CAPUT XIV.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Quid significat traditus angelicus numerus ?
Quid significus traditus angelorum numerus ?
SYNOPSIS CAPITIS:
Ex Danielis cap. VII, 10, docet, maximum esse angelorum numerum, qui licet proprie quidem non sit infinitus, sed limitatus, major tamen sit ut ab hominibus comprehendi possit, solique Deo cognitus, et rerum omnium corporearum numerum excedat.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Et hoc autem dignum (ut æstimo) intellectuali cognitione : quia eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem millia decies millia, secundum nos sublimissimos numero-
Equidem et hoc spiritali commentatione dignum censeo, ut eloquiorum de angelis traditio millies eorum esse millia dicat, deciesque millies dena millia, summos illos quos adhibemus
<--- Page Split --->
rum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte signans innumerabiles cœelestium essentiarum ordinationes. Multae enim sunt beatae militiae supermundalium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem, et a sola gnostica diffinite secundum ipsam supermundana et cœelesti intelligentia et scientia ditissime eis donatam sanitatem divinae multae scientiae, sapientifica omnium simul quae sunt superessentialiter subsistentis principii, et causae substantifiae, et continentis virtutis, et ambientis consummationis.
numeros, in seipsos glomerando ac multiplicando, quo per hos aperte declararet cœelestium essentiarum ordines a nobis annumerari non posse. Multi namque sunt beati supermundanarum mentium exercitus, qui infirmam et contractam materialium nostrorum numerorum rationem penitus excedunt, sciteque definiuntur a sola ipsorum supermundiali cœelestique intelligentia scientiaque, quae illis abundantissime conceditur a Dei principali et infinitorum conscia creatrice sapientia, quae superessentialiter omnium simul rerum et principium, et causa substantifica, et continens virtus et complectens determinatio existit.
DIVISIO TEXTUS.
DUBIA.
Et hoc autem dignum, ut aestimo, etc.
Et ideo quæratur hic de numero Angelorum.
- Et videtur, quod numerus eorum non Dubia sit præ magnitudine infinitus nobis : sicut enim dicit Philosophus, « In non ha- « bentibus materiam non est numerus ni- « si per causam et causatum : sed ordo « causæ et causati in separatis a materia « non excedit numerum notum nobis, « qui est numerus orbium : » ergo videtur, quod non possint esse tot Angeli.
In hoc capitulo quaeritur de numero Angelorum ratione ejus quod dicitur Dan. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
Dividitur autem in partes duas. In prima movet quaestionem. In secunda solvit, ibi, Et per hos aperte signans. Et est hæc solutio sua, quod per hos maximos numeros quoad nos significatur numerus eorum esse infinitus nobis, excedens materialem multitudinem.
Præterea, Sicut dicit Philosophus, « Numerum cognoscimus divisione con- « tinuì : » sed Angeli sunt separati ab omni continuo : ergo videtur in eis non esse tantus numerus.
Præterea, Damascenus dicit, quod
<--- Page Split --->
• differentia est causa numeri : » differutilia autem formalis aut est materialis, et in "eadem natura, et haec est per divisionem continui, ut patet in decisione nominis, et haec non potest esse in Angelis : aut est differentia specifica, et haec non potest in tanto numero multiplicari, si naturam spiritualem per differentias volumus dividere : ergo non videtur, quod sint in tanto numero.
Praeterea, Sicut dicit Philosophus, • Inlinitum in numero causatur ab infinito in continuo : » sed in Angelis non est continuum, cum non sint corporei : ergo in eis non est infinitus numerus.
Praeterea, Omnis multitudo exit ab aliquo uno communi primo per divisionem bimbemrem, sicut animal dividitur primo per rationale et irrationale, et deinde per alias quousque multiplicentur species animalis : si igitur spiritualis natura dividatur, hoc erit per duas differentias, et non poterit procedere in maxinum numerum : ergo non videtur quod sint plures quam duo Angeli, vel pauci plures.
Praeterea, Quanto aliquid magis recredit ab uno, magis multiplicatur : cum igitur Angeli maxime appropinquent uni primo, erunt remissiori numero respectu horum materialium, cujus contrarium dicitur in littera.
Praeterea, Impossibile est idem esse principium collectionis et multiplicationis : sed separari a materia est principium collectionis respectu eorum quae divisa sunt divisione materiae : ergo Angeli qui sunt separati a materia, non sunt in maxima multitudine.
Praeterea, Divisio est causa numeri : sed in Angelis non potest esse aliqua divisio : quia neque per se, cum non sint quanti : neque per accidens, cum non conjungantur alicui divisibili per se sicut accidens vel forma : ergo in eis non videtur esse aliquis numerus.
Ad oppositum.
- In spiritualibus substantiis maxime ostenditur divina bonitas : sed illa magis
ostenditur in pluribus quam in paucis : ergo debent esse in maxima multitudine.
Praeterea, Spiritualia ministeria ad quae creati sunt Angeli, sunt plura : ergo videtur, quod etiam Angelidebent esse multi.
Praeterea, Hoc videtur per auctoritatem Scripturae : dicitur enim Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus? Et Dan, vii, 10, dicitur, millies millia. Et Matth. xxvi, 33, dicitur : An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones Angelorum ?
SOLUTIO. Dicimus, quod Angelorum est maxima multitudo infinita nobis, Deo autem finita etsibiipsis. Aliter tamen oportet accipere numerum formarum separatarum secundum quod Philosophi ponebant intelligentias formas orbium, et aliter numerum separatarum substantiarum habentium in se aliquid individuans, sicut nos ponimus Angelos, ut supra dictum est. Multiplicantur enim secundum eos intelligentiae per reduplicationem quamdam primi, secundum quod est receptum in altero ab ipso, sicut radius prime causae recipitur in primo orbe, et est intelligentia prima per reduplicationem in qua reduplicatur radius prime causae ut tertium producat: et sic usque ad ultimum orbem per modum quo etiam in causis formalibus est reduplicatio, ut vivum est reduplicatio entis in se ipso, quia nihil pervivum additur enti extra ens, sed ex reduplicatione habet actum alium: et sic deinde. Et similiter est in intelligentiis, quas ponunt Philosophi, reduplicatio primi secundum quod est receptum in altero : nec est possibile aliter multiplicari, nisi secundum recipientia in quibus reduplicatur, et virtus prima procedens per ordinem ad producendum omnes, sicut nec aliae formae multiplicantur nisi per recipientia. Nos autem ponimus Angelos habentes in se aliquid individuans loco materiae, secundum quod multitudinem habent, non tamen exeuntes ab uno reali principio per divisionem ut generata : sed quia per creationem distincti sunt singuli sub perfectionibus suis
<--- Page Split --->
determinantibus secundum diversas species ea quae sunt materialia in ipsis : et sic possunt esse multi. Et concedimus rationes ad hoc.
Ad primum vero dicendum, quod Philosophus loquitur de his quae sunt separata ut formae quorumdam corporum : et talia non multiplicantur nisi secundum quod unum procedit ab alio in diverso recipiente. Angeli autem non sunt formae, sed substantiae in se individuatae, non habentes materiam, sed aliquid loco materiae.
Ad secundum dicendum, quod materiam cognoscimus divisione continui in his quorum exitus est ab uno reali principio per divisionem materiae, aut per species, aut per accidentia. Sic autem non est multitudo Angelorum, sed sicut si intelligeremus plura puncta esse creata divisa, quorum unumquodque haberet in se aliquid individuans materiale distinctum ab alio.
Ad tertium dicendum, quod in eis differentiae specificae sunt multae, quamvis non sunt notae nobis.
Ad quartum dicendum sicut ad secundum.
Ad quintum dicendum, quod sicut probat Philosophus, ultima differentia convertitur cum specie quae est specifica : unde oportet quod sint secundum numerum specierum, et non duae tantum, quamvis differentiae (quae primo restringunt communitatem generis) sint duae tantum.
Ad sextum dicendum, quod proportio illa tenet in his quae exeunt a primo eodem ordine : Angeli autem non procedunt a primo in ordine communicandi esse materialibus, sicut corpora ecclestia et motores eorum, sed in ordine communicandi gratiae et gloriae, in quo sunt multi modi perfectionum per quos Angeli habent multitudinem non proportionatam multitudini materialium.
Ad septimum dicendum, quod separari a materia ut forma communis est principium collectionis et unitatis, sicut plu-
res homines participatione speciei sunt unus homo, per subtractionem materialium individuantium : sic autem non sunt Angeli abstracti a materia.
Ad octavum patet solutio per id quod dictum est ad secundum.
NUNC RESTAT quaerere, utrum omnes Dueli Angeli reducantur ad unum genus? Et videtur, quod sic.
Omnis enim multitudo differentium specie, sub uno genere continetur, genus enim est quod de pluribus specie differentibus praedicatur : sed Angelorum multitudo est differens specie ad minus quoad diversos ordines : ergo continentur sub uno genere.
Ad idem, Genus est quod de aliquibus non conversim in quid praedicatur : sed tale aliquid praedicatur de omnibus Angelis, ut spiritualis natura : ergo unum genus habent.
Praeterea, « Omnis multitudo redu- « citur ad aliquid unum, » ut vult Philosophus : ergo et multitudo Angelorum : aut ergo illud unum est accidentale, et hoc oportet reduci ad aliquod essentiale a quo fluit sicut ad causam : aut est essentiale unum : sed cum differant specie, non possunt habere essentiale unum nisi genus : ergo habent unum genus.
Praeterea, Cum omnes Angeli conveniant in quibusdam proprietatibus consequentibus spiritualem naturam, oportet quod in aliquo naturali conveniant : de natura autem rei non sunt nisi genus et differentia ex quibus est diffinitio rei : cum ergo non conveniant in differentia vera vel designata per aliquid consequens, oportet quod conveniant in genere, quamvis etiam a nobis non sit significabile, nisi per circumlocutionem tantum.
Praeterea, Sicut supra, cap. XI, dictum est.« Omnes divini intellectus divi- « duntur in essentiam, virtutem, et ope- « rationem : » essentia autem illa communis omnibus designabilis est aliquo
<--- Page Split --->
modo, sed non ut principium ut ens, quia non communicatur per prius et poelvrius : nec iterum ut species specialissima, cum contineat diversa in specie : ergo designatur per appropriantia ipsam ut genus : ergo habent unum genus.
Ad oppositum.
Quaecumque sunt in eodem genere, habent unam potentiam in qua sunt : quia genus, ut dicit Porphyrius, habet differentias potestate, quibus constituuntur species : sed Angeli non habent unam potentiam in qua omnes sunt, quia, ut dicit Philosophus, in perpetuis idem est esse et posse : unde non prius sunt potentia in uno quam actu distincta : ergo non sunt in uno genere.
Ad idem, Sicut dicit Philosophus in VIII philosophiae primae, « Universale « in quantum universale, non est sub- « stantia, sed consequitur rem, cum abs- « trahatur a rebus : » cum igitur genus sit quoddam universale, oportet quod abstrahatur ab aliquo quod est ante speciem : sed in Angelis nihil est ante speciem, quia potentia non praecedit esse : ergo non habent unum genus.
Praeterea, Sicut dicit Philosophus in primo de Anima, « Animal universale « aut nihil est, aut posterius est : » et eadem ratio est de quolibet genere : sed non dicitur posterius nisi quia habet esse universale genus per abstractionem ejus quod est indeterminatum et in potentia ad determinantia : sed in Angelis non potest esse aliquid hoc modo posterius, tum quia potentia in eis non est divisibilis ab actu, tum quia a separatis non fit separatio, ne in infinitum eatur : ergo non habent commune genus.
Praeterea, Quod est in intellectu, oportet aliquo modo esse in re, nisi intellectus sit cassus et vanus, sicut materia quantitatis est in rerum natura, etsi non secundum esse abstractionis, ut accipit intellectus mathematici : sed in Angelis non est reductio aliqua de potentia secundum rem : cum igitur ea quae sunt in uno genere, reducantur de potentia
generis per actum intellectus, non videntur Angeli esse in genere.
Ad idem, Quaecumque sunt in genere, prius sunt in potestate quam determinentur in actu propriae speciei : quaecumque autem primo sunt in potentia, educuntur de potentia : hoc autem non convenit Angelis : ergo non sunt in genere.
Ad idem, Si Angeli sunt in genere, aut sunt in potentia generis secundum totum suum esse, aut secundum partem. Si secundum totum esse eorum : ergo totum esse eorum educitur de potentia : quod autem creatur, non educitur de potentia : ergo secundum nihil sui Angeli creatur, quod est haereticum. Si secundum partem sui esse, aut secundum genus, aut secundum differentiam. Sed non secundum genus, quia genus non est in potestate generis : nec secundum differentiam, quia cum hoc solum natum sit esse in potentia, educeretur de potentia quidquid educibile est : nullum autem tale creatur. Ergo erit idem quod prius.
Ad idem, Sicut dicit Commentator in secundo philosophiae primae, genus non est materia, sed forma generalis : non autem est genus in quantum est forma, quia sic omnis forma esset genus : si vero in quantum generalis, cum hoc sit per abstractionem potentiae indeterminatae a determinantibus, non poterit esse in Angelis, in quibus non separatur potentia ab actu. Si autem secundum utrumque, scilicet in quantum forma generalis, aut secundum id quod est prout principium speciei, et sic cum sit prius, non habet rationem generis, quod in quantum hujusmodi est posterius : aut secundum esse quod habet in rebus, et sic iterum est contractum, et non communitatem generis retinens : vel secundum quod est in ratione formae generalis, quae est per abstractionem, quae non potest esse in Angelis : ergo videtur quod non convenit eis esse in genere.
Ad idem, Sicut dicit Avicenna, « ge- « nus abstrahitur a materia, et differentia
<--- Page Split --->
« a forma : » sed Angeli sunt immateriales : ergo non sunt in genere.
Solutio. Concedimus, quod Angeli reducuntur in unum genus remotum, et quidam etiam in propinquum descendendo, quamvis natura generis non sit significabilis forte a nobis proprionomine : multorum enim generum sicut et differentiarum nomina propria non habemus, quae significamus circumlocutione per consequentia. Supponimus autem haec dicentes ea quae dicta sunt de generis natura, quod per se neque una est, neque multa, sed haec accidunt sibi secundum respectum ad aliqua extra se, vel secundum esse quod habet in speciebus et individuis, vel secundum quod abstrahitur ab illis : et iterum, quod differentia non est omnino extra naturam generis, alioquin diffinitio non esset unum, sed multa, sicut homo albus : et iterum, quod natura generis est eadem in se et in specie, differens tamen per determinatum et indeterminatum, sicut est etiam de mensura applicata ad corpus vel non applicata. Natura autem superioris quae est in inferiori, sive sit genus, sive differentia, non est materia, neque forma quae est pars compositi, quia haec non predicantur, sed sunt principia generis vel differentiae : quamvis enim materia sit materia formae, est tamen causa totius : et ideo potest designare totum : et talis designatio est totum compositum et praedicatur de ipsa : et haec est natura generis, a quo genus commune accipitur. Similiter forma quamvis forma sit materiae, tamen causa totius esse : et ideo totum sub illa ens designari potest : et haec designatio praedicatur iterum de composito : et haec est natura differentie, quia, sicut dicit Avicenna, « ratio- « nalitas non est differentia, sed princi- « pium differentiae. » Unde patet, quod vera differentia non est aliud a natura generis, quia utraque est designatio totius esse : sed differunt tantum sicut determinans et determinatum, sicut etiam materia a qua accipitur natura generis,
determinatur per formam, a qua designa tur natura differentiae, et hoc modo etiam omnes differentiae sunt in natura generiut determinans in determinato. Similiter dicimus, quod id quod est Angelorum est natura a qua abstrahitur genus commune quod praedicatur de unoquoque, determinatur per commune ipsorum ad modum differentiae:quamvis enim non habeant materiam, habent tamen aliquid toco materiae in se quo ipsi individuantur, et a designatione ejus sumitur communitas generis : et sic etiam communitas generis in eis aliquo modo reducitur ad communitatem materiae. Et concedimus rationes ad hoc, quod sint in eodem genere.
Ad primum vero quod in contrarium objicitur, dicendum, quod sicut dictum est, omnes differentiae eorum sunt in potentia natura generis quae est secundum id quod est, in perpetuis enim esse et posse differunt per intentiones : sed dicuntur esse idem in eis, quia unum est tantum in altero simul tempore.
Ad secundum dicendum, quod genus secundum quod est principium essendi ut est natura quaedam in hoc, est prius : idem tamen secundum quod habet rationem communitatis ex abstractione, est posterius : non tamen oportet quod sit ordo temporis, sed tantum principii et principiati. Unde concedimus, quod genus abstrahitur ab eo quod est ante speciem, non tempore, sed natura.
Ad tertium dicendum, quod in Angelis etiam est universale posterius et prius diversis rationibus, ordine naturae, licet non temporis : et quamvis non sint separata secundum esse, potest tamen ab eis abstractio intentionum fieri, quae non est ejusdem rationis.
Ad quartum dicendum, quod intellectus non educit de potentia generis speciem realiter, sed tantum per additionem intentionis : ideo non exigitur ex parte rei ut educatur realiter de potentia per generationem, sed sufficit ordo unius ad alterum sicut principiati ad principia-
<--- Page Split --->
tum. Et similiter est dicendum ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod est secundum totum esse in potentia generis : ex hoc tamen non sequitur, quod non creetur : quia cum creatio terminetur ad esse et non ad naturam, in se dat rei esse et principia quae habent ordinem ad illud esse, licet non in actu principiandi.
Ad septimum patet solutio per ea quae dicta sunt.
Ad octavum dicendum, quod Avicenna large accepti materiam, pro omni eo quod habet rationem materiae : et tale est natura quae determinatur per differentias: determinari enim est actus materiae vel proprietas : et sic est materia in Angelis.
volvens et multiplicans in seipsam sublimissimos, id est, maximos numerorum secundum nos, scilicet decem centum mille : quia non habemus nomina majorum numerorum, nisi per multiplicationem horum in seipsos : et per hos numeros maximos nobis aperte significans ordinationes cælestium essentiarum secundum individua esse innumerabiles quoad nos : et hoc verum est. Enim, id est, quia beatae militiae, ut alludat verbo beati Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus? Militiae dico supermundalium intellectuum, id est, Angelorum sunt multæ superantes commensurationem, id est, proportionem materialium numerorum secundum nos, id est, rerum materialium quæ sunt apud nos. Commensurationem dico infirmam, id est, infirmarum rerum respectu virtutum superiorum, et coarctatam, id est, diminutam respectu earumdem, et hæc multa sunt gnostica, id est, nota diffinìte, id est, determinate a sola intelligentia, quantum ad cognitionem principiorum, et scientia, quantum ad cognitionem principiatorum, supermundana et cælesti, scilicet angelica: et hæc cognoscunt non a se, sed secundum ipsam sanitatem, id est, perfectionem, ditissime, id est, abundantissime donatam eis, scilicet Angelis. Sanitatem dico vel perfectionem scientiae divina multæ, id est, quam a Deo participant copiose. Donatam dico a sapientifica, id est, divina sapientia factiva omnium quæ sunt simul acceptorum. Sapientificam dico principii subsistentis, id est, per se existentis, non commixti superessentialiter, scilicet Dei, et ejusdem causæ substantifìca, id est, facientis omnem substantiam, et ejusdem virtutis continentis in esse omnia creata, et ejusdem consummationis active ambientis, id est, circumeundo per providentiam perficientis : potest enim describi primum principium, aut secundum quod est in se, et sic est quod dicit subsistentis principiì : aut secundum quod producit alia, et hoc vel secundum rationes ideales, et
<--- Page Split --->
quantum ad hoc dicit sapientifica : vel secundum quod operatur per eas in causata, et hoc vel dando esse, et sic dicit causae substantificae : vel conservando in
esse, et sic dicit virtutis continentis, in esse scilicet : vel perficiendo per reductionem in finem, et sic dicit ambientis consummationis.
<--- Page Split --->