ vel logicæ vel metaphysicæ sunt, ut diximus superius : tamen non desunt nobis rationes naturales, ex quibus probavimus omne generatum in præterito esse corruptibile in futuro. Omne enim quod generatur, ex suo convenienti est generatum, et ex suo simili sibi univoce, et per se habuit generans ipsum : et omne generatum habuit aliquod contrarium : et omne quod corrumpitur, ex suo contrario corrumpitur. His suppositis, dico constanter impossibile esse, quod sit aliquid in primis non generabile, et deinde in postremo sit cadens sub corruptione. Et dico similiter impossibile esse, ut sit aliquid primo non ens in præterito, et deinde generatum possit esse æternum manens tempore infinito secundum naturam : quoniam, sicut dictum est, res generatæ cadentes sub corruptione generantur ex suis similibus generantibus et ex suis convenientibus secundum naturam propriam, et habent contraria ex quibus mutantur et alterantur ad corruptionem, et ex talibus contrariis est altera eorum compositio secundum naturam, quæcumque generantur generatione naturali. Quæcumque autem habent contraria hujusmodi necessaria, finiuntur per ea et corrumpuntur iterum in futuro. Ergo omne generatum in præterito, corrumpetur necessario in futuro. Si ergo mundus esset sic generatus, ut dicit Plato, oporteret quod generatus esset ex alio mundo, et corrumperetur in contrarium et ex contrario, sicut fit in generatione et corruptione corporum simplicium, sicut dicetur in secundo libro de Generatione et Corruptione. Hæc autem omnia sunt absurda : propter quod inconveniens videtur esse opinio Platonis.

Si quis autem ad omnia hæc respondere velit secundum Platonem, et dicat omnia hæc cœlum et stellas natura quidem esse dissolubiles, eo quod sunt generatæ : sed voluntate opificis esse indis-

  1. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1x 1x 1x 1x 1x 1x 1x 2x 2x 2x 2x 2x 2x 2x

Si autem aliquis dicat nobiscum, quod omnis quidem res quæ in potentia possibile est ut exeat in actum aliquo tempore, eo quod potentia ejus aliter esset otiosa, concorditer dicimus cum illo, quod hoc quidem quod dicit, est verum : sed dicimus quod exitus ille nunquam est respectu præteriti vel præsentis in quo actu non, sed respectu futuri. Cum enim dicatur quod potentia est ante actum, non intelligitur in præterito : sed vel nunc præsenti respectu cujus verum est dicere quod possibile corrumpi corrumpetur : vel respectu futuri in quo possibile corrumpi corrumpetur : et nihil omnino dicitur corruptibile vel generabile, eo quod in præterito sit generatum aut corruptum. Sic ergo dicitur potentia ad non esse in omni re quæ primo est existens, et deinde postremo in aliquo futuro est non existens. Et hujus probatio est, quia nulli rei est potentia ad aliquid quod sit esse vel non esse, nisi in hora in qua illud non est actu ad quod dicitur esse in potentia.

<--- Page Split --->

solubiles, eo quod hoc quod bona ratione compositum est, non decet sapientem opificem dissolvere, quemadmodum dicitur in Timæo. Dicemus hoc dictum non esse naturale omnino : quoniam sicut habitum est in Physicis, naturalia sunt agentia quorum actus sunt in passivis, et naturaliter patiuntur quæcumque talium actuum sunt susceptibilia : et ideo omne factum in natura, oportet quod habeat in eadem natura suum faciens : et ideo possibile et impossibile oportebit referre ad materiam rei factæ et ad causam naturalem, et non ad causam separatam et extrinsecam. Quod igitur corruptibile est de natura, hoc est simpliciter corruptibile,

et habet causam in natura quæ agit suam corruptionem : et si non habet talem, ipsum est incorruptibile, quia aliter omnia possent dici incorruptibilia, quia sunt incorruptibilia si Deus vult : et ideo supra diximus, quod naturalia non sunt a casu, nec a voluntate, sed a causa agente et terminante ea : nec nos in naturalibus habemus inquirere qualiter Deus opifex secundum suam liberam voluntatem in creatis ab ipso utatur ad miraculum quo declaret potentiam suam, sed potius quid in rebus naturalibus secundum causas naturae insitas naturaliter fieri possit. Hæc igitur de primo libro Cæli et Mundi a nobis dicta sint.

<--- Page Split --->