TRACTATUS III

UTRUM MUNDUS SIT UNUS VEL PLURES?

CAPUT I.

In quo artificiosissime ostenditur, quod mundus sit unus, et ipsa natura, et motus partium ejus simplicium quae habent motum rectum.

Cum autem sit unum de mirabilibus et nobilioribus quaesitis in natura, utrum mundus sit unus, vel sunt mundi plures, quod etiam anima humana per se deviderat scire, videtur nobis conveniens ut inquiramus de illo : promisimus enim in Physicis nos de hoc sermonem et tratutum facturos. Sed oportuit ut ante ostendremus esse mundum finitum : si enim mundus esset infinitus, non esset inquirendum de eo utrum esset unus vel plures, quia constaret tunc quod non esset nisi unus : quia multi infiniti esse non possunt intelligi : sed cum jam determinatum est quod mundus est finitus, statim desiderium est ad sciendum utrum sit mundus unus, vel plures. Ad hoc igi-

tur inquirendum praemittamus ea quae necessario sunt tanquam principium, ut ex ipsis procedamus. Dico ergo dividendo, quod omnia corpora sive sint unius mundi, sive plurium mundorum, aut moventur, aut stant, sive quiescunt. Si quidem moventur, tunc aut moventur naturaliter, aut moventur violenter. Similiter autem si stant, aut quiescunt, quies eorum aut erit violenta, aut naturalis. Hoc autem habito, dico ulterius quod ad quemcumque locum moveatur corpus aliquod et sine violentia, in eodem quiescit naturaliter et sine violentia: et e converso in quocumque loco stat sive quiescit sine violentia, et ad eumdem moveitur naturaliter, et sine violentia. Amplius autem suppono tertio loco ex ante habitis, quod quicumque motus est motus violentus vi, oportet quod contrarius motus ejusdem eidem corpori sit naturalis : et quicumque e converso est uni corpori naturalis, contrarius ejusdem eidem corpori erit motus violentus : et haec omnia apparent ex ante habitis rationibus : unde constat tres esse motus simplicium in genere, et tria esse genera simplicia, scilicet circulare, et rectum grave, et rectum et leve, sive sint in hoc mundo, sive in mundo alio : et ideo constat etiam esse tria loca secundum spe-

<--- Page Split --->

ciem, scilicet circa medium, et medium, et horizonta.

His ergo ita suppositis, dico quod si motus terræ quæ est extra hunc mundum, vadit ad medium istius mundi motu violento, tunc motus ejus ex medio hujus mundi ad medium alterius mundi est. naturalis : et e converso si motus est ex medio hujus mundi ad medium alterius mundi, tunc motus ejus ex medio illius mundi ad medium istius mundi est naturalis : et tunc sequitur necessario, quod motus uniuscujusque horum simplicium sit mixtus ex naturali et violento : quia in quantum motus terræ est ex medio hujus mundi, est violentus : in quantum autem est ad medium alterius mundi, est motus naturalis : et sic de aliis motibus omnium simplicium corporum habentium motum rectum : hoc autem impossibile est : ergo impossibile est ut sint multi mundi.

Amplius si ponantur cœli et mundi esse multi, tunc oportet quod dicantur esse ex partibus, hoc est, ex elementis similibus in natura, et diffinitione necessario, ita quod ignis unius mundi sit ejusdem naturae cum igne omnium mundorum in natura et virtute, et terra unius mundi sit similis terrae omnium mundorum in natura, et similiter de reliquis elementis : hoc enim solum est quod probatur, quod non potest dici : si enim diceretur quod elementa mundorum plurium non essent similia in natura et virtute, tunc non convenirent mundi nisi in nomine, et non in natura rerum : et ex talium pluralitate non sequitur plures esse mundos : sicut nec canes propter hoc sunt plures, quia canis significat latrabile, cœleste sidus, et marinum : quia si partes mundi non convenirent nisi in nomine, tunc etiam totum non conveniret nisi in nomine, et

non in diffinitione et natura : et tunc, ut diximus , non sequeretur quod essent plures mundi : et contra talem positionem hic non disputamus . Fuerunt quidam qui dixerunt plures esse mundos : unum quidem corporeum, quem hic habitamus : alium autem sphæricum qui habet suum cœlum, et suam terram, et suum ignem, et suum aerem, et suam aquam : quæ in nullo conveniunt nisi in nomine cum terra, et igne, et aqua, quæ sunt apud nos : et quia dictum illorum nulli innititur rationi physicae, ideo eadem facilitate contemnitur qua dicitur : et ideo dicimus quod si mundi sunt multi, tunc conveniunt omnes in natura et virtute cum isto mundo, tam in toto quam in partibus : et tunc manifestum est et patens, quod sicut in hoc mundo quædam simplicia moventur ad medium, et quædam a medio, ita in omnibus mundis. Causam autem hujus quod quædam ad medium, et quædam a medio moventur, jam ostendimus et exposuimus, ubi narravimus quot sunt primi motus corporum locales, et ibi induximus rationes necessarias, et ostendimus in tractatu immediate ante istum quod omnis motus est finitus, et quod unumquodque elementorum naturaliter diffinitur ad aliquem motuum rectorum. Redeamus igitur ex illo quod superius determinavimus ad istud quod intendimus hic, et dicamus quod si motus corporum omnium mundorum sunt unici secundum rationem, tunc elementa omnium mundorum sunt unica secundum diffinitionem, ita quod terra omnium mundorum est una secundum diffinitionem, et ignis omnium unus, et sic de aliis.

Si autem hoc est secundum quod dixiText. et 79. mus, tunc necessario terra quæ est in mundo alio, vadit ad medium istius mundi, et ignis illius mundi vadit ad superius istius mundi : et hoc est impossibile propter causam quam superius dixi-

<--- Page Split --->

mus : quoniam si motus ignis et terra alterius mundi est, sicut diximus, tunc sequitur quod terra ascendit sursum : cum enim locus suus sit hic, desiderabit esse hic : et non potest esse hic, nisi vadat ad superius alterius mundi. Et eodem modo sequitur quod ignis vadat inferius: quoniam non potest venire ad superius istius mundi, nisi vadat a superiori alterius mundi, et ire a superiori est ire versus medium. Et eadem ratio est de terra hujus mundi, quae necessario movetur ex medio istius mundi ad medium alterius. Eadem ratio est de igne mundi humus : et hoc sequitur ex hoc quod media omnium mundorum extrema sunt unius rationis, sicut jam in praemissis habitum est.

tur propter dispositionem elongationis eorum a locis suis propriis minus vel magis, ita scilicet quod terra alterius mundi extra hunc mundum elongatur a medio istius mundi, et appropinquat medio illius mundi, et ideo contrahit naturam illius medii et non istius, et ideo movetur ad illud medium et non ad istud, sicut nos videmus in magnete quod attrahit ferrum sibi propinquum, eo quod acquirit aliquam proprietatem lapidis attrahentis : et non attrahit ferrum remotum, quia ad illud non pervenit virtus lapidis attrahentis. Dicemus quod sermo ille est extra normam rationis, et ideo est erroneus : simplicia enim non moventur motu attractionis : si enim sic moverentur, tunc attraherentur a sibi similibus : si ergo terra major suspenderetur super terram minorem , oporteret quod terra minor ascenderet ad superiorem : motus ergo in quo operatur propinquitas et remotio spatii est motus qui est a motore extrinseco : sed motus elementorum simplicium est a motore intrinseco. Quoniam, sicut in octavo Physicorum diximus, quando generans dat ei formam, dat ei tunc consequentia formam, quae sunt motus et locus, quae formam intrinsecam sequuntur : et ideo si simplicia per elongationem vel propinquitatem consequerentur aliquid formae , oporteret quod essent composita ex oppositis formis, quarum una traheret ad propinquum, et esset illa forma attrahentis, sicut in ferro est forma magnetis : et alia esset naturalis data a generante per quam movetur ad locum sine attractione, quae esset sicut ponderositatis forma in ferro : et sic simplicia essent composita : et quilibet motus eorum esset compositus ex oppositis motibus, sicut motus terrae a medio et ad medium, sicut diximus in praecedenti capitulo : quae cum impossibilia sint, oportet dicere quod cum corpora elongantur a locis suis parum aut multum, nihil ex hoc contrahunt diversitatis in formis suis naturalibus : sed diversitas eorum quae est in quantitate elongationis tan-

Si autem non fuerit talis motus corpotum simplicium, tunc diximus quoniam natura mundorum nec in toto nec in partibus erit una : et hoc non est tantum contra rationem, sed etiam contra positionem omnium Physicorum, qui physice posuerunt coelos et mundos. Dicunt enim omnes illi, quod medium omnium mundormi et horizonta eorum sunt una in ratione diffinita. Si ergo est sicut dicunt, tunc secundum rationem prius inductam et impossibile ut sint multi mundi plutes uno.

CAPUT II.

Ir contradictione eorum qui dicunt elementa diversorum mundorum moveri ad eundem mundum.

Si autem aliquis alius sit qui dicat, quod natura corporum simplicium existantium in mundis diversis, diversifica-

<--- Page Split --->

tum, quae est diversitas comparationis et non formae naturalis, in formis suis non diversificantur, sive approximent locis suis, sive removeantur ab eis : sive enim propinqua sint locis suis, sive elongata, constat quod moventur ad loca sua motu simplici : quod manifestum est ad sensum, ita quod non indigemus ad hoc disputare : motus autem simplex est elementi simplicis : et sic non habet a materia aliquam formam ex elongatione et propinquitate.

per quod oportet esse motum : et siquidem est ex movente, tunc aut esset ex forma moventis, aut ex quantitate ejusdem : et siquidem ex forma moventis esset, tunc ille motor aut esset extrinsecus, aut intrinsecus. Ex forma autem intrinseci moventis est, quod corpora omnium mundorum sint unius rationis in forma quam consequitur motus naturalis, quae data est ex generante, sicut diximus : similium autem in forma est moveri se ad invicem.

Ut autem hoc certius fiat, volo inquirere utrum ita sit sicut quibusdam videtur, scilicet quod motus omnium corporum sint violenti, an sint naturales, et an motus illi qui videntur naturales esse in corporibus, sint etiam violenti per hoc quod dicuntur esse a motore exteriore tantum attrahente, ita quod nihil conferat ad motum forma ejus quod movetur. Ostenditur autem, quod sunt motus naturales simplices tantum ab inclinatione formae ipsius mobilis : quia quod impossibile est omnino moveri naturaliter, impossibile omnino est moveri violenter, cum violentia non sit nisi in oppositione ad naturam : sed est motus violentus corporum diversorum mundorum, ut dicunt : ergo ante hunc motum violentum est aliquis eorum motus naturalis. Si autem corpora diversorum mundorum sint ejusdem rationis secundum formam naturalem, sicut prius determinavimus, tunc oportet necessario quod motus eorum sint ad locum unum numero, sicut diximus, sicut ad medium unum de numero mediorum diversorum mundorum, aut ad ultimum horizontis ex omnibus horizontibus diversorum mundorum : et non potest violentia actionis impedire haec : quoniam talis non est motus elementorum in diversis mundis, ut diximus. Si enim esset impeditum, quod non moveretur ad istum mundum, hoc esset sive ex movente, aut ex mobili, aut ex spatio

Si autem esset ex motibus extrinsecis, Text, et, 83. tunc esset motus eorum per actionem, et non per naturam simplicem : et hoc jam ante improbatum est. Si autem esset ex quantitate moventium, vel etiam eorum quae moventur, tunc aut impediret major quantitas, aut minor, quo minus moverentur ad locum unius mundi : et quocumque horum dicatur, tunc si fiat resecatio vel additio quantitatis, tunc movebuntur ad invicem elementa ad loca ejusdem mundi : et fit idem motus partis et totius, et e converso, cum totalitas elementorum movetur ad loca mundi ejusdem. Si autem diceretur esse ex formis ipsorum mobilium et non ex quantitate, tunc æquivoca essent elementa diversorum mundorum, et non convenirent nisi in nomine : et hoc jam a me improbatum est. Si autem esset ex spatio per quod est motus, non potest hoc esse nisi propter alteram duarum causarum, scilicet propter elongationem et propinquitatem spatii solam, aut propter naturam corporis per quod debet esse transitus ejus quod movetur. Quod non sit propter solam elongationem aut propinquitatem, jam probatum est. Quod etiam non sit propter corpus per quod oportet esse transitus, sic probatur. Si enim impedit corpus transitum, hoc est, quia in ipso non potest esse motus naturalis, nec violentus, eo quod nec est leve, neque grave : aut quia in contrarium movetur ei quod

<--- Page Split --->

moveturperipsum . Etquodnonimpe - d u t , eoquodincontrariummovetur , patetexhocquodterradescenditpereptum : cumtamenignisincontrariumterremovetatur : licetergoterrafortetetardetur , tamenextotononimpediturmodusterraperipsum : etperhocpro - baturperlocumamajori , quodnecilludmpoditquodnequeestgrave , nequebev , sieutcelum : quiamagisdeberetmpodirequodincontrariummovetur , quomidquodnonincontrariummove - t u r : ettuncnonimpeditilludquodincontrariummovetur : ergonecidquodmonincontrariummovetur . EtistesuntdedutionesdivisionumAvicennae : etmboinquit , sidicataliquisquodideomonmoveturterraalteriusmundiadstummundum , quiausqueadcelumbevarinonpotest , tamensiessetincelo , tamsiretperipsum : hocnihilomninost , quiaimpossibileesthocpluribusmodis . Sedtamensufficiuntnobisduo , quorumunusest , quodestimpossibilepersicuteumdemsimuletsemelse - deretnonsedere , velgeneralitercon - taditoriaessevera : ethocpositose - quturinconveniensaliudadimpossibile , quodestinsepossibile , sedtamenexallacausaestimpossibile , etadilludmullumsequiturinconvenienssiinesseponatur : sicutimpossibileestmeportareculummilliatalentorumauri : centummullacumtalentainsehabiliaetaptasuntportari : sedquodnonportantur , hocestexdefectuviriumhominis . D i - causigitur , quodsiterraalteriusmundimonmoveturadterramhujusmundipopterimpedimentumtransitusperculum , tunchocnonestimpossibilepere , sedexaliacausa : etsicterraimpe - duturperaccidensetviolenter : ergomo - turjusnaturalisestadistummundum : quodquidautemestaptumfierietcon - veniensfieri , hocperficitnatura : ergoneturaperficitmotumterraealteriusmundiadmediumhujusmundi : etsichabeturpropositum .

Si autem aliquis dicat, quod in natura Text et com. 84. terrae non est nisi quies, et non motus: et ideo terra alterius mundi quiescit in centro alterius mundi, et non movetur ad medium istius mundi: contra hoc nos supra induximus rationes: ostendimus enim, quod omne corpus habens motum violentum, habet motum naturalem qui est ante illum: nullus autem dubitat quin terra habeat motum violentum sursum: ergo necessario habet motum naturalem deorsum. Nec potest dici quod uterque motus terrae violenter sit, quia jam supra ostendimus quod si nullus sit terrae motus naturalis, nullus erit ejus motus violentus. Si autem aliquis dicat, quod corpora simplicia qua sunt in mundis diversis, sint convenientia in nomine et forma et diffinitione, sicut terrae multorum mundorum et reliqua elementa: sed differunt in numero: et hoc est dicere, quod quaedam simulantur quibusdam, licet non omnia omnibus similentur: partes enim terrae istius mundi similantur partibus terrae alterius mundi: et sic unumquodque elementorum hujus mundi similatur sua relatione ad alterum mundum ad quem refertur per convenientiam nominis et relationis: et ideo non diversificantur in forma et ratione, sed in numero tantum: et quia diversificantur in numero elementa quae sunt partes mundorum, ideo loca partium mundorum etiam non diversificantur nisi in numero, ita quod medium unius mundi idem est in forma et ratione cum medio alterius, et mundi horizon idem in ratione est cum horizontibus omnium mundorum: cum enim loca mundorum quae sunt partes simplices ipsorum conveniunt in forma et ratione, tunc necesse est etiam convenire loca mundorum omnium in forma et ratione. Si ergo sic dicatur, quod diversitas partium mundorum in numero exigit diversitatem locorum: tunc omnes partes terre per numerum diversitatem talem exigunt locorum, ad quam moveantur diversitatem. Si ergo ab ista terra quaest

<--- Page Split --->

sæ in numero, illæ non movebuntur ad locum unum in numero, et non desiderant locum unum et eumdem in numero, quod est omnino impossibile : quia si hoc esset, non esset terra rotunda, sicut in secundo libro istius scientiæ posterius ostendemus : ergo nec diversitas quæ est penes numerum solum, facit loca diversorum mundorum esse diversa in solo numero ad quem moveantur corpora simplicia.

Licet autem nos induxerimus multas 85. rationes ad probandum, quod non possunt esse mundi plures quam unus, tamen hoc sufficit ad probabiliter ostendendum mundum esse tantum unum : quia adversarius non potest probabiliter contradicere sermonibus inductis : et ideo concedendum est quod medium est unum tantum, et horizon unus : ad medium autem esse unum, et horizontem esse unum, sequitur necessario esse unum coelum, et mundum esse unum : hoc enim sequitur ex sermonibus et necessitatibus conclusionum quæ sunt inductæ.

CAPUT III.

Illorum qui dicunt elementa mundorum non moveri ad invicem, eo quod distent in infinitum.

Sed quia aliquis dicere posset, quod 86. propositiones demonstrationum inductarum omnes fundantur super hoc quod motus corporum simplicium sunt finiti, et hoc aliquis posset negare, videtur nobis quod hic inducamus ejus probationem, licet etiam in pluribus aliis locis hoc probaverimus. Dico igitur, quod terra necessario movetur ad aliquem lo-

cum determinatum, et ignis similiter movetur ad aliquem locum determinatum : et hoc quidem similiter manifestum est ex syllogismo et patens ad sensum ex inductione in omnibus motibus. Omne enim quod movetur alteritate quadam renovationis situs vel formæ, transfertur de aliquo contrario in aliquod contrarium : omne enim quod transfertur de contrario in contrarium, movetur finite a quodam in quoddam : ergo nullus motus est infinitus : alterationes autem quæ sunt motus in qualitate, diversificantur secundum formas contrarias vel media, quæ comparata extremis sunt ut contraria. Formæ enim qualitatum ex quibus corpora moventur ad formas alias, diversæ sunt ab invicem diversitate contrarietatis. Omnis ergo alteratio est in eo quod est finitum, sicut sanatio quæ est motus de infirmitate in sanitatem, quæ determinata est et finita oppositio. Similiter autem movetur augmentum de quantitate imperfecta ad quantitatem perfectam. Et similiter est de motu locali : quod enim movetur localiter, movetur de contrario loco ad contrarium, et non movetur nisi ad locum qui extremus est comparatione sui motus et non ad alium : et ideo motus finitus et determinatus est, sicut et sanatio est motus finitus : quia sanatio non est motus terminatus ad quamcumque voluerit formam ille qui sanatur, sed tantum ad sanitatem non ad aliam. Ita est de motu terræ et ignis et aeris et aquæ, quæ non moventur nisi ex contrario loco determinato ad contrarium et non ad alium, neque ad infinitum moventur. Si ergo est hoc secundum quod diximus, tunc motus ignis et motus terræ non sunt ad finitum, sed ad aliam distantiam quæ habet ultimum sive extremum secundum oppositionem situs sive loci : et hoc est quod movetur ad locum oppositum illi loco ex quo est motus eorum, sicut locus superior opponitur inferiori : et ista duo loca sunt extrema et opposita incessus et motuum eorum quæ sunt levia et gravia : et hoc etiam proba-

<--- Page Split --->

vimus in fine sexti Physicorum. Sed hic fcrimus remcmorationem de ipso quantum sufficit ad praesens. Cum igitur nullum elementorum diversorum mundorum ab hoc nostro mundo distet in infinitum, tum oportet propter prius inductas ratimus, quod moveantur omnia elementa mundorum ad loca elementorum istius nostri mundi.

recto infinito : ergo aliquando conveniunt elementa ad hunc mundum nostrum,sicut diximus, et non impeditur per infinitatem distantiae quae sit inter unum et alium.

Signum autem hujus quod motus non Text, et com, 88. est ad infinitum, terra est et ignis, et universaliter quodlibet grave et leve : omnium enim horum velocior est motus in fine, et intenditur velocitas eorum tanto plus, quanto plus recedunt a principio unde motus est : et hujus causam diximus in Physicis. Si ergo motus illorum esset ad infinitum, oporteret quod incessio velocitatis esset in infinitum : et cum incessio velocitatis non sit nisi a gravitate et levitate, oportet quod esset gravitas et levitas infinita, quod supra ostendimus esse impossibile. Si enim additio gravitatis esset in infinitum, tunc oporteret quod etiam additio levitatis esset in infinitum : quia unde moveretur grave naturaliter, illuc moveretur leve, sicut saepius jam probatum est. Nec est conveniens solutio eorum qui dicunt, quod levia et gravia moventur sursum et deorsum, non per se, sed ex alio movente quasi expellente ea : et quod ideo non intenditur velocitas et gravitas et levitas eorum. Dicunt enim illi quod coarctatio reliquorum expellit quodcumque elementum a loco suo : quia scilicet cum alio in eodem loco esse non potest quietum : et ideo expellitur ab ipso : quia si non expelleretur, omnis locus esset ei aptus ad manendum : sermo enim talium inconveniens est : si enim sic esset ut dictum est de terra magna, et ignis magnus tardius moveretur quam terra parva et ignis parvus : magnum enim difficulter penetrat expellentia, et parvum faciliter. Nos autem videmus totum contrarium hujus : quia terra magna et ignis magnus velocius moventur quam terra parva et ignis parvus.

Et si forte aliquis dicat, quod ea quae habent motum rectum, sunt finita distantis secundum locum propter contrarietatem loci in quo est motus rectus : sed non est ita de circulo, et ideo circuli ambitus infinitus impedit quod non possunt pervenire elementa ad hunc nostrum mundum.

Objiciemus contra illud dicendo, quod etiam in circulo est motus quidam finitus per contrarietatem. Nos enim circuli motum dupliciter accipimus, scilicet prout dameter circuli est duplex, et prout est circulatio peripheriae totius indivisa. Et primo quidem modo dicimus oriri aliquid et accidere ,et ascendere aliquid et descendere in circulo : et ortus et occasus, et ascensus et descensus in circulo sunt quodammodo contraria finientia motum circuli : et per hoc constat quod cum motus circuli distinguatur et finiatur, quod ambitus circuli non est infinitus : secundum autem quod motus est circulatio totius indistinctae peripheriae ab eodem in idem, est quidem adhuc non infinitus, sed tamen non habet contrarium distinquens ipsum : sic igitur secundum aliquem modum in motu circulari est contrarictas propter diversitatem punctorum diametri facti in circulo : motui autem circuli totius non est contrarium omnino: et sic jam manifestum est quod motus partium revolutionis sunt ad loca diversa finita, sicut et motus rectus : et sic verilicatum est per rationes necessarias, quod omnibus motibus corporum finis est, et quod nullum corporum movetur motu

<--- Page Split --->

Amplius si esset per coarctationem cæterorum elementorum motus terræ et ignis, tunc non deberet intendi motus versus finem, sed potius remitti. Videmus enim, quod quanto aliquid plus elongatur ab expellente et coarctante, tunc plus remittitur motus ejus. Amplius nos videmus, quod elementa ista moventur ad loca ista naturaliter a quibus recedunt violenter, sicut superius est probatum : sed si moverentur per coarctationem, tunc ad omnem locum æqualiter expellerentur ad quem facilius possent penetrare, sive esset sursum, sive deorsum. Sic ergo patet, quod non est conveniens quod dicere possunt illi qui dicunt elementa diversorum mundorum non posse moveri ad invicem.

CAPUT IV.

De probatione metaphysica quæ est per primum motorem, quod cælum est unum, et est in eo digressio colligens probationem illam.

Expedit autem omni studio ponenti considerationem in rebus istis, ut confiteatur vera esse principia quæ inducta sunt, et non dubitet de eis propter aliqua contraria his principiis, quæ quidem aliqui inducunt : multi enim ista concedere non possunt propterea quod imbuti sunt falsis opinionibus inaniter loquentium1 : quia nos induximus tam geometricas rationes de finitate et unitate mundi, quam etiam naturales : et ut sit certius quod dictum est, revocetur ad memoriam hoc quod probatum est in octavo Physicorum, et sumptum in undecimo primæ philosophiæ. Illa enim ratio omnibus melior est et fortior et sola sufficiens ad

hoc quod probetur esse mundus unus : nos enim illic scripsimus vel probavimus, quod motus circularis solus vere est unus et uniformis non habens intra se principium et finem, sive sint in hoc nostro mundo sive in alio quocumque mundo. Deinde extraximus ex unitate motus unitatem motoris, quia ab uno non est nisi unum : et quod cœlum primum non est nisi unum sub quo sunt omnes alii cœli inferiores : cœlo autem primo unico existente, et primo motore existente unico, non potest esse mundus nisi unicus, et non multi, sicut quidam homines dixerunt : sed quia forte difficile hoc esset et tædiosum alicui quærere in Physicis et in multis locis philosophiæ primæ, ideo hujus probationem hic summatim perstringemus, ea quæ probata sunt non hic probantes, sed ostendentes quibus locis sunt probata.

Dicimus igitur notum esse ex his quæ sunt habita in primo libro Physicorum, materiam primam esse substantiam in potentia existentem, et nullam omnino formam habentem in actu : sed est simplex in potentia existens : quia si esset simplex substantia in actu existens, esset ipsa forma : et cum forma non sit recepibilis formæ, non posset materia prima recipere formam aliquam : per privationem autem quæ est in ipsa, subjicitur mutationi quæ est via ad formam, et efficitur potentia recipiens formam : et ideo est potentia quasi differentia substantialis in ipsa, quæ distinguit ipsam et a forma et a composito 2 : quia si haberet formam quamdam, tunc absque dubio non esset receptibilis formæ alicujus quamdiu haberet illam, eo quod secundum intellectum verum non sit possibile quod unum subjectum possit duas habere formas substantiales simul : et ideo in Physicis dictum est quod non est intelligibilis materia nisi per analogiam ad formam, et non per formam aliquam quam habeat. Cum autem habeat ipsam formam reci-

<--- Page Split --->

pwr, et duplex sit forma, accidentalis nidiret, et substantialis, tunc absque dubio prima materia secundum naturam receptibilis est tam formae substantialis, quam accidentalis: quoniam accidentalis non est actu nisi substantia actu existen- t: et ideo in quinto Physicorum dixi- mus, quod non movetur secundum acci- dentulum formam, nisi quod actu est et non potentia: et hoc perfecte probatur. Est autem duplex forma substantialis, quarum una est divisibilis, et quasi di- nensa et finita divisione et finitione ma- teri; et illa procul dubio est actus et perfectio corporis habens virtutem in cor- pwr, sicut diximus in octavo Physicorum. Utra autem nec divisibilis est, nec di- nensa, nec finita per materiam, et haec non est actus alicujus corporis, nec per- fectio ejus, sicut est forma quae dicitur intelligentia sive intellectus. Forma au- tum illa quae est actus corporis, cognosci- tur per hoc quod ejus operatio expletur per corpus, et finita est operatio ejus: quia, sicut diximus in octavo Physicorum, upratio infinita et virtus infinita quae est multis in corpore, non potest esse nisi in- huiti subjecti secundum dimensiones. In hoc autem libro sufficit ostendere, quod nullum est corpus infinitum secundum dimensiones. Et ex his duobus relinqui- tur, quod nulla sit virtus corporeae formae infinita. Cum autem materia non divida- tur ita quod subjiciatur per partes diver- sus formis nisi per quantitatem, eo quod secundum se indivisibilis est, sicut os- t minus etiam in primo Physicorum, uportet quod materia quae suscipit formas quc sunt actus et perfectiones corporis, sit primo susceptibilis trium dimensionum, non tamen terminatarum ad certas di- mensiones: quia si certe dimensiones sunt materiae, contingeret quod conti- nu corrumperentur in omni generatione i corruptione: et hoc non esse verum secundinus in primo Physicorum: pro-

pter quod primo suscipit formam quae est corporeitas indeterminatarum dimensionum, qua mediante divisibilis efficitur, et diversis formis substantialibus per partes subjicibilis : et haec corporeitas est communis omnibus formis quas suscipit : quia sicut ostendi habet in secundo Peri genescos, forma communis in materia omnibus et pluribus substantiis, non mutatur quando mutatur forma substantialis, sicut patet quando mutatur ignis in aere m, remanet caliditas et diaphaneitas eadem in essentia : licet autem habeant diversum esse in igne et aere : et ita corporeitas materiae quae est sicut forma prima respectu omnium formarum quae sunt perfectiones corporeae, remanet in ipsa, et nunquam denudantur ab ipsa in aliqua transmutatione quorumcumque corporum 1 : et si denudaretur, contingeret quod corpus esset ex omnino non corpore, et quod fieret ex nihilo omnino : et hoc ostendimus impossibile esse secundum naturam in primo Physicorum. Quia igitur haec corporeitas prima forma est per quam suscipit omnem formam substantialem corporis, sequitur necessario quod omnis forma substantialis corporis divisibilis sit, et virtus ejus limitata sit ad corporis dimensiones : et quia divisibilis est, oportet necessario esse generabilem et corruptibilem, eo quod per motum dividitur : et quia una potentia est multiplicabilis, et per multitudinem multiplicatur secundum actum : et quia corporeitas non est activa neque passiva, nec etiam forma substantialis quae est actus corporis, ideo indiget qualitatibus activis et passivis per quas hujusmodi perficiatur transmutatio : et ideo post primam formam substantialem quae consequitur corporeitatem, a substantia ipsa causantur qualitates primae quae sunt proprie qualitates primarum substantiarum simplicium generabilium et corruptibilium, quae dicuntur

<--- Page Split --->

elementa : sicque fit ut substantialis forma corporis secundum ordinem naturea consequens sit corporeitatem indeterminatarum dimensionum : et cum corporeitas propria quae est dimensionum determinatarum, sit post formam substantialem : et ideo quia corpus physicum est propriae quantitatis et propriae figurae. Haec autem licet probata sint a nobis in locis diversis, tamen ad sensum patent in primis formis. Nos enim videmus quia crescente dimensione in materia aeris, tantum extendi potest quod non amplius sub forma aeris erit, sed efficietur sub forma ignis : et similiter est in decremento dimensionum per condensationem, mutatur ignis in aerem, et aer in aquam, et aqua in terram : unde patet primarum substantiarum formas substantiales consequi corporeitatem indeterminatarum dimensionum, licet determinatae dimensiones consequantur ipsam substantialem formam : et quod est in primis corporibus physicis, necesse est in omnibus posterioribus esse quae constituuntur eorum communione. Sic ergo se habet forma generabilium et corruptibilium.

Forma autem quae est intellectus, sicut per se apparet, et in prima philosophia probatur, et in libro de Anima, est universaliter agens, et universaliter quodammodo patiens : agit enim universaliter omnes formas, et est quodammodo omnino passibilis intellectus : et quia sic non est limitatae operationis, impossibile est quod ipsa sit forma corporis recepta mediante corporeitate : quia, sicut ostendimus, omnes actus corporis limitatas habent operationes.

Est igitur materia secundum se, secundum quod ipsa est in potentia omni ante omnem corporeitatem receptibilis hujus : et ideo remanet etiam indivisibilis, cum omnis forma quae post corporeitatem in materia necessario recipitur, per accidens divisibilis sit : materia autem ante omnem corporeitatem indivisibilis est

omnino, sicut ostendimus saepius. Sed tamen in hac materia intellectus sunt diversae sententiae Peripateticorum, et dividuntur in quatuor opiniones diversas.

Est illa quidem quae Aristotelis sicut incipit ex verbis suis, licet in nullo loco expresse dicat in libris quorum notitia ad non pervenit, est quod intelligentia sit forma cœli, et quod cœli materia sit susceptibilis hujus formæ ante corporeitatem : propter quod Aristoteles frequenter dicit, quod non est una materia cœli et corporum generabilium et corruptibilium, et quod cœlum habeat corporeitatem determinatarum dimensionum et rotundarum superficierum, hoc non est ideo quod istae dimensiones educta sunt de potentia materiae, quae potentia est dimensionis indeterminatae quæ recipit formas corporis: sed potius quia motus cœli non est nisi corporis : et quia intelligentiae sunt moventes, oportuit cœlum habere determinatas dimensiones, cum tamen substantiales formas suas primas mediante corporeitate non recipiant : et est causa quia substantiae intellectuales sunt omnino impartibiles et immobiles per se : quia non movetur nisi corpus, et non dividitur nisi quantum vel quod est in quanto sicut in subjecto : et quia sunt indivisibiles divisione subjecti, ideo determinat Aristoteles quod tales formæ non sunt constitutæ per subjectum sive per materiam, quemadmodum corporum formæ omnes per materiam constituuntur, quoad hoc quod educuntur de materia sicut actus de potentia : sed potius istae omnes sunt constitutæ a causa prima secundum omnes ordines cœlorum et cœlestium corporum. Et ideo dicit Aristoteles' eas esse substantias separatas : et hac eadem de causa dixit intellectum hominis ingredi ab extrinseco : quia omnis forma educta de potentia ad actum, secundum potestatem materiae educitur, et non potest esse nisi limitatae operationis : quia cum materia efficitur actu, tunc dividitur et

<--- Page Split --->

nun dividitur nisi per corporeitatem, ut divinus : et ideo omnis forma educta de materia sicut de potentia, est consequens corporitatem. Dico autem consequens natura et non tempore. Et haec est causa quarr Aristoteles 1 laudat Anaxagoram de vo quod posuit intellectum esse non mixtum, et ideo universalem in agendo et non limitatum in opere. Ulterius autem quando invenit Aristoteles intellectum sic esse formam non mixtam nec impeditam, dicit quod intellectus idem est movens et ad quem est motus. Movens quidem, secundum quod ipse est actus talis qualis determinatus est : ad quem autem est motus, secundum quod ipse est separatus et universalis in ratione movente. Et hupus posuit exemplum, sicut unus intellectus cibi : quia scilicet cibus est conveniens, movet omne quod cibum desiderat : et ad ipsum movetur unumquodque accipiens cibum secundum proportionem abi convenientem. Et dixit etiam multo magis in superioribus esse unum intellectum primum qui movet omnia sicut modor communis, et non movet nisi ad ipsum secundum quod in ipso est inlectus causae primae, ut scilicet producat, et sit principium naturalium secundum motum sibi inflexum a causa prima : et ideo in talibus dixit unum et idem intelligens et intellectum, sicut nos diximus de intellectu activo et practico, quod isti activus est per formam scientiae pratica : et hoc est intellectum suum ad quod dirigit opus : et ideo idem est ibi intellectus movens et intellectum in opere constituto per intellectum : et hoc est multo plus in intellectu primo qui per ipsum forma est eorum quae constituntur ab ipso. Et haec est causa quod Aristoteles frequenter dicit in prima philogophila, quod opus motoris est sicut opus artificis, et est sicut esset domus ex domo, et sanitas ex sanitate : domus enim in lignis et lapidibus est ex idea domus in anima artificis, et sanitas quae est in

calidis et humidis et siccis complexionibus, est ex sanitate quae est in anima medici : et hoc multo magis esset verum, si anima artificis non per accidens, sed per se esset forma eorum quae facit, quemadmodum forma est suorum operum motor primus : quia generaliter tales formae non constituuntur per materiam, et sunt separatae, licet splendores earum sint in materia : ideo dicit Aristoteles quod tales substantiae separatae non moventur etiam per accidens motu corporum quae movent, sicut ostensum est sufficienter in octavo Physicorum : et si moverentur per accidens, essent fatigabiles et corruptibiles : quoniam tunc essent immixtae corporibus et limitatae dimensionibus corporum. Dixit etiam Aristoteles quod non est alia anima corporum cœlestium nisi talis substantia : quia appetitus qui est in cœlestibus ut expleant per motus hujus formas intellectuum, eo quod sunt sicut instrumenta intelligentiarum corpora cœlestia, sicut determinatum est in octavo Physicorum, est appetitus ejus quod recipit actum vita intelligentiae coruscantis super ipsum : et talis lux individuata per ipsum, est sibi causa appetitus et motus, quemadmodum in nobis est actus animae moventis. Ex his autem facile colligitur, quod primus motus qui est universaliter omnia movens, necessario est unus, et quod est immaterialis et non est multiplicabilis per materiam. Cum igitur ab uno motore non est nisi motus unus, unus erit primus motus : motus autem unus non est in multis mobilibus, sed in uno : ergo unum mobile est primum : unico autem mobili primo existente et motore primo et motu primo, necesse est quod omnia alia mobilia et motus et motores referantur ad illud : talis autem ordo unius perficit universum mundum. Unde ergo unicus est mundus, et non possunt esse mundi plures : et haec est probatio subtilissima quam attendit Aristoteles in pri-

<--- Page Split --->

mo Cæli et Mundi : et in hanc sententiam omnino convenit Averroes, sicut patet primum librum legenti ejus quem de Substantia orbis intitulat.

AvicennaautemetTheodorusparumdeclinantabistaipionione : dicuntenimcelumrecipereformassubstantialespostcorporeitatem : etideohocest , quiadi - cuntceliesseduplicemmotorem , a n i - mamscilicetetintelligentiam : etintelli - gentiamesseextra , etanimamintra . Etfuitcausadictieorum , quodintelligentiaestuniversalis : universaleautemutuni - versalenonestsufficienscausamotusparticularis : motusautemtalisparticu - larisestetproprius : etideooporteteumhaberemotoremparticularemetpro - impugnatio . prium . Hæcautemsententianonvideturconveniens : quiaabsquedubioomnisformaquædaturmediantecorporeitate , educiturdepotentiaadactum , sicutetipsacorporeitasdeterminataeduciturdecorporeitateindeterminata , etestgene - rabilisetcorruptibilis . Eritautemaliuslocusdehislatiustractandi .

EstautemtertiaopiniocujusdamMani - chæorumPhilosophi , cujusnomenestAbonices , quidixitomnesintellectusesseunum , sedindividuationemcorumessediversam , etestindividuatioejusperirradiationem : etideodixitillemo - toremprimumesseunuminsubstantia , sedsecundumessediffertinintelligen - tiisetmoventibusintantumquodetiamdixitintellectumhumanumessetalem : etessanteindividuationequæestperir - radiationemcorporistantumremanere

lucemprimimotoris . HæcautemopiniomalaestetcontrariafideiCatholicæ : quiasequiturexeanonremanereani - maspostmorteminrationeaninarum , sedremanereexomnibusanimabusunumetidem , quodestluxprimimoto - r i s . Etestejusimprobatio , quodimpos - sibileestidemetunumindividuariadplurimasubjecta : quiacontingeretunamnumeroformamesseinpluribussubje - c t i s : ethocestimpossibile , cumformanonnumereturnisipersubjectum . C o n -

veniunttamencumAvicenna : quoniamAbonicesinhocquodprimusmotorestunus , etproptersuiunitatemprobaturmundusesseunusmodoquopredixi - m u s .

DiversamautemfereabomnibusPe - ripateticisaliisprofertinmediumAvice - broninlibrofontisvitæ , quialionominedeformaetmateriaintitulatur , senten - t i a m : hicenimdicitmateriamessespiri - tualem , cujusprimusactusestintelli - gentia , etsecundadeterminationedeter - minaturperdimensionescorporis , ettertiapercontrarietatem : etideoponitintelligentiasesseparticularessubstan - tiascompositasexmateriaetforma , etessesubtilissimasetsubtilioresetsubti - lessecundumdiversitatemsuæessentiæ , etessemotoressphærarumperimpe - riumetnonpernaturam : sedconvenitinhoc , quodnecesseestprimummoto - remesseunum : etindeulteriusconclu - diturmundusesseunuspermodumquemdiximus . Hæcergosufficiantadpræsensdeillaprobationeprimæphilo - sophiæ , quaprobaturmundusesseunus .

CAPUT V.

Etestdigressioadprobandum , quodmundusestunusjuxtaprobationemexphysicis , mathematicisetastronomicispropositionibus , quæestista , quodsphæræceclorumsivesintinmundoisto , siveinalio , pluressuntnumero , quoruminfraquæremusrationemetcausam : sedquodhicopor - tetnosscireetsupponereexpropriaas - tronomorumdoctrina , estquodomnessphæræinferioresmotumhabentsphæræ

<--- Page Split --->

superioris. Cum autem in inferioribus duplicem necessario inveniamus motum, sicut dicit Aristoteles in libro primae philosophiae, scilicet motum planetarum qui est ab Occidente in Orientem, et motum diurnum qui est ab Oriente in Occidentem, necesse est quod alter istorum motumu inferioribus sphaeris sit naturalis, et alter ab alio motore superiori. Cum autem in motu diurno aequaliter moveantur inferior et superior, et constat quod nulla corpora inæqualia in quantitate quam sunt unius naturae in genere, sunt æqualis motus secundum naturam, oportot necessario quod motus diurnus non est vis naturalis, sed potius planetarum qui est ab Occidente in Orientem, in quo totum sunt æquales: ergo motus diurnus vque est ab alio motore, non potest esse nisi alicujus superioris: relinquitur tandem quod ipse est motus primi mobilus et primi motoris. Quod autem infe tota moventur eodem motu, non potest totum lingi quod sit ex aliqua causa nisi v una: impossibile enim est ut dicatur quod idem duobus motibus e contrario ab vehementibus continue moveatur, sive ab uno motore, sive a duobus. Si enim vrent equaliter fortes, ambo starent: et si rest unus fortior reliquo, iste remanunt, et alter cessaret, sicut diximus in totum Physicorum. Eadem de causa dici non potest, quod inferius cœelum movetur motu uno, et superius cœelum tactu uno moveat illud in oppositum: quia di rum unus motus sisteret alium, et totam ideo quia videmus quod frequenter duo celli immediate tangentes se, movntur ad partem unam, sicut compertum est per demonstrationes instrumentum omnes cælos planetarum moveri ab Occidente in Orientem. Nec iterum dui potest quod duo motores hoc faciunt un uno mobili existentes, quia duo motores in nulla natura determinantur ad unum mobile, ita quod uterque sit intellatus: sed si duo sunt, unus erit sicut intellectus, et alter sicut phantasia movns: nec iterum etiam si essent duo

motores, fieri posset motus continuus in uno mobili ad duas partes oppositas : quia in puncto reflexionis necesse esset quietem intercidere, sicut probatum est sufficienter in octavo Physicorum.

Si autem aliquis dicat, quod hoc est ideo quia totus orbis est continuus et unius naturae, et non est per orbes distinctus, et movetur a motore uno, et uno motu qui est ab Oriente in Occidentem : et est error visus, quod planetavidentur moveri ab Occidente in Orientem, cum tantum dicant quod ab Oriente in Occidentem moveantur, illum reputamus insani esse capitis, cum nos videamus lunam plus et plus accendi secundum quod movetur recedens a sole ab Occidente in Orientem, donec a sole distans oritur in Oriente quando sol occidit in Occidente : et tunc deficiens a lumine, per oppositum revertitur semicircelum : et cum hoc dictum veritati et omnibus physicis sit contrarium, ita quod etiam Aristoteles tam in Cælo et in Mundo, quam etiam in undecimo primæ philosophiæ hoc negat, et in libro de Causis proprietatum elementorum et pla netarum, miror quod aliquos invenit assertores : et in veritate assertores dicti illius nihil omnino sciunt de natura et motu cæli, sed verba quæ invenerunt sequuntur, non curantes de inconvenientibus quæ sequuntur ad dicta eorum.

Si autem aliquis dicat, sicut dicit Alpetragiis, quod cæli quidem distincti sunt et omnes sunt concentrici cum terra et moventur ab Oriente in Occidentem a motore primo, nec habent motorem alium : et cum a motore uno simplici sit unus motus, oportet quod omnes moveantur motu uno : sed motus ille fortior est in eo quod immediate sibi conjungitur, quam in eo quod distat ab ipso : et ideo cum primum mobile motum a motore primo usque ad lunam quæ notabiliter distat et perficit circulum ab eodem puncto in idem, secundum mobile non adhuc perficit ipsum, sed distat a puncto a quo incepit motus : et sic descendendo

<--- Page Split --->

per omnes sphæras semper est motus tardior in inferiori quam in superiori propter distantiam a motore primo usque ad lunam, quæ notabiliter distat, ita quod pervenitur multoties a motore diurno in tantum quod retardatio ejus est per tredecim gradus et amplius aliquando : et ista retardationes faciunt videre, quod planetæ moveantur ab Occidente in Orientem : cum hoc non causetur ex motu, sed potius ex retardatione inferioris sphæra post superiorem. Si ergo, ut diximus, ita aliquis dicere velit, non est contra nos quoad conclusionem quam hic intendimus, quod videlicet mundus sit unus : quia secundum istum motor est omnino unus et universalis : et ex hoc demonstrabimus mundum esse unum.

Scd tamen ejus dictum in se falsum est multis de causis, quarum tres hic reputamus sufficere, quarum una est, quod si retardatio sphærarum inferiorum quæ moventur super polos orbis signorum, faceret retardationem quæ videtur ab Occidente in Orientem, tunc deberet proportionabiliter descendendo fieri. Nos autem videmus quod non fit hoc, quia Saturnus perficit circulum retardationis ab Occidente in Orientem in triginta annis, et Jupiter in duodecim, quæ est proportio dupli sexquialtera. Et Mars perficit circulum minus quam in duobus annis, quæ est proportio ad Jovis motum plusquam sexcupli. Et iterum sol perficit circulum in uno anno, quæ ad Martem est proportio minus quam dupli sive subdupli : et sic descendendo non invenitur proportio una observata.

Alia causa est, qæod secundum hoc minus deberet retardare inter omnes circulos circulus signorum, qui proximus est primo mobili, cujus motum sequuntur stellæ quæ sunt in firmamento, quod est cælum octavum : et deberet servari proportio ad inferiores sphæras : et hoc non fit, quia repetatio ejus perficitur in triginta sex millibus annis : et hæc non proportionatur motui

planetarum secundum eamdem speciem proportionis.

Tertia ratio est, quia secundum omnes, stellæ quæ in quocumque loco cœli apparent ejusdem essent altitudinis a terra, et ejusdem quantitatis deberet apparere diameter ipsarum, quod omnino est falsum, sicut ad visum probatur per instrumenta astronomica. Secundum hoc etiam nunquam deberet apparere retrograda stella aliqua, cum hoc in Marte expressissime videatur falsum ad visum : quia frequenter ad magnum spatium a loco in quo movetur, redit versus Occidentem : et hoc deprehenditur per stellas quibus videtur conjunctus in diversis noctibus. Inveniuntur autem stellæ plures stantes in loco uno quam in alio : quod totum nunquam contingeret, si reditus eorum ab Occidente in Orientem non esset retardatio post motum eorum sphæra æ superioris.

His igitur omnibus abjectis, cum principe Albumasare et cum Ptolemæo, quibus non contrariatur Aristoteles, dicimus quod nullum corpus movetur ab alio corpore, si non est tangens ipsum vel infixum ei vel infusum aliter. Cum ergo omnes orbes planetarum sint centrum ipsum egredientes, oportet, ut superius diximus, aut aliquando intercipere vacuum inter ipsos orbes, quod est impossibile, aut esse corpus inclusum inter orbes. Dico ergo quod quælibet planetarum habet motum proprium : motum autem superioris participat per corpus quod implet inter sphæras illas : oportet enim quod corpora quæ sunt unius motus in genere proximo, sint unius naturae in genere : et ideo cum omnes hæ sphæra, hoc est sphæra planetarum et sphæra stellarum moveatur super eosdem polos, et ab Occidente in Orientem continue qui est motus circuli signorum, oportet quod sint orbes illi de natura circuli signorum : et corpus quod implet inter sphæras illas, est necessario de natura circuli signorum : et ideo cum planetæ moventur de Occidente in Orientem, moven-

<--- Page Split --->

tur motu corporis quod est inter orbes : qui est de natura circuli signorum, quod circumducit sphæram cujuslibet planetarum de Occidente in Orientem : sed motore proprio movetur secundum tempus in quo perficit circulum : quia velocitas ejus est secundum proportionem vigoris et motoris sui, sicut in pluribus locis dicit Aristotele, et isti duo motus, quia sunt idem in specie, sunt planetis naturales. Motus autem primus velocissimus est qui est diurnus et ab Oriente in Occidentem.

Nec potest esse eodem motore, nec potest esse omnino naturalis corpari ipsi moto, nisi naturale dicatur a natura communi quae est ejus quod circulariter movetur quocumque modo movatur. Oportet ergo quod ille sit a motor primo, et quod ejus virtus sit diffusa per omnes coelos, et moveat illos absque re quod excludat virtutes motorum inferiorum, et de isto motore probavimus quod ipse est immaterialis omnino. Constat autem quod nihil multiplicatur secundum esse in natura nisi per materiam divisibilem, sicut superius diximus : ergo talis motor cum sit immaterialis, non potest esse nisi unus : uno autem existente motore, et motus erit unus,et mobile primum eritunum, et per consequens omnia mota ab illo in ordine erunt : et si mundus erit unus, et non possunt esse plures : et hoc est quod volumus investigare : et haec probatio per sensum, et non per verba scripta est ab Albali, et Avicenna in suo libro Sufficientir orbi et mundi. His igitur propter sequentia sic discussis, ad propositum redamus.

CAPUT VI.

De probatione, quod mundus sit unus per loca mobilium quae moventur in mundo.

Dicamus igitur nunc, quod si nos nuText.et com. 91. meremus simplicia corpora prima per diversitatem sui motus quam habent secundum locum, tunc ipsa sunt tria quae dicuntur elementa corporea, non quod omnia veniant in compositionem sequentium corporum, sed quod sint prima et simplicia : haec autem sunt grave in genere, et leve in genere, et neutrum quod est corpus celeste. Et quantum ad eos qui dicunt mundos esse plures, omnia haec erunt in loco, quia licet nos dixerimus in sexto Physicorum quod cœlum non est essentialiter in loco, eo quod non habet circumdans corpus, tamen quantum ad eos qui dicunt mundos plures esse extra ipsum, sequitur quod extra cœlum sit locus, et sic quoad eos cœlum est in loco essentialiter : oportet ergo eos concedere, quod loca mobilium primorum sint tria secundum genus convenientia, sicut et ipsa mobilia. Horum autem locorum unus est locus descendentis deorsum, et ille est locus corporis quod quiescit in medio, et illud est corpus grave. Secundus autem est ultimus locus, qui longissime distat ab ipso, et ille locus ejus quod movetur circulariter ab ipso; et neque est grave, neque est leve, sicut est cœlum. Et locus tertius est medius horum duorum locorum, et iste locus corporis, quod est inter duo locatum, et illud est leve, quod necessario locatur inter circumferentiam et centrum. Si enim diceret aliquis, quod leve non esset in loco illo, tunc oportet quod in alio esset loco naturaliter : et hoc jam estendimus esse impossibile. Si enim

<--- Page Split --->

ille locus medius inter centrum et circumferentiam esset levis corporis accidentalis,tunc oporteret quod esset aliud corpus simplex, cui esset naturalis : et nos ostendimus quod non est aliquod quod sit praeter naturam istorum trium corporum quae diximus. Si ergo hoc est ut diximus, tunc oportet necessario, quod locus medius inter circumferentiam et centrum sit locus corporis levis : sed tunc leve et grave diversitates habent, de quibus nos faciemus mentionem in futuro in sequentibus hujus scientiae libris tertio et quarto. Sed quod ex dictis habetur, hoc est quod sicut unus locus est inferius, ad quem moventur omnia gravia in quocumque sint mundo, et unus est locus superior ad quem moventur omnia levia in quocumque mundo fuerint, sicut nos ostendimus in Physicis : ita necesse est unum in numero esse locum in quo movetur cœelum omne in quocumque mundo fuerit : et si unus locus, unus est mundus : ergo non possunt esse plures mundi. Et hoc etiam ostenditur per deductionem per imposibile : dentur enim plura esse media ad quae est motus gravis in pluribus mundis, et plures esse horizontes ad quos est motus levis, et quod illa data loca diversorum mundorum non differant specie sed numero solo, tunc medium a medio plus distat, quam medium ab horizonte : sed medium cum medio convenit in specie, et medium et horizon opponuntur contrarie : ergo plus distant in loco convenientia in specie, quam contraria in specie : et hoc est contra rationem contrariorum. Cum enim omnia contraria maxime a se distent prima distantia, et propria est a contrariis in loco, a quibus distantia transmittitur ad omnia alia contraria : ergo contraria in loco maxime debent distare : et sequitur contrarium a contrario non maxime distare ex hypothesis qua ponuntur plures esse mundi : ergo ista hypothesis non est tantum falsa, sed etiam impossibilis.

Amplius si dicantur plures esse mundi et æquales in quantitate, tunc non plures

contingere possunt istum nostrum mundum quam quatuor : et secundum hoc duo horizontes in quatuor punctis, ubi exteriores mundi nostrum contingunt mundum, uni soli medio nostrum circumponuntur. Cum igitur contrariorum primorum virtus debeat esse æqualis, sequitur necessario quod ex hoc generetur inæqualitas, et erunt elementa superiora potentiora elemento inferiori, et sic vincent super ipsum, et dissolveretur iste noster mundus. Adhuc autem cum circuli mundorum non se contingant nisi in puncto, oportet necessario remanere spatium inter convexum circuli unius sphæræ et alterius : aut ergo aliquid est in uno spatio replens ipsum, aut nihil. Si enim sit ibi aliquid replens illud non potest. esse de natura alicujus elementi, nec de natura cœli : quia istorum motus, aut est a medio, aut ad medium, aut circa medium : et in isto spatio non est aliquod medium æqualiter distans a convexo circumferentiarum : quia longius distat in una parte, quam in alia : oportet ergo fingere nova elementa et novum mundum, quæ non sint de natura istius mundi quæ repleant illud spatium. Si autem nihil est in spatio isto, tunc remanet vacuum : et ostensum est in quarto Physicorum, quod impossibile est aliquod esse vacuum. Adhuc autem si plures sint mundi, aut sunt infiniti pluralitate, aut sunt finiti. Si dicantur infiniti, tunc infinitum erit aliquid actu existens : et hoc est improbatum. Si autem finiti, tunc in aliquo numero erunt : et si quæratur quis est numerus iste? et quæ sit ratio ejus ? et non erit assignare, etiamsi fingere velit aliquis. Adhuc autem cum videamus in omnibus naturam stare in compendio, cum natura omnia possit explere opera per ea quæ sunt in mundo isto, videbitur quod superflui sunt mundi alii omnino.

Si autem forte aliquis dicat, quod possunt mundi esse plures, sed non sunt : quia Deus posset fecisse plures mundos si voluisset facere, et adhuc posset facere si vellet : contra hoc non disputo. Cum

<--- Page Split --->

enim hic concluditur, quod impossibile est mundos esse plures vel fieri plures, et quod necessarium est unum esse solum, intelligitur de possibili et necessario quod est ex parte mundi quantum ad partes et ad causas ejus essentiales et proximas : et est magna differentia inter id quod Deus potest facere de absoluta potentia sua, et inter id quod in natura potest fieri : multa enim meo judicio facere potest, quae tamen fieri non possunt. Non enim omnis potentia activa convertitur in passivam, sed solum illa quae patiens habet sibi proportionatum, ita quod potest recipere totum actum agentis : et taliter non se habet potentia alicujus entis causati ad causam primam : et ideo quantum est de natura mundi, dico non posse fieri mundos plures, licet Deus hoc si vellet posset facere.

tas, et gravitas, et levitas : et ostendimus quantitatem ipsorum secundum ultima et secundum numerum esse finitam, et ostendimus proprium locum cujuslibet ipsorum, et ostendimus iterum quantitatem locorum ipsorum esse finitam, et quis est numerus ipsorum quantum sufficit ad praesens.

CAPUT VII.

De objectionibus sophisticis ex quibus probari videtur quod mundi sunt multi.

Hesiodistae et aliqui alii dixerunt tantum fecisse Deum mundos plures et infinitos : et hoc mirabile dictum fuit, quia secundum omnes bonum civile perficitur commercione civium, quod non fecerunt dii : quia quos illi dixerunt creatores mundi commercionem inter cives diversorum mundorum non fecerunt : bonum autem mundorum non est perfectum sine commercione civium. Adhuc autem videtur, quod operis sui per plures mundos sibi fecerunt maximum impedimentum : quia cum plures sphaere mundorum se in puncto contingant, et non moveantur contra se, sed potius una tangit aliam, videtur quod una impedit aliam in motu suo : cum, ut illi asserunt, dii motores sint sphaerarum, videtur quod sibi fecerunt impedimentum maximum per hoc quod una sphaere impedit aliam et impellit. Est autem mirabile quod dii quos dicunt mundum gubernare motu et ratione, ejusdem naturae habitatoribus diversa praeparaverunt habitacula. Falsum igitur est esse plures mundos. Jam ergo ostendimus et clarificavimus quantitates elementorum corporeorum quae ad motum disponuntur localem, quae sunt rectitudo, et circulari-

Cum autem in praecedentibus multae Text, et com. 92. adductae sunt demonstrationes et probationes ad ostendendum mundum esse unicum, nulla earum fuit per causam dicentem propter quid mundus est unus. Sed omnes quidem fuerunt ducentes ad impossibile, vel per causam non essentialem : et illae demonstrationes parum plus habent virtutis quam probationes dialecticae quae fiunt per signa : non abundant enim ab ipsis, nisi quia sunt per signa profundata et magis propria. Volumus autem nunc per demonstrationem dicentem propter quid determinare et ostendere quod mundus est unicus, et quod non est possibile ut mundi sint plures : et ex eadem postea volumus ostendere, quod mundus secundum naturam suam est quoad hoc sempiternus, quia non est factus ex re aliqua habente contrarium : et quod eadem est causa quod non cadit sub corruptione. Sed ut nullum nobis circa mundi doctrinam generetur impedimentum ex objectis sophistarum, volumus antequam ostendamus propter quid mundus est unicus, inquisitionem et investigationem disputativam ex objectis aliquorum facere de unitate mundi.

<--- Page Split --->

Potest enim aliquis quaerendo et disputando dicere, quod non est possibile quod mundus sit unicus : quia videmus in omni re quæ est per artem vel naturam, quod intentio suæ formæ est præter intentionem ejusdem formæ cum materia sua conceptæ : cum enim nihil sit sensatum et particulatum nisi per materiam, oportet necessario quod omne sensibile sit compositum ex materia et forma. Si igitur nos formam ejus per quam est intelligibile abstrahamus universale a particulari : alia erit intentio suæ formæ universalis, quam sit ejusdem formæ secundum esse quod habet in hac materia in qua et per quam particulariter etiam sentitur. Et hujus exemplum est in orbe sive in circulo. Forma enim orbis·per se sumpta et abstracta, est alia quam sit quando est concepta secundum esse cum ære vel auro. Forma enim rotunditatis in esse formali tantum accepta est secundum rationem præter rotundum æreum, vel aureum, aut ligneum. Nam quando dicimus rotunditatem absolutam et diffinimus eam secundum aliud nomen, non recipitur in diffinitione illa aurum, aut æs, aut lignum. Si autem in rotunditate denominemus aliquam materiam ligneam, aggregamus tunc formam cum materia, et consideramus ipsam secundum esse particulare et sensibile quod habet in materia, et hoc non consideratur quando dicitur orbiculatio secundum se : quia ista potest esse in materiis multis non æquivocæ : quod non esset si aliqua natura concepta esset cum ipsa. Ex his omnibus constat quod orbiculatio et rotunditas non significant nisi formam : sed rotundum denominative dictum significat formam in materia. Et tamen in his diversitas est quantum ad mathematica et divina et naturalia, sicut diximus in secundo Physicorum : sed in omnibus est abstractio quæ est universalis a particulari : et tunc universale de particulari denominative non prædicatur. Hoc quod dicimus de formis abstractive et concretive significatis, propter similitudinem dictum est, ut

sciamus qualiter res secundum formam solam et secundum esse quod habet in materia, diversimode consideratur. Nos enim loquimur hic de forma prædicabili de suis inferioribus : hoc enim abstractum quod est forma, etiam non prædicatur de suis inferioribus, nisi in quantum est aliquo modo totum ad ipsa inferiora : et scimus quod forma quæ est, abstractive significatur, licet sit forma, tamen non est totum : et ideo non prædicatur : quia non possem dicere quod albedo sit album, vel quod humanitas sit homo. His igitur habitis in universali, quod est forma simplex secundum intellectum accepta per hoc quod est in multis et de multis, invenimus quod ipsa est apta dici de multis, ut in partibus suis : et est ipsa principium communitatis multorum : particulare autem per materiam est proprium et solum : et per multas similes materias efficiuntur multa particularia supposita uni naturæ communi : sic ergo videtur, quod omne quod habet formam cum materia secundum rationem suæ formæ multis posset convenire, et per divisionem suæ materiæ actu multiplicetur in plura individua. Similiter igitur videtur quod sit de mundo, quod ratione formæ sit multiplicabilis, et ratione materiæ sit plurificatus : cum constet mundum illum esse compositum ex materia et forma. Si ergo illud est secundum hoc, tunc cœlum videtur similiter sensibile, et ideo compositum ex forma et materia : et sic videtur pars una esse partium mundi compositarum. Omne enim sensibile, ut diximus, proprium incommunicabile et sensibile est per materiam suam quæ est primum principium individuationis in ipso. Si ergo hoc est, secundum hoc tunc invenimus in toto cœlo et principium communitatis, et principium particularitatis : et quando dicimus cœlum sermone absoluto et abstracto, signantes cœlum prout abstrahimus ipsum ab hoc cœlo, intentio ejus est alia quam quando dicimus hoc cœlum particulatum, signantes ipsum per materiam sensibilem. Cœlum

<--- Page Split --->

ergo sermone absoluto et abstracto est forma sola universalis, sed per sermonem nostrum cum dicimus hoc cœlum, demonstrantes ipsum in materia sensibili, significamus formam cum materia particulatam et conceptam secundum esse. Omne autem quod habet formam communicabilem et figuram quæ terminatio est materiae sensibilis, aut est multa secundum actum, aut potest esse multa secundum potentiam quæ procedet aliquando in actum per modum quem diximus. Ergo multi cœli esse possunt, et multi mundi.

Et ista deceptio sequitur necessario Platonem, qui ponit exemplaria apud creatorem mundi, ad quæ direxit opus suum opifex, cujus exemplum composuit cum opere in condito mundo : dicunt enim quidam homines Platonis musam imitantes, quod exemplar perpetuum mundi est apud creatorem, quod vocat mundum archetypum, eo quod est hujus mundi sensibilis principalis typus, et quod est exemplar non recedens ab ipso, quod quidem Plato non dixit esse ideam in mente divina conceptam : quoniam hoc etiam dicimus nos, propter hoc dicimus domum ex domo, et mundum a mundo : sed posuit ipsum habere veram rationem rerum creatarum, et dixit ipsum esse rerum formas separatas, ad quas formantur illæ quæ produnt in corporalem materiam : propter quod nominavit illa exemplaria formas : et illas quæ sunt in materia, vocavit imagines, eo quod factae sunt ad imaginationem istarum quæ manent extra materiam, ita quod dixit hominem esse separatum, et asinum separatum, et sic de aliis. Constat igitur quod cum ad unum perpetuo manens apud opificem exemplare infinita formari possunt, quod mundus aut est multus, aut potest esse multus. Si quis autem nobis dixerit quod non pertinet ista objectio ad nos, eo quod nos sumus defendentes opinionem de exemplaribus, dico quod adhuc ex priori ratione videtur sequi, quod possibile est mundos esse mul-

tos, vel etiam sint multi : eo quod in perpetuis, id est in actu quod potuit esse in potentia, sicut diximus in quarto Physicorum. Unde etiam si dicamus mundum non habere exemplaria, videtur recte sequi mundos esse multos. Videmus enim quod omne cujus forma est in materia, quod est hoc plurificabile : et sunt multæ partes similes in materia et infinitæ per successionem. Ostensum est igitur nunc per istam rationem, ut videtur, quod aut sunt cœli aut mundi multi, aut possibile est ut sint multi. Posset igitur aliquis deceptus ex his rationibus et antecedentibus dictis Physicorum accipere opinionem, quod mundi sunt multi, vel quod possibile est ut sint multi.

CAPUT VIII.

De solutione dubitationum dictarum contra hoc quod dictum est mundum esse unum, et de causa propter quam mundus est unus.

Quoniam quidem igitur ad hanc intenText. et com. 93. tionem ut sciamus an mundus sit unus, posuimus studium nostrum, necesse est nobis indagare de sententiis istis donec perveniamus per limina veritatis ad hoc ut sciamus quæ sit recta et quæ non sit recta. Solventes igitur dicimus, quod in objectione prius inducta bene et vere dictum est, quod res una quæ composita est ex materia et forma, alterius est rationis quando forma diffinitur ut abstracta et forma tantum, et alterius quando concipitur et diffinitur secundum esse quod habet in materia particulante ipsam formam. Istud est rectum et non est sermo aliquis contradicens illi. Cum enim objectio inducta super tres fundetur propositiones, quarum una est, quod omne sensibile est compositum ex forma

<--- Page Split --->

et materia : et altera, quod omne compositum ex materia et forma est alterius rationis in universali forma, et alterius secundum esse cum materia conceptum. Tertia, quod omne tale est multa, vel potest esse multa. Sunt enim duae priores propositiones absque omni ambiguitate verae : tertia autem non semper est vera, sed aliquando falsa, propter materia dispositionem. Licet enim omnis forma communicabilis sit, tamen non communicatur nisi materiae quae est extra ipsam actu, sed potentia est sub ipsa. Si ergo totam materiam aptam sibi contineat sub se, ita quod nullam habeat aptitudinem ad ipsam aliqua pars materia existentis extra ipsam, tunc nunquam possibile est ipsam communicari actu pluribus : et propter hunc sermonem cœelorum natura non est multiplicabilis, nec etiam mundorum natura. Ccelum enim et omne ingenerabile factum est ex tota sua, hoc est, convenienti sibi materia : et nihil est de ipsa extra ipsum : mundus autem factus est ex materia simpliciter : et ideo non possunt fieri multi mundi, et nos quidem de hoc afferemus exemplum gratia doctrinae ut sit sermo noster facilior.

quod sit unus solus homo, et non alius omnino : quia impossibile est ut diminuantur ab illo homine carnes et ossa per decisionem aliquam, et decidatur ab eo potentia caro : quia ex actu caro non fit generatio hominis : et ideo nisi possit resolvi caro de potentia ad actum, non generabitur iste alius homo : et iste etiam unus homo nunquam diminuetur nec resolvetur per corruptionem, eo quod materia sua nec in toto nec in parte potest elabi extra formam quae continet eam. Similiter autem est in omnibus aliis : quia nunquam multiplicatur forma per generationem, nisi hoc modo quod multiplicatur per divisionem materiae quae est sub forma potentia, licet non sit sub ipsa secundum actum. Universaliter enim verum est de omni substantia composita ex materia et forma, quod non est possibile ut aliam habeat similem in specie differentem, tamen in numero solo : quoniam nulla est materia potentia similis, ex qua componitur individuum ejusdem speciei. Redeamus igitur ad propositum adaptantes inducta exempla, dicentes quod cœelum est unum compositum ex materia et forma. Vocamus autem hoc cœelum vel cœeli materiam totam cujus est motus circularis, vel etiam totum mundum qui uno modo dicitur cœelum, ut inferius ostendemus.

Text et com. 94. Dico igitur, quod si simitas est concavitas nasi in carne, tunc simitatis proprium subjectum et materia est caro nasi : si ergo ex omnibus carnibus quae sunt vel esse possunt, formetur unus nasus, et in isto sit simitas, tunc non erit nec poterit esse simitas nisi una, et nunquam invenietur simitas nisi in carne illius nasi tantum : et tunc non invenietur in aliquo alio membro corporis, eo quod in ratione simitatis cadit nasus, quia simitas est nasi circuitas. Similiter si dicatur esse materiam hominis caro et ossa et nervi et alia similia : tunc si ponamus unum hominem constitui ex omnibus carnibus et ossibus quae sunt vel esse possunt materia hominis, oportebit tunc

Redcamus igitur nunc, et iterum dicaText et com. 95. mus quod cœelum est compositum ex tota materia sibi conveniente per potentiam receptibilitatis talis forma, et tota materia sua est terminata actu per formam, et non est possibilis ad formam aliam, sicut etiam ostendemus et partim superius tetigimus, ubi diximus quod est in materia ante corporeitatem indeterminatarum dimensionum. Si enim non compositum est hoc cœelum ex medietate sua materia, sed ex tota materia, tunc unum est, et non sunt cœeli multi. Dico autem ex medietate materia : quia si ponatur alius

<--- Page Split --->

mundus, tunc oportet quod iste non sit nisi ex medicate suæ materiæ : quia æqualium in quantitate æqualis est materia, sicut et duobus individuis ejusdem speciei una quantitas debetur materiæ in specie. Sicut enim ipsa individua determinatas habent quantitates, ita etiam determinatas habent quantitates materiæ ipsorum : ex hoc autem sequitur, quod mundi sint infiniti, et quod transmutentur ad invicem. Infiniti quidem : quoniam in infinitum divisibilis est materia per assumptum æquale : quanta enim est materia patris ex qua fuit generatus, tantam projecit in generatione filii quæ sumpta est ex superfluo cibi digesti. Transmutantur autem ad invicem : eo quod in simplicibus generatio unius est corruptio alterius, et e converso. Quæ omnia absurda sunt. Ergo oportet quod non ex medietate suæ materiæ, sed ex toto sit compositus mundus, et similiter cœlum. Concedendum estergo, quod quando cœlum vel mundus nominantur nomine absoluto et abstrahente ab hoc demonstrato, quod tunc dicit formam ipsius universalis, quæ de se prædicabilis est de multis : cum autem nominantur hoc cœlum vel hic mundus demonstrata forma in materia et accidentibus et individuantibus, tunc dicit formam habentem esse in hac materia : nec tamen propter hoc possibile est ut sint cœli multi et mundi, propter hoc quod tota materia sub forma continetur, et de materia quæ est actu ut potest fieri propagatio in pluralitatem, sicut diximus. Ex omnibus autem his quæ determinata sunt, relinquitur quod omnis pluralitas individuorum ejusdem speciei est per divisionem materiæ : et ideo cujus forma indivisibilis est per materiam, illa non agitur per pluralitatem. Est autem intellectus sive intelligentia , ut diximus in praemissis, forma indivisibilis per matériam, et ideo non agit in pluralitate. Et propter hoc probabilior sententia est de intelligentiis, quod quælibet ab alia differt secundum speciem, et non secundum numerum solum. Eadem autem de causa

et stellæ differunt ab invicem specie , sicut mihi videtur. Licet ex diversis causis specie differant intelligentiæ, et stellæ, et orbes : quia ex indivisibilitate materiæ differunt intelligentiæ. Stellæ autem ex hoc quod cujusque earum materia tota est intra : et hoc est verum, sive inintelligentiæ sint compositæ ex hyle et forma, sicut dicit Avicebron : sive sint simplices, sicut videtur velle Aristoteles : etiamsi sint simplices, bene salvatur in eis potentia activa et passiva, sicut in libro de Anima, et in libro de Intelligentit i s , Domino concedente, ostendemus. Cum enim omnis pluralitas reducatur ad unitatem ut ad principium suum, sice nim necesse est quod omnis multitudo individuorum reducatur ad unitatem naturae unius in specie sub qua crescit illa pluralitas : non autem potest exire ab uno pluralitas individuorum nisi per actum, quo una natura agitur in pluralitatem per decisionem et divisionem materiæ : talis autem actus non est nisi generationis : et ita fit secundum Aristotelem et omnes Peripateticos, quod non fit multitudo individuorum sub una specie nisi per actum generationis : et hoc etiam Aristoteles innuit, quando dicit quod illa quæ sunt unius materiæ quando sunt diversa, transmutantur ad invicem, et quod multitudo individuorum causatur ex divisione materiæ, cum constet multitudinem dividentium totam exire ab unitate divisi. Hæc ergo est vera sententia Peripateticorum.

Et si aliquis objiciat et dicat, quod sicut multitudo individuorum exit ab unitate speciei, ita multitudo specierum sive differentiarum exit ab unitate generis, et genus assimilatur materiæ. Cum igitur superiora et inferiora corpora et substantiae spirituales communicant in uno genere generalissimo, videbitur quod communicant in materia una. Sed ad hoc nos jam in præcedentibus diximus, quia nos bene concedimus omnium esse materiam unam in genere, sed non simpliciter unam, secundum quod ponimus intelle-

<--- Page Split --->

ctum esse ens in genere secundum docritnam Avicebron in libro de Materia et forma, et secundum doctrinam Avicennae in libro de Causis. Si autem intellectum sive intelligentiam ponamus esse non in genere, tunc dicimus omnium corporalium esse materiam unam in genere, sicut determinatum est in primo libro Physicorum : et dicimus esse vera qua ibi inducuntur.

Dicit tamen Averroes 1, quod cœlum est forma tantum et elementa quatuor inferiora sunt materia ejus : et si quaeratur ab eo, qualiter cœlum sit intellectum et sensatum si ipsum est forma simplex ? Respondet quod intelligitur ex analogia sicut prima materia : sed illa intelligitur per analogiam ad formam suam : cœlum autem intelligitur per analogiam ad materiam suam, quae sunt inferiora. Sed nos absurdum reputamus hoc, cum sentiamus illud absolute : et ideo dicimus quod habet materiam significabilem per potentiam ad ubi : cum materia eorum quae sunt generabilia, determinetur per potentiam ad ubi, et ad motum, et formam : et haec discussa sunt in ante habitis.

CAPUT IX.

Quod extra mundum nec locus neque tempus est.

Text, et com. Sequitur autem adhuc ut ostendamus esse cœlum per modum quo cœlum uno modo compositum est ex omni corpore sensibili : verumtamen antequam fiat hoc, oportet inquirere quid est quod significatur per nomen cœli, et secundum quot modos dicatur nomen ejus, ut et ex hoc fiat manifestius quod quaerimus, si

scire in qua sit significatione intendimus de ipso. Diximus autem quod cœlum aut accipitur pro circumferentia sphæræ, aut pro sphæræ concavo usque ad centrum circa quod volvitur : centrum enim, sicut diximus in octavo Physicorum, aliquo modo est principium et finis sphæræ. Si autem accipitur pro circumferentia, aut accipitur pro toto eo quod habet naturam circumferentiæ, secundum quod dicitur cœlum id quod est superficierum circularium, et motus circularis : aut accipitur pro circumferentia suprema quæ est cœlum cœlorum claudens in se omnes cœlos. Dico enim quod cœlum nominatur uno et primo principali modo corpus quod est ultimum quoad nos motus totius universi, hoc est, corpus naturale quod est in ultimo motus universi : et hoc est cœlum supremum, quod in se quidem est primum mobile, quoad nos autem est ultimum. Et hæc confirmantur ex consuetudine quæ est in communi sermone : quia consuevimus nominare cœlum id quod est summus horizon mundi et ejus superius : et cum illud sit altissimum et nobilissimum, dicimus illic habitare omnia spiritualia fixa et quieta : eo quod omnes intelligentiæ quæ sunt motores orbium, sunt immobiles et fixæ per esse perpetuum, sicut sæpius diximus in octavo Physicorum. Et nominamus cœlum secundum modum alium corpus totum quod continuum est per modum quo contiguum continuum dicitur cum eo quod est supremus horizon mundi totius : et hoc corpus totum est quod dicimus quintam essentiam a convexo ignis superius, in quo infixa sunt sol et luna et cæteræ stellæ : et hoc iterum confirmatur communi sermone quo dicere consuevimus solem et lunam et stellas esse in .cœlo. Tertio autem modo iterum nominamus cœlum, totum id quod habet corpus contentum ab ultimo mobili, cujus est motus universi totius, hoc est, a primo mobili usque ad centrum : et hoc secun-

<--- Page Split --->

dum consuetudinem sermonis quo a parte digniori nominamus totum : hoc enim modo nominamus, quod cœlum est id quod est completum et totum, cui impossibile est fieri aliquam additionem omnino. Non enim hoc modo potest accipi cœlum, nisi pro mundo toto : quia impossibile est aliquid addi mundo, cum sit ex materia tota, ut diximus. Manifestum est igitur quod cœlum dicitur secundum tres modos dictosin his significationibus : cœlum dictum tertio modo, quod videlicet est totum quod continetur ab ultimo universi motus quod est primum motum usque ad centrum quod est compositum ex omni corpore naturali sensato necessario, sive sit motum necessarium ad centrum, sive a centro, sive circa centrum : et extra hoc centrum neque est corpus, nec possibile est ut sit extra ipsum corpus omnino.

  1. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . In hac igitur tertia significatione volurnus inquirere utrum hoc sit verum quod diximus, quod scilicet extra cœlum non sit nec possit esse corpus aliquod. Dicamus quod si detur extra cœlum esse corpus aliquod, aut hoc est ex corporibus simplicibus, aut ex corporibus compositis : et quocumque modo esse dicatur si est illic, tunc aut erit illic sicut in loco naturali, aut sicut in loco violento et accidentali. Quod autem extra cœlum non sit aliquod corporum simplicium omnino, sic probatur. Ostendimus enim superius, quod non est possibile ut corpus sphæricum permutet locum suum, quia non est in loco essentialiter : et sicut impossibilis est permutatio sui centri, sic impossibilis est permutatio sui situs : eo quod ipsum non potest mutari violenter : quia violentia non cadit in ipsum, et extra suum situm non posset esse nisi violenter. Similiter autem non est possibile ut sit extra cœlum corpus simplex recti motus, sive sit leve quod ascendit, sive grave quod descendit ad medium. Si enim

aliquod illorum corporum esset illic, non posset ibi esse sicut in loco naturali: quoniam probatum est superius, quod loca horum corporum simplicium sunt alia a locis quæ dicuntur esse extra mundum, et sunt cognita ad sensum et manifestaper rationes superius inductas. Si autem daretur quod corpora simplicia essent illic sicut in locis accidentalibus, tunc secundum superius inducta essent ibi corpora alia naturaliter. Multoties enim jam diximus quod omnis locus existens quibusdam corporibus simplicibus accidentalis, aliis corporibus est naturalis necessario, et e converso : cum igitur per rationem probetur quod non est aliquod corpus simplex præter ista corpora quæ sunt elementa hujus mundi, quæ quidem relata ad motum localem sunt tria, quæ sunt corpus circulare, et id quod movetur ad medium, et id quod movetur a medio, impossibile est extra mundum corpus esse aliquod simplex. Si autem simplex impossibile est ibi esse, tunc impossibile etiam est quod sit ibi corpus compositum, cum compositum non sit nisi ex simplicibus, et resolvatur in simplicia. Sic ergo probatum est quod non est illic corpus aliquod.

Amplius autem dicimus illic non posse Text. et com. 98. esse corpus aliquod, et facimus eamdem divisionem quam supra fecimus. Si enim esset possibile ibi esse, tunc possibile esset ibi esse, aut simplex, aut compositum : et sive sic, sive illo modo dicatur ibi esse corpus possibile, tunc aut possibile esset ibi esse naturaliter, aut accidentaliter : et quodcumque horum detur, tunc ratio nostra erit ad probandum quod non est ibi possibile esse corpus, sicut fuit nuper ad probandum quod non sit ibi corpus aliquod. Ratio enim ab utroque istorum est una, quod videlicet non sit ibi corpus, et quod non sit possibile ibi esse corpus omnino, nec aliqua magnitudinum corporalium : et hoc præcipue

<--- Page Split --->

ex illa ratione manifestum est quam induximus, quod videlicet mundus compositus est ex materia sua tota quae apta est conveniens sibi. Nuper enim diximus quod materia mundi est pars ejus quae sunt corpora sensibilia naturalia : et illa omnia sunt in mundo isto, sicut in locis naturalibus, et non alibi. Si ergo hoc est, sicut diximus, tunc jam manifestum factum est et planum, quod cœli non sunt multi, neque mundi, neque fuerunt in præterito multi, neque erunt multi in futuro. Cœlum enim hoc modo dictum unicum et perfectum et completum, cui non est nec potest esse simile aliquod omnino.

Amplius autem extra cœlum non potest esse locus, neque plenus, neque vacuus, neque tempus. Quod enim non possit ibi esse locus, manifestum est : quia locus si sit plenus, tunc continet aliquod corpus, sive simplex, sive compositum. Nos autem ostendimus quod extra cœlum nullum est corpus. Si autem dicatur esse locus vacuus, tunc secundum quod dicunt esse vacuum, vacuus est locus in quo possibile est esse corpus : et nos jam ostendimus quod extra cœlum non potest esse corpus. Quod autem ibi non possit esse tempus, declaratur per hoc quod tempus est numerus motus : et motus non est nisi corporis : ergo ubi non est corpus, non est motus, neque tempus : sed extra mundum non est corpus, ut probatum est : ergo extra mundum non est motus, neque tempus.

CAPUT X.

De perpetuitate vitæ eorum quæ sunt in exteriori convexo.

Cum autem jam declaraverimus extra Text. et com 100. cœlum, neque locum esse, neque tempus, neque vacuum, necessario sequitur quod id quod est in exteriori cœli, hoc est, in ultimo cœlo ex parte sui convexi, non sit in loco : quoniam nec hoc cœlum essentialiter est in loco, nisi essentialem motum habeat, qui est secundum locum motus, ut diximus in Physicis : quod cum non sit in loco id quod est illic, tunc etiam non est in tempore : quia in tempore est quod a tempore continetur, et hoc est quod tempus quadam parte mensuratur. Omne enim quod est in tempore, excellitur a tempore secundum principium et finem : cum esse in tempore nihil aliud sit, nisi quadam parte temporis mensurari. Sive illud igitur sit causa prima, sive sit convexum cœli supremi, tempus non potest facere ipsum vetus : quia nihil est ibi quod est in exteriori ultimi motus universi quod alteretur, neque mutetur per se vel per accidens omnino, sed est fixum secundum suum esse, et non mutatur omnino : eo quod nullam recipit passionem quæ sibi valeat inprimì ab aliquo agente. Diximus autem in fine octavi Physicorum primum motorem esse in illo convexo illius sphæræ exterioris, et motum quem dat primo mobili esse quasi vitam omnibus existentibus secundum naturam : quamquam etiam dicat Aristoteles, Peripareticorum princeps, et insecutores ejus Averroes, et Rabbi Moyses, et multi alii Peripateticorum, quod etiam sphæra illa vivit, et quod vita ejus est actus intelligentiæ per ipsam sphæram,

<--- Page Split --->

et quod vita illa tota est intellectualis : vita ergo secundum istos quæ est illic, non temporaliter est ibi succedens, sed potius simul fixa et stans, quemadmodum diximus de rebus quæ sunt æviternæ : ergo est sempiterna in sæcula sæculorum. Sive enim sæculum est duratio, sive esse cum toto tempore, ita quod tempus non excellit ipsum, licet excellat ipsum æternitas, et quia tempus causatur motu ejus, tunc sæculum sui motus est totum tempus durans cui commensuratur motus : quoniam cum tempus non excellit, et ideo non proprie motus ille dicitur in tempore esse, sicut causa temporis non est in tempore, sed sub illo sæculo sunt spatia eorum quæ sunt in tempore, et illa spatia sunt sæcula rerum exortarum in tempore, propter quod sæculum. primi mobilis est sæculum sæcula continens et causa sæculorum. Vita enim sua nec finitur, nec deficit, nec proficit per momenta, sed stat simul : et quoad hoc laudandus est Plato et cæteri primi Philosophorum in diffinitione sempiterni quam dederunt. Dixerunt enim communem sermonem et universalem et sufficientem et convertibilem cum ipso quando dixerunt, quod sempiternitas est ultimum quoad nos, licet primum simpliciter, et horizon continen: tempus uniuscujusque rerum, post quod et ante cujus posteriora non est tempus aliud naturale : et dixerunt quod ista sempiternitas est æternitas rei illius quæ est in exteriori cœli et durabilitas ejus. Cum enim dixerunt, quod est ultimum et finis, voluerunt intelligere durationem ultimi ad quod sicut ad finem esse omnium naturalium est relatum : per hoc autem quod dixerunt ipsum esse horizontem, et intellexerunt quod est supremum esse durans continens omne esse quod est sub ipso : quia inferiorum tempus et duratio fluit ab ipso et excellitur ab ipso, quod vocaverunt quando dixerunt, quod post ipsum in futuro et ante ejus posteriora in præterito : quia præterita jam post nos sunt, eo quod nos ea non expecta-

mus : ante nos nullum tempus est naturale, quia cum omnis res naturalis constituatur a primo motore et mobili primo, et motu ipsorum, oportet quod nihil naturalium sit ante ipsum vel post ipsum, sed sub ipso omnia naturalia contineantur.Hac ergo duratione sic accepta æternitas est motoris et mobilis et notus ipsorum : quia æternitatem Antiqui vocabant quamcumque durationem non excessam a tempore, sive stet simul, sive sit excessiva, sicut primus sibi succedit : et vix aliquis eorum aliter invenitur locutus fuisse de æternitate.

Secundum hunc igitur modum dicimus, quod ultimum cœlum horizontis supremi et ultimum convexum ejus quod continet et includit in se totum tempus sempiternum, dicitur secundum Antiquos æternitas cœli, eo quod in tempore nec principium habet, nec finem : et ex hoc non sequitur quod cœlum et motus sit simpliciter æternum, sed quodammodo secundum tempus, sicut ostendimus in octavo Physicorum. Hoc autem nomen æternitas cœli et motum ejus determinaverunt Antiqui ex ipso suo opere. Cum enim dicatur æternitas esse durans, et duret tam cœlum quam motus in toto tempore absque eo quod excellatur a tempore, hoc opus et esse attenderunt quando vocaverunt ipsum æternum (dicto modo æternitas) : quia id quod est sempiternum, est semper durans cum tempore : opus autem a quo derivatur nomen, in quibusdam rebus est manifestum et plane potest ostendi, sicut in his quorum operatio est manifesta, sicut est duratio cœli et motus ejus : in quibusdam autem rebus est operatio occulta et parva ostensione se manifestat, et rerum illarum nomen non multum manifestat esse, et opinionem ipsam : jam autem diximus in libro de Natura deorum, quem vocamus philosophiam extraneam, eo quod extraneis rationibus per similia vulgaria probatur solum probabiliter et vulgariter, sicut et ipsam physicam credidimus communicari populis : et decla-

<--- Page Split --->

ramus ibi, quod necessarium est ut spiritualis res, sicut substantiae divinae, et corpora spiritualia superiora, non mutentur secundum tempus omnino, neque corrumpantur in suum esse et in sua substantia : et ibidem illius rationem diximus esse : quia talis substantia est causa omnis causae rerum naturalium particularium,et ex causis talibus non est alia post ipsam : quia si permutarentur hujusmodi substantiae primae, oporteret quod aliae substantiae priores eis essent quae mutarent eas, sicut diximus in principio octavi Physicorum. Secundum ergo hunc modum quem diximus, ipsae tales substantiae sunt immutabiles et inalterabiles omnino : sed sunt perfectae, semper completae et ad permanentum in sempiternum. Non enim est super eam aliqua alia causa causans eam et mutans secundum naturam : et si daretur causa prior primo coelo et motore ejus, tunc oporteret concedere, quod illa esset completissima post quam ascendendo non esset aliqua melior in ordine substantiarum coelestium : quia necesse est quod aliquando sit status, cum numerus et ordo substantiarum coelestium non procedat in infinitum.

Amplius autem dicimus rem illam primam nullam recipere occasionem mutationis per accidens vel per se : et ideo non recipit finem alicujus mutationis quae sit forma aliqua aliter disponens

ipsam, neque recipit finem motus ejus. Motus enim ejus secundum naturam est sempiternus : quia nunquam discontinuatur vel abscinditur : et ideo meretur dignissime ut detur ei motus diurnus qui hodiernus ab Antiquis dicebatur. Res enim omnes non sunt mobiles nisi per naturam quando sunt extra loca sua, et cum pervenerint ad loca sua, tunc quiescunt. Corporis autem nobilissimi et supremi motus nunquam quiescit : quoniam extra locum suum nunquam est ut perveniat ad ipsum : et locus ejus est rotundus unus : et ideo cujuscumque puncti horizontis in ipso loca sunt infinita : et voco locum situm : et quia situs omnium partium motarum sunt infiniti secundum potentiam, et ideo ipsum movetur sine fine in tota temporis duratione. Locus enim inceptionis motus ejus est idem subjecto cum loco finis ejus : et ideo unam et eamdem rationem habet semper movendi : et ideo motus ejus factus est sempiternus, qui nunquam in tempore finitur : sicut enim in octavo dictum est, finis ejus est extra ipsum, et ille est centrum quodammodo et finis et principium circuli. Ad hoc autem quod movetur circa ipsum, et cum aequaliter semper sit circa ipsum, semper aequaliter movetur, ita quidem quod cœelum semper aequaliter sit aptum moveri, et motor semper movens, et non ita quod per seipsum corpus cœeli moveatur.

<--- Page Split --->