CAPUT IV.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quid significat Angelorum cognominatio ?

Quid Angelorum nomen significet ?

SYNOPISIS CAPITIS.

I. Docet, Deum sua bonitate se creaturis suis communicasse, et creaturas omnes Dei participes existere.

II. Angelos tamen caeteris excellentius Deum participare, et simul exponit, unde Angeli nomen acceperint, et quomodo per eos divina nobis revelentur.

III. Declarat, Deum, ut in se est, nulli umquam apparuisse, sed tantum sub creata similitudine quae 6eogavsa dicebatur : et simul docet quomodo inferiores per superiores ad Deum adducantur, et quaelibet Hierarchia primos, medios et extremos ordines habeat.

IV. Ostendit mysterium Incarnationis ab Angelis primum annuntiatum, et ipsimet Christo in hac vita degenti multa per Angelos revelata fuisse.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Igitur hierarchia quid est, ut aestimo, bene a nobis diffinita, angelica hierarchia deinde laudanda, mirabi-

Cum ipsamet hierarchia quid sit, a nobis recte, ut opinor, definita sit; jam angelica hierarchia superest cele-

<--- Page Split --->

lesque ejus in eloquiis formarum facturae supermundanis oculis intuenda, ut ascendamus in deiformissimam eorum simplicitatem, per mysticas formationes. Et simul omnis scientiae hierarchiae principium laudabimus in divina religiositate et perfectissimis gratiarum actionibus.

Primum simul omnium illud dicere verum, ut bonitate universali superessentialis divinitas eorum quae sunt, essentias substituens, ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causa, et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea quae sunt vocare, ut uniciuque eorum quae sunt, ex propria diffinitur analogia. Omnia igitur quae sunt, participant providentiam ex superessentiali et causalissima divinitate manantem.

branda : cujus etiam sacra in eloquiis efformationes, supermundanis oculis contuenda, ut ad quam maxime deiformem earum simplicitatem per mysticas effictiones subvehamur ; nec non omnis hierarchica scientia principium, ea qua Deum decet veneratione, ac sacrosanctis gratiarum actionibus celebremus.

Primum omnium id dictu verum, superessentialem deitatem per bonitatem cunctas rerum essentias subsistere faciendo, in lucem produxisse ; est enim hoc omnium causa supremaeque bonitati proprium, ut ad sui communionem res vocet, prout cujusque captus modusque postulat. Quare res omnes participant providentiam, a Deitate superessentiali omniumque causa promanantem :

propinquitate ad primum. In secunda ostendit, quare communiter denominatur angelica potius quam ab alio ordine, in cap. V, ibi, Hæc quidem quantum ad nos.

Istud autem capitulum dividitur in tres partes. In prima utitur transitu, continuans dicta dicendis. In secunda ostendit, quod angelica hierarchia primo et affluenter recipiens divina dona, defert ea ad nos, ibi, Primum simul omnium. In tertia ostendit per scripturam, quod ab ipsa angelica hierarchia in nostram deferuntur divinæ illuminationes, ibi (§ 4 circa medium), Sic quidem ut Theologia ait.

Circa primum tria dicit, scilicet quid dictum sit, quid dicendum sit, et ad quam utilitatem.

In praecedenti capitulo diffinivit hierarchiam in communi, et ejus utilitatem ostendit : in parte ista accedit ad determinandum in communi de angelica hierarchia, de qua est hujus operis intentio. Et dividitur hæc pars in duas, In prima determinat in communi de angelica hierarchia, ostendens ejus eminentiam ex

Littera sic legatur : Posuimus materialia et formalia et actum proprium ipsius hierarchiae, et utilitatem ejus, et hæc sufficiunt ad diffinitionem ejus. Igitur diffinita a nobis hierarchia, in communi, ablativi casus : unde quia sufficienter propter dicta innotescit, ut aestimo, id

<--- Page Split --->

est, certe scio, ex natura diffinitionis, deinde, id est, in sequentibus usque ad ultimum capitulum laudanda est specialiter angelica hierarchia, id est, cum laude est notitia ejus tradenda per propria et per communia ipsius, que, id est, et intuenda sunt supermundanis oculis, mentis scilicet, id est, divino lumine perfectis, quia ad hoc naturale non suficit, vel in superna dona tendentibus, non remanendo in figuris, facturae formarum in eloquiis, id est, compositiones in Scriptura sacra tradita, ejus scilicet angelicae hierarchiae, mirabiles id est, inquisitionem causa talis formationis exposcentes, et hoc in cap. XV. Hac utilitate dico intuenda, ut ascendamus mente per formationes, id est, figuras mysticas, id est, aliud in se occultantes, in simplicitatem eorum, scilicet Angelorum, deiformissimam, id est, Deo inter creaturas simillimam. Et haec utilitas est quantum ad intellectum, et simul, id est, cum hoc ex dicto intuitu, laudabimus principium omnis scientiae hierarchiae, id est, Deum a quo manifestatur nobis scientia hierarchiae, in divina religiositate, id est, religando intellectum nostrum per principia fidei in obsequium Christi : et laudabimus in perfectissimis gratiarum actionibus, de hoc scilicet quod tam mirifica dona Angelis communicat et nobis manifestat. Et dicuntur perfectissimae, non quantum ad agentem gratias, cum nullus ad hoc sufficiat, sed quantum ad dona : quia de perfectissimis donis aguntur gratiae : et haec utilitas est secundum effectum.

Primum simul omnium. Hic ostendit eminentiam angelicae hierarchiae in propinquitate ad Deum, et in eo quod ejus dona deferunt nobis. Et est vis suæ rationis haec. Quæcumque producuntur in esse, producuntur a Dei voluntate, prout participant ipsam : sed quanto plura participant ab ipso, magis appropinquant sibi : cum igitur Angeli plura participent de attributis, magis erunt propinqui in-

ter alia : et sic primo accipiunt, et per eos deferuntur ad alios.

Dividitur autem haec pars in tres. In prima ostendit, quod omnia quæ sunt, participant divinam bonitatem. In secunda concludit, quod Angeli qui plura participant, propinquiores sunt ei, ibi (§ 3), Clarumque. In tertia concludit ulterius, quod primo recipiunt a Deo, et per eos ad nos deferuntur, ibi (§ 3 circa finem), Ipse ergo sunt primo.

Prima autem dividitur in tres. In prima proponit quod intendit. In secunda probat, ibi, Est enim. In tertia manifestat hoc in diversis gradibus entium, ibi (§ 2), Non enim fortassis.

Littera sic legatur : Primum omnium simul, id est, inter omnia simul quæ docentur, illud est primum, verum dicere, id est, primo quod divinitas superessentialis, id est, ens super omnes essentias, adduxit ad esse essentias omnium eorum quæ sunt substituens, id est, statuens eas sub aliis bonitatibus inditis eis : quia prima rerum creatarum est esse, ut dicitur in libro de Causis. Adduxit dico ut bonitate universali, id est, ut sint per bonitatem ejus super omnia se extendentem.

Est enim. Probat propositum per hoc quod communicare se est proprium bonitatis Dei, dicens : Adduxit omnia ad esse sua bonitate : enim, id est, quia hoc est proprium causæ omnium, scilicet Dei, et etiam bonitatis divinæ quæ est super omnia, ut excedens et providens eis, hoc scilicet vocare ea quæ sunt, id est, est causa ut sint : et postquam sunt, ad communionem suam, id est, ut se eis communicet, ut, id est, sicut unicuique eorum quæ sunt, diffinitur, id est, determinatur, ex propria analogia, id est, possibilitate. Igitur si hoc est propriumejus, manantem ex divinitate superessentiali, ut supra, et causalismia, id est, quæ omnia causat et omnibus causis dat causare.

Et nota, quod hoc quod dicit vocare, alludit Græco vocabulo : apud Græcos

<--- Page Split --->

rniin Božu-žo, idem est quod clamo, as : et ideo proprium est bonitatis vocare. Et similiter providentia congruit Deo. eožc rnim quod est Deus, apud Græcos dicitur a hwopžw. quod est video : quia omnia videt : vel a gžo quod est curo, quia omnia cirruit per curam ; et hæc duo includit providentia, scilicet intuitum et curam.

quam ad exitum earum a primo principio.

  1. Præterea, Sicut dicit Philosophus in V primæ philosophiæ : « Quod simplicius « est, in pluribus invenitur, et ad plura eo « indigetur : » ergo communicare se in multitudine effectuum magis videtur proprimum simplicitatis quam bonitatis.

SOLUTIO. Dicimus, quod Dionysius loquitur hic de productione in esse quae est per creationem, sicut dicitur ad Roman. iv, 17 : Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Unde oportet scire quid sit producere res per creationem, et quomodo hoc proprium sit bonitatis. Dicimus ergo, quod natura et ars non producunt totam substantiam rei, sed tantum educunt formam de materia præexistente, licet actio eorum terminetur in compositum : sed primum agens eo quod non præsupponit actum alterius agentis, super cujus effectum fundetur ejus effectus, producit totam substantiam nullo præexistente : et hoc est educere per creationem. Quando autem aliquid producitur non per necessitatem naturae, sed per liberalitatem voluntatis, non sufficiat productionem scientia et potentia agentis, sicut etiam dicit Philosophus in IX primæ philosophiæ : sed oportet ut appetitus voluntatis inclinetur ad productionem rei : et sic suppositis primis duobus necessario producit effectum, sicut immediatum operi : id autem quo inclinatur voluntas ad agendum, est bonitas primi agentis : et ideo proprium est bonitatis ejus educere res per creationem.

Hic sunt quatuor dubia. Primo, Utrum vocare ad se sit proprium bonitatis? Serundo, Utrum sit proprium divinae bonitatis? Tertio, Utrum omnia producantur a Deo ad communionem suae bonitatis? Quarto, Quare omnia ex eo quod sunt a Deo, participant ejus bonitatem, et non alii ejus attributa?

1. CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non sit proprium bonitatis vocare res ad esse. In primo enim Sententiarum, dist. 23, determinantur Iria necessaria ad productionem creatura a Deo, scilicet potentia, scientia, et voluntas. Ergo non videtur esse proprium bonitatis.

  2. Præterea, Cum bonum secundum intellectum separabile sit a causa prima, ut dicit Boetius, separetur et remaneat causalitas in ipso : posita autem causa ponitur effectus : ergo educeretur creatura etiam non intellecta bonitate causæ : non ergo est ejus proprium.

  3. Præterea, Cum bonum sit quod omnia appetunt, sicut dicitur in Ethicis, tamquam finem : magis videtur se habere in reductionem rerum in ultimum finem

Ad primum dicendum, quod licet sint tria, tamen immediatum est voluntas disposita per bonitatem, et ideo sibi totum attribuitur.

Ad secundum dicendum, quod licet remota bonitate causæ per intellectum remaneat causalitas quæ est per necessitatem naturae (sed hoc non est ad propositum), non autem potest remanere causalitas quæ est per libertatem voluntatis, de qua hic est mentio : et ideo positio implicat duo opposita.

<--- Page Split --->

Ad tertium dicendum, quod bonum dicitur in duplici ratione : aut prout terminat motum et desiderium agentis, et sic competit reductioni in finem : aut prout agentem inclinat ad agendum, et sic competit processui rerum a principio.

Ad quartum dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de simplici secundum rationem, quae est per resolutionem intellectus in intentionem universalem generis, vel speciei : et haec simplicitas non est simplicitas Dei.

Dublum 2. Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod sit proprium divinae bonitatis, quae est aeterna, res vocare ad se quod res sint aeternae : posita enim causa sufficienti necessario ponitur effectus : cum igitur summa bonitas, quae est aeterna, sit causa sufficiens productionis rerum, res fuerunt ab aeterno.

  2. Ad idem, Agens eodem modo se habens, aut semper agit, aut numquam. Cum ergo Deus semper eodem modo se habeat, et aliquando fecerit res, semper et ab aeterno fecit res.

  3. Ad idem, Sicut dicit Philosophus insecundo de Anima, duplex est mutatio, ex potentia in actum, ut quando ex ignorante fit sciens : et ex habitu in actum, ut quando ex sciente habitu fit actu considerans. Cum igitur nulla mutatio sit in Deo, numquam factus est de non agente agens, sed ab aeterno fuerunt res.

  4. Praeterea, Hoc posito non sequetur aliquod inconveniens : adhuc enim remanent res creatae, cum sit possibile· eas ab aeterno fuisse productas a primo secundum totam substantiam, nullo prasupposito, sicut dicit Avicenna, res ab aeterno fuisse, et tamen creatas esse : sicut sol si semper fuisset, semper emississet radium : nec tamen sequeretur, quod radius esset increatus : et ita non sequetur hic res æquari, cum distent nobilitate naturae, licet careant durationis principio : ergo bene potest poni.

  5. Si dicatur ad primum, quod Deus agit per voluntatem, quae est causa dila-

toria. Contra : Nullus sapiens differt facere quod vult, sine causa : et si hoc, poneretur aliquid retardans divinam voluntatem, et quod varietur per diversas conceptiones ad minus unius temporis post aliud : hoc autem est falsum : ergo dicta solutio non potest stare.

Solutio. Dicimus, quod sicut dicit Augustinus : « Deus ab aeterno creavit res, « sed res ab aeterno non sunt creatae. » Et si tu objicis, quod activa convertitur in passivam. Dico, quod hoc solum non est verum.in illis in quibus patiens non recipit totum actum agentis, sicut sol vivificat illuminata : non tamen lapides vivificantur, cum non habeant proportionem ad suscipiendum vitam, quae per actum solis infertur. Actus autem divinus infinitus est. Unde nulla res est ei proportionata ad suscipiendum ipsum in toto : sed quae ipse aeterna actione efficit, quaedam suscipiunt in aevo, quaedam in tempore : et ideo non est necessarium ut quod ipse aeterna actione fecit, ab aeterno sit factum. Actio enim agentis per voluntatem est duplex, scilicet interior et exterior, sicut excogitatio operis et voluntas est interior actio artificis : exterior autem est secare vel dolare. Cum autem exterior actio semper sit ex defectu interioris, si enim cogitatio et voluntas esset efficax causa operis, numquam artifex moveret manum. In Deo autem est tantum actio interior, exterior autem actio ipsius non est nisi respectus quidam creaturae ad ipsum : suum enim intelligere et velle efficax est ad causandum rem, intelligit autem et vult ab aeterno aliquid in tempore fieri : et in hoc immobiliter stat : unde ipso causante immobiliter ab aeterno, res secundum praefinitum tempus ex ordine sapientiae divinae exit in esse, mutatione facta circa ipsam tantum.

Ad primum igitur dicendum, quod sicut ponitur causa, ita ponitur ejus effectus : dispensans tamen ex ordine divinae sapientiae, non ab aeterno, sed in tempore rem futuram : et sub illo ordine sapientiae ponitur res futura esse in prae-

<--- Page Split --->

limito tempore. Si autem velit absolute intelligi, tunc non est verum, nisi in his quae agunt ex necessitate naturae : et sic non habet locum in proposito.

Ad secundum dicendum, quod Deus semper agit actione intrinseca, quae est substantia sua : actio autem exterior tenet se ex parte causati secundum respectum ad causam et non est semper. Similiter dicendum ad tertium.

Ad quartum dicendum, quod secundum naturam nullum sequitur inconveniens positis rebus ab aeterno fuisse : quia, sicut dicit Boetius in libro de Consolatione, « Etiamsi mundus semper fuerit, adhuc « non erit aeternus, sed temporalis : » unde non aequabitur Deo, sed nec increatus remanebit : unde ad principium mundi non potuit mens humana attingere nisi prophtica inspiratione : aliter enim non decepti fuissent in hoc omnes fere Philosophi.

Ad quintum, concedimus quod solutio illa erronea est : ponit enim Deum aliquid velle, et tamen differre illud : et sic esset mutatio in ipso.

1. Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non omnia producuntur a Deo ad communicationem sua bonitatis : dicit enim Augustinus, « Nihil est capax Dei nisi intellectus et « mens : » quod autem communicat Deo, est capax ejus : non igitur omnia ad comnuniönem divina bonitatis facta sunt.

  2. Ad idem, Communicatum, quod est divina bonitas, perpetuum est : non autem omnia perpetua sunt : non igitur omnia communicant ipsam.

  3. Praeterea, Dicitur in Genesi, 1, 29 et 30, quod animalia et herba creata sunt ut sint ad usum hominis : non igitur ad communionem divina bonitatis.

  4. Praeterea, Quædam etiam facta sunt in pœnam peccati, ut spinae : unde dicitur in Gen. iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi. Non ergo ad conjunctionem divina bonitatis.

SOLUTIO. Dicimus, quod divinae bonitatis est non solum ducere res in esse,

sed participes eas facere sua divina bonitatis, ut possibile est unicuique : sicut enim dicit Philosophus in libro de Cælo et Mando, quædam maxime propinquando participant bonitatem ejus sine motu, sicut Angeli, habentes simul in actu quod nati sunt habere : quædam vero per unum motum, sicut primus orbis per motum unum efficitur causa rerum, in qua similatur Deo : alii vero orbes participant pluribus motibus : Alia vero per se valde distantia commiscentur aliis, ut remotis contrariis accedentia ad æqualitatem sortiantur formam magis similem cælo, donec perveniatur ad formam hominis, in qua super alia est similitudo Dei : et omnia hæc agunt ut similentur Deo sicut possunt : et ad hoc creantur principaliter, licet secundario sint ordinata ad alia : quia sic per juvamentum unius ab alio perficitur ordo universi.

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de gratuita capacitate beatitudinis : ratione naturali autem omnia capacia sunt ejus secundum proportionem.

Ad secundum dicendum, quod licet quædam res non sint perpetue simpliciter, actiones tamen venereorum ordinantur ad perpetuitatem per successionem, licet voluntate divina stet generatio.

Ad tertium dicendum, quod herba et hujusmodi secundario sunt ordinata ad usum hominis, sed principaliter ad similitudinem Dei participandam, prout eis est possibile, in perpetuitate : unde etiam defendunt semen in folliculis, quia est in eo virtus propagativa.

Ad quartum dicendum, quod spina creatæ fuerunt ante peccatum, licet post peccatum factæ sint nocivæ homini : unde non ordinantur ad pœnam peccati nisi secundario.

Circa quartum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod omnia quae sunt a Deo, participent omnia attributa ejus, et non solum bonitatem : sicut enim boni est bona adducere, ut dicit

<--- Page Split --->

Dionysius, ita optimi est optima adducere : optima autem sunt, ut dicere vidotur in Littera, quae innumerabiliter a Deo receperunt de attributis ejus : ergo omnia hoc modo ab ipso recipiunt, cum ipse sit optimus.

  1. Praeterea, Dato quod non participent omnia attributa ejus, arguam sicut Augustinus de Filio arguit : « Aut enim me- « liora facere non potuit, et sic impotens : « aut nescivit, et sic ignorans : aut no- « luit, et sic invidus : haec autem omnia « remota sunt ab ipso : ergo unumquod- « que fecit optimum, communicando sibi « omnia attributa. »

  2. Si dicatur, quod laudabile est artifici ut quaedam meliora aliis faciat. Contra : Magis esset laudabile si omnia optima faceret : cum igitur laudabile Deo conveniat, omnia optima debuit facere.

  3. Si dicatur, quod non essent res meliores si omnia æqualia fierent. Contra : Augustinus dicit, quod « melior fuisset « natura hominis si talem fecisset eam « Deus, quod nec peccare nec mori po- « tuisset : » et eodem modo de aliis : ergo melius esset si omnia facta fuissent facta optima.

Solutio . Dicimus , quodrespotestdu - pliciterconsiderari : autsecundumquodestinsuanatura , etsicquidemquiaestabono , bonaest , posset , tamenmelioresse . Siautemconsidereturpercompara - tionemadfinemuniversi , quodestbo - n u m ( utinexercitu ) nonæqualiterabomnibusparticipatum , nonpotuitmeliusfieri , sicutsonusdulcismeliorestquamgravis , optimamtamenharmoniamfa - ciuntsiconjungantur , inquasiunusgraviorvelacutiorefficeretur , fieretdis -

sonantia. Similiter si res inferior in universo fieret æqualis superiori, licet ipsa in se melior esset, fieret tamen dissonantia in toto universo : et quia, ut dicitur in Ethicis, bonum universitatis vel gentis melius est bono unius hominis, ut universum esset optimum secundum mensuram sui finis, fecit Deus res quasdam sub aliis in bonitate. Unde Augustinus : « Bo- « na sunt quæ condidit Deus etiam sin- « gula, simul autem universa valde bo- « na. »

Ad primum ergo dicendum, quod optimi non est optima facere singula, sed universa simul meliora, cum bonum omnium sit melius quam unius : unumquodque tamen facit bonum ut potest fieri secundum capacitatem materiae vel potentiae quæ inject in opere Dei, licet non præjaceat, sicut dicit Philosophus, optimum corarium esse qui facit ex quolibet dato corio meliorem calceum qui potest fieri : sed diversa dispositio materiae est ab ipso ut ab agente omne bonum universi.

Ad secundum dicendum, quod Filius Dei est in eadem essentia cum ipso natus, et habet quidquid est cum ipso : unde si diminuisset sibi aliquid, esset invidiae : sed non est invidiae si non dat rebus ea quorum potentia eorum non est capax.

Ad tertium dicendum, quod bonitas artificis est ut faciat unamquamque partem proportionatam valori totius, et non ut faciat unumquodque quanto melius potest.

Ad quartum dicendum, quod Augustinus intellexit meliorem fore naturam hominis in se, non quantum ad finem universi.

<--- Page Split --->

Non enim fortassis esset nisi eorum quae sunt essentiae et principii assumptione. Existentia igitur omnia esse ejus participant. Esse enim omnium est super esse divinitatis. Viventia autem eamdem super omnem vitam vivificam virtutem. Rationalia autem et intellectualia, eamdem super omnem et rationem et intellectum per se perfectam et ante sapientiam.

Neque enim essent, nisi rerum essentiae principiique participes exsisterent. Cuncta igitur inanimata; hoc ipso quod sunt, ipsam participant; nam esse omnium, est ea quae illud esse superat Divinitas: verum res viventcs, ejusdem supra omnem vitam vivificae virtutis sunt consortes; at quae ratione spirituque pollent, super ejus omnem rationem et intelligentiam per se perfectae ac praeperfectae sapientiae compotes exsistunt.

nitatis in diversis gradibus entium vel creaturarum, quae sunt existentia, viventia, rationalia, intellectualia.

Sed est hic dubium ad intellectum litterae, utrum Deus vere dicatur de omnibus tanquam ens de substantia eorum. Et videtur, quod sic.

  1. Quodemquc assumit aliquid ut sit, vere praedicatur de illo : sed omnia sunt assumptione divinae essentiae, ut dicit in littera : ergo quaelibet res est Deus vel essentia divina.

  2. Ad idem, Id quod est eidem rei secundum suum esse, vere praedicatur de illo : esse autem divinum, ut dicit in lit-

<--- Page Split --->

tera, est esse omnium : ergo vere prædicatur de omnibus.

  1. Et hoc idem videtur per verba Commentatoris, quæ talia sunt : « Est igitur « participatio divinæ essentiae assumptio : « assumptio autem ejus sapientiae divinæ « fusio est, quæ est omnium substantia « et essentia, et quæcumque in eis natu- « ralliter intelliguntur. »

  2. Hoc idem videtur per rationem. Omne illud in quo stat resolutio omnium, verissime est de substantia cujuslibet rei : sed in eodem primo, quod est Deus, stat resolutio omnium : ergo verissime est de substantia cujuslibet, et prædicatur de omnibus. Probatio. Si id in quo stat resolutio, non est Deus : ergo determinatur aliqua differentia superaddita ei, in qua stat resolutio, et sic non est primum, sed secundum.

  3. Ad idem, Aut aliquid vere negatur de Deo, aut nihil. Si nihil : ergo ipse vere est omnia. Si vero aliquid negatur ab ipso, cum omnis negatio fundetur super aliquam differentiam, ut homo non est asinus, quia est rationalis, oportebit quod determinetur aliqua differentia : et sic erit compositum et non primum : cum ergo hoc sit falsum, omnia vere dicentur de ipso.

  4. Ad idem, Quæcumque sunt, et nullo modo differunt, sunt eadem : Deus et materia prima sunt, et nullo modo differunt : ergo sunt eadem : et sic Deus erit de substantia cujuslibet rei, sicut prima materia. Probatio medii. Quæcumque nulla differentia differunt, non differunt : sed quæ nullam differentiam habent, nulla differentia differunt : cum igitur Deus et materia prima, quæ sunt simplicia, nullam differentiam habeant : et sic videtur, quod non differant, eti ta sunt idem.

Ad oppositum :

  1. Sicut dicit Philosophus in III Physicorum, tres causæ coincidunt in unam, materia autem non coincidit cum aliis : et intelligit secundum substantiam et non secundum rationem : quia sic nulla coincidit cum alia. Cum igitur Deus sit

primum agens, non erit in substantia cum materia : nec etiam est forma rerum, cum in formalibus res differant. Cum igitur nihil sit de substantia rei nisi materia et forma, Deus non erit de substantia rerum.

  1. Ad idem, Quidquid causat et regit res præter quam quod commisceatur cum eis, non est de substantia rei : Deus est hujusmodi : ergo non est de sustantia rerum. Media scripta est in libro de Causis.

  2. Item, Quod miscetur alii, aut est potentia, sicut materia : aut est in potentia, sicut forma quæ educitur de potentia materiæ : sed Deus non est potentia, quia potentia non incidit in idem cum agente : nec etiam est in potentia, quia cum nihil educat se de potentia in actum, ut supra probavimus, oporteret esse aliquod agens prius eo quo educeretur in actum : sed hoc est falsum : ergo nulli rei commiscetur.

  3. Ad idem, Movens et motum differunt per essentiam : ergo universaliter movens, et universaliter motum : sed Deus est universaliter movens, quia non movente prino, nihil movebit secundario, ut probat Philosophus : materia autem est universaliter motum, quia omne motum in quantum hujusmodi est in potentia quam' participat a materia : ergo Deus et materia differunt per essentiam. Similiter non est forma cujuslibet rei : quia sic omnia essent idem, quod est error Parmenidis reprobatus in I Physicorum. Et probatur sic per rationem. Movens in quantum hujusmodi, est in actu : motum in quantum hujusmodi, est in potentia : cum ergo idem non sit in actu et potentia, quia idem esset ens et non ens, movens et motum non erunt idem. Nec potest dici, quod sint diversa solum ratione, quia realiter ibi ponitur actus et potentia.

SOLUTIO. Dicimus, quod « Deus qui- « dem est esse omnium, ut dicit Bernar- « dus, non essentiale, sed causale, ut ef- « ficiens formale. » Hoc autem potest es-

<--- Page Split --->

ne duobus modis, aut secundum actionem univocam, sicut homo generat hominem : aut sicut efficiens per formam ordinis, sicut domus esse in mente artiflicis est esse efficiens formale exterioris domus : et hoc modo cum omnia sint in Deo ut unum per formam exemplarem per quam agit, dicitur esse suum esse cujuslibet rei efficienter formale, maxine cum forma rei in ipso sit sua substantia.

Ad primum ergo dicendum, quod res non dicuntur assumere essentiam divinam ut sint secundum substantiam, sed exemplariter : et secundum illum sensum dicitur esse omnia et substantia et essentia omnium. Et hoc patet per hoc quod dicit Commentator, « Assumptio essentiae fusio divinae sapientiae est : » funditur enim sapientia manifestando se in causatis. Et sic patet solutio ad duo sequentia.

Ad quartum dicendum, quod Deus non est illud ens in quo stat resolutio, cum usque ad ipsum non perveniat : propter quod Deus cum dicimus, « Credo in unum Deum, » non est illud unum in quo stat ratio resolvens, sed est unum quod ratio non attingit : aliter enim non esset articulus, cum articulus sit de eo quod fides arguit, et ratio contradicit : illud enim ens in quo stat resolutio generum, est quaedam intentio simplex secundum rationem, et devenitur in ipsum resolvendo particulare in intentionem universalem, quae dicitur de ipso. Deus autem est simplex secundum esse, et devenitur ad ipsum non resolvendo, sed accipiendo entia secundum ordinem propinquitatis et remotionis ab ipso. Quare unum non resolvitur in aliud, nec dicitur de alio : et tunc dicimus, quod determinatum est, non quidem per differentiam additam, sed per seipsum.

Ad quintum dicendum, quod negotiones omnium verissimae sunt in eo, et negatur ab omnibus secundum sua omnia, ut a sapientibus per excessum sua sapientiae, et sic de aliis, et non per diffe-

rentiam facientem compositionem in ipso.

Ad sextum dicendum, quod Deus et materia prima differunt, non per differentiam quam habeant, sed seipsis : hoc enim modo differunt simplicia, sicut homo et asinus rationali et irrationali, et hoc seipsis : aliter enim iterut in infinitum.

EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic legatur : Diximus, quod omnia vocantur ad communionem suae bonitatis, et hoc patet in quolibet gradu entium : enim, id est, quia existentia fortassis non essent nisi assumptione essentiae et principii eorum quae sunt, id est, nisi assumerent in se ut exemplata ab ipsa divinam essentiam, quae est principium et causa exemplaris omnium rerum. Igitur omnia existentia participant esse ejus, scilicet Dei : enim, id est, quia esse omnium causale exemplariter et effective est divinitatis quae est super esse creatum. Et in hoc apparet, quod non intellexit substantialiter esse Dei fore esse omnium rerum, sed per suum excessum differre ab omnibus. Et potest sic formari ratio. Nihil est nisi participet esse : divinum esse est esse omnium : ergo nihil est nisi participet divinum esse. Et non solum existentia participant esse ejus, autem, id est, sed viventia omnia participant eandem, scilicet divinitatem, virtutem vivificam, id est, in omnibus facibus facientem vitam super omnem vitam, id est, habens vitam eminenter, rationalia, ut homines, et intellectualia, ut Angeli participant, eamdem

<--- Page Split --->

divinitatem, quae est super omnem et rationem et intellectum, id est, habens illa eminenter : et eamdem dico sapientiam

per se perfectam et ante perfectam, id est, non ab alio habens perfectionem, sed praebens perfectionem omnibus.

3

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Clarumque quia circa eam illae essentiarum sunt, quaecumque innumerabiliter ab ea acceperunt.

Liquet igitur, naturas istas esse proximas Divinitati, quae multipliciter illam participarunt.

B. Sanctae ergo cœelestium essentiarum dispositiones super ea quae tantum et sunt irrationabiliter viventia, secundumque nos rationalia in hierarchiae traditionis participatione factae sunt. Invisibiliter enim in divinam imitationem seipsas conformantes, et ad divinam similitudinem supermundane adspicientes, et formare appetentes intellectualem suam speciem, copiosiores pulchre habent ad eam communiones. Attendentes quidem sunt omnem vitam. Ipsae ergo sunt primo et multipliciter, et semper ad summum, quantum fas est, in conformatione divini et inflexibilis amoris intentae, et principales illuminationes immaterialiter et pure recipientes, et ad ipsas ordinatae, et intellectualem habentes omnes vitam.

Quapropter sanctae cœelestium essentiarum dispositiones, rebus iis quae solummodo exsistunt, et sine usu rationis vivunt, humanave utuntur ratione, divini principatus munere ac participatione antecellunt. Cum enim se ad imitandum Deum intellectualiter componant, atque Dei principalem similitudinem supermundialiter contemplantes, ad eamdem speciem suam cupiant efformare; jure merito uberiore gaudent ejus participatione, quod sint assiduae, ac semper ad anteriora, quantum fas est, divini numquam fatiscentis amoris contentione extendantur, et primordiales illustrationes immaterialiter liquidoque suscipiant, atque ad eas componantur, vitamque omnem habeant spiritualem.

<--- Page Split --->

Et dicendum, quod ista dona unitiva sunt per assimilationem ad Deum : et ideo quanto plura percipit quis, pluribus virtutibus est unitus per similitudinem ad unum primum. Oportet enim, quod pluribus virtutibus similetur primo uni simplici.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. Clarumque quia circa, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Hic concludit, quod Angeli propinquiores sunt Deo qui plus ab eo participant, dicens : Omnia participant divinam bonitatem, que, id est, et, hoc est clarum, id est manifestum : quia ille de numero essentiarum sunt circa eam, scilicet divinitatem, ut propinquae sibi, quecumque acceperint immmerabiliter, id est, super numerum aliorum ab ea, id est, de attributis ejus.

DUBIUM.

SED VIDENTUR hoc esse falsum : quia quanto est major numerus, plus recedit ab unitate : et ita quanto plura recipiunt dona, tanto magis distant a primo simplici uno.

B. Ergo sanctae dispositiones, etc.

Ergo sanctae dispositiones, id est, ordines caelestium essentiarum, id est, Angelorum, sunt factae in participatione traditionis hierarchiae, id est, per hoc quod participant dona hierarchica tradita eis a Deo, sunt dico factae super ea quae tantum sunt, id est, inanimata, nullam nobilem conditionem super esse habentia, ut lapides : et super viventia irrationabiliter, sicut plantae et bruta : que, id est, et super rationalia secundum nos, id est, super ea quae habent rationem per modum nostrum : enim, id est, quia ipsae cœelestes essentiae formantes, id est, conformantes seipsas : et hoc referatur ad conatum, quia aliter idem esset agens et actum : in imitationem divinam invisibiliter, ita quod privetur corporalis, et ponatur visus spiritualis : et adspicientes supermundane, id est, super modum quo nos adspicimus in hoc mundo, ad divinam similitudinem, sicut ad desideratum, et

<--- Page Split --->

appetentes formare, id est, illi conformare suam speciem intellectualem, id est, speciositatem intellectualis naturae : non enim potest exponi sicut dicitur, quod intellectus est species intelligibilium, ut a quo habent tale esse, sic intellectus non est species eorum quæ sunt supra virtutem sui luminis, id est, divinorum de quibus hic loquitur. Sic dico appetentes, adspicientes, et formantes habent pulchre, id est, decenter sibi copiosiores, id est, plures communiones ad eam, scilicet divinam similitudinem, id est, plura ab ea communicant. Et ipsæ quidem sunt attendentes, id est, attingentes omnem vitam, quia intellectualem : sicut enim dicit Philosophus, « Plantae non « habent animam, sed partem partis ani- « mæ deficiendo a rationali, in qua est « perfecta ratio animæ : » eo 'quod habet operationem naturae in motu corporis et intellectivam vim ex natura sua, et dominium in regimine naturae : et ideo in Angelis dicitur tota ratio vitæ : quia aliorum vita est per defectum a sua : et ipsi eminenter habent quæ sunt aliorum, ut supra ostensum est. Ergo ex quo super alia sunt, ipsæ scilicet cœlestes essentiae primo, quia super alia, et multipliciter propter copiam receptorum, et semper, propter perfectionem in ipsis, sunt intentæ, per adspectum ad summum, scilicet Deum, quantum fas est, id est, quantum possibile est ipsis. Intentæ dico in conformatione amoris divini quantum ad objectum, et inflexibilis propter firmam adhæsionem : est enim illa visio amati pascens : et sunt recipientes illuminationes principales, id est, divinas in mentem immaterialiter, id est, sine

materia et conditionibus ejus, ut sensitivæ virtutes accipiunt, et pure, id est, sine continuo et tempore ut intellectus noster accipit, et sunt ordinatae ad ipsas, scilicet illuminationes, id est, per ordinem hierarchicum recipientes : et sunt habentes intellectualem omnem vitam, id est, quæ est tota et perfecta vita.

NUBIUM.

SED VIDETUR, quod hoc sit falsum :

  1. Vita enim est continuus actus animæ in corpus : ergo non convenit Angelis.

  2. Præterea, Non habent vitam vegetabilem : ergo non habent omnem vitam.

Et dicendum ad primum, quod haec est diffinitio vitæ prout est in nobis : in Angelis autem est vita per actum intelligendi, ex virtute ejus quo est ipsorum.

Ad aliud dicendum, ut dictum est, quod vegetabilia non habent perfectam vitam. Unde dicit Gregorius : « Quædam « vivunt non per animam, sed per viro- « rem : » id autem quod participant de vita imperfecte, est in Angelis eminenter.

<--- Page Split --->

A. Ipsæ ergo sunt primo et multipliciter in participatione Dei factæ, et primo et multipliciter manifestatrices divinæ occultationis. Propterea et ultra omnia cognominatione angelica selectim dignæ dictæ sunt : eo quod primo in seipsas edunt divinam illuminationem, et in nos per se deferunt quæ supra nos sunt manifestationes. Sic quidem, ut Theologia ait, per Angelos nobis donatæ sunt1,

B. Et gloriosos quoque ante legem et post legem patres nostros Angeli ad divinum reducebant, quod agendum introducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore et vita immunda reducentes2, aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, aut occultas visiones, aut divinas quasdam antepraedicationes3 prophetice revelantes4.

Hæ igitur sunt, quæ primario et multipliciter Deum participant, et imprimis ac multis modis arcanum Dei manifestant; quamobrem præ cæteris omnibus per excellentiam angelicum cognomen meruerunt, quia ipsæ primum a Deo illuminantur, et per ipsas nobis nostræ revelationes transmittuntur. Sic igitur lex, ut divinus Sermo testatur, per angelos nobis data est: et illos celebres ante legem, et post legem patres nostros, angeli ad Deum adducebant, aut quod agendum erat exponentes, et ab errore et vita profana ad rectam viam veritatis traductentes; aut manifestantes sacros ordines, aut mysteriorum, quæ supra mundum sunt, abditas visiones, aut divinas quasdam prædictiones, tamquam nuntii et ministri explanantes.

<--- Page Split --->

positum suum in generali. In secunda distinguit per quæ specialiter per Angelos illuminamur, ibi, Et gloriosos quoque, etc.

Littera sic legatur : Sic quidem, ut dictum est, manifestationes quæ sunt supra nos, donatæ sunt nobis a Deo ut a primo fonte, per Angelos, id est, ministerio eorum, ut, id est, sicut Theologia, id est, sacra Scriptura quæ est de Deo, ait, id est, dicit : et in quibus locis, postea dicet.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. Ipsæ ergo sunt, etc.

DUBIUM.

Hic est dubitatio : Quomodo Angeli illuminent nos ?

  1. Et videtur, quod nullo modo possint. Sicut enim dicit Philosophus in primo de Generatione et Corruption, ea quorum unum agit in alterum, communionem habent in potentia : sed Angelus et anima nostra non conveniunt in potentia una, cum non sint transmutabilia ad invicem : ergo Angelus non potest illuminare animas nostras.

  2. Ad idem, Sicut dicit Philosophus in de XVI Animalibus, quod non tangit, non agit : sed si non agit, non sequitur alteratio : sed Angelus non tangit animam tactu metaphorico, sicut dicitur, quod contristans tangit animam, qui videtur magis esse propinquus, quia talis tactus exigit aliquam continuitatem, Angelus autem non habet continuitatem cum anima : neque per se, cum careat quantitate : ncque per subjectum, cum Angelus non sit

Hic concludit ulterius, quod cum prius recipiant, nobis manifestant, dicens : Ergo ex dictis ipsæ cœlestes essentiae sum factæ primo et multipliciter, ut dictum est, in participatione Dei, et per hoc etiam sunt primo et multipliciter manifestatrices divinæ occultationis, id est, divini occulti, et propterea sunt factæ dignæ a Scriptura selectim, id est, divisim vel singulæriter cognominatione angelica ultra omnia alia : eo quod edunt, id est, recipiunt quodam conatu divinam illuminationem in seipsas ut manifestantes, et per se deferunt in nos manifestationes quæ supra nos sunt, et quantum ad manifestata, et quantum ad modum accipiendi. Angelus enim nuntius dicitur propter officium nuntiandi nobis.

Sic quidem ut Theologia ait, etc. Ostenso quæ sit angelica hierarchia per ejus eminentiam, ostendit per Scripturam, quod per ipsam in nos deveniunt divinæ illuminationes : quod etiam supra supposuit.

Et dividitur hæc pars in tres partes. In prima ostendit, quod per Angelos ad nos deveniunt illuminationes divinæ. In secunda objicit in contrarium, ibi (§ 3), Si autem quis dixerit.

In prima duo facit. In prima dicit pro-

<--- Page Split --->

unitus alicui subjecto : ergo illuminatio cum sit quaedam alteratio, videtur quod non possit illuminare animam.

  1. Si dicatur, quod illuminat per influentiam. Contra : Aut enim est influentia per emanationem alicujus ab Angelo in animam : et tunc oportet esse aliquam continuitatem per quam deferatur, quia ut dicitur in secundo de Anima, si formira esset in cœelo, et medium esset vacuum, non possemus eam videre : et sic redit prima difficultas. Aut est influentia, quia per imperium Angeli fiunt species in anima : et sic essent creatores illarum formarum, quod est contra Damascenum, maledicens omnes qui dicunt Angelos aliquid creare. Ergo videtur, quod nullo modo possint illuminare animas nostras.

  2. Si dicatur, quod non illuminant per influentiam specierum intelligibilium, sed per immissionem luminis, tunc omnino eadem difficultas oritur de lumine sicut de speciebus : quia vel oportet continuitatem ponere, vel lumen quod fit in nobis, creari imperio Angeli.

  3. Ad idem, Ad hoc quod intellectus intelligat, oportet esse et agens universaliter et aliquid determinans intellectum, scilicet speciem rei determinatae, sicut ad hoc quod terminetur motus naturae, non sufficit agens, sed oportet esse speciem qua informetur materia : si igitur Angelus illuminet animam, oportet aliquid respondere illis duobus : et ita effluere ab ipso species, et non solum lumen. Et si dicatur, quod species suscipit a phantasmatibus, quaeratur de illis in quibus non sunt aliqua phantasmata, sicut Joannes Baptista fuit illuminatus in utero matris ad cognoscendum Salvatorem quando nondum aliquid acceperat.

SOLUTIO. Dicimus, quod secundum opinionem Philosophorum facile esset respondere huic quaestioni. Ipsi enim ponunt intelligentias motores orbium et applicatos ad motum : unde habent ad animas nostras duplicem continuitatem, scilicet universalis virtutis moventis continuitatem motus : sicut enim in corpore

animalis universalis virtus movens est imaginatio, quæ licet habent determinatum organum in corpore, totum tamen corpus disponitur secundum motum ejus, sicut patet in somnis, quando repræsentatur forma mulieris in imaginatione, totum corpus movetur secundum hoc, et de illo qui imaginando se leprosum, factus est leprosus : ita etiam intelligentia est universalis virtus movens, ad quam reducitur omnis motus naturae : et ex conceptione ejus sequuntur aliae res in natura præter ordinem motus cœli etiam, ut ea quorum causæ nos latent, et ex ipsa sequitur impressio in animabus nostris. Et hoc est secundum opinionem Avicennae, licet alii contradicant. Est etiam alia continuitas per medium : motus enim cœli compositus est ex virtute spirituali, quæ est dirigens ad finem quem sortitur a motore, scilicet intelligentia, et iterum ex virtute corporali quam habet ab ipso mobili, sicut etiam in actione animæ : unde secunduu quod motus attingit corpus, quod est instrumentum animæ, anima accipit illuminationem spiritualem ex motu propter virtutem spiritualem quæ est in ipso, cum unumquodque accipiat ex motu secundum suam proportionem. Et hujusmodi dicunt esse influentiam intelligibilem in animas nostras. Tali autem continuitate non possumus nos sic dicere, eo quod non dominus Angelos conjunctos motui, nec omnes movere orbem. Et ideo oportet aliter dicere, scilicet quod Angeli non illuminant animas nostras nisi missi ad nos : quia sicut dicit Damascenus, « Ibi sunt, ubi operantur, oportet « quod applcent se in instrumento ani- « me, ita quod illud quod est instrumen- « tum animæ, sit locus spiritualis Angeli : » et sic per istam continuitatem agit in anima. Et isti possunt esse miri modi quibus imprinunt in animam secundum Augustinum, et hoc per contrarium : dicit enim ipse, quod « dæmones immi- « scent se sanguini et phantasiae, ut per- « turbent intellectum. »

<--- Page Split --->

Ad primum ergo dicendum, quod Angelus et animal licet non communicent in potentia materie, communicant tamen in potentia generis: et hoc sufficit ad hanc actionem, per quam non accipitur forma que sit aliquid simpliciter, sed que est ut ens in anima, licet secundum quosdam nihil omnino fiat in anima: in actione autem naturali per quam acquiritur forma que est ens simpliciter, oportet esse communionem in materia.

Ad secundum dicendum, quod est ibi tactus metaphoricus: licet enim Angelus non habeat subjectum cui uniatur, habet tamen spiritualem locum per quem potest continuari animae per subjectum suum.

Ad tertium dicendum, quod ponentibus influentiam, necessarium est ponere modum continuitatis: quia sic posuerunt Philosophi influentiam: unde oportet redire ad id quod dictum est, nisi velint esse contenti nomine influentiae sine intellectu ejus. Et similiter dicendum ad quartum de lumine.

Ad quintum dicendum, quod illud quod se habet ad modum determinantis in hac illuminatione, sunt species accepte a phantasmatibus, quarum diversae compositiones et divisiones fiunt, et per lumen intellectus agentis: sed ad formandas compositiones et conditionises ad quas non est proportionatum lumen intellectus agentis, exigitur superius lumen, ut angelicum: et sic lumen ejus se habet in ratione agentis universaliter. Si autem non essent formae in phantasmatibus, oporteret eas creari a Deo, licet possemus dicere quod Joanni Baptiste fuit datus motus sine cognitione.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Et gloriosos, etc.,

Hic specificat quod ad manifestanda mittatur Angelus, et ponit quinque dicens. Et quoque, id est, etiam Angeli reducebant ad divinum, scilicet lumen gloriosos Patres nostros ante legem, ut Abraham, et Loth, et post legem, ut David et alios Prophetas. Reducebant dico introducentes, id est, ostendentes illud quod erat agendum, sicut dictum est Abrahae, quod exiret de terra sua (Genes. xii, 3), et Loth, quod exiret de Sodomis (Genes. xix, 17) : et reducebant ad rectam viam veritatis ex errore, quantum ad intellectum, et vita immunda, quantum ad affectum, sicut in datione legis (Exodi, xix), et de Cornelio converso ad fidem (Actuum, x). Aut reducebant dico revelantes sacros ordines mysteriorum, id est, occultorum supermundalium, id est, super mundum nostrum existentium, scilicet ordines Angelorum, ut Ezechiel, i, et Isaiae, vi, 2 : Seraphim stabant : aut et reducebant revelantes visiones occultas, et quia sunt de occultis quae non licet homini loqui, et quia occulte accipiuntur, ut per raptum (II ad Cor. xii, 4). Aut etiam revelantes prophetice quasdam anteprædicationes, id est, anteprædictiones divinas, id est, de di-

<--- Page Split --->

vinis, ut Isaïe, vii, 14: Ecce virgo concipiet, etc. Et potest accipi numerus istorum hoc modo : quia aut revelatio fit de operandis, aut de credendis. Si de operandis, aut extra, et sic introducunt, quid agendum est : aut intra, et sic reducunt ex immunda vita. Si est de credendis, aut secundum viam, et sic sunt propheticæ prædicationes : aut secun-

dum patriam, et sic vel dispositiones beatorum, ut ordines sacri : aut beatiudo ipsa, et sic sunt visiones occulte. Vel aliter, vel est illuminatio de agendis, vel de appetendis, vel de credendis. Si de agendis, vel intus, vel extra, ut supra. Si de appetendis, aut pertinent ad beatitudinem, aut ad dispositionem beatorum, ut supra. Si de credendis, sic est ultima.

5

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Si autem quis dixerit, et inde immediate fuisse quibusdam sanctorum theophanias, discat et hoc sapienter ex sacratissimis eloquiis, quomodo hoc quidem quod est Dei occultum, nemo vidit neque videbit 1. Theophaniae autem sanctis factae sunt secundum 2 decentes Deum perque quasdam sacras videntibus proportionalium visionum manifestationes 3.

Si quis vero dicat, quibusdam sanctis immediate Deum ex se apparuisse, discat etiam hoc aperte ex Scripturis sacris, ipsum illud, quod Dei est occultum, neminem vidisse, neque visurum esse, sed apparuisse sanctis Deum, ostendentem se, ut eum decebat, per visa quaedam sacra, et iis, qui ea videbant, congruentia.

<--- Page Split --->

festationes Deum decentes : quia per similitudines dissimiles, que, id est, et per quasdam manifestationes sacras : quia sunt de sacris, visionum proportionalium videntibus Deum, quia unusquisque ab eo percipit secundum suam capacitatem.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Si autem quis dixerit, etc.

DUBIUM.

Hic objicit in contrarium ei quod dixerat, illuminationes deferri ad nos per Angelos, dicens : Autem, id est, sed adversative prædictis, si quis, id est, aliquis dixerit quibusdam de numero sanctorum fuisse factas theophanias, id est, divinas apparitiones, inde, id est, a Deo et, id est, etiam immediate : hic respondebimus, discat et hoc.

Hic solvit. Et dividitur in partes duas. In prima solvit. In secunda solutionem probat, ibi (§ 7), Aut non et sacram.

In prima tria facit. Primo enim solvit per interemptionem. Secundo manifestat quoddam quod dixerat, ibi (§ 6), Ipsa igitur sapientissima. In tertia resumit propositum soluta dubitatione, ibi (§ 6 sub finem), Has autem divinas.

Littera sic legatur : Si, inquam, ita quis dixerit, discat et hoc quod dicam ex sacris eloquiis (I Joan. iv, 12), scilicet quomodo hoc Dei occultum, quod est ejus essentia, nemo quidem, id est, certe vidit, quid est, id est, comprehendendo terminos essentiae ejus, neque sic umquam videbit. Hoc ipse addit, et Chrysostomus ulterius, quod nec etiam celestes essentie. Autem, id est, sed sanctis facte sunt theophaniae, ut supra, secundum mani-

Hic est dubitatio, Utrum aliquibus sanctis sit facta divina illuminatio, non per Angelos ? Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim David in Psalmo : LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : ergo percipiebat illumiinationem a Deo sine medio.

  2. Item, Genes. xxxu, 30, dicit Jacob : Vidi Deum facie ad faciem.

  3. Item, de Moyse dicitur Exodi, xxxiii, 11, et Numer. xii, 8, quod loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Ergo hujusmodi illuminati sunt sine medio.

  4. Item, II ad Corinth. xii, 2 et seq., dicit quaedam Glossa, quod Paulus vidit sicut illi qui sunt de tertia hierarchia : illi autem vident sine medio Deum : ergo et ipse sic vidit.

  5. Praeterea, Majus est incarnatio quam illuminatio : sed incarnatus fuit Filius Dei sine Angelis mediis : ergo multo magis illuminat sine medio.

  6. Ad idem, Nihil intelligitur sine medio lumine, sicut geometricalia per principia geometriæ, et omnia naturaliter

<--- Page Split --->

cognita per lumen intellectus agentis, et ad divina non illuminat nisi lumen divinum : ergo non possunt accipi ab Angelis, sed solum a lumine divino.

  1. Præterea, Theophania dicitur divina apparitio, et non angelica : ergo videtur, quod illi quibus sunt factæ, Deum viderunt et non Angelos.

  2. Ad oppositum : Sicut dicitur I Joan. iv, 12 : Deum nemo vidit umquam. Si igitur aliquis ab ipso fuit illuminatus, non fuit illuminatus immediate, sed mediantibus Angelis.

  3. Præterea, Sicut dicit Damascenus, « Celestes essentia de quibus magis vide- « tur, Deum ut est numquam viderunt. » Ergo multo minus homines immediate viderunt.

  4. Præterea, Divinum lumen non est proportionatum humano intellectui : omne autem accipiens est proportionatum accepto : ergo non potest immediate divinum lumen accipere, sed oportet hoc fieri mediantibus Angelis.

Solutio . Dicimus , quoddesanctisdu - pliciterpossumusloqui , autsecundumstatumviæ , autsecundumstatumpatriæ . Secundumstatumpatriæ , cumassuman - turhominessecundumgradusAngelo - r u m (sicutdiciturincanticoDeuter . s e - cundumaliamtranslationem , StatuitterminosGentiumjuxtanumerumAn - gelorumDei ) quidamsuntsuperiores , quidammedii , quidaminferiores : e t s u - perioresquidemrecipiuntilluminationesaDeoimmediate , mediiveroetinferio - r u s ( cumlexdivinitatissitperprimame - d i a , etpermediaultimareducere ) r e c i - piuntmediantibussuperioribus , licetquantumpertinetadobjectumbeatitu - dinis , omnesvideanteumimmediate . Secundumverostatumviænullusreci - pitilluminationesaDeoimmediate , sedmediantibusAngelis . UndediciturExodi , xxxui , 2 0 : Nonvidebitmehomo , e t v i - v e t , hacscilicetvita . Angeliveroillu - minantvirtutediviniluminisquodaDeopurticipant : quæcumqueenimcommu - nicantinunanturagenerisvelspeciei ,

oportet quod habeant ab eo et virtute ejus in quo est, sicut in fonte, sicut omnia mixta participant calorem altiorem ab igne, et quod calefiunt, est virtute caloris ignis. Similiter in diffinitionibus diffinitum manifestatur per media genera prout continent in se superiora : et si sit dubitatio de mediis, oportet resolvere usque ad ultima. Ita etiam est in demonstrationibus : ultimæ enim conclusiones probantur per primo probata sive demonstrata virtute primorum principiorum per quæ demonstrata sunt : et ut sint certa, oportet ea probari per prima: et in illis est status. Similiter dicimus, quod Deus est fons totius intellectualis luminis : unde si homines qui sunt ultimi in hoc genere, debent illuminari, hoc erit agentibus Angelis, qui sunt medii virtute luminis divini, quo et ipsi illumiinati sunt, sine quo nihil intelligi potest.

Ad primum ergo dicendum, quod David illuminatus erat per Angelos, sed propter divinum lumen cujus virtute fit illuminatio, dicit Deum in se loqui. Et propter hoc etiam omnes prophetae alii dicunt Deum dicere quæ per Angelos eis revelantur.

Ad secundum dicendum, quod ille quem vidit Jacob, Angelus fuit. Unde dicitur Osee, xii, 3 : Directus est cum Angelo, etc., sed dicitur vidisse Deum, ratione prædicta.

Ad tertium dicendum, quod ille qui loquebatur ad Moysen, Angelus fuit, per quem etiam lex data fuit, sicut dicitur ad Galat. in, 19 : Lex... ordinata per Angelos in manu mediatoris, etc. Et Actuum, vii, 33, dicit Stephanus : Accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Sed attribuitur Deo : quia virtute luminis illius factum est. Unde Gregorius in Glossa Exodi, in, 2 : « Angelus qui « Moysi apparuisse describitur, modo « Angelus, modo Dominus memoratur. « Angelus, quia exterius loquens deser- « vit. Dominus, quia interius præsidens « loquendi efficaciam tribuit : dum enim « loquens ab interiore regitur et per ob-

<--- Page Split --->

« sequium Angelus, et per inspirationem « Dominus memoratur. »

Ad quartum dicendum, quod Paulus quando raptus fuit, erat in statu patriæ, sicut ibidem dicit Glossa : et ideo immediate videre potuit, sicut et illi qui sunt in patria.

Ad quintum dicendum, quod incarnatio est præter ordinem hominis et Angeli : eo quod homo assumptibilis, et non Angelus : et in homine erat necessitas et reparabilitas, et non in Angelo : et ideo prætermisso Angelo assumpsit hominem : sed in illuminationibus sunt ordinati, et ideo non est similis ratio : hoc tamen non faceret necessitatem, sed probabilitatem.

Ad sextum dicendum, quod sine divino lumine non possunt accipi divina : hoc tamen lumen immediate accipit Angelus, et virtute ejus illuminat nos.

Ad septimum dicendum, quod ratione

prædicti luminis cujus virtute illuminatio fit, dicitur divina apparitio, et non quia Deus immediate videatur.

Ad octavum dicendum, quod Deus a nullo potest videri quid est, ita quod comprehendantur termini essentiae ejus, nec ab homine, nec ab Angelo : potest tamen mens nostra et Angeli videre sine medio et velamine, essentiam ejus attingendo, non comprehendendo prout est objectum beatitudinis, licet prout in hac vita sumus, videri immediate a nobis non possit. Et per hoc patet solutio ad nonum.

Ad decimum dicendum, quod licet intellectus noster de se non sit proportionatus ad videndum Deum, tamen per aliquas dispositiones sibi a Deo inditas, ut gloriae vel gratiae, efficitur proportionatus ad videndum ipsum, vel per fidem, vel per speciem.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ipsa igitur sapientissima Theologia visionem illam quae in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem, ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam, quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione :

Serno autem divinus, omni plenus sapientia, visum illud quod divinam similitudinem in illo ipso viso figuram tamquam in figura eorum quae figurari nequeunt, ostendebat, ab intuentium ad Deum adductione, jure merito Theophaniam seu Dei apparitionem

<--- Page Split --->

et quidem divinis ipsis sancte perficientibus. Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri perfecerunt per medias cœelestes virtutes.

vocat; utpote quae divinam illuminationem videntibus immittat, et aliquid de divinis eos sacre doceat. His divinis visis præclari illi patres nostri ministerio Angelorum initiabantur.

qui est sancta perfectio, et virtutem efficientem, quia divina illuminatio, ut dictum est : in quo etiam tangitur nominis ratio.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Ipsa igitur sapientissima, etc.

Has autem divinas, etc. Hic repetit propositum quasi manifestum soluta dubitatione, dicens : Autem, id est, sed gloriosi patres nostri, id est, sancti perfecerunt has divinas visiones, id est, perfecti sunt per eas, scilicet per cœelestes virtutes medias, id est, Angelos, quorum ministerio perfecti fuerunt virtute divini luminis.

Hic manifestat quod dixerat, scilicet quid sit theophania, dicens : Igitur ex quo theophaniæ factæ sunt patribus per manifestationes proportionales videntilus, ipsa sapientissima Theologia, id est, sacra Scriptura a divina sapientia tradita, revelavit, id est, aperte ostendit visionem illam divinam, id est, divinorum pulchre, id est, congrue et decenter vocari theophaniam, quae scilicet visio est scripta, id est, scripto tradita, in ipsa, scilicet Theologia. Visionem dico quasi similitudinem, id est assimilationem ad divina visa ex reductione videntium in divinum lumen : et hoc in forma, id est, figura informium, id est, carentium formis. Theophaniam dico vocari quasi facta divina illuminatione videntibus dicta visione : et in hoc reddit rationem nominis : et quidem hoc fit divinis ipsis, scilicet visis sancte perficientibus videntes, sanctitatem eis præbendo. Sic igitur tetigit modum visionis, quia per figuras, et finem, qui est reductio in divinum, et effectum,

DUBIUM.

Hic est dubitatio, quid sit theophania : in quo et videbitur, utrum Deus in patria in theophanis videatur.

  1. Et videtur, quod sit apparitio sensibilis : figuræ enim informium per quas dicit eam fieri, formæ visibiles sunt : ergo theophania est sensibilis visio.

  2. Præterea, Cassiodorus dicit : « Ap- « paret illud quod subito sensibus præsto « est : » hujusmodi autem formæ quas dicit, subito sensibus præsto fiunt : ergo theophania est corporalis apparitio.

<--- Page Split --->

Ad oppositum :

  1. Hujusmodi corporales visiones non omnibus sanctis factae sunt, quibus tamen factae sunt theophaniae : ergo theophania non est corporalis visio.

  2. Praeterea, Hujusmodi apparitiones multis sunt factae, quibus non est facta divina illuminatio, ut Balthasar et Pharaoni. Cum igitur dicatur theophania fieri divina illuminatione, non erit visio corporalis.

Solutio . Dicimus , quodtheophaniaquatuormodisdicitur .

Primo modo visio quae est per corporales formas similitudine dissimili ducentes in Deum, in qua non necessarium est lumen divinum esse, sed tantum est ductioinDeum .

Secundomododicitur , quandoluminedivinoquodnonestDeus , videturaliquidquodnonestDeus , sicutJeremiasviditollamsuccensamluminedivino 4 , perhocintelligensdestructionemJerusalem .

Tertio modo ut est in usu loquentium, quando in lumine divino quod non est Deus, videtur objectum quod vere est Deus, non in lumine sicut in medio, sicut videtur res in sua imagine, sed sub

lumine confortante intellectum videtur immediate Deus.

Quarto modo, quando in lumine quod est Deus, videtur objectum quod est Deus, sicut dicit Hugo de sancto Victore, sic Deus ipse est in quolibet beato ut lumen quoddam, participatione sui faciens eum sui similitudinem, et in tali similitudine Dei visio dicitur theophania : sic enim idem Deus erit lumen et objectum, sed objectum prout est in se, lumen vero prout est participatus a beatis.

Primis ergo duobus modis non videbitur Deus in patria, et de istis tenet objectio magistri Hugonis : dicit enim, « Quid est « in theophaniiis videri, et præter illas « non videri, nisi numquam vere vi- « deri, et verum numquam videri ? » Sed aliis duobus modis erit in patria visio per theophanias, licet Hugo non ponat ibi nisi quartum : quia non attendit tertium, et ideo reprehendit alios aliter ponentes, qui tamen vera dicunt, intelligentes secundum tertium modum. Et per hoc patet solutio ad objecta. Hæc enim accipiuntur secundum duos primos modos.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Aut non et sacram legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam 1, ut etiam vere nos doceat divinos eam esse et sacros characteres? Docet autem sapienter et hoc Theologia per Angelos eam in nos provenire, tamquam divino legali ordine ill udlegaliter ponente, hoc est, per prima secunda in divinum reduci. Etenim non solum et in superpositis et in subjectis animis, sed et in aeque potentibus ipsa lex diffinitur ex superessentiali omnium 'ordinationis principio, hoc est, per unamquamque hierarchiam primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes, et minorum esse diviniores doctores et manuductores, in divinam adductionem et illuminationem et communicationem.

Annon etiam sacram illam legislationem ab ipso Deo fuisse Moysi traditam, divina Scripta tradiderunt? ut vere nos docerent, divinae eam esse ac legis sacrosanctae delineationem. Quinimo sapienter etiam theologia docet, eam per angelos ad nos dimanasse, quasi id ordo divinae legis sanxerit, ut per superiora, ista quae inferiora sunt, ad divinum Numen adducantur. Etenim non solum superioribus inferioribusque mentibus, verum etiam aequalibus, seu coordinatis, a supersubstantiali rerum omnium primordiali ordine lex ista constituta est, ut per singulas hierarchias primi essent, ac medii novissimique ordines ac virtutes, inferioribusque diviniores mystae essent, ac manuductores ad divinum accessum, et illustrationem atque communionem.

<--- Page Split --->

scendisse Dominus super montem. Et ibid. xx, 2, ubi dicit : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te, etc. Sic dico dicit, ut etiam doceat nos eam, scilicet legem esse divinos, id est, a Deo datos, et sacros characteres, id est, litteras vel scripturam. Character enim dicitur figura. Vel characteres, id est, figuras nove legis, secundum Commentatorem. Quasi diceret, sic : et in hoc excludit objectionem, ponens rationem sic additi, non solum dicit hoc, autem, id est, sed Theologia; et, id est, etiam docet hoc sapienter, eam scilicet legem provenire ad nos per Angelos, ut ministros, tamquam, notat causam, divino ordine, id est, ordinatione legali, id est, ligante sub legibus omnia, ponente, id est, disponente ipso legaliter, id est, ligando firmiter ad hoc. Ponente dico illud, hoc est, secunda reduci in divinum, scilicet lumen, per prima : et in hoc ponitur ratio doctrinae talis, ut auctoritati ratio conjungatur ad probationem. Et hoc patet a minori : enim, id est, quia ipsa lex scilicet reducendi in divinum per aliud non solum sententialiter, diffinitur ex, id est, a principio supersesentiali ordinationis omnium rerum, in animis, id est, in spiritibus superpositis et subjectis ad invicem secundum diversas hierarchias, ut angelicam et humanam, vel diversas angelicas : sed et, id est, etiam diffinitur in æque potentibus animis. Hæc est expositio dicti, id est, hæc est lex diffinita in æque potentibus, esse per unamquanque hierarchiam primas et medias et ultimas ordinationes, id est, ordines. Unaquæque enim hierarchia distinguitur tribus ordinibus. Et virtutes. Non sumitur prout est nomen specialis ordinis, sed secundum quod omnes dicuntur virtutes, propter sublimitatem potentiae in agendo. Et iterum hæc est illa lex, diviniores, id est, magis perfectos in divinis inter tres gradus unius hierarchiae esse doctores minorum, id est, inferiorum, quantum ad revelationes, et manuductores, quantum ad reductionem. Et hoc dico in divinam ad-

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Aut non et sacram legi stitionem, etc.

Posita solutione, hic confirmat eam ostendens, quod illuminationes tantum descendunt ad nos per ministerium Angelorum. Et dividitur in tres partes, secundum quod per tria probat. Secunda ibi (§ 7), Video autem quia et divinum. Tertia, ibi (§ 7 sub finem), Aut quia et ipse Jesus.

Prima ergo probatio sumitur ex veteris legis latione, hoc modo. Magis videtur, quod legislatio quæ describitur ut in persona Dei facta a Scriptura, pervenerit ad nos immediate a Deo sine ministerio Angelorum, quam aliae illuminationes. Cum igitur illa fuerit tradita ministerio Angelorum, ut alibi Scriptura testatur, multo magis hoc erit verum in aliis illuiminationibus.

Littera sic legatur : Diximus, quod divinas illuminationes sancti patres nostri perfecerunt per medias cœelestes virtutes, An non, vel aut non, id est, nonne, interrogative, non propter dubitationem, sed ut ex dictis ab adversario habeat firmius propositum, traditio eloquiorum, id est, sacra Scriptura nobis tradita, et, id est, etiam dicit lationem legis veteris sacram, quia de sacris et a sacris et sanctos facit, esse donatam Moysi velut per se, id est, in persona sua : Exod. xix, 21, ubi dicitur de-

<--- Page Split --->

ductionem, id est, in Deum quantum ad purgationem, a qua incipit adductio, et illuminationem et communicationem, quantum ad perfectionem per quam communicantur divina.

pit ab alio : ergo eorum qui sunt æquipotentes secundum unum ordinem, unus non reducit alium.

  1. Præterea, Duo lumina corporalia æquipotentia non illuminant se invicem, sed medium magis : ergo similiter erit in Angelis, qui sunt spiritualia lumina.

6 Præterea, In Ecclesiastica hierarchia æqualis non recipit ab æquali, ut Episcopus ab Episcopo, sed super a superiori : ergo et ita erit in angelica a qua exemplatur.

SOLUTIO. Dicimus, quod possunt intelligi æquipotentes tripliciter, aut secundum gradum ejusdem hierarchiæ, aut secundum participationem ejusdem doni quo collocantur in eodem spirituali ordine, aut iterum participando idem donum æqualiter, id est, in eadem capacitate : et hæc sola æqualitas esset æqualitas simpliciter, si aliqui essent tales. Primæ vero duæ sunt secundum quid, licet etiam secunda magis accedat ad æqualitatem simpliciter quam prima. Hic autem non loquitur de ultima æqualitate, sed de prima, quæ est æqualitas in hierarchia una, sicut patet per litteram, et eorum qui sic sunt æquipotentes, unus reducit alium : et similiter in secundo modo, quia in eadem hierarchia quidam sunt primi, qui reducunt medios et ultimos ordines ejusdem : et similiter in eodem ordine, secundum quod unus est majoris capacitatis ad participationem doni quam alter : si autem essent ejusdem capacitatis, hoc non posset esse. Et per hoc patet solutio ad objecta.

Hic sunt duo dubia. Primo, Utrum æque potentium unus alium reducat? Secundo, Utrum inter Angelos sint aliqui æquipotentes?

1. Circa primum proceditur sic.

  1. Videtur enim, quod æquipotentium unus alium non reducat. Æquipotentes enim sunt, qui æqualiter habent de donis divinis : sed æque habentium unus nihil potest accipere ab alio, quia in spiritualibus non potest idem bis fieri in aliquo, sicut nec in corporalibus : ergo unus non potest reducere alium.

  2. Ad idem, Si unus æquipotentium reduceret alium, cum de similibus idem sit judicium, eadem ratione posset fieri reductio e converso : et sic esset ibi circulatio et confusio ordinis, quod non potest esse : ergo nec primum.

  3. Præterea, Hoc videtur esse contra ordinem naturae, in quo minus potens reducitur a magis potente semper, sicut quod est in potentia, ab eo quod est in actu : ergo non videtur esse verum.

  4. Ad idem, Sicut dicit Magister in Sententiis, quae sunt in eodem ordine, accipiunt unum donum in munere : sed habentium idem munus, unus non acci-

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod in Angelis nullus sit æquipotens alterius : ubi enim æqualitas, non salvatur ordo hierarchiæ, qui ponit superpositionem unius ad alterum : sed omnes Angeli sunt in ordine hierarchiæ : ergo nullus est æquipotens alterius.

  2. Ad idem, Sicut dicit Magister in Sententiis, secundum quod Angeli differunt in naturalibus, sic differunt etiam in

<--- Page Split --->

donis gratiarum, cum non possit esse differentia secundum conatum, cum meritum in eis non praecedat praemium : sed nullus est ejusdem naturae vel speciei cum altero : ergo nullus est æquipotens secundum dona accepta. Probatio media : Id enim cujus potentia tota est in ipso, non communicat in potentia cum aliquo quod est extra ipsum : jam enim aliquid extra ipsum esset in potentia ad ipsum, et sic non tota sua potentia esset intra ipsum : sed Angeli potentia tota est intra ipsum : non enim quod est in alio Angelo vel in aliquo corpore, est in potentia ad actum Angeli : quia sic transmutarentur ad invicem : ergo Angelus non communicat in potentia cum alio Angelo : et sic eorum non erit potentia una, cum idem actus non possit esse diversarum potentiarum.

  1. Ad idem, Natura non multiplicatur in pluribus individuis quae sufficienter et perfecte potest salvari in uno, esset enim superfluum : sed natura Angeli perfecte est in uno, cum nihil plus de substantialibus sit in duobus individuis quam in uno, et potest salvari in illo, cum non timeatur defectus naturae in eis per corruptionem, propter quod multiplicatur natura in corruptibilibus per plura individua : ergo in eis una natura invenitur in pluribus : et sic idem quod prius.

  2. Ad idem, Quorumcumque est natura una, est idem quo communicatur natura illa, sicut generativa in equis et hominibus : sed sic non est in Angelis : ergo una natura communis non multiplicatur in pluribus : et sic idem quod prius.

  3. Ad idem, Incorruptio in incorruptibilibus facit non esse plura ejusdem naturae in specie, sicut omnes stella differunt, ut dicunt Philosophi, et ut patet ex diversis eorum effectibus : ergo eadem ratione in spiritualibus, cum Angeli sint incorruptibiles, non participabunt plures unam naturam in specie : ergo idem quod prius.

  4. Ad idem, Philosophi ponentes intelligentias, non posuerunt plures in or-

dine uno et natura una, cum pluralitas non possit esse ex parte superiori, cum lumen desuper irradians sit simplex et unum : nec iterum ex parte mobilis, cum sit unum : cum igitur Angeli sint intellectualis naturae, videtur quod plures non sint ejusdem speciei : et sic nec æquipotentes secundum dona gratiarum.

Ad oppositum,

  1. Quorum est perfectio una secundum speciem, sunt unius speciei : sed contemplari Deum per speciem secundum unam rationem speciei est perfectio plurium, imo omnium Angelorum : ergo sunt ejusdem speciei.

  2. Ad idem, Quorum simile est unum in specie, et ipsa sunt unum in specie : sed homo est similis Angelo in perceptione beatitudinis, quia eadem est mensura hominis et Angeli (Apoc. xxi, 17) : cum igitur omnes homines sint unius speciei, ita etiam erit in Angelo.

  3. Ad idem, Sicut supra dictum est, « Bonitatis proprium est rerum produ- « tio : » cum igitur in Deo sit summa abundantia bonitatis, videtur quod multiplicando eamdem naturam in pluribus producat nobilissimas substantias, scilicet Angelos.

  4. Ad idem, Sicut dicit Boetius : « Om- « ne donum in commune deductum ju- « cundius possidetur : » sed quanto communicantium est major inconformitas in natura, major est jucunditas : sed nihil jucunditatis est subtrahendum communioni qua Angeli communicant Deum : ergo sunt plures in eadem natura secundum speciem.

SOLUTIO. Dicimus, quod ex superiori quaestione est expeditum, quod Dionysius intendit hic æquipotentes dicere non simpliciter secundum quod sunt in una hierarchia : aliter enim esset contrarius sibi, cum inferius dicat nullum æquipotentem alterius. Sed de hoc, utrum possint esse ejusdem speciei, multiplex est opinio. Quidam enim dixerunt, quod omnes Angeli et etiam rationales animæ sunt ejusdem speciei : sed hoc ridiculum

<--- Page Split --->

est, cum de esse animae sit, quod sit actus corporis, licet communicat in genere spiritualis naturae. Quidam vero dicunt Angelos qui sunt in eadem hierarchia, esse unius speciei. Alii vero adhuc prohabilius eos qui sunt ejusdem ordinis, esse ejusdem speciei : eos vero qui sunt in eadem hierarchia, esse in eodem genere propinquo : omnes autem esse in uno genere remoto, scilicet spiritualis naturae. Quidam vero dicunt, quod omnes differunt ad invicem secundum speciem : et hoc est necessarium, si sequinur rationes Philosophorum, cum tamen nullum inconveniens secundum fidem contineat, unde sustinendo hanc, cui etiam Dionysius consentire videtur, et concessis primis, solvendum est ad quatuor ultima.

Ad primum dicendum, quod visio Dei non est perfectio quæ sit de essentia naturæ angelice, sed est consequens speciem : et a tali perfectione non est identitas in specie.

Ad secundum dicendum, quod homo non est similis Angelo in essentialibus naturae, sed in his quæ consequuntur speciem, ut est gratia et gloria : et propter hoc non sequitur.

Ad tertium dicendum, quod bonitatis divinae non est producere aliquid praeter ordinem sapientiæ, quod esset si produceret unam naturam communem spiritualem multiplicatam in pluribus individuis : esset enim hoc superfluum, cum natura sufficienter et perfecte salvetur in uno.

Ad quartum dicendum, quod conformitas naturae facit communiorem jucunditatem in donis, quando est periculum salutis speciei, propter corruptionem si esset tantum in uno : unde jucundatur ex hoc quod salvetur in pluribus, sicut etiam in actu propagationis est admixta delectatio propter salutem speciei : in Angelis autem propter incorruptionem sufficienter salvatur in uno : et ideo non diminuitur ex hoc ad jucunditates, maxi-

me cum habeat conformes in genere participes ejusdem gaudii.

Si tamen velimus sustinere, quod omnes ejusdem ordinis sunt ejusdem speciei, tunc dicendum

Ad primum, quod non requirit ordo hierarchicus inaequalitatem in his quae sunt ejusdem ordinis, sed in diversis ordinibus vel hierarchiis. Sed hoc videtur esse contra Dionysium qui dicit infra, nullum alteri æqualem esse. Ad hoc dicunt, quod non est inaequalitas speciei capacitatis : in eadem enim specie potest esse major et minor capacitas essentiae, perspicacitatis et intelligentiae, sicut etiam est in animabus : sed quod et ista diversitas non causetur ad corpus diversimode dispositum vel ex diversitate naturae proveniente ex diversitate essentialis principii, quae facit diversitatem in specie, difficile vel impossibile est fingere.

Ad secundum dicendum, quod verum est in corporalibus quod quæ non communicant in potentia, non sunt ejusdem speciei, in quibus diversificantur ex diversa dispositione materiae : sed in spiritualibus est eadem species in pluribus, non propter dispositionem materiae, sed propter multiplicationem officii : decet enim curiam cœlestem, ut multi Deo serviant in eodem officio.

Ad tertium dicendum, quod non multificatur species in Angelis propter conservationem, sed propter multiplicationem officii. Et similiter dicendum ad quartum.

Ad quintum dicendum, quod stellae non multiplicantur in una specie : quia esset superfluum, cum per diversos situs in propinquitate vel remotione ab alia stella faciat diversam figuram in cœlo : et ex hoc procedant diversi effectus in generabilibus et corruptibilibus, sed decens est ut plures in uno officio obsequantur Deo.

Ad sextum dicendum, quod falso ponebant intelligentias conjunctas motui : et ideo cum per motum unius mobilis unus

<--- Page Split --->

motor sufficiat ad plures effectus propter diversos situs, non oportet esse plures motores in uno ordine : sed nos ponimus

Angelos non conjunctos motui, sed servire Deo in spiritualibus officiis : et ideo ratione praedicta debent esse plures.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Video autem, quia et divinum Christi humanitatis mysterium Angeli primum docuere, deinde per ipsos in nos scientiae gratia descendit.

B.Sic igitur divinissimus Gabriel Zachariam quidem summum sacerdotem edocuit mysteria, hoc est, Prophetam fore ex ipso contra spem, gratia divina nasciturum puerum divinitus et salutariter mundo manifestandae virilis Jesu divinae operationis 1: Mariam quoque quomodo in ipsa foret divinum ineffabilis divinae formationis mysterium 2. At alius Angelorum Joseph erudiebat, quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David 3. Alius vero pastores tamquam multorum reditu et silentio purgatos evangelizavit : et cum eo multitudo exerci-

Divinum etiam humanitatis Jesu 1 mysterium angelis primum patefactum esse video, per quos deinde ad nos quoque cognitionis ejus gratia pervenit.

Ita divinissimus ille Gabriel Zachariam quidem pontificem docuit, quod puer ex ipso praeter spem divina gratia nasciturus, propheta foret humanae divinaeque Jesu dispensationis benigne simul ac salubriter mundo appariturae: Mariam vero erudivit, quomodo in ipsa divinum illud ineffabilis Deiformationis mysterium consummaretur. Alius quoque angelus Josephum docuit, vere adimpleta esse, quae progenitori ejus David divinitus promissa fuerant. Alius item pastoribus, quippe jam solitudinis recessu ac tranquillitate purgatis, evangelizavit ; cumque

<--- Page Split --->

tus cœelestis, illam valde laudabilem tradebant his qui in terra sunt, doxologiam 1. Respiciamque ad excellentisimas eloquiorum luminis apparitiones. Video enim, quod et ipse Jesus mperccelestium essentiarum superessentialis essentia, ad id quod secundum nos est immutabiliter veniens, non resilit a se ordinata et assumpta humana ordinatione, sed obediens subditur Patris et Dei per Angelos dispositionibus, et per medios ipsos annuntiatur Joseph, a Patre disposita filii ad Ægyptum recessio, et iterum ad Judæam ex Ægypto transduc tio 2. Et per Angelos ipsum videmus sub Patris legislationibus ordinatum. Insto enim dicere (ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa) et de Angelo ipsum Jesum confortante3.

C. Aut quia et ipse Jesus per nostram salutarem, beneficam, et manifestatoriam veniens ordinationem, Angelus magni consilii 4 appellatur. Etenim ut ipse Angelus dixit, quæcumque audivit a Patre, annuntiavit nobis 5.

illo coelestis exercitus multitudo, celeberrimum istum collaudationis hymnum terrigenis tradidit. Quinimo ad sublimissimas illas eloquiorum illustrationes mentis obtutum errigamus : animadverto enim, ipsummet Jesum (qui est naturarum supra coelestium supra naturam auctor) ubi ad naturam nostram sine sui immutatione descendit, eum quem ordinaverat elegeratque humanitatis ordinem nequaquam refugere, quin potius obedienter se submittere formis a Deo Patre per angelos effectis ; quorum ministerio, a Patre disposita filii in Ægyptum recessio ; necnon ejusdem ex Ægypto in Judæam reductio, Josepho nuntiabatur. Quin et per angelos ipsum cernimus paternis legibus subjectum : omitto enim dicere, utpote scienti, quæ sacrosanctis nostris traditionibus expressa sunt de angelo quoque Jesum confirmante ;

Et ut ipsemet Jesus, pro salutari nostra emendatione, in spirituum manifestatoriorum ordinem redactus, magni consilii Angelus fuerit appellatus : etenim, ut ipse pro nuntii munere dicit, quæcumque audivit a Patre, nota fecit nobis.

<--- Page Split --->

A. Ideo autem, etc.

Hic secundo probat, quod per Angelos descendant illuminationes in nos per primordia novæ legis hoc modo. Illuminationes de mysterio Incarnationis quæ sunt nobilissimæ et nobilissimis factæ, factæ sunt ministerio Angelorum : ergo multo magis aliæ.

Et circa hæc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo monstrat per sex exempla, ibi (§ 8, B), Sic ergo divinissimus.

Littera sic legatur : Diximus lationem veteris legis venisse ad nos ministerio Angelorum : autem, id est, sed video per Scripturas, quod Angeli primum docuere, id est, sunt edocti a Deo : sic etiam est in Græco, ut dicit Commentator : vel imbuti, vel instructi : et, id est, etiam divinum mysterium, id est, occultum humanitatis Christi, deinde per ipsos, scilicet Angelos, gratia hujus scientiæ descendit in nos per ministerium eorum.

Hic est dubitatio, Utrum Angeli primo sint edocti de mysterio Incarnationis ? Et videtur, quod non, sed acceperunt ab hominibus.

  1. Dicit enim Apostolus ad Ephes. iii, 8 : Mihi enim omnium sanctorum minimo 1. Et infra, iii, 10 : Ut innotescat principibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam. Et loquitur de sacramento Incarnationis. Non ergo Angeli primo de hoc sunt edocti.

  2. Præterea, Glossa Hieronymi super hoc dicit : « Videte quantum est hoc, « quia per hoc aliquid accrevit Angelis, « qui multa secreta in his didicerunt. » Et sic idem quod prius.

  3. Præterea, In Psalmo xxm, 10, dicitur : Quis est iste Rex gloriae? Et est vox Angelorum quaerentium de descensu ad inferos, ut dicit Hieronymus. Item, Isaïe, lxiii,1, quaerunt de ascensu ejus, dicentes : Quis est iste qui venit de Edom, etc. Ergo videtur, quod non prius de his fuerunt edocti.

  4. Præterea, Major potest illuminare minorem : sed quidam sancti fuerunt majores quibusdam Angelis, ut dicitur I ad Corinth. vi, 3 : Nescitis quoniam Angelos judicabimus. Et dicit ibi quaedam Glossa, « comparatione. » Ergo videtur,

<--- Page Split --->

quod aliqui sancti potuerunt illuminare Angelos.

Ad oppositum,

  1. Est quod dicit Augustinus, super eodem loco, his verbis : « Non « latuit eos mysterium regni cœlorum, « quod opportuno tempore revelatum « est. » Et videtur ibi dicere, quod Filio Dei innotuit ante sæcula, Angelis a sæculis, Ecclesiæ in sæculo. Ergo ipsi primo sunt edocti.

  2. Præterea, Intellectus deiformis est lux respectu intellectus inquirentis per inaginem et vestigium : omnes autem Angeli habent intellectum deiformem, quilibet autem homo in hac vita (excepto Christo, qui fuit viator et comprehensor) habet intellectum inquisitivum per vestigium et imaginem : ergo inferior Angelus potest illuminare hominem quantumcumque magnum.

Solutio . Dicimus , quodAngeliasæ - culissuntedoctidemysterioIncarnatio - nisquantumadsubstantiamfacti , etnonquantumadmodumsecundumomnesparticularesconditiones , ethasperacci - denssciveruntabEcclesia , nontamquamabeailluminati , sedApostolisprædican - tibusacceperuntcognitionemeorumsic - utcognitionemomniumsensibilium . EtsicetiamdiffertProphetaabEvangeli - s t a : quiaProphetascitsubstantiamfacti , sicutPassionemetIncarnationem , sednescittotummodumquocompletur : Evangelistautrumque . Undeduoultimaconcedo , etperhocpatetsolutioadau - ctoritatemApostoli , etGlossamHierony - m i : nonenimdicunt , quodabhomini - bussintilluminati , sicutdictumest .

Ad alia duo dicendum, quod non faciebant Angeli illas quaestiones hominibus : sed sicut dicit Dionysius, quaerebant ab invicem, ut edocerentur a Christo de modo facti, more discipulorum qui a Magistro ob reverentiam non quaerunt, sed co-

ram ipso ab invicem. Unde etiam Dominus in persona sua respondit : Ego qui loquor justitiam, etc. 1.

Ad ultimum dicendum, quod nullus sanctorum fuit in hac vita major Angelo quantum ad statum, sed forte quantum ad causam, quia tantam gratiam quae meretur majorem locum quam Angelus aliquis habeat.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Sic igitur, etc.

Hic incipit ponere exempla, et primum de annuntiatione Zachariæ facta de filio nascituro.

Littera sic legatur : Diximus, quod Angeli sunt edocti de mysterio Incarnationis, et per eos nos : sic igitur Gabriel divinissimus, id est, in divinis perfectissimus, edocuit quidem, id est, certe Zachariam summum sacerdotem mysteria, id est, secreta (Luc. 1, 11 et 21), hoc est, id est, ista mysteria, scilicet puerum fore nasciturum ex ipso, scilicet Zacharia, gratia divina, id est, virtute Dei, contra spem, scilicet natura, quia ex utero senis et sterilis. Puerum dico Prophetom operationis Jesu virilis divinae. Una dic tio composita : unde et vitiosa est trans-

<--- Page Split --->

latio : et in Græco habetur θεοσχιτάς : et dicitur ob hoc, quod operatio. Christi sumul ostendit virtutem divinam et humanam : quod enim mundavit leprosum, naturae divinae fuit : quod vero tetigit, naturae humanae. Operationis dico manifestandæ mundo divinitus, id est, a Deo, et salutarier, liberando a periculis.

Mariam quoque. Hic ponit secundum exemplum de Annuntiatione beatae Virginis, dicens : Quoque, id est, et Gabriel edocuit Mariam quomodo foret futurum in ipsa divinum myterium, id est, occultum divinae formationis, qua scilicet Deus formam hominis sibi assumpsit. Formationis dico ineffabilis : quia supra rationem nostram (Luc i, 26-39).

Ast alius. Hic ponit tertium exemplum de Joseph, dicens : Ast, id est, sed alius de numero Angelorum erudiebat, id est, docebat Joseph, quomodo promissa David progenitori suo, scilicet de fructu ventris tui, etc. vere complerentur divinitus, id est, a Deo (Math. i, 20-24).

Alius vero. Hic ponit quartum exemplum de pastoribus, dicens: Vero, id est, sed alius Angelus evangelizavit, id est, evangelizando docuit pastores tamquam purgatos reditu multorum, id est, ex multis, et silentio, id est, praeparatos propter hoc quod erant secreti a societate hominum et tumultu. Et in hoc tangitur eorum idoneitas : et multitudo celestis exercitus, id est, angelici, tradebant his qui in terra sunt, id est, hominibus, cum eo, scilicet Angelo, illam doxologiam, id est, sermonem de gloria : δόξα enim gloria dicitur, id est, « Gloria in excelsis Deo. » Doxologiam dico valde laudabilem (Luc. ii, 9).

Respiciamqie. Hic ponit quintum exemplum de itinere Christi in Ægyptum et reditu ejus, dicens : Que, id est, et respiciam ad apparitiones luminis scilicet divini eloquiorum, id est, in sa-

cra Scriptura traditas, excellentissimas' quia circa ipsum Christum factas. Video enim in Scripturis quod et, id est, etiam ipse Jesus essentia causaliter, ut supra expositum est, superessentialis, id est, super omnem essentiam, et ita non essentialiter essentia supercelestium essentiarum, id est, Angelorum. Ipse dico veniens ad id quod est secundum nos immutabiliter : quia quod non erat, assumpsit : et quod erat, permansit. Sic dico veniens non resilit, id est, non refugit ordinari ordinatione humana, in qua homines ordinantur, ordinata a se, id est, instituta et assumpta per assumptionem naturae. Vel non refugit subire a se ordinata, id est, quae sunt ordinata ab ipso humana ordinatione, id est, secundum ordinationem hominis. Et hoc dico assumpta a se, per assumptionem humane naturae, sed subditur dispositionibus Dei et Patris, id est, Dei Patris. Copula enim notat diversitatem rationis, et non suppositi. Subditur dico obediens factus, et hoc usque ad mortem (ad Philip. ii, 8), et hoc per Angelos, id est, ministerio eorum, et, id est, etiam recessio filii, id est, Christi, ad Ægyptum disposita a Patre annuntiatur Joseph per medios ipsos, id est, Angelos ministros, et iterum similiter annuntiatur transductio, id est, reductio ejusdem ad Judæam ex Ægypto (Matthæi, ii, 13-19). Et vidimus ipsum, scilicet Christum ordinatum per Angelos ministros sub lationibus legis paternis, id est, Dei Patris : quia non venit solvere legem, sed adimplere (Matth. v, 17) : vel paternis, id est, Joseph et Mariæ : quia erat subditus illis (Luc. ii, 51).

Insto enim. Hic ponit sextum exemplum de Angelo confortante Dominum, dicens: Enim, id est, quia insto adhuc exemplis dicere tibi ut scienti ea quæ sunt expressa nostris sacerdotalibus traditionibus, id est, in Scripturis sacris nostro sacerdotio traditis, quia uterque Episcopus erat : et, id est, etiam de Angelo confortante ipsum Jesum (Luc. xxii, 43).

<--- Page Split --->

enim per se nolebat eos instruere, volens in infantili aetate infantilia opera ostendere, ne putaretur phantasma esse, et non verus homo. Angelus autem dicitur confortasse eum : vel quia ad modum confortantis se habuit, vel quia ministerium confortationis ei exhibuit : ministrabant enim ei, licet de ipso curam non haberent, ut dicitur Math. iv, 11 : Ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Et per hoc patet solutio ad objecta.

CIRCA secundum sic proceditur.

Hic sunt duo dubia. Primum, Utrum circa Christum fuerit cura angelica ? Secundum, Utrum receperit illuminationem ab Angelis ?

  1. Videtur, quod ab Angelis Christus potuit illuminari : quicunque enim potest crescere in scientia, potest illuminari ab alio : Christus potuit crescere in scientia, ut dicitur Luc. ii, 32 : ergo potuit illuminari ab Angelo.

  2. CIRCA primum sic proceditur.

  3. Majoris est habere curam de minori : ipse autem semper fuit major quolibet Angelo : ergo de ipso non fuit cura angelica.

  4. Praeterea. Fortior non confortatur a minus forti : Christus autem fortior fuit quolibet Angelo : ergo non fuit confortatus per Angelum.

  5. Praeterea, Cura habetur de aliquo ab Angelo, ut caveatur sibi a peccato : Christus autem impeccabilis fuit : ergo de ipso non fuit cura angelica.

  6. Ad idem, Matth. iv, 6, super illud, Angelis suis Deus mandavit de te 1, dicit Glossa, quod « diabolus perverse in- « tellexit de capite quod dictum est de « membris : » ergo videtur quod perversum sit dicere, quod Angeli habeant curam de ipso.

SOLUTIO. Dicimus, quod est cura essentialis et simplex, quam Angelus habet de aliquo, ut caveat sibi a peccato et de periculis : et sic non habuerunt curam Angeli de Christo, sed per accidens tantum, instruendo illos quorum cura secundum carnem subditus erat. Ipse

  1. Praeterea, Dispositiones quibus subdebatur, videntur esse illuminationes.

  2. Item, ad Hebræ. ii, 9, dicitur, quod minoratus est ab Angelis. Ergo potuit ab eis illuminari, cum minor a majori illuminetur.

SOLUTIO. Dicimus, quod Christus nullo modo fuit illuminatus ab Angelis, sed omnes illuminationes immediate recipiens a deitate sibi unita.

Ad primum ergo dicendum, quod Christus non potuit crescere in habitu alicujus scientiae, sed tantum in scientia experimentali, convertendo se ad quaedam scibilia quae prius non viderat, et ad hujusmodi crementum scientiae non est illuminatio, cum experimentum sit circa scibilia, ut dicit Philosophus.

Ad secundum dicendum, quod illae dispositiones non fuerunt factae per Angelos immediate ad ipsum, sed mediantibus his quorum cura infantia regebatur.

Ad tertium dicendum, quod non est minoratus ab Angelis secundum intellectum, sed secundum passibilitatem assumptam, sicut ibidem dicitur.

<--- Page Split --->

Littera sic legatur : Patet ex dictis, quod Angeli nos illuminant, aut etiam ex hoc, quia et ipse Jesus veniens in mundum per nostram ordinationem, id est, ordinatus ut homo, salutarem, prout per eam a periculis aeternae mortis liberati sumus, beneficam, prout per hoc dona gratiarum accepimus, et manifestatoriam prout per ipsam manifestata sunt nobis quae occulta erant in lege et Prophetis : sic dico veniens appellatur Angelus magni consilii (Isaïe, ix, 6), loco cujus nostra littera habet consiliarius : et hoc ideo, etenim, id est, quia ut, id est, sicut ipse, scilicet Jesus, angelicus, id est, habens nomen Angeli dixit (Joan. xv, 15) : Quæcumque pertinentia ad salutem audivi a Patre, id est, nascendo accepi, ammutiavi vobis : aliqua enim, non omnia annuntiavit, ut de die judicii. Actuum, 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora, etc.

Hic ponit tertiam probationem, quae talis est : Ex quocumque actu sortitur quis nomen alterius, ille est proprius actus Angelorum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CODERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quare omnes cælestes essentiae communiniter Angeli dicuntur?

Quare omnes essentiae cælestes communi nomine Angeli vocentur?

SYNOPSIS CAPITIS :

Docet, nomen angeli, quamvis proprie ultimo ordini cælestium spirituum conveniat, superioribus tamen ordinibus non incongrure attribui : cum et ipsi inferiorum virtutes obtineant, et eorumdem obire possint functiones, atque adeo inde etiam nominari possint : inferioribus vero uti virtutes, sic nec nomina superiorum convenire.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Λ. Hæc quidem est (quantum ad nos) causa angelicae in eloquiis cognominationis. Scrutari autem (ut æstimo) oportet, ob quam causam Theologi

Hæc quidem est, quantum capimus, angelicae in eloquiis appellationis, causa; scrutandum modo censeo, cur theologi, omnes pariter essentias

<--- Page Split --->

omnes quidem simul cœelestes essentias Angelos vocant 1. Ad manifestationem autem venientes supermundalum ipsarum dispositionum, ordinem angelicum specialiter nominant, completive terminantem divinas et cœelestes res. Ante ipsum vero superposite archangelicos ordinant ornatus, principesque et potestates et virtutes, et quascumque his superfirmatas essentias eloquiorum cognoscunt manifestatoriae traditionis. Dicimus autem, quia per omnem sanctam dispositionem, excellentes quidem ordines habent inferiorum dispositionum illuminationes et virtutes, non autem participantes excellentium se sunt ultimi. Igitur sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines Angelos vocant Theologi. Etenim sunt manifestatotes et ipsi divinae illuminationis. Ordinem vero extremum animorum cœelestium, non habent rationem Archas aut Thronos aut Seraphin nominandi. Neque enim est in participatione excellentissimarum virtutum. Sed sicut ipse nostros divinos summos sacerdotes reducit ad cognitos ei divinitatis fulgores, sic et ante se essentiarum adhuc immunda 2 virtutes reducunt, et ad divinum sunt consummantis angelicas hierarchias dispositionis. Nisi quidem quis et hoc dixerit communes esse omnes angelicas nominationes, secundum omnium cœelestium virtutum in deiforme, et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem.

cœelestes angelos appellent ; ubi autem ad explanationem ventum fuerit supermundialium ipsarum ordinationum, ordinem angelicum proprie vocent eum, qui divinos cœelestesque ordines explendo claudat : isti vero archangelicas anteponant dispositiones, et principatus, ac potestates, virtutesque, et quascumque hisce celsiores spiritus agnoscunt eloquiorum explanatoriae traditiones. Asserimus igitur, secundum omnem sacram dispositionem, superiores quoque ordines, inferiorum quoque agminum illuminationibus virtutibusque pollere, postremos vero non item superiorum suorum consortes esse. Itaque sanctissima illa supremorum agmina spirituum, angelos quoque theologi appellant, quod et ipsa divinam manifestent illustrationem. Porro cœelestium intelligentiarum ordinem novissimum, vel principatuum, vel thronorum, vel seraphinorum nomine compellandi ratio nulla suppetebat : neque enim præstantissimarum virtutum illarum particeps exsistit, sed sicut ipse divinos nostros sacerdotum principes adducit ad præstitutas sibi divinitatis collustrationes ; ita etiam illæ, quæ hos spiritus præcedunt sacratissimæ virtutes, ad divinum Numen subrigunt distinctionem illam, quæ angelicas adimplet hierarchias. Nisi forte quis communes esse velit angelicas omnes appellationes, juxta cœelestium virtutum omnium in deiformitate, Deique vel remissiori vel eminentiori lumine communicationem.

B. Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, considerabimus sacre in eloquiis expressas sanctas et decoras proprietates uniuscujusque cœelestis dispositionis.

Verum quo distinctior nobis procedat oratio, sacrosanctas cujusque cœelestis ordinis proprietates, quae nobis in eloquiis elucidatae sunt, pura mente contemplemur.

<--- Page Split --->

solutionem, ibi, Dicimus autem. Tertio ponit aliam, ibi, Nisi quidem quis, etc.

Littera sic legatur : Hæc est ratio angelici nominis : autem id est, sed ut æstimo, id est, ex dispositione Scripturæ conjicio, oportet scrutari ob quam causam Theologi sacra dicentes quidem, id est, certe, simul, id est, pariter omnes cælestes essentias vocant Angelos.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

À. Hæc quidem est quantum ad nos causa, etc.

In præcedenti capitulo ostendit quæ sit angelica hierarchia, quoniam illa quæ primo recipit illuminationes a Deo, et defert eas ad nos, edisserens per hoc nominis rationem. In isto vero capitulo ostendit, quare hoc nomen, Angelus, communiter omnibus attribuatur a Scripturis.

Dividitur autem in tres partes. In prima continuat se ad praecedentia. In secunda ostendit propositum, ibi, Scrutari autem, ut æstimo, etc. In tertia prælibat quaedam quæ dicenda sunt in sequentibus, ostendens necessitatem sequentis partis, ibi B, Sed ut magis a nobis ratio.

Littera sic legatur : Diximus, quod Angeli eo quod primo accipiunt illuminationes a Deo et eas ad nos deferunt, Angeli dicuntur : et propter hoc etiam Jesus est Angelus dictus : et hæc quidem, id est, certe, quantum ad nos, id est, secundum opinionem nostram, est causa cognominiationis angelicæ in eloquiis, id est, quare a sacra Scriptura sic vocantur.

Scrutari autem. Hic ostendit propositum. Et dividitur in tres partes. Primo enim ponit quaestionem. Secundo unam

Ad manifestationem autem. Incipit ponere rationem dubitationis. Theologi venientes ad manifestationem ipsarum dispositionum, id est, ordinationum supermundalium, id est, super mundum nostrum existentium, specialiter nominant ordinem angelicum terminantem completive res, scilicet hierarchicas, divinas quantum ad lumen divinum, et cælestes quantum ad locum congruentem, id est, illum ordinem in quo stant completæ, et ultra inferius non procedunt, scilicet ultimum ordinem et infimum. Vero, id est, sed ipsi ordinant ante ipsum ordinem angelicum superposite, id est, ex parte superiori, angelicos ornatus, id est, illos ordines qui secundum dispositionem hierarchicam ornantur nobilioribus donis, vel ornatus archangelicos, id est, ordinem Archangelorum qui supra eum immediate ordinatur : que, id est, et, principes, id est, ordines principatuum, et potestates et virtutes, et ordinant essentias superfirmatas his, id est, firmiter ordinatas super prædictos ordines, quascumque, scilicet, essentias, traditiones Eloquiorum, scilicet, sacræ Scripturæ manifestatoriae, id est, manifestantes nobis divina, cognoscunt, id est, cognoscere faciunt : et hoc ideo dicit, quia non omnia traduntur in Seripturis pertinentia ad ordines eorum, multa enim etiam ipsos latent soli Deo cognita, nec dum tradente sacra Scriptura. Est ergo ratio dubitationis, cum sit nomen unius ordinis, quare omnes sic dicuntur.

<--- Page Split --->

Dicimus autem etc. Hic ponit primam solutionem, dicens : Autem, id est, sed adversative prædictis, nos dicimus, solvendo, quia per omnem sanctam dispositionem, id est, in qualibet sancta ordinatione est hoc quod ordines excellentes, id est, superiores quidem, id est, certe habent illuminationes quantum ad cognitivam, et virtutes quantum ad activam, inferiorum dispositionum, id est, ordinum : autem, id est, sed ultimi ordines non sunt participantes excellenttium se, id est, eorum qui excedunt eos, et hoc participando dona eorum : igitur propter hoc Theologi sanctissimos ordines excellentissimarum essentiarum, id est, superiorum, vocant Angelos. Etenim, id est, quia etiam ipsi, scilicet superiores sunt manifestatores divinae illuminationis inferioribus, cum habeant quod est inferiorum : vero, id est, sed Theologi non habent rationem nominandi, id est, qua nominare deceat extremum, id est, infimum ordinem coelestium animorum, id est, intellectuum, Archas, id est, principes, aut Thronos, aut Seraphin : neque enim scilicet extremus ordo est in participatione excellenttissimarum virtutum, id est, donorum quæ sunt in superioribus : sed sicut ipse ordo infimus reducit ad divinos fulgores, id est, illuminationes cognitos ei ordini nostros, id est, nostra hierarchiæ summos sacerdotes, scilicet qui super alios sunt aliis sacra dantes, divinos, id est, divina sapientæs : sic et ad: nec procedentes ultra immundæ, id est, valde mundæ. In Græco enim πανίποιο, quod est valde sacræ vel omnino, quod translator edidit πανίποιο, quod est non sacrum. Unde translatio vitiosa est. Virtutes essentiarum ante se, id est, quæ sunt supra ipsum, reducunt eum, et illæ superiores virtutes sunt dispositionis, id est, ordinis consummantis, id est, perficientis angelicas hierarchicas, id est, ordinem angelicum ad divinum lumen : quia in ipso perficiunt inferiores.

Nisi quidem, etc. Hic ponit secundam solutionem, dicens : Ita quidem solvendum est, nisi quidem quis, id est, aliquis et, id est, etiam dixerit et hoc, omnes angelicas nominationes esse communes, id est, omnibus communiter convenire, secundum subjectionem et communicationem supereminentem omnium caelstium virtutum in deiforme, id est, Deo conformans quantum ad reductionem, et datum ex Deo lumen, quasi exemplatum, id est, propter hoc omnes dicuntur Angeli, quia omnes communicant divinum lumen secundum ordinem subjectionis et supereminentiæ ad invicem, ita quod subjectis ab eminentibus nuntiatur.

DUBIA.

Hic sunt duo dubia. Primo, de causa hujus communis nominationis. Secundo, de hoc quod dicit, quod inferiores non participant dona superiorum.

Circa primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non propter hoc omnes dici debent Angeli : quia cum sint inferiores, superiores habent id quod in eis est : sicut enim dicit Gregorius : « Unusquisque ordo denominatur a dono « quod plenius accepit in munere inter « alios : » sed non omnes possunt plenissime habere unum donum in munere : ergo non omnes possunt dici uno nomine.

  2. Praeterea, Sicut omnes se habent ad Angelos in habendo donum eorum, propter hoc quod superiores sunt eis : ita etiam ad Archangelos, Principatus, et Virtutes, et omnes superiores eis, et

<--- Page Split --->

sic de aliis : ergo eadam ratione deberent vocari nomine omnium inferiorum.

  1. Præterea, Quod est in inferioribus, est etiam in superioribus eminenter : si igitur superiores dicuntur Angeli propter donum inferiorum quod habent, deherent magis Angeli proprie dici, cum plenius donum a quo imponitur nomen, possideant.

  2. Præterea, Supremi ordines numquam ad exterius mittuntur, ut ipse dicit : cum igitur Angelus dicatur nuntius, nuntius autem semper mittitur ad distans, videtur quod superiores non debent dici Angeli.

  3. Præterea, Primi tres ordines accipiuntur ex eo quod est motus in Deum, qui perficitur tribus, amore, juxta quod accipiuntur Seraphin : scientia, juxta quod accipiuntur Cherubin : et comprehensione qua habent in se ipsum Deum, juxta quod sumuntur Throni, secundum quod etiam sumuntur tres dotes animæ. Angelus autem dicit motum ad inferius. Ergo non videtur hoc nomen convenire primis ordinibus.

  4. Præterea, Nomina eorum imponuntur secundum immediate a Deo assistere. Seraphin enim dicuntur ab ardore amoris : Cherubin a plenitudine scientiæ : Throni a quiete Dei in ipsis. Quæ omnia dicunt relationem ad Deum, et non ad inferiora. Cum igitur Angelus dicatur secundum relationem ad inferiora, videtur quod non debeant dici Angeli.

  5. Præterea, Nomen quod communiter convenit multis, debet dicere naturam in qua uniuntur, vel donum naturae communis perfectivum : sed Angelus non dicit naturam omnium ordinum in communi, neque perfectionis naturae : ergo non debent esse nomen omnium.

SOLUTIO. Dicimus, quod istae causæ quas ponit, sic ordinantur, quod prima dicit rationem convenientiae tantum, secunda vero dicit propter quid : unde secunda complet primam. Ratio autem convenientiae est, quod Angelus dicit dis-

positionem hierarchicam, ut supponit ex praecedenticapitulo: et haec non tantum est in inferioribus, sedcomm uniter in omnibus : unde si deberent communiter nominari, hoc erit commune eorum nomen, dicens communem perfectionem communis naturae eorum, quae est dispositio hierarchica. Imponitur tamen speciali ordini ut proprium nomen, licet dicat donum commune : quia ultimus ordo non addit aliquod donum nobilitatis super communem dispositionem, cum omnes alii addant specialia dona nobilia : et ideo nomen commune retinent sibi propter privationem superiorum donorum, superioribus ordinibus denominatis a nobilioribus donis, sicut diffinitio et proprium, quia conversim praedicantur, utrumque dicitur proprium, quia vero diffinitio super hoc addit converti per essentialia, quod est nobilis conditio, commune nomen factum est alterius proprimum, secundum privationem nobilioris conditionis, quia nullam addit, et hoc est sibi proprium.

Ad primum ergo dicendum, quod omnes dicuntur Angeli, non tamquam a dono excellentiori, cum secundum hoc singuli habeant propria nomina, sed tamquam ab eo quod communiter inest : propriæ tamen dicitur de uno ordine cui proprium est super commune nihil addere nobilitatis.

Ad secundum dicendum, quod medii ordines habent specialia dona superaddita communi a quibus denominantur : et ideo non eodem modo se habent superiores ad eos, sicut omnes ad inferiores : quia super commune nihil superaddunt.

Ad tertium dicendum, quod superiores non magis proprie habent dispositionem hierarchicam quam inferiores et communiter omnes, licet superius collocentur in ea per nobilius donum a quo habent nomen.

Ad quartum dicendum, sicut dicit Augustinus in quarto de Trinitate, « Mittitur « nuntius ad eum qui distat : mittitur « autem Filius et Spiritus sanctus ad

<--- Page Split --->

« revocandum rationalem creaturam et « sanctificandum, et non solum ad sal- « vandum homines, sed et Angelos. » Sic igitur missio est ad exterius et distans, non tamen per similitudinem culpæ, sed confusionis intellectus ex potentialitate ejus. Alias Filius non mitteretur ad Angelos. Similiter quando mittitur a Deo nuntius in diversitate essentiae, non oportet, quod exeat exterius per ministerium ad nos, quod negatur de superioribus, sed sufficit ad rationem missionis ad purgandum inferiores a confusionis dissimilitudine, ut in capite III exponitur.

Ad quintum dicendum, quod distinguuntur per ordines penes motum in Deum tamquam ab eo quod nobilius habent. Per hoc tamen non excluditur, quin se habeant in ordine hierarchico ad inferiores. Et similiter dicendum ad sextum.

Ad septimum dicendum, quod hoc nomen, Angelus, dicit donum quo perficitur natura in communi secundum dispositionem hierarchicam : et ideo convenit communiter.

Dubium 2.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod inferiores habeant dona quibus nominantur superiores : et ita erit ratio qua poterunt nominari nominibus superiorum. Primus enim ordo, scilicet Seraphin denominatur a charitate quam omnes quidem communiter habet, ut dicit Gregorius, et ipse dixit supra (cap. IV), quod sunt intenti in conformatione divini et inflexibilis amoris : ergo omnes possunt nominari Seraphin.

  2. Præterea, Cum nullus nuntiet nisi quæ scit, omnes autem nuntiant inferioribus Angelis, vel hominibus : ergo omnes habent donum scientiæ a quo dicuntur Cherubin.

  3. Præterea, Felicitas est per quietem alicujus in Deo et Dei in ipso : cum igi-

tur omnes sint felices, omnes habent hujusmodi quietem, et ab illo dicuntur Throni : omnes ergo dici possunt. Throni : et sic inferioresnominibus superiorum nominari possunt.

  1. Præterea, Unumquodque denominatur a nobiliori : cum igitur inferiores habeant charitatem et scientiam, quæ sunt dona nobiliora, denominari debent ab illis.

SOLUTIO. Dicimus, quod circa nomina ordinum Angelorum tria sunt attendenda.

Primo, quod quidquid habent inferiores, habent superiores eminenter, sicut est in quilibet ordine tam Ecclesiastico quam naturali, ut patet in potentiis animæ.

Secundo, quod illud quod est in superioribus, est in inferioribus, secundum quamdam obscuram resonantiam, et non participant ea in ea nobilitate secundum quam sunt in superioribus, et propter hoc dicit non habere inferiores, quæ superiorum sunt : et propter hoc etiam non possunt nominari ab eis : sicut aqua, licet participet per calefactionem aliquid de calore ignis, non tamen potest dici ignis, si hoc nomen sit impositum ob excellentiam caloris. Et propter hoc etiam ratio non dicitur simpliciter intellectiva, quia participat lumen intellectualem, obumbratum continuo et tempore.

Tertio, quia nomina ordinum sumuntur secundum gradus donorum, et ideo licet superiores habeant omnia dona inferiorum eminenter, tamen denominantur a primo, et procedunt secundum ordinem in secundo dono, et sic deinceps. Et per hoc patet solutio ad objecta.

<--- Page Split --->

quentibus, ostendens necessitatem sequentis partis, et dicens : Posuimus communia angelicae hierarchiae, sed considerabimus sanctas et decoras, id est, decentes eos, proprietates uniusquisque dispositionis, id est, ordinis cœelestis: expressas dico proprietates sacrae in eloquiis sacrae Scripturae, in hoc ut ratio cognitionis eorum magis sit dijudicata, id est, certificata a nobis : quod enim scitur tantum in communi, scitur imperfecte et in potentia : perfecta autem est cognitio Dei, quae habetur per propria ejus.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Sed ut magis, etc.

Hic prælibat quæ dicenda sunt in se-

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quæ prima coelestium essentiarum dispositio, quæ media, quæ ultima?

Quænam sit prima coelestium essentiarum distinctio, quæ media, quæ postrema ?

SYNOPSIS CAPITIS:

I. Docet, solum Deum exacte nosse quæ ad omnes ordines angelorum spectant. II. Tradit, novem ordines angelorum in tres hierarchias esse distributos.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO

Quanti quidem sunt et quales supercoclestium essentiarum ornatus, et quomodo secundum eos hierarchiae perficiuntur, solam diligenter scire di-

Quantæ quidem sint, et quales supercoclestium essentiarum dispositiones, et quo pacto earumdem sacri ordines initientur, solum exacte nosse

<--- Page Split --->

co contemplativam eorum perfectionis principem. Adhuc et eos ignorare proprias virtutes et illuminationes, et suam sacram et superornatam ordinationem.

censeo divinum illum, a quo consecrantur, principatum, praeterquam quod et ipsis virtutes atque illustrationes propriæ sint perspectæ una cum sacra sua supermundialique ordinatione:

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Quanti quidem sunt et quales, etc.

Determinatis in superioribus communibus hierarchiæ, incipit hic tradere eorum propria. Et dividitur in partes duas. In prima determinat propria hierarchiæ. In secunda determinat dubia quæ ex determinatis oriri possent, et incipit in cap. XI, ibi, His autem diffinitis.

Prima autem pars dividitur in duas. In prima ordinat singulas hierarchias per propria eorum. In secunda ostendit ordinem totius angelicae synagogae, simul colligendo quae dixerat, ibi in cap. X, l'omnexa est itaque, etc.

Prima iterum dividitur in duas. In prima dividit hierarchias. In secunda de unaquaque per se determinat dividendo per ordines secundum propria singulorum, et incipit in cap. VII, ibi, Hunc nos recepturi, etc.

Circa primum duo facit. Primo ostendens difficultatem materiæ dicit soli Deo omne perfectum esse cognitum. Secundo ostendit ex quibus procedendum est in isto opere, ibi (§ 2), Impossibile, est, etc.

Littera sic legatur : Ita determinandae sunt proprietates cœlestium dispositionum, quidem, id est, certe ego dico solam contemplativam principem 'perfectionis earum, scilicet essentiarum, id est, solam divinam contemplationem quae est principium perfectionis earum, scire diligenter, id est, perfecte quanti sunt et quales ornatus supercœlestium, scilicet angelicarum essentiarum, id est, dona quibus ornantur, et quomodo hierarchiae perficiuntur secundum eos ornatus. Hoc autem quod dicit, quomodo, referendum est ad distinctionem hierarchiarum et ordinum per istos ornatus. Quod vero dicit, et quales, referendum est ad fulgores gratiae et gloriæ in ipsis. Et ne videatur per hoc tantum homines exclusisse a certitudine cognitionis corum, removet etiam Angelos dicens : Adhuc dico et, id est, etiam eos, scilicet Angelos,ignorare proprias virtutes quantum ad actiones, et illuminationes quantum ad cognitiones, et suam ordinationem sacram, quia circa sacra ministeria, et superornatam, scilicet spiritualibus donis præ aliis qui sub eis collocantur, et hoc quantum ad dispositionem hierarchicam.

<--- Page Split --->

per illuminaciones. Horum autem per quae omnia cognoscunt, est cretissima cognitio ut principiorum a nobis. Ergo illuminationes perfecte cognoscunt.

  1. Præterea, Quilibet scit se purgare vel purgari, et sic de aliis : hæc autem est causa ordinationis eorum super alios et sub aliis : ergo ordinationem suam omnes sciunt.

Solutio . Dicimus , quodsubstantia , virtus , illuminatio , etordinatioAngelo - rumpossuntdupliciterconsiderari , autsecundumexitumabaltitudinedivinæsapientiæquæinfinitaestincreationecujuscumqueetiamminimi , etsicasoloDeoperfectesciuntur . Aliaverouthomi - nesvelAngeli , cumnoncapiantinfini - tatemejus , sciuntproportionalitersibietnonperfecte . UndediciturIsa . x l , 1 3 1 , etadRoman . x i , 3 4 : QuiscognovitsensumDomini ? Possuntetiamconsiderariproutprocessuseorumstatinnaturade - terminataeorum , etsicsciunturabAn - gelisitaquodnihileorumeoslatet : protantotamenimperfecte , quiadeficiuntincognitioneprimaquæestperfecta , etsimpliciterfacitnoscognoscere .

Ad primum ergo dicendum, quod completus reditus eorum super se est in cognoscendo seipsos in se, et non secundum quod exeunt a prima causa, et talis cognitio propter infinitatem sapientiæ incommunicabilis est eis. Et per hoc patet solutio ad secundum, et tertium, et quartum : quia sciuntur sine dubitatione quot ordines sunt in se, licet non perfecte secundum exitum a primo.

Ad quintum dicendum, quod virtus quæ fluit ab essentia eorum, est nota eis : sed hic loquitur de virtute quæ est ex dono quod est consequens naturam quam ex illa parte imperfecte sciunt, qua ponit in ultimo quod est infinitum, scilicet Deum. Unde dicitur in Luca, vi, 38 : Mensuram supereffluentem, etc.

Sednicestdubitatio .

  1. Videtur enim esse falsum quod dicit : sicut enim dicitur in libro de Causis, omnis substantia cognoscens essentiam suam, redit supra se reditione completa : hujusmodi autem reditio est secundum perfectam cognitionem : cum igitur cognoscant substantiam suam, videtur quod perfecte cognoscant se.

  2. Ad idem, Divinae magnificentiae est communicare creaturae quidquid communicabile est sibi : cognitio Angelorum est de communicabilibus creaturae, aliter ipsi se non cognoscerent : ergo Angeli perfecte cognoscunt se divina largitate hoc eis communicante ut nobilissimis creaturis.

  3. Ad idem, Sicut dicit Augustinus in libro de Trinitate : « Scientia est fructus pietatis. » Et loquitur de beatis cognoscentibus suam beatitudinem: quia aliter non essent beati, sicut nec lapis amatus. Angeli autem omnes sunt beati. Ergo cognoscunt se et suum ornatum.

  4. Præterea, Videtur relinquere sub dubio, utrum sint plures ordines quam novem, quos nos scimus, si nos nescimus quanti sunt : hoc autem videtur præsumptuosa inductio novitatis.

  5. Præterea, Virtus fluit ab essentia. Cum igitur non ignorent essentiam suam, videtur quod sciant etiam virtutem.

  6. Præterea, Ipsi omnia cognoscunt

<--- Page Split --->

Ad sextum dicendum, quod illuminatimus ipsas nobiliori habitu secundum se cognoscunt quam illa quae per eas cognoscunt, sicut et nos principia, sed serundum reductionem ad lucem primam, virtute cujus illuminant, imperfecte cognoscunt, cum de illa luce dicatur, I ad

Timotheum, v1, 16 : Qui lucem inhabitat inaccessibilem.

Ad septimum dicendum, quod licet quilibet scit in quo ordine sit, tamen imperfecte sciunt ordinationem, quantum ad principium totius ordinis effectivum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Impossibile enim est nos scire superccelestium animorum mysteria et sanctissimas eorum perfectiones, nisi ibi dixerit quis quaecumque per eos nos tamquam propria bene scientes divinitas mysteria docuit.

Neque enim intelligere valemus superccelestium istarum mentium mysteria, et sanctissimas illarum perfectiones, nisi illa forte nos scire quis asserat, quae illorum, sua scilicet rite callentium, ministerio Divinitas ipsa nos docuit.

<--- Page Split --->

Impossibile enim est, etc.

Hic est dubitatio.

Hic ne videretur quod nihil deberet scribi de his, cum sint etiam in Angelis non perfecte nota, quod enim non intelligitur, non potest dici neque scribi, ostendit ex quibus cognitionem horum accepit, dicens : Hoc ideo dico : enim, id est, quia impossibile est nos scire mysteria, id est, occulta supercelestium animorum, id est, intellectuum, scilicet Angelorum, et perfectiones eorum sanctissimas, quibus scilicet in divinis perficiuntur, nisi quis, id est, aliquis dixerit ibi, id est, in hac materia illa mysteria quaecumque divinitas nos docuit per eos, scilicet Angelos, quibus mediantibus veniunt illuminationes divinae in nos tamquam per scientes bene propria, id est, proprias dispositiones prout in se considerantur : et in hoc tangitur idoneitas eorum ad docendum.

  1. Videtur enim, quod possibile sit nobis sine revelatione cognoscere dispositiones angelicas. Philosophi enim per principia naturaliter cognita scripserunt de substantiis separatis sine revelatione, tam Plato qui posuit calodæmones et cacodæmones, quam Aristoteles qui in XI primæ philosophiæ posuit numerum eorum secundum numerum motuum : ergo videtur, quod sine revelatione possibile sit scire.

  2. Præterea, Si alterum eorum ex quibus componitur aliquid, invenitur per se, et reliquum potest per se inveniri, sicut si medo componitur ex aqua et melle, et mel invenitur per se, et aqua similiter : sed corpus ex quo et spirituali substantia homo componitur, invenitur per se, ut in inanimatis : ergo et spiritualis substantia separata invenitur : et sic ad cognitionem Angelorum per rationem devenire poterimus.

  3. Præterea, Sicut dicit Philosophus, « intellectus noster est in potentia ad unumquodque intelligibile, dummodo non sit sibi importbionatum propter Infinitatem : » Angelus autem est intelligibile proportionatum nostro intellectui, cum non sit infinitum : ergo poterit per se illud cognoscere : etsi non cognoscat, cum sint multa scibilia quorum scientiam non habemus, ut dicit Philosophus.

<--- Page Split --->

Solutio . Dicimus , quodimpossibileestnobissinerevelationevenireincognitio - nonAngelorum , secundumquodponi - museosnondeterminatosadnotum , ervientesDeoinspiritualibusobsequiisbatitudinis : omnisenlmnostracogni - tuortumhabetasensusecundumPhi - losophum : undecognitionostranonretenditseultrasensibiliapropria , sicutsuntpassibilesqualitates , autcommunia , siutnotus , numerus , magnitudo , ethujusmodi , autsensibiliasecundumac - cidens , quaealiquomodoconjungunturensibilibus , cujusmodisuntformaesub - stantialesetrelationes , etsimilia .

accipisinerevelationesacrorumdelubro - r u m . » Aristotelesverovenitincogni - tionemeorumpermotum , secundumquoddeterminanturadmotumetcon - junguntursibi , etitahabentaliquemordinemadsensibilia : seditanosnonponimusAngelos .

Ad secundum dicendum, quod per hoc quod corpus invenitur per se, non necessario venitur nisi in spiritualem substantiam, quae componibilis est corpori : et hujusmodi non est Angelus : sicut etiam per mel non veniretur in compositionem aquae nisi aqua esset componibilis melli.

Ad primum ergo dicendum, quod Plato posuit illos calodæmones corporeos, et in horum etiam cognitionem per philosophiam non venit, sed per dæmones, per necromantiam. Unde etiam ipse dicit, quod « cognitio eorum non potest

Ad tertium dicendum, quod intellectus noster est in potentia tantum ad ea quae per sensibilia accipi possunt, sed ad spiritualia proportionaliter per aliquod lumen superadditum naturae, scilicet gratiae, vel gloriae.

<--- Page Split --->

Non ergo nos, etc.

Hic concludit ex dictis ex quibus procedendum est, dicens : Ex quo nullus potest dicere de Angelis nisi quae divinitas docuit, ergo nos quidem, id est, certe, non nihil, abundat altera negatio, id est, nihil, dicimus in materia ista ex proprio motu rationis : autem, id est, sed nos in quantum potentes sumus, ex quo perfecte non possumus, docentes exponemus. Quasi diceret : Hæc doctrina erit magis expositio aliorum. Vel docentes, id est, edocti ab aliis : passive enim habetur in Græco 1. Exponemus dico hic quaecumque de numero angelicarum speculationum contemplata sum a sanctis Theologis, cui ea quae eis revelata sunt de divinis, tradiderunt.

  1. SED VIDENTUR falsum dicere : talem enim dispositionem angelicae hierarchiae nusquam in sacra Scriptura reperimus : ergo non tradit exponendo solum ea quae a Theologis dicta sunt.

  2. Praeterea, Proprio motu videtur dicere quis quod nullus ante eum dixit : sed nullus ante eum talem ordinationem docuit : ergo hoc videtur proprio motu dicere.

SOLUTIO. Dicendum, quod ea quae hic scripsit de angelica ordinatione, edoctus est ab Apostolo Paulo : et hæc sunt illa arcana quae vidit raptus ad tertium cælum, quæ non licet homini, id est, humane viventi loqui 2. Unde et ipse in cap. II dixit, custodienda hæc fore a multitudine quasi uniformia : seorsum autem discipulos docuit, inter quos Dionysius fuit. Vel etiam edoctus fuit a Ierotheo, quem suum magistrum dicit in libro de Divinis nominibus, qui didicit divina patiendo divina : et ideo certius scivit. Sed quia non consuevit vocare Theologos nisi scriptores Scripturæ quæ est in canone, ideo potest aliter dici, quod in sacra Scriptura implicite continentur omnia quæ hic explicite traduntur, dum describuntur per figuras ex quibus ordines eorum et proprietates licet

<--- Page Split --->

aperore : et ideo expositurum se dicit sacram Scripturam, « cujus veritas, se- • crundum Anselmum, est quidquid se-

« cundum fidem ex ea elicitur, imo « quidquid sibi non contradicit. » Et per hoc patet solutio ad objecta.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Omnes 'Theologia cœelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus.

Substantias cœelestes omnes theologia novem explanatoriis nominibus appellavit.

per tres hierarchias, ibi (§ 3), Has divinus, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Omnes Theologia, etc.

Littera sic legatur : Theologia, id est, sacra Scriptura ex qua accipimus quod dicimus, omnes cœelestes essentias novem vocavit ordines quantum ad novem ordines cognominationibus manifestativis, id est, manifestantibus eorum proprietates, secundum quas accipi potest etiam omnis proprietas.

Hic dividit angelicam hierarchiam. Et primo per novem ordines, Secundo

<--- Page Split --->

tres theologicae. Similiter dona quaè dantur in adjutorium potentiarum in opera excellentia, sunt solum septem. Similiter beatitudines quantum ad praemium sunt septem, quantum ad meritum sunt octo. Ergo videtur, quod non sunt novem ordines.

  1. Ad idem, Homines assumuntur ad beatitudinem secundum sortes Angelorum, sicut dicitur in Cantico Deut. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, « Angelorum « Dei, » secundum aliam translationem : sed cum charitas quae diversificat mansiones in genere, distinguatur per tres gradus, ut dicit Augustinus, scilicet incipiens, perficiens, et perfecta, non assumuntur homines nisi secundum tres gradus : ergo tres tantum sunt ordines.

Sed contra.

  1. Videtur, quod plures sint quam novem : Philosophi enim posuerunt ad minus decem ordinibus substantias separatas : hujusmodi autem sunt Angeli : ergo deberent esse decem ad minus, maxime cum numerus novenarius sit imperfectus et denarius perfectus : quod patet, quia solvens decimam retinendo novem, designat se indigere propter suam imperfectionem ab alio perfici, ut dicit Augustinus, et Hugo de sancto Victore.

  2. Praeterea, Motus coelestium corporum sunt plures quam novem, et similiter mobilia plura quae non reducuntur in unum : ergo etiam ex hac parte debent esse ordines plures.

  3. Praeterea, Si ordines Angelorum distinguuntur secundum spiritualia ministeria, cum inconveniens sit dicere solum novem ministeriis serviri in cœlis, cui etiam in terris multo plura exhibentur obsequia, videtur quod non sint tantum novem ordines Angelorum.

  4. Praeterea, Illi qui numerantur, videntur distingui per plura, sicut si virtutes obviant legibus naturae, multum distantis virtutis est indicium in operibus supra leges naturae, quorum tamen semina sunt in natura, et in his ad quae nullo

Hic est dubitatio de numero ordinum.

  1. Videtur enim, quod debeant esse tantum tres. In Deo enim qui est exemplar et principium totius ordinationis, distinguuntur tantum tres personae : exemplatum autem debet concordare exemplari : ergo et in Angelis debent esse tantum tres ordines.

  2. Si dicatur, quod ea quae sunt in principio ut unum, multiplicius sunt in principiatis. Contra : In corporali creatura, quae magis distat a prima unitate, non exemplatur Trinitas increata, nisi secundum partes vestigii : ergo nec in Angelis debet relucere nisi in tribus ordinibus.

  3. Ad idem, Non est sapientis artificiis magis multiplicare quae minus divisibilia sunt : corporalia autem magis sunt divisibilia spiritualibus, dividuntur enim forma et materia et quantitate : cum igitur corporalium non sint novem ordines, sunt enim corpora incorruptibilia et corruptibilia, simplicia et mixta, inanimata et animata, secundum tres gradus : ergo spiritualium substantiarum non erunt novem ordines.

  4. Ad idem, Sicut dicit Gregorius, « Ordines Angelorum distinguuntur se- « cundum dona gratiarum : » sed gratuita dona non extenduntur usque ad novem, sive accipiantur virtutes quae perliciunt potentias ad agendum quae non sunt nisi septem, quatuor cardinales, et

<--- Page Split --->

modo extendi potest virtus naturae, ut in promiscitatione mortui : et similiter potestan qua resistitur malignitati daemonis, multum distat ab ea qua resistitur mabignitati hominis : et similiter de aliis : ergo videtur, quod sint multo plures quam novem.

Sotirro. Dicimus, quod sunt tantum novum ordines Angelorum, cum distinguantur tantum per tres hierarchias, quarum quælibet dividitur in tres ordines, ut suo loco de singulis patebit.

Ad primum ergo dicendum, quod propria et appropriata personis circumstant primum artificem in unoquoque opere, cum una sit operatio trium personarum ex potentia, sapientia, et bonitate divina procedens : et ideo illa tria non distinguunt unam creaturam ab alia, sed representatur suo modo in qualibet creatura una. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod divisio ordimum non est per divisionem naturae, sed per distinctionem officiorum quibus environtur Deo, quae quia in generali sunt novem, ideo noven sunt ordines Angelorum.

Ad quartum dicendum, quod dona serundum quae distinguuntur ordines, sunt quibus constituuntur in divinis officiis, quae in genere sunt novem : dona autem Spiritus sancti quae perficiunt in vita activa et contemplativa, propter quod sunt amplum, quia si in contemplativa, aut aperit oculos, et sic est intellectus : aut simul cum hoc saporare facit, et sic est sapientia. Si vero in activa, aut quantum ad recessum a malo, et sic est timor : aut quantum ad operationem boni vel in praeceptis, et sic ut dirigens est scientia, ut exsequens pietas : aut in consiliis, et sic ut dirigens est consilium, ut exsequens est fortitudo.

Ad quintum dicendum, quod secundum tres gradus charitatis assumentur ad inlimos, vel medios, vel supremos : tamen quia charitas distinguit in omnibus virtutibus, distinguuntur in unoquoque

gradu in diversis mansionibus etiam secundum alias.

Ad sextum dicendum, quod Philosophi venerunt ad numerum substantiarum separatum per numerum mobilium. Cum enim sint septem orbes planetarum, et unus stellarum fixarum, in quo consideraverunt duos motus, scilicet orbis et stellarum, quorum utrumque reduxerunt ad allerum. Qui vero novem, orbem priorem, scilicet motum orbis ad orbem motus diurni et motus stellarum ad cœlum signorum, posuerunt decem motores, cum unus istorum motuum non reducatur ad alterum. Qui vero noven orbes, posuerunt decimam movere sphæram activorum et passivorum. Alii etiam posueruut eos secundum numerum stellarum. Alii vero secundum plures motus istorum orbium posuerunt plures etiam motores, ut quadraginta octo, et alii aliter tamquam conjecturis loquentes. Nos autem distinguimus ordines secundum officia quibus obsequuntur Deo : unde si poneremus aliquos Angelos in motu orbium servire Deo, sicut dicit Cancellarius Parisiensis, et sicut dicit Hieronymus super principium Ecclesiastes, omnes essent de inferiori ordine, licet non possimus ponere sicut Philosophi, qui posuerunt eos conjunctos mobilibus ut formas, ex quarum conjunctione sortiuntur animas et virtutes eorum determinatas ad motum, adeo quod si esset majus corpus vel plures stelle in uno corpore, non possent movere, ut dicit Philosophus in secundo Cæli et Mundi. Et per hoc patet solutio ad septimum.

Ad octavum dicendum, quod sunt plura officia in speciali quibus servitur Deo, sed non sunt plura in genere.

Ad nonum dicendum, quod propter illam distantiam virtutis vel potestatis non ponuntur in diversis ordinibus, cum illa virtus vel potestas sit ad unum in genere, sed propter hoc in eodem ordine quidam sunt superiores aliis, et ita illuminant alios, ut supra dictum est.

<--- Page Split --->

ANTIQUA - TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Has divinus noster sanctus perfector in tres segregat ternas dispositiones.

Has divinus noster initiator in tres ternarias distinxit distributiones.

EXPOSITIO TEXTUS.

theus, segregat, id est, dividit has, scilicet coelestes essentias, in tres dispositiones, id est, hierarchias ternas, id est, quarum quælibet distinguitur tribus ordinibus.

Has divinus noster sanctus, etc.

Hic distinguit coelestes essentias per tres hierarchias, et primo distinguit tres hierarchias. Secundo ostendit quid sit unaquæque, ibi (§ 6), Et primam quidem, etc.

Littera sic legatur : Sanctus perfector, id est, magister noster divinus, id est, divina sapiens, scilicet Paulus vel Iero-

HIC DUBITANTUR duo. Primo, cujusmodi sit ista divisio? Secundo, de numero hierarchiarum.

<--- Page Split --->

  1. Canca primum sic proceditur.

  2. Cum in omni divisione sit dividendum aliquod commune, quæratur cujusmodi commune hic dividatur. Si dicatur, quod est divisio generis in species, contra est : quia cum in omni tali divisione exstant primo duo membra, non deberet dividi in tres hierarchias.

  3. Præterea, Species dividentes genus non habent ordinem in illo : cum igitur istud hierarchiæ sint acceptæ secundum ordinem, non erit divisio generis in species.

  4. Si dicatur, quod est divisio totius in partes integrales. Contra : Nulla pars participat rationem totius : sed de qualihet hierarchia est una diffinitio communis quam supra posuit : ergo non videtur esse divisio totius in partes integrales.

ei quae denominatur a proprietate : pars enim ejus constituitur a potentia, quae est proprietas causæ superaddita, sicut intellectiva constituitur ab intellectu quae est proprietas addita animæ : et ideo ratione illius potentiae superadditæ in uno est virtus imperfecta, et in alio perfecta : in toto vero integrali essentia totius est per congregationem, partis per separationem : unde essentia totius non est essentia partis unius, neque adest uni, sed omnibus : et ideo universale proprie prædicatur de partibus, totum vero integrale improprissime : sed potentiale medio modo, secundum quod Augustinus dicit, quod « tres potentiae imaginis sunt « una mens, una anima. » Et per hoc patet solutio ad objecta.

SOLUTIO. Dicimus, quod ista divisio est totius in partes, non totius integralis, sed totius potentialis : et hoc totum quami medio modo se habet inter totum universale et totum integrale. Totum enim universale est in qualibet parte secundum totam essentiam et perfectam virtutem : essentia vero totius integralis non est in qualibet partium, sed in omnibus simul : sed essentia totius potentialis est in qualibet parte, non tamen secundum virtutem perfectam, sed in una tantum, sicut patet in anima : quoniam virtus ejus perfecta non est nisi in intellectiva, cum tamen essentia ejus sit etiam in sensitiva et nutritiva. Sed videndum qualiter possit hoc esse, cum virtus fluat ab essentia, et aliquid habet totam essentiam quod non habeat totam virtutem, Sciendum est, quod essentia totius potentialis medio se modo habet ad partes respectu totius universalis et integralis : essentia enim universalis est secundum esse essentia particularis, ut probat Philosophus in septimo primae philosophiae : quidquid enim est in particulari supra essentiam universalis, non est vere essentiale, sed est de individuantibus : essentia vero totius potentialis adest parti sicut subjectum, et causa proprietati, vel

CIRCA secundum sic proceditur.

  1. Per id quod est commune omnibus, non debet unum separari ab altero ; sed converti in Deum commune est omnibus tam supremis quam infimis, et similiter converti ad alterum in effundendo lumen acceptum a Deo : ergo per hoc non debent distingui hierarchiæ, sicut ipse facere videtur, dicens primam esse circa Deum existentem.

  2. Præterea, Per materialia non differunt aliqua secundum speciem : cum igitur in distinctione hierarchiæ utatur materialibus conditionibus, dicens eos oculosos et pennosos, videtur inconvenienter dividere.

  3. Si dicatur, quod divisio hierarchiæ sumitur secundum diversam proportionem capacitatis ad lumen divinum. Contra : Diversitas proportionis secundum quantitatem non diversificat speciem, sicut duo ad unum et quatuor ad duo se habent in dupla proportione, quamvis diversa sit quantitas : ergo nec hierarchiae distinguentur secundum proportionem majoris et minoris capacitatis ad lumen divinum.

  4. Præterea, Hierarchiæ distinguuntur secundum officia quibus Angeli serviunt Deo, cum illa sint duo tantum in gene-

<--- Page Split --->

re, ut dicitur Danielis, vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, etc. : non debuit distinguere nisi duas hierarchias.

Solutio . Dicendum , quodtreshierar - chiædistinguunturabinvicemsecundumdiversamproportionemcapacitatislumi - nisdivini : sedproportiopotestsumidi - versa , autsecundumspeciem , autsecun - dumquantitatemineademspeciepropor - tionis , sicutsexadquatuorsehabentinsesquialteraproportione , octoveroadsex , insesquitertia , licetæqualiterfiatseparatiosecundumquantitatem : ethæcestmedietasarithmetica , sedoctoadquatuorsehabentinduplaproportione , etsimilitersedecimadocto , licetnonsiteademquantitas : ethocvocaturmedietasgeometrica .

Similiter etiam invenimus in naturalibus proportionem aliquorum ad unum, diversam secundum quantitatem, non secundum speciem, sicut aliquis est proportionatus ad inveniendum geometricalia per se, quidam vero ad capiendum ea ab altero, quidam etiam ad hoc non possunt nisi difficulter, ut dicit Philosophus in Ethicis. In his est major et minor capacitas, sed tamen ab omnibus unius rationis, quia a ratione in omnibus, sed non ab eadem forma secundum speciem. Est enim capax oculus aquilæ luminis solis in fulgore suo, et oculus vespertilionis, ejusdem obtenebrati, et oculus hominis ut medio modo se habet, et non habent diversam speciem proportionis ad capiendum lumen solis.

Similiter quidam Angelorum sunt ca-

paces divini luminis, prout est in suo fulgore : quidam vero non, nisi obtenebretur vicinando immediate ad continuum et tempus, quomodo obumbratum nos recipimus : et ita efficitur proportionatum nobis : quidam vero medio modo se habent, cum inter duo extrema distantia sit medium, et sufficit accipere unum in genere. Et secundum hoc accipiuntur tres hierarchiæ ex diversa proportionis specie in capiendo divinum lumen secundum diversam rationem capacitatis, sed secundum diversam quantitatem capacitatis, quæ est ejusdem rationis, differunt ordines in hierarchia, et diversi in eodem ordine.

Ad primum ergo dicendum, quod illa duo non diversificant hierarchiam, sed consequuntur diversas rationes capacitatis : ex hoc enim quod recipiunt lumen divinum in fulgore suo superiores, convertuntur immediate ad ipsum : et ex hoc quod infimi accipiunt lumen proportionatum capacitati nostræ, convertuntur ad nos.

Ad secundum dicendum, quod materiales illæ conditiones ostendunt proportionem capacitatis divini luminis, sicut pennati alte feruntur in contemplationem divinam, et oculosi clare inspiciunt : et ideo competunt distinctioni hierarchiarum.

Ad tertium patet solutio per prædieta.

Ad quartum dicendum, quod illa officia non distinguunt hierarchias, sed consequuntur hierarchiam in communi.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem semper et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam 1. Sanctissimos enim Thronos, et oculosos et pennosos ordines Cherubin Hebræorum voce et Seraphin nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, divinorum ait tradere eloquiorum manifestationem. Trinum ergo hunc ornatum quasi unam et æque ordinatam, et vere primam hierarchiam communis noster Magister ait, qua non alia deiformior et per se præoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior.

B. Secundam vero esse aut ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam. Et ternarum novissime cælestium hierarchiarum, Angelorum, et Archangelorum, et Principatuum dispositionem.

Ac primam quidem ait esse illam, quae circa Deum assiduo versatur, illique jugiter inhærere, ac præ cæteris immediatius uniri traditur : sanctissimos enim thronos, et pluribus oculis alisque præditos ordines, cherubim Hebraico vocabulo et seraphim appellatos, immediate juxta Deum ante alios eminenti propinquitate locatos esse, sacrorum asserit eloquiorum explanatione comprobari. Hanc igitur ternariam distributionem, ut unam æqualemque ac primam revera hierarchiam, inclytus præceptor noster memoravit, qua non est altera Deiformior, primoribusve Divinitatis illustrationibus immediata conjunctione propinquior.

Secundam vero designat illam, quae potestatibus, dominationibus, virtutibusque completur. Tertiam denique, eamque cœlestium hierarchiarum ultimam esse dicit angelorum et archangelorum atque principatuum distributionem.

<--- Page Split --->

vel Ierotheus ait hunc trinum ornatum, scilicet trium dictorum ordinum esse quasi unam hierarchiam, et æque ordinatam, scilicet in summo propinquitatis ad Deum, et vere primam, qua scilicet hierrarchia prima, non est alia deiformior, id est, Dei similior : nec est alia intentior, id est, magis intenta immediate, id est, sine medio a quo illuminetur. Intentior dico illuminationibus divinitatis praeperantibus, id est, ante operantibus, quia nisi ipsa prius illuminet, nihil illuminare potest per se, id est, sine medio operantibus in prima hierarchia.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. Et primam quidem, etc.

Hic incipit manifestare tres positas hierarchias, et primo primam, secundo secundam, ibi, Secundam vero, etc. ; tertio tertiam, ibi, Et ternarum, etc.

Littera sic legatur : Et sanctus perfector quidem, id est, certe dicit primam, scilicet hierarchiam, esse traditam a scriptura existentem semper circa Deum, non habens ministerium in nos, per se autem uniri ipsi, scilicet Deo attente, quia tota fertur in ipsum, et immediate ante alias, scilicet hierarchias inferiores : enim, id est, quia ipse perfector ait manifestationnem divinorum eloquiorum, id est, sacram Scripturam manifestantem eas, tradere sanctissimos Tho:os, et ordines oculosos et pemosos, ut describuntur in prima visione Ezechielis et Isaïe. Ordines dico adspectu, nominatos voce Hebraeorum Cherubin, quantum ad oculosos, propter limpidum adspectum divinae claritatis, et Seraphin quantum ad pennosos, propter sublimitatem contemplationis. Hos dico, ait immediate collocari circa Deum secundum propinquitatem superpositam, idest, per quam superponuntur omnibus, scilicet ordinibus. Ergo, id est, ex quo isti tres ordines sunt supremi, communis Magister noster, id est, Paulus

Hic sunt duo dubia. Primo, de ordine quo enumerat istos tres ordines. Secundo, de hoc quod dicit æque ordinatam.

CIRCA primum proceditur sic.

  1. Interhos enim tres ordines ultimus est Thronorum, quem ipse primo enumerat : ergo male.

  2. Praeterea, Visus primo dirigitur in aliquid amandum, vel in se recipiendum : cum igitur Cherubin dicatur a dono quo videtur Deus, scilicet scientia, unde et oculosus nominatur, debuit primo nominari.

  3. Praeterea, Seraphin dignior est inter alios : si igitur penes dignitatem ordinare voluit, eum primo debuit numerare.

SOLUTIO. Dicimus, quod enumerat istos tres ordines secundum progressum eorum. In quolibet autem toto potentiali

<--- Page Split --->

est progressus ab eo quod est minoris virtutis : et ideo hunc ordinem servat in numerando : quia accipere cognitionem per ea quae magis vicina nobis sunt, est nobis conratum : sed accepta cognitione orum, ordinabit eos secundum dignitatum eorum. Et per hoc patet solutio ad objecta.

EXPOSITIO TEXTUS.

  1. Circa secundum sic proceditur.

  2. Videtur enim, quod isti tres ordines non sint æque ordinati : hierarchia enim non compatitur secum æqualitatem, sed unum sub alio requirit in quod exerceat operationes hierarchias : cum igitur isti tres ordines sint in una hierarchia, non videntur esse æque ordinati.

  3. Præterea, Ubi est æqua ordinatio, non salvatur diversa proportio, neque secundum quantitatem, neque secundum speciem : his tamen distinguuntur ordines æque ordinati.

  4. Præterea, Hoc esset contra naturam totius potestativi, ubi una pars est majoris virtutis quam altera : ejus autem natura salvatur in ordinibus et hierarchia : ergo non sunt æque ordinati.

SOLUTIO. Dicimus, quod non intelligit eos æque ordinari simpliciter, scilicet secundum eamdem quantitatem capacitatis, et secundum eamdem speciem proportionis, sed secundum quid, scilicet secundum æqualitatem eorum quæ sunt in hierarchia una habentium unam rationem capacitatis respectu divini luminis. Et per hoc patet solutio ad objecta.

B. Secundam vero, etc.

Hic ostendit quæ sit secunda hierarchia, dicens : Vero, id est, sed Magister ait secundam hierarchiam esse completam ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus, id est, ex aliis tribus ordinibus, et novissime, id est, ultimo, trinarum, id est, inter tres cœlestium hierarchiarum dixit esse dispositionem, id est, ordinationem hierarchicam Angelorum et Archangelorum et Principatuum.

DUBIA.

Hic sunt duo dubia. Primo, Utrum sit secunda quam ponit secundam ? Secundo de hoc quod ordinat Virtutes in secunda, et Principatus in tertia.

<--- Page Split --->

Dubium 1. Circa primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod illi ordines quos ponit in secunda, sint de prima : altiores enim gradus dicunt Dominationes et Potestates (cum dicant superpositionem) quam Seraphin et Cherubin, quae dicunt habitus communes, scilicet scientiae et charitatis. Cum igitur hierarchia sit gradus quidam, ut supra dictum est, videntur de superiori hierarchia esse Dominationes et Potestates quam Seraphin et Cherubin.

  2. Praeterea, Cum hierarchia sit quoddam totum potentiale, superius ordinari debet in eo quod altiorem gradum potentiae nominat : Dominationes autem et Potestates nominant summum gradum potentiae : ergo in prima hierarchia debent ordinari.

  3. Praeterea, In Ecclesiastica hierarchia quae exemplatur a coelesti, superiores sunt habentes potestatem et dominium quam habentes scientiam et charitatem : ergo et in coelesti ita debet esse.

  4. Praeterea, Potestates, Dominationes, et Virtutes sumuntur penes attributum Patris, quod est potentia : Seraphin, Cherubin, et Throni penes attributum Spiritus sancti, cujus est dare charitatem, et scientiam quae est secundum pietatem, ut dicit Dominus in Evangelio, Ille (spirilus veritatis) docebit vos omnem veritatem 1, et facere etiam Deum esse in nobis, et nos in ipso. Cum igitur Pater sit principium non de principio, Spiritus sanctus autem secundum ordinem naturae principium ab utroque principio, videtur quod ordines qui sumuntur penes attributa ejus, sint infra illos qui sumuntur penes attributa Patris.

SOLUTIO. Dicendum, quod Seraphin et Cherubin et Throni sunt superiores ordines.

Ad primum dicendum est per inter emptionem.

Ad secundum dicendum, quod nulla

potentia exercet actum suum nisi perfecta aliquo habitu, vel innato, vel acquisito, vel infuso : unde quia Seraphin et Cherubin dicunt nobilissimos habitus quibus potentiae perficiuntur, nominant altiores gradus potentiae quam Dominationes et Potestates.

Ad tertium dicendum, quod hoc contingit Ecclesiastica hierarchiae in quantum deficit a propria dignitate. Illi enim deberent praefici, qui superiores essent in merito, sicut fuit in Apostolis : hoc autem dimittitur, vel ex malitia, vel ex ignorantia, quae in celesti hierarchia esse non potest.

Ad quartum dicendum, quod illa quae ultima sunt in exitu, collocantur altius conjungendo immediatius fini : et ideo per attributa Spiritus sancti in superiori hierarchia collocantur.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Principatus sint in media, et Virtutes in ultima :

Per hoc quod Gregorius et Bernardus sic ordinant.

  1. Praeterea, id quod est circa gentem, majus est quam quod est circa unum tantum, sicut patet per Philosophum in principio Ethicorum : sed Principatus constituuntur super unam gentem, operatio autem Virtutum est circa unum tantum, qui sanatur, vel suscitatur : ergo Principatus est supra Virtutem.

  2. Praeterea, In Ecclesiastica hierarchia principantes sunt super illos qui virtutes operantur, cum tamen neutrum sit gratum faciens, sicut patet per id quod Dominus in Evangelio dicit : Multi dicent mihi in illa die 2, etc. : ergo ita etiam debet esse in coelesti, a qua ista exemplatur.

  3. Praeterea, Principatus suo nomine dicit eminentiam, Virtutes autem non : ergo sunt inferiores hierarchiae.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicimus, quod Gregorius et Bernardus consideraverunt ordines secrundum conformitatem Ecclesiaticae hierarchiae, in qua principes et prælati superiores sunt illis qui virtutes operantur. Dionysius autem melius ordinavit secundum proprietates ipsorum ordinum : quia Virtutes habent potentiam non limitatum, cum supra leges naturae operantur, eis non adstricti in operando : Principatus autem potentiam limitatam circa unam gentem, et ideo inferiores sunt, cum omnis limitata potentia sit infra non limitatam. Non autem dicimus, ut quidam dicunt, quod Gregorius eosdem nominet Principatus quod iste Virtutes, et e converso, cum pro eodem modo acci-

piantur apud utrumque, sicut ex dictis eorum patet. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad secundum dicendum, quod licet operatio Virtutis ordinetur circa unum, non tamen limitatur aliquo modo circa ipsum, sicut limitatur potentia principis circa unam gentem.

Ad tertium dicendum, quod secundum viam illam consistit ordinatio Gregorii et Bernadi, quae tamen non accipitur per proprietates eorum.

Ad quartum dicendum, quod Virtutes dicuntur ab ultimo potentiae quasi non limitatae aliquo resistente : et ideo majorem eminentiam dicunt quam Principatus, cujus potentia limitatur.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De Seraphin et Cherubin et Thronis, et de prima eorum hierarchia.

De Seraphim, Cherubim, et Thronis, de que prima eorum hierarchia.

SYNOPSIS CAPITIS :

I. Docet quid cherubim, seraphim et throni significent. II. Quanta sit primo hierarchia dignitas, contemplandi vis atque perfectio. III. Quomodo inferiores a superioribus, et supremi ab ipsomet Deo initientur, et quanta reverentia suas quisque illustrationes excipiat. IV. Quid supremi illi spiritus agant?

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Hunc ergo nos recepturi sanctarum hierarchiarum ordinem, dicimus quia omnes coelestium intellectuum co-

Hunc sanctarum hierarchiarum ordinem approbantes, omnem coelestium intelligentiarum appellationem, deifor-

<--- Page Split --->

nominations, declarationem habent uniuscujusque deiformis proprietatis.

mis cuilibet earum insitæ, proprietatis declarationem continere profitemur.

B. Et quidem sanctam Seraphin nominationem, quæ Hebræorum sunt scientes, aut incendentes manifestare, aut calefacientes : eam vero Cherubin multitudinem scientiæ, aut fusionem sapientiæ.

Ac sanctam quidem seraphim appellationem, Hebraice periti aiunt vel incensores interpretari vel calefacientis ; cherubim vero, copiam cognitionis sive sapientiæ diffusionem.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

cundum hunc modum proprietates eorum accipit, ibi (§ 4), Mobile etc.

Circa primum tria facit. Primo ponit modum quo procedendum est in determinatione istorum ordinum : quia per eorum nomina. Secundo ex eorum nominibus concludit eos esse in prima hierarchia ibi (§ 2), Pulchre igitur, etc. Tertio ponit eorum nomina per quae proprietates accipiet, ibi (§ 3), Calefacientes ergo.

A. Hunc ergo nos recepturi, etc.

In praecedenti capite divisit cœelestem hierarchiam in tres. In parte vero ista de unaquaque earum per se determinat. Et dividitur in partes tres, secundum quod de tribus hierarchiis determinat. Secunda incipit in cap. VIII, ibi, Transeundum autem, etc. Tertia in cap. IX, ibi, Reliquus nobis in, etc.

Praesens autem caput, in quo primo de prima hierarchia determinat, dividitur in partes duas. In prima enim determinat de primis tribus ordinibus. In secunda de hierarchia eorum, ibi (§ 7), Dicendum vero, etc.

Prima iterum in duas. In prima ponit modum quo accipienda est cognitio istorum ordinum : quia accipitur secundum delarationem nominum quibus in sacra Scriptura denominantur. In secunda se-

Littera sic legatur : Diximus, quod nihil proprio motu dicendum esset, sed exponendo qua e in Scripturis sunt tradita : et ideo nos recepturi hunc ordinem sancatarum hierarchiarum, id est, angelicarum, id est, hanc dispositionem tractandi, dicimus quod omnes cognominationes caelestium intellectuum, id est, Angelorum, habent declarationem proprietatis deiformis uniuscujusque eorum, id est, continent in se unde declarari possint.

Et nota, quod dixit cognominationes et non nomina: quia cognominatio sumitur ab eo quod est additum naturae, sicut etiam in hominibus, unde nomina ista ordinum imponuntur a donis superadditis naturae, quibus gradum hierarchicum sortiuntur, et non a natura ipsorum : et ideo etiam non dixit, quod declarent proprietates naturales eorum, sed deiformes, quibus scilicet Deo similes in participatione doni et consortio potestatis efficiuntur. Naturales enim proprietates eorum non sunt notae nobis.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

EXPOSITIO TĒXTUS.

B. Et quidem sanctam, etc.

SED VIDENTUR hoc esse falsum :

  1. Quia Augustinus determinat naturales proprietates eorum, quæ sunt personalis discretio, et simplicitas essentiae, et similia : ergo et iste ea determinare debuit propriis nominibus.

  2. Præterea, Res perfectius cognoscitur per essentialia quam per proprietates : ergo et illa deberent declarari per nomina eorum potius quam proprietates, maxime cum dicat Philosophus in IV Metaphysicorum : « Ratio quam signifi- « cat nomen, est diffinitio. »

Ad primum dicendum, quod proprietates naturales quæ consequuntur naturam eorum, in communi possunt determinari ratione quam significat nomen, sed non illæ quibus separantur ab invicem : hic autem intenditur de eis secundum quod separantur ab invicem in diversis ordinibus : et ideo non potuit fieri per nomina significantia proprietates naturales eorum.

Ad secundum dicendum, quod essentialia eorum propter elongationem ipsorum a nobis sunt ignorata in speciali, et ideo oportet nos eorum qualemcumque cognitionem accipere per proprietates deiformes traditas nobis in Scripturis.

Hic exemplificat quod dixerat, dicens : Et quidem, id est, certe scientes quæ Hebræorum sunt, id est, linguam Hebræam, dicunt sanctam nominationem Seraphin, idest, illius ordinis manifestare aut incendentes aut calefacientes, igne scilicet divini amoris, vel perfecte quantum ad primum, vel communiter quantum ad secundum. Vero, id est, sed dicunt eam, scilicet nominationem, Cherubin multitudinem scientiæ quantum ad acceptionem, aut fusionem sapientiæ, quantum ad communicationem.

Et nota, quod Cherub et Seraph significant unam hypostasis illius ordinis. Cherubim et Seraphim per m secundum declinationem Hebraicam sunt pluralis numeri, generis masculini, et significant plures illius ordinis. Per n vero significant totam collectionem illius ordinis, et est neutrius generis, pluralis numeri, ut dicit Hieronymus. Unde hic per x scribi debet.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Potentia motiva ignobilior est potentia intellectiva, quæ est proprie nobilioris naturae : ergo scientia (quæ perficit intellectum) est nobilior amore, qui perficit motivam : et sic ordo ordine.

Ad oppositum.

  1. Ad Eph. iii, 19, dicitur : Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christii. Ergo eadem ratione cujuslibet charitas supereminet suæ scientiæ : et sic Seraphin (qui accipitur penes charitatem) superior erit Cherubin, qui accipitur penes scientiam.

Hic sunt duo dubia. Primo, de ordine istorum duorum ordinum, scilicet Cherubin et Seraphin, quis sit superior? Secundo, de verbis quæ dicuntur in littera.

1. Circa primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Cherubin sit superior quam Seraphin : sicut enim dicit Philosophus in Ethicis, « Speculatio est « dignior praxi, cum operatio sit propter « indigentiam : » ergo nobilissima speculatio (a qua dicitur Cherubin) est supra nobilissimam operationem a qua dicitur Seraphin : et ita ordo supra ordinem.

  2. Præterea, Sicut dicit Dominus, Joan XVII, 3 : Hæc est vita æterna : Ut cognoscant te, etc., et Augustinus dicit, quod « visio est tota merces. » Philosophus etiam dicit, quod « contemplatio est opus Deo et homini gratissimum. » Ergo videtur, quod visio (a qua dicitur Cherubin) sit potior in beatitudine, amore a quo dicitur Seraphin : et sic idem quod prius.

  3. Ad idem, Habitus qui est perfectivus rei secundum propriam naturam, dignior est eo qui perficit naturam in communi : sed visio Dei per scientiam perficit naturam spiritualem secundum id quod proprium est sibi, scilicet intellectum : amor autem secundum naturam qua convenit cum aliis, cum affectio etiam sit in brutis : ergo scientia dignior est amore : et sic ordo ordine.

  4. Idem videtur per id quod de charitate dicitur, I ad Corinth. XII, 31 : Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Solutio . Dicimus, quod amor communis est rationabilibus et irrationabilibus, sicut patet per diffinitionem ejus positam in libro de Divinis nominibus. Dilectio vero addit super amorem electionem et discretionem amati : et sic est solum in habentibus intellectum : et sibi nihil est contrarium, sicut nulli habitui qui consequitur partem intellectivam, ut dicit Philosophus. Charitas autem addit supra dilectionem vim amoris qua ponitur amatum sub inæstimabili pretio : unde etiam dicitur res chara quæ multi pretii est. Dicimus igitur, quod scientia dignior est amore communititer sumpto, sed minus digna charitate : et propter hoc ordo Seraphin superior.

Ad primum ergo dicendum, quod licet speculatio dignior sit praxi exteriori quæ habet difficultatem, est tamen minus digna affectione in qua perficitur motus intellectus affectivi, ut in eo quod immediatius conjungit fini.

Ad secundum dicendum, quod cum virtutes (quæ sunt per modum passivarum) non possint agere nisi recipiendo speciem objecti quod est agens, oportet quod visio (quæ dicitur a tali potentia) determinetur secundum rationem objeeti : objectum autem visionis (quæ est vita æterna) movet non solum in ratione veri, sed in ratione summi boni, quod

<--- Page Split --->

est Deus : et ideo visio illa non est pure speculativa, sed affectiva : et in hoc consummatur beatitudo : et propter hoc etiam dicitur tota merces. Philosophus autem loquitur de contemplatione, quod triangulus habet tres angulos, quae videtur pure speculativa, cum non inducat delectationem nisi in quantum assumitur ut affectata a voluntate praecedenti : et secundum hoc efficitur secundum ipsum felicitas viae, propter maximam delectationem, ex eo quod maxime convenit homini secundum id quod proprium est sibi. Delectio enim est operatio secundum naturalem habitum non impedita, et imperturbabilem, propter firmitatem sui et quia caret contrario.

Ad tertium dicendum, quod amor prout communiter sumitur, indignior est scientia, dignior tamen est secundum id quod perficit affectionem intellectivam, in cujus delectatione perficitur felicitas humana, sive viae, sive patriae. Et similiter dicendum est ad quartum de potentia affectiva sive motiva.

Dubium 2. Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod male describat istos duos ordines : hic enim propria eorum tradere debet : calefacere autem et incendere metaphorice dicuntur : ergo non debuit manifestare Seraphin, per hoc quod est calefaciens vel incendens.

  2. Praeterea, Cum non effundant nisi constituti in gradu sui ordinis per donum receptum a Deo, prius secundum naturam est eis accipere quam effundere : ergo per acceptionem potius quam per effusionem in calefaciendo manifestari debuit Seraphin.

  3. Item, Videtur quod peccat etiam in notificatione Cherubin : multitudo enim scientiae consistit in multitudine scitorum, magnitudo vero in firmitate medii : sed cum iste ordo sit de supremis, intellectus eorum non spargitur ad multa, sed magis colligitur ad unum : ergo non competit eis multitudo scientiae, sed potius magnitudo.

  4. Praeterea, Scientia est per propriam causam rei, et in hoc differt a sapientia, quae est per altissimam causam : haec autem differentia non videtur esse in cognitione istius ordinis, cum cognitionem rerum accipiant per causam altissimam immediate : ergo inconvenienter utrumque ponitur.

Solutio . Dicimus , quodconvenienternominavit hos ordines per habitus nobiliores, scilicet charitatis, quae designatur in calore propter unitivam virtutem et attractivam ad amatum quantum ad Seraphin, et scientiae quantum ad Cherubin.

Ad primum ergo dicendum, quod proprimu dupliciter dicitur, aut in comparatione ab subjectum, quod convenit omni et soli et semper : et sic propria ordinum non intendit hic ponere : et hoc dividitur contra commune. Dicitur etiam proprium, quod convenit alicui secundum quod significatur per verba : et hoc dividitur contra improprium vel metaphoricum, et sic propria intendit ponere, cum oporteat determinare de ipsis secundum figuras quibus traduntur in Scripturis.

Ad secundum dicendum, quod in effundendo notatur copia et perfectio habendi, et non in capiendo : ideo ut hoc exprimeret, per effusionem eos descripsit : vel quia per actum effusionis magis nobis innotescunt, et essentialior est hierarchiae.

Ad tertium dicendum, quod licet intellectus eorum adunetur in uno, illud tamen unum est ratio certa cognoscendi multa scita, imo omnia : et ideo in quantum per illud unum intellectus eorum accipit multa, dicitur multitudo scientie.

Ad quartum dicendum, quod ad perfectionem cognitionis exigitur objectum offerens se ad cognoscendum, et medium firmum quo accipiatur, et perspicacitas intelligentiae cognoscente. Haec autem manifestum est non deesse eis, cum in eis nullum sit impedimentum ex hebetu-

<--- Page Split --->

dum : et ideo oportuit quod describerentur quantum ad perfectam cognitionem, et quantum ad efficaciam medii : et sic dicitur fusio sapientiae, quia rerum cognationem per primam accipiunt causam, quam plene in fulgore suo prospiciunt, ut aliis fundere possint. Ex parte vero

objectorum dicitur multitudo scientiae, propter multa scita, quae se eis aperte offerunt ex intuitu primi luminis, per quod et res cognoscunt et propria eorum principia, et sic habent de eis et sapientiam et scientiam : et hoc non est inconveniens secundum Philosophum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Pulchre igitur prima coelestium hie archiarum ab excellentissimis essentis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, hoc est, circa Deum immediate collocatur : et primo opetantes theophaniae et perfectiones in eam tamquam proximam principalius deferuntur.

Merito igitur prima illa coelestium hierarchiarum a sublimissimis naturis administratur, cum hoc caeteris ordinem nacta sit sublimiorem, quo in eam, immediate Deo assistentem, primave Dei apparitiones et initiationes, tamquam in proximam, principalius derivantur.

<--- Page Split --->

Pulchre igitur prima, etc.

Hic ex nominibus eorum positis concludit eos esse decenter in prima hierarchia, dicens : Igitur ex quo nobilissimas eorum proprietates nomina declarant, pulchre, id est, decenter prima cælestium hierarchiarum, id est, inter cælestes hierarchias sanctificatur, id est, sancta ostenditur, vel in sanctitate a Deo constituitur, non ut de non sancta fiat sancta, ab essentii s excellentissimis inter alios Angelos. Prima dico habens ordinem, id est, gradum omnibus altiorem, scilicet hierarchiis, hoc est, id est, hic ordo altus est in hoc quod collocatur immediate circa Deum, quoad gradum in quo constituuntur : et theophanìæ, id est, divinæ illuminationes sub quibus vident, et perfectiones, quantum ad objectum visionis quod est Deus, operantes primo, id est, quæ sunt principium totius perfectionis et illuminationis, cum in ipso fonte accipiant, deferuntur principalius, id est, primo et plenius in eam, scilicet primam hierarchiam tamquam proximam Deo.

SED HIC est dubitatio de hoc quod dicit eos immediate circa Deum collocari : videtur enim hoc esse falsum.

  1. Inter immediata enim non est distantia : sed inter Deum et eos qui sunt de prima hierarchia est infinita distantia : ergo non immediate sibi conjunguntur.

  2. Præterea Virgo (ut dicit Hieronymus) et cantatur de ipsa, « est exaltata « super choros Angelorum : » ergo ipsa est media inter Deum et primam hierarchiam.

  3. Præterea, Infinite distans non potest accipi ab intellectu nisi per medium : cum igitur in infinitum distet ab his qui sunt de prima hierarchia, videtur quod non immediate accipiunt visionem ejus.

  4. Item, Videtur quod hoc non sit eis proprium. Sicut enim dicitur in I Joannis, III, 2 : Videbimus eum sicuti est. Glosa : « Sine medio. » Ergo non soli ipsi vident sine medio.

  5. Præterea, Homo etiam ante peccatum (ut dicit Augustinus) videbat Deum sine medio, qui tamen erat in via : ergo videtur non solum convenire superiori hierarchiæ.

SOLUTIO. Dicimus, quod dicuntur immediate collocari circa Deum, eo quod non sit aliquid primo respiciens a Deo et transfundens in eos : sed habent virtutem ad inspiciendum in suo fulgore lumen divinum. Et si inter eos aliqui sunt

<--- Page Split --->

magis capaces et illuminent inferiores ejusdem ordinis vel ejusdem hierarchiae, per hoc non tollitur ab eis facultas immediate accipiendi in ipso fonte luminis, cert aliquis discit ab alio, qui tamen per se invenire posset : et etiam recipiunt a superioribus lumen nulla ex parte obtenibratum, sed in simili fulgore in quo superiores accipiunt : et ideo immediate collocantur omnes, licet unus ab alio accipere possit : sed inferior hierarchia recipit a superioribus in minori splendore, sicut etiam dicitur in libro de Causis, quod « intelligentiae inferiores continent formas minus universales quam scilicet superiores : » cum enim formae omnium quae hic producuntur secundum Philosophos) sint apud ipsas sicut formae artificialium apud artificem, quanto magis appropinquant multitudini generabilium et corruptibilium, quae reducuntur ad motum cœeli, tanto formae eorum fiunt compositiores et multipliciores, et sic minus universales. Et similiter quanto magis distant a prima luce, tanto recipiunt in minori splendore.

Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod est infinita distantia, non ponitur actu aliquid medium quod est propinquius primo, quia sic numquam esset status, sed secundum possibilem capacitatem majorem istis, tamen infra Deum.

tum ad hoc quod beata Virgo est media quoad meritum, non tamen est media quoad effusionem illuminationum, cum per se accipiant : et si etiam ab ipsa accipiant, non tollitur ab eis proprius modus, scilicet per se accipiendi.

Ad tertium dicendum, quod distantia intelligibilis ab intellectu potest esse vel ex defectu intelligibilis, quod non est de se aptum et connaturale intellectui, sicut sunt prima principia, et tunc indigent medio per quod accipiantur : vel etiam ex defectu intelligentis qui propter debilitatem intellectus non pertingit ad conspiciendam tantam claritatem, et ideo indiget medio confortante intellectum sub quo videatur : et talis est distantia intellectus creati ad Deum : et ideo non oportet esse medium in quo videatur, sed sub quo, et hoc est theophania.

Ad quartum dicendum, quod in quantum pertinet ad objectum beatitudinis, immediate videtur ab omnibus, sed non quantum ad illuminationes, quae sunt de his quae pertinent ad gubernationem mundi, et Ecclesiae tam militantis quam triumphantis.

Ad quintum dicendum, quod homo ante peccatum videbat sine medio Deum, quod est velamen peccati, videbat tamen per imaginem et vestigium, licet clarius.

<--- Page Split --->

Calefacientes ergo nominantur, et Throni, et fusio sapientiae, manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine.

EXPOSITIO TEXTUS.

Calefacientes, etc.

Calefacientes igitur nominantur et throni; diffusioque sapientiae per explanatoriam deiformium suarum habitudinum denominationem :

ordines nominantur calefacientes, quantum ad Seraphin, et Throni, et fusio, id est, effusio sapientiae, id est, cognitionis quae in prima luce accipitur, quantum ad Cherubin. Sic dico nominantur nomine manifestativo suarum habitudinum, id est, habituum perficientium ad actus hierarchicos, deiformium, id est, ducentium in Dei similitudinem.

Hic ponit nomina trium ordinum, ex quibus proprietates eorum colligit, cum superius posuerit tantum duorum, dicens : Ergo, ut patet ex dictis, tres primi

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Sicut dicit Philosophus : « Compositio accidentalis reducitur ad « compositionem subjecti ut ad causam, « sicut etiam unitas et entitas accidentis « causantur a substantia. » Cum igitur in Angelis non sit compositio substantiae, videtur quod in eis etiam non sit compositio ex accidente et subjecto.

DUBIA.

Ad oppositum.

  1. Sicut dicit Philosophus in II de Generatione, « Idem secundum idem « non facit diversa : » sed Angeli habent diversas operationes : ergo oportet quod reducantur ad multitudinem accidentium, cum substantia uniuscujusque sit una.

Hic est dubium de quibusdam verbis commentatoris, quae sunt haec : « Non contingit arbitrari magnum Dionysium « virtutes intelligibiles, id est, spirituales « more accidentium, quemadmodum et « in nobis ipsis fuerint, dixisse, ut aliud « in alio subjecto, et ac si qualitatem « quamdam esse dixerit : accidentis enim « illic esse depressum est : si enim hoc « esset, non utique viveret in semetipsa « harum essentia, neque deificari per « se, quantum foret possibile, valuisset. « Habitudines ergo earum atque virtu- « tes quae in eis sunt, essentiales sunt « propter immaterialitatem. » Videtur ergo dicere, quod non sint in eis habitus accidentales, sed essentiales. Et ideo primo quaeritur de veritate hujus. Secundo, si sint in eis habitus, utrum sint in eis aliquando ut dispositiones?

1. Circa primum proceditur sic.

  1. Videtur enim, quod verum dicat, sicut dicit Boetius in libro de Trinitate, « Substantia simplex nulli potest esse « subjectum : » sed Angeli sunt substantiae simplices et immateriales : ergo non possunt esse subjectum alicujus accidentis.

  2. Præterea, De forma accidentali dicitur in VI de Principiis, quod est compositioni contingens. Cum igitur Angeli non sint compositi, non erunt in eis accidentia.

  3. Ad idem, Sicut dicit Boetius in libro de Trinitate : « In omnibus quae sunt « citra primum, quod vere est unum in « quo nullus est numerus, est hic et « hoc : » ergo cum Angeli sint citra primum, erit in eis aliqua compositio : et sic poterunt subjici accidentibus.

Solutto . Dicimus , quodcompositioessentialisestduplex , scilicetexactuetpotentia , idest , exmateriaetforma : velexpotentialietactuali , inquibusproprienonestmateriainquaacquira - turformapermotum : haecautemquaeestexpotentialietactuali , estduobusmodis , autitaquodpotentialeetactua - lesintalteranatura , autitaquodutrum - quesitnaturaunahabenspotentialita - t e m , inquantumadmisceturalteri , etactualitatemsecundumidquoddeipsaremanetnonimmixtum , sicutluxcor - poralisquaesecundumaliquidcommi - sceturcombustivoinigne , etsecundumaliquidremanetnonimmixta : undeetiamactioejusextenditurultraactio - nemcombustivi .

Similiter qui dicunt animam esse simplicem, distinguunt hoc modo potentiale in ipsa secundum quod commiscetur corpori, et ex illa parte consequitur eam possibilis intellectus : actuale vero secundum id quod de ipsa remanet non admixtum, et ex hac parte inest ei agens intellectus. In Angelis autem non potest sic dici, cum sint omnino separati,

<--- Page Split --->

non conjuncti mobilibus, ut ponunt Philosophi ; et ideo oportet dicere, quod id quod est in eis potentiale et actuale, non est natura una : ubicumque enim est vere significare universale et particulare, est aliquid principium communicabilitatis, quod est actuale in ipso, et aliquid principium incommunicabilitatis, per quod individuatur, est potentiale in ipso, sicut dicitur in primo Cali et Mandi, quod cum dico cœlum, dico formam : cum dico hoc cœlum, dico materiam : et sic in Angelis est compositio ex potentiali et actuali, cum vere significentur in eis universale et particulare. In accidentibus autem non est aliquod verum individuum, sed individuantur in individuo substantiae : et fit haec albedo per hoc quia est hujus albedo.

Similiter si anima sit simplex sicut pura forma, erit haec anima non per se, sed quia est hujus : sed Angelus per se est vere hic Angelus : et ideo potest per se esse subjectum accidentis. Sed accidens est duplex, scilicet speciei, ut propria passio, et individui, et hoc est duplex, quoddam quod acquiritur per motum et alterationem, et hoc vere est accidens in natura, et tale excluditur ab Angelis propter immaterialitatem, ut dicit Commentator, eo quod ubi non est materia, non est passio neque alteratio : quoddam vero accidens est quod acquirendo non alteratur aliquis, sed perficitur et subito accipit, propter quod sine motu acquiritur, sicut g:ceratio et illuminatio non sunt motus, sed termini motus, quia subito inducitur forma et lumen, et hujusmodi accidentia sunt habitus perficientes animam secundum intellectum, ut dicitur in VII Physicorum. Non tamen in Angelis sunt termini motus, licet in nobis sint termini motus ; et haec accidentia non sunt vere entia, sed sicut ens in anima, et sicut intentiones quaedam, et sic non removentur a natura sicut composita, ut est Angelus. Commentor autem intelligit de accidentibus quae sunt per motum acquisita.

Quod autem dicit, quod sunt habitudines essentiales, intelligendum est ob hoc quod perficiunt ad finem essentiae, sicut etiam virtutes dicuntur naturales, non quia sint de perficientibus essentiam.

Ad primum ergo dicendum, quod substantia omnino simplex (sicut est Deus) nulli omnino subjectum est : sed ea quadeficiunt a simplicitate ejus, subjiciuntur accidentibus speciei, sicut etiam unitas subjicitur suis proprietatibus et accidentibus quae sunt perfectiones sine motu acquisitate.

Ad secundum dicendum, quod forma accidentalis (quae simpliciter est ens in natura) exigit compositionem formae et materiae : sed ei quae est ut intentio in anima, sufficit compositio ex potentiali et actuali. Et per hoc patet solutio ad tertium. Alia duo concedimus.

CIRCA secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod in Angelis sint habitus aliquando ut dispositiones : habitus enim relinquitur ex dispositionibus : si igitur in Angelis sint aliqui habitus, oportet ut prius fuerint dispositiones.

  2. Praeterea, Ex una actione non efficitur habitus, sed ex multis, quarum una respectu praecedentium tollit totam difficultatem potentiae : et ante illam non est habitus, sed dispositio : ergo in Angelis sunt dispositiones.

  3. Praeterea, Ex potentia pura in actum purum oportet esse viam mediam : sed via inter potentiam et habitum perficientem ipsam est dispositio : ergo videtur quod in Angelis sint dispositiones quibus mediis veniatur de potentia ad habitum.

Ad oppositum.

  1. Nihil est medium inter potentiam et actum, nisi motus qui est actus imperfectus, aliquid habens de potentia, et aliquid de actu : sed habitus Angelorum non acquiruntur per motum, ut supra dictum est : ergo non sunt in eis dispositiones mediae.

<--- Page Split --->

Solutio. Dicimus, quod dispositiones non praecedunt habitus innatos et infusos propter perfectionem agentis quod uno actu inducit habitum, sed solum habitus acquisitos praecedunt dispositiones prop ter difficultatem operationis qua acquiri tur virtus, et propter debilitationem me dii quo accipitur scientia. In Angelis au ten omnes habitus sunt naturales vel infusi : et ideo in eis nullae sunt dispo sitiones.

Et per hoc patet solutio ad primum : quoniam non omnes habitus consequuntur dispositiones.

Et similiter etiam dicendum ad secundum, quod verum est de habitibus acquisitis, quod non acquiruntur uno actu, quamvis in his etiam, si agens sit forte, uno actu inducit habitum, sicut per

unam demonstrationem propter firmitatem medii acquiritur scientia.

Ad tertium dicendum, quod via dicit continuitatem medii : unde etiam in hominibus non est media via de potentia ad habitum, cum intelligibilia non continuentur, sed sunt ibi vices in accipiendo unum post aliud quousque perficiatur habitus. Si autem esset continuitas medii, oporteret esse motum, cujus continuitate transirentur infinita in potentia quae essent in medio continuo. In Angelis autem neque sunt vices mediae, neque via continua, cum uno actu educantur ad habitum.

Et per hoc patet solutio ad ultimum quod falso concludit : quia sic etiam in hominibus non essent dispositiones ad habitus acquisitos sine motu.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum intentae, et forsitan intimae et inflexibilis semper motionis, et superpositorum reductive, et active exemplativum tamquam recaleficans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum coelitus, et holocauste purgativum, et in circumvelatum

Perennem siquidem atque incessantem eorum circa res divinas motionem ; fervoremque et acumen, et effervescentiam intentae ad numquam intermissae, numquamve declinantis motionis ; subditosque ad superna subrigendi, et ad consimilem fervorem reipsa suscitandi inflammandique, nec non coruscanter penitusque confla-

<--- Page Split --->

et inexstinguibile, habentemque se sic semper luciformem, et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosæ obscurationis persecutricem et manifestatricem, Seraphin nominatio aut manifestatio docet.

granter eos per purgandi facultatem, et abscondi nesciam inexstinctamque, sempcr eodem modo se habentem, luciformem, et illuminandi proprietatem, omnis tenebricosæ obscuritatis expultricem, et abotericem, nomen Seraphim luculenter designat.

DIVISIO ET EXPOSISIO TEXTUS.

Mobile enim semper, etc.

Hic ponit proprietates istorum ordinum, quas declarant eorum nomina, et primo proprietates Seraphin. Secundo, Cherubin, ibi (§ 3), Ipsa vero Cherubin, etc. Tertio, Thronorum, ibi (§ 6), Ipsa autem altissimarum, etc.

Circa primum duo ponit. Primo proprietates Seraphin in accipiendo. Secundo, in effundendo, ibi, Et sur repositorum, etc.

Littera sic legatur : Ita nominantur, nomine manifestativo deiformis propritatis. Etenim, id est, quia nominatio aut manifestatio, id est, expositio nominis Seraphin docet semper mobile eorum circa divina, id est, mobilitatem eorum qua semper moventur in Deum, ex eo quod caloris est movere : et docet incessabile eorum, id est, incessum quo velociter incedunt in divina, et tunc cum in omni desiderio ut dicit Philosophus, sit quidam circulus, dum desideratum mo-

vet desiderantem, et desiderans movetur ut conjungatur desiderato quantum potest, quo mobile refertur ad dispositionem desiderantis ex apprehensione et affectione desiderati ad movendum in ipsum : et incessabile dicit alteram partem qua completur circulus, scilicet motum in amatum ex tali dispositione vel aptitudine, et docet non tantum motum, sed etiam formam moventem, scilicet calidum amoris eorum, in quantum movet ad conjungendum amato : et docet acutum, quia non sufficit amori conjunctio, sed quaerit subintrare amatum et unire se sibi secundum quod potest, etiam si posset effici subjecto uno : et docet etiam superfervidum ejus : quia amor non solum movet ad subintrandum amatum, sed facit circuire omnes partes et differentias amando, delectando circa singula, sicut ignis intrat combustibile, et profundat se in partibus ejus : propter quod Pythagoras dixit, quod « erat acutorum angulorum. » Docet dico calidum motionis intentae in Deum quantum ad motum intellectus, qui ex amore totus trahitur ad intendendum Deo, quasi sui oblitus, et motionis intimae quantum ad motum affectus cujus est profundari in amatum. Forsitan hic non dicit dubitationem, sed dicit defectum ex parte affectus qui non sufficit profundari in amorem divinum quantum decet. Et motionis semper inflexibilis : numquam enim deflectitur ab amore, propter confirmationem in illo : et quia non habet contrarium talis amoris. Et etiam docet reductive et active superpo-

<--- Page Split --->

sitorum, id est, quantum ad actionem in iuferiores ex immissione luminis et reductione eorum ex virtute primae lucis per quam convincitur ad consentiendum immisso lumini. Docet dico exemplativum eorum, id est, quod agendo efficiunt aliud exemplar sui propter factam reductionem : et hoc tamquam recalficans illa, scilicet superposita calore amoris, sicut et ipsum est calidum, et tamquam resuscitans in caliditatem similem sua, et propter perfectam dispositionem in amore, quam statim sequitur fieri exemplum ejus, sicut ignis exemplat per introductionem forma substantialis, et calificat, dum incipit disponere per calorem ad formam, et suscitat in similem caliditatem, quando habet calorem similem igni : et tunc statim sequitur forma ignis. Et etiam docet, quod immittit quantum ad substantiam doni igneum caelitus, id est, calorem amoris similem calori caeli, qui conservat et movet ad speciem, et purgativum holocauste, id est, quod purgat subditos non ab immunditia peccati quod non est in eis, sed a dissimilitudinis confusione, ex toto incendendo per amorem. 'Okov enim totum dicitur, et xavxa incendium. Et hoc quantum ad effectum ignei. Et igneum dico incircumvelatum quantum ad lumen ejus quod non obtenebratur continuo et tempore, nec occultatur symbolis. Et igneum dico inexstinguibile propter vim caloris, que, id est, et docet eum, scilicet Seraphin, esse habentem se sic semper propter dispositionem luminis et caloris proprietatem luciformem, id est, primae luci similem, quantum ad acceptionem vel reductionem in ipsam, et illuminativam, quantum ad effusionem luminis in subditos. Proprietatem dico persecutricem quantum ad expulsionem tenebrarum, et manifestatricem quantum ad immissionem luminis, omnis obscuritatis tenebrosa, id est, confusionis qua est ex intellectus potentialitate et splendore divinae lucis aperta omnia faciens.

SED VIDETUR, quod non debuit facere mentionem de proprietatibus lucis, qua magis pertinent ad secundum ordinem propter scientiam.

Et dicendum, quod non tangit hic proprietates sumptas a luce, nisi in quantum exigitur cognitio ad charitatem : quia nihil amatur nisi cognitum. Sunt igitur sedecim proprietates : octo in accipiendo, et octo in communicando.

Si enim considerentur secundum quod accipiuntur a Deo, aut erit proprietas accepta ex parte forma moventis in Deum, aut ex parte mobilis. Si ex parte forma moventis, aut secundum quod movet ad amatum ut conjungatur sibi, et sic est calidum : aut secundum quod movet in amatum ut subintret illud, et hoc dupliciter, quia aut simpliciter movet in ipsum, et sic est acutum, aut penetrando partes, et sic est superfervidum. Si ex parte mobilis, aut secundum mota, aut secundum motum ipsum. Si secundum mota ipsa, aut ex parte intellectus, et sic est intentae : aut ex parte affectus, et sic est intima. Amor enim non movet intellectum tantum. Si secundum motum ipsum, aut in aptitudine ad motum, et sic est mobile : aut in motu ipso secundum actum, et hoc aut secundum se, et sic est incessabile, vel secundum continuitatem, et sic est inflexibilis, etc. Si autem consideretur secundum quod

<--- Page Split --->

communicat alteri, aut ex parte essentiae doni quod datur, aut ex parte effectus quod in eo communicat ex dono consequentis. Si ex parte ipsius doni, aut secundum substantiam, et sic est igneum cœlitus, aut secundum proprietatem doni, et hoc aut ex parte luminis, et sic est incircumvelatum : vel ex parte caloris, et sic est inextinguibile. Si ex parte effectus doni, aut prout est in complemento, et sic est exemplativum : aut prout est

in dispositione ad complementum, et hoc aut secundum lucem, et sic est luciforme : aut secundum calorem, et hoc aut secundum terminum a quo, et sic est holocauste purgativum : aut secundum terminum ad quem, et hoc vel secundum dispositionem simplicem, et sic recaleficans, vel secundum dispositionem ultimatam qua est necessitans, et sic est resuscitans in similem caliditatem.

5

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Cherubin Ipsa vero Cherubin cognoscibile corum et deividum, et altissimae luminum dationis acceptivum, et contemplativum in prima operatrice virtute, divinae pulchritudinis et sapientificae traditionis repletum, et communicativum copiosa ad secunda fusioni donatae sapientiae.

Cherubim vero, eorum vim cognoscendi, Deumque contuendi, et exuberantis capacitatem luminis, atque contemplandi in ipsamet primaeva virtute, divinam venustatem, nec non sapientificae traductionis artificium, quoad inferiora donatam sibi sapientiam sine invidia derivant atque transfundunt.

<--- Page Split --->

« cognitio matutina, » quæ est cognitio eorum in verbo : sed hæc communis es omnibus Angelis secundum Augustinum : ergo penes eam non debet sumi ordo specialis.

  1. Præterea, Sicut dicit Augustinus, « Visio est tota merces beatitudinis. » Cum igitur omnes Angeli sint beati, omnibus communis erit visio Dei : ergo non debet appropriari alicui ordini.

  2. Præterea, Apocalyp. XXI, 16, super illud, Latera civitatis sunt æqualia 2, dicit Glossa, quod « fides, spes, et charitas sunt æqualia : » in beatis autem visio tenet locum fidei : cum igitur Seraphin habeant majorem charitatem, habebunt etiam majorem et leniorem visionem quam Cherubin : et sic idem quod prius.

Positis proprietatibus primi ordinis, scilicet Seraphin, hic ponit proprietates secundi, scilicet Cherubin, quas ejus nomen declarat.

Hic sunt duo dubia. Primo, quid sit Cherubin ? Secundo, de proprietatibus ejus quas ponit.

Bem 1. Circa primum sic proceditur. Gregorius dicit in Homilia de Centum ovibus 1, describens Cherubin : « Cherubin pleni- « tudo scientiae dicitur. Et sublimiora illa « agmina idcirco Cherubin vocata sunt, « quia tanto perfectiori scientia pleni sunt, « quanto Deum vicinius contemplantur, « ut secundum creaturae modum eo plene « omnia sciunt, quo visioni conditoris « sui per meritum dignitatis appropin- « quant. » Sed Seraphin vicinius Deum vident, et plenius omnia sciunt, et sublimiores sunt. Ergo ipsi debent dici Cherubin, et non illi de secundo ordine.

  1. Præterea, Cognitio Angeli qua sciunt omnia in Deo, vocatur ab Augustino

  2. Præterea, Videtur quod male denominet eos. Omnis enim denominatio debet fieri a digniori : sapientia autem dignior habitus est quam scientia : ergo uterque sic in eis debuit a sapientia denominari, non a scientia.

  3. Præterea, Ut dicit Philosophus, « Sapientia est cognitio per altissimam causam rei : » ipsi autem cognoscunt omnia in Deo qui est prima causa : ergo debent dici plenitudo sapientiae.

  4. Præterea, Scientia est cognitio accepta de rebus per propria principia rei : talis autem acceptio cognitionis non est in patria, sed in causa prima accipiunt cognitionem rerum : ergo non debent dici plenitudo scientiae.

SOLUTIO. Dicimus, quod hæc tria quibus hic ordo nominatur, scilicet fusio sapientiae, multitudo scientiae a Dionysio, et plenitudo scientiae a Gregorio, pro eadem re accipiuntur, sed differunt secundum rationem : cum enim cognoscant omnia in prima luce, potest considerari ipsa lux prout in se manens est prima causa rerum, et ex hoc quod per ipsam

<--- Page Split --->

lucem immediate copiose illuminantur, ut possint aliis communicare, dicuntur fusio sapientiae : sed secundum quod lux illa transit super omnia irradians ea, faciens cognoscere res in propria natura, et propria principia earum, sic dicuntur multitudo scientiae : sed secundum efficaciam lucis ad plene innotescendas res dicuntur plenitudo scientiae.

Ad primum dicendum, quod licet Seraphin plenius videant, non tamen ab hoc denominantur, sed a digniori dono quod est charitas, cedentes secundo ordini a denominatione secundi doni, scilicet scientiae : sed Gregorius loquitur respectu inferiorum,

Ad secundum dicendum, quod est quaedam visio pertinens ad substantiam beatitudinis, quae est visio summi boni amati et habiti, et ab hac non denominatur hic ordo, cum omnes beati ea immediate gaudeant. Est etiam quaedam visio rerum in arte divina actu producente res, et haec dicitur « cognitio matutina » ab Augustino : quia est de rebus in primordio earum, et haec etiam communis est omnibus, etiam ut quidam dicunt, ante beatitudinem : unde ab ea non sumitur hic ordo. Est tertia visio eorum quae pertinent ad dispensationem graduum Ecclesiae tam militantis quam triumphantis, de qua dicitur in Psal. secundum aliam translationem, Distribuite gradus ejus ut enarretis, etc. Ab hac dicitur hic ordo : quia post Seraphin immediate accipit, et inferiores ab ipso. Et per hoc patet solutio ad tertium.

Ad quartum dicendum sicut ad primum.

Ad quintum dicendum, quod denominatur etiam a sapientia, quia dicitur fusio sapientiae : et forte in nomine suo scientia magis exprimitur, quia secundum acceptionem et effusionem multorum scitorum magis se habet ad actionem hierarchiae quam secundum quod accipit a luce prima, et manifestior etiam sit nobis. Et per hoc patet solutio ad sextum.

Ad septimum dicendum, quod Angeli et beati cognoscunt prima principia rerum et habitudinem eorum ad principiata; licet ab eis non incipiat acceptio rerum, sed a prima luce deveniat in cognitionem utrorumque : et ideo salvatur in eis ratio scientiae.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Potentia de se imperfecta est : unde nec bona, nec mala est, secundum Philosophum: sed cognoscibile dicit potentiam: ergo non debuit poni inter proprietates nobilitatis istius ordinis.

  2. Praeterea, Omnes beati Deum vident : ergo non est proprietas eorum deividum.

  3. Praeterea, Seraphin est altissimus ordo : ergo ejus proprietas est accipere altissimas luminum dationes, et non istius ordinis.

  4. Praeterea, Cognoscere in virtute operante actu est cognitio matutina, quae est communis omnibus, ut dictum est : ergo non est proprietas hujus ordinis contemplari in prima operatrice virtute.

  5. Praeterea, Pulchritudo divina est respectu idearum quae sunt in ipsa vita et lux, ut dicit Boetius,

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse.

Secundum hoc autem omnes vident eum, ut dictum est. Ergo non est proprium hujus ordinis contemplatio divinae pulchritudinis.

  1. Sapientifica aut est in traditione mundi, aut in traditione Scripturarum : et utraque cognoscitur ab aliis : ergo non est proprium istius esse repletum ea.

  2. Ultimo quaeritur, penes quid sumantur istae proprietates ?

Ad primum dicendum, quod quia Angeli recipiunt in munere gratias secundum gradum naturalium, per hoc enim quod dicitur cognoscibile, tangitur naturalis eorum perspicacitas prout ordinantur ad perfectionem gratiae, et sic dicit

<--- Page Split --->

naturalem perfectionem ejus quae est potentia respectu gratiae superadditae.

Ad secundum dicendum, quod non diritur a visione communi omnibus deividum, sed a cognitione in Deo pertinentium ad dispositionem sacram, ut dictum est.

Ad tertium dicendum, quod ordo altisminus dicitur respectu inferiorum, non respectu superiorum, scilicet Seraphin: quia cedit sibi in hac eminentia dominatus ab eminenta superioris doni.

Ad quartum dicendum, quod operatrix virtus dicitur hic habitualiter, sciliret a qua omnia fluunt : ab hac et in hac accipere immediate pertinentia ad ordines Ecclesiae, proprium hujus ordinis est.

Ad quintum dicendum, quod sicut pulchristudo naturalis est ex victoria formae super materiam, propter quod servat ipsam in decenti figura et colore, ita pulchristudo divina dicitur ex eo quod formae ideali (quae est in mente ejus) subditur materia ut disponatur secundum quod decet, et talem pulchritudinem accipere in fulgore divinae lucis (secundum ea quae pertinent ad ordines) proprium est hujus ordinis.

tivum in prima, etc. Vel secundum formam idealem, et sic divinae pulchritudinis repletum. Si in communicando, sic est copiose ad secunda. Si autem communicatum, quare tantum unam proprietatem posuerit in communicando, cum de Seraphin posuerit plures ? Dicendum, quod proprietates Seraphin sumuntur penes ignem charitatis, quae est donum gratum faciens, habens calorem et lucem : et ideo plura considerantur in communicatione ejus quam in communicatione scientiae quae est donum gratis datum, habens luminis tantum proprietates.

EXPOSITIO TEXTUS.

Ad sextum dicendum, quod dicitur repletum sapientificae traditionis : eo quod non tantum sciunt res ipsas, sed ordinem ipsarum secundum quod exeunt a primo : et hoc est proprium eis quantum ad ea quae diximus.

Ad ultimum dicendum, quod proprietates istae accipiuntur secundum ea quae faciunt ad plenitudinem scientiae, et hoc vel in accipiendo, vel in communicando. Si in accipiendo, vel ex parte perspicacitatis naturalis intelligentiae, prout ordinatur ad gratiam, et sic est cognoscibile: vel ex parte objecti alti, et hoc vel in se, et sic deividum : vel in ordine scitorum, et sic sapientificae, etc. Vel ex parte medii quod est efficax, et hoc medium est vel sub quo videtur, et sic est altissimae luminum dationis : vel in quo res videntur, quia in Deo, et sic vel secundum efficientem causam, et sic est contempla-

Littera sic legatur : Praedictas proprietates docet nominatio Seraphin. Vero, id est, sed ipsa nominatio Cherubin docet cognoscibile eorum, id est, perspicacitatem naturalem ad cognoscendum ordinata ad munus gratiae : et docet eum esse deividum, id est limpide videntem Deum per munus gratiae supperadditum, et hoc quantum ad objectum : et docet ipsum esse acceptivum altissimae dationis luminum, id est, ad copiam accipientem immediate in ipso fonte luminum quo intellectus ejus confortatur ad capienda divina : et docet eum esse contemplativum rerum in propria virtute operatrice, id est, in Deo cujus est omnia operari : et docet eum esse repletum divinae pulchritudinis, in quantum accipit in fulgore luminis ideas quae sunt in mente divina, quibus omnino obedit ma-

<--- Page Split --->

teria, et inde resultat pulchritudo : et docet eum esse repletum sapientificae traditionis, cognoscendo ordinem quem tradit Deus res producendo sapienter : et docet eum esse communicatum sapientiae sibi donatae a Deo copiose fusioni,

id est, effusioni ad secunda, id est, ad inferiora. Et dicuntur communicare fusioni per modum quo fons communicat rivo ut crescat lacus : vel possunt omnia legi neutraliter sicut agnoscibile.

ANTIQUA TRANSIATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Thronii quid ?

Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium omni diligenter exaltari ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et defierum, et famulariter in divinas susceptiones apertum.

Hæc quidem nominum ipsorum quantum ad nos declaratio.

Thronorum porro sublimissimorum et excelsorum nomen denotat id quod ab omni terrena humilitate sine admistione secretum est, quodque ad superiora divino studio fertur nec in infimis ullis rebus habitat, sed totis viribus in eo, qui vere summus est, immobiliter firmiterque hæret, divinumque adventum sine ulla motione atque materia recipit, ac Deum portat, officioseque ad ea, quæ divina sunt, capienda propensum est.

Atque hæc quidem est nominum ipsorum, quantum capere possumus, interpretatio ;

<--- Page Split --->

Dominationum, videtur per hoc quod ibidem ostendit in quibus effectus Dominationum appareat. « Sunt nonnulli qui « dum sibimetipsis vigilanti cura domi- » nantur, dumque se sollicita intentione « discutunt, divino timori semper inha- « rentes, hoc in munere virtutis accipiunt « ut judicare recte et alios possint. Quo- « rum profecto mentibus cum divina « contemplatio præsto est, in his velut in « throno suo Dominus præsidens, alio- « rum facta examinat, et cuncta mirabi- « biliter de sua sede dispensat. Et ita ex « eo quod dominantur sibi, se et alios « dijudicant. »

  1. Præterea, Cum sedes sit regis, magistri etjudicis, et Throni dicantur sedes, quæratur ab actu cujus sedis dicantur ? Et videtur, quod a sede magistri per hoc quod de his dicit Bernardus, in quodam sermone super Cantica2 : « In his speciali « quodam stupendæ digestionis munere « residere eligit divina majestas. Quod si « sessio significat magisterium, puto il- « lum qui unus nobis est magister in « cœlo et in terra, Dei sapientiam Chri- « stum. »

Hic ponit proprietates Thronorum quas ejus nomen declarat. Et hic dubitantur tria. Primo, quis sit proprius actus Thronorum ? Secundo, de proprietatibus eorum quas ponit. Tertio, de numero ordinum primæ hierarchiæ.

1. 1.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod judicare sit proprius actus eorum. Dicit enim Gregorius in prædieta homilia 1 : « Throni illa ag- « mina sunt vocata, quibus ad exer- « cenda judicia semper Deus omnipo- « tens præsidet. » Quia enim Thronos Latino eloquio sedes dicimus, Throni dicti sunt hi qui tanta deitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde dicitur in Psal. ix, 5 : Sedisti super thronum qui judicas justitiam. Sed secundum hoc videtur, quod sint de media hierarchia : quia judicare pertinet ad Dominationes, quæ sunt de media : vel ad Principatus, qui sunt de tertia. Et quod sit

  2. Item, Dicit quod ibi discut Angelí, quod ad magisterium pertinet, subdens : « Cum alias quidem ubique attingat « propter munditiam suam, specialius « tamen istos atque principalius tamquam « propriam sedem sua illustrare præsen- « tia, et inde tamquam de solemni audi- « torio docere Angelum, docere hominem « scientiam. Inde Angelis divinorum no- « titia judiciorum, inde consiliorum dis- « cretio Archangelis, inde Virtutes au- « diunt quando et ubi et qualia proferant « signa. Ibi denique universi, sive sint « Principatus, sive Potestates, sive Domi- « nationes, discutut profecto quid ex offi- « cio debeant, quid pro dignitate præsu- « mant, et (quod præcipue cautum est

<--- Page Split --->

« omnibus) accepta potestate ad pro- « priam voluntatem vel gloriam non « abuti. »

  1. Item, Proprietates eorum quae hic ponuntur, scilicet exaltari ex ignominia subjectionis, videtur quod præsumantur a sede regali, cui convenit altitudo. Hoc idem videtur per Bernardum in eodem loco : « In Thronis, inquit, sedet Deus. » Et postea : « Etenim si intres hominis re- « gis cujuscumque palatium, nonne cum « plenum sit cellis, scamnis, cathedris- « que regia sedes in eminenti posita cer- « nitur ? Et non est necesse quaerere, « ubi rex sedere solitus sit, nimirum mox « occurrit manifesta sedes ejus, cæteris « altior ornatioreque sedilibus. Sic quo- « que omni decoris ornatu cunctis aliis « præeminere spiritibus istos intelli- « ge. »

  2. Item, Quod sumatur ab actu sedis judicis, videtur per verba Gregorii prius inducta.

  3. Item, Cum cujuslibet sit sedere in sua sede, et Throni sint sedes Dei, quaeratur circa hoc, quare dicitur in Psal. LXXIX, 2 : Qui sedes super Cherubim, etc. Si dicatur, quod propter hoc quia sint superiores Thronis, tunc debuit dici : Qui sedes super Seraphim, qui est ordo supremus.

SOLUTIO . Dicimus , quodactuspropriusThronorumestquiescereinDeo , quasisedendoinipso : etpropterhocdiciturDeussedereinipsis : sicutenimcorpusservaturinlocoproprio , etintellectusconservatspecies , propterquoddicituraPhilosopho « locusspecierum » , perhuncmodumdiciturDeusesseinThro - n i s , utcontinenseosinquieteetunitate , etesseejusintimiusomnispiritualivelcorporali , utcontinensipsumsicutani - maincorpore . Undeperhocquodineisest , dicuntursedesejus . Perhocveroquodabipsocontinentur , diciturlocus

eorum, ad quem moventur ex omnibus, et in quo quiescunt, et secundum intellectum, ut in prima luce, quae est ratio omnium cognoscibilium, et secundum affectum, ut in summo bono terminante omne desiderium : et ideo dicit Augustinus : « Nusquam invenio tutum animae « meae locum nisi in te, in quo colligun- « tur omnia sparsa mea. » Et hunc esse actum eorum ponit Bernardus in libro de Consideratione 1 : « Thronum, inquit, « dicunt et ex eo quod sedent in Deo, et « ex eo quod sedet in eis Deus. Neque « enim sedere in eis qui non sederent, « posset. Quæris quid illam sentiam « sessionem ? Summam tranquillitatem, « placidissimam serenitatem, pacem quae « exsuperat omnem intellectum. Talis est « qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, « judicans omnia cum tranquillitate, « placidissimus, serenissimus, pacatissi- « mus. Et tales sibi constituit Thronos « simillimos sibi. » Judicare tamen potest esse actus eorum consequens,in quantum ex quiete eorum in Deo, et Dei in ipsis, divinorum judiciorum consortes efficiuntur. Unde non oportet ut sint de media vel ultima hierarchia, cum non sit principalis actus eorum. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad id quod postea quæritur,dicendum, quod ab actu sedis regalis dicuntur proprie Throni : Thronus enim dicitur sedes regis, cathedra sedes magistri, tribunale sedes judicis : sed sedes regia cum ornatu regalis eminentiae habet annexam jurisdictionem judicii. Unde etiam consequenter dicuntur ab actu sedis judicis, ut dicit Gregorius. Sed quod dicit Bernardus de magisterio, referendum est ad doctrinam, quæ est ex promulgatione juris, sicut Imperatores docent subditos jura edendo.

Ad aliud quod quæritur, dicendum secundum Gregorium, quod ut significe-

<--- Page Split --->

tur Deus sedere in Thronis ut superior vis, dicitur sedere super Cherubin, qui est ordo propinquus Thronis ex superiori parte.

Ad aliud dicendum, quod Deus sedet super Thronos quantum ad jurisdictionon fundendi illuminationes propter regiam et judiciariam potestatem, sed in Cherubin propter facultatem fundendi plenitudinem scientiae : et quia ex facultate fundendi procedunt illuminationes, et non ex jurisdictione, cum plerumque habentes jurisdictionem ut prælati, non habeant facultatem sicut magistri, magis dicitur sedere super Cherubin quam super Thronos. Seraphin autem ex nomine suo neutrum habet : et ideo non dicitur sedere super eos. Et si dicatur quod dicitur I Joan. ii, 27 : Unctio, quæ est charitas, docet vos de omnibus. Dicendum, quod charitas non docet informando sicut scientia, sed merendo doctrinam.

buit ponere famulatum : quia non pertinet ad dignitatem.

  1. Ultimo, Quæritur penes quid sumantur istae proprietates ?

Solutio.

Ad primum dicendum, quod in sedibus materialibus compactio est conjunctio plurium partium per clavos, vel per aliquod ligamen : unde in superioribus per similitudinem significat adunationem illius totius agminis in uno affectu quiescendi in Deo.

Ad secundum dicendum, quod dicuntur exaltari ab ignominia subjectionis, dum prætermissis omnibus quasi quibusdam scabellis quibus adhærendo tamquam inferioribus se deprimerent et subjicerent serviliter usque ad regem ipsum qui sedet in solio, scilicet Deum, perveniunt per desiderium : et se ei subjiciunt sicut et materia quanto magis subditur formæ. Et ideo dicit Gregorius, quod « servire Deo regnare est : » unde exponit Commentator, id est, a progressu tendente ad infirmum.

1. Circa secundum sic proceditur.

  1. Compactio est in sedibus materialibus ex pluribus colligatis : tales autem non sunt Throni : ergo non debent dici compacti.

  2. Præterea, Ignominia subjectionis est in scabello, quod conculcatur ut perveniatur ad solium regis : nihil autem ibi sic conculcatur : ergo non debuit dicere eos exaltari ex ignominia subjectionis.

  3. Præterea, Seraphin altius feruntur in Deum : ergo ipsi non feruntur in sublimissimum.

  4. Præterea, Ipse locutus est de dispositione Thronorum : ergo non est ineffabile.

  5. Præterea, Incommunicabiliter et stabiliter idem significant : ergo nugatorie utrumque ponitur.

  6. Præterea, Omnes Angeli recipiunt impassibiliter et immaterialiter : ergo hoc non est proprium horum.

  7. Præterea, Cum hic intendat ponere conditiones nobilitatis ipsorum, non de-

Ad tertium dicendum, quod dicuntur in sublimissimum ferri respectu inferiorum : quia in hoc ceditur sibi a superioribus omnibus.

Ad quartum dicendum, quod est ineffabile simpliciter : sed ipse secundum quid locutus est de eis, quantum attingere intellectu potuit.

Ad quintum dicendum, quod stabiliter dicitur quantum ad permanentiam in eodem, incommutabiliter quantum ad firmitatem virtutis non mutantis in illo.

Ad sextum dicendum, quod immaterialiter recipere non appropriatur isti ordini simpliciter, sed quantum pertinet ad jurisdictionem judiciorum summi regis in dispensatione ordinum.

Ad septimum dicendum, quod famulatus Dei pertinet ad maximam dignitatem, ut dictum est : et de hoc ipse loquitur.

Ad ultimum dicendum, quod proprietates Thronorum sumuntur aut quoad collocationem, aut quoad usum ipsius.

<--- Page Split --->

Si quoad collocationem, aut penes terminum a quo, et sic est exaltari omni ignominia subjectionis : aut penes terminum ad quem, et sic est quod dicit, et omni extremitate, etc. Si quoad usum, aut ad usum susceptionis, aut lationis. Si susceptionis, aut in aptitudine, et sic est famulariter in divinas, etc. : aut in actu, et sic est divini superadventus, etc. Si quoad usum lationis, sic dicitur in Canticis, iii, 9, quod ferculum sibi fecit rex Salomon, id est, sedem in qua ferebatur. Aut penes dignitatem loci ad quem fertur, et sic est ad summum supermundane, etc. Aut penes dignitatem sedentis, et sic est defierum.

Dubbim 3. Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod ordines primae hierarchiae debeant esse plures tribus : primae enim hierarchiae ordines debent sumi secundum dona quibus immediate convertuntur in Deum : sed haec sunt ad minus quatuor, scilicet fides, spes, intellectus, et sapientia : et ita ad minus debent esse quatuor primae hierarchiae ordines.

  2. Si dicatur quod fides et spes non sunt in Angelis jam beatis. Contra : Licet non remaneant haec in se, manent tamen in succedentibus sibi : fidei enim succedit visio, et spei comprehensio.

  3. Praeterea, Duo ordines sumuntur penes attributa Spiritus sancti, Seraphin penes amorem, et Throni penes quietem in Deo : unus autem penes attributum Filii, quod est scientia, scilicet Cherubin : ergo debuit aliquis sumi penes attributum Patris : et ita debuerunt esse plures.

  4. Praeterea, Licet Deus uno modo se habeat ad res, res tamen uno modo non se habent ad ipsum per reductionem in ipsum : quaedam enim reducuntur in ipsum tantum per esse, quaedam per sensum, quaedam per rationem, quaedam per intellectum, et ulterius per gratiam et gloriam : cum igitur primae hierarchiae sumantur penes reductionem in Deum,

videtur quod plures deberent esse ordines ejus.

  1. Praeterea, Deus dicitur esse quinque modis in rebus, per essentiam, per praesentiam, et potentiam, gratiam, et unionem : et ita videtur, quod penes hoc quod est recipere Deum, debeant sumi plures ordines in prima hierarchia.

Solutio. Dicimus, quod numerus istorum ordinum potest sumi penes motum in Deum, et tunc penes charitatem (quae est ut natura movens) accipitur Seraphin. Penes id quod est dirigens in motu, scilicet scientia, sumitur Cherubin. Secundum motum vel terminum motus qui est in suspiciendo Deum, sumitur ordo Thronorum. Vel melius secundum perfectionem intellectualis naturae a Deo : quia aut sumetur penes modum perficiendi, qui est in quietando et continendo, et sic erit ordo Thronorum : aut penes rationem perficiendi, et sic in quantum perficit intellectum in ratione veri, sumetur ordo Cherubin : vel in quantum perficit affectum in ratione boni, et sic sumitur ordo Seraphin. Vel adhuc melius, ut ostendatur simul et ordo et numerus secundum quod res suscipiunt Deum. In quibusdam enim est per praesentiam, essentiam, et potentiam, in quibusdam vero sic, et etiam per cognitionem : in quibusdam vero per essentiam, cognitionem, et amorem : et id quod habet ultimum, habet duo praecedentia : unde convenit naturae totius potestativi : sic enim per id quod est simpliciter Deum esse in omnibus, sumetur ordo Thronorum qui est inferior inter eos : secundum vero id quod est habere eum in se per essentiam et per cognitionem et affectionem, sumetur ordo Seraphin : pluribus autem modis non habet res Deum : et ideo non possunt esse plures, et sunt in tali ordine.

Ad primum ergo dicendum, quod secundum fidem sive visionem quae succedit ei, et sapientiam et intellectum, sumitur tantum unus ordo, scilicet Cherubin, et Throni penes apprehensionem,

<--- Page Split --->

quæ succedit spei : et ideo non debent esse nisi tres ordines. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod attributum Patris est penes exitum rerum a Deo, scilicet potentiam : et ideo penes ipsum non potuit sumi aliquis ordo in prima hierarchia, quæ accipitur secundum proximam reductionem in Deum : sed attributum Filii competit reductioni prout est forma exemplaris qua conditi sumus, et ad quam reformamur, sicut dicit Augustinus, ut ad primum exemplar : et similiter attributum Spiritus sancti ; amor enim conjungit amato, et quiescere facit in ipso.

Ad .quartum dicendum, quod omnes illi modi reducuntur ad tres dictos in genere : quia in existentibus et sentientibus est per essentiam, in rationabilibus et intellectualibus est per cognitionem, ulterius et in habentibus gratiam et gloriam est per affectionem amoris.

Ad quintum dicendum, quod tres illi modi, scilicet per essentiam, præsentiam et potentiam, se consequuntur, et non faciunt gradus in rebus. Est enim per essentiam in rebus omnibus, in quantum nulli deest, per præsentiam in quantum omnia cognoscit, et per potentiam in quantum in omnibus operatur. Et ideo penes ista sumitur unus tantum ordo. Penes autem id quod est esse per unionem, cum sit singulare et totum gratie, non debet sumi aliquis ordo.

Littera sic legatur : Tales proprietates declarat nomen Cherubin. Autem, id est, ipsa denominatio sedium, id est, Thronorum, altissimarum, quantum ad receptum et modum recipiendi, et compactarum, id est, unitarum uno affectu subjiciendi se Deo, docet eas exaltari diligenter, id est, perfecte, omni ignominia subjectionis, id est, quæ facit subjici, id est, a progressu tendente ad infima, secundum Commentatorem, id est, non procedunt per affectum ad res viles ut eis subjiciantur, sed tantum Deo, in quo natura eorum exaltatur. Et docet sursum ferens eorum, id est, proprietaetem qua Deum in se habentes et quiescentes in ipso, feruntur ad summum, scilicet Deum immediate, supermundane, id est, super modum corporalis lationis et intellectus nostri qui per imaginem et vestigium venit in Deum. Et docet collocatum eorum, id est, collocationem qua collocantur, ineffabiliter, quia super rationem nostram est simpliciter ratione ejus in quo collocantur, in sublimissimum, quia non resistitur usque ad Deum omnibus sublimiorem. Et collocatum dico circa vere excelsum, scilicet circa Deum, ad differentiam aliorum quæ non vere, sed forte apparenter sunt excelsa, et non nisi secundum quid sibi appropinquant. Collocatum dico circa Deum totis virtutibus quantum ad congregationem virtutum circa ipsam, in-

<--- Page Split --->

commutabiliter , in quantum virtutes non mutant, et stabiliter, quantum ad permanentiam in ipso. Collocatum dico omni extremitate, id est, per recessum ab omni infirmitate : et per hoc superponuntur his quæ habent aliquid nobilitatis, et tamen in infimo gradu : extremitas enim est aliquid rei. Per hoc autem quod dixit ab ignominia, separavit ab his quæ nihil habent dignitatis. Et docet acceptivum eorum, id est, proprietatem qua receptivæ sunt, divini superadventus, in quo notatur eminentia veniendi in eas respectu inferiorum, et hoc in omni impassibilitate, in quantum non est receptio contrarii, sed perfectionis, et immaterialitate, in quantum non re-

cipit per motum sicut materia. Et docet deif erum eorum, id est, dispositionem qua Deum ferunt, se in ipsum ferendo, qui tamen in eis est. Et docet apertum eorum, id est, præparationem eorum per amotionem cujuslibet obstaculi quod posset claudere eorum intellectum vel affectum in susceptiones divinas secundum multitudinem illuminationum : et quia quotidie renovantur in receptionem Dei : et hoc famulariter, id est, subjiciendo se sibi, quidem, id est, certe hæc est declaratio nominum ipsorum, id est, trium ordinum, id est, hæc declarant, quantum ad nos, id est, secundum æstimationem nostram.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A.Dicendum vero quam hierarchiam eorum æstimamus. Omnis enim quidem hierarchiæ speculationem Deum imitanti deiformitate dependentem ineffabiliter esse, et dividi omnem hierarchicam actionem in participationem sacram et traditionem purgationis puræ et divini luminis et perfective scientiæ, sufficienter jam a nobis esse dictum arbitror. Nunc autem dicere digne prosequamur excellentissimos in-

Quam autem eorum hierarchiam esse putemus, dicendum est. Omnis enim hierarchiæ scopum ex divina deiformitatis imitatione constanter dependere, omnemque functionem hierarchicam, in sacrosanctam purissimæ mundationis et divini luminis, perfectivæque scientiæ participationem atque collationem dividi, satis superque jam a nobis dictum existimo : nunc autem pro supremarum istarum men-

<--- Page Split --->

tellectus, quomodo jam secundum eos hierarchia ab eloquiis manifestatur.

tium dignitate dicere desidero, quanam ratione sacer earum ordo a Scripturis explicetur.

B. In primis essentiiis, quaepost substantificam earum divinitatem collocate sunt, et veluti in vestibulis ipsius ordinatae, omnem sunt invisibilem et visibilem superexcellentes factam virtutem propriam, aestimandum est esse et omnino aequiformem hierarchiam.

Primis istis essentiiis, quaepost substantificum ipsarum deiprincipatum collocate, et quasi in vestibulo ejus site, creatam virtutem omnem, tam invisibilem quam visibilem transcendunt, propriam quamdam et uniformem hierarchiam esse existimandum est.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Dicendum vero quam hierarchiam, etc.

Positis proprietatibus horum trium ordinum, hic determinat de eis communiter quantum ad hierarchiam eorum. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid competat eis secundum hierarchiam eorum. In secunda manifestat quod dixerat per Scripturas, ibi (§ 11), Hoc ergo Theogi.

Prima in duas. In prima dicit de quo est intentio. In secunda exsequitur suum propositum, ibi (§ 7 B), In primis essentiis.

Circa primum duo facit. Primo dicit quid dictum est. Secundo quid restat dicendum, ibi, Nunc autem dicere, etc.

Littera sic legatur : Diximus proprietates trium ordinum. Vero, id est, nunc dicendum quam aestimamus esse hierar-

chiam eorum, id est, trium ordinum in Deum, id est, qualiter competat eis actus hierarchicus : et in hoc dicitur qua est hierarchia eorum, cum hierarchia sit ordo potestatis, quidditas autem potentiae est in comparatione ad actum. Quidem, id est, certe ergo arbitror sufficienter jam dictum esse a nobis, in tertio capítulo, speculationem, id est, diffinitionem omnis hierarchiae in communi esse dependentem ineffabiliter, in quantum humana ratio non sufficit loqui de divinis a deiformitate, id est, Dei similitune, imitanti Deum, id est, faciente imitari in participatione doni et consortio potestatis circa scientiam et actionem deiformem, et arbitror dictum esse in eodem capitulo omnem hierarchicam actionem dividi in participationem sacram, id est, sacrorum donorum a Deo vel ab aliis superioribus, et in traditionem purgationis puræ, id est, purum facientis, liberando a dissimilitudinis confusione, et traditione divini luminis, sub quo videtur quantum ad illuminationem et traditionem, scientiæ perfectiæ, quantum ad objectum perficiens cognitionem, quod est Deus, in quo omnia videntur, et propria eorum principia, et hoc quantum ad perfectionem. Autem, id est, sed nunc prosequamur dicere digne, id est, recto ordine. Dicere dico specialiter, non contenti communi dictione, in qua scitur res imperfecte et in potentia, in-

<--- Page Split --->

tellectus angelicos excellentissimos, id est, in suprema hierarchia constitutos, dicendo quomodo hierarchia, id est, viso qualiter manifestetur in communi, manifestatur secundum eos, id est, supremos ordines, id est, secundum quod eis convenit esse in hierarchia et habere operationes hierarchiae ab eloquiis, id est, sacra Scriptura.

esse, et sunt superexcellentes omnem factam virtutem, id est, creatam virtutem invisibilem quantum ad inferiores spiritus, et visibilem quantum ad corporalia, veluti, notat causam, ordinatae in vestibulis ipsius deitatis. De vestibulis dicitur Ezech. xl passim. Et sunt loca vicina altari in templo, in quibus reponebantur sacra vestes, et similiter in istis Deo propinquis reservantur sacris actus donorum.

B. In primis essentii, etc.

DUBIA.

Hic ostendit qualiter hierarchia sit in primis ordinibus, quantum ad actiones hierarchicas. Et dividitur in partes tres. In prima ostendit, quod excellenter est in eis. In secunda ostendit qualiter sit in eis purgatio et illuminatio, ibi (§ 8), Puras igitur eas, etc. In tertia qualiter in eis sit perfectio, ibi (§ 10), Perfectas autem, etc.

Et si quaeratur quare simul de purgatione et illuminatione, et per se de perfectione determinat? Dicendum, quod purgatio consequitur semper illuminationem ut effectus ejus, perfectio autem est ultimum ad quod ducit illuminatio, et ideo non ponitur cum aliis.

Littera sic legatur : Aestimandum est esse hierarchiam propriam, id est, secundum modum excellentem proprium eis, et omnino æquiformem, id est, æqualem ad invicem, in primis essentii, id est, in Angelis trium primorum ordinum, quæ, supple, essentiae sunt collocatae, id est, ordinatae immediate post divinitatem substantialicam earum, id est, facientem substantias earum, et subsistentes eas in

Sed hic primo dubitatur de hoc quod dicit, quod sunt superexcellentes omnem Du factam virtutem. Videtur enim hoc esse falsum.

  1. Virtus enim eorum etiam facta est, et ita excederent seipsas : quod videtur impossibile.

  2. Praeterea, Accidens non excedit subjectum : sed ea quibus constituuntur in tali eminentia, accidentia eorum sunt : et ita non excedunt sua subjecta, et ita non omnem factam virtutem.

SOLUTIO. Dici potest, quod est hic accommodata distributio, qua distribuit pro omni virtute facta inferiori ipsis. Veli aliter dicendum, quod ipsi secundum virtutem gratuitorum donorum excedunt semetipsos secundum virtutem naturae ipsorum, quae inest eis ex creatione, sicut Socrates senex est alter a seipso puero, cum per dona gratuita ponantur in ultimo et secundum intellectum et secundum affectum, ad quod non attingunt naturalia eorum, scilicet ad videndum

<--- Page Split --->

Deum immediate et inherendum sibi ferventissimo amore, ad quod etiam inferiores ordines secundum eorum gratuita non attingunt.

Ad secundum dicendum, quod accidentia non excedunt subjectum in esse, ita quod possint esse extra ipsum, in hoc tamen possunt excedere, quod producunt altiores actus quam subjectum per se facere potuisset, sicut patet de charitate quae elicit de se actum meritorium, in quem de se natura non potuisset.

► 1. DENDE dubitatur de hoc quod dicit, « Estimandum est hierarchiam eorum esse æquiformem. »

  1. Omnimoda enim æqualitas est contra naturam totius potestativi, quod requirit ordinem in partibus. Cum igitur hierarchia omnis sit totum potestativum, non erit in eis omnino æquiformis.

  2. Præterea, Dona quibus collocantur in hierarchia, non sunt æqualia : sed charitas major est scientia : ergo nechierarchia, omnino æquiformis.

  3. Præterea, Hoc videtur contra id quod supra dixit in capitulo IV, quod « in æque potentibus lex ipsa diffinitur, » hoc est, secundum unamquamque hierarchiam esse primas, medias, et ultimas : sic enim non esset omnino æquiformis eorum hierarchia.

SOLUTIO. Dicimus, quod dicitur esse omnino æquiformis, quantum ad modum accipiendi illuminationes : quia æque immediate recipiunt a Deo illuminationes. Et iterum ad ultimum in quo ponuntur : quia ipsi Deo immediate adhaerent, in quo nullus est inæqualitatis ordo. Quantum autem ad virtutes tam recipientes, scilicet naturales, quam receptas, scilicet gratuitas, non sunt æquales : et sic salvatur in eis natura totius potestativi et æqualitas donorum : et hoc est quod supra dixit quasdam esse primas, medias et ultimas. Unde patet solutio ad objecta.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Purasigitur eas esse æstimandum, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas, neque ut materialium receptivas phantasiarum,

Puræ siquidem censendæ, non quasi a maculis (duntaxat) impuris colluvionibusque sint liberæ, vel quod in eas materialia visa non cadant :

<--- Page Split --->

B. Sed ut omni diminutione mundas et altiores, et omni superfirmato templo secundum excelsissimam castitatem, omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas, et proprio per se motu, et eodem motu, secundum diligentis Deum inconversibile ordinis ineffabiliter receptas:

C. Et in subjectis contumeliam omnino nescientes, sed incasualem et intransmutabilem habentes propriae deiformis specialitatis purissimam collocationem.

Sed quod omnino imminutione omni, omnique re sacra sibi subdita celsiores, præ summa puritate, omnibus etiam, vel maxime deiformibus virtutibus, sint antepositæ, ordinisque sui motum proprium æquabilemque per amorem Dei constanter teneant invariatum, neque ullam in deterius agnoscant imminutionem, sed inconcussam semper et immobilem deiformis suæ proprietatis sedem habeant.

DIVISIO ETEXPOSITIO TEXTUS .

A. Puras igitur eas, etc.

Hic ostendit qualiter sit in eis purgatio et illuminatio. Et dividitur in tres partes. In prima ostendit qualiter illuminantur et purgantur quantum ad speculationem intellectualem. In secunda quantum ad speculationem symbolicam, ibi (§ 9), Contemplativasque iterum. In tertia qualiter recipiunt illuminationes a Domino Jesu Christo secundum humanam naturam, ibi (§ 9 circa medium), Communicatione autem Jesu, etc.

Littera sic legatur : Ex quo hierarchi est in eis altissima, aestimandum est eas, scilicet primas essentias, esse puras, id est, depuratas sive purgatas, non ut liberatas ab immundis masculis, scilicet culpæ, a qua non purgantur, quia non est in eis, et non ut liberatas ab inquinationibus, quas scilicet contrahit natura spiritualis, vel ex reliquiis culpæ, vel ex unione inferioris naturae, sicut anima unitur corpori : et hæc non est inquinatio simpliciter, sed sic in quantum aliquid naturalis puritatis spiritualis amittit ex unione corporis, etiamsi non esset peccatum : hæc autem non sunt in Angelis maxime supremis, et hoc quantum ad affectum : neque aestimamus eas purgari ut receptivas materialium phantasiarum, quantum ad intellectum earum quem oporteat ab his purgari.

<--- Page Split --->

sint in ipso per essentiam, et hujusmodi obtenebratio removetur ab Angelis in hoc quod dicitur, non receptivas materialium phantasiarum. Et per hoc patet solutio ad objecta.

DUBIUM.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

SED NIC est dubium.

  1. Quid intellexit per phantasias mateteriales : si enim intellexit hoc referri ad naturam intellectus eorum qui non accipit a phantasmate sicut noster, tunc superflue poni intelliguntur ea quae sequuntur naturam.

B. Sed ut omni, etc.

  1. Praeterea, Hoc non videtur naturale eis, cum in daemonibus in quibus naturalia salvantur, sicut dicitur in libro de Divinis Nominibus, malum « sit furor ir- « rationabilis , amens concupiscentia, « phantasia proterva. »

SOLUTIO. Potest dici, quod hoc ideo dicit, quia intellectus eorum accipit simplices quidditates rerum, non accipiendo cum continuo et tempore a phantasmatibus : et ad majorem evidentiam explicat quod in eorum natura intelligitur. Vel potest dici, quod per recessum a prima luce qua dirigitur in cognitionem uniuscujusque intellectus creatus obtenebratur, et in componendo cum alio incidit in cum falsitas, quae est semper circa compositionem, secundum Philosophum : et in hoc habet proprietatem phantasie, cujus est decipi per falsas compositiones, sicut dicitur in quarto philosophiae primae, quod « falsitas non est propria sensui, sed « phantasie : » et etiam per proprietatem materiae quae semper admiscetur privationiin defectu luminis, et ab hac proprietate dicitur intellectus daemonum phantasia : et posset dici materialis, non quod haec

Dicto qualiter non est in eis purgatio et illuminatio, hic dicit qualiter est in eis. Et primo in Cherubin. Secundo in Seraphin, ibi, Et proprio per se motu. Tertio, qualiter in Thronis, ibi (§ 8, C), Et in subjectis.

Littera sic legatur : Praedicto modo non est in eis aestimandum purgationem esse, sed est aestimandum purgari eas, scilicet primas essentias, quantum ad Cherubin, ut mundas, id est, purgatione mundatas omni diminutione luminis, quae intelligitur in eis ante purgationem ex confusione intellectus propter potentialitatem ejus : aliter enim non reciperent aliquid si nulla in eis esset diminutio : et ut altiores seipsis secundum conditiones naturalium factas per illuminationem receptam : et ut supercollocatas omnibus deiformisimis virtutibus, id est, eminenter constitutas super omnes virtutes angelicas, quae sunt inter creatas Deo simillimae, ita quod sit accommoda distributio pro inferioribus : vel quod sint superiores seipsis, ut primo dictum est : et in

<--- Page Split --->

hoc tangitur quibus emineant. Collocatas dico omni, id est, toto templo, id est, contemplatione, superfirmato, id est, in quo superfirmantur, Deum propinquius contemplantes : et in hoc tangitur effectivum collocationis. Supercollocatas dico secundum castitatem excelsissimam, id est, secundum virtutem divini luminis, quae castigat et refreñat intellectum ecorum vagantem circa diversa constituens firmiter in uno, sicut virtus castitatis castigat a fluxibus concupiscentiae, ponens in uno medio virtutis : et hoc in eis excellenter fit : et in hoc tangitur id quo formaliter in alto collocantur. Et aestimandum est eas purgari, quantum ad Seraphin, ut receptas in unionem similitudinis Dei ineffabiliter : quia exsuperat omnem sensum pax illa in qua recipiunt 1. Receptas dico proprio per se motu, id est, similiter se habente, secundum Commentatorem, et hoc secundum inconversibile ordinis diligentis Deum, id est, secundum quod inconvertibiliter ordinatur Deum amando ipsum, ita quod avelli non possunt.

  1. Praeterea, Motus semper dissimiliter se habet, et quod continuo exit de potentia in novum modum actus : ergo non recipiuntur modo eodem sive similiter se habente.

Ad primum dicendum, quod licet nihil possit per se moveri, ita ut idem sit movens et motum, potest tamen ex se moveri, ita ut in ipso sit una natura movens et altera mota, sicut animal quod habet sufficiens principium sui motus in seipso, scilicet animam, et similiter amans movetur in amatum per amorem qui est in ipso ut principium talis motus : unde glossandum est, per se motu, id est, ex se. Vel dicendum, quia dicitur per se moveri quod movetur secundum quod exigit sua natura, sicut ignis sursum, licet principium movens sit extra, scilicet generans vel removens prohibens. Et similiter charitas est ut natura inclinans ad amandum.

Ad secundum dicendum, quod motus qui est de potentia ad actum, semper est dissimilis, qui proprie dicitur motus : sed motus iste est de actu in actum, quia de amore in perfectionem amantis per amati unionem : et ideo similiter se habet, quia non efficitur ibi forma aliqua quae prius non fuerat, sed tantum quod fuit perficitur : sicut etiam motus de praemissis in conclusionem, de actu in actum, non de potentia in actum, cum idem sit quod est postea in actu et in potentia prius, conclusio autem non est eadem principiis.

SED VIDETUR esse falsum quod dicit : 1. Quia sicut Philosophus dicit in octavo Physicorum, « Nihil movet se : » ergo non recipiuntur per se motu.

<--- Page Split --->

tuuntur, quod est proprium eis prout sunt in speciali 'gradu. Collocationem dico incasualem, in quantum non cadunt ab ipsa, et intransmutabilem, in quantum non nutant in ipsa.

EXPOSITIO TEXTUS.

C. Et in subjectis, etc.

DUBIUM.

Hic ostendit qualiter fit purgatio quantum ad Thronos, dicens : Et aestimamdum esteas purgari quantum ad Thronos ut omnino nescientes, id est, nullo modo experientes in seipsis contumeliam, id est, ignobilitatem quae est in subjectis, id est, quae facit subjici, quia Deo se subjiciunt, et in hoc magis exaltantur : sed si se subjicerent rebus infimis per amorem, sub seipsis deprimerentur : sed ut habentes purissimam, id est, depuratam a dissimilitudinis confusione collocationem in seipsis propria deiformis specialitatis, id est, doni per quod deiformes consti-

Sed videtur, quod male ordinet, cum prius primo posuerit Seraphin, hic Cherubin.

Et dicendum, quod superius ordinavit secundum dignitatem eorum : et ideo primo posuit Seraphin : hic vero ordinat secundum progressum motus in Deum, qui est per purgationem et illuminationem : et ideo quia scientia est ut dirigens in motu, charitas autem ut natura inclinans in id, Thronorum autem est recipere vel habere, et ideo hoc modo ordinavit.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Contemplativasque iterum sensibilium symbolorum, aut intellectualium speculativas, neque ut varietate sacre scribentis theoriae in divinas reductas, sed ut omnis immaterialis scientiae altiori lumine repletas, et formifica et principalis pulchritudinis, et superessentialis, et ter lucentis contemplatione, quantum fas est, refertas.

Communicatione autem Jesu similiter digne factas, non in imaginibus sacre fictis formative figurant deificam similitudinem, sed ut vere ipsi approximantes in prima participatione scientiae, deificum ejus lumen. Et quia Deo simile, ipsis substantialiter donatum est, communicant hujusmodi, ut possibile est, in praeoperatrice virtute deificis ipsius et humanis virtutibus.

Contemplatrices item, non quasi symbolorum, quae vel sensu vel mente percipiantur spectatrices, neque varietate contemplationis sacrarum Scripturarum ad Deum elevatae, sed tamquam omni cognitione simplici altioris luminis expletae, et contemplatione illius pulchritudinis, quae est effectrix et origo pulchritudinis, et quae supra substantiam est, et in tribus splendet, quatenus fas est, refertae : communionis vero Jesu similiter participes factae, non quasi in imaginibus sancte informatis, quae veluti formae in eis deificam similitudinem exprimant, sed tamquam vero ad eum appropinquantes in ipsa prima participatione cogitationis luminum ejus deificorum ; nec non quod Deum imitandi ratio, sublimissimo ipsis modo sit indulta, et in primaeva, quantum iis fas est, potentia divinis ejus humanisque virtutibus communicent.

<--- Page Split --->

quod est contra Philosophum in sexto primae philosophiae, et in primo Celi et Mundi, ubi dicit, quod « non generatur « necessario, sed corrumpitur necessa- « rio.» Si ad causam contingentem: ergo possibile fuit ipsum non esse. Species igitur non semper fuit in Angelo. Nec iterum accipere potuit eam a sensibilibus, cum non habeat organa quibus talis perficitur. Ergo videtur, quod nullo modo potest esse apud ipsum.

SOLUTIO. Quidam dixerunt, quod Angelus cognoscit ista singularia sub speciebus totius ordinis universi, quas habet apud se creatione : et hujusmodi species dicuntur esse causae universi, quae habent ordinem per reductionem inferiorum in superiores, sicut causae particulares mixtorum reducuntur in simplicia, et causae horum omnium iterum in motum cedi, et sic usque in primam causam : et hanc connexionem causarum dicunt Græcistmzpmevny 1. Dicunt igitur species omnium causarum universi sic ordinatarum esse in Angelis, ut formas componentes, sicut est forma artificiati apud artificem ordinata ad compositionem materiae, et non sicut formae abstractionis apud eum : quia abstrahens species a rebus, ordinat eas tantum ad accipiendum cognitionem de re : unde cum hujusmodi formae sint activae, cognoscunt per eas Angeli, et id in quod determinatur operatio naturae per se, scilicet singulare, et id quod est per consequens, sicut est universale in quo natura occulte operatur, et id quod est operatum per accidens, sicut sunt accidentia. Sed hoc non videtur sufficere, cum nihil cognoscatur in aliquo nisi prout est in illo : singularia autem non sunt in natura propria in causis illis, sed in potentia sicut in causis universalibus et particularibus : et ita non cognoscerent Angeli singularia in propria natura, sed valde deficienter.

Hic ostendit quomodo purgantur et illuminantur quantum ad contemplationon symbolorum in quibus apparent, cum non eos ignorare possint. Et ad intelligentiam eorum quae dicuntur in littera, quaeritur hic quaestio difficilis, quomodo Angeli cognoscant sensibilia symbola? Et videtur, quod non possunt cognoscere.

  1. Unumquodque enim reducitur in H um propri a actione : sed reductio quae est per symbola, est propria intellectus accipientis per sensibilia : talis autem non est intellectus Angeli : ergo non reducitur per symbola.

  2. Præterea, unumquodque cognoscitur per speciem suam, quæ est apud cognoscentem : sed species singularis sensibilium non potest esse in Angelo : ergo non cognoscunt hujusmodi sensibilia. Probatio mediæ. Si forma singularis sit in eis, aut illud singulare ordinatur ad causam necessariam, aut ad causam contingentem. Si ad causam necessariam : ergo necessarium est ipsum generari,

<--- Page Split --->

Propter hoc alii dixerunt, quod ad hoc quod Angeli habeant propriam cognitionem de singularibus, oportet quod recipiant aliquid ab eis : recipiunt autem per præsentiam sensibilium, sicut intellectus noster accipit species a phantasmatibus sibi præsentibus. Sed non potest esse verum : quia oportet receptivum esse proportionatum agenti, sicut dicit Philosophus : quia actus activorum sunt in patiente prædisposito : intellectus autem angelicus non est proportionatus speciebus sensibilium, cum non habeat organa quibus hujusmodi species abstrahantur : nec iterum habet determinationem aliquam ad materiam, cum tamen dicit Philosophus in primo Cæli et Mundi, quod « omne sensibile est per materiam : » unde non potest recipere species sensibilium. Et ideo Avicenna in XI suæ Metaphysicæ, invenit alium modum : dixit enim, quod intelligentiæ quas ponit motrices orbium, habent in se cognitionem orbis quem movent, et motus est ut immediate effectus ejus, sicut est cognitio artificiati in artifice per formam artis, et cognoscit quidquid efficitur per motum cæli, ut procedens a forma quam habet in se : et sic cognoscit omnia singularia, cum omnia quæ sunt hic, reducantur ad motum cæli sicut ad causam. Sed hanc viam impugnat Commentator super octavo Physicorum insolubili ratione : dicit enim, quod si aliquid cognoscatur per causas universales, non habetur propria cognitio rei illius nisi per aliquid acceptum ab ipsa, cum de necessitate addat aliquid supra universale per quod sit proprium quod non est in universali nisi in potentia : sicut si cognocerem totam dispositionem motus cæli, scirem eclipses quæ possent esse in illo anno in universali, et dispositiones earum, non tamen eclipsim quæ nunc est, nisi acciperem aliquid ab ipsa.

Similiter virtus intelligentiæ est quasi quædam communis causa omnium quæ producuntur per motum cæli, similiter diffundens se super diversa : sed distin-

guitur in eas per proprias dispositiones recipientium quæ non causantur a virtute illa : unde intelligentia non poterit ea cognoscere secundum illa propria, sed tantum secundum illam communem virtutem, sicut si sol esset intelligens, non cognosceret diversitates cælorum, quæ sunt ex diversa dispositione recipientium quibus diversificatur lux quam similiter emittit in omnibus coloribus, sed cognosecret colores tantum ut communicant in luce sua. Et ideo opinio sua est, quod nec cognitio intelligentiarum neque cognitio Dei provenit usque ad singularia, sed stat in universalibus, id est in causis communibus. Rabbi Moyses etiam dicit, quod Deus et Angeli non cognoscunt alia singularia nisi homines, et hoc propter conformitatem quam habent ad animam rationalem, quæ continuatur eis per lumen intellectuale receptum ab eis.

Sed quia hæ opiniones sunt hæreticæ et valde insufficientes, oportet aliter dicere. Dicimus igitur, quod Angeli recipiunt cognitionem propriam de singularibus a prima idea. Cum enim Deus producat in esse non solum formam, sed et materiam, et quidquid est proprium vel commune, oportet quod apud ipsum sint rationes propriæ et communes omnium rerum, cum nihil agat sine ratione operis. Hujusmodi autem rationes producuntur ab ipso et in natura et in intelligentia, sed in natura secundum quod sunt in potentia operativa ut quibus constituuntur res in esse : in intelligentia autem vel Angelo secundum quod sunt rationes cognoscendi in virtute cognoscitiva. Unde sicut si tota natura esset unum ens continuum, et intelligeret illud, cognosceret omnia particularia, propter hoc quod omnia habet apud se : et ita cum Angelus recipiat rationes rerum a primo, prout sunt rationes cognoscendi, cognoscere poterit per eas omnia singularia.

Si autem quæratur, quid excitat eum ad sciendum rem illam nunc simpliciter, cujus propriam rationem semper habuit

<--- Page Split --->

apud se? Dicimus, quod Deus operatur unica actione in qualibet operatione naturae principalius et immediatius quam natura : et ideo sicut nos cognoscimus aliquid nunc fieri per id quod accipimus a natura propria rei, ita etiam Angeli secundum quod suscipiunt divinum lumen, quod est etiam proprium operativum rei, cognoscunt nunc rem fieri. Et ideo dicitur in littera, quod cognoscunt altiori lumine : et in libro de Divinis nominihus, quod « cognoscunt singularia deiformiter, » id est, per similes ideas quibus Deus cognoscit.

Ad primum ergo dicendum, quod non reducuntur in Deum per symbola, sed reducti in Deum, de ipso veniunt in cognitionem symbolorum, sicut nos de symholis in cognitionem Dei, resolvendo rem in proprietates, et accipiendo proprietates ipsius ad proprietatem rei spiritualis.

Ad aliud patet solutio per ea quae dicta sunt : quoniam habent species singularium non recipiendo a singularibus, sed a prima idea.

riæ, id est, considerationis scribentis sacre, id est, de sacris, id est, non reducuntur in Deum per symbola varia quibus Scriptura sacra describit divina, ut propter hoc contemplentur symbola : sed æstimandum est eas contemplativas symbolorum intellectualium, ut repletas omnis, id est, totius vel perfectæ scientiæ immaterialis per separationem a conditionibus materiæ cognoscendo simplices quidditates rerum : et hoc altiori lumine, id est, per lumen divinum, quod est altius lumine Scripturæ, quia non obumbratum symbolis, et ut refertas, id est, plenas, quantum fas, id est, secundum quod possibile est eis, contemplatione divinæ pulchritudinis formificæ, id est, quæ figuras facit quibus innotescat, vel quæ facit formas in intellectu angelico, et pulchritudinis principalis, id est, ipsius divinæ essentiae immediate in suo fonte, et superessentialis, id est, quæ est super omnem essentiam creatam, et lucentis ter, propter trinitatem personarum, vel propter triplex lumen, videlicet obumbratum, ut est in hominibus, et ut est in ipso fonte luminis, et ut est medio modo in Angelis.

Autem, id est, sed, similiter æstimandum est primas essentias esse factas digne, id est, digno modo, id est, dignas communicatione Jesu in recipiendo illuminationes ab ipso, ita quod non figurant similitudinem deificam ipsius formative, id est, symbolice imaginibus sacre fictis, id est, ad sacrorum repræsentationem, id est, non accipiunt speciem ejus quæ Dei participes facit symbolis, sed accipiunt ut vere approximantes ipsi, scilicet Jesu, in prima participatione scientiæ, id est, quæ est immediate a Deo, licet inferiori capacitate, et lumen ejus, scilicet Jesu, deificum, quia divinos participatione facit, et quia est Deo simile, secundum humanitatem etiam in majori fulgore recipiat divinum lumen supra omnes creaturas. Hoc dico, donatum est ipsis, scilicet primis essentiiis substantialiter immediate ab ejus substan-

<--- Page Split --->

tia, et etiam hujusmodi, scilicet prima essentiae communicant virtutibus ejus, scilicet Jesu, deificis et humanis, id est, secundum utramque naturam, in prae-

peratrice virtute, id est, in ipso Deo qui est primum operans et proprium cujuslibet, ut possibile est eis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERRETATIO.

Perfectas autem similiter, non ut sacra varietate analyticam scientiam illuminatas, sed ut prima et supereminenti deificatione repletas, secundum excelsissimam (quantum in Angelis) divinorum operum scientiam. Non enim per alias sanctas essentias, sed ab ipsa divinitate sanctificatae, in ipsam immediate extenduntur omnibus supereminenti virtute et ordine, et ad castissimam omnino fortitudinem collocantur, et ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem, quantum fas, in contemplationem adducuntur, et divinorum operum scibiles rationes, ut primae et circa Deum essentiae flectuntur, et ab ipso perfectionis principe excelsissime 1 sanctificatae sunt.

Similiter perfectae sunt, non quasi varietates istas sacras resolvendi scientia sint illustratae; sed quod prima et praecellente Dei unione satientur, juxta supremam illam (cujus capaces sunt angeli) divinorum operum disciplinam: siquidem non ab aliis quibusdam sanctis spiritibus, sed ab ipsamet Divinitate sacris initiantur, dum ad Deum immediate per virtutem ordinemque rebus omnibus superiorem subriguntur, nec non in eo summa puritate summaque constantia stabiliuntur; et pro immateriali ac spiritali decore suo, quantum fas est, ad contemplationem promoventur, atque scientificis divinorum operum rationibus, tamquam prima Deoque proximae, erudiuntur ab ipsomet initiandi principio, eminenti modo consecratae.

<--- Page Split --->

stigantem in unum, et adducuntur in contemplationem ad divinam pulchritudinem contemplandam et imitandam, immaterialem, quia non admiscetur sibi aliquid privationis vel potentiae deturpantis, et invisibilem, quia non corporalem, sed spiritualem visum delectat, quantum fas, id est, possibile est sibi : et adducuntur ad rationes divinorum operum scibiles, id est, prout sunt principia cognoscendi, et flectuntur circa Deum per continuum motum in ipsum, ut primae essentiae, et circa ipsum existentes immediate, et sunt sanctificatae, id est, sacris donis repletae, excelsissime inter omnes, immediate ab ipso principe, id est, primo principio omnis perfectionis, scilicet Deo.

Hic ostendit qualiter sit in eis perfectio, dicens : Autem, id est, sed similiter est aestimandum primas essentias esse perfectas, non ut illuminatas scientiam analyticam, id est, resolutoriam, hocest, secundum ipsam sacra varietate, id est, ex variis rebus ducentibus in sacra, sed aestimandum est eas esse perfectas ut repletas deificatione, id est, dispositione qua in Deum perfecte reductae sunt, prima, quia in ipso fonte accepta et supereminenti, quia super alios recipiunt, et hoc secundum scientiam divinorum operum, quo operatur in illuminationibus. Hanc dico exeelsissimam, quia plenissime sciunt, quantum in Angelis est possibile : neque enim ipsi attingunt ad modum quo de omnibus eminenter Deus scit. Enim, id est, quia non extenduntur, id est, reducuntur in ipsam, id est, scientiam sanctificatae, id est, per dona sanctitatis accepta, per alias essentias prius sanctas : sed collocantur, id est, in suo gradu statuuntur, virtute quantum ad donum quod suscipiunt, et ordine quantum ad potestatem, supereminenti omnibus Angelis, et collocantur ad fortitudinem, id est, immutabilem virtutem omnino castissimam, id est, maxime ca-

DUBIUM.

Sed videtur esse falsum quod dicit, quod non illuminatur per analyticam scientiam.

  1. Resolutio enim est posterioris in prius, sive compositi in simplex, vel particularis in universale, vel causati in causam : sed scientia eorum prior est divina : ergo in illam potest resolvi : et sic habent analyticam scientiam.

  2. Praeterea, Si dicuntur non habere eam, quia habent simplices intellectus non accipientes in continuo et tempore, hoc convenit omnibus : et sic non debet istis ut proprium assignari.

SOLUTIO. Dicimus, quod lumen intellectuale quanto magis recedit a fonte lu-

<--- Page Split --->

minis, semper est resolubile in praecedens ut in causam, et cujus virtute agit : sed quando pervenerit ad ultimum, jam non est ultra resolvere: et quia superiores Angeli accipiunt in ipso fonte luminis, non est resolutoria eorum scientia.

Ultimum autem in quo ponuntur inferiores est sub hoc: et ideo resolutoria est eorum scientia in prima. Et per hoc patet solutio ad objecta, non enim propter illam causam quam tangit objectio, dicitur non resolutoria.

1

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Hoc ergo Theologi aperte declarant superpositas quidem cœelestium essentiarum dispositiones superfirmatis ornate erudiri deificas scientias : omnium vero altiores ab ipsa divinitate, quantum fas, doctrina illuminari.

B. Quasdam enim illarum introducunt a prioribus sacre eruditas, Dominum esse cœelestium virtutum et regem gloriae in coelos humanitus receptum. Quasdam vero apud ipsum Jesum quaerentes, et pro nobis suae divinae actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et praelargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim (inquit) loquor justitiam et judicium salutaris4. Miror autem quia et cœele-

Hoc igitur theologi perspicue declarant, ut inferiores quidem cœelestium essentiarum ordines, a superioribus divinorum operum scientiam convenienti modo percipiant ; ii vero qui omnibus antecellunt, ab ipsamet deitate summa, uti fas est, sacris disciplinis illustrantur. Quosdam enim eorum introducunt, a superioribus sacrosancte eruditos, illum esse Dominum cœelestium virtutum Regemque gloriae, qui humana specie assumptus est in cœelum nonnullos item circa ipsummet Jesum hasitantes, divinique ejus pro nobis suscepti operis sci entiam discentes, ipsumque Jesum eos per se docentem, ac primum ejus summam in homines benignitatem explicantem. Ego enim, inquit, loquor justitiam et

<--- Page Split --->

«tium essentiarum primae, et tantum simul omnes supereminentes divinis illuminationibus, ut mediate quaestiones reverenter appetunt. Etenim non inde interrogant, quare ' tui rubra vestimenta 2 ? Apud seipsas vero delibrant ante interrogare, ostendentes quidem quia discut, et deificam «cientiam appetunt. Non autem praesilientes per divinam processionem inditam illuminationem.

judicium salutaris. Miror autem, primas etiam cœelestium essentiarum, tantumque caeteris praestantes, non secus ac medias, divinarum quoque illustrationum desiderio timide affici ; neque enim illae per se quaerunt, Cur rubra sunt vestimenta tua ? sed prius secum haesitant attonite, declarantes quidem se discendi avidas divine operationis appetere cognitionem, verum hanc, ante divinam indulte sibi illustrationis processionem, minime praevenire.

etc. In tertia concludit propositum, ibi (§ 12), Non ergo, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

  1. Hoc ergo Theologi aperte declarant, etc.

Hic intendit probare per auctoritatem sacrae Scripturae duo quae praedixit, scilicet superiores ordines immediate accipere a Deo, et immediate collocari circa ipsum. Et dividitur in partes duas. In prima probat primum. In secunda secundum, ibi (§ 13) Ipsa ergo est quantum ad nostram, etc.

Prima autem dividitur in tres. In prima proponit quod intendit probare. In secunda probat, ibi (§ 11, b) Quasdam enim,

Littera sic legatur : Diximus, quod prima essentiae immediate ab ipso perfectionis principe sunt sanctificatae : ergo Theologi, id est, divina docentes, aperte declarant hoc in Scripturis, scilicet superpositas, id est, inferiores dispositiones, id est, ordines essentiarum cœelestium, id est, Angelorum quidem, id est, certe erudiri scientias, id est, illuminari in eis deificas, quia divinos per reductionem facientes, ornate, id est, in quantum per eas ornatum specialem consequuntur, a superfirmatis, id est, ab illis quae super eas firmiter dispositae sunt. Vero, id est, sed declarant dispositiones altiores, id est, primas illuminari doctrina, id est, doctrina omnium ab ipsa divinitate immediate, quantum fas, id est, possibile est eis.

<--- Page Split --->

apud ipsum Jesum, non tamquam per medium erudiri volentes, et introducunt eas discentes, id est, discere volentes ab ipso scientiam suae divinae actionis, id est, redemptionis quam divina virtute pro nostra salute complevit : et cum sit passio, dicitur actio : et quia volens passus est : et quia per hoc mortem et diabolum vicit. Et introducunt ipsum Jesum immediate docentem eas, scilicet cœelestes essentias. Etenim, id est, quia ipse Jesus prælargiens, id est, antequam ab ipso quæratur, dans eis scientiam manifestantem suum humanam benignitatem, id est, beneficium quod in humana natura complevit, inquit eis : Ego disputo justitiam, id est, doceo justitiam fidei, certando cum adversariis veritatis, et disputo judicium salutaris, quod est judicium pro mundo ut salvetur contra diabolum, sicut dicit Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi, etc. Haec autem auctoritas secundum septuaginta est Isaiae, lxiii, 1, ubi nos habemus : Ego qui loquor justitiam, etc. Autem, id est, sed miror, id est, mirandum est, quia et, id est, etiam primæ essentiarum cælestium, id est, primæ inter eas, et tantum, sicut dictum est, supereminentes, id est, excedentes omnes alias simul acceptas in divinis illuminationibus quas immediate a Deo accipiunt, appetunt quæstiones, id est, movent appetentes solutionem, reverenter, propter reverentiam ejus a quo addiscere volunt, ut mediate, id est, per modum mediae non immediate illuminantur, sed per primas. In Græco enim habetur μεσοπετεῖς, quod est medie volantes, scilicet in divinam contemplationem. Primo enim quærunt ab aliis : Quis est iste qui venit de Edom 2, non immediate a Christo. Etenim, id est, quia non inde, id est, a principio interrogant quare vestimenta tui, id est, tua sunt rubra ? quamvis postea quæsiverunt,

B. Quasdam enim, etc.

Hic probat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo probat per auctoritatem, quod inferiores illuminantur a primis quod primo dixit. Secundo quod primæ immediate a Deo, ibi, Quasdam vero. Tertio ponit quoddam mirabile quod videtur repugnare prædictis, et ejus rationem ponit, ibi, Miror autem.

Littera sic legatur : Hoc quod nunc diximus, per Scripturam Theologi sic declarant : Enim, id est, quia introducunt in Scripturis quasdam illarum, scilicet cœelestium essentiarum esse eruditas sacre, id est, accipiendo sacrum lumen a prioribus, id est, a superioribus essentii s receptum humanitus in cœelos, id est, Christum qui secundum naturam humanam ascendit in cœelos. Naturae enim humana est, quod descendit, carnem assumendo, et quod ascendit, carnem sursum ferendo qui secundum divinitatis naturam semper est apud Patrem. Hunc dico esse Dominum cœelestium virtutum, id est, Angelorum, et regem datorem gloriae. Introducuntur enim in Psalmo 1 : quidam quaerentes : Quis est iste rex gloria ? Et alii respondentes : Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Vero, id est, sed introducunt quasdam earum qua sunt superiores essentiae quaerentes

<--- Page Split --->

audaciam sumentes ex responsione : vero, id est, sed deliberant, id est, ad modum deliberantium se habent ante interrogare apud seipsas, id est, ab invicem quam quaerant a Christo : quidem, id est, certe ostendentes per hoc quod ab invicem quaerunt coram Magistro, quia discunt, id est, discere volunt, et quia appetunt scientiam deificam, id est, ab ipso Deo. Autem, id est, sed non sunt

præsilientes, id est, præinfluentes aliis ante Christum solvenda illuminationem quæstionis quæsita inditam primo de eis, per divinam processionem, id est, immediate a Christo. Quod ergo primo ab invicem quaerunt, reverentiae est : quod vero responsionem Christi exspectant, ostendunt se immediate ab ipso illuminari.

12

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Non ergo prima coelestium intellectuum hierarchia ab ipso perfectionis principe sanctificata, quo in eam immediate extenditur, sanctissima purgatione, multo lumine, ante perfecta consummatione, proportionaliter eam implens, purgatur, et illuminatur, et perficitur. Omnique minoratione pura, primi vero luminis plena, et primo data cognitione et scientia participans perfecta. Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito : quia et purgatio est et illuminatio, et perfectio, divinae scientiae assumptio. Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum. Illuminans autem ipsa divina cognitione, per quam

Prima igitur coelestium intelligentiarum hierarchia ab ipsomet initiandi principatu consecrata, per eam qua in ipsum immediate subrigitur, sanctissimam purgationem, pro captu suo referta copioso lumine perfectissimae sancificationis, purgatur, et illuminatur atque perficitur; omnis quidem vilitatis expers, primae vero lucis plena, primeave cognitionis atque scientiae participatione perfecta. Compendio denique non abs re dixerim, divinae scientiae participationem esse purgationem et illuminationem, atque perfectionem : dum quidem ignorationem quodammodo expiat per perfectorum mysteriorum scientiam, quae pro sua cuique dignitate conceditur; per divinam vero

<--- Page Split --->

et purgat, non prius contemplantem, quam manifestat per altiorem illuminationem. Et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum.

cognitionem illuminat, qua etiam purgat mentem illam, quae antea non viderat ea, quae modq illi per sublimiorem illustrationem elucidantur, rursumque perficit eodem ipso lumine, per stabilem scientiam clarissimarum eruditionum.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Non ergo prima, etc.

Hic concludit propositum. Et circa hoc tria facit. Primo concludit, quod immediate a Deo purgantur, illuminantur, et perficiuntur. Secundo compendiose manifestat quodlibet eorum per se, ibi, Omnique etc. Tertio reducit ea in unum, ibi, Comprehendens autem.

Littera sic legatur : Ergo non, id est, nonne prima hierarchia coelestium intellectuum, id est, Angelorum, purgatur et illuminatur et perficitur sanctificata, id est, sacris donis repleta ab ipso principe perfectionis, scilicet Deo sine medio, quo, id est, in quantum princeps perfectionis extenditur in eam, scilicet hierarchiam, porrigens ei, immediate implens eam sanctissima purgatione et multo lumine, sub quo vident quantum ad illuminationem, et consummatione, id est, perfectione quantum ad objectum scientiae ante perfecta : quia a primo ipsi perficiuntur, et postea perficiunt alios, et hoc proportionaliter.

Sic dico prima hierarchia purgatur, etc. : quidem, id est, certe pura, id est, depurata ab omni minoratione, id est, defectu luminis, ita quod nulla hierarchia minus habet. Et in hoc manifestat purgationem eorum. Vero, id est, sed plena, id est, repleta primi luminis : itaque immediate in ipso fonte accipit. Et in hoc manifestat illuminationem. Et perficitur participans, id est, participando cognitione primo data : quia immediate a Deo, et postmodum datur per eam aliis : et hoc quantum ad medium cognoscendi : et participans perfecta scientia, id est, perficiente per acceptionem scitorum in quibus superfloret natura delectatione : et in hoc manifestat perfectionem.

Autem, id est, sed ego comprehendens haec tria in unum, et, id est, etiam dixerim hoc non immerito, id est, sine ratione fortassis propter defectum humanae rationis in talibus : quia et, id est, etiam purgatio est assumptio divinae scientiae in se quae est a Deo et in Deum reducens, et similiter illuminatio et perfectio, est divinae scientiae assumptio. Utpote, id est, sicut purgans formaliter ignorantiam, id est, nescientiam scientia indita, id est, per scientiam a Deo intus datam, et hoc secundum ordinem perfectiorum doctrinarum, id est, illuminationum respectu inferiorum.

Autem, id est, sed illuminatio est hujusmodi illuminans ipsa divina cognitione, id est, per ipsam per quam et purgatio purgat. Illuminationem dico non contemplantem prius divina quam illumina-

<--- Page Split --->

tio manifestat per illuminationem divinum altiorem virtute naturae, quae non est potens inspicere divinam claritatem antequam altiori lumine confortetur : et perfectio est assumptio divinae scientiae, perficiens iterum, non solum purgans et illuminans, ipso lumine, id est, per ipsum sub quo videtur in scientia doctrinarum lucidissimarum, id est, acceptarum in ipso fulgore divini luminis. Scientia dico secundum habitum, id est, difficile mobilem, et producentem actum ad nutum.

illuminationem purgatio sit in Angelis : ut enim dicit Augustinus, « Ignorantia « cum sit perfecta privatio, est nescentia « ejus quod debitum est sciri : » haec autem culpa est et non pœna, quae non sunt in Angelis : ergo non est purgatio ab ignorantia.

  1. Præterea, Gregorius dicit in Dialogo 1 : « Quid est quod non videant, qui « videntem omnia vident ? » Angeli vero cum sint beati vident Deum videntem omnia : ergo omnia vident : et ita non est in his ignorantia a qua purgentur.

  2. Præterea, Augustinus dicit, quod « beatus est, qui habet quod vult, et ni- « hil male vult. » Cum igitur Angeli sint beati, et velint percipere scientiam illuminationum, ut hic dicitur, videtur quod habeant : et sic idem quod prius.

  3. Præterea, Sicit dicit Bernardus in libro de Consideratione : « Ubi est feli- « citas, miseria esse non potest. » Cum igitur ignorantia sit miseria, quia est pœna, non potest esse in Angelis, cum sint felices : et sic ab ea non purgantur per assumptionem scientiae.

Sed hic est dubitatio de hoc quod ponit haec tria esse unum.

  1. Supra enim dixerat hierarchiam perfici triplici actione, et non una sola : ergo videtur sibi contradicere.

  2. Præterea, « Finis motus non est motus, » ut probat Philosophus in VI Physicorum : sed perfectio est terminus motus illuminationis : ergo non est unum cum ipso.

  3. Præterea, Cum natura spiritualis non perficiatur ultimo lumine, sed perfectione gratiae vel gloriae, videtur illuminatio imperfecta esse : perfectum autem et imperfectum non sunt unum : ergo nec perfectio et illuminatio.

  4. Præterea, Non videtur, quod per

SOLUTIO. Ista tria possunt dupliciter considerari, aut secundum effectum, et sic tria et non unum sunt : aut secundum formam et agentem, et ex parte hujus dicuntur unum, quia per lumen immissum et est purgatio ex parte subjecti, et illuminatio per assimilationem ad agens, et perfectio per reductionem in finem.

Ad primum ergo dicendum, quod supra dixit ea esse tria : quia tres effectus sunt, et non ex parte formae agentis.

Ad secundum dicendum, quod motus qui est de potentia in actum, non est unum cum suo termino, sicut non est idem esse in actu et esse in potentia, et illuminatio est motus de actu in perfectionem ejusdem actus : unde non proprie est motus : et sic est aliquo modo unum cum suo termino.

<--- Page Split --->

Ad tertium dicendum, quod lumen simpliciter non est perfectivum spiritualis naturae, sed prout determinatur ad naturam spiritualem, scilicet prout lumen divinum, sicut et verum prout est determinatum ad bonum.

Ad quartum dicendum, quod ignorantia non dicitur hic privatio, sed nescientia simplex, quae est dissimilitudinis confusio, ut supra dictum est.

Ad quintum dicendum, quod videndo Deum omnia vident quae pertinent ad beatitudinem. De his vero quae pertinent ad gradus Ecclesiae, possunt illuminari prius nescientes.

Ad sextum dicendum, quod beatus habet omnia quae vult pertinentia ad beatitudinem : sic enim etiam Anselmus dicit, quod « voluntas beati impletur de

« his quae ad commodum ejus perti- « nent : » et haec sunt ea per quae fit beatus. Vel dicendum, quod hoc intelligitur de voluntate prout est regulata justitia divina, qua scilicet volunt quod Deus vult eos habere : et talis voluntas eorum qua solum simpliciter aliquid volunt, semper est de eo quod habent, licet dicantur aliquid velle secundum progressum naturae ad perfectionem suam, quod non habent nisi postquam ab alio accipiunt.

Ad septimum dicendum, quod cum poena semper infligatur pro culpa, talis nescientia non est poena in Angelis, cum nulla praecesserit culpa : nec etiam culpa, sed defectus naturam consequens, ex eo quod habet potentiam admixtam cum actu.

13

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ipsa ergo est quantum ad nostram scientiam, prima coelestium essentiarum dispositio, in circuitu Dei et circa Deum immediate stans, et simpliciter et incessanter circumiens aeternam ejus scientiam secundum excelsissimam (quantum in Angelis) semper mobilem collocationem.

Multas quidem et beatas videns pure

Atque hic quidem, quantum capio, primus est coelestium essentiarum ordo, qui in circuitu Dei circaque Deum immediate consistit, simpliciterque et jugiter aeternam ejus ambit cognitionem, juxta sublimissimam qua« in angelis inest semper, mobilem constitutionem ; ita ut et multis beatisque perfruatur contemplationibus, simplici-

<--- Page Split --->

contemplationes, simplosque et immediate fulgores, illuminata, et divino alimento repleta. Multa quidem primo data fusione, solaque domestica et unifica divina refectionis unitate. Multaque communione Dei et cooperatione digna effecta, ad eam, ut possibile, similitudine bonarum habitudinem et actionum, multaque divinorum superposite cognoscens, et divina scientia et cognitionis in participatione, secundum quod fas est, facta.

busque et immediatis collustrationibus illuminetur divinoque cibo saturetur; atque illo quidem primava diffusione copioso, unico tamen et invariato unificoque, propter divina refectionis unitatem. Quin et multa quoque Dei consuetudine operumque communicatione dignus est habitus, propter ejus cum illo, quanta potest existere, habitudinum actionumque similitudinem probatissimarum : plurimas quoque res divinas eminenti quadam ratione cognoscit, divina scientia cognitionisque, quantum fas est, particeps effectus ;

DIVISIO TEXTUS.

DUBIA.

Ipsa ergo, etc.

Hic probat secundum, quod primi ordines immediate collocantur circa Deum. Et primo proponit. Secundo inducit auctoritates, ibi (§ 14), Propterea et laudes.

Circa primum duo facit. Primo dicit, quod immediate collocantur circa Deum. Secundo in quibus circa ipsum collocantur, ibi, Multas quidem etc.

Hic sunt quatuor dubia. Primo, Utrum moveantur circa Deum? Secundo, Quid sit eorum circulariter moveri? Tertio, Utrum talis circuitus possit esse circa aliud quam circa Deum?

Quarto, Utrum omnia communicent in illo circuitu ?

Circa primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non moventur circa Deum : nihil enim naturaliter movetur in loco suo naturali, cum motus ad locum sit motus ad formam : et quando consequitur res perfectionem naturae ex toto, non recipit ultra actionem generantis, quod est movens secundum locum : et de motu cœeli non est instantia, quod secundum Philosophorum movetur ab

Dubium 1.

<--- Page Split --->

anima : ergo et similiter nihil movetur in loco suo spirituali : Angeli sunt in loco suo spirituali, aliter essent imperfecti, sicut omne quod est extra suum locum : ergo non moventur circa Deum.

  1. Præterea, Sicut dicit Philosophus in Ethicis,« Omnis transmutatio est pro- « pter malitiam, vel propter indigen- « tiam. » Quod etiam est verum in motu cœli, quod per motum acquirit aliquid quod sine illo non haberet, scilicet assimilari primo. Sed in Angelis non est malitia : ergo non moventur circa Deum.

  2. Præterea, Omnis motus aut est per tempus, aut per vices : sed in contemplatione Dei non sunt vices, quia non est in Deo vicissitudinis obumbratio, ut dicitur Jacobi, 1, 17 : nec iterum est ibi tempus : ergo non moventur per hoc circa Deum.

  3. Præterea, Circulus est peccatum in motu intellectus, ut vult Philosophus : cum enim sumat idem ut magis et minus notum, est intellectus nescientis quo vadat : hoc autem non est in intellectu angelico : ergo non moventur circa Deum.

cum motu : sed hoc quod proprie eorum perfectionem intendunt, moveri eorum dicitur.

Ad primum ergo dicendum, quod licet res in proprio loco non moveatur de potentia ad actum, cum sit in ultimo actu suo, non tamen deest propria actio qua suæ perfectioni innititur.

Ad secundum dicendum, quod licet motus sit propter malitiam ratione privationis permixte potentiae de qua movetur in actum, operatio tamen non dicit defectum, sed conversionem in suam perfectionem.

Ad tertium dicendum, quod operatio intellectus quæ est in discursu a primis ad ultimum, est per vices propter multitudinem intelligibilium quibus devenit ad ultima : sed quando jam stat in ultimo, non est ultra vicissitudo, sed firmiter stat in illo.

Ad quartum dicendum, quod in cursu de praemissis ad conclusionem peccatum est circulus, sed in persistendo inseparabiliter circa suum ultimum perficiens, est circulus quidam sine peccato.

SOLUTIO. Dicimus, quod motus non proprie dicitur Angelorum circa Deum, sed operatio, et forte est vitium translationis : ut enim docet Philosophus in Ethicis, « Omnis operatio sive naturalis sive acquisiti, sive aegritudinalis habitus, delectabilis est, quantum est de se, cum sit in quo ultimo perficitur res propria perfectione, sicut ultima perfectio intellectus non est esse scientem habitu, sed considerare actu, cum per operationem non intendatur aliquod operatum : incidit tamen pœna in operatione propter motum sine quo exerceri non potest, quia facit dissolutionem in principiis naturae, sicut motus phantasmatum et spirituum qui subtiliantur in capite, pœnam in operatione contemplativa, quamvis etiam post fatigationem maneat operatio ipsa delectabilis. » Unde cum in Angelis non sit aliquid pœnosum, præcipue penes hoc quod convertuntur in Deum, non est operatio

Circa secundum sic proceditur.

  1. Sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Circulariter mo- « veri mentium est, unite, et sine princi- « pio, et interminabilibus illuminationi- « bus pulchri et boni illuminari. » Sed per nihil eorum quæ dicit, tangitur ratio motus circularis. Ergo videtur, quod in Angelis non sit circulariter moveri circa Deum.

  2. Præterea, In omni circulatione est aliquid a quo incipit motus, et aliquid per quod est regyratio : hæc autem non est assignare in motu Angelorum circa Deum : ergo non est ibi circulatio.

  3. Præterea, Sicut dicit Philosophus in VII Physicorum, « in motu circulari «manet quod movetur secundum substan- « tiam, sed quod movetur per diversas « formas facit circulationem : » Angeli autem contemplantur Deum, convertuntur tamen super unam formam simpli-

<--- Page Split --->

rem, quae Deus est : ergo non est ibi circulatio.

Solutio. Dicimus, quod in contemplatione Angelorum salvatur ratio circulationis in hoc prout convertunt se in ipsum prout est principium illuminationum et ratio cognoscendi seipsum et alia sine medio, et in idem ultimum per illuminationem reducuntur æque distantia a centro, id est, a divina substantia indivisibili, quæ æqualiter se habet ad illas tres rationes, scilicet principii, medii, et finis.

Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius perfecte dicit rationem hujus circulationis. Per hoc enim quod dicit, unite, tangitur unitas centri. Per hoc vero quod dicit, sine principio et interminabilibus illuminationibus, tangitur ratio circumferentiae quæ non habet principium et finem in actu, sicut linea recta. Per hoc vero quod dicit, pulchri, tangitur processus illuminationum a primo in id quod movetur et consummatio illius per reductionem in ultimum, et in hoc quod dicit, boni.

Ad secundum dicendum, quod Deus secundum rationem principii est loco ejus a quo incipit motus, et prout est medium cognoscendi est id per quod fit regyratio, et in quantum est ultimum complens, est id in quo stat circulatio completa.

Ad tertium dicendum, quod diversitas formarum est loco diversarum formarum circulationis in motu circulari, et secundum quod per eas quodam modo discernunt, semper manet in divina substantia contemplatio, sicut ibi circulariter motum manet in eodem loco secundum substantiam.

3. Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod circa alia quam circa Deum potest esse hujusmodi circulatio : ejusdem enim rei plures considerationes sunt : ergo per illas potest circuire rem considerando, sicut dictum est in Deo.

  2. Præterea, Pulchrum et bonum per

quod diffinit Dionysius circulariter moveri mentium, est omnis rei : ergo videtur, quod circa quamlibet rem possit esse circuitus intellectus.

Solutio. Dicimus, quod talis circulatio non potest esse nisi circa Deum. Cum enim omnis circulationis sit centrum unum indivisibile, in Deo est substantia indivisibilis quam circumstant rationes principii, medii, et finis loco centri : in aliis vero rebus incidit compositio, et pluralitas in substantia per recessum ab uno simplici : unde diversæ rationes et considerationes ejus reducuntur ad diversa in substantia ejus, sicut non est idem in ipsa bonum et pulchrum : sed pulchrum prout recipit formam concordem ideæ, bonum secundum quod perficitur in finem : unde non est ibi ratio circulationis. Et per hoc patet solutio ad obj ecta.

Circa quartum sic proceditur.

1 Videtur enim quod omnia participent istam circulationem, per hoc quod dicit Commentator : « Etenim unumquodque « eorum quæ sunt circa Deum, choros « ducit. »

  1. Præterea, Cum Angeli moventur circulariter in Deum in quantum tendunt in ipsum ut suam perfectionem (ut dicit Philosophus) bonum appetunt, videtur quod in omnibus sit iste circulus.

Ad oppositum.

  1. Motus iste circulationis Angelorum est per cognitionem intellectivam. Cum ergo non omnia cognitionem participent, videtur quod iste circulus non sit in omnibus.

  2. Præterea, Motum cœli non attingunt inferiora, qui magis propinquus est et cognatus eis : ergo multo minus attingere possunt ad circuitum spiritualium substantiarum.

Solutio. Dicimus, quod sicut omnia inferiora, ut dicit Alpetragius, participant motum cœli secundum quod possunt, qui est ut vita quædam natura existentibus omnibus, secundum Philoso-

<--- Page Split --->

phum, non tamen complete habent circulationem cœli, sed extendunt se in illam quantum possunt, quaedam secundum se in circulum, sicut aqua et aer et ignis, quæ moventur secundum naturam motu recto, tamen habent aliquid recyrationis ex motu cœli, sicut patet in refluxu maris : terra vero non per se movetur, sed commiscetur aliis, ut assimilet se per formam similem formæ cœli, secundum quod potest, et participet aliquo modo motus ejus in generatione et corruptione mixtorum : ita etiam circuitum Angelorum circa Deum participant omnia, secundum quod quælibet extendunt se in suam perfectionem per quam assimilantur Deo, secundum quod Angeli circuire Deum dicuntur. In primis tamen substantiis est talis circuitus completus secundum perfectam conversionem in ipsum, in aliis vero deficienter, secundum quod in gradibus entium elongantur a primo : quædam enim habent tantum esse, quædam etiam vitam. Et sic patet solutio ad objecta.

Littera sic legatur : Ex quo immediate recipit a Deo ipsa scilicet hierarchia trium ordinum, est prima dispositio, id est, gradus primus caelestium essentiarum, id est, Angelorum, quantum ad nostram scientiam, id est, secundum quod de talibus tenuiter comprehendere possumus. Ipsa dico stans in quantum inflexibiliter manet in substantia Dei, in circuitu Dei, in quantum convertitur in ipsum, secundum quod est principium, medium, et terminus, et immediate circa Deum, in quantum habet circuitum, perfectius aliis et prima habet, et ipsa dico circuiens æternam scientiam ejus, scilicet Dei, in qua non est vicissitudo : et hoc exponit dictum circuitum, simpliciter, in quantum simplificatur per conversionem in unum simplex, et hoc refertur ad unitatem centri, et incessanter, quantum ad hoc quod dixit stans. Et hoc dico secundum excellentissimam collocationem, id est, ordinationem circa Deum.

Et ponit octo, quorum numerus sic sumi potest. Cum enim collocentur circa Deum secundum quod perficiuntur ab ipso, aut erit penes perfectionem in actu et sic est sextum : vel in habitu. Si in habitu, aut secundum intellectum, aut secundum affectum. Si secundum intellectum, aut quantum ad substantiam perfestionis, aut quantum ad modum. Si quantum ad substantiam, aut quantum ad scita, et sic est primum : aut quantum ad modum cognoscendi, et sic est secundum. Si quantum ad modum, aut secundum operationem ad inferius, et sic est septimum : vel superius, et sic est octavum. Si secundum affectum, aut quantum ad naturam delectantis, sic tertium : aut quantum ad modum, vel prioritatis, sic est quartum : vel singularitatis, et sic est quintum.

In parte ista duo facit. Primo concludit ex dictis hierarchiam trium ordinum esse primam. Secundo adjungit propositum, ibi, In circuitu Dei, etc.

Littera sic legatur : Ipsa dico est prima quidem, id est, certe videns pure sine continuo et tempore in Deo multas comtemplationes, quantum ad numerum scitorum, et beatas quantum ad statum viden-

<--- Page Split --->

tis : et hoc est primum quantum ad scita, que, id est, et illuminata, a Deo fulgors simplos et immediate per divinum lumen sub quod videtur receptum in suo fulgore et simplicitate immediate a Deo : et hoc est quantum ad medium sciendi. Et ipsa dico repleta divino alimento, non in quo sit necessaria separatio puri ab impuro, sed secundum ultimam assimilationem qua firmatur in Deo : et hoc est tertium secundum perfectionem affectus quantum ad naturam delectantis. Repleta dico quidem, id est, certe multa fusione primo data sibi a Deo, et hoc quantum ad modum prioritatis, que, id est, et repleta sola unitate divinae refectionis : quia non reficitur aliquo ab aliis quam a Deo accepto. Et unitate dico domestica : quia Deus eam ipsis sine medio offert sicut et sibi, aliis autem per medium, sicut domestici homines reficiuntur eodem quo ipse : et unifica, in quantum per ipsam reducuntur in unum, et hoc est quantum ad modum singularitatis, que, id est, et ipsa effecta digna multa communione Dei, quantum ad multa dona, quae ab ipso participant

plene, et cooperatione, secundum quod in multis efficiuntur consortes potestatis ejus etiam reductione inferiorum. Et hoc dico similitudine, id est, per assimilationem ad eam, scilicet Dei operationem, bonarum habitudinum, id est, secundum dona quibus collocantur in suo gradu perficientia eos, in fine, et hoc quantum ad communionem, et actionum quibus reducunt alios, quantum ad cooperationem, et hoc est sextum quantum ad perfectionem secundum actum intellectus et affectus, que, id est, et ipsa cognoscens multa divinorum, id est, de divinis : eo quod non plene cognoscit ut Deus, nec omnia, superposite, id est, eminentius inferioribus : et hoc est septimum quantum ad modum perfectionis intellectus respectu inferiorum : et facta in participatione, id est, participans divinae scientiae, quantum ad scita, et cognitionis, quantum ad lumen sub quo videt, secundum quod fas est, id est, possibile sibi : et hoc est octavum quantum ad modum respectu superioris quem secundum proportionem suam ab eo recipit.

<--- Page Split --->

sissimae ipsius illuminationis eminentitia. Alii quidem enim eam sensibiliter dicendo tamquam vox aquarum reboant, Benedicta gloria Domini de loco suo t. Alii vero illam valde laudabilem et piissimam relamant Theologiam, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena omnis terra gloria ejus3.

Has autem excelsissimas cœelestium animorum hymnologias, jam quidem in his quae sunt de divinis laudibus, quantum possibile, aperuimus, et dictum est de his in illis, quantum ad nos, sufficienter, ex quibus in recordationem sufficit dicere tantum secundum praesens tempus, quia Theologicam scientiam ipsa prima dispositio, quantum fas, illuminata est a divina bonitate, per quam tamquam deiformem hierarchiam, et aliis seipsam deinde tradidit, illud per brevitatem dicendo subintroducens,ipsam piissimam et summe benedictam, et omnino benedictam divinitatem fas est benedictam esse ex Deum recipientibus quantum possibile cognosci et laudari intellectibus. Ipsi enim sunt tamquam deiformes divini loci, divinae (ut eloquia aiunt) quietis. Et quia monas est et unitas tres substantialiter et supercelestibus essentiiis usque ad novissima terrae extendens bonitatem suam in omnia quae sunt, providentiam, tamquam omnis essentiae superprincipale principium, et causa, et omnium superessentialiter immensurabili continentia circumligans.

crosante declaratur.Nonnulli siquidem ex illo ordine, ad sensum accommodate loquendo, quasi vox et fremitus aquarum multarum clamant : Benedicta gloria Domini de loco suo : alii vero celeberrimum illud et veneratione plenissimum divinae laudis canticum exclamant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Sabaoth, plena est omnis terra gloria tua.

Has autem sublimissimas cœelestium intelligentiarum hymnologias, sive laudum celebrationes, jam pridem in iis, quae de divinis hymnis conscripsimus, pro facultate nostra explanavimus, ibidemque de illis satis superque pro modulo nostro dictum est : ex quibus id, memoriae causa impraesentiarum repetere sufficiat, ut primus ille ordo a divina bonitate, quantum par est, theologica illustratus scientia, eamdem deinde, ceu benefica hierarchia, sequentibus transcripserit, illud, ut compendio dicam, docens, quemadmodum veneranda, et superbenedicta, omnique laude digna Divinitas, a deicapacibus intelligentiis, quantum ab iis cognosci ac celebrari potest, jure debeat depredicari, cum sint quasi deiformis, divini quidam loci, ut eloquia testantur, divinae requietis : nec non ut monas unitasque, quae tribus inest Personis, a superccelestibus naturis ad infima usque terrae per suam benignissimam res omnes penetret providentiam, tamquam quae omnis sit essentiae superprincipiale principium et causa, nec non superessentialiter universa incomprehensibili suo complexu comprehendat.

<--- Page Split --->

Has autem. Hic adaptat dictas laudes ad propositum. Et circa hoc duo facit. Primo dicit, quod has laudes alibi exposuit, et inde hic accipit quantum pertinet proposito. Secundo adaptat, ibi, Quia theologicam, etc.

Propterea et laudes, etc.

Hic inducit auctoritates ad propositum. Et primo inducit. Secundo adaptat, ibi, Has autem excelsissimas, etc.

Littera sic legatur : Diximus, quod immediate collocantur circa Deum, proplerea et, id est, etiam Theologia, id est, sacra Scriptura tradidit his qui in terra sunt, id est, hominibus, laudes ipsius, scilicet prime hierarchiae, quibus laudat Deum, in quibus, scilicet laudibus mirahiliter manifestatur, id est, excitando ad inquisitionem causae eminentia exrelissimae respectu inferiorum illumiinationis ipsius, scilicet supremae hierarchiae, qua illuminatur a Deo. Enim, id est, quia quidem, id est, certe alii, scilicet Angeli, reboant eam, scilicet divinam laudem, tamquam vox aquarum multarum, propter manifestam cognitionem de Deo dicendo sensibiliter, id est, sensibilibus figuris sibi adaptatis, hoc scilicet, Benedicta gloria Domini de loco suo (Ezech. iii, 12). Vero, id est, sed alii Angeli prime hierarchiae reclamant, id est, alter ad alterum clamant, illam Theologiam, id est, sermonem laudis de Deo, valde laudabilem, propter eminentiam, et piissimam per convenientiam fidei, hanc scilicet, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth, plena st omnis terra gloria ejus (Isaiae, vi, 3).

Littera sic legatur : Tales laudes clamant. Autem, id est, sed jam quidem, id est, certe aperuimus, per expositionem, quantum possibile nobis fuit, in his quae sunt de divinis laudibus, in libro quem de hoc fecit, qui non est apud nos, has excelsissimas hymnologias, id est, sermones laudum, (hymnus enim laus dicitur), cœelestium animorum, id est, intellectum, scilicet Angelorum, et in illis, scilicet tractatibus, dictum est de his, scilicet laudibus sufficienter quantum ad nos, id est, ex parte nostra, licet non ex parte rei, ex quibus, scilicet ibi determinatis, sufficit tantum dicere ad propositum secundum praesens tempus in recordationem praedictorum, hoc scilicet quia ipsa prima dispositio, id est, hierarchia, est illuminata a divina bonitate immediate scientiam theologicam, id est, de divinis quantum fas, id est, possibile est sibi, per quam, scilicet primam dispositionem, tamquam per hierarchiam deiformem, id est, Deo propinquam divina bonitas quidem, id est, certe tradidit seipsam, id est, eamdem scientiam, et, id est, etiam aliis, scilicet inferioribus, deinde, id est, post primos per ordinem. Prima dico dispositio subintroducens, id est, occulte introducens de Deo, dicendo illud per brevitatem, scilicet quod fas, id est, dignum est ipsam divinitatem piissimam, quantum ad communionem bonorum suorum, et summe benedictam, quantum ad eminentiam bonitatis, et omnino benedictam, quantum ad universalitatem bonitatis ejus respectu omnium rerum. Hanc dico fas est benedictam esse ex intellectibus Deum recipientibus, scilicet prime hierarchiae, quantum est possibile ab eis cognosci divinam

<--- Page Split --->

bonitatem, et laudari : non enim ad plenum possunt. Ipsi enim, scilicet intellectus, sunt divini loci divinae quietis, id est, in quibus Deus spiritualiter quiescit, et ipsi in Deo non continentes, sed contenti tamquam deiformes, id est, simillimi, ut, id est, sicut aiunt, id est, dicunt eloquia, id est, sacra Scriptura. Ezechiel, xlun, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum. Psal. lxvii, 6 : Deus in loco sancto suo. Et in hoc exposuit positam laudem, et probavit, quod benedicitur ex eis gloria Domini tamquam ex loco suo : quia immediate circa ipsum collocantur : et quia, fas est dicere divina bonitas est monas, id est, una secundum essentiam, et quod est unitas tres substantialiter, id est, personaliter : quia Graeci dicunt tres hypostases, sicut nos dicimus tres personas :

et per hoc quod dicunt, sanctus ter, et semel Dominus, et quod est extendens bonitatem suam, providentiam quam habet de rebus, id est, cognitionem cum cura, in omnia quae sunt, a supercelestibus essentiiis incipiendo usque ad novissima terra, id est, usque ad infima quae generantur ex terra, per hoc quod dicit, plena est omnis terra. Extendens dico tamquam principium efficiens omnis essentiae creata superprincipale, id est, super omnia principia dans eis esse et principiare, et tamquam causa finalis, quae antonomastice dicitur causa, et tamquam circumligans res ad invicem per sapientiam, ut est forma idealis eorum immensurabili continentia superessentialiter circumligans unamquamque rem quantum ad continentem, non quantum ad contenta.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, et de media eorum hierarchia.

De dominationibus, virtutibus et potestatibus, et de media eorum hierarchia.

STNOPSIS CAPITIS :

I. Explicat quid significent dominationes, virtutes se potestates; et quanam ratione media ista hierarchia initietur seu illustretur.

II. Exemplo declarat, quomodo illustratio a superioribus spiritibus ad inferiores derivetur.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Transeundum autem nunc nobis in mediam coelestium intellectuum dispositionem, Dominationes illas supermundanis oculis, quantum possibile explorantibus, et vere potentia spe-

Modo nobis transeundum est ad mediam coelestium spirituum distintionem, dominationes istas supermundanis oculis, prout possumus, contemplando, una cum potentibus reve-

<--- Page Split --->

culamina divinarum Potestatum et Virtutum.

B. Etenim unaquæque super nos essentiarum cognominatio, Dei imitatorias earum signat deiformis proprietates.

C. Igitur sanctarum Dominationum manifestativam nominationem æstimo declarare absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo causa universaliter inclinatam, liberaliter severam Dominationem, omni minutivæ servituti superpositam, superiorem subjectione omni, et remotam ab universa dissimilitudine, et dominationis incessanter appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam et quæ post eam sunt, optime et speciose conformantem, ad nullum vane videntium, sed ad proprie 8v universale conversam, et Dominicae semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est, ipsi factam.

ra spectaculis divinarum potestatum atque virtutum : quælibet enim naturarum appellatio supernarum, Divinitatis imitatrices earumdem deiformes denotat proprietates. Nomen itaque quod sanctas designat dominationes, existimo declarare absolutum aliquem et ab omni terrena utilitate liberum ad superna transitum, nullaque penitus tyrranica dissimilitudine ullo modo inclinatam, sed liberaliter severam dominationem, quæ omni abjecta servitute celsior, omni dejectione superior, et ab omni dissimilitudine remota, verique dominatus, necnon principii dominationis jugiter avida, cum ipsa se, tum sibi subdita ad genuinam ejus similitudinem, quoad potest, benefice transformat; et ad nihil eorum quæ inaniter apparent sed ad id quod vere est totaliter conversa, Dominicae semper deiformitatis particeps exsistit.

<--- Page Split --->

potentia, id est, ordinem Potestatum et Virtutum, quae sunt quasi specula in quibus relucet divina potestas et virtus. Et dicuntur vere potentia propter efficaciam eorum in suis actionibus.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Transeundum autem nunc nobis in mediam, etc.

In hoc capitulo determinat de tribus mediis ordinibus. Et dividitur in partes duas. In prima ponit proprietates eorum. In secunda determinat hierarchiam eorum in communi, ibi (§ 4), Has habent deiformes, etc.

Prima in duas. In prima continuat se ad praecedentia, prelibans de quo agendum sit. In secunda exsequitur propositum, ibi (§ 1, C.), Igitur sanctarum Dominationum, etc.

Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est agendum. Secundo, quomodo eorum accipienda sunt propria, ibi (§ 1, II), Etenim unaquaeque.

Littera sic legatur : Determinavimus de primis tribus ordinibus et hierarchia eorum. Autem, id est, sed transeundum nunc est nobis in mediam dispositionem, id est, hierarchiam cælestium intellectuum, id est, Angelorum. Nobis dico r.rplorantibus, id est, inquirentibus, quantum possibile est nobis oculis supermundanis, id est, præditis supernundano lumine : quia nihil proprio motu diret, ut supra dictum est, illas Dominationes, scilicet cœlestes, speculamina dirinarum Potestatum et Virtutum vere

SED VIDETUR, quod male ordinet.

  1. Virtutes enim sunt ante Potestates : unde et de eis primo exsequitur : unde inconvenienter præposuit eas Potestatibus.

  2. Præterea, Sicut dicit Philosophus in I Cæli et Mundi, « Virtus est ulti- « mum potentia. » Cum igitur hierarchia sit totum potentiale, cujus partes ordinem habent secundum ordinem potentia, videtur quod Virtutes præmittere debuerit.

  3. Præterea, Majus est occurrere legibus naturae, quod est Virtutum, quam coercere malitiam, sive spiritualium, sive corporalium, quod est Potestatum : ergo Virtutes sunt supra Potestates.

SOLUTIO. Dicimus, quod simpliciter Virtutes sunt supra Potestates secundum accessum ad Dominationes, quæ sunt supremae in hac hierarchia, cum Potestates dicant jurisdictionem sicut et Dominationes, Virtutes autem non : ergo quodam modo Potestates sunt supra Virtutes : et propter hoc etiam secundum conformitatem Ecclesiasticae hierarchiae in qua potentia ex jurisdictione principalior est, Gregorius posuit Virtutes in ultima hierarchia, quæ jurisdictionem

<--- Page Split --->

non dicunt. Et per hoc patet solutio ad objecta.

DUBIA.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Etenim unaquæque, etc.

CIRCA primum sunt tria dubia.

Primo, Quid sint Dominationes, et quis earum actus ?

Secundo, Utrum mittantur ad nos ?

Tertio, de proprietatibus earum.

Etenim. Ponit modum quo propria eorum sunt accipienda, quia secundum quod manifestantur per nomina ipsorum, dicens : Explorantibus dico nobis, etc., et hoc poterimus facere. Etenim, id est, quia unaquæque cognominatio essentia- rum, quæ sunt super nos, scilicet Ange- lorum, significat proprietates earum dei- formes, id est, Deo similes, Dei imitatio- rias, id est, per quas Deum imitantur habentes eas.

Igitur sanetarum. Hic ponit propria eorum. Et primo Dominationum. Se- cundo Virtutum, ibi (§ 2), Ipsa vero sanetarum Virtutum. Tertio Potestatum, ibi (§ 3), Ipsa vero sanetarum Potestatum.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Dionysius ipse in libro de Divinis nominibus ponit talem diffinitionem do- minii : « Dominium est non pejorum ex- « cessus tantum, sed bonorum et pul- « chrorum omnimoda possessio, et non « cadere valens fortitudo : » sed excede- re inferiora ista quæ sunt pejor eis, con- venit omnibus Angelis : ergo non est proprium unius ordinis.

  2. Si dicatur, quod excessus pejorem dicitur superpositio inferiorum ordinum, tunc videtur convenire solis illis de pri- ma hierarchia, qui excedunt omnes alios, et non esse alicujus ordinum de secunda aut tertia hierarchia.

  3. Præterea, Sicut dicit idem Diony- sius, « Soli thearchiæ convenit habere « omnimodam possessionem bonorum et « pulchrorum : » ergo cum ab hoc dica- tur dominium, non debet dici iste ordo Dominationum.

  4. Præterea, Superiores ordines magis possident pulchra et bona : ergo potius debent dici Dominationes.

  5. Præterea, Sola fortitudo divina ca- dere non valet, cum omnis creaturæ for- titudo defectui possibile sit subjacere,

<--- Page Split --->

x eo quod est ex nihilo : et ita etiam videtur, quod istis non conveniat ratio dominii quam Dionysius ponit.

  1. Præterea, Objicitur de ratione quam ponit Gregorius in homilia prius inducta 1 : « Ea, inquit, Angelorum agmina « quæ mira potentia præeminent, pro eo « quod eis ad obediendum cætera sub- « jecta sunt, Dominationes nominan- « tur. » Cum autem Archangelis subjiciantur Angeli, videtur quod etiam ipsi dici debeant Dominationes, et similiter alii inferiores Dominationibus, cum nomina inferiorum conveniant superioribus, ut in capitulo quinto dictum est 2.

  2. Præterea, Homines qui sunt similes Dominationibus, dicuntur dii. Sic enim dicit Gregorius : « Sunt nonnulli « qui sic in seipsis cunctis vitiis omni- « busque desideriis dominantur, ut ipso « jure munditiæ dii inter homines vo- « centur. » Unde et ad Moysen dictum est, Exod. vii, 1 : Ecce constitui te Deum Pharaonis. Quo ergo isti nisi inter Dominationes currunt? Ergo videtur, quod etiam illi qui sunt in hoc ordine, dii dicendi sint potius quam Domini.

  3. Præterea, Objicitur de hoc quod Bernardus dicit, quod « Dominationes « dicuntur propter hoc quod sunt intuen- « tes Dominum Sabaoth omnia cum tran- « quillitate judicantem : » sed intuitus magis pertinet ad Cherubin, judicium magis ad Thronos : ergo inconvenienter ponit rationem eorum.

Solutio. Dicendum, quod Gregorius et Bernardus ponunt ea quæ consequuntur Dominationes, propter hoc quod magis sunt nota. Dionysius autem ponit perfectam rationem dominii : quia ponit superpositionem subditorum, quæ est excessus dominii per hoc quod dicit, excessus pejorum : et ponit duas causas superpositionis, scilicet firmitatem naturalem quæ nec ab altero subjugari potest,

sicut subjugatur virtus hominis ab alio potentiori, et quæ potest se in alto continere, ne se deprimentibus subdat, sicut depressa est virtus hominis et dæmonis per peccatum : et hoc tangit per hoc quod dicit, non cadere valens fortitudo. Alia causa superpositionis est abundantia eorum quæ sunt per modum exteriorum bonorum, quæ omnino habent ad nutum : et hoc tangit per hoc quod dicit, pulchrorum et bonorum omnimoda possessio. Talis autem superpositio eminenter et plene soli Deo convenit, qui omnia ad nutum habet sibi subjecta, et regit ea, operando circa unumquodque, non tamen ita quod per operationem rebus immixtus deprimatur, sed semper in alto se continet. Similiter et Angeli istius ordinis per appetitum divinæ Dominationis conformant se sibi ex dono gratiae ejus dato, non admiscentes se per operationem subditis, sed semper se in altum efferentes, ad nutum disponunt et dirigunt sibi subditos in operibus circa subditos : et ideo Dominationes dicuntur.

Ad primum ergo dicendum, quod omnes Angeli excedunt ista inferiora dignitate et natura, tamen inferiores, ut Virtutes et Angeli, immiscent se per operationem ejus, et quodam modo sic eis aequantur : et ideo non convenit eis excessus dominii.

Ad secundum dicendum, quod primi ordines quamvis plenius habeant rationem dominii quam iste ordo, tamen cedunt sibi in hac denominatione, denominati a nobilioribus donis dicentibus tantum conversionem in Deum.

Ad tertium dicendum, quod soli Deo convenit talis possessio per essentiam, istis tamen convenit per participationem.

Ad quartum dicendum sicut ad primum.

<--- Page Split --->

Ad quintum dicendum, quod licet per naturam fortitudo eorum cadere valeat, confirmantur tamen per gratiam ut cadere non valeant : et etiam naturam habent omnibus aliis robustiorem ad non cadendum.

Ad sextum dicendum, quod istis subjiciuntur inferiores ad obediendum, ita quod ipsi non se immiscent inferioribus per operationem, sed regulant sibi subditos in operatione circa inferiora, et ad eorum nutum operantur : sic autem non obediunt Angeli Archangelis, cum ipsi circa nos operentur, sed tamquam in officio constituti a divinis et non divinis.

Ad septimum dicendum, quod Deus dicit providentiam et curam circa subditos, quae est in operando circa eos. Dicitur enim Deus per omnia currens : et ideo potius in Græco dicuntur isti Domini quam dii.

go videtur quod Dominationes mittantur ad nos.

  1. Præterea, Liberalis severitas quam ponit proprietatem hujus ordinis non est nisi in coercendo subditos : hoc autem fit operando circa nos : ergo videtur quod ipsi circa nos operantur.

  2. Præterea, Filius et Spirius sanctus dicuntur mitti ad nos : ergo multo magis non est indignum Dominationibus si mittantur ad nos.

  3. Præterea, Seraphin (qui est superior Dominationibus) legitur missus ad purgandum labia Prophetae Isaïe (Isaïe, vi, 6 et 7) : ergo et isti mittuntur.

  4. Præterea, Tantum primi ordinis sunt de virtute assistrice : quia prima hierarchia dicitur assistens circa Deum, ut supra dictum est : ergo isti cum omnibus inferioribus sunt de virtute ministrativa : ergo mittuntur in ministerium nostrum.

Ad octavum dicendum, quod non dicuntur Domini contemplatione simpliciter, quia hoc est Cherubin, sed ad contemplationem beatitudinis, quae quia non est per similitudinem rei, sed per rem ipsam, trahit in videntem id quod videtur secundum substantiam. Sic et nos videndo trahimus in nos rei similitudinem : unde hoc est contemplantes Deum in quantum Dominus, fiunt et ipsi Domini : nec etiam attribuitur eis judicium ut in quibus Deus sedens judicet, quia hoc est Thronorum, sed tamquam per quos judicat subditos ut jurisdictionem ab ipso habentes.

SOLUTIO. Dicimus, quod illud quod inest alicui per se, non relinquitur re manente, sicut album semper disgregat quamdiu manet in corpore : domini autem per se semper est efferri, et aliis non misceri per operationem suam circa subditos, sed habere alios sub se ad nutum suum operantes ut non perturbetur quies sua : et ideo Angeli quæ sunt in hoc ordine, nisi Dominationes esse desisterent, non possunt mitti, cum per missionem æquales nobis fierent quodam modo operando circa nos, cum ibi sint ubi operantur, secundum Damascenum, et ita non se in alto continerent, quod est proprium dominii.

Dublum 2. Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Dominationes mittantur ad nos, per hoc quod dicitur ad Hebræos, 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, etc. : ergo videtur quod isti mittantur in ministerium nostrum.

Ad primum ergo dicendum, quod dicuntur omnes mitti in ministerium, non ut operentur omnes extra domum gloriae hic circa nos sicut Virtutes et Potestates, sed quia superiores inferiores illuminant de operatione per eos hic circa nos exercenda.

  1. Præterea, Omnis hierarchia est æquiformis in genere uno : sed Virtutes et Potestates (quæ sunt cum eis in eadem hierarchia) mittuntur ad nos : er-

<--- Page Split --->

datur ex opposito contra aliam, sed convenit eis ratione ordinis : et ideo neque oportet quod conveniat Dominationibus.

Ad tertium dicendum, quod Dominus non habet respectum ad subditos, ut circa eorum operationem se immisceat, sed gubernans eos per ministerium sibi subditorum qui sunt tamquam officiales sui operantes quod eis decernunt. Et similiter dicendum de coercitione subditorum.

Ad quartum dicendum, quod æquivoæ dicitur mitti Filius, vel Spiritus sanctus, et Angeli. Mitti enim Filius est cognosci quod ab alio, ut dicit Augustinus, in quantum datur donum quod repræsentat processum ejus ab alio. Non autem mittitur ubi prius non fuit, et ut distans a mittente, ut per operationem æquet se inferioribus, sicut Angeli mittuntur. Hoc enim esset error Nestorii, qui posuit Spiritum sanctum ministrum Patris et Filii, propter hoc quod legitur missus. Et propter hoc ratio non sequitur.

Ad quintum dicendum, quod sicut dicit Dionysius : Ille Angelus qui missus est ad Isaiam, non est dictus Seraphin propter ordinem, sed secundum participationem doni Seraphin per illuminationem ab ipso procedentem : sic enim inferiores nominibus superiorum nominantur quorum dona ab ipsis participant, et secundum hoc omnes possunt dici mitti, in quantum inferiores qui mittuntur, participant dona superiorum. Et ideo potest alio modo solvi primum quam supra dictum est.

Ad sextum dicendum, quod licet quidam dicant Dominationes esse de virtute assistrice, non tamen credimus esse verum, cum non dicant suo nomine conversionem in Deum, sed in inferiora : unde sunt de ministrativa virtute, non tamen per operationem mixtam inferioribus circa quae operatur, sed habens sub se omnes ministrantes, regulans eos in suis ministeriis, sicut architector est artifex non ita quod operetur circa mate-

riam, sed ut dans manu artificibus regulas operandi.

Circa tertium sic proceditur.

  1. Absolutum et liberum idem dicunt : ergo videtur esse nugatio, cum ponat utrumque ad determinandam anagogen.

  2. Præterea, Cum omnes Angeli sint substantiæ separate, sunt ex natura liberi ex subjectione quæ est per materiam, et sunt etiam absoluti a culpa et a pæna : ergo videtur, quod non debeat poni proprietas hujus ordinis ab hoc liberum esse.

  3. Præterea, Pedestris ignominia est quæ facit pedibus conculcabilem : hoc autem aperte non est in aliquo Angelo : ergo non est proprium hujus ordinis ab hoc liberum esse.

  4. Item, Sicut dicit Philosophus in Ethicis, respublica tribus modis regitur. Regno, ubi unus perficitur plena potestate : et hoc regnum corrumpitur per tyrannidem. Regitur etiam quandoque aristocratia, quando plures ad regnum eliguntur propter virtutem ipsorum, sicut fuit olim in Romana republica : et hoc regnum corrumpitur democratia, quando rectores dant se vitiis. Tertium regnum est timocratia, quando plebeii propter divitias perficiuntur, quod est vilissimum genus regiminis. Cum autem in hoc ordine non sit hic unus, sed plures regentes propter meritum virtutis, videtur regnum eorum potius esse aristocratia quam regnum : et ita non debuit removeri ab eis quæ corrumpit regnum, scilicet democratia.

  5. Præterea, Sicut vult Philosophus, Basilius et Boetius, « Tyranni est con- « dere leges ad nocumentum plebiis, uti- « tilitatem vero sui : cujus contrarium « est boni regis. » Nullus autem Angelus condit leges ad nocumentum inferiorum. Ergo Tyrannis non debuit proprie removeri ab hoc ordine.

  6. Item, Liberalitas est virtus media inter prodigalitatem et avaritiam, et non

<--- Page Split --->

est conditio severitatis : ergo inconvenienter dixit, severam liberaliter.

  1. Præterea, Sicut dicit Tullius, « Cle- « mentia qua quandoque dissimulantur « peccata subditorum, est ad decorem re- « gni vel dominii : » ergo semper tenere severitatem in coercendo subditos secundum rigorem justitiæ videtur esse vituperabilis conditio dominii : et ita non deberet eam ponere.

  2. Præterea, Liberari a minoratione pedestri, et superponi minutivæ servituti, et superiorem esse omni subjectione, et remotam ab omni dissimilitudine dominii, videtur esse idem : ergo nugatio est ista quatuor repetere.

  3. Præterea, Sicut dicit Commentator, « Vitium dæmonis fuit appetere divinam « dominationem : » ergo videtur, quod non sit proprietas istius ordinis.

  4. Præterea, In Ecclesiastica hierarchia quæ exemplatur a cœlesti, prohibetur appetitio dominii a domino. Luc. xxii, 23, ubi dicit : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super, etc., et etiam a beato Bernardo ad Eugenium Papam. Ergo videtur, quod in Angelis non sit conditio laudabilis.

  5. Item, Habere similitudinem divinæ virtutis pertinet ad ordinem virtutum : ergo non debet poni proprium hujus ordinis.

  6. Item, Quæritur penes quid sumantur istae proprietates ?

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod est quædam libertas naturae et dignitatis angelicae a materia et culpa et pœna, et haec est in omnibus Angelis. Est etiam quædam libertas officii, per quam non immiscent operationem suam ad infimam, et haec propria est ejus ordinis, cum alii inferiores habeant quamdam minorationem, eo quod operantur circa infima : et ideo propter has duas libertates quæ sunt hujus ordinis, posuit absolutam et liberam. Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.

Ad quartum dicendum, quod licet in isto ordine sint multi, non tamen ponun-

tur in regimine propter diversas et proprias cujuslibet virtutes, sed secundum quod participant unum donum, scilicet dominium : et ideo potius convenit eis regnum quam aristocratia, in qua secundum diversas virtutes diversis officiis perficiuntur, ut quidam consules, quidam senatores.

Ad quintum dicendum, quod licet ab omnibus removeatur secundum actum, quia nullus tyrannidem exercet, tamen proprie removeri debet secundum officium ab his quorum est dominari.

Ad sextum dicendum, quod vitium est in translatione nostra : unde alia translatio habet, decenter loco ejus ubi nos habemus liberaliter. Vel dicendum, quod non dicitur hic liberaliter a virtute liberalitatis, sed a libertate qua quis sui causa dicitur : unde dicimus liberum esse correptorem, qui propter correctionem solum corripit, et non propter odium vel ostentationem potentiae : et sic dicitur hic libera severitas quae propter se tantum est.

Ad septimum dicendum, quod sequi severitatem in infirma familia in qua ex necessitate peccatum accidit, vitiosum est, sed in firma familia, qualis cœlestis est, perversæ voluntatis esset relinquere severitatem.

Ad octavum dicendum, quod est subjec tio ex conditione, in quam non incidit creatura spiritualis, nisi propria voluntate, sicut est in dæmonibus : et hæc removetur per hoc quod dicit, absque omni pedestri minoratione : quia talis minoratio ex peccato conculcabilem facit, et ideo pedestris dicitur. Quædam vero est ex materia, et hoc est propter materiam, sicut lapis fertur deorsum. Et quædam ex obligatione ad materiam, sicut phantasia quæ est colligata materiali organo. Et quædam per inclinationem ad materiam, sicut intellectus noster qui accipit a materia. Et hæc tria removentur per illa tria quæ sequuntur, ut patebit in expositione litteræ.

Ad nonum dicendum, quod isti appe-

<--- Page Split --->

tunt dominationem sicut debent, et quando debent, quia secundum quod Deus nos vult habere : et ideo non est eis hoc vitium, cum sit perfectio naturae eorum, quia appetere debito modo numquam est vitiosum. Dæmones autem non appentierunt ut debuerunt. Unde dicit Anselmus, quod « nihil appetierunt quod non « habuissent si semper stetissent : » sed quia non debito modo appetierunt, fuit eis peccatum.

Ad decimum dicendum, quod appetitus dominationis non prohibetur in Ecclesia nisi propter ambitionem annexam, quae non est in Angelis.

Ad undecimum dicendum, quod virtus non dicitur hic qua occurritur legibus naturae, quae est ordinis virtutum, sed per quam quis continet se in alto dominii, quam Dionysius dicit in diffinitione, « fortitudinem cadere non valentem. »

Ad ultimum dicendum, quod proprietates istae sunt decem, et sumuntur penes rationem dominii, quae ex nomine declaratur. Cum enim dominium per essentiam sit superpositio, aut accipietur penes superpositionem ipsam, aut penes causam superpositionis. Si penes superpositionem, aut secundum ea quibus superponitur, aut secundum actum superpositi. Si penes ea quibus superponitur, aut erunt inferiores ex conditione voluntatis, et sic est prima : aut ex materia, et sic est quarta : aut ex obligatione materiae, et sic est quinta : aut ex inclinatione ad materiam, et sic est sexta. Sed si secundum actum suppositi qui est regere subditos, aut secundum exclusionem dissolutionis, et sic est tertia : aut secundum exclusionem tyrannidis, et sic est secunda. Si secundum causam superpositionis, sumuntur quatuor ultima secundum ordinem per oppositum quatuor deprimentibus.

C. Igitur sanetarum Dominationum, etc.

Littera sic legatur: Igitur ex quo uniuscujusque nominatio declarat ejus proprietatem, æstimo, id est, certe scio, vel hoc dicit propter insufficientiam scientis respectu scii, nominationem manifestativam sanetarum Dominationum declarare anagogen, id est, sursum ductionem qua se supereffert aliis, absolutam quantum ad naturam, et liberam quantum ad operationem, ab omni operatione pedestri, id est, quae facit conculcabilem: et haec minoratio est ex conditione voluntatis, et haec est prima proprietas. Que id est, et declarat eam scilicet anagogen universaliter non esse inclinatam ullo modo ullam de numero dissimilitudinum tyrannicarum, id est, tyrannidum per quas dissimilis et Deo et suæ dignitati efficeretur, sicut omne peccatum facit dissimilem a Deo et a seipso, in quantum inclinatur in contrarium perfectionis suæ naturae. Et declarat dominationem severam, id est, sequentem veritatem, ut omnem insolentiam cœrceat et dissolutionem, liberaliter, id est, decenter : vel liberaliter, quia sui causa : et haec est tertia. Dominationem dico superpositam in invicem minutivæ servituti, quæ est ex materia. Unde Commentator dicit: « Sen-

<--- Page Split --->

« sibilia et corporalia servituti convenien- « tia dicit: nam non permittunt ea quae ve- « re sunt intelligere : » et hæcest quarta. Dominationem etiam dico superiorem subjectione omni, quae est ex obligatione materiae, sicut imaginatio quae subjicitur transmutationi materiae, propter obligationem organi : et hæc est quinta. Et dominationem dico remotam ab universa dissimilitudine, sicut est dissimilitudo in intellectu, qui cum sit immaterialis, accipit tamen sub continuo et tempore, quae sunt conditiones materiae : et hæc est sexta. Et dominationem dico appetentem, id est, appetitivam dominationis incessanter, id est, inflexibiliter. Est etiam causa superpositionis contraria subjectioni ex conditione voluntatis : quia enim superefferri secundum dominium divinum appetunt, non se deprimunt per aliquod peccatum : et hæc est septima. Et dominationem dico optime secundum perfectionem in fine, et speciose per assimilationem ad exemplar conformantem et seipsam et quae post eam sunt, quibus scilicet præest, quantum possibile est sibi ad similitudinem illius ipsius virtutis subsistentis naturaliter, id est, per naturam ipsius, scilicet divinae, quae non ab alio sustinetur : et in hoc quod eis se conformat, contrariatur his quorum esse

et virtus est fixum in materia, non subsistens per se : et hæc est octava. Et dominationem dico conversam per assimilationem ad nullum videntium vana, id est, non conformat se alicui diligenti vanitatem in dominio. Dicitur enim hic visio qua trahitur amans in amatum, et est vanitas dominii per quam non effertur aliquid in altum suæ perfectionis, qui est finis dominii, immergens se per appetitum deprimentibus, sicut est peccatum. Vanum est secundum Philosophum ad finem quem non includit. Sed conversam ad v, id est, ens universale proprie sibi, id est, ad hoc quod est dominii in quantum hujusmodi : et hæc est nona, per oppositum depressivum ex inclinatione ad materiam qua aliquid convertitur in id quod est extraneum ab eo secundum suam naturam, scilicet spirituale ad materiales conditiones. Et dominationem dico factam in participatione, id est, participem constitutam deiformitatis Dominica semper, id est, firmitatis divinae, qua semper se in alto dominii continent. Et hoc dico secundum quod possibile est ipsi, scilicet participanti : et hæc est decima, per oppositionem obligationis materiae qua aliquid non in se firmiter continetur, sed materiaë colligatur.

<--- Page Split --->

Ipsam vero sancturam virtutum fortem quamdam et incommutabilem virilitatem, in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum, imbecilliter infirmatum, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum, sed firniter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem, et ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam, ad secunda vero virtutem dans 1, et deiformiter provenientem.

Sancturam autem appellatio virtutum, fortem quamdam et inconcussam denotat virilitatem, in omnes deiformes earum actiones redundantem, ne quidquam admittant, quo ipsis insitae divinitus illustrationes imminutadeficiant ; quae magnis viribus ad Dei nititur imitationem, neque motui divino ignavia sua deest, sed constantet ad superessentialem ac potentificam virtutem intuens, nec non ipsiusmet virtutis, quantum fas est, effecta simulacrum, ad eamdem quidem ceu virtutem principalem, valide convertitur, ad ea vero qua? posteriora sunt, virtutem iis suppeditando, deiformiter dimanat.

<--- Page Split --->

Secundo, propter quid dicantur Virtutes ?

Tertio, propter quid dicatur in Evangelio 1 : Virtutes caelorum movebuntur, potius quam de aliis ordinibus ?

Quarto, de differentia proprietatum quaes assignantur huic ordini a diversis sanctis.

DIVISIO TEXTUS.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non sit aliquis specialis ordo Virtutum, cum ipse dicat infra capite undecimo, « omnes celestes « essentias vocari Virtutes. »

Ipsam vero sanetarum Virtutum, etc.

  1. Præterea, Omnis actio præexigit virtutem a qua egrediatur : sed omnis hierarchia est actio, ut ex diffinitione supra posita patet : ergo Virtus non est speciale ordinis, sed commune nomen hierarchiæ.

Hic ponit proprietates Virtutum. Et primo ponit proprietates septem in accipiendo, secundum quas subdivitur iterum hæc prima pars. Secundo ponit duas in communicando, ibi (§ 2, in fine), Ad secunda vero virtutem dans, etc.

  1. Ad idem, Virtus consequitur essentiam : sed virtus angelica consequitur essentiam angelicam in communi : ergo penes eam non debet sumi ordo specialis.

  2. Præterea, A virtute generaliter dicta, quæ est virtus naturalis, non potest sumi ordo : nec iterum a virtute specialidicta, quæ est virtus moralis ponens in medio : quia tunc vel diceretur prudentia, vel justitia, vel aliqua alia, quod non dicitur : ergo non videtur esse aliquis ordo specialis Virtutum.

  3. Præterea, Ordines sumuntur secundum dona Spiritus sancti : virtus autem naturalis non est hujusmodi : ergo penes eam non potest sumi aliquis ordo. Nec iterum penes moralem, ut probatum est : ergo non potest esse aliquis ordo Virtutum.

  4. Ad oppositum sunt auctoritates Dionysii, Gregorii, Bernardi.

Hic SUNT quatuor dubia. Primo, Utrum sit aliquis specialis ordo Virtutum ?

  1. Præterea, Hoc etiam probatur per rationem sic : Ordo gradus quidam potestatis est : sed virtus pertinet ad perfectionem potentiae, cum sit ultimum ejus :

<--- Page Split --->

ergo penes virtutem debet sumi aliquis ordo.

Solutio. Dicimus, quod virtus communiter dicta quaest quaelibet vis a qua creditur operatio, non constituit aliquem ordinem, sed secundum quod specialiter dicitur robur quoddam naturae per perfectum donum gratiae ponens in ultimo ministeriorum divinorum, pertinet speculiter ad hunc ordinem : et ad hoc ultimum inferiores non attingunt, superiorvs vero denominati a nobilioribus donis cedunt huic ordini in hac denominatione : et ideo secundum hoc non convenit omnibus nec consequitur essentiam eorum in communi, nec praexigitur ad quamlibet actionem, sed primo modo. Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad quartum dicendum, quod Virtus non dicitur hic a virtute naturali in comnuni, sed secundum quod dicitur virtus ponens in tali ultimo : nec tamen dicitur a virtute morali, licet etiam illa ponat in ultimo in quantum est optimum, quam- :is ponat in medio secundum materiam.

Ad quintum dicendum, quod Virtus non dicitur a virtute naturali simpliciter, sed a dono quod perficit eam, ponens eam in ultimo.

1. CracA secundum sic proceditur.

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. VIII, dicit « divinam virtu- « tem omnia supergredientem, qua om- « nia continet et implet. » Et videtur, quod secundum hoc dicatur iste ordo Virtutum, cum dictum sit supra in diffinitione hierarchiae, quod est deiforme, quantum possibile est, similans.

  2. Sed contra : Virtus istius ordinis est sub virtute superiorum ordinum : ergo non supergreditur omnia : et sic non convenit ei ratio illa.

  3. Praeterea, Virtus divina continet et confirmat omnia per hoc quod est in

quolibet per essentiam, et per hoc quod dat gratiam : et haec duo non conveniunt Angelis istius ordinis, nec etiam aliis : ergo videtur quod non debent dici Virtutes secundum supra dictam rationem.

  1. Item, Gregorius dicit, quod « Vir- « tutes dicuntur illa agmina per qua mi- « racula saepius fiunt. » Sed contra : Ultimum Angeli est supra ultimum hominis, cum dicatur Matth. xi, 11, de Joanne Baptista : Qui minor est in regno calorum, major est illo. Sed facere miracula est ultimum ad quod pervenit humana virtus : unde et Virtutes sunt de donis gratis datis hominibus, ut dicitur I ad Cor. xii, 28 : ergo ultimum Angelorum erit ultra hoc : non igitur propter hoc Virtutes dicentur, cum virtus dicat ultimum.

  2. Praeterea, Ab omnibus aliis donis gratis datis qua enumerat Apostolus, I ad Cor.xii,28 et seq.,non sumuntur ordines : ergo nec penes hoc quod est signa facere, debet sumi aliquis ordo.

  3. Praeterea Angeli sunt supra naturam : sed ultimum naturae est miraculum : ergo non est ultimum Angeli, sed aliquid supra hoc.

  4. Praeterea, Cum virtus dicatur ex hoc quod ponit in ultimo, ut dicitur in primo Celi et Mundi, et ideo cum iste ordo non ponatur in ultimo simpliciter, quia hoc solius Dei est, dicentur Virtutes ex hoc quod ponantur in ultimo specieli : sed sic competit poni in ultimo omnibus ordinibus : ergo non debet iste ordo specialiter dici Virtutes.

  5. Praeterea, Virtutes sive miracula non fiunt in cœlo, sed hic circa homines in signum infidelibus, ut dicit Apostolus de locutione linguarum 1 : sed illuminare circa humana est inferioris hierarchiae : ergo si ab hoc dicerentur Virtutes, non essent de media hierarchia, ut dicit Dionysius hic.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Dionysius hic non accipit aliquam proprietatem eorum ab hoc quod est signa facere : ergo non est propria ratio eorum quare Virtutes dicuntur.

Solutio . Dicimus , quodDionysiuspo - nitperfectamrationemvirtutis , ponenssuperexcessumquoponiturresinulti - movelsimplicitervelsecundumgenusaliquod , autspeciem : etiterumofficiumquodhabetininferioraparticipanseissecundumfirmitatem : undeconcedimusprimum , quodsecundumillamrationemdicaturordoisteVirtutes .

Ad secundum dicendum, quod supergredi omnia simpliciter, non est virtutis in quantum virtus, sed in quantum est virtus divina, quae ponit in ultimo simpliciter : sed Virtutum in quantum est virtus, est superexcedere omnia quae participant unum actum, secundum quod ponit in ultimo illius ut in ultimo divini ministerii.

Ad tertium dicendum, quod licet non confirment effective ut immittentes gratiam, confirmant tamen per modum persuasionis, illuminationes immittendo, sic confortans confirmans dicitur.

Ad quartum dicitur, quod facere signa non est ultimum hominis, ut efficiat actione procedente a corpore vel anima, sicut est Angeli, sed per modum intercessionis.

Ad quintum dicendum, quod omnes illuminationes humanæ reducuntur ad angelicas, et omnia dona illa reducuntur ad dona ordinum, sicut prophetia ad Cherubin, et sic de aliis, licet non ab omnibus denominentur ordines, cum sint in eis nobiliora a quibus denominentur.

Ad sextum dicendum, quod miraculum non est ultimum potentiae activae naturae, cum non possit efficere, sed est ultimum potentiae passivae, et circa quod fit, et e contrario modo se habet ultimum in activo et passivo, quoniam in activo ab ultimo inferuntur omnia alia, sicut qui potest ferre centum,potest ferre quinquaginta et sexaginta, et non converti-

tur : sed in passivo ultimum infertur ab aliis, ut qui potest vinci a decem, potest vinci a quinquaginta, et, a centum et non e converso : et ideo non eodem modo est ultimum Angeli et naturae.

Ad septimum dicendum, quod non dicuntur Virtutes, eo quod ponant in ultimo simpliciter : sed quia ponunt in ultimo omnium ministrantium, et non solum in ultimo unius speciei : et sic non est commune omnibus ordinibus.

Ad octavum dicendum, quod inferioris hierarchiae est illuminare circa officia humana ostendendo quid boni agendum sit : vel alicui singulariter, quantum ad Angelos, vel in quantum praeficitur communitati, quantum ad principes : vel dirigendo in utroque, quantum ad Archangelos : Virtutes autem non illuminant de humanis officiis, cum non operentur signa, ut alii ea effective faciant : sed circa res humanas operentur.

Ad nonum dicendum, quod Gregorius posuit Virtutis rationem materialiter, quantum ad id quod est ultimum in ministeriis divinis manifestum nobis, quod est signa facere : sed quia aliqua in officiis divinis sunt majoris virtutis quam signa facere, licet non appareant nobis, Dionysius posuit propria eorum formaliter, secundum quod ponuntur in ultimo, quidquid sit illud.

Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non debeat dici specialiter de Virtutibus, quod commovebuntur in die judicii : tunc enim cessabit omnis prelatio, ut dicit Glossa (I ad Corinth. xv) : sed omnes ordines sunt in aliqua prelatione : ergo omnes commovebuntur.

  2. Præterea, Commutatis hominibus, maxime deberent commutari illi qui præponuntur hominibus ad curam : tales autem sunt Angeli : ergo de illis potius deberet dici.

  3. Præterea, Hic in littera ponitur eorum proprietas incommutabilitas : er-

<--- Page Split --->

go non videtur verum, quod commoveantur.

Solutio. Dicimus, quod quia Virtutibus competit signa facere : in die autem judicii magnae t frequentia signa fient, sicut renovatione mundi in statum incorruptionis, et resurrectione mortuorum, et reparatione corporis in dispositionem gloriae, ideo dicuntur tunc specialiter commoveri : quia tunc potissime discurrent ad exercendas operationes pertinentes ad suum officum. Hic autem dicuntur incommutabiles a virtute resistente, quae deijiciat eos ab alto suae potentiae : sed quod prelatio cessabit in omnibus ordinibus, hoc erit sine motu eorum. Et per hoc patet solutio ad objecta.

  1. Circa quartum quaeritur de differentia proprietatum quae assignantur huic ordini a diversis sanctis.

  2. Gregorius enim dicit, quod « eo- « rum proprium est signa facere. » Bernardus vero addit super hoc, quod « pro- « prium eorum est rationes divinas con- « templari. » Dionysius vero ponit quasdam alias ab istis.

  3. Item. Quaeritur de numero proprietarum quae hic ponuntur a Dionysio, penes quid sumantur ?

Solutio. Dicendum, quod Dionysius assignat propria Virtutum secundum propriam rationem virtutis ultimum potentiae, quidquid sit illud in ministeriis divinis. Gregorius vero et Bernardus secundum hoc quod est signa facere, quod est ultimum apparens nobis : sed cum omnium causales rationes sint in Deo, quasdam indidit in tota contextione naturae, secundum quas alterum ab altero producitur actione naturae, quae dicuntur rationes seminales : quasdam vero apud se retinuit, quibus operatur prout vult, supra naturam faciendo miracula. Et ideo Bernardus duo posuit propria istius ordinis, unum in considerando has rationes, quibus diriguntur quid et quomodo sit agendum : alterum quantum ad exsecutionem ejus quod vident agen-

dum per eas. Gregorius vero posuit unum quoad exsecutionem tantum, in quo terminatur tota eorum operatio.

Ad secundum dicendum, quod proprietates istae sunt septem in accipiendo, et duae in communicando. Si enim sunt in accipiendo, hoc erit secundum quod ponuntur in ultimo : quia hoc declarat eorum nomen. Ultimum autem vel est in agendo, vel in reducendo : quia his duobus modis perficitur hierarchia. Si in agendo, aut quantum ad substantiam actionis, aut quantum ad modum. Si quantum ad actionem ipsam, aut quantum ad multitudinem actuum, sic est prima : vel quantum ad magnitudinem objecti, sic est secunda : vel quantum ad difficultatem actus, sic est quarta : quantum vero ad modum, tertia. Si in reducendo, aut secundum viam reductionis, et sic est quinta : vel secundum terminum, et hoc aut est intra, et sic est sexta : vel extra, et sic est septima. Si in communicando, aut in quantum agit in alterum, et sic est prima : aut in quantum agendo reducit, et sic est secunda.

EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic legatur, Tales proprietates aestimo declarare nominationem Dominationum. Vero, id est, scilicet ipsam denominationem sanetarum Virtutum aestimo declarare quamdam virilitatem, id est, robur ex dono gratiae, fortem, in quantum non dejicitur per resistens a suo ultimo, et incommutabilem, in quantum

<--- Page Split --->

non mutat in illo. Virilitatem dico in omnes operationes, non unam tantum qua lassetur, secundum deiformitatem eorum, id est, secundum donum carum in quo Deo conformantur, et hæc est prima quantum ad ultimum in agendo secundum utilitatem operationum. Virilitatem dico non infirmatam imbecilliter, id est, ad modum imbecillis, ad ullam susceptionem quantumcumque virtuosam vel difficilem divinarum illuminationum inditarum, id est, intus missarum sibi a Deo, et sic est in ultimo, quantum ad magnitudinem objecti, et est secunda. Virilitatem iterum dico reductam in initationem Dei, operando divina opera, potenter, ut Deus operatur sine tempore et resistentia, et sic est ultimum quoad modum agendi, et sic est tertia. Virilitatem iterum dico non relinquentem aliquem motum, id est, actum deiformem, id est, in quo reluceat virtus divina imbecillitate suimet, tamquam non possit illum exercere, et sic est in ultimo quantum ad actus difficultatem, et sic est quarta. Sed virilitatem dico firmiter ferentem se et suum actum in virtutem superessentialem in se, et potentificam

in effectum potenter faciendo, scilicet divina, scilicet per reductionem in ipsum, et sic est ultimum in via reductionis. Et virilitatem dico factam imaginem ipsius, scilicet divinæ virtutis, prout est exemplata ab ipso, similem virtuti, scilicet divinæ in robore agendi, juxta quod licet, id est, secundum proportionem suam et hæc èst sexta, penes ultimum reductionis intra, in quantum fit imago divinæ virtutis. Et virilitatem dico conversam quidem, id est certe, ad ipsam virtutem, scilicet divinam, ut principalem, id est,a qua fluit omnis virtus uta principio : et hoc potenter, id est, secundum proprietatem sui ordinis, quæ est in ultimo potentiæ, et hæc est septima, quantum ad terminum extra ad quem convertitur. Vero, id est, sed declarat ad secunda, id est, secundum communicationem ad inferiora quod est dans virtutem eis participando donum proprium, et hæc est prima in communicando, quantum ad actionem ipsam et virtutem provenientem in secunda deiformiter, id est, assimilando Deo : ad hoc enim agit : et sic est secunda.

<--- Page Split --->

Ipsam autem sanctarum Potestatum aequipotentem divinarum Dominationum et Virtutum bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea quæ inferiora sunt potestativis virtutibus præcipitatae, sed potenter in divina post bene ordinatas reductæ, et post eam deformerit reducentis, et ad potentificam causalem potentiam, quantum fas est, assimilatae, et eam ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtute.

Porro sanctarum nomen potestatum, coequalem divinis dominationibus virtutibusque distributionem signat, et inconfusum divinis rebus excipiendis ordinem, nec non intellectualis ac supermundialis potestatis dispositionem, quæ nequaquam tyrannice in pejus potentiae suæ viribus abutatur, sed et ipsamet animo invicto apte ad divina dirigatur, atque se sequentia benignissime promoveat, et ad potentificæ potestatis principatum, quantum fas est, accedat, eumdemque, prout valent angeli, præclarissimis potestativa virtutis suæ functionibus illustret.

<--- Page Split --->

et actum communem omnibus qui sunt in ordine uno : ergo incompetenter loquitur.

  1. Præterea, Destructio non est finis alicujus per se, cum in quantum hujusmodi non habeat rationem boni quæ in termino consequitur finem : sed coercere adversas potestates est quædam destruction : ergo non est actus et finis istius ordinis.

Ipsam vero sanctarum Potestatum, etc.

Hic ponit tertio proprietates Potestatum. Hic sunt quinque dubia.

Primo, quid sint Potestates, et de actu ipsarum.

Secundo, de ordine earum ad Virtutes.

Tertio, in qua hierarchia esse debeant ?

Quarto, de proprietatibus ipsarum.

Quinto, de numero ordinum media hierarchiae.

Dul iam 1.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Gregorius ponens actum earum, sic dicit : « Potestates vocantur hi Angeli, « qui hoc potentius caeteris in suo ordi- « ne perceperunt, ut eorum ditioni virtu- « tes adversæ subjectæ sint, quorum po- « testate refrænantur, ne corda hominum « tantum tentare prævaleant, quantum « volunt. » Et idem dicit Bernardus. Sed si Angeli non peccassent, non haberent hunc actum. Ergo videtur, quod peccatum Angeli fuit causa istius ordinis.

  2. Præterea, Per hoc quod dicit potentius caeteris in suo ordine, videtur quod communicat tantum aliquibus istius ordinis : deberet autem assignare rationem

  3. Præterea, Potestas determinatur secundum subditos : mali autem Angeli non sunt subditi bonis : ergo per actum quem habent in eos, non debet determinari eorum potestas.

  4. Præterea, « Nihil movetur propter « vilius se, » ut dicunt Philosophi : ergo similiter nihil agit propter vilius se vel operatur : sed coercere dæmones est vilius quam dignitas angelica : ergo propter hoc operandum non dicitur eorum potestas.

  5. Præterea, « Potentia divina quan- « tum ad ea quæ pertinent ad guberna- « tionem, communicatur Angelis, » sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. X : divina omnipotentia dicitur ex hoc quod ipsa est omnia contínens et circumiens et collocans et fundans et constringens : ergo et potentia Angeli dicitur ex hoc quod aliqua firmat, licet non omnia, et non coercitione eorum.

  6. Præterea, Dionysius hic nullam eorum proprietatem ponit secundum hoc quod est coercere dæmones : ergo non videtur esse actus eorum.

  7. Præterea, Apostolus ad Roman. xiii, 1 et seq., quatuor dicit de potestate, scilicet quod est a Deo sicut ab efficiente exemplari causa, et quod est ordinata, et quod est ad vindictam malefactorum, et quod est ad laudem bonorum i. Ipse

1 Ad Rom. xiii, 1 et seq. : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : Non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt a Deo, ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordi-

nationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt .... Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac et habebis laudem ex illa.

<--- Page Split --->

autem non facit mentionem nisi de tertio quod minus videtur esse de intentione potestatis. Ergo inconvenienter assignat Gregorius rationem et actum potestatis.

SOLUTIO. Dicimus, quod actus proprius potestatis est gubernare subditos in tranquillitate, continere eos in jure divino, sicut etiam in civilibus potestas constituitur ad hoc ut contineat rempublicam quiete in jure secundum statuta civitatis : sed quia hoc non potest fieri nisi resistatur perturbantibus potestatem reipublicæ, qua quilibet gaudet jure suo, ideo per consequens actus potestatis est coercere nequitiam adversarum virtutum, sive dæmonum sive malignorum hominum. Et hoc patet per Bernardum super Cantica 1 : « Illi, inquit, spiritus qui « potestates nominantur, dum crucifixi « nostri divinam omnipotentiam ubique « attingentem intueri ac magnificare de- « lectantur, exturbare hominum dæmo- « numque contrarias potestates pro his « quæ hæreditatem capiunt salutis, acci- « piunt potestatem, id est, pro conser- « vanda eorum quiete in jure divino. » Unde etiam Esther, xii, 7, propter pacem populo reddendam, Assuerus se dicit Judæorum necem imperare, ut nefarii, inquit, homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Sic gubernare in pace populum est intentum a potestate, coercere vero malos propter illud. Gregorius tamen ponit hunc esse actum potestatis : quia magis manifestus fit nobis. Unde si apud nos mali non essent quos coerceri oporteret, non præponerentur populo potestates humanæ, licet oporteret divina potestate quæ est communicata Angelis, quod in tranquillitate custodirentur.

Ad primum ergo dicendum, quod coercere malignos non est per se actus hu-

jus ordinis : et etiam si esset, adhuc malis non existentibus, haberent tunc actum secundum habitum quod possent coercere malos si insurgerent, licet non actu excererent, sicut etiam non oportet latrones esse actu quando datur judici officium condemnandi.

Ad secundum dicendum, quod hoc quod dicit in suo ordine, est exponendum secundum proprium donum sui ordinis, et sic ratio non sequitur.

Ad tertium dicendum, quod licet destructio non sit finis agentis per se terminans intentionem ejus, est tamen terminus actionis qui consequitur ad id quod intendit.

Ad quartum dicendum, quod mali Angeli non subduntur bonis, ut stantes in ordine juris sub ipsis, sed sicut cadentes in jus per poenam, sicut latro subditur judici per poenam, qui non fuit subditus sibi in rectitudine juris.

Ad quintum dicendum, quod licet nihil moveatur propter vilius se ut propter terminum intentionis, terminus tamen actionem consequens potest esse vilius, in quo nobilius intentum acquiritur, sicut cœlum per generationem inferiorum ad quam terminatur motus ejus ut ad effectum qui est vilior ipso, consequitur similitudinem quamdam primi in causalitate rerum quod est nobilius ipso. Simiter continentia subditorum in jure divino est nobilius ipsis Angelis, licet coercere dæmones sit minus nobile.

Sextum concedimus.

Ad septimum dicentum, quod Dionysius ponit proprietates quæ sequuntur eos quantum ad actum principalem : et ideo de hoc non fecit mentionem.

Ad octavum dicendum, quod Apostolus perfecte dicit quidquid est potestatis : tangit enim ipsum donum potestatis per hoc quod est a Deo ut exemplatum ab ejus potestate. Tangit etiam curam ejus quæ

<--- Page Split --->

consistit in ordinatione juris sibi praefixi a Deo, per hoc quod dicit eam ordinatam. Tangit etiam finem ipsius vel actum et secundum terminum operis, qui est vindicta malefactorum, et secundum terminum intentionis, qui est laus bonorum. Gregorius tamen tangit solum actum nobis magis manifestum, ut quilibet cognoscere possit ad quem ordinem ex merito vitæ pertineat.

Dubium 2. Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Potestates sint supra Virtutes : potentia enim stans ut perfecta per jurisdictionem, quae est potentia potestatis, est supra potentiam simpliciter : virtus autem est ultimum potentiae simpliciter : ergo est sub potestate.

  2. Praeterea, In Ecclesiastica hierarchia (quæ est exemplata a cœlesti) habentes gratiam virtutum, subsunt prælatis qui sunt in potestate constituti, nec absolvuntur ab eorum obedientia : ergo et similiter debet esse in cœlesti.

  3. Ad idem, Quanto aliquid summo vicinius est, tanto superius est : sed Potestates sunt propinquiores Dominationibus, quæ dicunt summam potentiam in hac hierarchia, propter jurisdictionem utriusque communem, quam Virtutes non dicunt. Unde et una communis proprietas ponitur Dominationum et Potestatum, non tyrannizare in subditos. Ergo Potestates sunt supra Virtutes.

  4. Praeterea, In civilibus potestates immediatum actum habent post dominos, exsequentes gubernationem in subditos, secundum quod eis a dominis dispensatur, et sunt etiam super illos qui sunt virtuosi in peragendis quibuscumque difficultatibus ad dominium pertinentibus : ergo cum rectitudo civitatis sit exemplata a cœlesti, videtur esse, quod in Angelis Potestates sint supra Virtutes.

  5. Praeterea, In ordine etiam naturae potentiae quae ponunt in ultimo propter suum robur, ponuntur in membris extre-

mis, sicut manibus, vel ungulis, vel aliis, secundum quod unicuique animali competit : potentia autem (quæ est per modum potestatis regentis alias) ponitur in superiori parte, scilicet in capite, ut imaginitatio, et ratio : ergo et in ordinatione Angelorum Virtutes deberent esse sub Potestatibus.

SOLUTIO. Dicimus, quod optime ordinantur Virtutes supra Potestates in Angelis : secundum enim quod magis potentiam habent naturalem, secundum hoc potiora dona gratiarum suscipiunt, quibus supra alios constituuntur, et possunt quidquid inferiores, et adhuc amplius : et ideo quia virtus dicit ultimum potentiae naturalis, consequitur ut plus recipiant etiam de donis in dignitate potioribus quam Potestates, quæ potentiam naturalem non in ultimum dicunt, licet ordinatam jurisdictionem, quæ etiam in virtutibus potior est : unde et potentia Virtutum est supra potentiam naturae, occurens sine resistentia legibus ejus : Potestatum autem potentia est per modum jurisdictionis civilis, quæ longe deficit a virtute naturae.

Ad primum ergo dicendum, quod licet Virtutes non dicant jurisdictionem in nomine, tamen propter ultimum potentiae naturalis ( quod dicunt in nomine ) datur intelligi, quod jurisdictionem habeant et alia etiam potiora.

Ad secundum dicendum, quod ex infirmitate in civitate et in Ecclesia vel peccati vel penae contingit eos qui sunt maximi in virtute, in ultimo gradu constitui, dum vel ignorantia vel aliqua voluntatis perversitas intercidit : deberet enim esse e converso : et secundum hoc exemplatur a cœlesti, quod debet esse, non secundum id quod est.

Ad tertium dicendum, quod Potestates magis conveniunt cum dominio quantum ad relationem superpositionis solum, quam dicunt : in nomine Virtutis autem magis conveniunt quantum ad causam superpositionis, quæ est non cadere valens fortitudo : et ad causam semper sequitur effectus in Angelis : quia

<--- Page Split --->

nullus eis admiscetur defectus ignorantia vel peccati.

Ad quartum dicendum, sicut ad secundum.

Ad quintum dicendum, quod Virtutes quae ponuntur in extremis membris, ponuntur in ultimo quantum ad juvamentum corporis : sed Virtutes quae ponuntur in capite, ponuntur in ultimo quantum ad dignitatem naturae, sive imaginatio in brutis, sive ratio in homine, quamvis non sit virtus corporalis ullius secundum Philosophum, nisi per accidens, scilicet propter virtutes a quibus immediate accipit.

  1. CIRCA tertium sic proceditur. Videtur enim, quod Virtutes et Potestates sint de infima hierarchia.

  2. Dicitur enim a Magistris, quod prima hierarchia sumitur penes conversionem in Deum, media penes conversionem in Angelum, ultima penes conversionem in hominem : sed Virtutes in operando convertuntur ad homines, vel retundendo malitiam daemonum ab eis, vel operando signa circa eos : ergo sunt de infima hierarchia,

  3. Ad idem, Infimae hierarchiae est transfundere illuminationes in homines, cum non habeant aliam angelicam hierarchiam sub se : sed Virtutes et Potestates transfundunt potestates in homines cum non dicant aliquem actum qui exerceatur in curis, ubi nec coercetur malitia, nec fiunt miracula : ergo sunt de ultima hierarchia.

  4. Praeterea, In civilibus et in Ecclesiastica hierarchia principes ut praelati et duces sunt supra potestates, cum etiam eos sub se habeant per quos subditos continent, suam operationem circa eos non immiscentes : ergo et ita debet esse in cœelesti : sed principes sunt in ultima hierarchia : ergo et Potestates debent esse in ipsa.

SOLUTIO. Dicendum, quod Virtutes et Potestates sunt de media hierarchia. Si enim quaeratur, secundum quid ordinetur in diversis hierarchiis ? Dicendum

est, quod secundum analogiam diversam recipientium et secundum ordinem receptorum. Secundum analogiam quidem recipientium : quia quorumdam intellectus est proportionatus ad inspiciendum divinum lumen in suo fulgore, et sic ponuntur in prima hierarchia : quorumdam vero intellectus est capax ejusdem luminis secundum quod propinquant tenebrositati, quae est ex continuo tempore, et secundum hoc ponuntur in ultima hierarchia : sed quia de uno extremo venitur in alterum per medium, quidam medio modo recipere sunt proportionali divinum lumen, et secundum hoc ponuntur in media. Secundum vero ordinem receptorum diversificantur hierarchiae : quia aut recipitur similitudo in donis quibus convertuntur in Deum, et secundum hoc ordinantur in prima hierarchia : aut consortio potestatis, et sic ponuntur in media : aut recipiunt in ut alios transfundant, imitantes Dei liberalitatem, et in hoc perficitur tertia : primum enim est causa secundi, secundum causa tertii. Cum igitur Virtutes et Potestates dicant perfectionem potestatis, cum dicant etiam potentiam limitatam, oportet eos ordinari in media hierarchia.

Ad primum ergo dicendum, quod converti in Angelum, vel in hominem, vel in Deum, non distinguit hierarchiam, licet consequatur hierarchias jam distinetas : convertit enim in Angelum invenitur etiam in ultima, sed secundum perfectionem in consortio potestatis vel assimilationis donorum, vel imitatione liberalitatis in effundendo possunt convenienter distingui hierarchiae, cum perfectio superioris, non sit inferioris, sed e converso, licet simpliciter omnes sint consortes potestatis.

Ad secundum dicendum, quod infima hierarchiae est transfundere illuminationes id homines, quantum ad officia et actus eorum : sed de talibus virtutes et potestates non per se illuminant, sed de aliis quae sunt supra operationes humanas : et licet in cœelis non operentur signa,

<--- Page Split --->

nec coerceant malitiam, habent tamen proprios actus ad quos ista consequuntur, scilicet attingere ultimum in ministeriis divinis, et in tranquillitate continere.

Ad tertium dicendum, quod in humanis omnes potestates limitatae sunt : ideo sunt in eadem ordinatione cum principibus, quorum est limitata potentia, ut etiam sub ipsis : sed Principes in Angelis habent limitatam potentiam vel jurisdictionem circa unam gentem et regnum, Potestates vero non : et ideo cum hoc sit perfectio Potestatis, ponuntur in media hierarchia.

Dubium 4. Circa quartum quæritur de numero proprietatum quas ponit, et penes quid sumantur.

Et dicendum, quod sunt septem : quoniam aut sumuntur in accipiendo, aut in communicando. Si in accipiendo, aut quantum ad modum, et sic est prima : aut quantum ad substantiam recepti, et sic est secunda. Si in communicando, aut quantum ad modum, aut quantum ad finem perficientem. Si quantum ad modum, aut est modus communicantis, et sic est tertia : aut modus communicati, et sic est quinta : aut modus eorum quibus communicatur, et sic est septima. Si quantum ad finem, aut in genere, et sic est quarta : aut in specie, et sic est sexta.

Dubium 5. Circa quintum sic proceditur. Videtur enim, quod sint plures quam tres ordines mediæ hierarchiæ.

1.Dionysius enim in libro de divinis nominibus 1 ponit tria quae secundum ordinem participantur ad potestatem pertinentia, scilicet dominium, regnum, et sanctitas, a quibus videntur debere sumi tres ordines. Cum igitur duo alii hic po-

nantur, erunt quinque ordines hierarchiae hujus.

  1. Præterea, In humanis, vel in civilibus, vel in Ecclesia sunt multi gradus medii interdominos et eos qui potestates exercent regendo familiam, sicut duces, comites, archiepiscopi, primates : ergo videtur, quod etiam plures debeant esse ordines inter Dominationes et Potestates, et non solum Virtutes : et sic sunt plures quam tres.

Solutto . Dicimus , quodnondebentesse nisi tres ordines hujus hierarchiae : sumitur enim hæc hierarchia secundum perfectionem potestatis in continentia subditorum : contineri enim non possunt nisi reducantur in unum ordinans omnia, ne fiat divisio, et ut sint exsequentes ordinationem illius. Sed exsequi potest dupliciter, aut ponendo in ultimo, quantum ad actum simpliciter ex parte objecti : aut secundum ordinationem juris. Dominationes igitur sunt per modum ordinantis alios, Virtutes vero ordinationem exsequuntur secundum ultimum actus ex parte objecti, quod est arduissimum. Potestates vero sunt ultra ex ordinatione juris.

Ad primum ergo dicendum, 'quod regnum est potestas unius : et ideo non est communicabilis multis nisi per modum dominii. Unde non facit ordinem separatum : sanctitas vero non constituit in aliquo gradu dignitatis super alios, et hoc est proprium hierarchiae.

Ad secundum dicendum, quod omnes illæ dignitates vel se habent per modum principum, et sic sunt inferiores Potestatibus, vel reducuntur in principatus vel Virtutes.

<--- Page Split --->

cepti, quæ est potestas ; unde est secunda.Potestatis dico non præcipitate, quasi sine fæno juris tyrannice, sed tranquille in ea qua inferiora sunt, super quæ scilicet est potestas, et hoc potestativis virtutibus, id est, per virtutem potestatis quam accipit et sic est tertia,quantum ad modum communicationis, quia tranquille. Sed potestatis dico reductæ in divina potenter, id est,per modum proprium sui ordinis post superiores ordines, bene ordinatas,quia non æqualiter eis convenit, et sic tangitur perficiens in genere, scilicet divina potentia in qua perficitur reduetio cujuslibet ordinis per proprias sibi, et sic est quarta. Et potestatis dico reducentis quæ sunt post eam deiformiter,id est,secundum deiformia dona : et hic est modus ex parte communicatorum, et est quinta. Et potestatis dico assimilata ad potentiam divinam, potentificam et causalem, id est, quæ est faciens omnium potentiam, et causa ejus, et sicut exemplar, et sicut finis, et hoc est proprium perficiens istius ordinis, et est sexta. Et potestatis dico revelantis eam, sed causalem, potentiam assimilando ad ipsum, sicut pater revelatur in filio, in ordinibus, supple, inferioribus, bene ordinatis per ipsam, scilicet potestatem causalem acceptam quantum ad pulchritudinem donorum, et hoc potestativa virtute quasi cujusdam jurisdictionis, et hoc ut possibile est Angelis, scilicet inferioribus,et hic est modus ex parte eorum quibus communicatur, et est septima proprietas.

Littera sic legatur : Prædictas proprietates declarat nomen Virtutum. Autem, id est, sed ipsam nominationem sanctarum Potestatum æstimo declarare ordinationem, id est, gradum quemdam dignitatis aquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum, non simpliciter, sed in actu hierarchico unam:quia omnia dicunt perfectionem potentiae. Ordinationem dico bene ornatam, quantum ad pulchritudinem doni, et inconfusam, quantum ad ordinem juris quo regulatur : et hoc circa divinas susceptiones, quantum ad causam a qua recipiunt,et sic ponitur triplex modus,unde est prima, æstimo declarare et ordinum potestatis supermundana, in quantum non miscetur aliqua inlirmitas culpæ vel pœnae, sicut mundanis potentibus, et intellectualis, ad differentiam sensibilis, ut quæ gladio vindictam exercet : et sic tangitur substantia re-

<--- Page Split --->

Has habens deiformis proprietates media cœelestium animorum dispositio, purgatur quidem, et illuminatur, et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis.

Deiformibus hisce freta proprietatibus,media illa cœelestium intelligentiarum dispositio purgatur, et illuminatur atque perficitur, eo modo quo dictum est, divinis illustrationibus, per primum ordinem hierarchicum secundo sibi loco inditis, perque ipsum medium, secunda manifestatione diffusis.

<--- Page Split --->

et hic est unus modus purgantur, illumiinantur, et perficiuntur : vel etiam participant dona tria secundo, id est, secunda acceptione, et hoc per primam dispositionem hierarchicam, id est, per Angelos prime hierarchiae a Deo, et hic est secundus modus, quo purgantur mediantibus primis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Hus habens deiformes proprietates, etc.

DUBIUM.

Positis proprietatibus trium ordinum, determinat de hierarchia eorum.

Et dividitur in partes duas. In prima ostendit qualiter participent actus hierarchicos, quia mediante prima hierarchia. In secunda probat per auctoritatem sacrae Scripturae, ibi (§ 6), Invenies autem, etc.

Prima in duas. In prima manifestat qualiter participent actus hierarchicos. In secunda ostendit hoc concordare traditioni sapientium, ibi (§ 5, B), Hoc enim est omnino, etc.

Circa primum duo facit. Primo dicit, quod participant actus hierarchicos mediantibus primis. Secundo manifestat hoc per similitutinem locationis, ibi (§ 3, X), haque per alium etc.

Littera sic legatur : Media dispositio, id est, hierarchia celestium animorum, id est, intellectuum, scilicet Angelorum, habens has quas docuimus secundum quemlibet ordinem proprietates deiformes, id est, quibus Deo similatur, qui-dum, id est certe purgatur, illuminatur, perficitur a divinis illuminationibus sibi inditis a Deo immediate, quenadmodum dictum est, id est, secundum proprium modum recipiendi quem assignavimus ponendo proprietates cujuslibet ordinis :

Sed hic est dubium de hoc quod in littera dicitur.

  1. Quod enim pluribus modis perficitur, magis est perfectum : prima autem hierarchia tantum uno modo perficitur, sed immediate a Deo, et media per primam, erit secundum hoc media perfecitor prima, quod est inconveniens. Nec potest dici, ut videtur, quod modus ille unus sit potior istis duobus, cum ille unus est alter istorum duorum.

  2. Praeterea. Sicut dicitur in libro de Motu cordis, « Anima est substantia in- « tellectualis illuminationum quae sunt a « primo, secunda relatione receptiva : » ergo non videtur secundo recipere esse modus perfectionis angelicae, sed humanae.

  3. Item, Non videtur quod prima possit illuminare mediam : sicut enim dicit Philosophus in libro de Somno et Vigilia, « Substantia spiritualis quando est « in actu unius potentiae, abstrahitur ab « actu alterius : et hoc quia potentiae ra- « dicantur in eadem essentia : » sed Angeli prima hierarchiae nunquam abstra-

<--- Page Split --->

huntur a conversione in Deum qua illuminantur ab ipso, sed maxime in hoc actu intenduntur : ergo omnino abstrahuntur ab illuminatione aliorum.

  1. Ad idem, Unum indivisibile non potest simul esse circa diversa, cum nihil ejus possit esse extra illud circa quod fit : Angelus vero est substantia indivisibilis : cum igitur semper insistat circa conversionem in Deum, non poterit illuminare circa aliorum illuminationem.

  2. Ad idem, Utrumque istorum, scilicet converti in Deum et illuminare alium exigit intellectum esse actu : sed, sicut dicit Philosophus, « Non contingit simul « plura intelligere secundum actum : » ergo prima hierarchia, cum sit semper in uno actu, numquam potest esse in alio.

  3. Praeterea, Una potentia non potest simul esse in duplici actu : sed utrumque istorum, scilicet converti in Deum, et illuminare alios, fit secundum unam potentiam, scilicet intellectum : ergo videtur quod utrumque simul facere non possit.

Solutio . Quidamhicdicunt , quodin - tellectusinpatriapossitsimulesseinduobusactibus , licethicnonpossit . Q u i - dametiamaliidicunt , quodetiaminpræsentivitaintellectusnostersimulpot - estduovelpluraintelligere . Sedneu - trumvideturesseverum : quiaperex - perientiamvideturcontrarium , etrationietiamrepugnatsimulplurapossein - telligi , inquantumplura , etnonsecun - dumquodordinanturinordineuno , s i c - utneclineaunaexparteeademtermi - naturadduopuncta . Dicimustamen , quodAngelisimulilluminanturaDeoconversiinipsum , etilluminantalios : sedhocnonestactuproprio , sedvirtutediviniluminisrecepti , sicutetiamluna

dum illuminatur a sole, virtute luminis recepti (quod est diffusivæ virtutis) illuminat terram, non tamquam propria actione : et sic est etiam de illuminatione spirituali.

Ad primum ergo dicendum, quod ille unus modus quo perficitur hierarchia, prævalet duobus quibus perficitur media : quamuis enim sit unus cum altero illorum ex parte dantis, quod quantum est in se, similiter influit lumen suum utrique, prævalet tamen ex majori capacitate primorum qui possunt divinum lumen in fulgore recipere, qualiter non possunt medii.

Ad secundum dicendum, quod animæ est recipere divinum lumen secunda relatione ex parte recepti, accipiendo scilicet ipsum in speculo et ænigmate : et sic omnes Angeli recipiunt prima relatione, id est, sine similitudinibus : recipiunt tamen secunda relatione quantum est ad statum et modum recipientis semper secundi respectu primorum per diversam analogiam recipientium.

Ad tertium dicendum, quod licet quando intenditur in uno actu, abstrahatur ab alio quantum ad propriam virtutem, tamen virtus alicujus sibi additi potest esse ad alterum actum simul ad exercendum.

Ad quartum dicendum, quod non est inconveniens, quod indivisibile sit circa unum, et secundum aliquid sibi additum circa alterum.

Ad quintum dicendum, quod intellectus Angelorum primorum secundum actum qui est operatio eorum convertitur in Deum, sed illuminat alios nihil operans virtute propria circa illa, sed virtute actus quæ est sua perfectio, scilicet luminis divini splendentis in ipso : et per hoc patet solutio ad sextum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Itaque per alium dictum venientem in alium Angelum auditum, symbolum faciemus a longe superperfecte et per processionem occultae in sequentia perfectionis. Nam sapientes circa sacras nostras immolationes aiunt per scipsas lucentes divinorum plenitudines, per alias contemplativarum participationum perfectiones esse. Sic aestimo et angelicorum ordinum immediatam participationem primo in Deum extentorum perfectionem esse per medietatem perfectorum. Propter quod et a nostra sacerdotali traditione perfectivae et lucificae et purgativae virtutes primi intellectus nominantur, inferiorum tamquam per se in omnium superessentiale principium reductorum, et mysticarum purgationum et illuminationum et perfectionum in participatione, secundum quoad eis fas, factorum.

B. Hoc enim est omnino divina ordinatione divinitus promulgatum, per prima secunda divinis participare illuminationibus.

Dictam itaque notitiam, quae ab uno II angelo in alterum derivatur, indicium faciamus perfectionis ejus quae eminus procurata, progressu ac profusione subobscure ad inferiores pervenit. Quemadmodum enim sacrorum nostrorum mysteriorum periti, seipsis apparentes divinorum luminum expletiones praestare censent iis, quarum aliqui aliorum interjectu participes existunt : similiter existimo, angelicorum ordinum, qui primi in Deum extenduntur, immediatam illustrationem perspicaciorem esse participatione illorum qui per medium perficiuntur. Hanc ob causam quoque prime intelligentiæ in sacerdotali nostra traditione, perfectivæ ac lucificæ, expiatoriæque virtutes nominantur earum quae inferioris ordinis existunt ; quae per illas ad superessentiale omnium principium subvehantur, atque mysticarum expiationum, et illuminationum, perfectionumque,quoad iis fas est, participes reddantur. Hoc enim universim divina ordinatione divinitus statutum, utquæ secunda sunt, per prima divinas participent illuminationes.

<--- Page Split --->

pientes circa nostras sacras immolationes, id est, sacros ordines Ecclesiasticos quibus immolamur et consecramur Deo. Alia translatio, acres, id est, subtiles circa talia. Aiunt, id est, dicunt plenitudines divinorum, id est, Angelos ad copiam repletos divinis donis, lucentes divinolumine per seipsas, non quin a Deo habeant, sed quia non mediantibus aliis substantiis. Has dico esse perfectiores participationum contemplativarum, id est, participationibus contemplativis, more Graeco, id est, Angelis participantibus divinam contemplationem, per alias, id est, superiores substantias. Sic, id est, conformiter eis ego aestimo, et, id est, etiam immediatam participationem angelicorum ordinum primo extentorum, et convertentiumse in Deum, scilicet prime hierarchiae esse perfectiorem participatione perfectorum per medietatem, id est, mediantibus aliis, id est, illis de media. Propter quod, scilicet quia minus perfecti sunt qui sunt perfecti per medium, et, id est, etiam a traditione nostra sacerdotali, id est, doctrina nobis per sacerdotes tradita, ut Ezechielem, et Zachariam, et alios qui visiones habuerunt, primi intellectus, id est, Angeli prime hierarchiae cum sint caeteris perfectiores, nominantur virtutes perfectivae et lucificae, quantum ad illuminationem, et purgativae inferiorum ordinum. Primi dico intellectus tamquam de numero redutorum, per se non mediantibus aliis, in superessentiale principium omnium, scilicet Deum, et tamquam de numero factorum in participatione mysticorum, et divinarum quae occultantur ab inferioribus, purgationum et illuminationum et perfectionum, secundum quod eis fas est, id est, possibile.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. Itaque per alium, etc.

Hic manifestat quod dixerat persimilitudinem locutionis, dicens : Itaque, ex quo media perficitur mediante prima, nos adaptantes huic aliquam similitudinem, faciemus, id est, dicemus symbolum, id est, « paradigma » secundum Commentatorem, id est, exemplarem formam, dictum per unum quantum ad irradiationem luminis recepti a Deo in alterum, auditum ab alio quod suscipit illam irradiationem, venire a longe, scilicet ab ipsa divina altitudine, in alium Angelum, qui est de media hierarchia, per alium, id est, mediante alio qui est de prima, ad similitudinem clamantis de longinquo. Symbolum dico perfectionis divinae stuperperfectae, quia est super omnem perfECTIONEM, et occultae per processionem ejus in sequentia mediantibus primis : non quia deficiat ejus claritas tamquam propter suam fatigatiorem, sed quia ab inferioribus in minore fulgore recipitur. Dicitur enim symbolum ejus in quantum est ipsa exemplata in primis, et deinde per eos in mediis.

Nam sapientes. Hic ostendit quod dictum est, concordare dictis sapientium in divinis, a quibus accepit, dicens : Hoc ita est sicut diximus. Nam, id est, quia sa-

<--- Page Split --->

tur quod videant sub phantasmate, et ita per symbola.

SOLUTIO . Dicimus , quodsicutsæpedi - ctumest , quantumadeaquæpertinentadbeatitudinem , Deusimmediateabom - nibusvidetur ; superiorestamenquiasuntmagiscapacesetpropternaturalemperspicacitatemetpropternobiliusdo - n u m , capiuntipsabeatavisionequas - damilluminationesdepertinentibusadgubernationemmundieturiusqueEc - clesiæ , quasinferiorespersecaperenonpossunt , nisiinquantumilluminanturperlumenreceptuminsuperioribusefful - gensinipsis , etnoncognoscuntpersym - b o l a .

Sebnicestdubiumdehocquoddicitquosdamesseeperfectospermedium .

  1. Quod enim per medium cognoscit Deum, symbolo et simili cognoscit Deum : si enim non cognoscit per se, cum non possit cognoscere per causam vel perfectum rationem, non relinquitur cognoscendi modus nisi per similia : si igitur per medietatem Angeli, perficiuntur a Deo, ut hic dicitur, videtur quod cognoscunt per symbola, quod est contra santos.

  2. Praeterea, Sicut dicit Philosophus, • de extremo non pervenitur in ultimum • nisi per medium quod non est alterum • extremorum. » Si igitur Angeli mediae hierarchiae veniant de imperfectione quam habent ex natura in contemplationem Dei : ergo oportet, quod per aliquod medium quod non est Deus : et hoc est symbolum : ergo cognoscunt per symbola.

  3. Praeterea, Duæ sunt visiones Dei, scilicet per speciem, quæ est facie ad faricum, et per speculum, quæ est per symbola. Et primam non habent illi de media hierarchia, quia non immediate ab re recipient : videtur, quod habeant alteram, quæ est per symbola.

  4. Praeterea, Duplex est intelligibile in nobis, scilicet simplex quo res per se videtur, et quod accipitur a phantasmate : cum igitur dicti Angeli non videant Deum per modum primi intelligibilis, quia mediantibus aliis et non per se vident, vide-

Ad primum ergo dicendum, quod est duplex simile, scilicet assimilans, sicut lumen assimilat oculum naturae coloris, quae causatur ex lumine ut possit color relucere in ipso : et tale simile recipiunt Angeli ab his quibus mediantibus perficiuntur, recipientes ab ipsis lumen quo confortantur ad contemplanda divina. Est etiam simile in quo manifestatur objectum, sicut similitudo coloris recepta in oculo : tale autem simile non recipiunt per primos quo divina inspiciant : et ideo non cognoscunt symbolis, cum solum tale simile symbolum dicatur.

Ad secundum dicendum, quod verum est quando est discursus intelligibilium acceptorum sub diversis rationibus ad conclusionem unam, quia tunc oportet esse cognitionem per medium quod non est ultimum : sed in contemplatione angelica est status in uno intelligibili, scilicet Deo sicut in fine : et ideo non cognoscunt per medium quod non sit ipse.

Ad tertium dicendum, quod licet recipiant per alios lumen quo intellectus eorum confortatur in contemplatione Dei, non tamen recipiunt per eos aliquod simile in quo manifestetur Deus, sed ipse per se eis objicitur : et ideo habent cognitionem quæ est per speciem, et non quæ est per speculum. Et simile dicendum ad quartum, quod omnes vident per modum intelligibilis simplicis.

<--- Page Split --->

B. Hoc enim est omnino, etc.

Hic ostendit, quod media hierarchia perficitur per primam ex lege divina, dicens : Diximus, quod primi intellectus sunt Virtutes, etc. Etenim, id est, quia hoc est promulgatum, id est, per modum legis sancium, divinitus, id est, a Deo, divina ordinatione, id est, immobili et perpetua, omnino, id est, totaliter, scilicet verum, scilicet secunda participare divinis illuminationibus per prima, id est, mediantibus eis.

SED VIDETUR contradicere sibi.

  1. Supra enim dixit, quod media non illuminatur tantum a prima, sed etiam immediate a Deo : ergo non videtur promulgatum divinitus omnino media per prima illuminari.

  2. Præterea. Ultima hierarchia potest illuminari a Deo non per mediam : ergo eadem ratione media potest illuminari a Deo non mediante prima.

SOLUTIO. Dicimus, quod media hierarchia potest illuminari a Deo immediate, nihilominus tamen recipiet secunda receptione et non in fulgore quo prima recipit ab ipso : quoniam secundum quod descenditur in ordinem recipientium, sic et illuminatio divina recipitur in minore fulgore et simplicitate, sicut sol quamvis illuminet terram immediate sicut lunam, terra tamen secundo illuminatur : quia non æqualem recipit fulgorem solis ut luna : unde semper est in ordine ut illuminetur per ipsam. Et per hoc patet solutio ad objecta.

<--- Page Split --->

Invenies autem et hoc multoties a 'l'heologis expressum. Quando enim divina et paterna humanitas Israel nutritive pro sacra ejus salute corripiens, et ulciscentibus et immanibus nationibus in correctionem tradens, omniqena provisorum in melius transductione, et captivitatem dimisit, et ad priorem clementer reduxit beneficentiam: videt Theologorum unus, Zacharias 1, unum primorum (ut aestimo) circa Deum Angelorum (communis enim, ut dixi, est omnibus haec angelica cognominatio) ab ipso Deo ,discentem de hoc consolatoria (ut dictum est) verba : alterum vero subjectorum Angelorum in occursum primi provenientem tamquam ad illuminationis susceptionem et perceptionem : deinde ab ipso divinum consilium tamquam a summo sacerdote eruditum, et hoc docere Theologum conversum, quoniam fructuose habitabitur Jerusalem a multitudine hominum 2.

Quod utique multoties a theologis expressum reperias : nam, cum divina paternaque clementia populum Israeliticum, conversionis ejus ac salutis ergo, corripuisset, ultricibusque ac crudelibus nationibus corrigendum tradidisset ; ut quos provide gubernabat, omni modo ad meliorem frugem adduceret, a captivitate quoque liberos ad pristinam fortunam benigne revocavit. Theologus quidam nomine Zacharias visu percepit, primorum quemdam, ut opinor, ex iis qui Deo proximi sunt angelorum (communis enim, uti dixi, omnibus angelica cognominatio est) ab ipso, sicut dictum est, Deo hac ipsa de re verba consolationis percepisse : alterum autem ordinis inferioris angelum, obviam priori, lucis capiendae ac participandae causa, praecedentem, cum ab eodem deinde divinum consilium, tamquam a sacerdote summo, percepisset, illud ipsum ex imposito munere theologum docuisse, fore ut Jerusalem frugifere a magna hominum multitudine incoleretur.

<--- Page Split --->

in bono, et hoc pro sacra salute ejus, scilicet Israel. et tradens eum nationibus, scilicet Chaldæis, ut legitur in fine Regum 1, ulciscentibus in eos pro peccatis eorum, et immanibus, id est, immansuetis, et hoc in correctionem, id est, ut emendaretur, omnigena traductione provisorum in melius, id est, omnimodo dirigendo provisam eis correptionem in bonum eorum, quod intenditur. Sic dico erudiens, et tradens: sed postquam hæc completa sunt, et captivitatem dimisit, id est, remisit, et etiam reduxit eos clementer ad priorem beneficentiam, reducendo eos in terram quam patribus eorum promiserat benigne, et dederat, ut habetur in principio Esdræ 2, quando quidem sic erat, unus de numero Theologorum, id est, divina tradentium, scilicet Zacharias Propheta, vidit unum de numero Angelorum primorum, id est, supremorum, ut æstimo, ex circumstantia Scripturæ, et eorum qui sunt immediate circa Deum, quod est proprium primæ hierarchiæ, ut dictum est. Videt dico eum discentem, id est, audientem ab ipso Deo immediate consolatoria verba de hoc, id est, de dicta reductione, ut dictum est, id est, sicut scriptum est Zach. 1, 11 et seq., ubi dicitur, quod vidit vitum stantem inter myrtea, qui clamavit ad Deum: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, etc. Et respondit Dominus Angelo... verba bona et consolatoria. Vel ut dictum est a nobis in præcedenti capitulo ubi diximus, quod « primi immediate accipiunt a Deo. » Et quia dixerat Angelos primos et circa Deum, cum ultimus ordo sit Angelorum, respondens tacitæ objectioni, interponit parenthesim: enim, id est, quia hæc cognominatio est communis om. nibus ordinibus, ut diximus supra, cap.v. Vero, id est, sed Zacharias, videt, ut ibidem legitur, alterum de numero sub-

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Invenies autem et hoc multoties, etc.

In ista parte intendit probare per aucotiritates, quæ supra dixerat, scilicet secundam hierarchiam recipere illuminationes per primam.

Et dividitur in partes tres. In prima probat per auctoritatem Zachariae. In secunda probat per auctoritatem Ezechielis, ibi (§ 7), Alter autem Theologorum, etc. In tertia per auctoritatem Danielis, immiscens etiam auctoritatem Ezechielis, ibi (§ 7 circa medium), Quid fortassis quis dixerit, etc.

Littera sic legatur : Diximus, quod prima hierarchia mediante reducitur media. Autem, id est, sed invenies hoc multtoties, id est, in multis locis expressum, id est, manifeste ostensum, et, id est, etiam a Theologis, id est, a tratendibus sacram Scripturam, non solum per sapientes, sed et per legem divinam. Evim, id est, quia quando humanitas, id est, mansuetudo, quia homo est animal mansuetum natura, divina, quæ omnia potest, et paterna, propter misericordiæ affectum, corripiens populum Israel nutritive, id est, per modum nutrientis ut solidet

<--- Page Split --->

jretorum, id est, inferiorum Angelorum provenientem in occursum primi, qui audivit verba a Deo, tanquam ad susceptionem illuminationis ab eo de hoc facto, prout est in recipiendo, et perceptionem prout jam recepta est: deinde videt inferiorem Angelum eruditum divinum consilium, id est, de divino consilio, quantum ad prædictum factum, ab ipso sciliret primo, tamquam a summo sacerdote, rujus est primo subditis illuminationes inmittere. Hunc dico videt docere, et, id est, etiam Theologum, scilicet Zachariam, conversum ad se, hoc, scilicet quoniam Jerusalem habitabitur fructuose, id est, affluentia bonorum a multitudine hominum.

« custodiam virtutum, sicut Paulo : vel « ad gloriam Dei, sicut cæco nato : vel ad « correctionem, sicut Maria lepra : vel « ad initium pœna æterna, sicut He- « rodi. » Non ergo tantum propter correctionem, ut hic dicitur.

  1. Præterea, Patris non est corrigere, tradendo filium in manus hostium, sed forte in manus famulorum : ergo incongrue dixit, paterna humanitas.

  2. Præerea, Patris non est tradere in manus eorum qui avertant filium ab obedientia patris: sed nationes pertrahendo Israel ad idololatriam, avertebant eum ab obedientia Dei: ergo non fuit paterna bonitatis tradere in manus eorum.

SOLUTIO. Dicimus, quod quantum ad intentionem Dei semper flagella sunt vel in bonum simpliciter, vel in bonum secundum quid, quod est minus malum, sicut de Antiocho dicitur in secundo Machabæorum 1, quod percussus est a Domino gravi infirmitate, qua et mortuus est, non receptus ad pœnitentiam, ne posset explere quod proposuerat de destructure Jerusalem, et sic minorem pœnam mereretur. Sed secundum dispositionem recipientium quorum quidam emendantur, quidam deteriores sunt, distinguuntur illi quinque modi. Ex per hoc patet solutio ad primum.

DUBIA.

Hic sunt duo dubia.

Pimo, de hoc quod dixit, quod Deus tradidit Israel nationibus in correpitonem, omnino tamen melius providens.

Secundo, de hoc quod dixit Zachariam vidisse unum primorum Angelorum, et qui sunt circa Deum.

N u m 1. CIRCA primum sic proceditur. Sicut dicit Magister in IV Sententiarum : « Quinque modis flagella contingunt, vel « ad augmentum meriti, sicut Job : vel ad

Ad secundum dicendum, quod in quantum hostes ipsos Deus coercet ut non possint desævire nisi secundum quod exigit divinum judicium, efficiuntur ministri Dei, et ut instrumentum vindictæ. Unde dicitur Isaia,x, 5 : Assur, virga furoris mei.

Ad tertium dicendum, quod Deus vel cohibebat hostes ne valerent trahere ad idololatriam, sicut patet de Nabuchodonosor 2, qui etiam, sicut dicitur in IV Reg. XVII, eis quos posuerat ad habitandum terram Samariae, dedit sacerdotes

<--- Page Split --->

qui eos docerent legitima Dei terrae: vel si vellent, ad idololatriam pertraherent, sicut Antiochus, confortavit eos ut resistere possent, ut patet in primo Machabæorum et secundo.

Dubiam 2. CIRCA secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Zacharias non viderit aliquem de primis Angelis : superiores enim officium exterioris ministerii numquam habent : sed tales non possunt videre exterius : ergo Zacharias nullum talium vidit.

  2. Ad idem, Ipse non vidit nisi Angelos operantes ad liberationem Israel : sed tales sunt inferiores : non ergo vidit aliquem superiorum.

Solutio . Dicimus , quodsicutdicitGlossaBedæsuperilludTobiæ , x i i , 1 5 : EgosumRaphaelAngelus , unusexsep - t e m , quiadstamusanteDominum , « P a - « ratiirequocumquemittantur : q u i a

« Deus ubique est, unde quocumque « pergant, ab intimo divinæ contempla- « tionis numqnam recedunt ; superiores « quidem quoad duo, scilicet quantum « ad objectum beatitudinis, et quantum « ad illuminationes quas habent imme- « diate a Deo : inferiores vero quantum « ad objectum pertinet beatitudinis, num- « quam ab ejus contemplatione recedunt : « superiores igitur videri possunt ab eo « qui exterius est, cum et ipse Dei filius « visibilis mundo apparuit, non tamen « videri potest ut exterius existens, sed « ut immediate ad eo recipiens. » Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad secundum dicendum, quod superiores licet non sint operantes ad liberationem et exsequentes eam, operantur tamen illuminantes super hoc alios de quo ipsi a Deo immediate illuminati sunt : et secundum hoc officium ostenduntur propheta.

<--- Page Split --->

perfirmata gloriosissima divinitate. Ipsum enim Israel (ut dictum est) dux exercitus humanitas per disciplinas in melius traducens, justitia divina corrigentibus respondetur, correctos justificavit. Hoc docetur primus post Cherubin lumbos praecinctus sapphiro, qui poderam juxta symbolum hierarchicum induebatur. Reliquos autem Angelos qui secures habebant, divina ordinationi imperat a priore doceri de hoc divinum judicium. Et quidem enim dixit mediam pertransire Jerusalem, et dare signum in frontibus correctorum virorum. Aliis : Exite in civitatem post eum, et percutite et nolite parcere oculis vestris; ad omnes autem super quos est signum; ne appropinquetis 1.

Quid fortassis quis dixerit de dicente Angelo ad Danielem : Exivit sermo 2. Aut de ipso primo ignem ex medio Cherubin recipiente? Aut illud ejusdem abundantius in ordinis angelici ostensionem, quoniam et Cherubin immittit ignem in manus sanctam stolam induti? Aut de vocante divinissimum Gabrielem et dicente ei : Fac intelligere istum visionem 3 ? Aut quaecumque alia a sacris Theologis dicta sunt de coelestium hierarchiarum deiformi ornatu, ad quem nostrae hierarchiae ordinatio, secundum quod possibile est, assimilata, angelicam pulchritudinem quantum in characteribus habebit formata per eam, et reducta ad superessentialem omnis simul hierarchiae.

sancitum asserit : Israeliticum enim populum cum, ut dictum est, clementia paterna per disciplinam ad frugem traduceret meliorem, aequitate Deo digna reos ab insontibus secernendos censuit. Hoc primus secundum Cherubim docetur ille, cujus renes sapphiro praecincti erant, quique talari veste, pontificatus insigni, amiciebatur. Caeteros exinde angelos securibus armatos, a priori ille divina jubet ordinatio divinum hac de re judicium edoceri: huic sequidem praecepit, ut per mediam Jerusalem transiret, atque signum insontium virorum frontibus imprimeret ; aliis autem ait : Exite in civitatem post eum, et percutite, et nolitic parcere oculis vestris ; ad omnes autem super quos est signum, ne appropinquetis.

Quid autem de illo dicat quis angelo, qui Danieli ait : Egressus est sermo? aut de primo illo, qui ignem de medio Cherubim accepit? vel, quod angelicam luculentius confirmat distinctionem, de Cherubim ignem ingerente in manus ejus qui stolam sanctam indutus erat? aut de illo qui Gabrieli divinissimo, cum eum accersisset, dixit : Fac illum intelligere visionem? aut de omnibus aliis, quae de cœelestium ordine hierarchiarum prorsus deiformi a sacris sunt theologis commemorata? ad cujus utique imaginem si sacer hic ordo noster se componat, eique, quantum potest, assimiletur, angelicum profecto decorem illum velut in figuris exprimet, formam inde capicns; ac per eum ad superessentialem omnis sacri ordinis originem attolletur.

<--- Page Split --->

demnatio malorum et absolutio bonorum, docetur primus post Cherubin, cum dixit promulgatum. Docetur dico præcinctus lumbos, id est, habens præcinctos lumbos sapphiro, id est, sapphirina zona, quæ signat cœlestem vitam, qui induebatur poderam, id est, lineum vestitum usque ad talos juxta symbolum hierarchicum, id est, in similitudinem hierarchicam. In hoc enim significatur munditia, quæ decet hierarchias. Autem, id est, sed divina ordinatio imperat reliquos Angelos qui habebant secures quasi ad exercendum vindictam. Hoc dico doceri a priori, scilicet præcincto sapphiro, divinum judicium de hoc, id est, de ultione divina per eos exsequenda. Enim, id est, quia divina ordinatio dixit quidem, id est, certe ei, scilicet induto poderam, transire per mediam Jerusalem, et dare signum, scilicet thau, in frontes virorum correctorum, id est, in quibus non est aliquid corrigendum. Alia littera habet, « viro- « rum gementium et dolentium. » Sed aliis, scilicet qui habebant secures, dixit : Exite in civitatem post eum, quasi ejus illuminationem sequendo, et percutite et nolite parcere oculis vestris, autem, id est, sed ne appropinquetis ad omnes super quos est signum thau. Per hoc ergo quod statuitur illis percutere secundum distinctionem illius per signum, patet quod aliquid iriguntur in exsecutionem divinæ voluntatis ab aliis qui immediate recipiunt a Deo.

Quid fortassis quis dixerit, etc. Hic probat per auctoritatem Danielis, et immiscet aliqua de Ezechiele, dicens : Quid fortassis quis dixerit, id est, quid poterit respondere aliquis negans illuminari medios a primis, ad hoc quod scriptum est Danielis, ix, 23, sic de Angelo dicente ad Danielem, hoc scilicet, Exivit sermo ? Nostra littera habet, « Ab exordio precum tuarum egressus est sermo... Ego autem veni ut indicarem tibi. » In quodatur intelligi sermonem revelationis illius ab aliis in ipsum exisse.

Hic probat idem per auctoritatem Ezechielis, cap. ix, dicens : Hæc vidit Zacharias. Autem, id est, sed alter de numero Theologorum, scilicet Ezechiel, inquit, id est, dicit, ab ipsa gloriosissima divinitate superfirmata, id est, immutabiliter illis præeminente, est promulgatum, id est revelatum, sacratissime, id est, sacro lumine ipsi Cherubin, hoc scilicet superiores illuminare inferiores : vel superfirmata ipsi Cherubin, quia legitur Ezech. ix, 3 : Gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, quæ erat super eum. Enim, id est, quia humanitas, id est, benignitas divina dux exercitus, secundum quod Deus dicitur Dominus exercituum. Alia littera, « exercitativa, » id est, exercens patientiam per flagella. Hoc dico traducens, id est, promovens ipsum Israel in melius per disciplinas, id est, correctiones, ut dictum est supra. Hoc dico respondetur Angelis corripientibus malos divina justitia, id est, pœna. Et hoc dico justificavit, id est, ut justos non puniri dixit correctos, id est, gementes et flentes super malis aliorum, ut ibi dicitur. Alia littera, et est planior. Hoc dico, condemnat, id est, puniri præcipit justitia divina, ut supra, obnoxios pœnae : et eadem justitia innoxios, id est, bonos. Hoc, scilicet con-

<--- Page Split --->

Aut quid diceret de ipso primo Angelv, scilicet praecincto sapphiro, recipiente ignem ex medio Cherubin ? Ezech. x,2, sic dicitur : Dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait... Imple manum tuam prunis ignis, quae sunt inter Cherubin, et effunde super civitatem. In quo datur intelligi eum de consumptione civitalis per Cherubin erudiri. Aut quonudo solvet illud ejusdem, scilicet Ezechielis in eodem capite, v, 7, quod est abundantius et efficacius in ostensionem ordinis angelici, id est, ad ostendendum quod unus accipit ab alio. Illud dico, quoniam et, id est, etiam Cherubin immittit ignem in manus induti sanctam stolam, scilicet poderam, de quo supra : sic enim ibi dicitur : Extendit Cherub manum suam de medio Cherubin, etc. In quo idem significatur, sed expressius quam primo.

Aut quid dicet de Angelo vocante Gabrielem divinissimum, propter divina altissima quae revelavit, et dicente ei :

Fac intelligere istum, scilicet Danielem, visionem (Dan. viu, 16), in quo ostendit Daniel unum Angelum ab alio illuminari, ut Prophetam illuminet.

Aut quid dicet ad alia quaecumque dicta sunt a sacris Theologis, id est, divinae Scripturae traditoribus, de ornatu deiformi, id est, Deosimilem facienti, caelestium hierarchiarum, ad quem, scilicet ornatum, ordinatio, id est, dispositio nostrae hierarchiae, scilicet Ecclesiasticae,est assimilata, secundum quod possibile est sibi, habebit in cognitione angelicam pulchritudinem, quantum est possibile in characteribus, id est, per figuras haberi. Ipsa dico ordinatio formata illuminationinibus per eum, scilicet ornatum, et reducta per eum ad superessentialem causam omnis hierarchiae simul acceptae tam angelicae quam humanae, scilicet Deum. Usque adhuc pendet interrogatio. Quasi diceret : Nihil aliud ad hoc poterit dicere, nisi quod a nobis dictum est.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De Principibus, et Archangelis, et Angelis, et ultima eorum hierarchia.

De principatibus, archangelis et angelis, deque ultima eorumdem hierarchia.

SYNOPSIS CAPITIS :

  1. Exponit quid significant principatus. II. Quid archangeli et ageli; et quodnam sit horum officium. III. Ostendit non angelis imputandum esse, quod aliqui sub illorum directione non proficiant : illos enim et Deum ex parte sua nemiui deesse, exemplis probat. IV. Declarat divinam erga omnes providentiam; et quo sensu Israel peculiariter pars Domini dictus sit.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.

A. Reliquus est nobis in contemplationem ornatus angelicas concludens hierarchias a deiformibus Principibus,

Reliqua nobis ad contemplandum 1 superest sacra illa distinctio, quae angelicas concludit hierarchias deiformi-

<--- Page Split --->

Archangelis, et Angelis dispositus. Et primas quidem dicere necessarium astimo (secundum quod mihi possibile) sanctarum earum cognominationum manifestationes.

B. Manifestat enim ipsa quidem coelestium Principum illud deiformiter principale eductivum cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus, et ad superprincipale principium eas universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile, reformari principium principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum.

bus principatibus, archangelis et angelis adornata. Ac primum quidem pro virili necessario mihi explicandas censeo sacrorum eorum nominum significationes : nomen siquidem coelestium principatuum significat eorum, cum sacro quodam principalibusque virtutibus convenientissimo ordine, deiformiter principandi atque gubernandi potestatem, nec non ad superprincipalem principatum totaliter se convertendi, et ad ipsum alios quoque principaliter ducendi, ipsiusque principificis formam principatus in semetipsis, quantum fas est, exprimendi, ejusdemque superessentialem ordinandi principatum, in principalium virtutum dispositione declarandi facultatem.

dicta. In secunda determinat de tribus ordinibus, ibi (§ 1, B), Manifestat et ipsa quidem, etc.

Circa primum duo facit. Primo enim dicit de quo agendum est. In secunda determinat modum agendi, ibi, Et primas quidem.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Religius est nobis in contemplationem ornatus, etc.

In hoc capitulo intendit determinare de ordinibus ultime hierarchie.

Et dividitur in partes duas. In prima determinat de infima hierarchia et ultima. In secunda movet quamdam quaetionem ex praedeterminatis, et solvit eam, ibi (§ 4), Si autem quis dixerit quomodo, etc.

Prima dividitur in duas. In prima determinat de tribus ordinibus ultimae hierachiae. In secunda comparat hierarchias eorum superioribus hierarchiis : et hoc est determinare eorum hierarcham, ibi (§ 3), Ipsi enim Angeli sicut praediximus, etc.

Prima dividitur in duas. In prima continuat se ad praecedentia, dicens quid religuum sit sibi determinandum post prae-

Littera sic legatur : Determinavimus de prima et media hierarchia : sed nunc reliquus, id est, relictus est nobis in contemplationem, id est, ad contemplandum, ornatus, id est, dispositio vel gradus qui est ex diversis ordinibus, concludens, id est finiens tamquam ultimus angelicas hierrarchias. Ornatus dico dispositus, id est, ordinate compositus, a principibus deiformibus id est, similem principatum Deo habentibus, et Archangelis et Angelis, id est, ex his tribus ordinibus constans. Et quidem, id est, certe ego aestimo necessarium esse me dicere nunc, secundum quod possibile est mihi, primas, id est, primo in hac determinatione, manifestationes sanclarum cognominitionum earum, scilicet essentiarum in his tribus ordinibus, id est, quid manifestent eorum nomina. Et dicuntur cognomina-

<--- Page Split --->

tiones prout imponuntur a donis supervenientibus naturae sanctae, propter sancitatem donorum a quibus imponuntur.

B.Manifestat enim ipsa quidem cælestium principum illud dei formiter principale eductivum cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus, etc. Hic determinat de tribus prædictis ordinibus secundum prædeterminatum modum.

Et dividitur in duas. In prima determinat de Principibus, ponendo proprietates quae declarantur per nomen. In secunda de Archangelis et de Angelis simul, ibi (§ 2,A), Ipsa autem sanctorum Archangelorum æquipotens quidem est cælestibus Principatibus.

DUBIA.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod iste ordo superfluat : in operibus officiorum enim alicujus naturae debet esse prelatus aliquis ejusdem naturae, sicut in operibus apum praeficiuntur apes : ergo et officiis hominum non debent praeferri nisi homines : cum ergo iste ordo sit constituendus in praelatione humanorum officiorum, dicit enim Sanctus Bernardus in libro de Consideratione 1 ad Eugenium Papam : « Pu- « tamus Principatus his quoque prælatos « esse, quorum moderamine et sapientia « omnis in terris principatus constituii- « tur, regitur, limitatur, transfertur, mu- « tilatur, et mutatur : » videtur, quod ordo iste superfluat.

  2. Ad idem, Sanctus Gregorius, in homilia de Centum Ooibus, dicit : « Prin- « cipatus vocantur, qui ipsis quoque bo- « nis spiritibus præsunt, qui subjectis aliis « ad quaeque agenda disponunt, eisque « ad explenda divina ministeria princi- « pantur : » præesse autem est ordinis Dominationum, sicut per eumdem supra patuit : ergo cum duo ordines non debeant esse circa idem, videtur quod iste ordo superfluat.

  3. Præterea, In Ecclesiastica hierarchia quae tota exemplatur a cœlesti, idem sunt domini et principes : ergo videtur, quod nec in cœlesti debeat esse separatus ordo Principum a Dominationibus.

CIRCA primum sunt quinque dubia. Primo, Utrum iste ordo Principatuum sit necessarius vel superfluus ? Secundo, Quid sit proprius actus ejus ? Tertio, Utrum sit unus vel plures ordines Principatuum ? Quarto, Utrum iste ordo sit supra Potestates, vel infra ? Quinto, de Proprietatibus eorum quas ponit in littera.

  1. Praeterea, Sicut patebit in Littera, « Proprium est hujus ordinis esse ducti- « vum multitudinis ad actum juris con- « servandi : » 'ducere autem ad actum non potest nisi aut secundum præesse, quod iperlinet ad Dominationes, aut secundum agere, et hoc vel secundum ea quae subjiciuntur potentiae ejus, quod est Virtulum : aut compescendo adversarios, quod est Potestatum. Cum igitur haec sufficienter compleantur per alios ordines, videtur quod iste ordo superfluat : et sic sequitur, quod non sit aliquis ordo

<--- Page Split --->

Principatuum, cum in cœelesti hierarchia non sit aliquid superfluum.

SOLUTIO. Dicimus, quod cum humana hierarchia reductor ad cœelestem tamquam ad moventem, sicut habitum est in quarto capitulo, in Ecclesiastica autem hierarchia est potissimum ordinatio quorumdam in regimine aliorum, secundum quamcumque dignitatem, et transnutatio eorum de gente in gentem, et de persona in personam, necessarium est in cœelesti hierarchia esse aliquem ad quem pertinet horum dispositio : et hic est ordo Principatuum.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut in naturalibus non statur in agente univoco, sed fit ulterius reductio usque in primum motorem : ita etiam in prælatione Principatuum,sunt principes in humanis officiis homines, nihilominus tanen reducerunt ad primum principem, qui est Deus, qui principatum suum circa infima communicat mediis secundum immutabilem legem suam.

Ad secundum ergo dicendum, quod aliter convenit præesse Dominationibus et Principatibus : domini enim præsunt ut non immiscentes se in operationibus circa subditos, sed dantes formam agendi aliis : principes vero præsunt ut egredientes cum multitudine primam partem capientes in aliqua multitudine, facti exemplar operandi aliis, dum ipso primo operantur.

Ad tertium dicendum, quod in Ecclesiastica hierarchia non est perfectum dominium : propter enim defectum in ipsa incidentem oportet dominos non omnino absolutos esse in opere, ne alii tepescant in operando : sed oportet cum eis egredi, et sic eosdem esse dominos et principes, licet non eadem ratione : in cœelesti autem hierarchia non est talis defectus : et ibi cum sit perfecte dominium, non sunt separata dominium et principatus solum

secundum rationes, sed etiam secundum personas.

Ad quartum dicendum, quod iste ordo differt ab illis tribus ordinibus : neque enim tantum præsunt non immiscentes se multitudini non operando, sicut Dominationes, neque agunt indifferenter explentes omnem voluntatem divinam non prohibentibus etiam legibus naturae, sicut Virtutes, vel secundum jurisdictionem continendi quoscumque subditos in tranquilitate, non limitatam,sicut Potestates : sed eorum potestas limitatur circa unum regnum vel gentem.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod præesse aliis ad explenda divina ministeria sit actus eorum, per auctoritatem Gregorii primo inductam.

Sed contra : Diversorum ordinum et maxime in diversa hierarchia collocatorum diversi sunt actus secundum speciem: præesse autem ad hoc quod dictum est, est actus Dominationum, qui sunt in alia hierarchia a Principatibus,ut ex præhabitis patet : ergo non est actus Principatuum.

  1. Præterea, Gregorius in eadem homilia1, assignans qualiter actus hujus ordinis sit in hominibus, sic dicit : « Sunt « nonnulli qui acceptis virtutibus etiam « electorum hominum merita transcen- « dunt : cumque bonis meliores sunt, « electis quoque fratribus principantur. » Quo ergo isti sortem suam nisi inter Principatuum numeros accipiunt? sed hoc idem etiam assignavit in hominibus esse actum Dominationum, ut patet ex auctoritatibus ejus prius positis : ergo videtur, quod hic ordo non habeat separatum actum a Dominationibus.

  2. Præterea, Bernardus super Cantica2, ponens actum Principatuum, sic dicit : « Sunt Principatus, qui Deum altius

<--- Page Split --->

« speculantes, et liquido praèvidentes uni- « versitatis principium esse, et primoge- « nitum omnis creaturæ, et tanta provi- « dentia, quanta principatus dignitate do- « nantur. » Et infra : « A Principatibus « Deus diligitur ob æternam illam et ori- « ginalem virtutem, quæ dat esse et es- « sendi principium omni creaturæ. » Sed videtur hoc non esse actus eorum : superiores enim ordines occultiora de Deo cognoscunt et limpidius vident : ergo non convenit eis altius speculari et liquidius prævidere.

  1. Præterea, Speculari Deum secundum diversas conditiones ipsius attribuitur diversis ordinibus secundum quod per hoc sortiuntur in contemplatione Dei donum quo collocantur in tali ordine : sed esse et essendi principium est commune omni creaturæ, et non dicit aliquid officii divini : ergo videtur, quod penes hanc speculationem non sumatur actus proprius alicujus ordinis.

Solutio . Dicimus , quodpropriusactushujusordinisestquiponiturinLitteraprosecundaproprietate , scilicetesse « d u - ctivumcum « ordinesacro : » estenimejuseduceremultitudinemterrestremmilitan - t e m , exiensincapitemultitudinisadactumquoconservanturinjuredivinoetliber - tatepropria , etpropulsanturinfringreelibertatemvolentes , etstatuunturqui - cumqueindignitateprælationissupergentemaliquam , etpermutanturdigni - tatesjuxtaDeiordinationem , secundumquodhocquodamcertamineperficitur . UndedicitBernardussuperCantica 1 : « TantasiquidemPrincipatusdignitate « donantur , utubiqueterrarumhabeant « potestatem , quasidesummoquodam « rerumcardineregnaetprincipatus « quoslibetproarbitriomutareetordi - « naredignitates , proquorumquemeritis « facereprimosnovissimos , etnovissimos

« primos : deponere potentes de sede, et « exaltare humiles. »

Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod subdit, Principatum distinguit per præesse principum a præeminentia dominorum, qui non principantur, id est, non primam partem capiunt in multitudine educentes eam ad actum. Et similiter dicendum ad secundum argumentum.

Ad tertium et quartum dicendum, quod Deus est principium essendi ut dans esse,et ut continens in esse et in dignitate et libertate debita, quantum ad humana officia : isti autem Angeli ex hoc quod contemplantur ipsum ut principium, non consequuntur similitudinem,ut dent esse, sed secundum quod est principium, id est, primo capiunt in dispensando humanas dignitates : et secundum hoc sumitur contemplatio principii.

Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non sit unus ordo Principatuum : in Ecclesiastica enim hierarchia sunt diversi principatus non reducibiles in unam personam, scilicet ecclesiasticus et sæcularis : unde dictum est ad David per Prophetam Nathan in I Paralipomenon,in multis locis,quod non ædificaret domum Domini : quia sanguinem multum fudit, exercendo sæcularem principatum 2. Cum igitur Principes celestes præficiantur terrenis principibus, videtur quod principes non possint reduci in unum ordinem in cælestibus.

  2. Præterea, Omnes qui sunt in uno, ad unum reducuntur primum in illo ordine quo diriguntur in illuminationibus hierarchicis, cum non sint duo æquales in illo ordine : sed inter ea quæ reducuntur ad unum dirigens, non est contradictio, vel discordia : cum ergo inter Principes celestes sit contradictio, sicut

<--- Page Split --->

dicitur Danielis, x, 13 : Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno dirbus : et ecce Michael unus de Principibus primis venit in adjutorium meum. Ergo videtur, quod non sit unus ordo principum coelestium.

SOLUTIO. Dicimus, quod omnes angeliri Principes sunt in uno ordine : quia conveniunt in uno actu secundum speciem.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Bernardus in libro de Consideratione 1 : « Duo gladii de quibus dicitur « Luc. xxii, 38, per quos significatur po- « testas spiritualis et secularis, pertinent « ad unam jurisdictionem. Unde dicitur : « Ecce duo gladii hic, non hic et ibi : sed « tamen spiritualis pertinet ad Ecclesia- « sticum principem secundum jurisdictio- « nem et secundum actum sive exerci- « tium : « secularis vero pertinet ad eum- « dem secundum jurisdictionem, quia « per auctoritatem exerceri debet, et « numquam ad exercitium procedere. » Et hoc ideo est in Ecclesiastica hierarchia : quia « secularis potestas non potest « exerceri sine effusione sanguinis, qu « propter iram et vindictam qu « immiscetur justitiae, et propter actus horribilitem facit inidoneum altaris ministerium, in quo requiritur paucissima et tranquilla conscientia. In Angelis autem non commisceitur aliquis talis defectus : et ideo idem potest utrumque principatum exercere, sicut etiam a Deo nihil spiritualitatis dejicitur quamvis ipse occidat et vivere faciat, quia cum summa tranquillitate utrumque actum exercet.

minationem accipiant, qua super aliquo recepta ad idem operantur. Vel si volumus dicere, quod sint de ordine Principum, tunc dicendum est quod unus eorum est sub altero, et quod erat contradictio et pugna disputatoria inter eos, cum uni eorum videretur liberandum fore populum Israel, quia tempus erat completum quod erat impositum a Domino : alteri vero videbatur non debere eos adhuc liberari, quia non sufficienter erant purgati, propter crimina quae in captivitate fecerant, utroque ex similibus conjecturante, nondum certitudinaliter aliquid judicante, quia super hoc illuminationem a Deo, vel a superiori nondum acceperant, qua recepta ad concordiam reducebantur, sicut dicitur Job, xxv, 2 : Facit concordiam in sublimibus suis.

CIRCA quartum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Principes sint supra Potestates : Potestatis enim, ut dicit sanctus Paulus ad Romanos, xiii, 4, est gladium portare. Dicit enim sic : Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit : Principis autem est imperare et dispensare de gladio portando. Cum igitur exsequens sit infra eum cujus imperia operatur, videtur quod Potestates sint infra Principes.

  2. Præterea, In Ecclesiastica hierarchia, quae exemplata est a cœlesti, Potestates exsequentes vindictam sunt sub Principibus : ergo et ita debet esse in cœlesti.

Ad secundum dicendum, quod secundum viam Dionysii potest dici, quod Michael et Princeps Persarum non sint de ordine Principum, sed Angelorum : dicuntur tamen Principes ab actu Principum, quem exercent virtute illorum a quibus ipsi illuminantur : et hi quidem discordant antequam a Principibus illu-

  1. Præterea, Sanctus Gregorius et sanctus Bernardus ordinant Potestatem sub Principatibus.

SOLUTIO. Dicimus, quod super hoc diversa est sanctorum traditio. Quidam enim, ut sanctus Gregorius et sanctus Bernardus, ponunt Potestates sub Principatibus : sanctus Dionysius vero e con-

<--- Page Split --->

verso. Non enim dicimus, quod differentia est tantum in nominibus, ut quidam dicunt : quia plane est contra dicta ecorum : sed concordant in significatione nominum. Dicimus autem quod ordinatio sancti Dionysii est probabilior : tum quia per auctoritatem firmior est, quia instructus fuit de hoc a Paulo vel a Ierotheo, quorum est maxima auctoritas : tum etiam quia magis est consonum rationi : attenditur enim in distinctione mediae et ultimaie hierarchiae limitatum et non limitatum circa commune hoc quod est potestas : et ideo quia princeps dicitur secundum potentiam limitatam in uno regno vel civitate, potestas non dicitur a limitata potentia, sed jurisdictione regendi in tranquilitate, et coercendo adversantem nequitiam tam in angelicis quam in humanis : limitata autem potestas minor est non limitata : et ideo rationabiliter Principes sub Potestatibus ordinavit. Gregorius vero et Bernardus attendunt Potestates eorum prout ordinantur ad actum unius modi, qui scilicet est secundum limitatam potentiam : et sic sine dubio Principes essent ante Potestates, cum potestas sit limitata secundum imperium principis, et hoc est secundum conformitatem ad humanam, in quibus non est nisi limitata potestas. Unde II Reg. xx, 23, in ordinatione familiae David, prius dicitur, quod Joab fuit super universum exercitum Israel, in quo habebat Principis officium. Et postea dicitur,quod Banaias filius Joiadæ erat super Cerethæos et Phelethæos, ad quos pertinebat destruere malos et tueri bonos, quod est de officio potestatis. Interpretantur enim Cerethiæi et Phelethæi mortificantes et vivificantes. Quidam vero volunt probare Principes esse super Potestates, per hoc quod Apostolus ad Ephes. 1,21 4, prius nominat Principatus quam Potestates. Sed intentio Apostoli non fuit ordinare ordines angelicos, sed

tantum ostendere in quibusdam ordinibus qualiter per eos ordinatur Ecclesia.

Si vero dicatur, quod limitatum et non limitatum non diversificant speciem potestatis, sicut nec magis et minus, et ita secundum hoc non debent distingui hierarchiae. Dicendum, sicut dicit Philoso- « phus in IX Ethicorum : « Comparatio « secundum magis et minus non est suf- « ficiens univocationis signum, nisi quan- « do eadem natura secundum accessum « et recessum a termino est causa ma- « gis et minus, sicut patet in compara- « tione albi : quando vero diversa natura « participantium eumdem actum facit ab « uno participari eminenter, ab inferiori « deficienter, non est comparatio univo- « ci, sed analogi, sicut dicitur Angelus « intelligentior homine. » Et similiter hæc potestas est non limitata quantum ad actum divinum in quantum husjusmodi : limitata vero est prout est circa officia humana. Et per hoc patet solutio ad objecta.

Circa quintum quæritur de numero proprietatum quas ponit in Littera.

Et dicendum, quod sunt quinque,et sic accipiuntur : quia vel sunt in communicando ad secunda, et sic est quarta : vel in recipiendo, et sic vel quantum ad substantiam doni, et sic est prima : vel quantum ad proprium actum,et sic est secunda : vel quantum ad opus consequens, et sic est terra : vel quantum ad effectum in quo consummatur, et sic est quinta.

<--- Page Split --->

tutibus principalibus, id est, quae decent principem : non enim sufficiunt personales, ut scilicet tantum habeat ad sufficientiam sibi : sed oportet, quod virtutes ejus sufficiant toti multitudini. Et decentissimis, quantum ad honestatem eorum exteriorum. In hoc tangitur causa per quam possent in talem actum : et sic est secunda. Et manifestat eas, supple, essentias, converti universaliter, secundum nihil impeditas ad principium, id est, principatum divinum, superprinpale, id est, qui est causa omnis principatus : et hoc est opus operatum quod consequitur actum proprium, scilicet ut in educendo convertantur ad eum : et sic est tertia. Et manifestat eas ducere hierarchice, id est, ordine hierarchico alias, scilicet inferiores reformari, id est, ut reformetur quantum possibile est eis ad illud ipsum, scilicet divinum, principium, id est, principatum, prineificum, id est, faciens omnem principatum : et sic est quarta in communicando, Que, id est et manifestat eas manifestare per perfectam assimilationem, ut in ipsis relucens manifestetur, ordinationem ejus, scilicet principii quo omnia ordinat, superessentialem ex parte ordinantis. Que, id est, et manifestare ornatum virtutum principalium, ut supra, per quas congrue possunt alios ordinare : et hic est effectus quo consummatur quælibet hierarchia, scilicet in assimilatione ad Deum : et quælibet specialiter secundum speciale donum, quod est illi ordini proprium : et sic est quinta proprietas.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Manifestat enim, etc.

Littera sic legatur : Ita dicendum est primo manifestationes cognominationum. Enim, id est, quia ipsa cognominatio cælestium Principum quidem manifestat illud principale, id est, donum quo principantur primo capiente in multitudine : et hoc deiformiter, secundum quod talis principatus exemplatur in eis a principatu divino, et sic est prima proprietas : et manifestat eductivum, id est, quod est educens multitudinem exiens cum eis in capite eorum ad actum, quo consequuntur in jure divino permanentiam et libertatem patriæ, et hoc vum ordine sacro, id est, his quæ sunt educta ordinatis ut cuique decet sub ipso in ordine ad sacrum actum, et in hoc tangitur forma actus. Et eductivum dico vir-

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Ipsa autem Archangelorum sanctorum æquipotens quidem est cælestibus Principatibus. Est enim et eorum et Angelorum, ut dixi, hierarchia una et dispositio.

B. Verumtamen quoniam quidem non est hierarchia nisi et primas et medias et ultimas virtutes habens, Archangelorum sanctus ordo communicative hierarchiae medietati extremorum recipitur. Etenim sanctissimis principatibus communicat et sanctis Angelis. Ipsis quidem quia ad superessentiale principium principaliter convertitur, et ad ipsum, ut possibile, reformatur, et Angelos unificat secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus. Istis vero quia et eis prophetico est ordini, divinas illuminationes hierarchice per primas Virtutes suscipiens, et Angelis eas deformiter annuntians, et per Angelos nobis manifestans, secundum sacram uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam.

Sanctorum vero archangelorum or- 11 do, coelestibus quidem istis principaArchanq quid tibus æqualis perhibetur. Est equidem, uti dixi, una illorum atque angelorum hierarchia, eademque distinctio ; verum cum nulla sit hierarchia, quæ non primas et medias ultimasque virtutes habeat, sanctus Archangelorum ordo, jure quodam hierarchico communi, medietate sua continet extremas ; sanctissimis enim principatibus communicat et sanctis angelis ; illis quidem, quoniam ad superessentialem principatum principaliter conversus est, et ad ipsum, quantum fas est, efformatur, nec non Angelis decoro suo atque ordinato, qui adspectum effugit, ducatu unionis auctor exsistit ; his autem, quia etiam ordinis est dictatorii, divinasque illustrationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, exinde iis ipsis Angelis easdem benevole annuntiat, nobisque per Angelos manifestat, pro cujusque illorum, qui divinis illustrationibus afflantur, ad res sacras capacitate.

<--- Page Split --->

DUBIA.

DIVISIO TEXTUS.

Ipsa autem sanctorum Archangelorrum, etc.

HIC ANTE Litteram duo quaeruntur. Primo, Utrum Archangeli sint unus ordo divisus, et quis ejus actus sit? Secundo, Utrum omnes Archangeli in uno ordine sint?

CIRCA primum sic proceditur.

In ista parte ponit proprietates Archangelorum et Angelorum simul : quia cum Archangeli dicant aliquid medium inter Principes et Angelos, secundum nomen habent proprietates utrorumque : unde proprietates Archangelorum quae adduntur super proprietates Principum, ostenduntur per proprietates Angelorum.

Dividitur autem haec pars in tres. In prima ostenditur, quod Archangeli sunt in prima hierarchia cum Principatibus et Angelis. In secunda quia medii est communicare utrumque extremum, ostendit quomodo communicant quodammodo proprietates Principum,ibi (§ 2, B), Etenim sacratissimis. In tertia quomodo communicant Angelis, ibi (§ 2, B), Istis vero quia et eis.

Circa primum duo facit. Primo dicit, quod hi tres ordines sunt in una hierarchia. Secundo quod Archangeli habent medium locum in hierarchia, ibi (§ 2, B), Verumtamen quoniam etc.

  1. Videtur enim, quod Archangelorum Dubium 1. non sit per se ordo : cum enim natura non faciat per multa quod potest fieri per unum, eo quod sic melius est fieri, multo ergo minus hoc erit in divinis : sed per nuntiare summa potest fieri per unum : cum igitur Archangeli distinguantur ab Angelis per hoc quod est summa et infina nuntiare, videtur quod cum utrumque possit fieri per Angelos, quod non oporteat esse ordinem Archangelorum. Quod autem sic distinguantur, patet per Gregorium in homilia de Centum ovibus : « Qui summa, inquit, nuntiant, « Archangeli vocantur : Graeca enim lin- « gua, Angeli nuntii, Archangeli summi « nuntii vocantur 4. » Et infra etiam dicit, quod « illi sunt Angeli qui minima « nuntiant. » Praeterea assignans qualiter Archangelorum actus in hominibus sunt, sic dicit : « Sunt nonnulli qui di- « vine largitatis munere referti, secre- « torum cœelestium summa et capere « praevalent et annuntiare. Quo ergo illi

<--- Page Split --->

« nisi inter Archangelorum numerum « deputantur? » Sic igitur summa nuntiare videtur esse proprium Archangelorum. Cum igitur hoc possit fieri per Angelos, videtur quod non oporteat de hoc esse specialem ordinem. Hoc idem videtur per Bernardum in libro quinto de Consideratione : « Putemus, inquit, « quod ordines Archangelorum qui « sunt conscii divinorum mysteriorum, « non nisi ob præcipuas et magnas cau- « sas mittantur 1. » Nec potest dici, quod magnæ causæ non possunt committi minoribus, sicut est apud nos : quoniam hoc accidit apud nos ex defectu stultitiae vel infidelitatis in aliquibus incidente : quod non potest incidere in Angelis inferioribus : ergo videtur, quod quibuslibet infimis possunt etiam maxima committi.

  1. Præterea, In Ecclesiatica hierarchia quæ exemplata est a cœlesti, non sunt nisi prælati et subditi : ergo nec in cœlesti : cum igitur Principes teneant locum prælatorum, Angeli vero locum subditorum, non debet esse aliquis tertius ordo.

  2. Ad idem, Diversorum ordinum diversi sunt actus secundum speciem : sed nuntiare magna, quod est actus Archangelorum, et nuntiare parva, quod est actus Angelorum, secundum prædictas auctoritates, estidem actus in specie : ergo Archangelorum ordo non est diversus ab ordine Angelorum.

  3. Ad idem, De ordine quolibet oportet judicare secundum manifestationem sui nominis : nomen autem Archangelorum non dicit aliquod donum per se, sed compositum ex duobus ordinibus : dicitur enim Archangelus quasi princeps Angelus : non ergo videtur esse aliquis ordo per se.

  4. Ad idem, Quilibet ordo constituitur secundum aliquid quod est proprium

sibi : sed huic ordini nihil assignatur in Littera nisi in quo convenit cum aliis : ergo non videtur esse aliquis ordo per se.

Solutio. Dicimus, quod Archangelorum est ordo per se differens ab omnibus aliis per actum sibi proprium, qui est instruere de his quæ pertinent ad salutem alicujus universitatis, non unius personæ tantum, ita tamen quod id quod est inferiorum, non excludatur a superioribus, secundum eminentiorem tamen modum.

Ad primum ergo dicendum, quod summa et infima annuntiare non distinguit hos ordines secundum altitudinem et parvitatem nuntiati, sed secundum altitudinem et debilitatem illuminationis : de eodem enim potest haberi parva et magna illuminatio, sicut de eadem conclusione scientia et opinio : et secundum hoc propter diversam proportionem capacitatis ex diversitate naturae est distintcio ordinum. Et per hoc patet solutio ad omnes auctoritates.

Ad aliud dicendum, quod Angeli sunt subditi Principum, ut per quos nuntiant ea quæ pertinent ad salutem uniuscujusque personæ : Archangeli vero ut per quos nuntiant ea quæ pertinent ad salutem communem : et similiter in Ecclesiastica hierarchia subditos habent prælati ad diversa officia.

Ad aliud dicendum, sicut ad primum, quod per nomen non designatur aliquid compactum ex diversis ordinibus secundum essentiam, sed secundum imitationem : imitantur enim Principes in dispensatione terrenarum dignitatum, sed inferiori modo : quia sunt tantum nuntii eorum quæ circa hæc auctoritate a Arincipibus efficiuntur. Et similiter quæ est Angelorum, invenitur in Archangelis eminenter, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod proprietates

<--- Page Split --->

aliorum ordinum conveniunt huic secundum specialem modum participandi.

• Canca secundum sic proceditur. 1. Videtur enim quod non sit unus tantum ordo Archangelorum : in Ecclesia enim sunt diversi annuntiantes summa, quae non reducuntur ad unum donum, sicut Propheta et Evangelista : et sunt etiam annuntiantes diversa, quaedam de praeteritis, quaedam de praesentibus, et quaedam de futuris : ergo videtur, quod nec in cœelestibus penes annuntiationem summorum debeat esse unus ordo tantum.

  1. Praeterea, Sicut dicit Bernardus super Cantica : « Porro Archangelis (ut eis • aliquid differentius ab his qui simpli- • citer Angeli sunt, tribuamus) mirabili- • ter credo, quod delectat quod ipsis • quoque aeterna sapientia consiliis fa- • miliarius admittantur, eademque per • ipsos locis quaeque suis atque tempo- • ribus summo moderamine dispensan- • tur 1. » Si igitur hoc sit proprium huic ordinii, cum omnes superiores maxime admittantur occultis consiliis, videtur quod sint plures ordines Archangelorum.

SOLUTIO. Dicimus, quod Archangelorum non est nisi unus ordo.

Ad primum vero dicendum, quod Evangelista et Propheta conveniunt in duobus, scilicet in principio, a quo accipiunt, illuminatur enim uterque ab infima hierarchia, scilicet angelica : et etiam in modo accipiendi, quia uterque accipit divinum radium circumvelatum symbolis : differunt enim tantum in determinatione materiae de qua est nuntiatio : quia Evangelista nuntiat veritatem expressam de eo quod Propheta sub figuris et indeterminate praedicit : unde cum non differant quoad principium, non oportet reduci ad unum ordinem Angelorum.

Ad secundum dicendum, quod Ar-

changeli non admittuntur summis consiliis simpliciter (hoc enim est primorum), sed in genere consiliorum quae sunt de dispensatione humanarum rerum : haec enim sunt quae ad statum communem pertinent.

EXPOSITIO TEXTUS.

Ipsa autem Archangelorum, etc.

Littera sic construitur : Dictas proprietates manifestat nominatio Principum. Autem, id est, sed ipsa nominatio sanctorum Archangelorum quidem, id est, certe est æquipotens, id est, potentiam principalem per imitationem manifestat cælestibus Principatibus. Enim, id est, quia una hierarchia est, et una dispositio id est, ratio qua disponuntur in hierarchia, et eorum, scilicet Archangelorum et Principum et Angelorum, ut, id est, sicut dixi in capite sexto hujus.

<--- Page Split --->

DUBIU

B. Verumtamen, etc.

VIDETUR, quod non sit æquipotens orde Archangelorum Principatibus, cum Principatus sit superior ordo. Et si dicr tur, quod sit æqualitas ratione hierarchiae tunc similiter debuisset dicere de Angelis, qui sunt cum eis in eadem hierarchia.

Et dicendum, quod praeter æqualitatem hierarchiæ est inter eos æqualitas imitationis : imitantur enim principem in dispensatione terrenarum dignitatum, licet diversimode, ut supra dictum est. Sic autem non imitantur Angeli, cum non illuminent nisi de personalibus officiis : et ideo non dixit eos æquipotentes.

Hicostendit , quod iste ordo est medius in ista hierarchia, dicens : Licet eorum sit hierarchia una, verumtamen quoniam quidem, id est, certe non est aliqua hierachia nisi habens virtutes et primas et medias et ultimas dispositas in ipsa, sanctus ordo Archangelorum recipitur medietati hierarchiae extremorum, id est, ordinatur in medio duorum extremorum ordinum hujus hierarchiæ, scilicet Angelorum et Principatuum : et hoc communicative, id est, per imitationem proprietatum utriusque ordinis. Etenim, id est, quia communicat: proprietatibus imitando sacratissimis Principatibus et etiam sanctis Angelis.

Et ponit tres proprietates in quibus convenit cum Principatibus, quarum tertia est in communicando, aliae in recipiendo. Prima quidem quantum ad receptionem, secunda quantum ad perfectionem in illo quod recipitur. Dicit ergo : Quidem, id est, certe ordo Archangelorum communicat ipsis, scilicet Principatibus : quia convertitur per contemplationem et desiderium ad principium superessentiale, scilicet Deum, secundum quod principium dicit principatum, ut supra expositum est : et hoc principaliter, id est, recipiendo ab ipso

<--- Page Split --->

principandi dignitatem, et dispensandi principatus, diversitatem tamen in principatibus, ut dictum est, et haec est prima. Et reformatur, id est, conformatur ad ipsum principium propter factam assimilationem, ut possibile est sibi, et haec est secunda. Et etiam unificat reducendo ad primum unum Angelos secundum ducatus quibus eis praesunt, bene ornatos, quantum ad plenitudinem bonorum quibus conducunt, eos reducendo ad finem, et ordinatos, quantum ad dispositionem in hierarchia et ordine, et invisibiles, visu scilicet corporali, quantum ad naturam illuminationum. Sic igitur et Principatus et Archangeli immediatam actionem regiminis habent in Angelos : sed Angeli ut illuminatores et persuadentes tantum, Principatus et Archangeli ut exsequentes per eos propria auctoritate commutationem vel conservationem terrenorum principatuum. Vero, id est, sed communicat istis, scilicet Angeli : quia et, id est, etiam eis, scilicet Archangelis sicut et Angelis est, id est, convenit quod est suscipiens hierarchice, id est, secundum ordinem hierarchicum, divinas illuminationes per primas virtutes, id est, per

superiores ordines, et hoc hypofactico ordine, δπνφητισῇς τάξειως, ab ὑπὸ quod est sub, et φήσις quod est operatio 1, quasi operando sub dispensatione Principum, sicut et Angeli, licet diversimode, ut dictum est: et haec est una proprietas in accipiendo. Vel prophetico ordine, id est, accipiendo per occultam inspirationem a Deo precedentem, ita quod non sit similitudo ad Prophetam, quantum ad ea quae sunt ex parte Prophetæ recipientis, ut recipere symbolis, et sub differentia temporum, sed tantum quantum ad primum principium emanationis luminum, et etiam convenit eis quod est annuntians eas illuminationes Angelis deiformis, quantum ad modum suscipientis : quia omnes deiformen intellectum habent, et etiam est manifestans nobis eas per Angelos medios non jam deiformis, sed secundum sacram analogiam, id est, proportionem capacitatis uniuscujusque de numero illuminatorum divinitus, id est, lumine divino, et haec est secunda proprietas qua conveniunt cum Angelis in communcando illuminationes nobis et inferioribus Angelis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Angeli quid 7

Ipsi enim Angeli (sicut prædiximus) completive consummant omnes cœlestium animorum dispositiones secundum quod consummandum est. Quippe in cœlestibus essentiiis habentes angelicam proprietatem, et magis apud nos Angeli quam priores aptius nominati, quantum circa quod manifestius, est ipsis hierarchia et magis circumornatus. Excellentissimam quidem enim (ut dictum est) dispositionem tamquam ipsi occulto primitus ordinate proximantem, clam formans 1 æstimandum ordinare secundam : secundam vero quæ completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, ei quæ est Principibus et Archangelis et Angelis, hierarchiæ præesse. Prima quidem hierarchia manifestius : ea vero quæ est post eam occultius : Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem, humanis hierarchiis per consequentia præci-

Ipsi enim Angeli, sicut prædiximus, omnes coelestium intelligentiarum ordines complendo terminant, ut qui novissime coelestes inter essentias, 'angelicam sortiti sint proprietatem ; adeoque præ superioribus istis, hoc rectius a nobis angeli vocentur, quo magis ipsarum hierarchia res evidentiores ac mundanas attingat. Siquidem supremam illam, uti dictum est, distinctionem,tamquam secreto illi sacratissimo primo ordine propinquam, magis abdite putandum est secundæ res sacras moderari ; secundam vero, quæ sanctis dominationibus et virtutibus ac potestatibus expletur, potestatum et archangelorum atque angelorum hierarchiæ præsidere, prima quidem hierarchia manifestius, sed occultius sequente : porro principatuum, archangelorum atque angelorum ordinem explanatorium humanis per vices præesse hierarchiis : ut hoc ordine ad Deum sit ascensus, et conversio communio-

<--- Page Split --->

pere : ut sit per ordinem ad Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas. .Et quidem a Deo omnibus hierarchicis optime indita, et communicative superveniens, et cum ornatu sacrissimo processio. Inde Theologia nostram hierarchiam Angelis distribuit, principem Judaeoru populi Michaelem ' nominans, et alios gentium diversos. Statuit enim Excelsus terminos gentium juxta numerum Angelorum Dei 2.

que atque unio, quae teiam a Deo omnibus hierarchiis benevole affletur, communicationeque quadam inseratur, cumque decore sacratissimo promanet. Hinc theologia nostram hierarchiam angelis attribuit, cum populi judaeorum principem appellet Michaelem, aliosque gentium aliarum : statuit enim Altissimus terminos gentium, juxta numerum angelorum Dei.

cunda ostendit, quod ab hoc inter alios maxime Angeli dicuntur, ibi, Et magis apud nos, etc. In tertia confirmat quod dixerat per auctoritatem sacrae Scripture, ibi, Inde Theologia, etc.

DIVISIO TEXTUS.

Ipsi enim Angeli, sicut prædiximus, etc.

DUBIA.

Dixerat superius in quibus Archangeli communicant cum Angelis, in parte vero ista assignat causam ejus quod dixerat, ostendens hoc proprie Angelis convenire per dispositionem quam habent in hierarchia angelica : unde per consequens ostendit comparationem ultimae hierarchiae ad alias.

Dividitur autem haec pars in tres. In prima ostendit, quod prædieta proprietas, scilicet recipere a primis et nuntiare nobis convenit Angelis : eo quod habent ultimum gradum in hierarchia. In se-

HICAUETMETRIA ante Litteram quaeruntur. Primo, Utrum sit aliquis ordo specialis Angelorum? Secundo, Quis actus ejus ? Tertio, Quare non ponat plures proprietates Angelorum? CIRCA primum sic proceditur. 1. Ab eo enim quod est commune toti

<--- Page Split --->

naturae, non sumitur aliquid speciale in illa natura : sed esse Angelum convenit toti naturae superiori, sicut in capite quinto dictum est : ergo non erit aliquis specialis ordo.

  1. Ad idem, Sicut dicitur II Sententiarum, « secundum gradum naturae in « Angelis est gradus donorum : » sed Angeli nomen non dicit gradum specialis naturae, cum conveniat toti naturae : ergo non dicet etiam speciale donum a quo sumatur specialis ordo.

  2. Ad idem, Recipere et nuntiare occulta et manifesta in operatione ad nos non est diversum in specie : sed secundum hoc sumitur differre in Littera Angelus a superioribus qui recipiunt manifesta quoad nos : ergo non est specialis ordo.

  3. Ad idem, Sicut est situs in corporalibus, ita est ordo in spiritualibus : sed in corporalibus ultimus gradus æquatur superficiei, et non facit altitudinem aliquam : cum ergo Angeli sint in ultimo gradu, non videtur quod faciant aliquem singularem ordinem.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angelorum est unus specialis ordo.

Ad primum dicendum, quod cognominatio angelica dicta est supra esse communis toti superiori naturae, secundam quod est acceptas illuminationes aliis effundere quicumque sub ipso sunt : Angelis autem hoc competit secundum specialem modum, prout acceptas illuminationes proportionaliter nobis in nos transfundunt illuminantes de his quae ad unumquemque pertinent. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod sicut saepe dictum est, accipere illuminationes occultas et manifestas quoad nos est ex diversa proportione recipientium propter diversitatem naturae et doni quo completur natura : quidam enim recipiunt in

majori limpiditate et fulgore et propquius primo, secundum quod sunt nobis minus manifesta in se.

Ad quartum dicendum, quod ultimum in quo est status spiritualium illuminationum, sunt subditi in Ecclesiastica hierarchia, et non Angeli : cum ipsi sint superiores summis nostrae hierachiae : et ideo ordinem dignitatis constituunt.

CIRCA secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod actus Angelorum sit illuminare Ecclesiasticam hierarchiam, per hoc quod dicitur in Littera.

  2. Præterea, Gregorius dicit, quod « illi « dicuntur Angeli qui minima nun- « tiant : » hæc autem sunt quæcumque revelantur ad ipsos singulariter pertunentia : ergo hæc revelare videtur esse proprium Angelorum. Hoc idem videtur per Gregorium qui secundum hoc assignat actum Angelorum in hominibus esse : « Sunt, inquit, plerique qui parva « capiunt, sed tamen hæc eadem parva « pie annuntiare fratribus non desi- « stunt. » Quo ergo isti nisi inter Angelorum numerum currunt? Sed contra, Isa. vi, 6 et 7, legitur, quod Seraphin missus est ad purgationem ipsius Isaïæ. Item, Ezechiel instructus est per Cherubin, ut legitur Ezech. x : ergo non est proprium hujus ordinis illuminare singulos Ecclesiasticae hierarchiae.

  3. Præterea, Habere usum exterioris officii convenit Virtutibus et Potestatibus, et maxime toti ultimæ hierarchiæ : ergo non videtur esse proprium hujus ordinis.

  4. Item, Videtur quod custodia hominum sit proprius actus per hoc quod dicit Bernardus in V de Consideratione 1: « Pu- « temus, inquit, Angelos dici eos qui « singuli singulis hominibus dati cre-

<--- Page Split --->

• duntur, missi in ministerium, secun- • dum Pauli doctrinam 1, propter eos • qui haereditatem capiunt salutis, de • quibus Salvator ait, Matth. xvui, 10 : • Augeli eorum in caelis semper vident, • etc. » Sed contra : Omnes ordines accipiuntur penes accipere et effundere illuminations : custodia autem non est illuminatio : ergo penes hoc non sumitur actus illius ordinis.

  1. Praeterea, Ejus est custodire cujus est conservare et condere : hoc autem solius Dei est : ergo custodire non est actus angelicus.

  2. Praeterea, In Psal. cxx, 4, dicitur : Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Ergo videtur esse solius Dei.

  3. Item, Videtur quod exercere divina judicia sit actus eorum : sic enim dicit Bernardus super Cantica 2 : « Angelica « creatura irrepercussa mentis acie in- « tuetur divinorum judiciorum abyssum « multam, quorum summæ æquitatis « ineffabili delectatione beata, gloriatur « insuper effectui ea mancipari per suum « ministerium, ac palam fieri. »

  4. Item, Infra dicit : « Diligitur Deus ab « Angelis ad judiciorum suorum sum- « mam æquitatem, ab Archangelis ob « consiliorum summam moderationem. » Sed contra : Hoc supra assignatum est a Gregorio Thronis.

  5. Praeterea, Videtur esse Dominationum vel Potestatum, ad quos pertinet potestas juridictionis.

SOLUTIO. Dicendum, quod actus proprius Angelorum est nuntiare hominibus ea quae pertinent ad singulorum salutem, accipientes illuminationes proportionatas capacitati nostrae.

Ad id vero quod secundo in contrarium objicitur, dicendum quod ille qui purgavit Isaiam, secundum Dionysium non fuit de ordine Seraphin, sed dictus est

Seraphin, quia virtute illuminationis ad donum Seraphin pertinente. Prophetam illuminavit. Hoc autem quod dicitur de Ezechiele, patet per ea quae dicta sunt in praecedenti capitulo, quod non illuminavit immediate, sed per eum qui podera indutus erat.

Ad aliud dicendum, quod Virtutes et Potestates habent exterius ministerium, non tamen limitatum circa officia humana : Principatus vero et Potestates et Archangeli ea quae pertinent ad statum communem : et ideo relinquitur proprium huic illuminare de his quae ad statum uniuscujusque pertinent.

Ad aliud dicendum, quod custodire per modum naturae conservantis a nocivis, est virtutis vel doni ut forma, quae agit in modum naturae, ut dicit Tullius, Dei vero ut efficientis : et custodire persuadendo discedere a nocivis est Angelorum, et hoc fit per illuminationes, sicut magister custodit puerum. Et per hoc patet solutio ad ea quae contra objiciuntur.

Ad aliud dicendum, quod divina judicia non pertinent ad Angelos sicut in quibus Deus residens ea dispenset, hoc enim est Thronorum : vel ut ad habentes jurisdictionem, quia hoc est Dominationum et Principatuum et Potestatum : sed admonendo de judiciis divinis et exsequendo ea auctoritate aliorum.

CIRCA tertium sic proceditur.

Videtur enim, quod hujus ordinis debuerat ponere plures proprietates : quanto enim aliquid compositius est, tanta plura accidentia habet, cum fluant accidentia ab essentialibus : sed quanto aliquid magis recedit a primo, tanto compositius est : cum igitur Angeli inter celestes essentias maxime distant, videtur quod plures proprietates eis attribuero debuit.

<--- Page Split --->

Solutio . Dicimus , quodsicutincapitesextodiximus , ultimusordonihiladdigni - tatempertinensadditsuperidquodestcommuneomnibus , sedhocefficitursibiproprium , proutestinferiorimodopar - ticipatum : etideonnonposuitAngelorumnisiproprietatemunam , quæconveniteissecundumordineminhierarchia , proutultimisuntinea .

Ad id vero quod objicitur, dicendum, quod hic non ponuntur proprietates eorum naturae, quas concedimus esse plures, sed tantum illae quae consequuntur quemlibet ordinem secundum suum donum.

frequentius nominati sunt apud nos, id est, a nobis, Angeli quam priores ordines, quantum etiam ipsis, id est, Angelis est, id est, convenit hierarchia, id est, hierarchiae actio in recipiendo et communicando, quantum ad consortium potestatis, et quantum magis est eis circumoratus, scilicet dona circumstantia essentiam circa id quod manifestius est nobis, posterius tamen simpliciter : enim, id est, quia quidem, id est, certe æstimandum est ut dictum est (in cap. vi) excellentissimam dispositionem, id est, primam hierarchiam ordinare, reducendo secundam hierarchiam tamquam primam, scilicet proximantem primitus ordinatae, id est, primo ordine, ipsi occulto, scilicet Deo, non propter se, sed propter defectum accipientium, ita quod est clam formans, id est, occultans formationes intellectuales ab eo hauriens : quanto enim simpliciores, occultiores sunt nobis, sed magis nota, secundum naturam.

Litterd sic legatur : Diximus, quod Archangeli communicant cum Angelis in hoc quod accipiunt illuminationes a primis, et nuntiant eas nobis. Enim, id est, quia ipsi Angeli sicut prædiximus (in cap. vi) consummant, id est, terminant dispositiones omnium cælestium animorum, id est, intellectuum, scilicet Angelorum : et hoc completive, id est, in quibus sufficienter complentur. Ipsi dico propter hoc, habentes quippe, id est, certe proprietatem angelicam, id est, nuntiandi nobis secundum quod consummandum est in cælestibus essentiiis, id est, secundum quod competit his in quibus consummantur cælestes essentiae : decet enim ut ultimi in cælestibus nobis effundant, et hi qui sunt in hoc ordine aptius, id est, decentius, magis, id est,

V e r o , idest , sedæstimandumestsecundamhierarchiamquæcomple - turasanctisDominationibusetVirtuti - busetPotestatibuspræesseeihierarchiæquæest , idest , convenitPrincipibusetutArchangelisetAngelisquidem , idest , certemanifestius , idest , secundumma - nifestioremilluminationemnobis , primahierarchia , ablativicasus : v e r o , idest , sedoccultiussecundumnoseahierar - chiaquæestpostipsam : secundumeumquoddescenduntilluminationes , fiuntcompositioresacnotioresnobis .

Autem , idest , sedæstimandumestdis - positionem , idest , hierarchiammanife - stativamnobisPrincipatumetArchan - gelorumetAngelorumpræciperein - struendo , sicutDoctorpræceptordicitur , humanishierarchiisperconsequentia , idest , perultimasilluminationes : suntenimæqualesnostris , nisiquoddiffe - runtsicutlumenilluminantisetillumi - n a t i . IdeoautemtalisestdispositiotriumhierarchiarumutsitascensusadDeum , quantumadgradusquibusinipsumitur , etconversio , quantumadterminum

<--- Page Split --->

a quo incipit motus in ipsum, et communicatio, quantum ad motum in Deum quo dona ipsius participantur, et unitas, quantum ad terminum a quo perficitur motus in Deum, quantum ad perfectam assimilationem, ut, hoc dico, sit per ordinem, dum prima plus accipiunt et proportionaliter tamen secundum receptionom secundarum, et sic inde. Equidem, il est, certe secundum hunc modum processio illuminationum est optime indita a Deo omnibus hierarchiis, quantum ad decentem ordinem procedendi, et est superveniens, id est, a superiori in eas descendens communicative, id est, ut possit aliis communicare, quantum ad consortium potestatis, et superveniens cum sacratissimo ornatu, id est, cum sacris donis ornantibus, quantum ad similitudinem doni.

Inde, id est, propter hoc quod Angeli manifestius recipiunt, Theologia, id est, sacra Scriptura, distribuit, id est, distributam dicit nostram, hierarchiam Angelis ad illuminandum singulos divisim. Ipsa dico nominans (Daniel. x, 13) Michaelem principem populi Judæorum, et alios diversos diversarum gentium, cum faciat ibi mentionem de

principe Persarum. Enim, id est, quia Excelsus, id est, Deus statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei.(Deut. xxxii, 8). Nostra littera habet, «Juxta numerum filiorum Israel.»

Sed videtur hoc esse falsum : Aut enim accipit terminos personales, secundum quos statuuntur Angeli, et sic cum possint quandoque plures homines esse in mundo quam modo sint, videtur quod secundum generationem vel corruptionem hominum creentur de novo vel corrumpantur Angeli. Aut accipit terminos multitudinis, et sic non essent plures Angeli quam sint gentes in mundo : et patet esse inconveniens per id quod determinat Dionysius in penultimo hujus operis.

Et dicendum, quod pro utrisque terminis accipi debet : nec dicuntur tot esse Angeli quot sunt homines vel gentes, sed quod secundum numerum hominum statuuntur Angeli ad custodiam eorum : et ita dicimus, quod non omnes qui sunt in ultimo ordine, semper constituuntur ad custodiam, sed quandoque plures, quandoque pauciores, secundum quod exigit hominum multitudo.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Si autem quis dixerit, et quomodo Hebraorum populus reductus est solus in divinas illuminationes ?

B. Respondendum,quia non Angelorum rectas dominationes accusariooportet, aliarum gentium in non existentes deos errore, sed illos ipsos propriis inflexionibus ex ea quae est in divinum recta reductione recydentes amore proprio et superbia ipsis visorum divinitus et corrationabiliter cultui. Hoc perhibetur et ipse Hebraorum populus perpessus esse. Cognitionem enim (ait) Dei repulisti, et post cor tuum existi 1.Neque enim coactam habemus vitam, neque per providentiam propriam potestatem, divina lumina providae illuminationis revelantur: sed intellectualium visionum dissimilitudo superplena paterna bonitate lucis donationem, aut omnino non participatam facit, et ad earum reformationem non distributam: aut participa-

Quod si quaerat aliquis, quare po- 11 pulus Hebraorum solus ad divinas illustrationes sit evectus, respondendum utique, rectis angelorum gubernationibus nequaquam imputandum esse, caeterarum gentium ad falsos deos defectionem, sed eas ipsas motibus propriis a recta, quae ad Deum ducebat, via deflexisse, per amorem proprium, suamque pervicaciam, et rerum, quibus divini quidpiam inesse arbitrabantur, absurdum cultum. Hoc ipsum Hebraorum populo usu venisse confirmatur : Agnitionem enim, inquit, Dei repulisti, et post cor tuum ambulasti. Neque enim vita nobis est, cui vis illata, aut imposita necessitas, nec eorum quae providentur libertate, divini radii illustrationis, quae a providentia manat, obtunduntur: sed oculorum mentis dissimilitudo facit, ut exundans paterna bonitatis illustratio vel omnino cassa sit, et propter eorum repugnantiam inutilis; vel ejus parti-

<--- Page Split --->

tiones facit differentes, parvas aut magnas, obscuras aut claras, unius aut simplicis, et semper eodem modo se habentis et superexpansi fontalis radii.

cipationes exsistant inaequales, parvae vel magnae, obscurae vel clarae, cum unus sit et simplex, eodemque modo semper se habeat fontalis ille radius qui jugiter est expansus :

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Si autem quis dixerit, et quomodo Hebræorum populus reductus est, etc.

tam quaestionem. Et dividitur in duas partes. In prima solvit. In secunda solutionem confirmat, ibi (§ 6), Et hoc autem tuam, etc.

Prima in duas. In prima enim solvit, ostendendo quod non est inconveniens omnibus aequaliter praefici Angelos, quamvis non omnes aequaliter reducantur. In secunda solvit per interemptionem, ibi (§ 3), Deinde quia et aliis gentibus, etc.

In ista parte movet quamdam quaestionem ex praedeterminatis incidentem.

Et dividitur in partes duas. In prima ponit quaestionem. In secunda solutionem, ibi, Respondentum autem.

Est autem quaestio talis. Æqualiter se habet angelica hierarchia ad reductionem humanæ secundum quamlibet gentem, et ita vel omnes gentes debuerunt reduci per Angelos in cultum Dei, vel nulla : non ergo solus populus Judæorum reductus fuit in divinas illuminationes.

Littera sic legatur : Diximus, quod nostra hierarchia distribuitur regenda infimo ordine. Autem, id est, sed si quis objiciendo contra prædieta, dixerit quomodo solus populus Hebræorum redurus est per Angelos in divinas illuminationes, si statuuntur juxta terminos gentium. Si, inquam, sic dixerit, sic dicendum erit.

Respondendum, etc. Hic solvit posi-

DUBIA.

Hic incipit quaestio de custodia Angelorum, et quaeruntur quinque.

Primo, Utrum sit necessaria custodia Angelorum?

Secundo, Utrum habeant coactivam custodiam.

Tertio, Utrum sint negligentes in custodiendo ?

Quarto, Utrum semper custodiant ?

Quinto, Utrum aliquid accrescat eis ex custodia ?

CURCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non sit necessa-

<--- Page Split --->

ria custodia Angelorum : habere enim custodes super subditos sibi est domini deficientis, vel propter suam infirmitatem, vel propter suam absentiam : Deus autem summae virtutis est, et ubique praesens : ergo non est necessarium, quod sibi subditis custodes praeficiat.

  1. Ad idem, Posita una custodia non est necessarium ponere alteram nisi propter insufficientiam prima : cum ergo Deus custodiat homines, in quem insufficientia cadere non potest, ut dicitur in Psalmo cxx, 4 : Ecce non dormitabit, neque dormiet, etc. 1 : videtur, quod non sit necessaria custodia Angelorum.

  2. Ad idem, Quod habet plura elevantia quam deprimentia, non indiget custodia : homo est hujusmodi, habet enim tantum duo deprimentia, scilicet fomitem et daemonem impugnantem, sed elevatur habitu gratiae conservante, et redemptione Cluristi contra diabolum, et ulterius divino opere : ergo non indiget custodia.

  3. Ad idem, Scienti et potenti vitare impedimenta non est necessarius custos. Homo autem est sciens vitare pericula per legem naturalem, et potest, cum non necessario peccet.

  4. Ad idem, Cultos major est custodito : sed Angelus et homo sunt æquales, quia eadem est mensura hominis et Angeli 2 : ergo Angeli non custodiunt homines.

Ad oppositum.

  1. Est illud Psalm. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, etc. 3.

  2. Ad idem, Unicuique homini insidiatur unus malus Angelus : ergo injuste ageretur cum eo si non custodiretur ab uno bono, et habeat. Utrumque dicit Glossa Hieronymi, super illud Matth. xvii, 10 : Angeli eorum in cælis semper vident, etc.

  3. Præterea, Multa pericula insensibi-

lia imminent homini a quibus non facile sibi cavere potest, cum ejus cognitio a sensu oriatur ; ergo indiget aliquo custode spirituali.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angelorum custodia necessaria est homini ad salutem, non sine qua non posset consequi salutem, sed necessitate convenientiae : quia difficile esset ipsum salutem consequi sine custode, propter infirmitatem naturae et periculorum multitudinem : divinae autem bonitatis est providere homini, quod facile possit salvari. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum ergo dicendum, quod custodia non est necessaria propter defectum domini, sed propter commodum custoditi, sicut etiam perficit mentem mediante habitu gratiae, cum immediate perficere posset propter perfecti dispositionem, quod sine habitu perfectum esse non posset. Similiter dicendum ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod quia homo per se potest cadere in malum, non autem per se potest facere bonum, pronior est ad malum quam ad bonum : et ideo indiget multo pluribus elevantibus quam deprimentibus.

Ad quartum dicendum, quod per legem naturalem eruditur homo de periculis in generali, et non secundum speciales casus, et potentia ejus infirma est ad resistendum : et ideo non sufficienter est sciens et potens.

Ad quintum dicendum, quod Angelus est æqualis homini, quantum ad finem beatitudinis, est tamen simpliciter major, et quantum ad statum, quia videt per speciem : et quantum ad naturam, quia non habet aliquid reprimens.

CIRCA secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod custodia eorum

1 Cf. etiam Isa. v, 27. 2 Apoc. xxi, 17.

<--- Page Split --->

dubcat esse coactiva : inferiora enim corpura necessitatem habent recipiendi impressiones superiorum : cum igitur ordinem habeant spiritualia sicut corporalia, videtur quod inferiores spiritus, scilicet humani necessario recipiunt impressiones quibus custodiuntura superioribus, scilicet Angelis.

  1. Ad idem, Quidquid recipit actionem alicujus agentis, necessario recipit actum vel effectum consequentem illam actionem : sed homines recipiunt illuminationes Angelorum quibus agunt in ipsos : ergo relinquitur in eis immunitas a periculo, qui est effectus illuminationum.

  2. Ad idem, Sicut custodia est per ministerium Angelorum, ita etiam est inspiratio prophetiae : sed prophetia confertur homini necessario, sicut enim dicitur II Pet. 1, 21 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia. Sed quod affertur non voluntate, necessitatis est. Ergo similiter custodia est coactiva et necessaria.

principium in seipsis quod libere agens sit causa suorum actuum, sicut recipit spiritus hominis : et ideo non est simile.

Ad secundum dicendum, quod licet homo recipiat illuminationes angelicas, non tamen solum hoc quod recipit, est principium agendi in ipso : sed voluntas libere potest sequi, vel non sequi.

Ad tertium dicendum, quod prophetia est perfectio intellectus qui cogi potest ab homine etiam per rationem : custodia autem est secundum perfectionem affectus, in quem coactio cadere non potest.

Ad quartum dicendum quod ratio corporalis boni ad quos instituitur homo custos alterius, non diminuitur per coactionem : et ideo non est simile.

Ad quintum dicendum, quod prælati in Ecclesia non compellunt coactione sufficienti, sed interdum efficienti terrendo per minas : et similiter etiam Angeli quandoque coactive custodiunt.

  1. Ad idem, Apud homines diceretur infidelis custos qui sibi deputatum videret se præcipitantem et eum non eriperet: cum igitur in Angelis non sit infidelitas, videtur quod coactive eripiant.

  2. Ad idem, Luc. xiv, 23, Dominus præcipit servo suo, Compelle intrare. Ergo videtur quod similiter Angeli custodire debent compellendo.

Ad oppositum.

  1. Sapientis non est ex modo agendi destruere finem propter quem agit : Angeli autem custodiendo agunt ad bonum meritorium hominis : cum igitur violentia excludat rationem meriti et virtutis, eorum custodia non debet esse violenta.

  2. Ad idem, Causa prima non tollit causalitatem a causa secunda, sed ordinat eam quantum potest : cum ergo propria causalitas voluntatis sit libere agere, Angeli non agunt in ipsam coactivam.

Quod concedimus, et rationes ad hoc.

Ad primum vero dicendum, quod corpora inferiora non recipiunt impressiones superiorum, ut habentia aliquod

Cinica tertium sic proceditur.

  1. Videtur, quod Angeli sint negligentes in custodia hominum : negligentis enim custodis est omittere modum maxime necessarium sibi possibilem : sed cum Angelus possit erudire de periculis occulte et manifeste, raro manifeste apparet quamvis hoc esset efficacissimum ad conservandum a periculis : ergo, etc.

  2. Ad idem, Angeli non custodiunt nos nisi excitando ad cognitionem periculorum : sed cum omnis nostra cognitio a sensu oriatur secundum Philosophum, non potest homo excitari nisi per sensibilia : cum igitur non semper appareant in sensibilibus figuris, videtur quod sint negligentes.

  3. Ad idem, Diligentis custodis est producere custoditum per facillimam viam : sed facillima via esset revocandi a malis et promovendi in bonum per miracula : cum ergo haec circa plures omittant, videtur quod sint negligentes.

  4. Ad idem, Rebelles suis interioribus persuasionibus maxime corrigerent per-

<--- Page Split --->

cussione : cum igitur talibus non utantur, videntur esse negligentes.

  1. Præterea, Eodem modo se habent omnes Angeli custodes ad suos custoditos : cum igitur quidam Angeli reducant quosdam sensibiliter eis apparendo, ut Abraham, et Moysi, videtur quod omnibus sic deberent apparere.

auferunt actum rationis observendo ipsam sua arduitate, et convincendo sine ratiocinatione aliqua : et ideo talis via non competit.

Ad quartum dicendum, quod correptio per sensibiles correptiones esset efficacior quoad coactivam custodiam, quae ab eis non intenditur.

Ad oppositum.

  1. Diligentis custodis non est ex modo custodienti destruere aliquod bonum in custodito : ratio autem est bonum custoditi hominis, quae privaretur actu suo, qui est conferendo accipere, et confunderetur per insolitas visiones et signa convincentia ipsa : ergo non est Angeli taliter custodire.

  2. Ad idem, Sicut dicit Gregorius : « Fides non habet meritum, cui humana « ratio præbet experimentum.» Et intelligitur humana ratio convicta. Talibus autem visionibus et signis convinceretur ad credendum : non est ergo Angeli intendenti promovere hominis meritum taliter custodire.

Quod concedimus, et rationes ad hoc. Dicimus enim rationibus prædictis, quod non debent alicui apparere visibiliter pro his quæ ad ipsum singulariter pertinens gratia sui, ne destruatur bonum rationis sicut non cogunt, ne destruatur bonum virtutis : apparent tamen uni ad instructionem multorum, maxime ad ædificandum fidem de aliquo arduissimo, sicut de Incarnatione, et similibus.

Ad primum vero dicendum, quod non est eorum erudire aperte, nisi ratione speciali, ut in uno ædificetur fides multorum : sed instruit occulte disponendo phantasmata in ordine ad intellectum, et ejus effectus sentiretur in vigilia sicut et in sommo si se subtraheret a tumultu vanitatum.

Ad secundum dicendum quod per sensibilia excitat, dum species a sensibilibus acceptas componit et ordinat ad accipiendum intentionem quam revelare intendit.

Ad tertium dicendum, quod miracula

Ad quintum dicendum, quod non omnes æqualiter se habent ad recipiendas hujusmodi visiones : quidem non sustinent, et alii fortiores dati sunt in forma multorum qui per eos instruantur.

Circa quartum sic proceditur.

  1. Videtur enim quod aliquando non custodiunt : sicut enim dicit Damascenus « Angeli ibi sunt ubi operantur. » Cum igitur quandoque sint in cœlo, videtur quod non custodiant illos qui sunt in terra, cum hoc non fiat nisi actione aliqua.

  2. Ad idem, Daemones non semper impugnant, cum quandoque sint in inferno: cum ergo sic ordinetur custodia Angelorum videtur quod non semper custodiant.

  3. Ad idem, Homo quandoque fortis est ex seipso, quandoque est in fervore charitatis : ergo non semper indiget custodia.

  4. Ad idem, Homo custos non semper custodit : ergo a simili nec Angelus.

  5. Ad idem, Si medicina custodiens sanitatem continuaretur, corrumperet: ergo similiter videtur, si custodia Angelorum sit semper circa hominem, quod magis obsit quam prosit.

Ad oppositum.

  1. Custodia Angelorum ordinatur ad pericula nobis imminentia : cum igitur semper immineant pericula, ergo videtur quod semper custodiant.

  2. Ad idem, Fidelis custos semper custodit: Angelus est hujus modi : ergo, etc.

  3. Ad idem, Sicut dicitur I Pet. v, 8 : Adversarius vester diabolus, etc. Videtur igitur, quod semper diabolus insidietur nobis : ergo et Angeli semper debent custodire.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicendum, quod Angeli non semper agunt in homines : recedunt enim interdum localiter ab hominibus proper hominum utilitatem, et non propter suam : quia « cum Deus ubique sit, ut « dicit Beda, quocumque mittantur, sem- « per intra ipsum currunt, et in quocum- « que loco aequaliter ipsum contemplan- « tur : sed tamen homines custodiuntur « ab eis semper, quia quando non actu « Angeli agunt in ipsos, remanent impres- « siones ex praecedentibus passionibus in « ipsos quibus custodiuntur. » Et sic concedimus Angelos semper custodire. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad secundum dicendum, quod licet Angeli mali non semper agant in homines, sed quandoque sint absentes ab eis, tamen post actionem remanet impressio ex priori actione.

Ad tertium dicendum, quod homo ab illo fervore de facili avertitur : et ideo tunc etiam indiget custodia.

Ad quartum dicendum, quod ex defectu hominis est, quod non potest semper custodire : quia propter multa quibus indiget, oportet cum multoties abesse a custodito : et ideo non est simile de Angelo.

Ad quintum dicendum, quod custodia sanitatis est per qualitates activas, quae per continuationem intensae corrumpunt harmoniam in qua est sanitas : Angeli autem custodiunt per illuminationes quas unicuique infundunt secundum suam proportionem prout sibi competit : et ideo numquam corrumpunt.

1. CIRCA quintum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Angelis per custodiam nihil accrescat : post maximum enim praemium non exspectatur aliquod incrementum : sed omnes Angeli sunt in beatitudine, quod est maximum prae-

mium : ergo videtur quod per custodiam non accrescit eis aliquid.

  1. Ad idem, Post patriam non exspecatur aliquid melius. Cum igitur Angeli custodes sint in statu patriæ, et non in statu viæ, videtur quod per custodiam nihil exspectent.

  2. Ad idem, Quod est in statu merendi, est etiam in distantia ad summum præmium : sed Angelus non distat a Deo, in quo est tota ratio præmii, cum contempletur ipsum per speciem : ergo non meretur per custodiam.

  3. Ad idem, Habenti perfectionem qua major esse non potest, nihil potest accrescere : sed Angeli habent perfectionem intellectus talem quajmajor esse non potest, quia habent intellectus deiformis : et ad hunc sequitur tota perfectio præmii, cum visio sit tota merces : ergo non potest eis aliquid ex custodia accrescere.

Ad oppositum.

  1. Quorum est operatio ad unum, est et fructus operationis unus : sed operatio Angeli custodientis et hominis custoditi estadunum, quia ad salutem hominis : cum igitur accrescat aliquid per hoc, videtur quod et Angelo.

  2. Ad idem, Daemonum pœena potest augeri : unde dicunt Marc. 1, 24 : Venisti ante tempus torquere nos. 1 Ergo et Angelorum gloria : et per hoc maxime.

  3. Ad idem, Status via est status merendi : sed Angeli modo se habent ad statum via, cum praeponantur operibus via : ergo videtur quod secundum aliquid mereri possint, et maxime per hoc.

SOLUTIO. Dicimus, quod super hoc triplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod nihil eis per hoc accrescit. Alii vero dicunt, quod accrescit eis, etiam secundum praemium essentiale, et quod sic augetur eorum gloria usque ad diem judicii. Alii vero dicunt, quod nihil accre-

<--- Page Split --->

scit eis quantum ad præmium essentiale, quo scilicet ponuntur in alto divinæ contemplationis, tamen accrescit eis aliquid quoad præmium accidentale, dum gaudent de reductione aliorum per ipsos. Et huic sententiæ consentimus sine præjudicio aliarum. Non enim videtur probabile, quod propter nullum bonum eorum sit eis indictum custodiae ministerium. Nec iterum videtur probabile, quod in gradu beatitudinis crescant, cum non crescat in eis radix merendi beatitudinem, quamvis et hoc concedant.

Ad primum ergo dicendum, quod non habent maximum præmium simpliciter, sed maximum sibi respectu priorum operum, vel dispositionis naturalis, secundum quam distribuit Deus gratiam et gloriam Angelis: et ideo potest eis aliquid accrescere maxime de accidentali præmio, cum secundum quid se habeant ad statum viae. Et per hoc patet solutio ad tria sequentia secundum ultimas opiniones.

Secundum primam vero dicendum ad quintum, quod non est hominis et Angeli operatio una eodem modo : et ideo non est una ratio merendi.

Ad sextum dicendum, quod pœna demonum non augetur nisi per hoc quod includuntur in inferno, cum tamen ubicumque sint, æqualiter pœnis crucientur.

Ad septimum dicendum, quod meritum est eorum qui sunt in statu viae simpliciter.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Respondentum, quia, etc.

Littera sic legatur : Si, inquam, quis sic dixerit, respondentum erit, quia non oportet accusari, id est, inculpari Dominationes, id est, prælationes, non enim sumitur pro speciali ordine, Angelorum rectas, id est, nihil de rectitudinis via erga subditos negligentes de errore gentium aliorum a Judæis in non existentes Deos, id est, in idola quæ non sunt dii, sed oportet accusari illos ipsos, scilicet gentiles, ut reci dentes ex ea recta reductione quæ est in divinum,id est,in Deum, ab Angelis reci dentes dico propriis inflexionibus, id est, motibus rationis, qui sunt ex seipsis quibus flectuntur ad malum hoc, scilicet ex proprio amore, id est, inordinato ex consentiendo sibi, et superbia in subjiciendo se aliis, quæ sunt radices peccatorum : inflexionibus dico ex amore et superbia visorum ipsis, id est, eorum quæ opinantur divinitus, id est, esse divina, et corrationabiliter cultui, id est, esse decentia divinum cultum : sequentes enim motus proprios rationis, deos sibi et cultum divinum ad libitum constituebant. Et non solum hoc accidit in gentibus, sed et, id est, etiam ipse populus Hebræorum perhibetur, in Scripturis, esse perpessus hoc, cilicet quod se-

<--- Page Split --->

quorturmotusproprios . E n i m , idest , quiaScripturaait , O s e e , i v , 6 : Cognitio - nemDeirepulisti , etexistipostcortuum , squendopropriosmotus . Nostralitterahabet : Quiatuscientiamrepulisti , r e - prillumte , nesacerdotiofungarismihi . Etdictorumrationesassignatduas , d i - r o m s : E n i m , idest , quianequehabemusnoshominescoactamvitam , sedliberamvoluntatem : etideonobisnoncoactire - linquimur : ethæcestunaratio . Etcon - squenterponitaliam , dicens : nequetiumdivinaluminailluminationispro - r i d e , idest , provisseaDeoadsalutemhominum , revelantureis , idest , r e v e - latarecipiuntperpotestatemAngelorumprovidentium , idest , infundentiumillu - minationes : quodenimrecipiturinal - t e r o , secundumPhilosophum , recipiturinopermodumrecipientis , etnonse - cundumfacultatemdantis : s e d , propterdiversitatemrecipientium , dissimilitudo

visionumintellectualiumfacitdonatio - nemlucisabonitatedivinasuperplena , quantumadcopiameffusionis , paterna , quantumadaffectumdilectionis : autom - ninononparticipatamabhisquæom - ninosuntindispositi , autfacitinhisquisuntcapacesprodiversitatecapacitatisdifferentesparticipationesparvasautma - g n a s , quantumaddifferentiamrevelato - r u m , obscurasautclaras , secundumdif - ferentiamluminis , quodestmediumco - gnoscendi . Participationesdicoradiidi - viniluminisunius , proutadunumducit , etsimplicis , proutabunoprocedit , etsemperhabentisseeodemmodo , secun - dumquodinsenonvariaturexvarietatereceptionum , utinprimocapitedictumest , etsuperexpansi , secundumquodsuperomniadiffunditur , fontalis , secundumquodestprincipiumetorigototiusper - fectionisinrebus .

ANTIQUATRANSLATIO .

BALTH . CORDERII , S . J . INTERPRETATIO .

Deindequiaetaliisgentibus , exqui - busetnosrespeximusinillud , o m n i - busparatumintraditionemetapertumdiviniluminis , etmagnumetcompo - nitumpelagus , nonalienigenæquidamimperabantdii : unumautemomnium

Præsertimcumcæterisquoquegen - tibus ( equibusnosemersimusadil - luddiviniluminisimmensumetexun - danspelagus , quodinpromptuomni - busadparticipandumestexpansum ) nonalieniquidamdiipræfuerint , s e d

<--- Page Split --->

principium, et ad ipsum reduxerunt sequentes secundum unamquamque gentem sacerdotio fungentes Angeli. Melchisedech intelligendum summum sacerdotem existentem Domino amicissimum existentium non existentium, sed vere existentis excelsi Dei. Etenim non sic simpliciter Melchisedech theosophi non amicum Dei tantum, sed et sacerdotem vocaverunt. An ut sapientibus aperte significarent, quia non solum ex eis in ipsum, qui vere est, Deum convertit: adhuc autem et aliis, ut summus sacerdos educet ea quae est ad veram et solam divinitatem reductione.

unum omnium principium, et ad illud angeli, qui cuique nationi praefecti erant, sequaces suos adducerent. Considerare libet Melchisedech, pontificem illum Deo charissimum, qui nequaquam inanium deorum, sed altissimi verique Dei sacerdos fuit: neque enim simpliciter Melchisedechum theologi non solum Dei amicum, sed et sacerdotem appellarunt: ut vel sic prudentioribus aperte indicarent, non modo ipsum ad verum Deum fuisse conversum, verum etiam aliis ad veram et solam supremamque Deitatem provehendis ducem exstitisse.

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde quia et aliis gentibus, etc.

Hic ponit secundam solutionem per interemptionem hujus, scilicet quod solus populus Israel est reductus.

Dicit ergo sic: Respondendum est, ut diximus. Deinde, et hoc dicere possumus, quia dii alienigenae, id est, qui non sunt divinae naturae, sed tantum participatione nominis ex falsa opinione, qui dii non imperabant, ita quod colerentur, et, id est, etiam gentibus aliis a Judaeis, ex quibus, scilicet gentibus, et, id est, etiam nos conversi ad Deum de gentibus respeximus per fidem consentiendo, in illud

pelagus, id est, profunditatem divini luminis paratum omnibus creaturis, secundum suum posse per divinam providentiam, in traditionem, id est, ut eis traderetur, et aptum, quantum ad remotionem impedimentorum, et magnum, id est, infinitum in quantum in se excedit proportionem cujuslibet creaturae, et copiosum, in quantum sufficienter ex ipso redundat perfectio in omnibus rebus: autem, id est, sed unum principium omnium, id est, Deus ut operans, et Angeli sacerdotio fungentes, in officio illuminandi, quod est proprium sacerdotum, reduxerunt secundum unamquamque gentem, id est, de unaquaque gente aliquos ad ipsum, scilicet principium, sequentes operationem primi sicut causa secunda operationem primae causae: quia intelligendum est Melchisedech, qui fuit de gentibus, existentem amicissimum Domino, ut dicitur in Genesi (xiv, 18) fuisse summum sacerdotem nequaquam non existentium deorum, sed Dei excelsi, vere existentis Dei. Etenim id est, quia ipsi theosophi, id est, divina sapientes, non sic simpliciter, et non tantum vocaverunt in Scriptura Melchisedech, non tantum amicum Dei (abundant negatio), sed etiam

<--- Page Split --->

sacerdotem Dei. An non fecerunt hoc ut aprte significarent sapientibus, quia non solum convertit se ex eis, scilicet gentibus, illuminatus ministerio Angelorum, in ipsum Deum qui vere est et Deus: autern, id est, sed, adhuc ut, id est, sicut summus sacerdos educit, id est, transfundit divinum lumen, et, id est, etiam aliis, et hoc ea reductione quae est ad veram et solam divinitatem: quia alii non sunt dii. Quasi diceret : Propter hoc fecerunt: usque huc enim pendet negatio.

in Deum, secunda penes conversionem in Angelum, ultima penes conversionem in hominem : cum igitur hoc pluribus modis possit fieri quam tribus, videtur quod plures debeant esse ordines.

  1. Ad idem, Quanto aliquid magis ab uno recedit, tanto plus in majorem multitudinem incidit : ultima autem hierarchia magis recedit a primo quam suprema quae habet tres ordines : ergo ultima debet habere plures.

  2. Ad idem, Ubi est major indigentia, exiguntur plures operationes ad sui perfectionem, ut dicitur in secundo Cæli et Mundi, et ita etiam plura officia : cum igitur in hominibus circa quos operatur hæc hierarchia, sit major indigentia quam in Angelis circa quos operantur superiores, videtur quod hæc hierarchia debeat habere plures ordines.

  3. Ad idem, Multo plures modi vivendi sunt in hominibus quam tres, qui tamen omnes dispensantur per ultimam hierarchiam : ergo videtur, quod debeant esse in ipsa plures ordines.

DUBIA.

Hic sunt quinque dubia.

Primo, De numero ordinum istius ultinae hierarchiae.

Secundo, Utrum solutio sua sit sufficiens quam ponit hic ?

Tertio, Utrum Angeli derelinquant aliquando custodiam aliquorum ?

Quarto, Utrum doleant de damnatione aliquorum, quos custodiant ?

Quinto, Utrum Antichristus habiturus sit Angelum ad sui custodiam ?

  1. Carca primum sic proceditur.

  2. Videtur enim, quod plures quam tres esse debeant ordines ultimae hierarchiae : constituuntur enim super officia humana : cum igitur hæc sint multo plura quam tria, videntur et ordines hujus hierarchiae esse plures.

  3. Ad idem, Sicut dicunt certi, prima hierarchia sumitur penes conversionem

  4. Ad idem, Matth. xxvi, 53, dicit Dominus : Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? cum enim legio sit collectio plurium personarum ordinatarum ad unum actum, videtur quod duodecim legiones sint duodecim ordines hujus hierarchiae, cujus est assumi ad officia humana.

  5. Præterea, IV Reg. vi, 17, dicitur quod puer Elisei vidit montem plenum Angelis sub specie equitum ad defensionem Elisei, propter quod comprobantur omnes esse de tertia hierarchia : et non videtur tanta multitudo reduci ad tres ordines : ergo videtur, quod sint plures.

  6. Præterea, II Machab. x, 29 et 30, dicitur quod visi sunt quinque Angeli in specie virorum comitantes Judam et execeritum ejus : hoc autem non potest referri ad personas, cum sint multo plures : ergo videtur, quod ad minus sint quinque ordines.

SOLUTIO. Dicimus, quod non sunt nisi

<--- Page Split --->

tres ordines ultimae hierarchiae, quorum numerus sic accipitur : quia cum ultimae hierarchiae sit regere humanam hierarchiam, aut regunt dispensando officia quae pertinent ad communitatem, et sic est ordo Principum : aut per dispensationem eorum quae pertinent ad unumquemque, et hoc dupliciter, quia vel pertinent ad salutem communem multorum, et talia dispensantur per Archangelos : aut ad salutem uniuscujusque singulariter, et circa talia sunt Angeli, quorum est custodire unumquemque : et in hoc etiam patet gradus qui exigitur in ratione totius potestativi : quia qui potest superius dictorum trium, potest inferius, et non convertitur.

Ad primum ergo dicendum, quod licet plura sint humana officia in speciali, tamen in genere omnia reducuntur ad dicta tria, ut per se patet. Et similiter dicendum ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod quanto receditur a primo magis, plus incidit de compositione materiae, secundum quam non multiplicantur ordines, sed secundum officia, licet ultima hierarchia possit esse multiplicior in operationibus, et propter compositionem suam, et propter defectum eorum in quos operatur, tamen rationes operandi in communi non sunt plures. Et per hoc patet solutio ad quartum.

Ad quintum dicendum sicut ad primum.

Ad sextum dicendum, quod duodecim legiones omnes sunt unius ordinis, quia assumuntur ad eumdem actum, qui est certare : sed dicuntur duodecim legiones et ratione numeri numerantis, quia est numerus solidus, et ex hoc habet aliquam perfectionem : et etiam ex numero numerato perfectionem habet, quia eo solent in Scripturis perfecti numerari, ut duodecim Prophetae, duodecim Apostoli.

Et similiter dicendum ad septimum, quod omnes fuerunt de uno ordine.

Ad octavum dicendum, quod illi quin-

que designant quinque ordines operantes circa officia humana, habentes humana officia secundum quod hujusmodi, quod est proprium ultimae hierarchiae. Unde etiam dicitur, quod apparuit ibi actus Virtutum, quia dicitur, quod jaciebant tela ignea : et actus Potestatum, quia impediebant adversariorum nequitiam : et actus Principum, in quantum dirigebant Judam, qui erat princeps exercitus : et actus Archangelorum, in quantum patefaciebant insidias hostium, et alia quae ad communem exercitus utilitatem erant: et Angelorum, secundum quod dirigebant unumquemque singulariter.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod insufficienter hic solvat : populus enim Israel reductus fuerat per Angelos in Deum secundum legem susceptam : qui autem fuerant reducti de aliis gentibus, non susceperunt legem : ergo non videtur instare ad propositum.

  2. Ad idem, Non idem est reduci populum aliquem et hominem singularem : sed Judaeorum populus reductus est, non autem aliquis alius, scilicet aliquis de populo : ergo non videtur solutio sua sufficiens.

  3. Ad idem, Si solutio sua esset sufficiens, deberet esse vera secundum omne tempus, cum in omni tempore Angeli aequaliter praeficiantur hominibus : sed modo non salvatur aliquis de qualibet gente, sed solum de Christianis, sicut Dominus dicit, Joan. iii, 5 : Nisi quis renatus fuerit, etc. : ergo videtur solutio esse insufficiens.

  4. Ad idem, Cum non reducunt de qualibet gente, non videntur aliud eis facere nisi ut sint magis accusabiles : hoc autem non est ratione custodiae, sed contra : ergo non videtur quod qualibet gens ab Angelis custodiatur.

SOLVTO. Dicimus, quod solutio est sufficiens : non enim est intentio ejus ostendere quod aliquis populus praeter Hebræos sit reductus, sed aliqui de sin-

<--- Page Split --->

gulis populis, cum etiam totus populus Judæorum non sit reductus, licet magis quam alii : hoc enim factum est divina dispensatione, quia est populo illo nasciturus erat filius Dei : et ideo pleniores illuminationes et legem habuerunt : non potuit autem esse, quod filius Dei carnem assumeret de qualibet gente.

Ad primum ergo dicendum, quod non fuit intentio Angelorum reducere per legem scriptam : tum quia erat insuffisiens, eo quod neminem ad perfectum adduxit lex, ut dicit Apostolus ad Hebr. vti, 19 : tum quia non erat necessaria, eo quod per justitiam naturalem hominos salvari poterant. Judæis autem data est ratione prædicta. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod modo etiam Angeli, quantum in se est, reducunt secundum unamquamque gentem: sod quod non reducuntur, est ex culpa eorum : quia cum veniunt ad statum usus liberi arbitrii, disponunt se ad contrarium : si autem facerent quod in se est, Deus manifestaret se eis per Angelos, sicut legitur in Actibus factum Cornelio 1.

Ad quartum dicendum, quod si non reducunt, non faciunt ut sint magis accusabiles, nisi secundum quid et per accidens : simpliciter autem et per se cooperantur ut sint boni vel minus accusabiles, quia et si non ex toto reducunt, retrahunt tamen a multis peccatis.

  1. Præterea, Medici sapientis est, quando æger est desperatus, consulere sibi, et recedere ab eo : ergo similiter videtur, quod Angeli debeant facere in ægritudine spirituali.

  2. Præterea, Deus derelinquit hominem, sicut dicitur in Psalm. xxi, 2 : Quare me dereliquisti, etc. Ergo videtur, quod multo fortius Angeli relinquan homines.

  3. Ad idem, Isa. v, 5 : Diruam macetiam ejus, Glossa, id est, « custodiam Angelorum : » non autem destruentur Angeli in se : ergo videtur quod destruatur custodia, in hoc quod derelinquant hominem.

Ad oppositum.

  1. Sicut dicit Augustinus, « De nemine « est desperandum quamdiu est in via. » Ergo videtur, quod Angeli non debeant relinquere aliquem quamdiu est in via.

  2. Præterea, Duplex est effectus custodiae, scilicet vel omnino reducere in Deum, vel saltem a multitudine peccatorum coercere : hæc autem semper facere possunt circa hominem, etiamsi numquam convertatur ad Deum ex toto : ergo videtur quod numquam debeant hominem dimittere.

Quod concedimus, et rationes ad hoc. Dicimus enim, quod semper custodit, quamvis non semper sit circa eum, ut supra dictum est.

3. CIRCA tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod aliquando deserant homines quod ultra non custodiant eos : quosdam enim vident obstinatos, et se nihil posse cum eis proficere: ergo non custodiunt ultra eos, cum sit superfluum.

  2. Item, Jerem. li, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam. Et est vox Angelorum. Ergo videtur, quod aliquando relinquant aliquos.

Ad primum dicendum, quod est duplex obstinatio, scilicet secundum habitum, quando quis complacet sibi in peccato : et secundum actum, quando cogitat de non pœnitendo : et ab utroque potest aliquis abstrahi dum est in via : et si etiam non ex toto abstrahatur, potest tamen fieri, ne ruat in multa facinora : et ideo non est sibi relinquendus sine custode.

Ad secundum dicendum, quod illa derelictio non est quantum ad custodiam a peccato, sed quantum ad dominium

<--- Page Split --->

potestatis Babylonis super alias gentes, quod fuit promotum ministerio Angelorum.

Ad tertium dicendum, quod medicus relinquit desperatum, quia in ipsum potest cadere opinio de ignorantia, vel negligentia : unde in hoc providet famae suae : talis autem opinio non potest esse de Angelo : et ideo non est simile.

Ad quartum dicendum, qod Deus derelinquit, exponendo tribulationibus : et sic etiam derelinquunt Angeli, non quantum ad custodiam a peccato.

Ad quintum dicendum, quod dicitur destruenda custodia Angelorum, quia destruebantur ab adjacentibus populis, et non a custodia a peccato.

Dubium 4. Circa quartum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Angeli doleant de damnatione eorum quos custodiant. Isaiæ enim, xxxiii, 7, dicitur : Angelis pacis amare fiebunt. Ad minus ergo oportet, quod ad modum flentium se habeant : ergo videtur quod doleant.

  2. Ad idem, Diligens aliquem ex affectu, dolet de damno ejus : Angeli autem maximo affectu nos diligunt : ergo dolent de perditione nostra.

  3. Ad idem, Fidelis custos dolet de perditione custoditi : sed Angeli sunt fidelissimi : ergo videtur, quod doleant.

  4. Ad idem, Sicut dicit Tullius et etiam Philosophus, « Amicorum est « idem velle et idem nolle, et participa- « re invicem in gaudiis et tristitiis : » ergo cum Angeli sint fidelissimi amici, videtur quod constristentur in tristitiis nostris.

Ad oppositum.

  1. Dolere miseria est : sed sicut dicit Bernardus, « Nemo simul potest esse

« felix et miser. » Cum igitur sint felices, non possunt dolere de aliquo.

  1. Ad idem, Super illud Luc. xvi, 26 : Chaos magnum firmatum est, dicit Glossa, quod « per divinam justitiam hoc « est quod sancti non doleant de pœnis « damnatorum : » ergo videtur, quod nec Angeli, cum sint beati.

Quod concedimus, et rationes ad hoc. dicimus tamen, quod vellent eos quos custodiant, non damnari : sed ob hoc non dolent, quia non sunt capaces tristitiae.

Ad primum ergo dicendum, quod illud ad litteram intelligitur de Sobna scriba et de aliis nuntiis quos misit Ezechias ad Rapsacem principem exercitus Assyriorum, qui fleverant super minis ejus. Si tamen de Angelis intelligi debeat, tunc dicendum quod non se habent ad modum flentium, eo quod doleant, sed quia vellent eos salvari qui damnantur.

Ad secundum dicendum, quod licet diligant ex affectu, non tamen dolent : quia non sunt capaces doloris. Et similiter dicendum ad alia.

Circa quintum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Antichristus non habeat Angelum ad sui custodiam. Christus enim qui est caput omnium bonorum, non habuit : ergo nec Antichristus qui est caput omnium malorum, ut videtur.

  2. Ad idem, II ad Thessal. ii, 8 et 9, dicit Apostolus : Dominus Jesus destruet eum cujus omnis operatio est secundum actum Satanæ 1. Ergo nulla operatio secundum actum Angeli, cum sint actus contrarii : ergo frustra haberet.

  3. Præterea, Duplex est caput malorum, scilicet diabolus et Antichristus :

<--- Page Split --->

mod primum impugnaverunt semper Angeli, ut dicitur Apoc. xii, 7 : Factum est prælium magnum in cælo, etc. : ergo et secundum impugnabunt, et non custodient.

  1. Ad idem, Sicut dicit quaedam Glossa super Danielem, « Antichristus ab utero « matris erit in potestate diaboli, et sub- « ministrabit sibi fomentum : » ergo numquam videtur, quod sit in custodia Angelorum.

Ad oppositum.

  1. Lex communis propter unum non debet infringi : sed haec estlex communis, ut unaquæque anima habeat unum Angelum bonum et unum malum, ut ait Glossa Hieronymi super Matth. xviii : ergo videtur quod etiam Antichristus.

  2. Ad idem, Custodia Angelorum est quaedam gratia quam Deus facit hominiin quantum homo : cum igitur Antichristus sit homo, videtur quod nec ipse privetur.

Quod concedimus, et etiam rationes ad hoc.

Ad primum dicendum, quod non est similis ratio de Christo : quia Christus non solum fuit viator, sed etiam comprehen sor : et ratione unionis fuit dispensator omnium custodiarum : Antichristus autem erit purus viator.

Ad secundum dicendum, quod licet nihil operetur secundum actum Angeli, habebit tamen Angelum custodem ad ostensionem justi judicii contra ipsum.

Ad tertiuum dicendum, quod sicut dicit Damascenus, « Idem est casus Angelo « quod mors homini. » Unde sicut post casum diabolus impugnatur ab Angelis, et non custoditur, ita etiam homo post mortem : sed dum sunt in vita, non est similitudo : quia pœenitere possunt.

Ad quartum dicendum, sicut ad secundum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Et hoc autem tuam summe sacerdotalem intelligentiam admonebimus, quia et Pharaoni apud ipsos Ægyptios imperante Angelo, et Babyloniorum principi præside proprio, omnium pro-

Illud quoque pontificiæ tuæ scientiæ commemorabimus, ut et Pharaoni ab angelo Ægyptiorum præside, et Babyloniorum principi a proprio itidem omnibus prospicientis atque dominan-

<--- Page Split --->

videntia, et dominationis providum et potestativum, secundum visiones distributum est, et gentibus illis veri Dei ministri duces statuti sunt, formationum ab Angelis visionis manifestatione Angelorum, continuo sacris viris Daniel et Joseph ex Deo per Angelos revelatae 4. Unum enim est omnium principium et providentia : et nullo modo aestimandum Judaeos quidem pleniter duxisse divinitatem. Angelos autem specialiter aut aeque honorabiliter, aut oppositis, aut deos quosdam alteros imperare aliis gentibus.

B. Sed et eloquium illud secundum ipsam sacram intelligentiam accipiendum, non ut partiente Deo cum aliis diis, aut Angelis nostrum ducatum Israel in gentis principatum et gentis ducatum contento. Sed ut ipsa quidem una simul omnium excelsa providentia, omnes homines salutariter propriorum Angelorum restitutoriiis manuductionibus distribuente, solo fere ultra omnes Israel in veri Dei illuminationem et cognitionem converso. Unde Theologia quidem seipsum possedisse Israelem in veri Dei famulatum significans, Facta est portio Domini, ait 5. Ostendens autem et cum caeteris gentibus distribuisse cuidam sanctorum Angelorum in cognoscendum per eum unum omnium principium, Michaelem dixit Judaicum duxisse populum, aperte nos edocens, unam esse omnium providentiam, simul omnibus invisibilibus et visibilibus virtutibus superessentialiter supercollocatam 6 : omnes autem per singulas gentes imperantes Angelos in ipsum ut proprium principium sequentes voluntate essentiali quasque virtutes extendere.

tis providentia potestasque per visiones fuerit intimata, utque gentibus istis veri Dei ministri, ductorum instar fuerint praefecti, ad figuratas illas angelicas visiones interpretandas, quae viris sanctis angelorum similibus, Danieli, inquam, et Josepho, ex parte Dei per angelos ante fuerant revelatae : unum quippe omnium est principium unaque providentia. Neque ullo modo putandum est, quasi Judaeis quidem sortito Deus praefuerit, angeli autem seorsum, vel equaliter, vel opposite, aut aliietiam dii caeteris gentibus imperitarint : sed hoc eloquium sano quodam sensu sacro intelligendum est, non quasi Deus cum aliis diis angelisve nostri partitus sit gubernationem ; atque Israeliticae gentis principatum, atque ducatum ipse sortitus sit; sed quod, cum Altissimi unica illa rerum omnium providentia, cunctos homines ad salutem angelorum ductibus tradiderit promovendos, solus ferme Israel, prae omnibus, ad veri Dei notitiam et illustrationem fuerit conversus. Itaque theologia, cum populum Israeliticum se veri Deicultiumancipasse narrat, ait : Factus est pars Domini ; cum autem ostendit, eum quoque, pari cum caeteris nationibus jure, sanctorum cuidam angelorum fuisse consignatum, ut ejus opera unicum illud rerum omnium principium agnosecret, Michaelem Judaico populo praefectum tradit, aperte docens unicam esse omnium providentiam, quae cunctis simul tam invisibilibus quam visibilibus virtutibus superessentialiter praestet ; omnes autem angelos singularum gentium praefectos, ad illud ipsum principium, ut proprium, eos, qui ultro ac sponte sequantur deducere.

<--- Page Split --->

Nabuchodonosor, et ministri veri Dei, non falsorum, sed Angeli sunt statuti a Deo duces illis gentibus, duces dico formationum, id est, revelationum sacre, ab Angelis, id est, illuminationis : et hoc dico continuo revelata manifestatione Angelorum, id est, qua per Angelos Pharaoni et Nabuchodonosor factae fuerunt. Revelatae dico ex Deo sacris viris, scilicet Danieli, quoad visionem Nabuchodonosor, et Joseph, quoad visionem Pharaonis : et ideo revelatae sunt etiam aliis gentibus. Enim, id est, quia unum est principium omnium Deus et una providentia omnium populorum : et ideo nullo modo aestimandum est quidem, id est, certe Judaeos pleniter duxisse divinitatem, id est, habuisse totam cognitionem de Deo, ita quod aliis nihil de hoc sit revelatum.

Autem, id est, sed non est æstimandum Angelos præfectos aliis gentibus specialiter, id est, partialiter vel imperfecte respectu Judæorum : aut etiam æque honorabiliter ipsis Judæis habuisse cognitionem de Deo, cum multi melius cognoverunt, aut quod non revelaverint gentibus Deum ut oppositis, id est, inimicis sibi, vel ipsis oppositis dicitur ut nollent eum manifestare, aut non est aestimandum deos quosdam alteros a vero Deo imperare gentibus aliis a Judæis, cum sit unus Deus omnium.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Et hoc autem tuam summe sacerdotalem, etc.

In hac parte confirmat solutionem immediate inductam.

Et dividitur in duas partes. In prima confirmat solutionem per exempla sacrae Scripturae. In secunda objicit in contrarium, et solvit, ibi (§ 6 B), Sed et eloquium, etc.

Littera sic legatur : Diximus, quod etiam in aliis gentibus aliqui reducti sunt per Angelos, sicut Melchisedech. Autem, id est, sed nos admonebimus tuam sacerdotalem summe intelligentiam, quia sacerdotes supra alios oportet intelligentes esse, hoc, id est, ad hoc, quia providum dominationis, id est, provisa dominatio super alias gentes, et similiter providum potestativum, id est, provisa potestas, distributum est secundum visiones, quibus revelatum est eis a providentia omnium, scilicet divina. Distributum dico, et, id est, etiam apud Ægyptios ipsos Pharaoni imperante, id est, illuminante Angelo, ut legitur Gen. xli, et etiam est distributum principi Babyloniorum, scilicet Nabuchodonosor, proprio præside, id est, per Angelum qui illius regni præses erat, ut legitur Daniel. II, de visione

<--- Page Split --->

« tum. » Velamina autem hæc non sunt secundum, intellectum, sed secundum sensibilia symbola. Ergo videtur, quod Angeli numquam illuminent nos nisi transfundendo divinum radium in imaginaria vel sensibili visione.

  1. Præterea, Maximis sanctis in Veteri et Novo Testamento factæ sunt tales visiones, sicut Abraham et Moysi : ergo videtur, quod nullo modo aliter possint fieri.

  2. Ad oppositum in Littera dicitur, quod sit revelata manifestatio sanctis per Angelos : hæc autem non est nisi intellectualis, quia imaginaria velata est symbolis : ergo videtur, quod Angelus illuminat intellectuali visione.

  3. Ad idem, Augustinus dicit, quod « sola intellectualis visio facit Prophe- « tam : » cum igitur Prophetae in revelationibus per Angelos sint constituti, videtur quod illuminentur intellectuali visione.

  4. Ad idem, Sicut dicitur Exod. xxxiii, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem. Dicit ibi Glossa, quod « vidit altissima visione quæ possibilis « est via : » hæc autem est intellectualis : cum igitur tota illa visio facta sit per Angelos, ut supra habitum est, videtur idem quod prius.

  5. Ad idem, Augustinus dicit super Genes. ad litteram, quod « Angeli miris « modis imprimunt conceptus suos in « animas nostras : » ergo possunt illumnare intellectum.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angeli possunt illuminare intellectum nostrum et phantasiam, ita tamen quod revelatio in sanctis incipit ab imaginatione, et terminator in intellectu : in aliis vero non pervenit ad hoc. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum ergo dicendum, quod Angelus est æqualis homini secundum intellectum quantum ad finem beatitudinis, superior tamen simpliciter, cum homo recipiat bonum intellectuale permixtum, quod in Angelis est purum. Unde dicit Commentator super Ethicis, quod « homo

Hic sunt duo dubia.

Primo, Utrum Angeli possint illuminare homines secundum intellectum ?

Secundo, An tantum sanctos illuminent intellectuali visione, alios vero secundum phantasiam, vel sensibili visione ?

Dubium 1. Circa primum sic proceditur.

  1. Æqualia non imprimunt sibi invicem secundum quod hujusmodi : sed sicut dicit Augustinus, « Homo est æqualis An- « gelo secundum intellectum : » ergo secundum intellectum non potest eum illuminare.

  2. Ad idem, Intellectus noster, ut dicit Philosophus, incipit a phantasmate : cum igitur illuminatio debeat fieri secundum analogiam illuminandi, videtur quod per phantasticas visiones vel sensibiles illuminetur homo ab Angelis.

  3. Ad idem, Duobus illuminatis respondent duo illuminantia : sed cum duo sint illuminata, scilicet intellectus et phantasia, et duo illuminantia, scilicet Deus et Angelus, videtur quod superius illuminatum, scilicet intellectus,illuminetur tantum a superiori illuminante, scilicet a Deo, et ita non ab Angelis.

  4. Ad idem, Sicut dictum est in primo capite : « Impossibile est nobis aliter « lucree divinum radium nisi varietate « sacrorum velaminum circumvela-

<--- Page Split --->

• est intellectualis participatione tantum, • rationis vero simpliciter. »

Ad secundum dicendum, quod cognitio hominis incipit a phantasmate, et terminatur ad intellectum : et secundum hanc viam potest etiam illuminari ab Angelis, cum non sufficiat ad abstractionem omnium specierum lumen intellectus agentis, nisi adjungatur lumen angelicum vel divinum.

secundum gratuita soli sancti, quia alii efficiuntur indispositi per peccatum.

Et per hoc patet solutio ad omnia praeter secundum. Ad quod dicendum, quod magis subvenitur infidelibus dum per sanctos eorum defectus revelatur : quia per imaginariam visionem excitantur ad timorem, et per hoc reducuntur per sanctos in intellectuale, et ostenditur eis quos imitari debeant.

Ad tertium dicendum, quod Angelus non illuminat virtute propria, sed virtute divini luminis : et ideo ordinatur ad idem illuminatum.

Ad aliud vero dicendum sicut ad secundum.

1. Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod omnes illumnentur ab Angelis secundum intellectum sicut sancti : omnes enim æqualiter habent intellectum : cum igitur illuminatio fiat secundum facultatem recipientium, videtur quod omnes secundum intellectum illuminentur.

  2. Ad idem, Infideles plus indigent illuminatione quam sancti : sed ubi major indigentia, magis est subveniendum : ergo eis magis debet fieri intellectualis visio.

Si dicatur, quod non sunt dispositi. Contra : Habent dispositionem naturalem, et illa non est privata per peccatum.

  1. Præterea, Philosophus dicit, quod « anima rationalis est stramentum intel- « ligentiae : quia per ipsam imprimit in « verum. » Omnes autem habent animam rationalem. Ergo omnes possunt recipere impressiones intellectuales Angelorum.

SOLUTIO. Dicimus, quod illuminatione naturali omnes æqualiter illuminantur per Angelos secundum intellectum, sed

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Sed et eloquium, etc.

Hic solvit quod contra prædieta posset objici. Dixerat enim, quod non est æstimandum deos alios imperare aliis gentibus. Sed contra hoc videtur esse quod Moyses in Cantico 1 dicit : Pars autem Domini populus ejus. Videtur enim per hoc quod distributis aliis populis, aliis diis, aut Angelis, sibi in partem retinuerit populum Israel. Et ad hoc solvens dicit, quod hoc dictum est, quia ultra alios in Deum sint reducti.

Per hoc autem quod genti Judæorum præfecit aliquem Angelum, datur intelligi quod ipse non singulariter ejus curam

<--- Page Split --->

habet, sed de omnibus populis, distribuendo singulis Angelos.

Littera sic construitur : Diximus, quod non imperabant alii dii gentibus. Sed et, id est, etiam illud eloquium, Moysi, quod videtur contra hoc esse, accipiendum est, id est, exponendum secundum ipsam, quam diximus, sacram intelligentiam, non ut hoc sit dictum, Deo non partiente cum aliis Angelis aut diis nostrum ducattum, et ipso Deo contento, ut in sua sorte in principatum gentis Israel et ducatum ejusdem gentis, ita quod sit princeps tantum illius gentis, et alii aliarum. Sed intelligendum est ut, id est, sicut ipsa excelsa providentia et divina una omnium hominum simul, id est, similiter : hoc dico distribuente omnes homines salutarier, id est, ad salutem, manuductionibus, id est, ducatibus sive custodii s retitutoriis, id est, quibus restituuntur in Deum, Angelorum propriorum, id est, sigillatim unicuique praefectorum : et hoc fit solo populo Israel converso in illuminationem et cognitionem veri Dei, fere ultra omnes. Hoc dicitur propter perfectissimos qui fuerant in aliis gentibus, sicut Job et Melchisedech. Unde, quia scilicet Israel est magis reductus, licet non solus, Theologia, id est, sacra Scriptura, quidem ait : Facta est portio Domini, supple, Israelis, significans seipsum, scilicet Deum, possedisse Israel in famulatum

veri Dei : maxime autem, id est, sed Theologia ostendens, et, id est, etiam eum, scilicet Deum distribuisse caeteris gentibus Angelos, ita quod cuidam sanctorum Angelorum assignat unam gentem in cognoscendum, id est, ut gens illa cognoscat per eum, scilicet Angelum, unum principium omnium, scilicet Deum. Scriptura dico hoc ostendens, dixit Michaelem duxisse Judaicum populum, id est, fuisse ducem Judaici populi (Dan. x, 15). Vel sic Deus ostendens eum, id est, se distribuisse caeteris gentibus Angelos, dixit, id est, imperavit cuidam sanctorum Angelorum, scilicet Michaeli, duxisse, id est, ut duceret Judaicum populum, ut supra. Deus dico vel Scriptura per hoc nos aperte edocens unam providentiam esse omnium, scilicet divinam, supercollocatam, quia regit sine mixtione sui, superessentialiter, quia est super omnem essentiam, omnibus virtutibus simul visibilibus et invisibilibus : autem, id est, sed edocens omnes Angelos imperantes per singulas gentes extendere, id est, educere quasque virtutes, scilicet cujuslibet gentis, voluntate essentiali, id est, naturali, quia, sine coactione, quod est naturale nobis. Extendere dico in ipsum, scilicet Deum, ut proprium principium uniuscujusque : et hoc faciunt sequentes actionem ejus ut primi agentis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Synagogæ angelicæ ordinationis repetitio.

Repetitio et conclusio angelici ordinis.

SYNOPSIS CAPITIS:

I. Docet, sublimiores angelos sublimiori quoque modo illustrari. II. In illustrationibus servari quoque subordinationem. III. Omnes sive angelos sive homines triplicem habere potentiam.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

ANNEXA est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex perfectiva illuminatione ordinata immediate in eam ascendendo, occultior et manifestior divinita-

Conclusum igitur a nobis, quomodo illa quidem antiquissima, quae Deo præsto est, intelligentiarum distributio, ab ipsamet primitus initiante illuiminatione consecrata, immediate illi

<--- Page Split --->

tis illuminatione, purgatur, illuminatur et perficitur. Occultior quidem tamquam invisibilior et magis simplificata et unificata. Manifestior vero, ut ante data, et primo lucet, et universalior et magis in eam (ut oportet) forma effusa. Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ornantis ordinationis legem, in harmonia divina et analogia, ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem hierarchice reducitur.

intendendo, secretiori simul et manifestiori divini principatus illustratione purgetur et illuminetur atque perficiatur. Secretiori quidem, quia spiritaliori magisque simplifica unificaque ; manifestiori autem, quia primitiva primilucaque et universaliori, ipsique (utpote liquidiori) intimius infusa. Ab hac autem ut iterum secunda pro sua portione, et a secunda tertia, et a tertia noster hic sacer ordo, juxta primeve illius rectae constitutionis legem, divina prorsus harmonia congruentiaque ad superioriginalem omnis bonae ordinationis originem et terminationem sacro quodam ordine promoveatur.

Manifestatores autem sunt et Angeli eorum qui ante ipsos sunt. Ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis : proportionaliter autem caeteri ex Deo motorum. Tantum enim omnium superessentialis harmonia, unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione praevidit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est.

Singuli autem ordines sunt eorum qui praecedunt interpretes ac internuntii; primi quidem illi, motoris sui Dei, caeteri autem eadem ratione, motorum a Deo : adeo enim illa superessentialis rerum omnium harmonia cuilibet sacro tam rationalium quam spiritualium creaturarum ordini, ratoque ductui consuluit,

<--- Page Split --->

ce ordinationis. Item, circa primum ponit dispositionem trium hierarchiarum, secundum quae potest dividi pars prima.

DIVISIO TEXTUS.

A. DUBIA.

Auneza est itaque sic ipsa quidem h norabilissima, etc.

Determinatis his quae pertinent ad unamquamque hierarchiam per se, determinat de his quae conveniunt eis communiter, scilicet de connexione earum. Unde istud capitulum est de consequentibus hierarchiam secundum se, sequenia vero quatuor de consequentibus hierarchiam secundum ea quae traduntur in hierarchia.

Dividitur autem hoc capitulum in partes quatuor. In prima determinat de connexione omnium hierarchiarum in connexione ad unum principium, et actu manifestationis uno. In secunda de connexione trium ordinum in hierarchia una, ibi (§ 2, A), Et omnem hierarchiam. In tertia de connexione personarum et ordine uno, ibi (§ 2, A), Sed et ipsam per singulas. In quarta de connexione virtutum in una persona, ibi (§ 2, B), Addiderim etiam.

Prima dividitur in partes duas. In prima repetit sub compendio quae dicta sunt de distinctione trium hierarchiarum : quia artificialiter non quaeritur connexio nisi inter distincta. In secunda ponit connexionem "earum, ibi, Secundum", ipsam bene ordinantis. Unde etiam in titulo dicitur : Repetitio et synagoga angeli-

Hic sunt duo dubia.

Primo, Utrum omnis hierarchia habeat connexionem aliquam?

Secundo, de his quae ponit circa dispositionem hierarchiarum.

CURCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non omnes sint connexi ad invicem : quae enim distinguntur secundum aliquid, secundum idem non connectuntur : cœelestes essentia distinguuntur in hierarchia et ordine : ergo videtur, quod in his non connectantur.

  2. Ad idem, Eorum quae connectuntur materia una, est una capacitas respectu illius : sed non omnium est capacitas, ut supra dictum est : ergo non connectuntur in unum.

  3. Ad Idem, Quorum non est unum opus et officium, non connectuntur : sed diversi habent diversa officia : ergo, etc.

  4. Ad idem, Unitas accidentis, secundum Philosophum, reducitur ad aliquam unitatem essentiae : sed Angeli non connectuntur sibi in essentialibus, cum quidam a quibusdam differant genere vel specie, et ita non connectuntur in aliquo accidentali, et ita in nullo connectuntur.

<--- Page Split --->

  1. Ad idem, Secundum ea per quae est contradictio, non est connexio aliquorum: sed secundum illuminationes contradicunt sibi, ut dicitur Dan. x : ergo illuminationibus in quibus maxime videtur, non connectuntur.

  2. Ad idem, Quorumcumque est connexio, est aliquid commune : sed non est invenire aliquid commune omnibus hierarchiis, cum differant in hierarchia et ordine et consequentibus : ergo in nullo connectuntur.

Ad oppositum.

  1. Quorum ordo ad unum est, una est ratio illius ordinis : sed omnes hiararchia ordinantur ad unum principium, scilicet ad Deum, quia quælibet est deiforme similans, ut in diffinitione communi dictum est : ergo eorum est ratio una, per quam formaliter ordinantur ad unum : ergo in illo connectuntur.

  2. Praeterea, Sicut est ordo in operationibus, ita etiam in operantibus : sed sicut ait Apostolus, I ad Corinth. xii, 6 : Divisiones operationum sunt, idem vero Deus, ad cujus scilicet dominium omnes reducuntur : ergo et operantia reducuntur ad aliquod unum : in illo ergo connectuntur.

  3. Praeterea, Sicut se habent intelligentiae moventes ad motum, ita et Angeli ministrantes ad ministerium : sed omnes intelligentiae moventes connectuntur ad invicem secundum actum primi motoris, quia idem est semper actus moventis moti in virtute primi motoris : ergo et in ordine ministrantium connectuntur sibi illuminatione una prima.

  4. Praetera, Omnia mota connectuntur ad invicem secundum actum primi motoris, quia idem est semper actus moventis et moti : ergo eadem ratione ad omnia illuminata connectuntur sibi in lumine primo.

SOLUTIO. Dicimus, quod sicut in intellectuali lumine ultimum recipit splendorem primi mediante secundo, sicut terra recipit a solu mediante aere, et ideo haec tria connectuntur in uno lumine, sed ex

parte recipientium, quae sunt diversae dispositionis, est distinctio luminis : ita etiam a Deo non descendit aliquod lumen in inferiores nisi per medios, aut secundum actum, quando illuminant ultimos, aut secundum habitum, quando ultimi illuminantur a primo immediate : tunc enim mediis etiam de eodem infunditur illuminatione eminentius, ut possint alios de hoc illuminare : et ideo omnes in uno lumine descendente a primo per media omnia in ultima connectuntur : nec oportet quaerere continuitatem aliquam, nisi ordinis tautum, qui tantum facit in spiritualibus sicut continuitas in corporalibus. Licet etiam sic connectantur in uno lumine, tamen secundum illud diversimode perficiuntur secundum diversitatem capacitatis eorum, sicut eamdem doctrinam quidam recipit per modum demonstrationis, quidam per modum inductionis, alius per auctoritatem. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum vero dicendum, quod distinctio eorum in hierarchia et ordine est a diversa capacitate recipientium idem lumen diversimode : et ex hac parte non connectuntur. Et similiter dicendum ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod in diversis officiis et operantibus est lumen dirigens quo reguntur, et in quo connectuntur.

Ad quartum dicendum, quod in omnibus est una natura spiritualis per analogiam, secundum quam sunt capaces divini luminis hoc vel illo modo, sicut etiam natura diaphani est in pariete ut in termino, et in aere secundum pervietatem, et in sole secundum actum lucendi : et sic connectuntur etiam in essentiali.

Ad quintum dicendum, quod illuminationes non sunt causa contradictionis, licet circa eas sit contradictio, quando ab uno habentur, et ab alio non : et per eas fit concordia, ut dicitur Job, xxv, 2 : Qui facit concordiam in sublimibus suis.

<--- Page Split --->

Ad sextum dicendum, sicut ad primuni.

Cinca secundum sic proceditur. 1. Videtur inconvenienter dicere, quod dispositio prima est occultior et invisibbilior. Aut enim intelligit de visione exteriori, et sic omnes aequaliter sunt invisibiles, quia privatio non suscipit magis et minus : aut intelligit de visione intellectuali, et sic nulla est invisibilis, u quod lumen quod in omnibus recipitur, sit intellectuale : ergo prima non dehet dici invisibilior.

  1. Item, Videtur quod non sit simpliflata : simplex enim non simplificatur eo quod nunc sit simplex : sed illuminatio primi luminis est simplex, cum non habeat causam compositionis, sicut habet illuminatio secundi a primo et secundo : cum ergo illuminatio prime hierarchiae sit immediate a primo lumine, videtur quod non sit simplificata.

  2. Præterea, In capite primo dirum est, quod « per illuminationes an- « geicas restituimurin simplum radium, « qui est divini luminis radius, quo illu- « minatur prima hierarchia : » ergo non videtur posse simplificari.

  3. Præterea, Diffinitio simplicis est, quod non habet partem, et datur per negationem : nullius autem hierarchiæ illuminatio habet partem : ergo videtur simplicitas non posse appropriari prime hierarchiæ, cum privatio non recipiat magis et minus.

  4. Item, Videtur quod male dicatur unificata, cum sit una illuminatio et ab uno descendens.

  5. Præterea, Videtur idem esse simplificata et unificata, et ita videtur ibi esse nugatio.

  6. Item, Videtur quod non sit manifestior, cum neque sit manifestior quoad nos, cum sit in ante data, neque secundum naturam : secundum idem enim non potest aliquid esse manifestius et occultius : dicta est enim occultior secundum naturam, quia simplicior : ergo

secundum naturam non potest esse manifestior, et sic nullo modo.

  1. Item, Videtur quod non sit ante data : cum enim non sit ibi prioritas temporis vel loci, videtur quod sit ante secundum ordinem dignitatis, vel secundum ordinem naturae. Sed non dicitur primo data dignitate : quia ex hoc non est aliquid universalius, quia est prius dignitate : quod tamen de ipsa subditur. Si autem est ante data natura, aut prioritate generis, et hoc non potest esse, quia sic esset imperfectissima, quia quod scitur in universali, scitur imperfecte et in potentia : aut prioritate causa, et hoc iterum non potest esse, quia oporteret quod primi illuminarentur secundum operationes inferiorum, ut causantes eas, et sic esset confusio actionum : ergo non est ante data.

  2. Præterea, Videtur idem significari per hoc quod dicit ante data et primo lucens : et ita videtur esse nugatio.

  3. Item, Videtur quod non sit primo lucens. Illa enim dicuntur lucere primo in intellectu, sine quibus nihil potest sciri : eis tamen scitis non necesse est scire aliquid aliorum, ut sunt principia : et haec cognitio est imperfectissima : ergo non videtur illuminatio prime hierarchiae esse primo lucens : sic enim nihil cognoscerent particularium.

  4. Præterea, Ubi est primo et posterius lucens, est ordo rationis in accipiendo : sed talis ordo non est in Angelis, cum nobiliori modo accipiant, quia per theophanias : ergo non videtur, quod sit ibi illuminatio primorum primo lucens.

  5. Item, Videtur quod non sit universalior : cognitionem enim de Angelis oportet nos accipere per eorum cognominationes : sed illi de ultima et media hierarchia ex nomine ordinum dicunt prælationem super multa, ut Principes et Archangeli : illi vero de prima nominantur ab habitu, qui salvatur in uno, scilicet charitate vel scientia : ergo eorum illuminatio non est universalior.

  6. Præterea, Cognitio universalior

<--- Page Split --->

est minus certa, et magis indeterminata : sed illuminatio primae hierarchiae facit cognitionem certissimam : ergo, etc.

  1. Praeterea, Nulla cognitio universalis est certa nisi determinetur per materiam vel per differentias : haec autem non sunt in prima hierarchia : ergo cum cognitio ejus sit perfecta, videtur quod non sit universalior.

  2. Item, In omnibus hierarchiis est illuminatio ordinata ad actum : haec autem est secundum quod oportet : ergo non debuit specialiter dici de prima hierarchia.

  3. Praeterea, Quod est esse secundum quod non oportet, est principium corruptionis : sed in nulla hierarchiarum est principium corruptionis : ergo non est ibi forma secundum quod non oportet : et sic contrarium non est proprium primæ.

  4. Praeterea, Quod est in uno, non effunditur : sed forma omnis habet esse in uno : ergo improprie dicitur effundi.

SOLUTIO. Dicimus, quod illa attribuuntur primæ hierarchiæ secundum quod maxime accedit ad primum, non quin aliæ participent illa secundum suum modum.

Ad primum ergo dicendum, quod invisibilis dicitur non quantum ad visum exteriorem, sed quantum ad visum intellectus. Et cum invisibile dicatur tribus modis secundum Philosophum, scilicet quod nullo modo videtur, et quod est male visibile propter excessum luminis, et quod difficile videtur ut parum habens de lumine, dicitur hic invisibilis illuminatio propter abundantiam luminis : quia accipitur a prima hierarchia in ipso fulgore divino : et privatio recipit magis et minus non per se, sed ratione affirmationis quam consequitur, quæ potest secundum magis et minus participari secundum accessum ad primum.

Ad secundum dicendum, quod non dicitur illuminatio simplificata per recessum ab aliqua compositione, sed per ac-

cessum ad unum maxime simplex. His duobus modis dicitur aliquid secundum magis et minus unum, non sicut compositio in aliquam illuminationem : hic tamen dicitur simplificata magis propter accessum ad unum, supra quod fundatur negatio, quæ est non habere partem : sic enim etiam punctum dicitur unum simplex unitate quam habeat. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.

Ad quintum dicendum, quod dicitur univocata active : quia reducit ad unum univocans.

Ad sextum dicendum, quod simplificata dicitur secundum quod exit ab uno, quia per hoc habet rationem compositionis : univocata vero dicitur secundum quod reducit in unum.

Ad septimum dicendum, quod secundum naturam est manifestior et occultior, sed diversa ratione. Est enim occultior secundum propinquitatem ad divinum lumen, quod propter sui altitudinem occultum est.Unde de eo dicitur, I ad Timoth. vi, 16, quod lucem habitat inaccessibilem. Est vero manifestior secundum majorem participationem divini luminis, quod licet in se occultum sit, est tamen ratio et causa omnis manifestationis.

Ad octavum dicendum, quod dicitur esse ante data prioritate causæ, in quantum illuminatio prior est causa illuminationis sequentium : quia per primos illuminantur secundi ad suas operationes et illuminationes inferiorum, et sunt in primis eminenter, in aliis vero secundum suam proportionem : et ideo non fit confusio ordinum.

Ad nonum dicendum, quod dicitur prius data, secundum quod propinquius accipitur a primo. Primo vero lucens, secundum quod irradiat ad manifestationem sequentium.

Ad decimum dicendum, quod hoc intelligitur de primo lucente incomplexo : primum enim incomplexum non facit scire, nisi addantur propria principia complexa. Sed de lucentibus incomple-

<--- Page Split --->

xix est e converso : quoniam primum lumen est efficax ad notificandum quodlibet particulare, super quod convertitur : sicut etiam in lumine solis manifestatur quodlibet visibile.

dum quod magis est simplex per accessum ad unum primum : nec tamen dicitur quod in aliis sit secundum quod non oportet. Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad undecimum dicendum, quod ratiuuis ordo est in primo lucentibus, quae sunt complexa, sicut est ordo principiorum ad conclusiones : sed in his quae sunt primo lucentia secundum accessum ad primum lumen, est via cognoscendi per theophanias.

Ad duodecimum dicendum, quod dicitur esse illuminatio primorum universalior, non sicut per abstractionem, sed per modum artis, qui est modus compositionis. Forma enim artis dum est in artifirv, est communis ad quodlibet artificiatum illius speciei, sicut ad quamlibet domum forma domus : sed quando jam recipitur in materia, efficitur singularis : et quanto est prior artifex, forma sua est magis communis, licet apud ultimum sint multipliciores forma. Sicut ponentvs intelligentias movere coelum (per quarum motum secundum diversitatem situs est tota diversitas generabilium), dicunt formas omnium inferiorum esse apud intelligentias, sicut artificiata apud artificem : et licet motor orbis luna, qui est inferior, habeat plures rationes apud m, secundum quod cognoscit proportionem motus sui ad omnes superiores, minor vero solis pauciores, quia deficiunt proportiones quae sunt inferiorum ad ipsum, sunt tamen forma ejus habentes secundum virtutem omnes illas quae sunt in inferioribus, et ideo sunt universaliorvs. Similiter illuminatio prima hierarchia habet virtute in se omnes quae multiplicantur in inferioribus, et ideo universalior est. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia, quae procedunt de universali abstractionis.

Ad ultimum dicendum, quod forma naturalis non est nisi in uno, et ideo proprie non potest dici effundi : sed de forma rationis, de qua hic loquitur, aliter est : quia sicut coloris species defertur per lumen ad visum, ita etiam per lumen intellectus agentis defertur species cognitionis, quae est intentio rei, ad animam, et similiter etiam per lumen divinum, et ideo dicitur effundi. Vel dicendum aliter, quod sicut quidam dicunt, forma cognitionis eadem est in re et in omnibus cognoscentibus : quia unusquisque cognoscit veram quidditatem rei qua res habet esse : hoc enim est objectum intellectus : et ideo quia in pluribus est, dicitur effusa. Sed tamen intelligendum est, quod non est eadem forma secundum esse quod habet in anima in qua est per modum accidentis ut intentio quaedam, et secundum esse quod habet esse in re, prout est substantia rei : est tamen eadem in ratione subjecti : quia id quod perficit esse rei, est extra objectum cognitionis apud omnes cognoscentes rem illam.

<--- Page Split --->

tionaliter sibi, et hæc est dispositio ejus propria, ut reducatur per primam, et a secunda reducitur tertia, et ex tertia quæ ultima est in cælestibus, reducitur hierarchia secundum nos, id est, humana : et hoc fit secundum legem ipsam divinæ ordinationis bene ornantis omnia, id est, decenter donis perficientis, quæ est per prima media, et per hæc media ultima reducere. Reducitur dico hierarchice ad principium superprincipale, scilicet Deum, qui supereminenter est causa omnis simul accepti boni ornatus, et ad consummationem hierarchiæ, scilicet Deum, quia ab ipso et in ipso sunt omnia : et hoc fit in harmonia divina active, qua Deus quadam proportionata ordinatione disponit omnia, et similiter in analogia propria unicuique quantum ad unum principium et finem. Unde non similiter, sed proportionaliter omnia ordinantur. Et dicitur harmonia, secundum quod diversæ capacitatis perfectæ sunt differentibus donis : analogia vero secundum diversam proportionem capacitatis in se. Et hoc est primum in quo connectuntur, scilicet in ordinatione ad principium et finem unum.

Deinde ponit secundum in quo connectuntur omnes, scilicet in actu manifestandi per modum quo effectus manifestat causam : unde hoc consequitur exprimo.

Dicit ergo : Non solum connectuntur in ordine ad principium unum, autem, id est, sed omnes sunt manifestatores, sicut ferrum ignitum manifestat ignem, et, id est, etiam Angeli, non solum homines sunt manifestatores eorum quæ sunt ante, id est, supra ipsos, per quos illuminantur. Et ipsi quidem homorabilissimi, qui scilicet sunt in prima hierarchia, sunt manifestatores Dei moventis omnes illuminando : caeteri autem, scilicet inferiores sunt manifestatores primorum motorum ex Deo per illumnationes proportionaliter sibi : cum enim non manifestent primos nisi secundum

292

EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic legatur : Itaque ut patet ex prius determinatis ipsa quidem honorabilissima, id est, prima dispositio, id est, hierarchia, animorum, id est, intellectuum, scilicet Angelorum existentium, circa Deum, est connexa ad alias, sic, id est, tali dispositione propria sibi, ex perfectiva illuminatione ordinata supra alios, scilicet divina, ascendendo immediate in eam, scilicet illuminationem divinam, et sic ipsa purgatur, et perfcitur, et illuminatur illuminatione divinitatis, immediate existens, occultior aliis secundum propinquitatem ad inaccessabile lumen, et manifestior secundum participationem luminis divini quæ est omnis cognitionis principium. Occultior quidem est prima dispositio tamquam invisibilior propter abundantiam luminis, et magis simplificata, secundum quod exit immediate a primo simplici, et magis unificata, secundum reductionem in unum. Manifestior vero est quantum ad suam illuminationem, ut ante data, secundum quod ejus illuminatio immediate a primo accipitur, et ut primo lucens, prout diffunditur super sequentia, et ut universalior, secundum quod habet unite ea quæ sunt inferiorum multipliciter, et magis effusa, scilicet a primo in eam per lumen divinum delata, forma cognitionis, ut oportet, id est, secundum naturam formæ, quæ consistit in simplicitate et actualitate. Ab ipsa autem, scilicet prima dispositione reducitur iterum secunda propor-

<--- Page Split --->

quod participant lumen primorum, non perfecte manifestant : et ideo dico proportionaliter. Enim, id est, quia superessentialis harmonia omnium active, id est, Deus, qui omnia in quadam proportione ordinat, tantum providit uniciuque rationalium, id est, hominum, et intellectualium, id est, Angelorum, sacro ornatu, id est, in collatione donorum ornantium, et ordinata ductione, id est, reductione, ut scilicet posset reducere alium vel reduci quantum unusquisque ordo hierarchiarum est positus, id est, dispositus in gradu ab ipso Deo, sacre, quia circa sacra dona et actiones, et decenter, id est, secundum proportionem uniuscujusque.

dum Boetium, et ita secundum hoc omnia erunt ejusdem positionis.

  1. Item, Mathematica (qua sunt separata secundum rationem tantum) sunt ejusdem ordinis in simplicitate : ergo videtur, quod etiam spirituales substantiae separata per esse et rationem.

  2. Praeterea, In nobis est diversa dispositio intellectus ex diversa commixtione contrariorum. Unde dicit Philosophus, quod « molles carne bene aptos « mente videmus : » talis autem commixtio nonest in Angelis : ergo non videtur, quod sit in eis diversus gradus in receptionis facilitate.

SOLUTIO. Dicimus, quod istius diversae positionis non est causa nisi quantum sit in eis ex ordine divinae sapientiae intendentis ex diversis gradibus unum bonum universi, ut supra habitum est. Et licet hoc sit unum simplex, nihilominus ex ordine sapientiae producit res diversarum dispositionum : quia non agit necessitate naturae, sed libertate voluntatis. Et sic patet solutio ad primum.

Ad secundum dicendum, quod gradus diversae positionis non est in eis per recessum a materia, sed per majorem et minorem accessum ad unum primum : in mathematicis autem non est ordo ad unum : et ideo ex neutra parte habent diversos gradus. Et sic patet solutio ad tertium.

Sed hic est dubium, uude sit haec diversa ratio ordinis cui proportionaliter providit Deus.

  1. Et videtur, quod non sit ex parte ipsius Dei, cum ipse uno modo se habent et sit unum simplex : tale autem natum est unum facere.

  2. Item nec videtur esse ex materia : quia « spiritualia materia carent » secun-

Ad quartum dicendum, quod diversa dispositio animae non est ex diversa commixtione contrariorum sicut ex causa, cum potius diversitas quae est in materia, procedit ex diversitate formae : sed diversa commixtio est signum dispositionis animae diversae, causa vero ejus est secundum accessum ad unum simplex.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Et omnem hierarchiam videmus in primas etmedias et ultimas virtutes divisam. Sed et ipsam, per singulas specialiter dicendum, dispositionem ipsis divinis harmoniiis discrevit. Propter quod et ipsos divinissimos Seraphin ipsi Theologi aiunt alterum ad alterum clamare 1, aperte in hoc (ut æstimo) declarantes, quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt.

Ut et ipsa singulis hierarchiis decoros ordines statuerit, atque omnem hierarchiam in virtutes primas, et medias atque postremas distributam esse videamus. Quinimo singulas, ut proprie dicam, spirituum, descriptiones iisdem divinis harmoniiis discrevit, propter quod ipsos etiam divinissimos seraphim theologi alterum ad alterum clamare aiunt ; qua quidem re, mea sententia, manifeste declarant, primos participes facere secundos divinarum rerum atque notionum.

B. Addiderim autem fortassis, et hoc non congrue, quia et secundum seipsum unusquisque et cœelestis animus et humanus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes addictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas, per quas unumquodque in participatione fit, sicut idipsum et fas est et possibile, superincognitissimae purgationis plenissimi luminis, ante

Hoc quoque non immerito possum addere, quamlibet cœelestem et humanam mentem seorsum proprios in se continere et primos, et medios, et ultimos ordines atque facultates, quae eodem modo, quo superiores singularum hierarchiarum illustrationum proprii ductus, eluceant, quibus unaquaeque mens pro suo captu quam nitidissimae purgationis, copiosissimi luminis, absolutaeque perfectionis fit particeps.

<--- Page Split --->

perfectæ perfectionis. Est enim nihil per se perfectum, non indigens universalis perfectionis, nisi perfectissimum et ante perfectum.

Nihil est enim per se absoluteque perfectum, aut quod omnino perfectionis non indigeat, nisi quod per se revera perfectum est, et praeperfectum.

DUBIA.

Et omnem hierarchiam, etc.

Ilic determinat de tribus aliis connexionibus. Et primo de connexione ordinun in hierarchia una. Et circa hoc sunt quatuor dubia.

Primo, Utrum sit connexio trium ordinum in hierarchia una?

Secundo, de connexione personarum in ordine uno.

Tertio, de connexione ordinum in persona una.

Quarto, Utrum ordines remaneant post diem judicii ?

  1. Circa primum sic proceditur.

  2. Videtur enim, quod tres ordines unius hierarchiae non connectantur : quorum enim non est unum donum, non est unum opus, nec unum dirigens in opere : cum igitur trium ordinum non sit unum donum, « ordines enim distinguuntur se- « cundum dona, » ut dicit Gregorius : ergo eorum non erit opus unum, nec unum dirigens : et ita non videntur in aliquo connecti.

  3. Ad idem, Connexio aliquorum non

potest esse nisi secundum proprietates conveniant : quia si in his non conveniunt, nec in essentialibus e quibus manant : sed diversorum ordinum etiam qui sunt in hierarchia una, assignavit diversas proprietates : ergo non videtur eorum esse connexio.

  1. Præterea, Ab una simplici illumí- natione non est nisi unum : si igitur sunt diversa dona et actus in diversis ordinibus, eorum non est illuminatio una : ergo nec connectuntur in aliquo.

  2. Præterea, Si esset illuminatio una descendens in omnes, aut aliquid adderetur illi illuminationi, aut nihil. Si nihil, non distinguentur per eam diversi ordines. Si autem adderetur aliquid per superiores Angelos per quod distinguitur in aliquo ordine a primis, cum additum id quod distinguit eos in speciali ordine, sit eis causa gloriæ, videtur quod unus Angelus sit causa gloriæ alterius. Quod est falsum : quia hoc solius Dei est : ergo videtur quod non sit illuminatio descendens in omnes, et ita non connectuntur.

Ad oppositum.

  1. Major est communitas eorum qui sunt in hierarchia una, quam eorum qui sunt in diversis : sed omnes hierarchiae connectuntur, ut supra habitum est : ergo multo fortius ordines unius hierarchiæ.

  2. Præterea, Quæcumque sunt unius sacre scientiæ et actionis, connectuntur in his : sed ordines unius hierarchiæ sunt hujusmodi, quia hæc est diffinitio hierarchiæ : ergo connectuntur.

SOLUTIO. Dicimus, quod tres ordines unius hierarchiæ connectuntur, et magis etiam quam illi qui sunt in diversis hierarchiis, secundum quod magis uniformiter se habent in recipiendo et commu-

<--- Page Split --->

nicando divinas illuminationes, quam in diversis hierarchiis : quod enim est in inferiori ordine, est et in superiori eminenter : et ideo in eodem dono connectuntur tres ordines. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum vero dicendum, quod licet denominantur a diversis donis, quia primi præcedunt secundos in donatione inferiorum donorum, tamen superiores non excluduntur a donis inferiorum, sed eminentius participant, et supra proprietates consequentes donum illud : et ideo in his connectuntur. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod non solum una illuminatio descendit a Deo, sed plures, in quantum ad plura illuminantur : una tamen et eadem est recepta in omnibus : quia superiores communicant inferioribus suas illuminationes, secundum quod possibile est, et illuminationes inferiorum sunt eminentius receptæ a superioribus : et ideo etiam sunt distincti, et tamen connectuntur.

Ad quartum dicendum, quod non additur aliquid active per prinos, quo sequentes determinentur in ordine : sed radius procedens distinguitur ex diversa capacitate recipientium, sicut ex lumine corporali generantur diversi colores.

Dubium 2. Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod eorum qui sunt in ordine uno, non sit huiusmodi connexio : eorum enim qui st... : grad u no, non est ordo ad se : cum igitur sit gradus quidam potestatis, non videtur esse connexio eorum qui sunt in ordine uno, quæ est primi, medii, et ultimi.

  2. Præterea, Eorum quorum non est aliqua ratio ordinis, non est connexio una ordinata : sed eorum qui sunt in ordine uno, non est aliqua ratio ordinis, cum habeant donum unum : ergo non habent connexionem.

  3. Præterea, Distinctio personarum est secundum multiplicationem materialem : talis autem non habet finem, cum sit i

infinitum : et ita nec principium nec medium : ergo videtur, quod diversarum personarum in ordine uno non sit determinanda talis connexio.

  1. Præterea, Sicut se habent intelligentiæ moventes ad motum, ita se habent Angeli ministrantes ad ministerium : sed ad unum motum non ordinantur, secundum Philosophos, intelligentiaprime, medie, et ultime : ergo nec in uno ordine eis est ministerium unum unde debent connecti primi, medii, et ultimi.

Ad oppositum.

  1. Inter corporalia est connexio secundum ordinem primi, medii, et ultimi : ergo videtur, quod etiam in spiritibus incorporalibus unius ordinis.

  2. Præterea, Lex divinitatis est ubique per prima media, et per hæc ultima reducere, ut supra dictum est : ergo erit etiam hoc in eodem ordine.

SOLUTIO. Dicimus concedendo, quod in Angelis etiam unius ordinis sunt primi, medii, et ultimi : non enim sunt inter eos aliqui duo ejusdem speciei, nec æquales in donis, ut supra capite quarto disputavimus. Unde natura communis unius ordinis non est natura speciei specialissimæ, sed natura generis propinqui : potentia autem generis non est infinita sicut potentia materiæ ad infinitas formas successive, sed est determinabilis ad differentias finitas ad quas comparatur secundum gradus quosdam quibus de infimis transitur per media ad novissima in genere illo, sicut natura animalis ascendit ab aquaticis omnino ad silvestria per media quædam quæ pascunt in terra, et generantur in aquis, vel e converso, ut dicit Philosophus in VII de Animalibus. Et similiter vita transfertur de plantis in animalia perfecta per quædam media, quæ sunt affixa ut plantæ, et habent sensum ut animalia, verbi gratia, conchilia. Ita etiam natura generalis quæ est unius ordinis, determinatur per differentias quasdam, licet nobis ignotas, distinctas tamen secundum gradus : et sic habent

<--- Page Split --->

ordinem in essentialibus et gratuitis, quae consequuntur ordinem naturalium, et ita connectuntur. Et similiter dicendum ad secundum de donis.

Ad tertium dicendum, quod personæ ejusdem ordinis non habent multitudinem materialem, sed sicut multiplicatur genus per differentias, diversitatem enim individuorum sequitur diversitas specierum, cum totum esse speciei et continuitas salvetur in uno individuo : in corruptibilibus vero licet totum esse speciei sit in uno, non tamen potest continuari in illo : et ideo ad evitandum periculum destructionis speciei, multiplicantur individua in una specie.

Ad quartum dicendum, quod ad motum uno modo se habentem non exigitur nisi unus motor, qui uno modo se habet: cum enim non lassetur in movendo, velox motus est ex uno motore, et tardus ex alio : sed unus ordo non instituitur ad unum ministerium in numero, sed in genere : et ideo non est simile.

4. 1. Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod in uno et eodem Angelo non sit connexio secundum primas et medias et ultimas ordinationes, sicut simplex aliquod ordinatum non habet primam, mediam, et ultimam ordinationem : sed intellectus Angeli est simplex : ergo secundum ordinationem qua ordinatur ad unum, quod est Deus, vel quodcumque intelligibile, non habet principium, medium, et ultimum.

  2. Ad idem, In nobis potest esse ordinatio primi, medii, et ultimi, propter multos gradus potentiarum, quarum una subest alteri : sed in Angelis non sunt hujusmodi potentiae, nisi tantum intellectus et voluntas : ergo, etc.

  3. Praeterea, Cum gratuita in Angelis consequantur naturalia, si tantum naturalia se habent uno modo, et gratuita : sed naturalia uno modo se habent, quia unum est influens eodem modo se habens similiter recipiens uno modo se habens :

ergo non videtur distinctio esse primi, medii, et ultimi in una persona.

  1. Item, Objicitur de expositione Commentatoris, qui primi, medii, et ultimi, quae faciunt connexionem in una persona, dicit inesse essentiam, virtutem, et operationem, his verbis : « Tres isti ordi- « nes sive ordinationes intelligendi sunt « ita : quia omnis animus habet substan- « tiam, secundum quam primum est, « deinde virtutem secundum quam con- « junctus est, postremo ordinationem « secundum quam propria operans pie « agit. » Sed contra : Virtus sola participat illuminationem per se, et non essentia et operatio, nisi per virtutem : in aliis autem connexionibus unumquodque connexorum participat per se illuminationinem : ergo haec connexio non respondet praedictis, sed est æquivoca eis.

  2. Praeterea, In aliis connexionibus erant tres capacitates : hic autem non est nisi una, habens haec tria : ergo haec non est ejusdem rationis cum aliis.

  3. Praeterea, Secundum hoc cum dæmones haberent haec tria, essent connex i : quod falsum est, cum sint maxime divisi.

Ad oppositum.

  1. Quæcumque habent plures potentias ordinatas ad unum, habent connexionem primi, medii, et ultimi in suis virtutibus : sed Angeli habent plures potentias, scilicet intellectum et voluntatem ordinatas ad unum, quod est ipsorum perfectio : ergo, etc.

  2. Praeterea, De similibus idem est judicium : sed in nobis qui communicamus cum Angelis intellectu, est hujusmodi connexio virtutum : ergo et in Angelis.

SOLUTIO. Dicendum, quod in uno Angelorum est connexio operationum sive virtutum secundum primum, medium, et ultimum : cum enim illuminatio quæ in eos transfunditur, purget, illuminet, et perficiat, ordinem habet ad perfectionem: perfectio autem felicitatis contemplativæ, secundum Philosophum et Dionysium, perficitur delectatione adjuncta contem-

<--- Page Split --->

plationi : non enim solum, ut dicit Plato, « Delectatio est generatio in sensibilem « animam, sed operatio affectivæ, id est, « ex operatione potentiae vel habitus se- « cundum naturam non impediti : et in « hoc est ultima perfectio rei : » oportet ergo ad perfectionem eorum, quod sit speculatio veri, et quod accipiatur verum ut bonum, alias non excitaret delectationem, quod moveat ut bonum delectandoPrimum autem est per simplicem speculationem intellectus. Secundum autem est intellectu inclinato ad affectum per modum practici intellectus. Tertium vero est secundum affectum. Et habent hæc tria ordinem qui est in toto potestativo, secundum quod ultimum habet alia, et non convertitur : quod enim afficitur delectabiliter, habet acceptionem veri et boni : et quod accipit verum, et non convertitur. Unde in his tribus fit connexio, etiam in una persona, sicut in prædictis. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum vero dicendum, quod intellectus Angeli est simplex secundum esse, et est multiplex secundum rationem, ut expositum est : et ideo secundum diversos modos accipiendi potest in ipso esse connexio.

Ad secundum dicendum, quod intellectus et voluntas sufficiunt ad hanc connexionem : quia aut est intellectus tantum, aut in ordine ad voluntatem, aut voluntas tantum. Et per hoc patet solutio etiam ad tertium.

Ad quartum dicendum, quod expositio Commentatoris non est perfecta, sed est adaptatio quaedam : quia sicut in ordine naturae ab essentia fluit virtus, et ab hac operatio : ita etiam imperfectio felicitatis ab opere redundat delectatio in virtutem, et inde in essentiam : et sic est aliquid

simile connexioni. Et per hoc patet solutio ad quintum.

Ad sextum dicendum, quod dæmones non sunt connexi : quia, sicut dicit Dionysius, « infirmantur in naturali opera- « tione, » secundum quam est connexio perfectionis, ut dictum est.

CIRCA quartum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod ordines maneant post diem judicii : quod enim non est ex parte, secundum Apostolum ' non destruetur : nihil autem quod est in patria, est ex parte : cum ergo ordines sint in patria, videtur quod perpetui erunt.

  2. Præterea, Sortes electorum sunt secundum ordinem Angelorum secundum illud, Statuit terminos populorum, etc 3. sed hæ semper erunt : ergo et ordines Angelorum.

  3. Præterea, Sicut dicit Magister in Sententiis, gradus ordinum in Angelis disponuntur secundum gradus naturae : sed gradus naturae semper erunt in ipsis : ergo, etc.

  4. Ad oppositum est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 24 : Deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem. Ergo etiam Angelos : et ita in fine etiam angelici ordines destruentur.

  5. Præterea, Hoc idem videtur per Glossam ibidem, quæ dicit : « Dum du- « rat mundus, Angeli Angelis præsunt, « dæmones dæmonibus, et homines ho- « minibus, ad utilitatem viventium vel « deceptionem : omnibus autem termina- « tis, jam omnis prælatio cessabit, quia « necessaria non erit : et sic cessabunt « ordines, quæ sunt quædam prælatio- « nes. »

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Ordines statuti sunt, tu præ superiores reducantur inferiores : sed in fine sæculi omnes reducendi erunt reducti : ergo, etc.

  2. Præterea, Custodia quæ est proprium ultimi ordinis, non erit, et sic eadum ratione nec alii ordines.

  3. Item, Videtur quod quidam maneant, et quidam non : quia quorumdam nomen imponitura perfectione, sicut Thronis est plenitudo scientiae : quorumdam vero habet aliquid imperfectionis, ut signifer exercitus circa ministerium exercitus, sicut Principes et Angeli.

SOLUTIO. Dicimus, quod ordines possunt tripliciter considerari, aut secundum sortes beatitudinis, et sic semper erunt : aut secundum quod quidam nobiliora dona habentes, nobilioribus donis ornantur, et copiosissime a Deo recipientes, aliis illuminationes transfundunt, et sic iterum semper erunt : aut secundum quod eorum illuminationes ordinantur ad reductionem hierarchiae nostrae, et sic non erunt post diem judicii in actu sui ordinis, sicut dux post victoriam manens domi, non est in actu ducis, nihilominus fungitur dignitate ducis, et gaudet de victoria per ipsum prius facta. Omnes autem ordines distinguuntur ab aliquo dono nobilitatis, quod eis semper inerit, licet quidam denominentur a ministerio quod circa nos exercent : quia per hoc magis nobis innotescunt. Et per hoc palet solutio ad ea quæ quæsita sunt.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. Et omnem hierarchiam, etc.

Littera sic legatur : Sic omnes communiter connectuntur secundum ordinem primi, medii, et ultimi. Et, id est, etiam videmus omnem hierarchiam, id est, angelicam et humanam esse divisam in primas et medias et ultimas virtutes secundum ordinem ad actum unum hierarchiae. Sed et, id est, etiam dicendum est, quod Deus decrevit ipsis harmonis, id est, proportionibus divinis, id est, in participatione divinorum, scilicet primi, medii, et ultimi ipsam dispositionem, id est, ordinem, per singulas, scilicet personas vel essentias : et hoc specialiter, id est, speciali ratione connexionis. Et hoc probat per Scripturam dicens : Propter quod, scilicet quia discreti sunt, ipsi Theologi, scilicet Isaias, vi, 3, aiunt et, id est, etiam ipsos Seraphin divinisimos id est, Deo propinquissimos, clamare alterum ad alterum, aperte declarantes in hoc, ut aestimo, non propter dubietatem dicit, sed propter timorem imperfectae expositionis, quoniam ipsi primi, scilicet inter eos, tradunt secundis scientias, id est, illuminationes, Theologicas, id est, a Deo acceptas.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Addiderim autem, etc.

SED SECUNDUM hoc est dubitatio : quia clamor est propter distantiam, aut propter malum auditum : hoc autem non est in Seraphin : ergo videtur, quod unus non clamet ad alterum.

  1. Præterea, Apud nos clamat superior inferiori, et e converso, et æqualis æquali : ergo cum unus ad alterum clamat, non habetur quod primi tradant secundis.

  2. Præterea, Clamiare loqui quoddam est : loqui autem potest quilibet cuilibet : ergo videtur idem quod prius.

  3. Præterea, Homo potest clamare ad Deum. Psal. cxviii,145 : Clamavi ad te.., exaudi me. Ergo, etc.

SOLUTIO. Dicendum, quod in Angelis clamor non significat aliquod illorum donorum, sed intentionem, sicut dicit Glossa. Similiter ad primum.

Ad secundum dicendum, quod clamor vel locutio potest esse aut de naturalibus conceptis, et sic quilibet cuilibet potest loqui : aut de gratuitis, et hoc dupliciter, aut tradens alteri illuminationem per modum doctrinae, et sic non clamat nisi superior inferiori, et talis fuit ille clamor : aut requirendo illuminationem ab alio, et sic est inferioris clamare ad superiorem, et sic Angelus clamat ad Deum. Zach. 1, 12 : Usquequo Domine non miserebetis, etc.,et homo ad Deum clamat.Et per hoc patet solutio ad alia.

Hic determinat quartam connexionem, quae est virtutum in una persona, dicens : Sic connectuntr illi qui sunt in una hierarchia et in uno ordine. Autem, id est, sed ego, et, id est, etiam addiderim hoc fortassis, propter timorem imperfectionis, non incongrue, sed decenter, hoc, scilicet quia,et, id est, etiam unusquisque animus, id est, intellectus, et coelestis, id est, Angelus, et humanus habet speciales, supra connexionem in ordine vel hierarchia, ordinationes et virtutes, id est, naturas quibus ordinantur ad perfectionem, et quibus elicit actum perfectionis, ut supra expositum est, et primas et medias et ultimas ordinationes ad anagogas, id est, reductiones in superius hierarchicarum illuminationum, id est, quae per has fiunt, dictas, id est, determinatas a nobis proprias per unumquemque, id est, unicuique manifestatas sibi proportionaliter, per quas, scilicet anagogas, unumquodque eorum fit in participatione, id est, participant purgationis divina superincognitissimae, quia habitat lucem inaccessibilem, et in participatione plenissimi luminis, scilicet divini, et perfectionis divina ante perfectae, id est, super omnia : et hoc sicut idipsum, id est,

<--- Page Split --->

hoc ipsum sibi est fas secundum donum perceptum, et possibile, secundum naturalium capacitatem. Ideo dico in participatione. Enim, id est, quia nihil est per se perfectum, non indigens perfectionis uni-

versalis, id est, divina quae nos perficit, vel non indigens universali perfectione nisi vere perfectissimum, quia per se, scilicet Deus, et ante perfectum, quia super omnia primo.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quare omnes cœlestes essentiae communiter Virtutes cœlestes vocantur ?

Cur omnes cœlestes naturae communi nomine virtutes cœlestes appellantur ?

SYNOPSIS CAPITIS :

I. Docet, cœlestes omnes spiritus non eadem ratione virtutes, qua angelos vocari. II. Nomen hoc commune virtutum non introducere confusionem ordinum ac proprietatum, sed sicut omne essentiae virtute et operatione constant, ita modo quidem essentias, modo vero virtutes et energias nuncupari.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. His autem diffinitis, illud dignumintelligere, ob quam causam omnes similiter angelicas essentias Virtutes cœlestes vocare consuevimus 1. Non enim est

His ita definitis, illud consideratione dignum, cur omnes simul angelicas essentias, virtutes cœlestes appellare soleamus. Neque enim, ut in angelis di-

<--- Page Split --->

dicendum ut in Angelis 1, quoniam omnium novissima est dispositio ipsa sanctarum Virtutum. Et quidem novissimarum sanctam et decoram illuminationem superpositarum essentiarum dispositiones participant : ultimae vero primarum nullo modo. Et hujus gratia cœelestes quidem Virtutes omnes divini intellectus nominantur : Seraphin autem et Throni et Dominationes nullo modo. Participatae enim extremae ab excelsissimis sunt universalibus proprietatibus. Ipsi namque Angeli et ante Angelos Archangeli, et principatus et Potestates post Virtutes ab ipsa Theologia ordinati, communiter saepe a nobis similiter cum aliis sanctis essentii cœelestes Virtutes vocantur.

cere possumus, sanctarum illam virtutum novissimam esse distributionem : atque superiorum quidem essentiarum dispositiones, sanctam et decoram novissimarum illustrationem participare, secus quam ultimae primarum. Ob eamque causam, cœelestes quidem virtutes omnes, divinos spiritus appellari, seraphim autem et thronos atque dominationes nullo modo ; novissimae siquidem superiorum proprietates haud universim participant. Angeli itaque, et ante angelos archangeli et principatus ac potestates, cum post virtutes a theologia collocentur, frequenter a nobis una cum aliis naturis sanctis, cœelestes passim Virtutes appellantur.

B. Dicimus autem, quia communiter in omnibus utentes cœelestium nominatione Virtutum non confusionem quamdam uniuscujusque dispositionis proprietatum introducimus : sed quoniam in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et operationem : cum simul omnes aut eorum quosdam inobserverate cœelestes essentias, aut cœelestes vocamus Virtutes, eos περιφραστικως de quibus sermo est, significare nos aestimandum est, ex ea quae per singulos eorum est essentia vel virtute. Neque enim suppositam proprietatem facile est jam a nobis discretarum sanctarum Virtutum minoribus omnino annectere essentiis in conversione inconfusa angelicorum ornatuum ordinationis. Juxta enim saepe a nobis rectam redditam rationem, ipsae quidem superfirmate dispositiones abundanter habent et minorum sacras proprietates : ultima vero majorum superpositas universita-

Verumtamen negamus, nos, cum communi cœelestium virtutum nomine in omnibus utimur, confusionem ullam cujusque ordinis proprietatum introducere ; sed quoniam in tria omnes divinae mentis cœelesti ratione sua divisa sunt, in essentiam videlicet, et in virtutem,et in operationem,cum omnes, aut aliquas earum, indiscriminatim cœelestes essentias, vel cœelestes virtutes appellamus, eas, de quibus sermo est, circuitione describere putandi sumus, ex ea quae singulis earum inest essentia, vel virtute. Neque enim fas sit eminentem illam sanctarum virtutum proprietatem a nobis jam rite digestam, inferioribus naturis universim attribuere, unde inconfusus ille angelicarum distinctionum ordo perturbaretur. Juxta enim rationem jam a nobis saepe redditam, superiores istae distinctiones inferiorum quoque sacras proprietates abunde continent, novissimae vero antiquiorum eminentibus istis universitatibus carent, primitivis istis illustra-

<--- Page Split --->

tes non habent, particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus per primas proportionaliter eis distributis.

tionibus in illas pro cujusque captu partiliter derivatis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. His autem diffinitis, etc.

In ista parte determinat consequentia hierarchiam ratione eorum quae continentur in hierarchia. Et dividitur haec pars in quatuor, secundum quod determinat quatuor quaestiones ex prius determinatis incidentes, quae determinantur in quatuor capitibus per ordinem. In hoc autem capitulo determinat hanc quaestionem, Cum Virtutes sint specialis ordo, ut determinatum est, quare omnes coelestes essentiae Virtutes vocantur ? Et dividitur hoc totum in duas partes, in quarum prima movet quaestionem. In secunda determinat eam,ibi (§ un B), Dieimus autem, quia communiter, etc.

Prima iterum dividitur in duas. In prima ponit quaestionem. In secunda removet rationem quamdam quae posset dari, similem cuidam solutioni prius date, ibi, Non enim dicendum est ut in Angelis, etc.

Littera sic legatur : Determinavimus propria uniuscujusque hierarchiae et ordinis. His autem ita diffinitis, illud est dignum intelligere, id est, necessarium,

ob quam causam consuevimus omnes angelicas essentias simul vocare cœelestes Virtutes, cum Virtutes sint in speciali ordine. Non enim est dicendum, solvendo hanc quaestionem, ut in Angelis, id est, sicut dictum est in quaestione, quare omnes vocantur Angeli in capite V, quoniam, id est, quod ipsa dispositio, id est, ordo sanclarum Virtutum est novissima omnium, id est, ordinum, sicut dictum est de Angelis, et quidem dispositiones, id est, ordines superposilarum, id est, superiorum essentiarum, participant sanctam illuminationem et decoram, id est, decentem unicuique essentiarum novissimarum, id est, inferiorum : ultime vero, id est, inferiores nullo modo participant illuminationibus primarum, id est, superiorum, ut possint ab eis denominari. Etiam scilicet non est dicendum, quod omnes divini intellectus, id est, Angeli deiformes, hujus gratia, id est, propter dictam rationem, nominantur cœelestes Virtutes, ut ab inferiori, et nullo modo nominantur Seraphin et Cherubin et Dominationes, propter hoc quod sunt superiores : extremae enim, id est, illuminationes ultimarum sunt participatae ab excelsissimis, id est, supremis universalibus proprietatibus : quia in superioribus sunt universaliori et perfectiori modo. Ita dico non est dicendum : usque huc enim pendet constructio. Ipsi namque Angeli et Archangeli, qui sunt ante Angelos, et Principatus, et Potestates ordinati ab ipsa Theologia post Virtutes, secundum quod est specialis ordo, communiter vocantur saepe a nobis cœelestes Virtutes, similiter cum aliis, sanctis essentiis, id est, sicut etiam superiores. Unde cum tam superiores quam inferiores vo-

<--- Page Split --->

centur hoc nomine, oportet quaerere alium solutionem. Dicimus autem, etc.

sive intelligentiae sunt universales motores totius naturae: ergo non habent materiam: et sic redit idem quod prius.

  1. Ad idem, Extremum compositionis non est compositum, quia sic esset abire in infinitum: sed ultima compositio est ex corporali natura et spirituali: ergo spiritualis natura non est composita: ergo Angeli sunt simplices.

  2. Ad idem, Corporalia minus accedunt ad simplicitatem quam spiritualia : sed formae corporales sunt simplices : cum igitur a Boetio vocentur formae, et sint spirituales, videtur quod sint simplices.

Huc solvit positam quaestionem. Et quia in solutione dicitur, quod Angeli dividuntur in essentiam, virtutem, et operationem, quaeritur hic primo de esmentia eorum, Utrum sit simplex? Et videtur, quod sic.

  1. Quaecumque enim carent prima compositione quae est ex primis componentibus, scilicet materia et forma, carent etiam secunda quae est ex accidente et subjecto, cum haec causetur ab illa: sed Angeli carent prima compositione, quia in eis non est materia, quia sicut dicit Boetius, « Nulla est incorporalibus rebus « materia. » Et iterum: « Incorporalia « materia subjecta non egent. » Ergo videtur, quod in eis non sit aliqua compositio.

  2. Ad idem, Sicut dicit Philosophus in II Metaphysicorum : « Materia necesse « est ut imaginetur moveri cum re mo- « ta.» Sed Angeli non moventur : quia ut probatum est in VI Physicorum, « Omne « quod movetur, est divisibile quantum : » non sunt Angeli hujusmodi. Ergo, etc.

  3. Ad idem, Esse materiae est esse in potentia : Angeli non sunt in potentia, neque ad ubi, neque ad formam : ergo non habent materiam.

  4. Ad idem, Nullus motor habet materiam, cum non sit mobilis, quod consequitur ad habere materiam : sed Angeli

  5. Ad idem, Quaecumque sunt composita, resolvuntur in ea ex quibus sunt composita, aut secundum rem, sicut in corporalibus, aut secundum rationem, et tunc oportet quod componentia per actum aliquem indicentur, sicut componentia cœli indicantur nobis per hoc quod movetur et movet : sed componentia Angeli non indicantur nobis per aliquem actum ipsorum, nec resolvuntur in ea secundum esse : ergo non sunt compositi.

  6. Ad idem, Forma materiae est minus simplex quam forma formae : sed Angeli sunt formae formarum naturalium, cum sint datores earum et moveant ad ipsas : cum igitur formae naturales sint simplices, Angeli erunt multo simpliciores.

  7. Ad idem, Ejus quod est maxime propinquum primo, non est dispositio ad maxime distantia ab ipso : sed Angeli maxime propinqui sunt primo : quia sicut dicit Augustinus, « Fecisti Domine « duo : unum prope te, scilicet Angelos : « et aliud prope nihil, scilicet materiam. » Cum igitur maxime distantia sint materialia, quae sunt composita ex partibus essentialibus, videtur quod Angeli non sint compositi.

  8. Ad idem, Quidquid non habet nisi unum ante se, est simplex : sed Angeli non habent ante se nisi Deum : ergo, etc.

  9. Ad idem, Separata secundum esse et rationem magis sunt simplicia quam

<--- Page Split --->

secundum rationem tantum : sed mathematicalia quae sunt separata ratione tantum, non habent materiam : ergo neque Angeli, qui secundum Philosophum sunt substantiae separata etiam secundum esse : et ita Angeli sunt simplices.

  1. Ad idem, Primum multipliciter communicat se creaturis et maxime nobilioribus : sed simplicitas est quaedam conditio primi : ergo communicatur ad minus Angelis, qui sunt nobilissimae substantiarum.

dicantur de rebus : ergo etiam Angeli sunt compositi.

  1. Ad idem, Sicut vult Boetius, « Quid- « quid est citra primum, est hoc et « hoc. » Angeli sunt citra primum. Ergo sunt compositi : oportet enim aliud esse tamquam terminans, super quod reflecitur, et aliud reflectens : sed omnis substantia sciens essentiam suam, redit supra se reditione completa : cum igitur Angeli sint hujusmodi, videtur quod sint compositi : et est ratio in libro de Causis.

Ad oppositum.

  1. Ubicumque est sequens compositio, est et prima ex qua causatur : sed in Angelis est sequens, cum in ipsis sit essentia gratiae et gloriae et conceptiones ipsorum, quia omnis intelligentia est plena formis : ergo in ipsis est compositio essentialis.

  2. Ad idem, Sicut dicit Boetius in libro de Trinitate : « Forma simplex sub- « jectum esse non potest : quia nihil est « subjectum nisi secundum quod partici- « pat materiam. » Sed Angeli sunt subjecta suorum accidentium. Ergo non sunt simplices.

  3. Ad idem, In quocumque est vere significare universale et particulare, est compositum : oportet enim esse in eo aliud principium communicabilitatis, quod est communicabile, et aliud principium incommunicabilitatis, quod non communicatur, alioquin contradictoria essent vera de eodem. Sed in Angelis est vere significare universale et particulare : aliud enim est dicere de eis in quantum sunt Angeli,et aliud in quantum est hoc. Ergo sunt compositi.

  4. Ad idem, Quidquid est in genere, participat genus eadem ratione cum aliis : sed Angeli ordinantur in praedicamento substantiae, in quantum dividitur per corporeum et incorporeum, quod non est nisi in Angelis et animabus : sed ea quae sunt in genere substantiae, recipiunt praedicationem substantiae compositae, quia materia et forma non prae-

  5. Ad idem, Ubicumque invenitur proprium alicujus rei, invenitur res ipsa : sed proprietas materiae est sustinere et terminari. Cum igitur utrumque inveniatur in Angelis, in quantum sustinent accidentia, et terminatur in eis forma communis ad particularitatem, videtur quod in eis sit materia : et sic idem quod prius : et est ratio in libro Fontis.

  6. Ad idem, Sicut se habet lux primi mobilis ad omnia corporalia, ita lux primae causae ad omnia spiritualia : sed lux primi corporis lucem in propria natura speciei alicujus non causaret, nisi esset aliquid determinans lucem ejus, quod est materia : ergo oportet similiter ad hoc quod spirituale constituatur in propria natura, quod radius divinus determinetur aliqua materia : et sic sunt compositi.

  7. Ad idem, Omnis substantia distincta loco habet materiam : Angeli sunt hujusmodi secundum Damascenum : ergo habent materiam : et sic idem quod prius.

  8. Ad idem, Nullum simplex potest alicujus actus esse terminus, ut probat Philosophus in VII primae philosophiae : sed Angeli sunt termini creationis : ergo non sunt simplices.

  9. Ad idem, Omne operans per se non sicut formae, et non operans per suam essentiam, est compositum : quia oportet quod agat per virtutem superadditam. Sed Angeli operantur operatione perfecta, et non per essentiam

<--- Page Split --->

suam, sicut faciendo miracula virtute divina. Ergo sunt compositi.

  1. Ad idem, Omnis forma de se universalis est : sed Angeli sunt hoc aliquid in natura : ergo non sunt formæ tantum : ergo sunt compositi ex forma et ex materia.

Solutio . Dicimus , quodopiniopræci - puorumPhilosophorumest , quodsuntsubstantiæsimplicesintelligentiæ , nihil - ominussuntparticulares , etproceduntperhancviam : licetenimquodrecipi - turinaliquo , sitineopermodumreci - pientis , etnonpermodumdantis , s i t a - menagenssitunivocum , eritineoetpermodumdantisetpermodumreci - pientis , quantumadeaquæsuntdeessespeciei , licetpossintessesecundumme - lioresconditionesinunoquaminalio , sicutnaturahumanaquæinPatreetFi - liorecipitur , ettamenhabetaliquidexparteejusinquemrecipitur , perquodestinmajorivigorevelminori . Simili - terluxacceptainaerehabetaliquidse - cundumquodesthujusmodi , ethabetctiamnaturamlucissecundumquodestacorporeprimo , perquammovetcolo - resomnes , etnonsoluminhacmateriainquarecipitur . Similiterdicunt , quodprocessusintelligentiarumaprimoestpermodumunivocisecundumquodpos - sibileest : undeetnominaturprimumnomineipsarum , etradiusdivinusreci - piturinaliquoorbiumprimovelsecun - d o . Undeintelligentiasecundumquodestaprimo , estquædamlux , similitudolucisprimæ : etsecundumquodrecipi - turinorbecuiuniturutformaetmo - t o r , habetquodsithoc : etsicdicuntquodreflectitursuperse , etestrefle - ctens , secundumilludquodhabet , proutestaprimo . Secundumquodetiamha - betapudseformasuniversales , nonperabstractionemacceptas , sedsicutsuntformæartis , etsecundumquodhabetexparterecipientis , estterminansreflexio - n e m , etformæefficiunturparticularesdeterminatæadopusaliquod , eoquodexhacparteconjungiturcorporiquod

movet , posuitAvicennaquodessetani - mahabensimaginationem , licetaliicon - tradicunt , probabiliusdicentesquodmo - vetsicutintellectuspossibilis , siveute - returvirtutibussensibilibusquibusmo - venturorgana . Etsufficitadmotumsoladeterminatioformarumexpartereci - pientis . Etsolvuntrationesinductascontrase , etadhocquoddicitur , quodestineisuniversaleetparticulare , d i - cuntquodhoctenetinhisinquibusestuniversaleetparticularerationeeorumquæsuntdeessentiarei : sedintelligen - tianonefficiturparticularisrationeali - cujusquodsitdeessentiasua , sedratio - neejuscuiadjungitur , sicutquælibetforma : estenimhæcintelligentiase - cundumquodesthujusintelligentia . Etquodobjicitur , quodformasimplexnonpotestessesubjectum , dicuntquodnonestverumsimpliciter , sedtantumre - spectuaccidentiumnaturæ , quæsuntac - cidentiaindividui : accidentiumautemspecieiquæmanantabessentialibusspe - c i e i , potestessesimplexsubjectum , s i c - utunitassuarumpassionum : quiatalianonrequiruntmateriamprosubjecto , sedidexquofluunt . Etsimiliteracci - dentiumquænonsuntresnaturæ , sedintentionesintellectus , simplexpotestessesubjectum : ettaliumaccidentiumtantumintelligentiæsuntsubjecta . Etsiterumdicatur , quodsuntmoventiamo - t a , dicuntquodnonmoventurnisise - cundumintentionem , utdesideratumineis .

Sedhæcopiniononsustineturproptertriasecundumfidem . Primo , quianonponimuscorporasuperioramoveriabanima , sedaDeo , etiamforteperministeriumAngelorum , quamvisetiamPhi - losophiponantpræteranimamquamdi - cuntmotorempropinquum , intelligen - tiamessemotoremremotum , etmini - strareconceptionesadmotum , sicutetiaminnobisfit . Secundumest , quianosponimusAngelosministrareDeoinspiritualibusministeriis , etcircanosde - scendendodecæloadnos , etnontantum

<--- Page Split --->

in motu sphærarum. Tertium est, quia si corpora superiora haberent animas, oporteret esse tres ordines beatorum, scilicet Angelorum, et illarum animarum, et nostrarum, et quod mererentur per motum. Et hæc non sunt consona fidei, quamvis Hieronymus dicat super principium Ecclesiastici, quod « sunt corpora « superiora animata : » sed glossandum est, quod habent actum animæ, scilicet motum, quamvis a sanctis nihil contra hanc opinionem dicatur, sed tantum a magistris. Possemus autem per modum hunc ponere compositionem vel simplicitatem animarum, sicut et quidam dicunt, quod secundum quod recipitur in corpore cui unitur, consequitur ipsam intellectus possibilis : et secundum quod est a Deo, consequitur ipsam intellectus agens, nisi poneremus animas remanere post corpus. Si enim non haberent individuationem nisi ex corpore, ex omnibus animabus non remaneret nisi una, destructis corporibus, ex quibus erat individuatio, sicut dicunt etiam Philosophi : et ideo oportet etiam dicere de animabus ut de Angelis. Et quia prædicta opinio est Philosophorum nostrorum, quidam dicunt quod Angeli sunt compositi ex materia et forma, et individuantur sicut ista corporalia. Sed hoc non possemus dicere, nisi vellemus redigere spiritualia omnino ad modum corporalium. Et ideo aliter videtur nobis dicendum, quod Angeli non habent materiam, si proprie dicatur materia : quia materia proprie dicta est illius naturae, quæ est determinata ad motum : ideo oportet, quod in eis quæ habent materiam ad esse, quod esse materia præcedat formam : hoc autem non est in Angelis. Dicimus tamen, quod in eis est compositio essentialis ex esse et quod est : cum enim sint substantiæ et non conjunctæ alicui corpori, et sint hoc aliquid, oportet quod sit in eis aliquid quod est principium communicabilitatis, et hæc est essentia qua habent esse : et oportet iterum quod sit in eis aliquid per quod es-

sentia individuetur, per quod sit id demonstratum, et secundum hoc est in eis quod est, quod id quod est aliquid est, et id secundum quod est. Hoc autem quod est, non est materia, quia etiam non prædicatur de re : sed quod est, prædicatur de re : dicitur enim, hoc aliquid est hoc aliquid, vel quod est ; sed tamen est quod est, secundum quod habet aliquod principium individuans. Si autem hoc velint appellare materiam, potest dici quod sunt compositi ex materia, ut non sit contentio de nominibus, et erit hoc modo dicta materia, sicut dicit Philosophus, quod cum dico hoc caelum, dico materiam. Sic ergo concedimus, quod est in eis compositio essentialis, et concedimus rationes ad hoc. Nec oportet a nobis quærere aliquam demonstrativam viam deveniendi in Angelos hoc modo compositos : quia fides non demonstratur, sed sufficit quod sustineatur. Hæc autem accipimus per positiones fidei.

Ad primum ergo dicendum, quod dictum Boetii intelligendum est de materie proprie dicta, quæ præcedit rem, et talis non est in Angelis : et de hac etiam intelligitur verbum Philosophi quod secundo objicitur. Et secundum hoc etiam dicendum ad tertium.

Ad quartum dicendum, quod non sunt universales motores, sed moventur a Deo : et ideo oportet quod habeant aliquid loco formæ secundum quod movent, et aliquid loco materiæ, secundum quod moventur.

Ad quintum dicendum, quod non sequitur nisi de natura spirituali, quæ est extremum compositionis : Angeli autem non sunt alicui corpori compositi. Et de animabus non sequitur etiam : quia præter hoc quod sunt extremum compositionis, sunt substantiæ perfectæ, potentes per se existere.

Ad sextum dicendum, quod dicuntur Angeli formæ a Boetio, quasi formantes active, et non quod sint formæ alicujus materiæ : et ideo non est facienda com-

<--- Page Split --->

paratio eorum ad formas corporales, sed ad composita.

Ad septimum dicendum, quod manifestantur in eis componentia in quantum movent et moventur a Deo : et ideo resolvuntur in componentia ratione, licet non re.

Ad octavum dicendum, quod Angeli secundum fidem non sunt datores formarum : quia sic crearent formas, cum Damascenus dicat : « Maledicti sunt qui di- « cunt Angelos aliquid creare. » Si tamen sint causa aliquarum formarum per ministerium saltem, tunc sunt forma naturalium formarum secundum formas qua sunt in intellectu, et non secundum substantiam, et illa sunt simpliciores formis naturalibus.

Ad nonum dicendum, quod non oportet propter hoc quod non habeant compositionem, sed quod non habeant per modum quo habent maxime distantia : quia in compositis sunt multi gradus, secundum quod in quibusdam magis est dominium formae supra materiam, et in quibusdam minus.

Ad decimum dicendum, quod habent tantum unum ante se per modum efficientis, sed duo per modum componentium.

Ad undecimum dicendum, quod etiam mathematicalia habent materiam, licet non sensibilem, intelligibilem tamen, sicut dicit Philosophus in VII philosophiae primae. Et similiter Angeli non habent materiam sensibilem. Vel dicendum, quod secundum opinionem Philosophorum prædictam, non dicuntur esse Angeli separati, ut non habentes materiam, nec aliquid determinans loco materiae in essentia sua, sed secundum nos sunt separati a materia, quae est subjecta motui : habent tamen aliquid per quod eorum natura trahitur ad singularitatem, si hoc debet dici materia.

Ad duodecimum, dicendum, quod simplicitas non est communicabilis Angelis, ut carerent omni compositione : quia sic essent forma tantum,et ita non erunt ali-

quid in natura, cum nullum sit ens in natura nisi hoc aliquid.

SECUNDO quaeritur. Supposito quod in Dubium 2. eis sit essentia differens a quod est, utrum sit aequaliter simplex?

  1. Videtur autem quod sic : proprium enim aequaliter consequitur omnia de quibus dicitur hoc cujus est proprium : sed sicut dicit Augustinus, « Proprium « essentiae angelicae est simplicitas : » ergo videtur, quod omnes aequaliter sunt simplicis essentiae.

  2. Praeterea, Quae aequaliter distant a primo simplici, sunt aequalis simplicitatis : sed omnes Angeli distant aequaliter a primo, cum sint in eodem gradu entium : quia omnes sunt intellectuales : « Distantia autem a primo, ut dicit Dio- « nysius, est secundum gradus entium : » ergo omnes sunt aequalis simplicitatis in essentia.

  3. Praeterea, Spiritus non potest cognosci nisi ex vita et cognitione : quia per motum reducitur ad cognitionem : quia « idem est principium motus et sen- « sus in animalibus, » ut dicit Philosophus : sed omnes Angeli habent eumdem modum vitae, quia intellectualem, et eumdem cognitionis, quia intelligunt deiformiter : ergo videtur quod in eis non sit aliqua differentia simplicitatis essentiae.

  4. Ad idem, Prima relatione accipere a primo consequitur naturam angelicam : sed omnes Angeli accipiunt prima relatione a primo : ergo sunt etiam aequales in simplicitate essentiae.

Ad oppositum.

  1. Ea qua sunt ejusdem simplicitatis sunt etiam ejusdem nobilitatis : sed non omnes Angeli sunt ejusdem nobilitatis : ergo, etc.

  2. Ad idem, Perspicacitas intelligentiae in Angelis consequitur simplicitatem essentiae : sed non omnes sunt aeque perspicaees in intelligendo,sicut saepe habitum est : ergo non sunt omnes aequales in simplicitate essentiae.

<--- Page Split --->

  1. Ad idem, Ubicumque sunt gradus diversi quibus descenditur ab uno primo, non est eadem simplicitas : sed in Angelis est descensus ab uno simplicissimo per quosdam distinctos gradus tam secundum Philosophos quam secundum Theologos : ergo non est ibi æqualis simplicitas.

SOLUTIO. Concedimus, quod non omnes sunt æqualis simplicitatis in essentia, et rationes ad hoc : non tamen est magis et minus simplex per recessum ab aliqua compositione, sed per accessum ad unum simplicissimum.

Ad primum ergo dicendum, quod simplicitas in quantum est proprium, non dicitur magis et minus, sed secundum quod est relata ad alterum, sicut etiam dicitur unus rationalior altero. Vel dicendum melius, quod simplicitas essentie est quoddam proprium quod consequitur naturam eorum in communi : et ideo secundum diversos gradus diversimode participatur.

Ad secundum dicendum, quod intellectualia, rationalia, viventia, entia, sunt gradus entium generales, qui continent sub se plures alios generales : neque enim omnia existentia æqualiter participant nobilitatem primi, et similiter non omnia intellectualia.

Ad tertium dicendum, quod licet omnes habeant intellectum deiformem in hoc quod accipiunt simplices quidditates rerum et sine discursu rationis, quidam tamen habent intellectum aliis Deo similiorem.

Ad quartum dicendum, quod omnes Angeli accipiunt prima lrelatione a primo respectu animarum rationalium quae accipiunt lumen obumbratum continuo et tempore : tamen in hac etiam relatione sunt multi relationum gradus, relatione etiam speciali.

Dubium 3 . TERTIO , quæriturdedivisionequamponit , quodomnesdiviniintellectusdi - vidunturinessentiam , virtutem , etope - rationem .

  1. Videtur enim, quod incompetens sit divisio : dividentia enim aliquid commune non æqualiter sunt in omnibus de quibus illud commune dicitur, sicut rationale et irrationale non æqualiter sunt in omnibus animalibus, sed in quibusdam unum, in quibusdam alterum : sed hæc tria sunt æqualiter in omnibus Angelis qui dicuntur divini intellectus : ergo divisio est incompetens.

  2. Præterea, Sicut dicit Philosophus in II Ethicorum : « Tria sunt in anima, « potentiae, passiones, et habitus : et hæc « omnia præcedunt operationem : » cum igitur illa etiam sint in Angelis, quia operatio egreditur ab aliqua potentia perfecta per habitum, et sunt in eis delectationes quæ passiones sunt, videtur quod hæc tria addere debuit hic Dionysius.

  3. Præterea, Quod ponitur in diffinitione, prius est ea : potentia ponitur in diffinitione virtutis, est enim virtus potentia in ultimo posita : ergo est prior virtute, et ita ante virtutem, sicut ante operationem.

  4. Præterea, Dividentia non debent excedere divisum : sed hæc tria sunt in omnibus rebus : ergo inconvenienter dividuntur per hæc divini intellectus.

  5. Præterea, Dividentia debent eadem ratione se habere ad divisum : sed hæc non sic se habent, essentia enim est aliquid rei, et similiter virtus est intra rem, operatio autem nihil rei est, sed exit ab ipsa : et sic videtur divisio incompetens.

  6. Præterea, In dæmonibus sunt hæc tria : et ita videntur habere communem naturam cum sanctis Angelis per eamdem rationem.

  7. Quamvis hæc tria communiter denominent omnes, quia dicuntur omnes cœlestes essentiae et Virtutes et Angeli propter operationem communem, tamen Virtutum operatio denominat specialiter aliquem ordinem : ergo similiter ab essentia aliquis ordo specialiter denominari deberet.

  8. Præterea, Supermundana ratio est

<--- Page Split --->

quam non pertingimus per principia nobis innata, sed tantum per fidem : sed naturali ratione possumus devenire ad huc tria : ergo ipsa non sunt supermundana ratione data.

Solutio. Dicimus, quod hæc divisio datur de Angelis in quantum ipsi sunt intellectus divini, et dicitur intellectus divinus in hæc dividi. Est enim alia divisio intellectus in quantum intellectus, et non in quantum est natura, cum intellectus præsupponat naturam : intellectus autem cum sit virtus quædam, præexigit ante se essentiam, a qua fluit omnis virtus : et tunc perficitur per operationem propriam. Sic igitur ad ejus perfectionem in qua est intellectus, exigitur perfectio essentiae et perfectio virtutis fluentis ab illa ordinante ad operationem et perfectionem operationis, in qua stat ultima perfectio. Et ideo hujusmodi perfectiones habent se consequenter : quod enim est perfectum in operari, est perfectum in posse sive in virtute, et perfectum in esse : et quod est perfectum in posse, est perfectum in esse, et non convertitur. Sic igitur hujusmodi divisio datur secundum ea quae exiguntur ad perfectionem angelicae naturae ut sunt intellectus quidam.

Ad primum dicendum, quod hoc est verum de divisione generis in species. Talis autem non est hæc divisio, sed in ea quae exiguntur ad perfectionem intellectus, et ideo sunt in quolibet intellectu perfecto.

Ad secundum dicendum, quod potentia imperfecta est per se, et ideo non debuit poni inter ea quae dicunt perfectionem : sed virtus quae dicit potentiam perfectam, stantem in ultimo, similiter habitus acquisiti, de quibus loquitur Philosophus, non præcedunt opus, cum nascuntur ex operibus : et tales non sunt in Angelis, sed tantum habitus infusi vel concreati naturales, et hi non dividuntur in virtutes, quae dicunt perfectam potentiam. Passiones autem non sunt in eis : delectatio enim, ut dicit Dionysius in ultimo

capite hujus operis, non est accipienda in Angelis secundum passionem ut in nobis.

Ad tertium dicendum, quod sicut in Angelis potentia non præcedit esse tempore, sed natura tantum, quia in perpetuis idem est posse et esse : ita etiam potentia ad agere semper stat sub perfectione : et ideo non est accipere essentiam ante virtutem.

Ad quartum dicendum, quod operatio rei quae est circa materiam extrinsecam, non est intra rem : propria vero operatio rei quae est sibi in seipsa sicut potentia, essentia, operatio est esse intra rem : et tales sunt operationes angelicae quibus secundum intellectum perficiuntur.

Ad quintum dicendum, quod in aliis rebus non sunt virtutes simpliciter, cum earum potentiae non ponantur in ultimo simpliciter sicut potentiae angelicae, sed in ultimo secundum suam naturam : et ideo hæc tria non sunt in omnibus rebus.

Ad sextum dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, « Demones infirmantur circa naturales operationes ipsorum. : » et ideo potius sunt in ipsis infirmitates et operationes deficientes quam virtutes et operationes.

Ad septimum dicendum, quod ordines denominantur ab aliquo superaddito naturae : et ideo possunt speciales ordines denominari a virtute et operatione quae aliquid additum naturae dicunt, et non ab essentia, quae est primum super quod fundantur alia.

Ad octavum dicendum, quod licet hæc simpliciter possent nobis innotescere mundana ratione, prout tamen sunt in superioribus essentiis dispositis circa di vina ministeria, non nisi per fidem in ea possumus.

Quarto quæritur, utrum in Angelis Dublum 4. sint plures virtutes? et videtur, quod non sit in eis nisi una, scilicet intellectiva.

  1. Omnis enim res quae secundum suam

<--- Page Split --->

substantiam non est nisi intelligentia, ejus non est nisi intelligere : sed Angeli secundum substantiam sunt intelligentiae, sicut patet per Philosophos, qui sic eas nominant, et similiter per Dionysium, et per hoc quod sunt simplices, simplici primo sunt propinquissimi : ergo earum operatio non est nisi intelligere : et ita nec virtus sive potentia, nec intellectus.

  1. Ad idem, Quorum substantiae sunt separatae, et virtutes : sed Angeli sunt separati a materia secundum substantiam, et hoc secundum naturales Philosophos : ergo et eorum virtutes separate sunt : separatae autem virtutes sunt quae non operantur circa materiam et appendicias ejus, quod solius intellectus est : ergo non habent nisi intellectum.

  2. Præterea, « Bonum et malum sunt « in actione tantum, » ut dicit Philosophus : actio autem consistit in operandis quæ sunt conjuncta materiae, in quibus est motus : ergo cum Angeli sint separati a materia, in eis non est virtus operandi malum et bonum : et ita non erit in eis voluntas, cui hæc sunt subjecta.

  3. Præterea, Contrarietas secundum esse et actum contrarietatis non est extra materiam : intentiones enim contrariorum separatae a materia non sunt contrariae, quia possunt esse simul in anima. Cum igitur objecta aliarum virium, ut irascibilis et concupiscibilis, et quæcumque sequuntur potentias affixas organis, sint cum contrarietate, videtur quod in Angelis qui sunt separati a materia, non sint hujusmodi virtutes.

  4. Ad idem, Sicut dicit Philosophus, « Non est ejusdem delectatio habens con- « trarium et non habens contrarium : » talis autem est delectatio aliarum virium ab intellectu : ergo non sunt in Angelis.

  5. Ad idem, Non est ejusdem delectatio in dulci et in intentione dulcis : hoc enim contemplativi est, illud sequentis passiones sensibiles : sed Angelorum est contemplari in intentionibus rerum com-

templando ipsas : ergo non est eorum delectatio quæ est in ipsis rebus sensibilibus : talis autem est delectatio aliarum virium : ergo non habent eas.

  1. Præterea, Commentator dicit in XI philosophiae primæ, quod non habent nisi voluntatem et intellectum.

  2. Præterea, Dionysius dicit in ultimo capite hujus operis, quod « non est « æstimandum eos delectari secundum « sensibiles delectationes prout sunt in « nobis : » solius autem intellectus delectatio est sine passione : et ita non habent alias potentias.

Ad oppositum.

  1. Anima non conjuncta corpori similis est Angelis : sed, sicut dicit Augustinus in libro de Spiritu et Anima, « Anima ante « conjunctionem ad corpus et post sepa- « rationem habet tres vires, irascibilem, « concupiscibilem, et rationalem : » ergo et Angeli habent.

  2. Ad idem, Per operationes potentias cognoscimus : sed Angeli operantur circa arduum et delectabile : ergo habent has vires.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angeli non habent alias vires nisi intellectum et voluntatem secundum rem : et si posset dici, quod habent liberum arbitrium secundum quod consequitur voluntatem et intellectum sive rationem. Voluntas autem in Angelis non dividitur in plures potentias. Appetitus autem qui dividitur per irascibilem et concupiscibilem, est appetitus irrationalis, ut dicitur in tertio de Anima, quia aut erit circa id quod est elevatum supra facultatem suam, et sic est irascibilis : vel circa ea quæ sunt ad sustentationem secundum speciem, aut secundum individuum, et sic est concupiscibilis. Sed circa talia non est delectatio Angelorum, cum hujusmodi sunt corruptibilium, sed recreantur in operationibus intellectualibus naturalibus aut ex donis collatis, aut circa arduum circa quod est irascibilis. Sic secundum proportiones materiae non erit aliquod talium elevatum supra Angeli virtutem,

<--- Page Split --->

quæ non est proportionata alicui material.

Ad primum ergo dicendum, quod operari dicuntur intelligentiae secundum suum substantiam : quia operantur secundum suam formam, sicut homo rationicatur, non quod substantia sua sit suin intellectiva virtus : et ideo potest habere etiam voluntatem quae consequitur intellectum, et si quae tales essent, alius autem non.

His habitis, accedendum est ad litteram. Est igitur sua solutio, quod virtus dicitur dupliciter, aut secundum quod est naturam consequens in communi prout dividitur in essentiam, virtutem, et operationem, et sic dicitur virtus potentia perfecta, stans sub ultimo naturae : aut prout est stans sub ultimo doni, et sic denominat specialem ordinem.

Secundum concedimus.

Ad tertium dicendum, quod est quoddam bonum quod est ex perfectione quae consequitur rem secundum quod est in via ad finem ultimum, et nondum quiesecus in illo, et hoc est bonum quod acquirftur per motum, et hoc non est in his quae sunt separata a materia. Etiam est bonum rei ex hoc quod est perfectum ultimo fine, et hoc bonum est sine motu etiam in his quae non sunt separata a materia : quaecumque enim habent finem, non absolvuntur a ratione boni. Secundum hoc bonum etiam erit in intellectu speculativo, cujus finis est veritas secundum Philosophum.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Dicimus autem, quia, etc.

Alia tria concedimus, et similiter argumentum Commentatoris et Dionysii.

Ad aliud dicendum, quod anima antequam conjungatur corpori, non est : unde non potest intelligi, quod habeat tres vires ante conjunctionem ad corpus, nisi sicut causa praebabet quod est ex ipsa in alio : hujusmodi autem vires sunt ex anima in corpore sibi convicto : et etiam si anima has per se haberet, non oporteret quod Angelus haberet, quia eadem anima per essentiam intellectiva est et sensitiva, et ideo vires sensibiles habere posset.

Ad aliud dicendum, quod operatio Angeli non est circa arduum et delectabile circa quod sunt irascibilis et concupiscibilis. Unde etiam dicit Philosophus, quod « ridiculum est dicere substantias « esse prudentes, vel temperatas, vel for- « tes, vel justas. »

Littera sic legatur: Diximus, quod non est ita solvendum. Autem, id est, sed nos solvendo dicimus, quia, id est, si nos communiter utentes nominatione cælestium virtutum in omnibus ordinibus dicentes eos cælestes Virtutes, non introducimus, et per hoc confusionem quamdam, id est permixtionem proprietatum uniuscujusque dispositionis, id est, ordinis: quia virtus non dicitur de omnibus prout dicitur a dono proprio unius ordinis. Sed quoniam omnes divini intellectus, id est, Angeli, secundum se, id est, secundum ea quae ad eorum perfectionem requiruntur prout sunt intellectus, supermundana ratione, quia ad hoc humana ratio non sufficit nisi divino lumine per fidem adjuvetur, dividuntur in hæc tria, scilicet essentiam, virtutem, et operationem. Quoniam, inquam, ita est, cum, id est, quando nos omnes superiores spiritus simul accep-

<--- Page Split --->

tos, aut quosdam eorum inobservate, id est, non observando an sint supra ordinem specialem Virtutum, vel infra, vocamus cœlestes virtutes, aut cœlestes essentias, aestimandum est non significare, id est denominare eos de quibus est, sermo, id est, quosdam cœlestes essentias aut virtutes, ex ea essentia, vel virtute quae est per singulos eorum, id est quae consequitur naturam eorum in communi, et hoc περφραστικως, id est, circumlocutione : quia per communia denominamus aliquas specialiter. Enim quia neque, id est, non etiam est facile, id est, conveniens superpositam, id est, ab excellentiori dono specialis ordinis sumptam proprietatem sanctarum virtutum jam discretarum, id est, distinctarum a nobis in speciali ordine annectere, id est, attribuere omnino minoribus essentiiis, id est, inferiorum ordinum, et hoc in conversione ordinationis, id est, convertendo ordinationem, qua ea quae sunt superiorum, in inferioribus. Ordinationis dico incon-

fusæ, idest, non confusæ, sed distinctæ angelicorum ornatum, id est, ordinum ornatorum donis. Enim,id est, quia quidem ipsæ superfirmatæ, id est, superiores dispositiones habent abundanter, id est, eminenter, et, id est, etiam sacra proprietates minorum, id est, inferiorum, et hoc juxta, id est secundum rationem a nobis sæpe redditam in prædictis : vero, id est, sed ultimæ, id est, inferiores, non habent superpositas, id est, eminenter participatas universitates, id est, universales illuminationes et virtutes majorum, id est, superiorum. Non habent dico illuminat ionibus apparentibus in eas, scilicet ultimas, particulariter primo : quia in superioribus sunt universaliter, ut etiam dicitur in libro de Causis, quod intelligentiae primæ continent formas magis universales. Illuminationibus dico distributis eis scilicet inferioribus per primas proportionaliter sibi : et hoc totum ponitur ad exponendum quod dixit conversione.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quare secundum homines hierarchæ Angeli vocantur?

Cur hominum antistites angeli vocentur?

SYNOPSIS CAPITIS :

I. Petit, cum inferiores ordines superiorum perfectiones non attingant, cur a Malachia, cap. ii, 7, sacerdos dicatur angelus Domini omnipotentis.

II. Respondet, inferiores, licet ad equalitatem superiorum perfectiones minime attingant, eorum tamen similitudinem imitando exprimere, et officium æmulari, et ideo etiam nomen participare.

III. Confirmat id ex eo, quod tam angeli, quam homines ob eamdem causam quandoque etiam dii appellentur.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Quæritur autem et hoc intelligibilium eloquiorum studiose intuentibus. Si enim participantia excelsiorum universitatum non sunt ultima, ob

Cæterum et hoc a sedulis eloquiorum spiritualium contemplatoribus quæritur ; etenim si quæ novissima sunt, totas superiorum suorum ratio-

<--- Page Split --->

quam causam secundum nos summus sacerdos Angelus Domini omnipotentis ab eloquiis nominatur 1 ?

nes minime attingunt quam ob causam noster aptistes angelus Domini omnipotentis ab eloquiis denominetur ?

B. Est autem non contraria ratio (ut æstimo) ante diffinitis. Dicimus enim, quia universali et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultimi. Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem. Quale est quod sanctorum Cherubin ordo participat sapientiam et scientiam altiorem. Sub ipsis autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsæ sapientiam et scientiam, particularem tamen ad illos et subjectam. Et quidem omnino in participatione sapientiæ et scientiæ esse commune est omnibus deiformibus intellectibus. Attente autem et primo, aut secundo, aut infra, nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria diffinitur analogia. Hoc autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans diffinit. Etenim sicut primi abundantius habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra. Nihil ergo (ut æstimo) inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem Angelum Theologia vocat, juxta virtutem propriam participantem Angelorum prophetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum.

Hæc autem ratio non adversatur iis quæ ante definita sunt: dicimus enim, novissimas antiquiorum dispositionum integram et eminentem virtutem non attingere; nam partis etiam pro captu suo sunt participes, secundum unam omnium concinnam collectamque communionem. Exempli gratia, sanctorum cherubim ordo sapientiæ scientiæque altioris est particeps, naturarum autem illis subditarum distributiones sapientiæ quidem et ipsæ cognitionisque compotes exsistunt, verumtamem duntaxat partialis pro captu suo et inferioris ordinis. Atque universim quidem sapientiæ cognitionisque participem exsistere, commune est omnibus deiformibus intelligentiis; verum continenter et immediate, primove vel secundo inferiorique gradu, non est jam commune, sed prout cuilibet pro cujusque captu fuerit distributum. Hoc utique de omnibus quoque mentibus divinis qui statuerit, minime errabit; sicut enim primæ eminenter sacrosanctas inferiorum continent proprietates, ita quoque ultimæ priorum, licet non pari, sed inferiori gradu. Nihil igitur absurdi sit, ut puto, si nostri ordinis antistitem, theologia quoque angelum appellet, ut qui pro virili parte angelicam etiam docendo participet proprietatem, atque ad eorum similitudinem, quantum in hominibus est, per interpretandi munus accedat.

C. Invenies autem, quia et deos Theologia vocat et cœlestes et supernas essentias, et apud nos amicissi-

Quinimo reperias, theologiam quoque deos appellare cœlestes illas supernasque substantias, uti et sanctos,

<--- Page Split --->

mos Dei et mirabiles viros t. Et quidem divinum secretum superessentialiter simul omnibus et remotum et supercollocatum, et nullum ab eorum quae sunt simile nominari proprie et omnino valet. Verumtamen quaecumque et intellectualium et rationalium ad unitatem ejus, et qualiscumque virtus universaliter convertitur, et ad divinas ipsius illuminationes, quantum possibile, incessabiliter extenditur secundum virtutem, si justum dicere, divina imitatione et divina univocatione digna facta est.

qui apud nos sunt, viros Deoque amicissimos; cum tamen arcanus ille Dei principatus superessentialiter omnibus emineat, ut supra omnia locatus, nihilque illi proprie atque ex tuto simile in rebus vel esse, vel nominari possit; verumtamen quaecumque seu spiritalium seu rationalium creaturarum ad ejus unionem, quantum valet, integre conversa fuerit, et ad divinas ejus illustrationes, quoad potest, indesinenter intenderit, quod pro virili, si dictu fas est, Deum imitetur, divino quoque nomine condecoratur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

sent nominari nominibus superiorum, cujus contrarium invenimus in Scripturis. Ad removendam hanc dubitationem movet quamdam quaestionem de verbis Malach. ii, 7, qui vocat sacerdotem Angelum, cum tamen ordo Angelorum sit supra ordinem sacerdotum nostrae hierarchiae.

A. Quæritur autem et hoc intelligibilium, etc.

Dividitur autem haec pars in tres. In prima movet quaestionem. In secunda solvit,ibi(B),Est autem non contraria,etc. In tertia solutionem confirmat,ibi(C), Invenies autem, etc.

In hoc capitulo determinat quamdam dubitationem quae ex praedictis oriri posset, et maxime ex eo quod dictum est in praecedenti capite. Cum enim dictum est, quod inferiores non participant dona superiorum, videtur quod inferiores nullo modo haberent sapientiam vel charitatem a qua nominantur superiores virtutes sive ordines, quod falsum est : et quod inferiores aliquo modo non pos-

Littera sic legatur : Determinavimus praedictam quaestionem. Autem sed et, id est, etiam hoc quaeritur ab intuentibus studiose, id est, a studiosis inspectoribus eloquiorum sacrorum intelligibilium, id est, quae intelligere debemus. Enim, id est, quia si ultima, id est, inferiora non sunt participantia, id est, participativa universitatum, id est, universalium illuminationum vel virtutum excelsiorum, id est, superiorum essentiarum, ob quam causam summus sacerdos secundum nos, id est, in nostra hierarchia quae est inferior, Angelus nominatur ab

<--- Page Split --->

eloquis (Malach. nu,1). Angelus Domini omnipotentis 1.

B. Est autem non contraria. Hic solvit hanc dubitationem, et circa hoc statuit duo. Primo enim ponit principia per quae venatur solutionem. Secundo adaptat ad quaestionem, ibi, Nihil ergo, etc. Est ergo solutio, quod ea quae sunt in superioribus universaliter, sunt in inferioribus, sed particularier, et ideo possunt inferiora aliquo modo nominari ab his quae sunt superiorum.

DUBIA.

SED CIRCA hoc sunt duo dubia. Primo, Utrum dona superiorum sunt in inferioribus?

Secundo, Utrum superiores habeant illuminationes et scientias magis universales ?

Dubium 1. CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod dona superiorum non sunt in inferioribus : convenientia enim in his per quae est distinctio, inducit in distinctis confusionem : sed ordines distinguuntur per dona et illuminationes : si igitur ea quae sunt superiorum, communicant inferioribus, erit confusio in ordinibus.

  2. Præterea, Differentium specie sunt

differentes perfectiones : sed ad minus illi qui sunt in diversis ordinibus, sunt differentes specie : ergo cum illuminationes sunt eorum perfectiones, non erunt inferiorum quae sunt superiorum.

  1. Ad idem, In toto potestativo sive in naturalibus sive in civilibus inferior nullo modo habet actum superioris, sicut sensus non habet actum intellectus, nec balivus actum regis : sed sicut superius dictum est, hirarchia est totum potestativum : ergo inferiores non habent ea quae sunt superiorum.

  2. Ad idem, Omnis distinctio est vel secundum participationem ejusdem secundum magis et minus, aut secundum participationem diversorum : sed participatio ejusdem secundum magis et minus, non diversificat speciem, qualis est diversitas inter ordines : ergo distinguuntur participatione diversorum, et sic non sunt eadem in omnibus.

  3. Ad idem, In Angelis non est aliquod donum in vacuum : sed dona inferiorum ordinantur ad ministerium exterius, hoc autem non convenit superioribus : ergo non sunt eadem proprietates inferiorum et superiorum.

  4. Si dicatur, quod superiores habent in habitu, et inferiores in actu. Contra : Perfectius est aliquid habere actu quam habitu : sic ergo perfectiora essent dona in inferioribus quam in superioribus, quod est contra litteram.

  5. Præterea, Si superiores habent quidquid habent inferiores eminentius, videtur quod sufficiat unus ordinum superiorum : ergo omnes alii superflui, et ita non erunt, cum nihil in eis sit superfluum.

  6. Præterea, Dubitatur de quadam expositione Commentatoris super illud : Sicut unicuique autem propria diffinitur analogia. Et dicit Commentator :

<--- Page Split --->

• Analogia invenitur interpretari ratio • vel proportio : hic vero qualitatem • meritorum sive gratiae opinor inter- • pretari.» Si enim unicuique illuminatio distribuitur secundum diffinitionem propriae analogiae, oportet illam analogiam ante distributionem donorum existere : sed merita Angelorum non praecedunt dona gloriae : non ergo videtur haec analogia esse secundum merita.

SOLUTIO. Dicimus, quod lumen divinum non sistitur in primis, sed pervenit usque ad ultimos, sicut dicitur Job, xxv, 3 : Super quem non surget lumen illius? sed tamen non omnes similiter recipiunt lumen illud, sed unumquodque secundum suam capacitatem, sicut est etiam de lumine corporali : et ideo eaedem illuminationes sunt superiorum et inferiorum, sed superiorum eminenter et universaliter, inferiorum autem particulariter et in minori fulgore.

Ad primum ergo dicendum, quod licet sit convenientia in illuminationibus receptis, remanet tamen diversitas ex parte recipientium in modo recipiendi : et ideo non fit confusio, sed remanet distinction hierarchiarum et ordinum.

Ad secundum dicendum, quod perfection est actus perficientis et perfecti. Unde potest habere differentiam ex parte agentis, sicut alia perfectio inducitur actione frigidi et calidi : et potest habere differentiam ex parte recipientis, sicut ex igne inducitur perfectio in lignis viridibus secundum fumum, et in siccis secundum flammam : ergo differentium agentium necesse est differentes esse perfectiones, sed diversorum patientium potest esse eadem perfectio, quantum ad actum agentis, quamvis recipiat diversum modum ex parte recipientium : et sic est est in proposito. Vel dicendum, ut supra dictum est, quod differentium sunt diversae perfectiones essentiales, possunt tamen eaedem esse gratuitae : sed huic oportet addere primam solutionem ad hoc ut sit perfecta.

Ad tertium dicendum, quod in toto

potestativo tam civili quam naturali inferius habet contractum, quod est in superiori absolutum et universaliter, sicut balivus habet potestatem regis, alioquin sibi non obediretur : et similiter sensus participat cognitionem intellectus contractam ad organa et determinatam ad sensibilia.

Ad quartum dicendum, quod magis vel minus quod causatur ex vigore vel debilitate ejusdem naturae, non diversificant speciem, sicut unus homo est magis cognoscens quam alius : sed quando causatur ex diversis naturis, sicut intellectus est magis cognoscens quam sensus, tunc diversificant speciem vel genus. Et ideo cum in Angelis causetur major vel minor cognitio ex diversa capacitate diversarum naturarum, efficitur ex hoc diversitas in personis vel ordinibus vel etiam hierarchia.

Ad quintum dicendum, quod donum in inferioribus est contractum, et propter hoc est ordinatum ad speciale ministerium : cum autem idem donum in superioribus sit non contractum, non oportet quod superiores ministrent, sed quod dirigant alios in ministrando.

Ad sextum dicendum, quod si sit ejusdem modi habitus, perfectior est si sit in actu quam si sit in habitu tantum : sed superiores habent habitum per modum primi quod habet virtute alia quae sequuntur, inferiores autem habent posteriores habitus determinantes ad aliquam actionem specialem : et ideo primi perfectius habent, licet non ministrent sicut inferiores, sicut perfectius est habere lucem quam colorem : est enim lux principium colorum, et color est lux contracta ad aliquem actum.

Ad septimum dicendum, quod licet infimi habeant virtutem et dona superiorum, non tamen habent per eumdem modum : et ideo non superfluunt alii, sed unumquodque est determinatum ad suam actionem secundum suum modum. Quidam autem dicunt, quod non est superfluum (etsi sint ejusdem modi) esse

<--- Page Split --->

plures in uno ministerio : quia in hoc relucet magis bonitas Dei. Sed secundum hoc non esset aliqua determinatio : quoniam si essent infiniti et adhuc magis relucerent, magis reluceret bonitas divina, cum non ponant distinctionem materialem, quamvis ponant quod est determinatio ex ordine divinae sapientiae.

Ad octavum dicendum, quod meritum in eis non præcedit tempore, sed causa. In conversione enim qua conversi sunt ad Deum, aliis cadentibus, est tria considerare, scilicet conversos, convertentem, et terminum conversionis. Et quantum ad conversos qui liberaliter conversi sunt, est meritum : quantum vero ad convertentem, scilicet Deum qui eis largitus est gratiam qua converterentur, est præmium : est quantum ad terminum conversionis, qui est ultimus ipsorum finis, est felicitas. Unde idem est meritum et præmium est felicitas in ipsis et simul, sed diversa ratione : et ita potest salvari ordo causans differentiam.

Dubium 2.

CINCA secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod superiores non habeant universaliorem et superpositam scientiam, ut in Littera dicitur : cum enim scire in universali, sit scire in potentia, et sic imperfecte, scientia superiorum esset imperfectior, quod est contra ipsum.

  2. Ad idem, Universale non fit proprium nisi per aliquid additum : si igitur scientia primorum est universalis, tunc nihil est ei additum : et sic non habent propriam cognitionem alicujus rei, quod est imperfectissimum. Vel si aliquid additur, efficietur eorum scientia similis inferioribus : et sic secundum hoc non debent distingui ab inferioribus.

  3. Præterea, Inter universale et particulare nihil est medium : igitur secundum universale et particulare non possunt accipi nisi duæ hierarchiæ.

  4. Præterea, Scientia non dicitur esse sub scientia, quasi subjectum sub subjecto, quia sic omnes subalternarentur

prime philosophiae, sed quasi medium sub medio, et secundum hoc scientia una non est inferior alia. Propter quod cum omnes Angeli cognoscant res per causam primam et propriam unicuique, videtur quod scientia quorumdam non sit sub aliis.

  1. Præterea, Si scientia quorumdam esset universalior et magis abstracta aliis, aut hoc esset ratione luminis abstrahentis quod esset magis simplex, et hoc esse non potest, quia omnes sciunt per lumen divinum : aut ratione scitorum, et sic universalior cognitio esset imperfecta, ut dictum est : ergo scientia superiorum est universalior.

  2. Præterea, Secundum Philosophi probationem in VI philosophiae primæ, « In rebus non sunt nisi tres gædus ab- « strationis et concretionis, scilicet « conjuncta materiae et secundum esse et « secundum rationem, ut naturalia : sepa- « rata secundum rationem tantum, ut « mathematicalia : et separata per esse et « rationem, ut metaphysicalia : » sed scientia omnium Angelorum est abstracta secundum rationem et esse, et quantum ad subjectum et quantum ad objectum, quod est divina illuminatio : ergo omnium scientia est æque universalis.

  3. Ad idem, Idissumim est quod est simplicissimi intellectus : hoc autem est intellectus in quo stat resolutio omnium : haec autem stat in id quod secundum se totum intellectuale est separatum a materia et conditionibus ejus, et etiam a continuo et tempore, qualiter intellectus noster accipit propter conjunctionem sensitivarum virium a quibus accipit : et in quantum separatur a tempore, est supra naturalia : et in quantum separatur a continuo, est supra mathematicalia. Si ergo talia sint scita in omnibus Angelis, videtur quod cognitio quorumdamnon sit simplicior et universalioraliis.

SOLUTIO. Dicimus, quod si Angeli eodem modo haberent scientiam sicut nos, impossibile esset evadere has rationes. Habent autem aliter non solum in acci-

<--- Page Split --->

piendo, quia non acquirunt ex sensibilibus sicut nos, sed etiam in habendo, et secundum habitum et secundum actum : secundum actum quidem, quia non procrdunt inquirendo de uno ad aliud sicut nos, sed deiformiter accipientes in uno simplici plurium cognitionem : secundum habitum vero, quia eorum scientia non est per complexionem sicut nostra : abstrahimus enim a rebus intentiones jungendo unum cum alio in diffinitione vel prædicatione : sed Angeli non sic erunt quidditates et naturas rerum connectendo unum alteri, cum non habeant apud se formas per abstractionem, sed per unum simplex lumen cognoscunt res, quod habet in se virtute res ut factivum eorum. Est enim lumen eorum simile lumini primo, in hoc tantum differens, quod in primo est quantum ad operationem et cognitionem, in his vero quantum ad cognitionem tantum. Ideo dicimus, quod scientia primorum non est per viam abstractionis, cum magis habeant formam compositionis quam abstractionis, sed sicut virtus prima est universalis, quia non est contracta ad aliquid sicut virtus secunda, habent enim primi lumen in virtute universali, et infriores in minori virtute contracta, sicut est lumen in sole et aere et coloribus, et non oportet ut aliquid aliud addatur ut per hoc universale lumen cognoscant rem cognitione propria, nisi applicatio luminis ad esse quod est secundum se totum in virtute luminis, talis cognitio universalis est perfecta. Et potest accipi medium sicut in virtute media habens lumen, et sic est particularior et suppovita scientiae superiorum, sicut virtus infrior supponitur superiori, et non per modum subalternationis vel per concretionem ad materiam vel conditiones materiae.

Et per hoc patet solutio ad objecta, quæ procedunt de universali per modum abstractionis.

B. Est autem non contraria ratio, etc.

Littera sic legatur : Hoc dico, etc. Autem, id est, sed haec ratio, qua scilicet sacerdos Angelus dicitur, non est contraria ante diffinitis a nobis, id est, determinatis, ut aestimo. Hoc propter dubitationem imperfectionis dicit, et non propter dubitationem veritatis. Dicimus enim, quia, id est, quod ultimi, id est, inferiores relinquuntur, id est, exceduntur virtute majorum, id est, superiorum ornatuum, id est, ordinum donis ornatorum, universali et superposita, id est, eminenti, cum non habeant per modum universalis et superposita virtutis primorum. Enim, id est, quia participant eamdem virtutem secundum substantiam, mediam, id est, medio modo, quantum ad mediam hierarchiam, et proportionalem infimo modo, quantum ad ultimam hierarchiam : et hoc fit juxta, id est, secundum unam societatem, id est, connexionem cunctorum ordinum simul acceptorum quantum ad easdem illuminationes, et conjunctivam secundum quod ordinantur ad unum finem et principium. Et hoc manifestat per exemplum dicens : Quale est hoc quod dicam, scilicet, quod ordo sanctorum Cherubin participat scientiam et sapientiam altiorem, et emi-

<--- Page Split --->

nenter a quo denominantur, non tamen soli habent sapientiam et scientiam. Autem, id est, sed dispositiones, id est, ordines essentiarum coelestium quae sunt sub ipsis quidem, id est, certe et, id est, etiam ipsae participant sapientiam et scientiam, tamen particularem et subjectam ad illos, id est, respectu Cherubin. Et quidem, id est, certe esse omnino, id est, quocumque modo in participatione sapientiae et scientiae est commune omnibus intellectibus deiformibus, id est, Angelis. Autem, id est, sed esse in participatione sapientiae et scientiae attente, id est, perspicacissime, aut primo, quantum ad primam hierarchiam, quae ante alias accipit, aut secundo, quantum ad mediam, aut infra, id est, ultimo modo, quantum ad infimam. Hoc dico nequaquam est commune omnibus, sed unusquisque participat eo modo, et sicut unicuique diffinitur, id est, determinatur, ante propria analogia, id est, qualitate meritorum respondente proportioni naturae, cujus diversitas pravitelligitur sicut causa diversitatis in modo recipiendi. Autem, id est, sed quis, id est, aliquis diffiniet hoc, scilicet quod dictum est de Cherubin, et, id est, etiam de omnibus mentibus divinis, id est, de consimilibus, scilicet Angelis, fortassis non errans. Hoc non propter dubitationem dicit, sed propter imperfectionem, Etenim, id est, quia sicut primi habent sanctas pulchrasque proprietates minorum, hoc est, inferiorum, abundanter, hoc est, eminenter, sic ultimi habent eas proprietates quae sunt priorum, hoc est, superiorum abundanter, tamen non similiter, sed infra, id est, inferiori modo a simili. Ergo nihil est inordinatum, id est, irrationabile, ut aestimo, si Theologia, id est, sacra Scriptura, et, id est, etiam summum sacerdotem secundum nos, id est, in nostra hierarchia, vocat Angelum. Sacerdotem dico participantem prophetica proprietate Angelorum, id est, quae est in illuminatione occultorum a Deo : et hoc juxta propriam virtutem, id est, li-

cet non aequaliter Angelis, et hoc quantum ad similitudinem doni. Et sacerdotem dico extentum, id est, elevatum, quantum possibile est hominibus ad manifestativam similitudinem eorum, scilicet Angelorum, id est, ut similentur eis in manifestando, et hoc quantum ad consortium potestatis.

DUBIUM.

SED VIDETUR, quod hoc non sit simile prædictis.

  1. In omnibus enim Angelis est una communis ratio participandi illuminationes, quia deiformis : homines autem secundum hanc rationem non participant : ergo non videtur, quod debeant denominari a cœelestibus ordinibus, quamvis quidam eorum denominentur ab aliis.

  2. Praeterea, Eorum quae non sunt in hierarchia una, non est una participatio : homines autem cum Angelis non sunt in eadem hierarchia : ergo non habent eandem participationem illuminationum. Et sic non videntur denominari ab Angelis.

  3. Praeterea, Prima relatione accipere illuminationem non in umbra continui et temporis, et secunda relatione obumbrate accipere, facit æquivocam acceptionem : cum igitur Angeli prima relatione accipiant, homines vero secunda, ut dicitur in libro de Motu cordis, videtur quod homines non possunt denominari ab illuminationibus Angelorum.

<--- Page Split --->

  1. Praeterea, Alius est gradus sacerdotis et Prophetae, sicut habetur I ad Corinth. xii, 10. Inconvenienter ergo dicitur Angelus propter participationem propheticae proprietatis.

  2. Praeterea, Sicut comparatur hierarchia ad hierarchiam, ita summum in hierarchia una ad summum in alia : sed summus sacerdos habet summum gradum in nostra hierarchia, quae comparatur caelesti : non ergo debuit comparari Angelis qui sunt infimi in illa hierarchia, sed magis Seraphin.

  3. Praeterea, Pontifices habent officium circa universitatem : Angelorum vero officium est circa singulos : non ergo debent sacerdotes Angelis comparari.

SOLUTIO. Dicimus, quod sacerdos congrue potest dici Angelus propter participationem divini luminis procedentis a primis usque in ultimos, quamvis sit diversitas accipiendi in modo ex parte reripientium : propter quod est etiam diversitas in hierarchia. Et per hoc patet solutio ad prima tria.

Ad quartum dicendum, quod Propheta secundum quod large dicitur, quicumque scilicet divinas illuminationes alios instruit, non facit gradum diversum a sacrrolte ; quia hoc sacerdotis est, quamvis non sit Propheta, eo quod per se revelationes occultorum a Deo accipiat, sicut proprie dicitur Propheta : et illo modo sumitur I ad Corinth, xiv,29 : Propheta duo, aut tres, etc.

Ad quintum dicendum, quod ratio illa procederet si compararetur hierarchia nostra angelicae ex æquo, sed illa est superior : et ideo inferior in illo est supra suin qui est supremus in ista.

Ad sextum dicendum, quod non attenditur in hoc similitudo quod est illumí- nari singulos vel universos, sed in hoc quod est divinam illuminationem recipcre et aliis edere.

EXPOSITIO TEXTUS.

C. Invenies autem, etc.

Hic confirmat solutionem per locum a minori : quia inferiores Angeli vel homines vocantur dii, quod minus videtur : ergo multo magis homines possunt vocari Angeli.

DUBIUM.

SED VIDENTUR HOC esse falsum.

  1. Quia sicut dicitur Sap.xiv,21 : Incommunicabilenomen,scilicet divinitatis,lapidibus et lignis imposuerunt. Ergo videtur quod nomen divinum non sit communicabile hominibus vel Angelis.

  2. Praeterea, Hoc est contra fidem et philosophiam, cum non sit nisi unus

<--- Page Split --->

Deus : ergo non videtur, quod homines debent dici dii.

  1. Præterea, Medium est magis propinquum ultimo quam primum : sed homines vel inferiores Angeli non denominantur a superioribus Angelis, qui sunt medii inter ipsos et Deum : ergo multo minus debent denominari a Deo.

Solutto . Dicimus , quodquidamdi - c u n t , quodhocnomen , D e u s , nonhabetplurale , etincongruediciturdii : tamensanctiadexpressionemdivinæsimilitu - dinisdixeruntdiiinplurali , magisvo - lentesincongruedici , quamnonintelligi . Tamennospossumusdicereprobabilius , quodhocnomen , D e u s , potestconside - rariquantumadidcuiimponitur , quodestunumtantum , etsicestincommuni - cabile : velquantumadidaquoimponi - t u r , imponiturautemaprovidentia : quiadicitura 0 e 0 μ α ι , idest , video , vides , secundumGraecos . Hocautempotestcommunicarinonsecundumquodestinprimouniversaliter , sedrespectualiquo - r u m : etideoillisestcommunicabilehocnomen , D e u s : nectamenæquivoce , sedperimitationemsecundumprinsetpo - sterius . Etperhocpatetsolutioadduoprima .

Ad tertium dicendum, quod Deus magis est propinquus cuilibet rei quam aliquæ causæ secundæ, cum sit in qualibet re continens ipsam, licet medii magis propinqui sint ultimi, quantum ad gradum dignitatis : et ideo magis possunt denominari a Deo, quamvis etiam a superioribus ordinibus denominari possunt, ut in sequenti capitulo dicetur.

Littera sic legatur : Diximus, quod inferiores etiam homines denominantur a superioribus : quia æqualiter eorum participant proprietates. Invenies autem in Scripturis, scilicet hoc quod minus videtur, quia, id est, quod Theologia, id est, sacra Scriptura, et cælestes et supernus essentias, id est, supra nos existentes, scilicet, Angelos, et, id est, etiam viros amicissimos Dei et mirabiles, id est, propter nimiam sanctitatem in admirationem sui corda hominum trahentes apud nos, id est, qui sunt de nostra hierarchia. Hoc dico et, id est, etiam vocat deos, ut dicitur in Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. Et quidem, id est, certe divinum secretum, id est, ejus natura quæ est occulta propter sui immensitatem, et remotum, ut non ens de natura eorum, et supercollocatum omni bus rebus simul acceptis, superessentiu liter, id est, super modum quo essentia creata potest removeri et supercollocari et ideo nullum simile sibi valet proprinominari, quantum ad id cui nomen im ponitur, et omnino, quantum ad perfir etam participationem ejus a quo imponi tur ab eorum quæ sunt, id est, ab his more Graecorum, id est, nihil essentium potest sibi simile nominari, ut nomi communicet sibi secundum perfectam ra tionem impositionis, et secundum id ri imponitur. Verumtamen quæcumque vi tus de numero intelligibilium, id vi

<--- Page Split --->

Ancelorum , etrationalium , idest , h o - minum , etqualiscumquealiavirtusuni - versaliterconvertituradunitatemejus , erilicetDeiimitandam , etextenditur , idest , elevatursecundumvirtutemsuamquantumpossibileestsibiincessabiliteraldivinasilluminationesipsius , scilicetDeiparticipandas . H æ c , d i c o , virtusestfactadignaimitationedivinainproprie -

tatibus. Et ob hoc etiam est facta digna divina univocatione, id est, quod vocetur eodem nomine quo Deus, non æquivoce, sed analogice, si tamen hoc est justum, id est, rectum dicere : non est enim omnino rectum, in, quantum est imperfecta imitatio, et in quantum analogica deficit ab univocatione, aliquid non habens ejus.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII , S. J. INTERPRETATIO.

Quare a Seraphin dicitur purgatus Cur a Seraphin purgatus fuisse dicafuisse Propheta Isaias ? tur Isaias propheta ?

SYNOPSIS CAPITIS :

I. Quærit cur non infimi, sed supremi ordinis angelus Isaiam expiasse dicatur. II. Respondet, dici posse probabiliter non fuisse seraphinum, sed hoc nomine appellatum, ob modum expiandi per ignem. III. Præfert alteram sententiam, quæ censet hunc angelum fuisse quidem ex inferiori ordine, sed expiandi munus supremo isti ordini attribuisse, quod virtute ejus expiaret, sicut v. g. summus pontifex dicitur ordinare per episcopos, et baptizare per sacerdottes, quia ipsi potestate ab ipso accepta id faciunt, quam sententiam magis probat. IV. Describit visionem Isaiæ, v, ubi vidit Dominum in throno sedentem, et seraphim in circuitu ejus, et narrat quomodo Isaias expiatus sit, et singula mystice exponit.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Age et hoc secundum virtutem inspiciamus, ut quid a Theologis Sera-

Agedum illud quoque pro viribus indagemus, cur ad quemdam ex theo-

<--- Page Split --->

phin missus fuisse dicitur. Etenim reponderit quisquam, quia non suppoitorum quisquam Angelorum, sed unus quidam ex maximis essentii innumeris purgat sacerdotem 1.

logis seraphim mitti memoretur. Etenim dubitabit aliquis et hæsitabit, cur non quispiam inferiorum angelorum, verum is qui antiquissimis essentiiis annumeratur, prophetam expiet.

Quidam ergo aiunt, quia juxta jam ante redditam cunctorum intellectuum societatis diffinitionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium in Theologi purgationem venisse : quemdam vero nobis præstantium Angelorum sacrificantem Prophetæ purgationem, Seraphin æquivocatione vocatum fuisse, propter igneam et coelestem dictorum ablationem peccatorum, et purgati in divinam obedientiam resuscitationem. Et eloquium unum ex Seraphin simpliciter dixisse aiunt, non circa Deum collocatorum, sed nobis præstantium purgativarum Virtutum.

Nonnulli quidem, juxta superius assignatam de omnium intelligentiarum communione definitionem, aiunt Scripturam minime nominare quempiam primorum qui Deo præsto sunt spirituum ad theologum purgandum advenisse, sed aliquem ex iis qui nobis præfecti sunt angelis, quod sacro illo purgandi prophetam munere fungeretur, per æquivocationem seraphim vocatum esse, propter peccatorum quæ recensita erant perincendium obliterationem, et expiati ad divinam obedientiam resuscitationem ; adduntque Scripturam non aliquem ex iis qui Deo assident, commemorasse, sed ex virtutibus expiatricibus quæ nobis præsunt.

DIVISIO TEXTUS.

Age et hoc secundum virtutem inspiciamus, etc.

In hoc capitulo determinat quamdam

quæstionem quæ occasionatur ex dictis in cap. VI. Ibi enim dictum est, primam hierarchiam esse circa Deum existentem semper. In cap. VII etiam dictum est, quod primæ essentiae sunt velut in vestibulis ipsius deitatis ordinatae : et iterum, quod prima dispositio est circa Deum immediate stans, et incessanter circumiens ejus scientiam. Ex quibus omnibus datur intelligi, quod semper Deo assistant, et ad nos exterius non mittantur. Cujus contrarium videtur ex Isa. vi, 6 et seq., ubi dicitur, quod unus de Seraphin missus est ad purgandum Prophetam. Et hanc dubitationem in hoc capite determinat.

Dividitur autem in partes tres. In prima movet quæstionem. In secunda solvit

<--- Page Split --->

dupliciter, ibi (§ 1 circa medium), Quidam ergo aiunt, etc. In tertia committi judicium solutionis Timotheo cui scribit, ibi (§ 9 circa finem), Hæc ille quidem docuit me.

vel ex parte contemplati. Ex parte contemplantis quidem impeditur peccato et pondere carnis : ex parte autem contemplati, eo quod videtur in speculo et ænigmate : hæc autem longe sunt ab omnibus Angelis : ergo omnes intime contemplantur : et si hoc est assistere, tunc omnes assistunt.

  1. Præterea, Impedimentum subtilis contemplationis vel est ex hebetudine naturae, vel ex mala dispositione : sed primum non est in Angelis aliquibus, cum omnes sint substantiæ simplices et immateriales : nec iterum est in eis mala dispositio, cum enim non cognoscant per signa, sed per causam propriam rei, non est possibilis in eis deceptio : ergo videtur, quod omnes intime contemplatur : et sic idem quod prius.

SED QUIA quaestio fundatur supra distinctionem virtutis assistricis et ministrativæ, ideo quaeruntur hic quatuor ante Litteram.

Primo, Quid sit assistere ?

Secundo, Utrum conveniat aliis quam Angelis ?

Tertio, Utrum omnes Angeli sunt de virtute assistrice et ministrativa simul ?

Quarto, Utrum idem simul et semel possit ministrare et contemplari ?

  1. Præterea, Esse in contemplatione divinæ scientiæ Angelos attentos, quod est intime contemplari, attribuit in præcedenti capite Cherubin, quibus non convenit specialiter assistere : ergo assistere non est intime contemplari.

  2. Præterea, Dominationes sunt assistrices, cum non mittantur ad exterius ministerium, ut supra habitum est, quod tamen non accipiunt altissimo modo : sed hoc non dicitur intime contemplari, sed secundo, cum sint de secunda hierarchia : ergo non est assistere intime.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Gregorius in homilia de Centum ovibus sic dicit : « Qui sic contempla- « tione intima perfruuntur, ut ad ex- « plenda foris opera minime mittantur, « Deo assistere dicuntur 1. » Ex quo datur intelligi, quod assistere sit semper contemplatione intima perfrui, cum visio sit tota merces, secundum Augustinum : sed omnes Angeli sunt beati : ergo omnibus convenit assistere, et non aliquibus specialiter.

  2. Præterea, Contemplatio intima potest impediri vel ex parte contemplantis,

SOLUTIO. Dicimus, quod intime contemplari dicitur tribus modis. Aut ex parte contemplantis, quod est liberum ab impedimento peccati pœnae, et gravedine corporis : et sic omnes Angeli intime contemplantur : et hoc non dicitur proprie assistere. Aut ex parte contemplati, quod videtur sive velamine speculi et ænigmatis : et sic iterum omnes intime contemplantur : nec hoc facit assistere. Tertio modo secundum modum contemplandi : et hoc dupliciter, vel secundum modum hierarchiæ, vel secundum mo-

<--- Page Split --->

dum recipiendi ordinum. Primo modo intunc contemplantur tantum tres primi ordines recipientes secundum dispositionem prime hierarchiae lumen divinum in fulgore et simplicitate et propinquissime hno. Secundum hoc etiam tantum illiproprie assistunt. Sed secundum modum recipiendi ordinum intime contemplantur qui denominantur et constituuntur in tuo ordine ex dono quod ordinat immediate in Deum, et non habet rationem in dono quod mittatur ad exterius ministerium, sed potius ex ratione nominis evertitur ab hoc. Sic tres prime intime contemplantur et assistunt, et cum his quartus ordo, scilicet Dominationum, quorum est et ratione doni, ut supra dictum est, appetere divinam dominationem, et abstrahere se ab omni opere per quod inferioribus commiscentur. Unde dictum rigorii sic est intelligendum : « Assi- « stunt qui sic contemplatione intima, « etc., ut ad explenda, etc. » id est, ut non habeant rationem ex dono sui ordinis ut mittantur, sed potius in contrarium.

Ad primum ergo dicendum, quod omnes Angeli et beati intime contemplantur, quantum ad visionem quae est de substantia beatitudinis, de qua etiam hoc intelligitur, sed non quantum ad contemplationes theophaniarum hierarchicarum quas primi secundis tradunt.

Ad secundum patet solutio per praedicta.

Ad tertium dicendum, quod licet in eis non sit obtusio naturae, est tamen in eis minor capacitas : propter quod impediuntur ab altissimo modo contemplationis.

Ad quartum dicendum, quod attribuitur specialiter Cherubin intime contemplari quantum ad illuminationes communiter ad quodcumque donum perficiant.

Ad quintum patet solutio per praedicta.

  1. Videtur enim, quod non solis Angelis conveniat assistere, sicut enim dicitur, ad Heb.ix,11 : Christus assistens pontifex futurorum, etc. : ergon non solis Angelis hoc convenit.

  2. Praeterea, Beatus Hieronymus dicit de beata Virgine, quod « exaltata est su- « per omnes choros Angelorum. » Ergo ipsa etiam assistit, et non solum Angeli.

Ad oppositum.

  1. Quod distinguit gradum in una natura, non est invenire in alia : sed assistere et ministrare distinguit gradum in natura humana : ergo nec in alia.

SOLUTIO. Dicimus, quod si assistere dicitur intime contemplari, ut dictum est, tunc Christus secundum quod homo multo magis assistit quam aliqui Angeli, et similiter beata Virgo, et alii sancti æqualiter qui assumuntur ad ordines primos. Et concedimus rationes duas primas.

Ad tertium dicendum, quod id quod distinguit gradus in una natura quantum ad essentialia et perfectiones primas illius naturae, non potest esse in alia natura : sed assistere distinguit gradum in Angelis quoad perfectiones secundas, in quibus cum hominibus conveniunt : et ideo potest hoc etiam hominibus convenire.

Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non omnes assistant vel ministrent : quod enim est distinctivum et disjunctivum alicujus naturae, non convenit omnibus quae sunt in illa natura : sed assistere et ministrare distinguunt ordines et hierarchias angelicas : ergo non omnibus convenit utrumque vel alterum tantum.

  2. Ad idem, Non omnium est vicinitas una ad Deum. Cum ergo haec praepositio, ad, quae venit per compositionem in hoc verbo, assistere, notet vicinitatem ad Deum, non videtur quod omnes aequaliter assistant.

  3. Praeterea, Assistere est tantum immediate accipere a Deo, et cooperari sibi in reductione aliorum : non autem omnes

<--- Page Split --->

Angeli habent sub se aliquos Angelos quos reducant ut sint cooperatores Dei : non ergo omnes assistunt.

  1. Praeterea, Intelligentiæ secundum Philosophos, quæ habent formas magis universales, assistunt causæ primæ, recipientes largissime et immediate ab ipsa : et quæ habent formas magis particulares, exsequuntur per determinatos motus effectus in inferioribus, cum universalis virtutis non sit moveri ad determinatos effectus nisi mediante virtute particulari et determinata : sed sicut supra dictum est, superiores Angeli habent illuminationnes universales, et inferiores particulares : ergo similiter videtur, quod inferiores exsequantur divina ministeria primis tantum assistentibus.

  2. Ad idem, In lumine corporali videmus, quod id quod recipit lumen solis in particulari tantum in virtute particulari, est exsequens opera naturae, ut semina diversarum rerum : et quod recipit in virtute universali, abstrahit a determinatis virtutibus ad exsequendum effectus speciales, sed ordinatur in minori dignitate ut regens determinatas virtutes agentes, sicut luna : ergo videtur, quod etiam primi qui recipiunt illuminationes universales, non exsequantur determinata ministeria, sed tantum inferiores.

Ad oppositum.

  1. Tobiae, xii, 13, dixit angelus: Egosum Raphael Angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum : sed ille erat in ministerio : ergo idem ministrat et assistit.

  2. Praeterea, Supra, cap. VIII, dictum est quod inferiores recipiunt illuminationes a primis, et primi immediate a Deo. Cum igitur hoc sit assistere, videtur quod inferiores assistant quorum est ministrare.

  3. Praeterea, Matth. xvm, 10, dicitur : Agneli eorum incaelissemper vident faciem Patris, etc., et sicut dicit Hieronymus et Gregorius in Glossa ibidem, « Angeli « eorum dicuntur qui eorum custodiae

« deputantur : » ergo videtur, quod inferiores assistant.

  1. Praeterea, Gregorius dicit : « Sic « exterius implent ministerium, ut num- « quam intus desint per contemplatio- « nem. Mittuntur ad hominum salutem, « et tamen semper vident faciem Patris : « quia quocumque mittantur, intra ipsum « currunt. » Ergo videtur quod ministrantes assistant.

  2. Praeterea, In corporalibus quidquid illuminatur a medio, illuminatur a primo, sicut terra non solum a luna, sed etiam a sole : ergo videtur, quod etiam in spiritualibus inferiores qui illuminantur a primis, possunt etiam illuminari immediate a Deo, et sic assistent et ministrabunt.

SOLUTIO. Dicimus, quod sicut in corporalibus possunt a primo lumine solis illuminari omnes gradus illuminabilium, ut luna et aer et terra, in tantum quod unum recipiat perfecte secundum omnem actum luminis, ut luna, quae efficitur ex lumine solis visibilis, clara illuminans : alterum vero recipit secundum unum actum tantum, sicut terra quae efficitur tantum visibilis, et alia medio modo : ita etiam licet omnes Angeli possint immediate illuminari a primo, primi tamen recipiunt prima receptione divinum lumen et in virtute universali, et secundi secunda, mediocriter, et ultimi ultima, particulariter. Et ita in inferioribus undecumque illuminentur, sunt illuminationes multiplices et determinate ad diversa negotia, quae in superioribus sunt unite, et universaliter erit inferiorum tantum ministrare, et superiorum dirigere eos in ministeriis, assistendo per summum modum contemplandi. Et concedimus primas quinque rationes.

Ad sextum dicendum, quod Glossa ibidem exponit : « Adstamus, parati ad « omne ministerium quocumque mitta- « mur. » Unde hoc dictum est, non quia assistant prædicto modo, sed propter promptitudinem obsequendi.

Ad septimum dicendum, quod licet

<--- Page Split --->

omnes a Deo immediate illuminentur, tamen non eodem modo, ut dictum est-

Ad octavum dicendum, quod vident faciem Patris, quantum ad visionem beatitudinis, qua Deus se cis offert sicut sibi: et si etiam alii immediate de ipso recipient illuminationes, non tamen modo primorum qui assistunt. Et per haec quae dicta sunt, patet solutio ad alia duo.

  Circa quartum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non possit idem numero simul contemplari et ministrare : quia idem eodem modo se hahens, facit idem : sed intellectus Angeli, cum sit simplex, est idem eodem modo se habens secundum unam illuminationem acceptam : ergo videtur, quod non possit secundum illam simul contemplari et ministrare.

  2. Præterea, Hæc duo conveniunt Angelis secundum diversas virtutes, quia contemplari est secundum virtutem assisticrem, ministrare secundum virtutem ministrativam : cum igitur idem indivisibile non possit simul esse in actibus duarum virtutum, videtur quod non possit idem Angelus simul ministrare et contemplari.

  3. Ad idem, Una potentia non potest simul circa duo objecta operari, sed ministerium fit circa homines, et contemplatio circa Deum. Cum igitur secundum intellectum Angelus utrumque exerecat, videtur quod non possit simul utrumque facere.

  4. Præterea, In anima ubi sunt multæ potentiae quando una est in actu unius, abstrahitur altera ab actu suo : quia radicantur in una essentia simplici : ergo cum in Angelo non sit tanta multiplicatio virium, ut dictum est supra, videtur quod non possit simul esse in istis duobus actibus.

ergo non potest esse intus per contemplationem, et extra per ministerium.

  1. Præterea, Contemplatio Angelorum optimum sui est in cœlo : ministerium autem exercetur hic circa nos in terra : ergo cum existentes in cœlis non sint in terra, ut dicit Damascenus, videtur quod non possunt simul contemplari et ministrare.

  2. Præterea, Hoc videtur ex modo loquendi quo Angelus dicit ad Tobiam, xii, 20: Tempus est ut revertar ad eum, qui me misit. Quasi non fuerit circa Deum in contemplatione, dum fuit in ministerio ad quod fuit missus a Deo : hoc enim significat verbum reverti.

  3. Præterea, Hoc idem videtur per illud quod dicitur Job, 1, 6 : Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, videtur quod congregentur ad contemplandum postquam dispersi fuerant per ministeria : et sic videtur quod non possint simul utrumque facere.

Ad oppositum.

  1. Est primo quod dicit Gregorius : « Sic exterius implent ministerium, ut « intus numquam desint per contempla- « tionem. »

  2. Ad idem, Causa beatitudinis est contemplatio Dei : Angeli semper sunt beati : semper ergo contemplantur. Cum igitur aliquando ministrent, videtur quod simul ministrent et contemplentur.

  3. Ad idem, Si aliquid non potest agere in alterum nisi secundum id quod fluit sibi a superiori cujus influxum continue recipit, simul recipit a superiori, et agit in inferiora secundum illud receptum, sicut rivus simul recipit a fonte et communicat lacu : sed Angeli non possunt agere in inferiora per ministerium nisi per illuminationes quas recipiunt continue a Deo : ergo simul recipiunt illuminationes divinas per contemplationem, et agunt per ministerium.

  4. Præterea, Substantia finita in essentia non potest simul esse in duobus locis : sed Angelus est finitæ essentiae :

  5. Præterea, in intelligentiis quæ movent cælos, secundum Philosophos, inferior nihil exsequitur per motum nisi per illu-

<--- Page Split --->

minationes quas accipit a primis, quibus dirigitur in actione : sed ratio qua agens dirigitur in agendo, non separatur a suo actu : ergo simul movent et convertuntur ad superiores motores, accipiendo illuminationes ab ipsis, et desiderantes assimilari eis per motum : ergo videtur quod simile sit in ministrantibus Angelis, quod simul exsequantur ministeria circa inferiora, et convertantur ad superiora per contemplationem.

  1. Praeterea, Hoc videtur per verbum Angeli ad Tobiam : cum enim esset in ministerio, dixit se cum aliis adstare coram Deo, et non adstitisse, vel adstiturum esse : et ita simul adstant, ministrant, et contemplantur 1.

SOLUTIO. Dicimus, quod cum in Angelis non sit aliquis actus qui non sit de substantia gloriae, vel cujus ratio non sit gloria, ministrare autem non sit de esse gloriae, cum dicat imperfectionem, non ex parte ministrantis, sed ex parte eorum quibus ministratur, oportet quod ratio ministerii sit gloria, cujus substantia sic est in contemplatione : ratio autem operis dirigens in ipso non separatur ab opere, sicut artifex contemplans formam artis quae est in ipso, operatur : et ita oportet ut simul operentur et recipiant illuminationes aliorum per contemplationem : esse enim illuminationis est in fieri, sicut etiam in corporalibus : et ideo simul dum illuminatur luna a sole, illuminat etiam alia virtute luminis recepti : et similiter est etiam de lumine spirituali. Concedimus ergo quinque rationes ultimas, quae hoc concludunt.

Ad primum vero dicendum, quod contemplari et ministrare non est duo facere, sed alterum est recipere : videre enim est quoddam pati, ut dicit Philosophus.

Ad secundum dicendum, quod non accipitur hic contemplari intime, quod est

assistere, sed communiter quocumquu modo : et hoc pertinet ad eamdem virtutem cum ministerio ut dirigens in illo.

Ad tertium dicendum, quod circa duo objecta non ordinata ad invicem non potest eadem virtus operari : sed si unum sit ratio alterius, circa utrumque operatur simul, sicut artifex circa artem quam habet in anima, et circa opus quod facit extra : et similiter est in proposito. Vel aliter dicendum, quod dum contemplatur, non operatur aliquid circa Deum, sed magis recipit ab illo per quod possit circa alia operari.

Ad quartum patet solutio per ante dieta.

Ad quintum dicendum, quod non dicitur intus esse contemplando et extra ministrando, quantum ad locum, sed propter conversionem in id quod est extra vel intra, recipiendo et agendo quae necesse est simul esse.

Ad sextum dicendum, quod licet magis bonitas Dei relucet in caelo, tamen ubique est : et ita ubique ipsum contemplantur Angeli. Propter quod dicit Beda 2, quod « quocumque mittantur, « intra Deum currunt. »

Ad septimum dicendum, quod non dicitur Angelus reverti ad Deum, tamquam fuerit in loco in quo Deus non erat : sed quia deposita visibili specie per invisibilitatem, ad Dei similitudinem redit, sicut etiam Filius Dei missus est et venisse dicitur in mundum, non tamquam ibi prius non fuerit, sed « tamquam visibi- « lis mundo apparuit, » ut dicit Augustinus. Et per hoc etiam patet solutio ad octavum.

<--- Page Split --->

Quidam ergo aiunt, etc. Hic incipit solvere. Et dividitur in partes duas secundum quod duas ponit solutiones. Secunda,ibi(§ 2),Alter autem non nimis,etc. Prima ergo solutio est, quod ille qui purgavit Prophetam, fuit de inferioribus ordinibus dictus Seraphin æquivoce per imitationem actus superiorum : quia purgavit per ignem.

Littera sic legatur : Determinavimus prædictas quaestiones. Age, adverbium hortandi, inspiciamus secundum virtutem nostram, et, id est, etiam hoc, scilicet ut quid dicitur a Theologis, id est, scriptoribus Canonicæ Scripturæ, Isa. (vi, 6 ) fuisse missus Seraphin. Sed propter hoc quod pluraliter dicit Theologis, potest dici, quod etiam Ezech. x, 2, dicitur, quod ignis erat in medio rotarum, per quod significatur Seraphin. Etenim, id est, quia quispiam, id est, aliquis responderit, id est, posset respondere, quia, id est, quod non quisquam, id est, aliquis suppositorum, id est, inferiorum Angelorum purgat sacerdotem, id est, Isaiam sacra dantem, innumeris, id est, a multis peccatis, sed unus quidam ex maximis essentis, id est, supremis. Vel aliter, ex maximis essentis innumeris, quoad nos : et hoc relinquit pro inconvenienti, quia per hoc destruetur totum quod determinatum est. Quamvis quidam hoc sustineant, dicentes quod cum Deus aliqua præter ordinem naturae facit, non est mirum si non servato ordine angelico nuntiat, sicut est de Incarnatione Filii, quæ fuit Prophetae nuntiata. Sed contra hoc est quod supra,cap.IV, determinatum est, quod ipse Christus secundum quod homo angelicis dispositionibus subditus fuit : ipse enim non fuit incarnatus ut ordinem rerum destrueret, sed ut ordinem repararet.

Littera sic legatur : Ergo, quia sic non potest responderi, quidam aiunt solvendo, quia, id est, quod eloquium, id est, sacra Scriptura non nominat venisse in purgationem Theologi, scilicet Isaie, unam de numero mentium primarum, id est, Angelorum supremorum existentium circa Deum, per hoc quod dicit Seraphin venisse : et hoc dicunt juxta diffinitionem, id est, determinationem societatis, id est, connexionis cunctorum intellectuum, id est, Angelorum. Diffinitionem dico jam ante redditam a nobis : vero, id est, sed aiunt quemdam de numero Angelorum inferiorum præstantium, id est, præpositorum nobis sacrificantem, id est, sacra facientem, purgationem Prophetae, scilicet Isaie, fuisse vocatum Seraphin æquivoce, non fortuna et casu, sed per imitationem proprietatis superioris ordinis, quæ est primo in illo, scilicet propter ablationem peccatorum dictorum, id est, confessorum a Propheta, dum dixit : Vir pollutus labiis ego sum (Isa. vi, 5.) Ablationem dico igneam et cælestem, id est, per ignem qui consumit peccata, in quo assimilatur calori ignis, et conservat et perficit, in quo assimilatur calori cœli : dicitur enim ibi (vi, 6 et 7) quod tetigit labia ejus igne quem forcìpe tulerat de altari : et supra in proprietatibus Seraphin dictum est, « igneum cœlitus : » et etiam propter resuscitationem purgati a peccatis in obedientiam divinam, qua Propheta se obtulit ut mitteretur a Deo : et ideo prædìcti aiunt eloquium, id est, sacram Scripturam, dixisse unum ex Seraphin simpliciter, id est, sine determinatione quod esset de pri-

<--- Page Split --->

mis, non aliquam de numero virtutum purgativarum secundum proprietatem ignis collocatarum circa Deum, scilicet primarum, sed de numero præstantium, id est, præpositorum nobis immediate.

gnissimum opus spiritualis naturae : ergo est intellectus, qui est dignissima potentia.

Ad oppositum.

  1. In eo quod æqualiter se habet ad bonum et ad malum, non est delectatio summa, quæ est in eo tantum quod habet perfectam rationem boni : sed intellectus se habet æqualiter ad bonum et ad malum, quia verum quod est objectum et finis ejus, potest esse bonum et malum : cum igitur in assistendo sit maxima delectatio, non erit secundum intellectum, sed potius secundum voluntattem, cujus est accipere tantum bonum.

  2. Præterea, Assistere est nobilissimus modus fuendi : sed frui secundum Augustinum perficitur amore, qui est habitus voluntatis : ergo et assistere erit secundum voluntatem.

Hic remanent, iterum duo quaerenda de virtute assistrice.

Quinto, secundum quam virtutem vel potentiam conveniat eis assistere ?

Sexto, Utrum æqualiter omnibus conveniat ?

Dublum 5.

CIRCA quintum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod assistere sit tantum secundum intellectum. Est enim assistere secundum receptiones plenas illuminationum a Deo : hæc autem non recipiuntur nisi secundum intellectum : ergo tantum secundum intellectum est assistere.

  2. Ad idem, Id a quo denominatur causatum primum, facit esse propinquissimum causæ primæ : unde et causa prima nominatur nomine causati primi, ut dicitur in libro de Causis : sed causatum primum denominatur ab intellectu, sicut ibidem dicitur : ergo secundum intellectum aliquid efficitur propinquissimum primo : ergo et assistet.

  3. Ad idem, Gregorius dicit, quod « as- « sistere est intima contemplatione perfrui : » sed contemplatio est secundum intellectum : ergo et secundum hoc erit assistere.

  4. Præterea, Dignissimum opus est dignissimæ potentiae : sed assistere est di-

Solutio. Dicimus, quod assistere est nobilissima perfectionum felicitatis, et quantum ad contemplatum et contemplantem et modum contemplandi.Ad esse autem beatitudinis oportet esse visionem, quæ est substantia beatitudinis, quia per eam accipitur objectum beatitudinis : et modum visionis ut sit amati et habiti, in quo perficitur delectatio. Unde dicimus, quod assistere quidem est secundum intellectum ut in accipiente, sed secundum voluntatem ut in qua est delectatio. Unde concedimus rationes ad utramque partem.

CIRCA sextum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod omnes primi quibus est assistere, æqualiter assistant. Assistere enim sumitur penes conversionem in Deum : sed omnes de prima hierarchia habent conversionem primam et summam in Deum, quia tertia quæ est immediate, cum non sunt nisi tres : ergo omnes summe æqualiter assistant.

  2. Præterea, Supra, cap.VII,dictum est de Thronis, qui est ultimus ordo primæ hierarchiæ, quod est receptivus divini superadventus nobilissime, quia sine materialitate et passibilitate : sed superiores

<--- Page Split --->

non inferius eis recipiunt : ergo omnes primi aequaliter recipientes, summe aqualiter assistunt.

  1. Praeterea, Beatitudo perficitur tribus, amore, et visione, et habito : quae tria denominant tres ordines aequaliter, ut quod amor Seraphin, visio Cherubin, et habere Thronos : ergo videtur, quod hi tres ordines aequaliter Deo conjungantur in beatitudine : ergo aequaliter assistunt.

Ad oppositum.

  1. Ea quae non sunt aequalia in nobilitate naturae et in illuminationibus naturae proportionatis, non habent aeque intimam contemplationem, et ita non aequaliter assistunt : sed in assistentibus est talis diversitas naturae et illuminationum, ut putet ex cap. X, in quo determinata est connexio ordinum et hierarchiarum et primarum in ordine : ergo non omnes aequaliter assistunt.

  2. Praeterea, Aequalitas non recipit distinctionem, sicut nec unitas, nisi materialem : sed inaequalitas per gradus infinitos vel in sursum in numeris, vel deorsum in continuis. Cum igitur in assistentibus sint quidam gradus determinati, non erunt aequaliter assistentes.

Quod concedimus et rationes ad hoc. Ad primum vero dicendum, quod tres sunt tantum conversionis modi in genere, quibus diversificantur hierarchiae, in quolibet tamen sunt plures gradus.

Ad secundum dicendum, quod illa proprietas convenit etiam superioribus eminentius : quia nominati a nobilioribus donis cedunt sibi in denominatione proprietatis talis.

Ad tertium dicendum, quod illa tria eminentius sunt in primis, licet non denominari possint ab omnibus.

<--- Page Split --->

dum divina Theologum, in Deum et post Deum in praeoperatricem hierarchiam reposuit.

B. Et numquid ergo haec ratio verax est ? Ait enim qui hoc dixit, quomodo divina virtus in omnia veniens implet et per omnia immensurabiliter pervenit, et omnibus iterum est invisibilis, non solum quasi ab omnibus superessentialiter remota, sed et quasi occulte in omnia permittens providas suas operationes. Sed tamen et omnibus intellectualibus proportionaliter superlucet, et propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiiis, per eas quasi primas in submunitas se bene ornate distribuit secundum uniuscujusque dispositionis contemplationem commensurativam.

expiandi munus, quod sui erat officii in Deum, et post Deum, ad primævam illam hierarchiam retulisse. Ac numquid hæc oratio vera est ? Referebat enim qui hoc asserebat, quomodo vis illa Dei principalis, cum ad omnia emanando pertingeret, libereque cuncta permæret, etiam tum tamen omnibus inaspectabilis existeret, non solum quatenus superessentialiter omnibus antecellit, verum etiam in quantum occulte omnia providentiæ suæ penetrat operatione : cunctis item naturis spiritalibus pro cujusque modulo illucet, dumque antiquissimis illis spiritibus lucis suæ radios immittit, per eosdem, utpote primos, inferioribus perquam ordinate se ad captum cujusque ordinis ac contemplandi facultatem dispertit.

tam : et sic reducitur operatio in ipsum sicut omnium in Deum.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Alter autem non nimis, etc.

Hic ponit secundam solutionem. Et dividitur in partes duas. In prima ponit solutionem. In secunda probat eam per exempla, ibi (§ 2, B), Et numquid ergo.

Est ergo solutio talis, quod ille qui purgavit Prophetam, fuit de primo ordine, sed non purgavit ministerio, sed auctoritate, in quantum inferior Angelus virtute ipsius recepta purgavit Prophe-

Littera sic legatur: Ita quidem dicunt. Autem, id est, sed alter pater, forte Ierotheus præstitit mihi, id est, dixit, super hujusmodi statu, id est, dispositione angelica in hac purgatione quamdam apologiam, id est, responsionem, quæ est sermo post quæstionem : quia coram ipso quæsita fuit hæc quæstio, et responsiones probabiles colligit. Apologiam dico non nimis inconvenientem Ierotheo. Enim, id est, quia ipse ait, quia, id est, quod ille magnus Angelus qui erat tunc formans ministerio visionem illam, id est, ostendens, tamen erat de inferioribus : et hoc in docendum, id est ut doceret Theologum, scilicet Isaiam, divina, reposuit sicut causa secunda reducendo effectum in primam propriam quam ministerio exercuit, purgativam sacrificationem, id est, purgationem sacre factam. Reposuit dico in Deum et in hierarchiam post Deum præoperatricem, id est, ante alias operantem, scilicet pri-

<--- Page Split --->

mum : ad hoc enim quod ostendit se agere Angelus inferior virtute divinae illuminationis per primam hierarchiam receptae, ostendit et Deum et Seraphin purgantem.

B. Et numquid ergo. Hic probat solutionem. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit per exemplum, quae inferiores Angeli operantur reponentes effectum in Deum et superiores, tanquam in ea quorum virtute agunt. In secunda restringit ad propositam quaestionem, ibi (§ 5), Ait ergo qui hoc dixit.

Dividitur autem prima in duas. In prima ostendit per simile virtutis divinae universaliter in omnia diffusa, quod illuminatio ejus pervenit in intellectualia proportionaliter, et ostendit per exempla. In secunda adaptat ad propositum, ibi (§ 4), Juxta hanc igitur naturalis ordinutionis.

Circa primum duo facit. Primo ponit similitudinem virtutis divinae implentis omnia ad illuminationes intellectuales. Secundo manifestat per exempla, ibi (§ 3), Quam ut apertius dicam.

utrum sit una participata a pluribus proportionaliter, vel sint multae ?

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod falsum dicatur in Littera. Unius enim indivisibilis secundum esse non est extensio in multa, cum unum sit indivisum in se et divisum ab aliis : sed divina virtus est una indivisibilis secundum esse, cum non sit aliud ipse et virtus sua, ut dicit Augustinus : ergo non extenditur super omnia.

  2. Praeterea, Si hoc sit ratione simplicitatis, quod potest esse in pluribus, ut fere omnes dicunt, hoc non potest esse, quia, ut dicitur in VI Metaphysicorum, « est simplicitas rationis et non esse : « illa autem simplicitate posita, scilicet « rationis, qualis est materialium, sequi- « tur esse in pluribus : sed non sequitur « ad simplicitatem secundum esse, cum « unitas et punctum non sint in pluri- « bus : « cum igitur simplicitas divinae virtutis non sit ratione, sed esse, non videtur quod faciat esse in virtute in pluribus.

  3. Praeterea, Simplex secundum rationem est distinctum a rebus quibus inest, sicut esse in uno : hoc autem modo divina virtus non est in rebus : quia sic esset idem esse habens cum rebus. Unde oportet quod sit simplex secundum esse : hujusmodi autem simplex in aliquo distinctum est et diversum ab ipso : quod autem distinctum est ab aliquo, non est in illo : ergo divina virtus non est in rebus ut implens illas.

AD EVIDENTIAM primae partis quaeruntur tria.

Primo, Utrum divina virtus veniat vel extendatur in omnia implens ea, secundum quod in Littera dicitur ?

Secundo, Utrum perveniat in res sicut permixta rebus ?

Tertio, Si aliquo modo commisceatur,

  1. Ad idem, Secundum sententiam Pythagore, diversitas est causa negotionis : id ergo a quo negatur vere res, est diversum et distinctum a rebus, et per consequens non extensum in omnia : quia distingui ab aliquo et extendi in illud, opposita sunt : de divina autem virtute, quae Deus est, omnia negantur creata, imo negationes veriores sunt de ipso quam affirmationes, ut supra, cap. II, dictum est.

  2. Ad idem, Quod dicitur in omnibus,

<--- Page Split --->

reduplicatione sui facit secundum, et sic deinceps, sicut esse cum sit in omnibus, id quod sibi supervenit unum, non est distinctum ab esse : quia praeter esse in uno nihil manet : et ideo oportet quod primum esse per reduplicationem sui eliciat causatum unum, et sic deinceps : sed virtus divina non reduplicatione sui constituit quae sunt post ipsam, cum nihil eorum sit : ergo non est extensa in omnibus.

  1. Ad idem, Quod est in pluribus, recipit additionem aliquorum supra se, aut propter aliquid indigetur ipso in re : sed virtuti divinae nihil superadditur : quia hoc determinaret ipsam et faceret eam aliquo modo in actu, ut indigeretur ea ad aliquid in rebus, cum res in suis principiis habeant sufficientem perfectionem in esse et agere : et si non habent, possibile est perfici : ergo divina virtus non implet omnia.

Ad oppositum.

  1. Quod portat omnia immediate, portatione est in omnibus : sed virtus divina immediate portat omnia. Ad Hebr. 1, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae.

  2. Ad idem, Causa et causatum necessario sunt simul, si sit vera causa. Artifex vero non est vera causa domus, ut dicit Avicenna, sed factionis domus. Domus autem vera causa est dispositio partium in gravitate et levitate faciens consistentiam in tali figura. Et non sufficit, quod sit simul tempore, sed oportet ut sit in causato tenens illud in esse. Sed causa prima est causa universi esse, quod est causatum primum, et est causa secundum suam essentiam. Ergo oportet quod Deus et virtus ejus secundum essentiam sit implens rem quamlibet.

citas est causa, quod divina virtus extenditur in multa, et non secundum rationem, sed secundum esse. Est enim perfecta simplicitas secundum esse, quanon habet compositionem neque compunibile est alteri. Per hoc autem quod aliquid componitur alteri, efficitur determinatum ad aliud, et non potest esse in alio. Unde quod unitas et punctum non possunt esse in pluribus, est ex defectu simplicitatis : quia sunt componibilia alteri.

Ad tertium dicendum, quod licet extendatur super omnia per modum causaefficientis continentis, est tamen distincta per essentiam a rebus. Propter quod alipsa negari possunt res : et ideo distingui et extendi non sunt opposita, cum referantur ad diversa. Et per hoc patet solutio ad quartum.

Ad quintum dicendum, quod reduplicatione sui constituuntur secundum ea quae essentialiter efficiuntur de esse rei, ut formalia, ut esse, et vivere : non autem est sic in causis efficientibus.

Ad sextum dicendum, quod principia essentialia rei habent esse et agere a causa prima : et ideo si non continuarentur virtuti ejus, non possent subsistere nec agere.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod virtus divina commisceatur rebus : quod enim constituit aliqua in propria natura et specie, oportet commisceri : aliter enim non posset esse proprium principium, quod oportet ad hoc ut rem in propria natura constituat : sed divina virtus constituit omnia in propria natura et specie : ergo commisceatur rebus.

Quod concedimus, et rationes ad hoc.

Ad primum vero dicendum, quod unum indivisibile secundum esse non potest extendi in multa extensione essentiali, potest tamen extendi in multa extensione virtuali, sicut virtus causae efficientis est in causato.

Ad secundum dicendum, quod simpli-

  1. Ad idem, Omne continens conjungitur contentis : cum igitur divina virtus contineat res, oportet quod conjungatur eis : non autem conjungitur tantum secundum locum, quia non esset intus in re : cum igitur non remaneat aliqua conjunctio possibilis nisi forte secundum esse, videtur quod hoc modo conjunge-

<--- Page Split --->

ur : quod autem sic conjungitur, commiscetur : ergo divina virtus est in rebus ut commixta eis.

  1. Ad idem, Sic dicit Philosophus : « Qujus est actio, ejus est potentia : » sed continere est actus formæ vel loci : ergo et virtus divina continens, cum non contineat ut locus, quia continet tantum extra, erit forma : hæc autem commiæetur rei : ergo et virtus divina commiæetur.

  2. Ad idem, Quod est in aliquo, vel est sicut locatum in loco, vel sicut principium intraeum in ipso : sed virtus divina est virtus in rebus, cum contineat intus et extra, et non continet nisi ubi est : cum igitur non sit in rebus sicut locatum in loco, quia sic esset contentus a rebus, erit sicut principium intraeum : et ita commiscetur.

  3. Ad idem, Sicut dicit Augustinus in libro de Trinitate.« Non est dicendum de « Deo quod est contra totum ordinem « naturae, et cujus exemplum in tota « natura non potest inveniri, sicut quod « generet se : » sed quæcumque virtus creata vadit per omnia vel per multa, commiscetur eis, sicut virtus primi mobilis, et quæcumque alia : ergo et virtus divina commiscetur omnibus, cum vadit per omnia.

  4. Ad idem, Quæcumque virtus proportionaliter recipitur ab his per quæ vadit, commiscetur eis, cum proportio causetur ex commixtione : sed virtus divina proportionaliter recipitur ab unoquoque, ut dicitur in Littera : ergo commiscetur unicuique.

Ad oppositum.

  1. Est quod dicitur in libro de Causis, « Causa prima regit omnes res praeter « quod commisceatur cum eis. » Regit autem in certiori regimine per virtutem suam, quæ est sua essentia, cum sit

agens primum. Ergo non commiscetur virtus ejus, vadens tamen in omnia.

  1. Ad idem, Nihil movet seipsum ad mixtionem : cum igitur virtus divina non sit mota ab aliqua virtute, cum sit prima, esset enim aliquid prius primo, cum movens prius sit moto, impossibile est virtutem divinam ire per omnia mixta.

SOLUTIO. Dicimus, quod sicut duplex est virtus animæ. Una quæ est in ipsa, sicut potentia visiva, vel alia. Et altera virtus animæ est, quæ est effluxa ab anima in corpus, quæ defertur per singulas partes corporis spiritibus corporalibus. Ita etiam est duplex divina virtus. Una quæ est increata, et est sua essentia, et hæc est in omnibus, nulli tamen admixta. Alia vero est creata ab ipso in rebus, et hæc similiter est in omnibus, sed permixta omnibus : hoc enim est ipsum esse quod est sermo Dei velociter currens per omnia, sicut dicitur in Psal. CXLVII, 13 1, ut exponit Glossa.

Ad primum ergo dicendum, quod id quod constituit unumquodque in natura propria, est divina virtus creata, quæ miscetur per essentiam : sed virtus increata constituit per modum agentis proprii uniuscujusque per rationem propriam rei quam habet apud se.

Ad secundum dicendum, quod virtus divina increata non est continens sicut locus, nec etiam sicut forma, sed sicut virtus activa continens intus et extra. Agens autem naturale est causa exterius per motum et non interius ut dans esse, et ideo non continet intra. Si vero virtus ignis esset separata, ut agens seipsa, et esset componibilis alteri ut causa interius, necessario esset in omnibus suis causatis, distincta per essentiam ab illis.

Ad tertium dicendum, quod forma dupliciter potest considerari, aut secundum quod est forma materiae, aut secundum

<--- Page Split --->

quod est effectus divinae virtutis a qua habet esse et continere. Secundum igitur quod est forma materiae, continet ipsam : sed quia hoc est sibi a virtute prima, suum continere refertur in continentiam virtutis primae, quae continet unica et indivisa continentia cum continentia formae, quae non contineret nisi per hoc quod conjuncta est sibi virtus divina, nec omnino esset : sicut motus localis attribuitur a Philosopho generanti, quia dans formam, dat etiam motum et alia quae consequuntur formam. Unde per actum continentiae formae non excluditur continentia divinae virtutis increatae.

Ad quartum dicendum, quod hoc est ex defectu simplicitatis in virtute aliorum agentium : quia non possunt transire per multa nisi commixtim : quia est componibilis, et sic determinabilis : et ideo non sic oportet esse in virtute increata.

Ad quintum dicendum, quod sicut dicit Dionysius, « Deus aequaliter est in « omnibus, sed non omnia aequaliter in « ipso, sed quaedam propinquius quibus- « dam, secundum quod plus participant « de virtute creata ipsius : » et ideo in hac est proportio, et non in virtute increata. Alia concedimus.

« divina virtus venit in omnia implem- « ea : » hoc autem non posset dici, si essent plures virtutes in diversis receptae : ergo est una.

  1. Praeterea, Virtus increata est una in omnibus : ergo per eamdem rationem virtus creata, quae est effectus ipsius in rebus.

Ad oppositum.

  1. Id quod participatur a pluribus non solum universaliter, sed et particulariter, non potest unum esse in multis : sed divina virtus constituit res participantes in esse particulari, non solum largiens universales formas, sed proprias : ergo non est una in omnibus.

Solutio. Dicimus, quod bonitas vel virtus effluens a Deo in res, est quidem una ratione non generis vel speciei, sed analogia ad unum principium, sicut ens : hoc enim est virtus divina currens per omnia, ut dictum est : sed secundum esse sunt multa : natura enim vel essentia, ut dicit Avicenna, per se nec est una, neque est multa, sed secundum quod habet esse in particularibus, consequitur ipsam multitudo : secundum vero quod accipitur per abstractionem a particularibus ut ultimo communis omnium, consequitur ipsam unitas : si enim esset per se una vel multa, numquam esset sine unitate vel multitudine. Deus autem non creavit naturam per se : quia non esset postquam creata esset, cum esse sit suppositi : nec iterum creavit eam in ratione tantum, sed in rebus in quibus habet esse et multitudinem : et ideo simpliciter concedimus, quod Deus fecit multas virtutes in rebus, quae tamen sunt unum in ratione analogiae.

CIRCA tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod sit virtus una vel bonitas vel illuminatio creata a Deo, quam omnia proportionaliter participant: quaecumque enim sunt reducibilia in unum primum, participant unam naturam communem, sicut idem lumen solis participatur ab aere, terra et luna proportionaliter : sed omnia reducibilia sunt secundum prius et posterius in participationem virtutis primae : ergo omnia participant eamdem virtutem creatam in omnibus.

  2. Ad idem, Ab agente per rationem unum accipitur natura communis una : sed Deus per eamdem rationem est principium omnium : ergo natura participata ab ipso, in omnibus est una.

  3. Ad idem, In Littera dicitur, quod

Ad primum ergo dicendum, quod non oportet ea quae praedicto modo reducibilia sunt in unum, habere unam naturam communem, nisi ratione analogiae.

Ad secundum dicendum, quod « Deus « causat unumquodque propria ratione, « et alia ratione equum, et alia ratione « hominem, » ut dicit Augustinus. Haec tamen pluralitas est rerum productarum

<--- Page Split --->

ah ipso, in respectu quarum eadem esmontia divina est in ratione plurium.

Ad tertium dicendum, quod dicitur vnire in omnia propter unitatem analogiae, et non quae sit secundum esse.

Ad quartum dicendum, quod non est similis ratio de virtute increata, quae non commiscetur rebus, et de creata quae non est distincta a rebus.

Et quintum concludit, quod non habent unitatem secundum esse, sed non tollitur unitas rationis.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Et numquid ergo hæc ratio, etc.

Littera sic legatur : Ita ille dixit. Et nunc ergo quid dicendum est? Numquid, id est, nonne hæc ratio solutionis verax est? Ait enim ille qui dixit hoc, id est,

hanc solutionem ut confirmans eam, hoc scilicet ait : Quomodo divina virtus increata veniens in omnia, implet ea suis perfectionibus, et pervenit per omnia immensurabiliter, id est, non commensurata alicui rei, ita ut non sit in alio, et iterum in omnibus manens est invisibilis : quia non commiscetur rebus, sed manet in sua natura : et non solum sic pervenit in omnia quasi remota ab omnibus superessentialiter, id est, essentia ejus super omnia existente, ita quod nihil rei conferat, sed et, id est, etiam pervenit quasi occulte, quia intus operando, permittens, id est, intromittens, in omnia suas providas operationes, id est, sua operata provisa unicuique, et hæc sunt virtutes creatæ. Et licet ita impleat omnia, sed tamen et, id est, etiam specialiter superluect, id est, per modum lucis se participat in actu manifestæ cognitionis omnibus intellectualibus, et hoc proportionaliter eis, et ipsa ingerens propriam, hoc est, proportionalem, illuminationem pretiosissimis essentìis, scilicet primis Angelis, distribuit illuminationes per eas, scilicet essentias pretiosissimas, quasi per primas in submunitas se, id est, in illas quæ sub eis munitae sunt firmiter stantes in suis ordinibus. Distribuit dico bene ornate, id est, secundum ordinem ad finem et decorem in ipsis : et hoc fit secundum contemplativam commensurationem, id est, secundum proportionem contemplativa capacitatis unusucyjusque dispositionis, id est, ordinis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quam ut apertius dicam, et per propria exempla, etsi deficientia Deo ab omnibus remoto, verumtamen nobis manifestiora. Solaris radii distributiones in primam materiam bene distributae implent omnium lucidiosem, et per eam manifestius proprios declarat splendores. Accedens vero crassioribus materiis, obscuriosem habet distributivam superapparitionem ex illuminandarum materiarum ad illuminationis distributivum habitum inopportunitate. Et paulo post ex hoc ad perfecte fere indistributum coarctatur.

Iterum ignis caliditas magis seipsam distribuit in capaciora, et ad similitudinem suam bene convenientia et facilia. Ad vero reformationibus contrarias essentias, ipsa nullum aut absconsum primitivae operationis vestigium manifestat. Et hoc eo amplius, quia his quae non sunt cognata per opportuna sibi habentia admittitur primum, utpote ignita faciens ab igneis facile mobilia, et per haec aut aquam aut alterum quid non facile ingescentium proportionaliter calcifcans.

Ut autem dicam clarius, exemplis utar familiaribus (quae tametsi Deo, qui cunctis eminet, non ita congruant, nobis tamen planiora sunt), solaris, inquam, radii diffusio materiam sibi proximam, quippe caeteris liquidiorem, facillime trajicit, et per eam corusactiones suas clarius succendit ; verum ubi in densiores aliquas materias inciderit, obscuriosem cernitur habere luminis diffusionem, ob materiarum, quae illuminandae sunt, ad lumen diffundendum ineptitudinem ; atque inde sensim ad hoc contrahitur, ut vix ultra distribui jam possit. Eodem modo calor ignis magis se diffundit in ea quae ipsius sunt capaciora, et ad ejus similitudinem facile cedunt, et adducuntur ; verum in naturis illi reluctantibus contrariisve, vel nullum aut exile efficacitatis ejus ignea vestigium apparet ; quodque aut majus est, in ea quae non sunt ejusdem generis, per illa quae ipsi jam accomodata sunt se ingerit, ita ut primum, si ita res ferat, ignea faciat ea quae facile ignescunt, atque iis adhibitis, aut aquam, aut aliquid aliud eorum quae difficile ignescunt, eodem modo calefaciat.

<--- Page Split --->

  1. Videtur enim falsum esse quod dicit, quod solaris radius manifestius splendet in propinquiorem materiam, scilicet cœelestem, et obscurius in crassioribus : ubi enim lux magis manifestatur, magis videtur : sed corpus cœeli (quod est hic dictum prima materia recipiens lumen) non est visibile nisi quantum ad partes luminosas, sicut aer videtur : ergo in eo non magis manifestatur radius solis.

  2. Praeterea, Lux ubi est, necessario videtur, quia seipsa videtur : sed in corpore cœeli non videtur lux a nobis de nocte, cum tamen irradiet ipsum sol : ergo non est maxime lucidior omnibus.

  3. Praeterea, Avicenna dicit, quod « corpora spissa magis splendent, sicut « crystallus magis quam aqua : » ergo videtur quod falsum dicit, quod in crassioribus materiis obscurierem habet apparitionem.

Hic manifestat quod dictum est de virtute divina per exempla. Et dividitur in partes duas. In prima parte ponit exemplum de luce, quae inter formas corporales est spiritualior. In secunda de calore, qui simpliciter maxime est activus, ibi, Itrum ignis caliditas.

SOLUTIO. Dicimus, quod Dionysius vocat hic lucidiorem, et primo recipientem lumen receptum a sole per inspissationem partium : aliae vero partes cœeli quae raritatem quamdam habent, recipiunt lumen solis per diaphaneitatem, sicut aqua vel aer : et illa quae sunt retentiva luminis, lucidiora efficiuntur, et magis visibilia, unde et luminaria dicuntur, quasi vasa luminis. Et si dicatur, quod in superioribus non sunt rarum et densum, quae sunt qualitates tangibiles inferiorum, dicendum, quod non per eamdem rationem sunt in superioribus et in inferioribus. Et per hoc patet solutio ad primum.

Hic sunt tria dubia. Primum, de primo exemplo. Secundum, de secundo. Tertium, de his exemplis in communi.

1 CIRCA primum sic proceditur.

Ad secundum dicendum, quod haec est falsa, quod lux videatur ubicumque est : sol enim dum est in occasu, illuminat totum superius hemisphaerium : unde non potest esse, quod post unam horam qua ascendit quindecim gradibus, retrahat ejus lumen plus quam a tot gradibus ex parte orientis : et ita tota alia pars hemisphaerii est illuminata : unde cum non videamus lumen in parte illa, oportet quod non ubicumque lumen sit, ibi videatur. Et est etiam contra suppositio-

<--- Page Split --->

nes in libro de Crepusculis, quarum una est, quod « lumen non videtur nisi trans- « missum ad videntem. » Alia est : « Lumen non videtur nisi in corpore « spisso. » Unde lux non videtur nisi luminosum immittat in directum videntis vel reverberetur ab aliquo spisso, et propter hoc cum sol jam occidit, non potest videri lumen ejus, nisi quamdiu reverberatur a nubibus, cum a corpore cœeli non possit reflecti, et non fit motus luminis ad videntem, sed potius a vidente. Et est simile de specie visibili, quae per actum luminis manifestatur : licet enim species rei quae est, prius generetur in aere circulariter ad majus spatium, ita quod etiam ante me sit praesens, non tamen possum eam videre nisi per reflexionem a speculo : quia motus ejus non est ad videntem, sed a vidente.

Ad tertium dicendum, quod Avicenna loquitur de spisso diaphano, propter cujus inspissationem fit aliquid lucidum, ut patet in crystallo, qui est aqua inspissata. Sed Dionysius loquitur de spissitudine quae est per inspissationem aeris in aquam, et deinceps in terram, et sic efficitur non recipiens lumen nisi in superficie : unde non dixit spissiora, sed crassiora.

Dubium 2.

  1. Videtur enim esse falsum quod dicit de igne : « Ignis enim non tangit nisi im- « mediatum : et si non tangit, non agit : « et si non agit, non sequitur alteratio, » ut dicitur in XVI de Animalibus. Ergo non agit in remotum, sed tantum in immediatum.

  2. Praeterea, Si ignis tangit frigidum tactu physico, oportet calidum fieri in illo : sed in eo est frigus : ergo erunt contraria simul : hoc autem est impossibile : igitur ignis non potest tangere, et sic nec agere in ea quae non sunt cognata, ut frigida.

  3. Praeterea, Agere fortius et remissius in magis et minus distantia est virtutis deliciantis. Talis autem non est virtus di-

vina : ergo non competit sibi lujusmodi exemplum.

  1. Praeterea, Ignis non adest omnibus aequaliter quae magis et minus distant ab eo, sicut Deus : ergo non videtur quod similitudo aliquid valeat ad propositum.

  2. Praeterea, Frigus fortius agit in ea quae sunt magis calida : propter quod ex nube calidissima generantur grandines, quae sunt perfectae congelationis : ergo similiter videtur, quod caliditas ignis magis agat in minus cognata.

  3. Praeterea, Videmus sensibiliter, quod silex et alia dura magis recipiunt de calore quam tenuia : et ita videtur falsum dicere.

SOLUTIO. Dicimus, quod inter omnes qualitates duae sunt simpliciter activae, scilicet calidum et frigidum, et calidum magis frigido : unde et calidum movet, frigus vero retardat motum : et ideo virtus ejus maxime habet similitudinem inter qualitates elementares ad virtutem divinam, in hoc quod pertransit super ea in quae agit proportionaliter.

Ad primum ergo dicendum, quod corpus distans licet non tangatur ab igne secundum substantiam, tangitur tamen ab eo per virtutem suam quam in mediatum agendo emittit, sed usque ad aliquid per actionem unius in alterum ex virtute ignis recepta.

Ad secundum dicendum, quod in frigido in quod agere incipit calidum, non est calor simpliciter, neque frigus, sed alterum ut tendens ad perfectionem sui, alterum ad destructionem : et sic non est inconveniens in potentia et ut in via esse contraria in eodem, imo necesse est in omni motu, quamvis simpliciter et in actu non possint esse simul.

Ad tertium dicendum, quod in igne agente accipitur proportio et ex parte agentis, cujus virtus non aequaliter imprimit in propinquum et in distans, et ex parte recipientium, quae non aequaliter possunt actionem suscipere, et quantum ad ultimum sumitur similitudo, et non

<--- Page Split --->

corporibus receptivis luminis crassioribus, id est, in opacitatem crassatis, qua recipiunt tantum in superficie, habet obscurierem distributivam superapparitionem, distribuitur enim eis secundum superficiem per modum coloris, non lucis. Unde etiam Pythagoras vocabat colorem ἐπιφάνειαν : et etiam est color lux obscurata in corpore opaco. Et hæc obscuritas causatur ex inopportunitate, id est, deficiente proportione illuminandarum materiarum ad habitum, id est, formam vel lucem, distributivum illuminationis. Et paulo post ex hoc etiam deficiendo coarctatur radius ex defectu materiæ ad fere perfecte indistributum, id est, quod fere nihil participatur, sicut in colore nigro, qui causatur ex defectu lucis, modicum retinens de luce ad manifestationem obscuritatis tantum.

Iterum caliditas ignis magis seipsam distribuit in capaciora et bene convenientia, id est, proportionata ad similitudinem suam, id est, ignis consequendam, et facilia ad receptionem. Vero, id est, sed ipsa caliditas nullum vestigium, id est, operationem primitivæ operationis,

id est, primæ virtutis agentis, scilicet ignis, manifestat, aut absconsum, id est, occultum et debile, ad essentias contrarias, id est, in contrarium dispositas, reformationibus, id est, actionibus ignis, quibus aliud sibi conformat. Dicit ergo nullum, aut absconsum, propter ea in quæ non potest de facili imprimere ignis, sicut sunt ebenus, magnes, et carbunculus, quæ propter constrictionem pororum exterius non potest subintrare ignis, ut dividendo consumat, nisi valde difficulter. Et hoc exemplum eo amplius manifestat propositum : quia caliditas ignis admittitur, id est, recipitur primum in his quæ non sunt cognata, id est, propinqua ad formam ignis, per opportuna sibi habentia, id est, per ea quæ sunt proportionata ut facile recipiant. Admittitur dico, utpote, id est, sicut faciens ignita ea quæ sunt facile mobilia ab igneis, sicut ligna sicca, et sicut caleficans, licet non perfecte igniens, aut aquam, aut quid, id est, aliquid alterum de numero non facile ignescentium, et hoc proportionaliter eis, et per hoc quod facile igniuntur.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Juxta hanc igitur naturalis ordinationis rationem, supernaturalis ipsa omnis boni ornatus visibilis et invisibilis ordinatio congruae dilucidationis claritatem primo apparentem ut in copiosissimis effusionibus excelsissimis manifestat essentiiis : et per eas quae post sunt essentiae, divinum participant radium. Hæ enim prime conoscentes Deum, et divinam supereminenter desiderantes virtutem, et praeoperatrices fieri, quantum possibile est, Deo simili virtute et actione dignae effectae sunt : et post se essentias ipsæ ad similem virtutem, ut virtus, deiformis extendunt, copiose ipsis tradentes ex superveniente in eas claritate : et illæ iterum subjectis, et per singulas prima ei quae est post ipsum, tradit ipsa, a qua nonne et in omnes proportionaliter pervenit ? Est ergo simul cunctis illuminatis principium illuminandi Deus quidem natura et vere et proprie, ut luminis essentia et ipsius esse et videre causalis. Tum deiformiter et Deo similiter permanens superpositum, post se uniciuque divina lumina per se in illud trans-

Secundum hanc igitur naturalis ordinis rationem, supernaturaliter fons omnis ordinis, cum visibilis tum invisibilis distributionis, propriæ splendorem illustrationis primordialiter per influxus beatissimos supremis istis essentiis manifestat, et per illas reliquæ deinceps divinum istum radium participant. Hæ enim cum prime Deum agnoscerent, divinæque virtutis ejus desiderio summo tenerentur, hoc etiam assecutæ sunt, ut prime ad divine potestatis atque actionis imitationem pro captu suo pervenirent; æædemque inferiores ad eamdem imitationem, quantum possent, benigne promoverent, dum absque-invidia in illas indite sibi lucis partem derivant, ipsæque vicissim in inferiores; atque ita sigillatim, prima sibi proximam ejus quod sibi datum est participem facit, sicque per providentiam in omnes pro cujusque captu divina lux distribuitur. Est igitur omnium quæ illustrantur illuminandi principium Deus quidem natura, et revera proprie ut lucis essentia, ipsiusque status et adspectus auctor : ex instituto autem Deique imitas-

<--- Page Split --->

vehendo. Ergo excellentissimam cælestium animorum dispositionem, simul omnium reliquarum essentiae, secundum quod consequens est, post Deum principium mirantur, omnis sacræ et divinae scientiae et divinae imitationis, tamquam per illas in omnes et nos divina illuminatione distributa. Propter quod et omnem sacram et Deo similem operationem in Deum quidem quasi causalem referunt : deinde in primos deiformis intellectus tamquam primosoperatores divinorum et magistros.

Non ergo prima sanctorum Angelorum dispositio magis simul omnibus habet igneam proprietatem et effusam divinae sapientiae traditionem, et mysticam excelsissimae divinarum illuminationum scientiae, et sessivam ' proprietatem gestantem, divinam susceptionem significantem? Ipsae vero suppositarum dispositiones essentiarum, igneam sapientem scientem Dei susceptoriam virtulem participant quidem infra, et ad primas adspicientes, et per eas ut imitatione divina praeoperativae digne factas in deiformitatis possibile reductae? Dictas ergo sanctas proprietates quarum participatio per primas post ipsas subsistentes fiunt,ipsis illis post Deum tamquam hierarchiis reponunt.

tione, quælibet superior ex parto cujuslibet inferioris, ad quam ejus in terventu divina lumina trajiciuntur. Su premam igitur coelestium intelligentia rum dispositionem, cæterorum ange lorum omnium essentiae, jure merito post Deum, omnis sacrosanctæ Dei cognitionis imitationisque principium esse censent, quod per illas in omnes ad nos usque Dei principalis illustratio derivetur ; quapropter sacram omnem Deique imitatricem actionem ad Deum quidem ut auctorem referunt, ad primas autem ac deiformes mentes, ut primarios effectores divinorum operum ac magistros. Prima itaque sanctorum angelorum distributio magis præ reliquis igneam proprietatem continet, fusamque divinae sapientiae communionem, ac summae divinarum illustrationum scientiae usum atque peritiam, soliique proprietatem, quæ patulam ad Deum excipiendum capacitatem indicat : inferiorum autem essentiarum dispositiones hujus ignea, sapientis, scientis, ac Dei capacis virtutis participes quidem sunt et ipsæ, sed inferiori gradu, et cum respectu ad priores per quas, ut divinae imitationis præformatrices, ad deiformitatem pro captu suo promoventur. Dictas itaque proprietates sacrosanctas, quarum secundæ naturae per primas participes effectæ sunt, iis ipsi post Deum, tamquam prepositis suis, acceptas ferunt.

<--- Page Split --->

tum ad consortium potestatis, et desiderantes fieri praeoperatrices, id est, primo operantes, constituendo per suam operationem alias in virtute operandi sub ipsis quantum ad similitudinem effectus. Iste dico sunt effecta digna virtute simili Deo et actione simili quantum possibile est eis, et extendunt ipsa essentias qua sunt post se ad similem virtutem, scilicet divinam, et hoc faciunt ut virtus qua est deiformiter, id est, Deo similis. Ipsa dico tradentes ipsis, scilicet inferioribus copiose ex claritate divina superveniente in eas, scilicet primas, et illa iterum, scilicet inferiores tradunt subjectis, id est, inferioribus se, et sic per singulas ipsa prima tradit ei qua est post eam, a qua scilicet prima nonne illuminatio pervenit et, id est, etiam in omnes proportionaliter? qua sunt plura. Quasi dicat : Sic. Ergo, patet ex dictis, Deus causalis et ipsius esse rerum et causa videre ipsius cognoscentium. Causalis dico natura, ut primum agens per suam essentiam, et vere, in quantum est tantum causa et nullo modo causatum, et proprie, in quantum non illuminat actu lucis extraneo a natura sua, ut, id est, tamquam essentia luminis. Ergo hoc quidem, id est, certe principium est illuminandi cunctis illuminatis simul acceptis. Tum etiam hoc principium permanens superpositum unicuique, quod est immediate post se deiformiter, id est, Deo similiter, in quantum alia fiunt deiformis per hoc quod primis subduntur. Sic dico permanens per se, id est, immediate transvehendo divina lumina in illud, scilicet quod est post ipsum. Ergo essentiae omnium reliquarum dispositionum vel ordinum simul acceptae mirantur excellentissimam dispositionem, id est, hierarchiam primam celestium animorum, id est, Angelorum. Mirantur dico secundum quod consequens est principium, id est, prout competit ei, quod post Deum est principium omnis sacra et divina scientiae et divina imitationis. Est dico principium tamquam illuminatione per

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Juxta hanc, etc.

Hic adaptat exempla ad illuminationes angelicas, et facit duo. Primo adaptat exempla ad oppositum. Secundo concludit intentum, ibi, Non ergo prima.

Littera sic legatur : Ex quo ita est in luce et calore, juxta hanc rationem ordinationis naturalis, id est, naturalium rerum, id est, ad similitudinem ejus ipsa supernaturalis, id est, divina ordinatio omnis boni ornatus, id est, perfectionis essentialiter qua decorantur res in se et ordinantur ad finem, scilicet visibilis, ut in corporalibus, et invisibilis, ut in spiritualibus, manifestat claritatem congrux dilucidationis, id est, qua proportionaliter unaquaeque illuminatur, primo apparentem in essentiiis excelsissimis, id est, supremis effusionibus copiosissimis, et per eas, scilicet primas, participant divinum radium essentiae inferiores qua post primas sunt. Etenim, id est, quia hae excelsissimae prima inter omnes cognoscentes Deum, id est, prima cognitione quam recipiunt non ad sufficientiam, sed ad copiam ut in alios effluere possent quantum ad similitudinem doni, et desiderantes supereminenter aliis divinam virtutem, id est, assimilari sibi, quan-

<--- Page Split --->

illas scilicet primas distributa, id est, proportionaliter delata in omnes inferiores et in nos etiam. Propter quod inferiores referunt quidem omnem sacram operationem et similem Deo, per quam scilicet et ipsi sunt similes Deo, et alios assimilant. Referunt dico in Deum quasi in causalem, id est, in primam causam : deinde referunt in primos intellectus deiformes, id est, supremos tamquam in primos operatores divinorum operum post Deum et primos magistros, in quantum illuminant alios et pericliunt.

eas, scilicet primas, reponunt sicut in causa dictas sanctas proprietates trium ordinum quarum participatio est in inferioribus per primas. Reponunt dico post Deum ipsis illis, scilicet primis tamquam hierarchiis, id est, principatibus totius illuminationis : et ideo quod exercet inferior, potest attribui superiori virtute cujus agit.

Ergo non, id est, nonne prima dispositio, id est, hierarchia sanctorum Angelorum habet igneam proprietatem, quantum ad Seraphin, magis omnibus aliis simul acceptis, et similiter nonne magis habet traditionem divinæ sapientiæ effusam a Deo, et etiam mysticam, id est, occultam, excelsissimæ scientiæ divinarum illuminationum quantum ad Cherubin, et similiter nonne magis habet proprietatem sessivam, id est, sedis, gestantem, id est, portantem sedentem? Proprietatem dico significantem divinam susceptionem, quantum ad Thronos. Quasi dicat : Sic. Vero, id est, sed nonne ipsæ dispositiones, id est hierarchiæ suppositarum, id est, inferiorum essentiarum participant virtutem Seraphin igneam, et virtutem Cherubin sapientem et scientem, quantum ad modum et ad scita, et Thronorum virtutem susceptoriam Dei? Participant dico infra, id est, inferiori modo, et adspicientes ad primas ut ad influentes, et reductæ in possibile deformitatis, id est, in Dei similitudinem, secundum quod eis est possibile per eas, id est, per primas ut per factas digne, id est, digno et congruo modo se eis habentes in imitatione divina præoperativæ, id est, in quantum ipsæ prius inferioribus operantur, sicut Deus prius omnibus. Quasi dicat : Sic. Usque huc enim pendet interrogatio. Ergo essentiae quæ fiunt subsistentes post

DUBIUM.

Hic est dubitatio de virtute Deo simili. 1. Cum enim virtus divina sit sua essentia, videtur quod Angelus sit sua virtus.

  1. Hoc etiam videtur per verba Commentatoris : dicit enim : « Sciendum « enim, quod virtus in intellectualibus « non est ut apud nos accidens : » ergo est eorum substantia.

  2. Præterea, Dicit Beda super Joan. : « Species arcæ in anima est vita. » Et hoc etiam Commentator dicit : « Spe- « cies eorum vita sunt, non quemadmo- « dum in materia. » Ergo multo fortius virtus est eorum substantia.

  3. Præterea, Accidens advenit composito : sed Angeli sunt simplices : ergo non est in eis virtus accidens. Et haec videtur ratio Commentatoris dicentis : « At vero accidens non est illis : » incomposita enim sunt.

Ad oppositum.

1.Dicit Augustinus:« Summa simplici- « tas et quæ soli Deo competit, est esse « quod habet : » sed virtus habetur ab Angelo : ergo sua substantia non est sua virtus.

<--- Page Split --->

DE CELESTI HIERARCHIA, CAP. XIII, § 3.

  1. Praeterea, Virtus consequitur essentium : ergo non est idem cum ea.

Quod concedimus, et rationes ad hoc. Ad primum vero dicendum, quod non quantum ad hoc est similitudo, sed quia operatur ad reductionem inferiorum sicut virtus divina.

Ad secundum dicendum, quod Commentator non dicit, quod simpliciter non sit accidens, sed quod non sit accidens sicut apud nos : quia non est accidens individui, sed naturam consequens : vel quia non confortatur per crementum sicut virtutes materiales, ut virtus visiva

crescente organo, et etiam intellectiva per accidens.

Ad tertium dicendum, quod species rei quae est in anima, non est vita, sed accidens vivi : sed species speciei, quae est intellectus agentis lumen faciens species intelligibiles, est vita ut ens principium vita in vivente.

Ad quartum dicendum, quod per hoc quod sunt simplices, non renovetur ab eis accidens speciei et rationis, ut dictum est supra, sed tantum accidens individui, quod est accidens vere, quamvis etiam non omnino sint simplices, ut dictum est.

5

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTII. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ait ergo haec dicens, visionem ab illa susceptam, fuisse Theologo per unum imperantium nobis sanctorum et beatorum Angelorum : et ante illuminativam ipsius manuductionem in illam sanctam contemplationem reposuisse. Et supersedere vidit excelsissimas essentias, quantum in symbolis dicendum, post Deum et cum Deo et circa Deum collocatas, et omnibus etiam ipsis superarcane sublimiorem, superprincipalem summitatem in medio superfirmatarum Virtutum supercollocatam.

Aiebat itaque qui haec referebat, visionem quidem illam exhibitam esse theologo a quodam eorum, qui nobis prasunt, sanctorum ac beatorum angelorum, cujus illuminatrice manuductione ad spiritalem istam contemplationem fuerat evectus, in qua supremas illas essentias (quasi in symbolis, ut sic loquar) vidit infra Deum et juxta Deum et circa Deum collocatas, atque omnium insuper ipsarum superineffabiliter eminentem superprincipalem verticem, in medio supereminentium virtutum superpositum.

<--- Page Split --->

ibi (§ 6), Vidit ergo visionibus. In tertia quid ex parte Seraphin, quos stare vidit, ibi (§ 7), Deinde easdem sanctissimorum, etc.

Littera sic legatur : Ergo postquam praedicta quibus sequentia confirmantur, sunt vera, dicens haec, id est, hanc solutionem, ait hoc, scilicet visionem illam de qua est quaestio, fuisse susceptam a Theologo, scilicet Isaia, ab illa, scilicet prima dispositione sicut a primo operante per unum de numero sanctorum et beatorum Angelorum imperantium, id est, immediate praesidentium nobis sicut per ministrum exsequentem et per secundum agens virtute primi, et ait inferiorem reposuisse manuductionem, id est, operationem qua manuductus est Propheta, ipsius, scilicet Prophetae vel inferioris Angeli, ante illuminativam, id est, quam praeporatur suo lumine prima dispositio sicut virtus prima. Reposuisse dico in illam sanctam contemplationem, id est, in primos contemplantes. Et per hoc ostendit, quod oportet purgare superiorem, et, ideo Propheta vidit, quantum dicendum est videre in symbolis, id est, in sensibilibus figuris. Vidit dico supersedere excelsissimas essentias, id est, Seraphin, collocatas post Deum secundum dignitatem naturae, et cum Deo secundum participationem attributorum ejus, et circa Deum, in quantum illuminationes eorum reflectuntur in finem a quo exeunt ut a primo principio. Deum dico summitatem, id est, celsitudinem superprincipalem, id est, super altitudinem principum, supercollocatam in medio virtutum superfirmatarum aliis, scilicet in medio Seraphin. Dicitur enim : Vidi Dominum sedentem, etc. Et iterum : Seraphim stabant super illud 1. Dicit ergo supercollocatam quantum ad supereminentiam naturae, in medio, quantum ad attributorum communicationem.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Ait ergo haec dicens, etc.

Superius ostensum est, quod inferiores reponunt suas operationes in superiores sicut in praeporantes, et hoc quod communiter dictum est, restringit ad propositum, scilicet ad visionem Isaiae, de qua est quaestio, ostendens quomodo haec et plura alia edoctus est Propheta per illam visionem.

Dividitur autem haec pars in duas. In prima solvit ad propositum, ostendens quae dicta sunt in communi, in illa visione servata esse. In secunda manifestat solutionem per exemplum manifestum nobis ex nostra hierarchia, et propinquum proposito, ibi (§ 9 circa initium), Magis autem proxime, etc.

Prima dividitur in duas. In prima exponit substantiam visionis, ostendens quid per substantiam visionis edoctus fuerit.In secunda quid de consequentibus visionem, ibi (§ 8), Docuit ergo eum,etc.

Prima dividitur in tres. In prima ostendit, quod edoctus est ea per qua solvitur dicta quaestio. In secunda parte ostendit quid edoctus fuerit ex parte Dei, quem vidit super Thronum sedentem,

<--- Page Split --->

tis in sua causa, sicut sol secundum relationem ad circulum obliquum causat diversa, ut dicit Philosophus : sed non est invenire aliquod differens ad quod referatur diversitas quae provenit in inferioribus ordinibus ex actione superiorum : ergo superiores non transmutantur inferiores illuminando.

Ad oppositum.

  1. Intellectus operativus propter hoc quod nihil accipit a rebus, imprimit formas sufficienter, nullo imprimente in ipsum : sed intellectus Angeli habet species rerum ad modum intellectus operativi, ut saepe dictum est : ergo sufficienterpotest imprimere alteri sine conversa receptione ab ipso.

  2. Præterea, Motor prius imprimit in mobile sine communicantia ab invicem conversim, id est, sine conversione, ita scilicet quod mobile nihil imprimat moventi : ergo similiter videtur, quod in ministrantibus superiores possint imprimere in inferiores, non recipiendo aliquid ab eis.

SOLUTIO. Dicimus, quod intellectus superiorum est ut lux quaedam per modum artis facturus specierum, et non recipiens a rebus : et cum in eis lux primo recepta sit in universaliori virtute et ut actus quidam respectu inferiorum, imprimere possunt in inferiores sine conversione. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum vero dicendum, quod idem facit ordo in spiritualibus quod continuitas in corporalibus : per hoc enim quod unum est in simpliciori actu quam alterum, minus habens de potentia admixtum, id quod est deficiens ab ipso, recipere potest impressionem ejus, qualiter fit impressio in animabus nostris ex intelligentiis.

Hic est dubium. Utrum superiores operentur in inferiores, qui ante reponant operationes suas in primas quas in ubi subditos iterum exercent ?

Et videtur, quod non.

  1. Ea enim inter quae est distantia per sentiam et nulla continuatio,non transmutant se invicem. Sed primi distantes sunt per essentiam ab inferioribus : cum igitur non sit assignare aliquid in quo continuentur, non videtur quod possint agere in illos.

  2. Præterea, « Corpora inferiora quæ • moventur et suscipiunt actionem supe- • riorum, habent se ad ea sicut materia • ad formam, » sicut dicit Philosophus in libro Cæli et Mundi : sed inferiores Angeli non reducuntur ad superiores, sicut materia ad formam : ergo non transmutantur ab eis recipiendo illuminationos ab ipsis.

  3. Præterea, « Inferiora corpora vin- « cunt in hieme superiora, quamvis in « estate sit e converso, » ut dicit Philo- « phus : ergo videtur, quod inferiores aliquando debent vincere superiores agendo in ipsos.

Ad secundum dicendum, quod corpora inferiora non reducuntur ad superiora sicut ad formam quae sit pars essentiae eorum, sed sicut potentia ad actum, et mobile ad motorem, cujus est per speciem movere, et similiter reducuntur inferiores Angeli ad superiores.

<--- Page Split --->

Ad tertium dicendum; quod in corporibus inferiora non vincunt superiora quae sunt universaliter agentia, sicut sunt corpora cœlestia, quae non recipiunt peregrinam impressionem, ut dicit Philosophus : sed dicuntur vincere super particularia agentia, quae sunt superiora elementa : superiores autem Angeli se habent ad inferiores ut universales agentes.

Ad quartum dicendum, quod diversitas in effectibus solis est ex diversitate

circa agentem et etiam circa recipientia. Est enim sol causa diversorum secundum diversorum situs, et in eodem stans habet alium effectum in diversis recipientibus : et similiter illuminationum diversitas quae est in inferioribus ordinibus, provenit ex diversis illuminationibus descendentibus a primis, secundum quod referuntur ad diversas rationes rerum in primo, quamvis maneat simplicitas essentiae. Provenit etiam diversitas ex diversa capacitate recipientium.

6

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Didicit ergo visionibus ipse Theologus,quia juxta omnem superessentialem supereminentiam incomparabiliter supercollocatum esse divinum simul omni visibili et invisibili virtuti. Atqui, quia ab omnibus est remotum ut universale, neque primis eorum quae sunt essentìis simile. Adhuc et omnium ipsum principium et causam substantificam esse, et eorum quae sunt, secreta singularitate immutabile fundamentum, ex quo et esse et bene esse etiam ipsis summe munitis est Virtutibus.

Didicit itaque ex hisce visionibus theologus, Divinitatem, secundum omnem supernaturalem excellentiam, sine comparatione praestare omni visibili et invisibili virtuti, omnibusque insuper exemptam esse, ut quae ne primis quidem istis essentìis ullo modo similis existat : ad haec, ipsam omnium esse principium et causam substantificam, indissolubilisque rerum mansionis immutabile firmamentum, ex quo ut essent, et bene essent, suprema etiam virtutes habuissent :

<--- Page Split --->

ipsum, scilicet divinum principium omnium, in quantum producit res in esse, et causam substantificam, id est, subsistere facientem res in esse, in quantum conservat, et esse fundamentum eorum quae sunt secreta singularitate, id est, secernens unicuique proprium esse, prout est propria causa rei cujuslibet, non tantum communis, et immutabile, in quantum est primum agens non motum ab alio, nec deficiens in seipso, ut quod habet esse per se, et a se, ex quo, scilicet Deo, et esse et bene esse, quantum ad naturam et perfectionem naturae : est enim in ipsis virtutibus summe munitis, scilicet Seraphin, propter quod videntur stare circa illum, et non tantum in inferioribus.

Hic ostendit quid edoctus sit ex visione circa Deum, et dicit quod duo, scilicet quod supereminet omnibus per dignitatem naturae, ex hoc quod vidit eum in throno elevato, et quod tamen communicat se aliis dando esse et bene esse, per hoc quod vidit Seraphin super eum.

Littera sic legatur : Ergo quia vidit superprincipalem, etc. ipse Theologus, scilicet Isaias, didicit ex visionibus istis, quia divinum, id est, Deus est incomparabiliter, id est, sine proportione ex dignitate suae naturae supercollocatum omni virtuti invisibili, que, id est, et visibili simul acceptis, et hoc juxta omnem supereminentiam superessentialem, id est, secundum jus supereminentiae illius qui est super omnem essentiam. Atqui, id est, certe didicit, quia divinum est ab omnibus remotum non coarctatum ad aliquid ut universale principium omnium rerum, neque, id est, et non est simile etiam primis essentis eorum quae sunt, id est, inter ea quae sunt, scilicet Seraphin, qui dicuntur sub ipso, quasi non attingentes similitudinem ejus omnino. Adhuc didicit, quamvis ita sit remotum per dignitatem naturae, et, id est, etiam

DUBIUM.

Hic est dubitatio de his quae in Littera Deo attribuit.

Videtur enim falsum dicere.

  1. Quod enim incomparabiliter est remotum, non participatur : sed divina bonitas participatur a rebus, ut dictum est cap. IV : ergo Deus non est remotus incomparabiliter a rebus.

  2. Praeterea, Videtur circa hoc falsum esse quod dicit communiter, quod Deus aequaliter est prope cuilibet rei, sed res non aequaliter appropinquant sibi : habitudo enim unius ad alterum est quadam relatio, quae salvatur in utroque extremorum : si igitur Deus se habet eodem modo propinquitatis ad res, oportet

<--- Page Split --->

ut ille modus sit etiam in omnibus quae appropinquant sibi.

  1. Præterea, Impossible est idem eidem esse vicinum et remotum : sed cui est vicinum aliquid, illud est vicinum sibi, et similiter est de remoto : si igitur Deus esset vicinus alicui rei distanti ab ipso, ipse simul esset distans et propinquus rei eidem, quod esse non potest.

  2. Præterea, Sicut idem quod est unum in substantia, facit indifferens in substantia, ita æquale quod est unum in quantitate, facit indistantiam quantitatis : si igitur est æqualitas propinquitatis Dei ad rem, et e converso, non enim potest intelligi, quod plus distet unum ab altero quam e converso, oportet quod eadem propinquitas sit Dei ad rem, et e converso : et ita non potest esse, quod ipse non æqualiter distet ab his quæ non æqualiter distant ab ipso.

  3. Item, Videtur quod non sit universale : quod enim universale est, minus proprie est causa rei : cum igitur Deus sit propinquissima causa uniuscujusque, non est universale principium.

  4. Præterea, Quod est magis universale, est minus efficax ad cognitionem rei : unde per causam universalem scitur res quia et non propter quid : sed Deus seipso cognoscit perfectissime omnia : ergo non est causa universalis.

  5. Item, Videtur quod non sit fundamentum : hoc enim attribuitur materiae, quæ sola inter cætera removetur a Deo : ergo incongrue dicit de ipso fundamento.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Deus quidem quantum ad eminentiam suæ naturæ, quæ non participatur ab aliquo, dicitur incomparabiliter supercollocatum, sed quantum ad attributa quæ sunt alterius rationis ab essentia, licet non sit alia secundum rem, participatur a rebus, et præcipue a supremis substantiis participantibus bonitatem ipsius et sapientiam et alia attributa : et

secundum hoc dicitur esse in medio eorum.

Ad secundum dicendum, quod ratio illa tenet in relativis in quibus innascitur relatio ex motu circa utrumque extremum, et non in his in quibus est motus in altero tantum, sicut columna immobili manente fit dexter et sinister. Unde quantum ex parte columna similiter se habet ad ea quæ dissimiliter se habent ad ipsam. Similiter Deus eodem modo se habet quantum est ex parte sui, rebus diversimode accedentibus ad ipsum.

Ad tertium dicendum, quod quando aliquid appropinquat alteri ex hoc quod ambo communicant idem, tunc oportet quod si unum vicinatur alteri, quod et e converso, sicut si ambo participent albedinem, eamdem rationem propinquitatis habent in ipsa : propinquitas autem Dei ad res non est per hoc quod Deus aliquid communicet, cum ipse sit quidquid habet, sed alia sunt per hoc quod aliquod participant de attributis ejus : et ideo non est eadem ratio propinquitatis in utroque extremorum.

Ad quartum dicendum, quod æqualitas non est rei ad Deum per hoc quod participet aliquid idem cum ipso, sed quia accedit ad ipsum secundum quod potest : propter quod etiam dicitur homo fieri ad similitudinem Dei, ut per præpositionem ad, notetur distantia a perfecta similitudine.

Ad alia duo dicendum, quod Deus non dicitur universale per abstractionem, sed sicut virtus non coarctata ad aliquid, et hæc est propria causa rei, et perfecte demonstrans rem, firmiter tenens ipsam in esse et in virtute sua. Vel dicitur fundamentum ad similitudinem fundamenti, quod est primum in re. Et similiter virtus divina est prima, supra quam stabiliuntur omnes virtutes sequentes tam naturales quam gratuïtæ.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Deinde easdem sanctissimorum Seraphin edoctus est deiformes Virtutes, sacra quidem ipsorum cognominatione, quod est ignitum, de quo paulo post nos dicemus, quantum nobis possibile, subintroducere in deiforme ignita virtutis anagogas.

B. Alarum vero expansa sacra formatione in divinum, in primis et in mediis et in ultimis intellectibus absolutam et altissimam extensionem. Sed et eorum multificum et multiforme videns intellectualis Theologus, et aliis distingui eam subtus pedes, et eam subtus faciem visionem, et eum in mediis aliis super motum, ad invisibilem eorum qua e visa sunt reductus est scientiam, manifestata ei altissimorum intellectuum multivia et multivida virtute, et eorum sacra formidine quam habent supermundane in altiorum et inferiorum superbam et audacem et impossibilem scrutationem.

C. Et in commensuratione Deum imitantium actionum incessabile et altivolum semper motionis. Sed et illam

Ipsas deinde deiformes sanctissimorum seraphim virtutes docebatur, quorum sacrum nomen quid igneum designat, de quo nos paulo post dicemus, prout poterimus interpretari, istius ignea virtutis ad divinam similitudinem impulsus. Porro cum senarum alarum sacrae fictionis absolutam summamque in Deum in primis ac mediis novissimisque mentibus excitationem, nec non innumerabiles eorum pedes, multasque facies sanctus ille theologus videret, utque alis tam pedum quam facierum adspectus arcerentur, alaeque mediae perpetuo moverentur, ad intelligibilem eorum qua cernebat scientiam adducebatur, explicata illi supremorum spiritum multivaga plurimaque cernendi facultate, sacraque eorum reverentia, quam supermundialiter exhibent in sublimiorum profundiorumque mysteriorum insolenti ac temeraria impenetrabilique perscrutatione, nec non optime digesta Deum imitantium actionum incessabili et altivolante perpetua motione. Quin et divinum illud praestantissimumque laudis canticum discebat, angelo qui visionem

<--- Page Split --->

divinam et multum pretiosam hymnodiam eruditus est, formante visionem Angelo secundum virtutem ipsi Theologo, et tradente propriam sacram scientiam.

efformabat, prout poterat, ipsi theologo sacram suam scientiam communicante.

ducere, quasi de subtus ad summum, vel subintroducere te anagogas in deiforme, caeteris non mutatis.

DIVISIO ET EXPOSISIO TEXTUS.

B. Alarum vero, etc. Hic ostendit quid didicit ex alis, et oportet hic exponere quid significent sex alae.

A. Deinde easdem sanctissimorum, etc.

Hoc dicit quid didicit ex parte Seraphin. Et primo dicit quod didicit ex ipsorum nomine. Secundo quid didicit ex alis eorum,ibi (B),Alarum vero expansa, etc. Tertio quid didicit ex eorum hymnis, ibi (C, circa finem), Sed et illam divinam, etc.

Littera sic legatur : Deinde, scilicet post id quod didicit de Deo Theologus, edoctus est per visionem easdem virtutes deiformes, id est, Deo propinquas, scilicet Seraphin sanctissimorum, et hoc quidem sacra cognominatione ipsorum, scilicet Seraphin, quod est interpretatum ignitum, de quo scilicet igne paulo post nos dicemus, scilicet ultimo capite, ponendo proprietates ejus secundum quod spiritualibus competunt, et hoc quantum possibile est nobis secundum modum scientiae nostrae, subintroducere anagogas, id est, proprietates sursum ductivas. Proprietates dico ignita virtutis sursum in deiforme, id est, in dona quibus spiritus Deo similantur : et huic respondet subintro-

DUBIUM.

Er AD evidentiam eorum quae in Littera dicuntur, oportet hic quaerere de his quae Seraphin attribuit.

  1. Videtur enim, quod incongrue utatur eorum manifestatione : supra enim, cap. VII, dictum est, quod illuminationes prime hierarchiae sunt circulares : hic autem dicit, quod habent extensionem quae est secundum rectitudinem : ergo contradicit sibi.

  2. Praeterea, Omnes Angeli habent visionem absolutam a speculo et ænigmate, cum habeant intellectus deiformis : ergo non debuit specialiter attribui Seraphin.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Ezech. 1, 6 t, dicitur de Chorbin, quod habent quatuor pennas, quæ sunt quatuor alæ, qui tamen sunt in eadem hierarchia cum Seraphin : ergo similiter Seraphin debuit hic ostendi tantum cum quatuor alis, et non cum sex.

  2. Præterea, Ad motum unum sufficiunt due alæ : cum ergo prima hierarchia sumatur penes conversionem in Dom, et sic videtur habere tantum unum motum, videtur quod non deberet describi nisi tantum cum duabus alis.

Soutno . Dicendumadprimum , quodilluminationseprimæhierarchiæexpartecontemplati sunt circulares, quia involvuntur circa id quod est primum, medium, et finis, ut supra patuit : sed ex parte contemplantis quod elevatur in id quod est supra ipsum, est extensio similis motui recto.

Ad secundum dicendum, quod licet omnes habeant absolutam contemplationem quantum ad modum ex parte contemplantis, quia sine velamine speculi et ænigmatis : quantum tamen ex parte objecti est proprium primorum, quia accipiunt in ipsa prima virtute non coarcata ad aliquid : in his vero quae post ipsas sunt, contrahitur et determinatur, et tanto magis, quanto plus descendit : et ideo inferiores recipientes in superioribus et non in ipso primo, non habent absolutam extensionem.

Ad tertium dicendum, quod invenitur et binarius et quaternarius et senarius alarum in Angelis descriptus. Binarius enim est secundum duo quibus elevantur in motu contemplationis, scilicet capacitas naturae, et illuminatio descendens, sine quibus non possunt in altum contemplationis elevari. Duplex vero binarius, qui est quaternarius alarum, est secundum duo opera ipsorum, scilicet conversionem in superiora et inferiora : et ad

utrumque exigitur binarius alarum, ut sint altivoli in superiora, et citivoli in inferiora, per facilem exsecutionem in utroque, quorum exigitur donum capacitatis naturae. Sed senarius alarum secundum Dionysium intelligitur, quod duobus alivelabant caput suum, et duabus pedes suos, et due erant in medio corporis : quamvis Augustinus aliter exponat, quod « velabant corpus et pedes sedenti « super thronum. » Unde secundum Dionysii expositionem significantur illuminationes trium hierarchiarum, quae habentur a superioribus, qui habent quod est inferiorum, et non e converso. Unde per binarium alarum qui erat in capite, significatur illuminatio primea hierarchiae, et per medias mediae, et per eas quae in pedibus erant, illuminatio ultimae. Ezechiel ergo tantum posuit quatuor : quoniam sibi ostendebantur secundum quod operabantur ab captivitatem filiorum Israel, vel eorum liberationem, et secundum quod accipiebantur de hoc illuminationes per conversionem in Deum. Sed Isaiae ostensi sunt Seraphin secundum quod sunt in vicinitate ad Deum : et ideo debuerunt sibi ostendi cum sex ali s, quod pertinet ad perfectam illuminationum receptionem. Et per hoc patet solutio ad alia.

<--- Page Split --->

scilicet Prophete, virtute altissimorum intellectuum, scilicet Seraphin et Chcrubin multivia, quantum ad multitudinem pedum, secundum quod multis modis operatur in inferiora, et multivida, quantum ad multitudinem vultuum, secundum multos fulgores a superiori receptos, et manifestata ei sacra formidine eorum, scilicet superiorum, quam habent supermundane, id est, supra mundum nostrum, quia secundum reverentiam tantum. Formidine dico in scrutationem altiorum, id est, divinorum per eminentiam, et eorumdem inferiorum, id est, profundorum, secundum quod usque ad finem scrutabilia sunt. Scrutationem dico superbam, id est, quae esset eis superba, quia appeterent excellentiam non debitam eis, et audacem, secundum quod non compararetur ad vires suas, et impossibilem, secundum quod eorum vires deficiunt ab illa : et haec formido designatur per hoc quod dicitur, quod cum fieret vox de firmamento, submittebant alas suas, quasi non praesumentes se extollere in altitudinem divinae contemplationis, secundum modum suum, quod esset eis superbum.

DUBIUM.

SED VIDETUR esse falsum quod dicit.

  1. Angeli habent intellectus deformes : ergo nihil est eis superbum et impossibile.

  2. Præterea, Omnium illuminationem et modum accipiendi Deus fecit commu-

<--- Page Split --->

nicabilem, et maxime primis essentii : ergo non est eis aliquid superbum et impossibile.

Et dicendum, quod omnis illuminatio et modus quem fecit, communicata sit primis essentiiis, non tamen modus increatus, quo ipse intelligit infinita virtuto et luce se et alia : hoc enim non est communicabile nisi communicaretur virtus et essentia infinita : et sic fierent dii per naturam, quod redundaret in imperfectionem Dei, si sibi aliquid adæquari posset.

EXPOSITIO TEXTUS.

le, id est, indeficiens, et altivolum super alias, semper motionis eorum, id est, continuum motum eorum in altum tendentem, et hoc in commensuratione, id est, in proportione ad ipsum, actionum imitantium Deum, id est, per quas proportionaliter Deum imitantur, et alios in imitationem ducunt. Sed et, id est, etiam Isaias est eruditus illam hymnodiam, id est, laudem, « Sanctus, sanctus, sanctus,» divinam, quia Deus ea laudatur, et multum pretiosam, quia continet mysterium trinitatis et unitatis, ut supra cap. VII dictum est, hoc et Angelo formante visionem ipsi Theologo, scilicet Isaiæ, secundum virtutem, scilicet Prophetae, et ipso Angelo tradente ei, scilicet Prophetae, sacram scientiam propriam, id est, connaturalem ei, quia per symbola.

C. Et in commensuratione Deum, etc.

Et iterum Theologus videns incessabi-

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Docuit ergo eum et hoc, quia purgatio est quantumcumque purgatis ipsa divinae claritatis incognitae, quantum possibile, participatio. Haec autem ex ipsius divinitatis remotis causis, qua omnes sacros intellectus superessentiali occultationes perficit, altissimis circa se virtutibus manifestior quo modo est, et magis semetipsam manifestat et distribuit. Deinde secundis, aut novissimis, aut nostris intellecualibus virtutibus, quantum ab ipsa unaquaeque secundum deiforme existit, sic manifestam suam illuminationem conducit ad proprie occultationis laudandum ignotum.

Quin et hoc ipsum edocebat, quomodo divinae claritatis ac munditiei pro cujusque captu participatio, quoquo modo mundis etiam esset expiationi. Quae cum praecipuis de causis a Dei principatu in cunctis sacris mentibus superessentiali quodam secreto operatur, supremis tamen virtutibus Deoque proximis manifestior quodammodo existit ; usque magis se explanat et insinuat ; secundis vero novissimisve nostris virtutibus hisce spiritalibus, prout quaeque a deiformitate ipsa distat, ita claram ejus illustrationem ad secreti sui singularem confert ignorationem.

<--- Page Split --->

id est, aliquo modo est manifestior, non simpliciter, sed comparatione inferiorum, altissimis virtutibus, scilicet primis ordinibus existentibus circa se immediate, et magis in eis manifestat seipsam, ad modum luminis corporalis, cujus est manifestare seipsum, et etiam eis magis se distribuit. Deinde ipsa claritate sic conducit manifestam suam illumiinationem, id est, manifesta causa aliqualiter ex secundis, quantum ad mediam hierarchiam, aut novissimis, quantum ad ultimam, aut nostris, quantum ad humanam intellectualibus virtutibus ad laudandum ignotum principium, scilicet Deum, propriæ occultationis, id est, a qua procedit occulta claritas. Sic dico quantum ab ipsa, scilicet claritate unaquæque virtus existit secundum deiforme, id est, secundum participationem divinae similitudinis proportionaliter sibi. Quasi dicat : Adducuntur inferiora per claritatem divinam et jucundam participationem primi principii, et hæc jucunditas per laudem intelligitur : unde alia translatio habet « jucundum, » id est, lene, ignotum.

DUBIUM.

SED VIDETOR falsum dicere.

  1. Nullum enim ignotum laudatur, quia non exprimit quod intellectus non concipit : ergo videtur contraria dicere, dicens ignotum laudandum.

  2. Præterea, Per claritatem ducuntur ad divinam contemplationem : quod au-

<--- Page Split --->

tem quis contemplatur, non est ignotum : ergo male dicit ad ignotum conducere illuminationem.

  1. Præterea, Nihil delectat nisi cognitum : si igitur summe delectantur in primo principio, non videtur eis esse ignotum.

  2. Præterea, Sicut dicit Augustinus, « Fruuntur cognitis in quibus voluntas « delectata conquiescit : » Angeli autem fruuntur Deo : ergo non est eis ignotum.

SOLUTIO. Dicimus, quod Deus quidem est ignotus simpliciter, quia non cognoscitur à quacumque creatura secundum totam et infinitam virtutem, secundum quod ipse seipsum cognoscit : et hanc cognitionem vocat Augustinus « compre- « hensionem, » quam de Deo dicit esse, impossibilem : secundum quid tamen est

notus, secundum id scilicet quod ipuparticipatur, et secundum id laudatur ut supra hoc ens quod a nobis de ipso participatur, quamvis illud quod supra intellectum nostrum est de ipso, determinate laudare non possimus, nec etiam Angeli. Et ideo dicit Commentator « Ignotus est Deus non propter variet- « tem syllogismorum ignotam nobis sol « per quamdam incomprehensibili « ignorantiam nostram, quae in nobis el « sigillatim et pariter est. Primo enim « modo ignota sunt nobis, quae ex parli « sua incertitudinem habent, ut conclusio « nes remotæ a principiis: quapropter con « trariae ad ipsas syllogizari potest. Deus « autem est ignotus nobis ut principium « quod immensitate sui luminis capaci « tatem nostram excedit. » Et per hor patet solutio ad objecta.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Lucet autem per singula secundis per prima. Et si oportet breviter dicere, primo ex occulto ad manifestum ducitur per virtutes primas. Hoc ergo 'Theologus didicit ex lucem ducente cum Angelo, hoc est, purgationem et omnes divinas operationes per primas essentias relucentes in omnes

Secundas porro sigillatim per primas illustrat, et ut summatim dicam, primitus ex occulto in apertum ducitur per virtutes primas. Hoc igitur theologus ab angelo, qui ipsum illustrabat, discebat, quomodo cum ipsamet expiatio, tum caetera Dei principales operationes omnes, per primas

<--- Page Split --->

Vliquas distribui, secundum uniuscuuique ad deificas participationes anabrium. Propter quod et ignite purgavivam proprietatem ipsis Seraphin consequenter post Deum reposuit. Nihil ergo inordinatum, si purgare dicitur Theologum Seraphin : sic enim purgat Deus omnes, quorum totius causa est purgationis.

II. Magis autem proxime utemur exemplo, sicut secundum nos summus sacerdos per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare, et illuminare, per ipsum purgatis orditibus, per se in ipsum reponentibus proprias sacras operationes : sic et propriam purgativam scientiam et virtutem ipse purgationem Theologi perficiens Angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde in ipsum Seraphin tamquam primo agentem summum sacerdotem reponit : veluti fortassis quis dixerit cum angelica reverentia, purgatum edocens, quia in te ante me perficienda purgationis principium quidem est excelsum et essentia et creator et causalis, primasque essentias ad esse adducens, et circa se collocatione continens et observans inconversibiles et casu carentes, et seipsum movens in primas propriarum providarum operationum participationes. > Hoc enim hic nec docens, ait ipsius Seraphin manifestare missionem. « Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse praestantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformis eruditus sum. Ipse igitur est per me te purgans, per quem proprias providas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa totius causa et opifex purgationis. » Haec ille quidem docuit me : tibi autem ego trado. Tua autem concesserim intellectuali et discretive scientiae aut alteram partem dicarum causarum absolvi a dubitatione et eamdem honorare : aut alteram tam-

essentias elucentes, in omnes reliquas distribuuntur, juxta cujuslibet ad deificas participationes capacitatem : quapropter per ignem expiandi proprietaetem merito ipsis seraphim secundum Deum tribuit. Nequaquam igitur absurdum sit, si theologum expiare seraphim perhibetur. Ut enim Deus, hoc ipso quod omnis expiationis causa sit, omnes purificat, vel potius (ut magis obvio exemplo utar) sicut apud nos pontifex, dum per ministros suos seu sacerdotes expiat, illuminative, ipsemet expiare et illuminare dicitur, quod illi ordines, quos consecrat, sacrosancas suas in ipsum referant actiones : sic angelus quoque qui theologum expiabat, propriam purgandi vim atque scientiam Deo quidem, ut auctori, seraphim vero, tamquam primicerio sacrorum antistiti, attribuit : ac si dicat, cum angelica quadam reverentia eum qui purgabatur instituens : Ejus qua in te meo ministerio perficitur expiationis, principium quidem praecipuum, et essentia opifexque atque auctor est is, qui primas etiam essentias et in lucem protulit, et juxta se collocando continet, atque conservat immutabiles, lapsusque expertes, et easdem movet ad primas providentiae sua operationes participandas ; hoc enim is qui haec me docuit, seraphim legationem declarare dixit. Principes autem sacrorum, et post Deum dux, primarum essentiarum ordo, a quo ego deiformis expiare didici, is ipsius, inquam, est, qui per me te expiat, per quem providentiae sua actiones ex abdito ad nos produxit is, qui est auctor et effector omnis expiationis. Atque haec ille quidem me docebat, tibi autem ipse trado ; tua vero intelligendi dicernendique scientiae erit, aut per alteram dictarum causarum omni ambiguitatis scrupulo absolvi, eamque alteri, utpote probabilem, et consentaneam, ac forte veram, anteponere ; aut per te, quid cum ve-

<--- Page Split --->

quam consequens et rationabile et æque verum habentem : aut a teipso quod vere vicinius invenire : aut ab altero discere, Deo videlicet dante, et prius recipientibus Angelis, et Angelorum amicis nobis revelare, per ejus magis amabilem contemplationem.

ritate conjunctius sit invenire, aut ab alio discere (Deo scilicet verbum tribuente, quod et angeli interpretentur), nobisque angelorum studiosis revelare clariorem (si fieri possit) mihique gratiorem contemplationem.

EXPOSITIO. TEXTUS.

A. Lucet autem, etc.

Hic ostendit, quod sicut operationes omnium reducuntur in primum principium, ita etiam operationes inferiorum reducuntur in superiores, dicens : Autem, id est, sed divina claritas sicut lucet omnibus ex Deo, ita etiam lucet secendis per prima, et hoc ita est per singula. Et si oportet breviter dicere, primo ducitur ex occulto divinitatis ad manifestum uniuscujusque per primas, id est, superiores virtutes, Ergo Theologus, scilicet Isaias, didicit hoc ex Angelo ducenté eum in lucem divinam. Hoc ergo est, scilicet quod didicit, purgationem et omnes divinas operationes, ut perfectionem et illuminationem, et siquae sunt aliae, distribui per primas essentias in omnes reliquas, scilicet inferiores, relucentes, id est, ut reluceant in eis : et hoc secundum analogiam minuscujusque inferiorum ad participationes deificas, id est, divinorum, per quae deiformis sunt. Propter

quod et, id est, etiam inferior Angelus reposuit ipsis Seraphin sicut praeoperantibus consequenter post Deum, cui primo reposuit proprietatem purgativam ignite, id est, per ignem quo purgasse dicitur labia Propheta. Ergo, ut patet ex dictis, nihil est inordinatum, id est, contra dispositionum ordinem, si Seraphin dicitur purgare Theologum, ut primo operans, non sicut exsequens : sic enim etiam Deus purgat omnes qui purgantur totius, id est, cujuslibet vel perfectae purgationis, quorum est causa prima : et ideo Angelus exsequens ostendit Dominum et Seraphin accipientem calculum de altari, ut ostenderet Deum operari ut primam causam, et consequenter Seraphin per virtutem receptam ab ipso.

DUBIA.

SEDGRATIA ejus quod hic dicitur, scilicet inferiores venisse ad purgandum Prophetam, virtute recepta a primis, cum hoc videatur fieri per motum localem inferio-

<--- Page Split --->

ruin, quaeratur de motu Angelorum seeundum locum : et quia nihil movetur in loco nisi aliquo modo sit in loco, quaerendum est primo de loco Angeloruin. Et circa hoc quaeruntur quatuor.

Primo, Utrum Angelus possit esse in loco ?

Secundo, Si est possibile, qualiter sit in loco ?

Tertio, Utrum necessario sit in loco ? Quarto, Utrum Angelus possit simul esse in diversis locis ?

1. CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod non possit esse in loco : omne enim-quod est in loco, est mursum, vel deorsum : sed nulla intelligentia est sursum vel deorsum, ut dicit Habbi Moyses : ergo nulla intelligentia sive Angelus est in loco.

  2. Ad idem, Nihil per se est in loco nisi corpus, cujus fines commensurantur finibus loci : si igitur aliqua spiritualis natura sit in loco, hoc erit per accidens : remoto autem quod perse est, non remanet quod per accidens est : cum igitur Angelus non sit conjunctus alicui quod per se est in loco, non potest aliquo modo esse in loco.

  3. Ad idem, Anima propter sui simplicitatem non est in loco per se, sed per accidens tantum : cum igitur sit Angelus majoris simplicitatis quam anima, non poterit esse in loco nec per se, nec per accidens.

  4. Ad idem, Quod de se habet comparationem aequalem ad omnem locum, si est, aut est ubique, aut nusquam : sed Angelus non habet de se magis comparationem ad locum unum quam alterum, cum non sit in ipso natura inclinans ad aliquem locum, sicut in gravi vel levi : cum igitur non sit ubique, quia hoc solius Dei est, videtur quod non sit in aliquo loco.

  5. Ad idem, Quidquid est in loco, recipit ab eo aliquam proprietatem loci, quae est immobilitare, firmare, vel continere : Angelus nihil istorum recipit

a loco : ergo videtur, quod non sit in loco.

  1. Ad idem, Ultimum corpus perfectissimum et nobilissimum non est in loco : non enim superficies sua exterior est locus suus, ut quidam dicunt, quia locus secundum Philosophum nihil est rei : sed quolibet corpore nobilior est Angelus : ergo non est in loco.

  2. Ad idem, Sicut dicit Philosophus in IV Physicorum, « neque unam differen- « tiam habemus puncti et loci puncti : et « eadem est ratio uniuscujusque indivi- « sibilis ad suum locum : » cum igitur Angelus sit indivisibilis, non videtur esse in loco qui non sit ipse : et ita non est in loco, cum nihil sit suus locus.

  3. Ad idem, Sicut dicit Philosophus in IV Physicorum, « locum non ponimus « nisi propter motum : » sed Angelus non movetur ad locum, cum non habeat naturas quibus corpora determinate moventur ad suum locum : ergo non est in loco. .

Ad oppositum.

  1. Dicit Gregorius, quod « Angeli mi- « nistrant cum ad nos mittuntur : » hoc autem est cum in loco qui circa nos est, sunt : ergo videtur quod sint in loco.

  2. Praeterea, Zachar. i, 11, dicitur, quod vidit Angelum stantem inter myrteta.

  3. Praeterea, Damascenus dicit, quod « ibi sunt ubi operantur : » cum igitur operentur circa nos, videtur quod sint in loco.

SOLUTIO. Dicendum, quod est duplex locus, scilicet spiritualis, qui metaphorice dicitur locus, et sic Deus dicitur spiritualis locus Angelorum a virtute continendi. Unde dicit Beda, quod « quo- « cumque mittantur, intra Deum cur- « runt. » Sic etiam dicitur in Actibus, cap. xvii, 28, quod in ipso vivimus, et movemur, et sumus. Locus vero corporalis proprie dicitur locus qui est superficies corporis continentis, vel etiam ipsum corpus continens. Dicimus igitur, quod Angeli necessario sunt in loco spirituali,

<--- Page Split --->

in omni sua operatione : sed de hoc non est quaestio. Concedimus etiam propter auctoritatem Scripturae et sanctorum, Angelos in loco corporali etiam posse esse, secundum quod operantur circa nos, sed non secundum quod Deum contemplantur. Et concedimus rationes ad hoc.

Ad primum ergo dicendum, quod intelligentia sive intellectus secundum quod hujusmodi neque est sursum, neque deorsum : quia secundum quod est intellectus, habet ordinem ad universale, quod non est hic et nunc, sed ubique et semper : sed secundum quod est intellectus hujus Angeli habentissingularitatem ex eo quod est loco materiae in ipso, ut supra dictum est, est in loco per accidens, licet non per se, sed sicut est intellectus hujus hominis in quantum est hujus.

Ad secundum dicendum, quod Angelus non est in loco per accidens secundum quod unitur cuidam corpori, ut anima, sed secundum quod operatur circa aliquid quod est in loco per se : per hoc enim oportet, quod actio ejus sit in loco, et per accidens ipse, cum operatio non separetur a virtute agente : remota autem hac operatione, concedimus quod non est in loco, nec per se, nec per accidens.

Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod aliquid est simplex ex natura sua, non est in loco : sed quantumcumque sit simplex, oportet quod sit in loco per accidens, si conjungatur ei quod per se est in loco.

Ad quartum dicendum, quod Angelus nqn habet determinationem ad aliquem locum de se, id est, de natura sua, sed de se, id est, de voluntate sua determinatur per operationem suam ad aliquem locum circa quem operatur.

Ad quintum dicendum, quod id quod circumscribitur loco, oportet quod recipiat dictas proprietates loci : sic autem Angelus non est in loco, ut patebit in sequenti articulo.

Ad sextum dicendum, quod non solum

ultimus orbis non est in loco, sed nec etiam inferiores orbes, si accipiatur locus naturalis, cujus est continere et salvare, quod non indiget aliquod incorporale. Unde ex hoc tantum ostenditur, quod ex natura sua non requirit locum, sed potest habere locum ex eo quod operatur circa nos, qualiter non operatur orbis ultimus.

Ad septimum dicendum, quod punctum non dicit operationem in loco, per quod possit distingui operans ab eo in quo operatur, sicut Angelus distinguitur a suo loco : et ideo non est ratio similis de utroque.

Ad octavum dicendum, quod Angelus non movetur ad locum motu determinato sibi ex natura sua, sicut gravia et levia, sed secundum quod ex libertate voluntatis operatur circa diversa loca.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Angelus non sit diffinitivc in loco, hoc est, quod ita sit hic quod non sit alibi. Intellectus enim et intelligibile sunt æqualis simplicitalis : quia simplicitas intelligibilis est ex actione intellectus agentis : non autem dat quod non habet : cum igitur intelligibile quod est universale, propter sui simplicitatem non sit hic ita quod non alibi, videtur quod nec intellectus, et ita nec Angelus, qui est intellectualis naturae, ut saepe habitum est in Littera.

  2. Ad idem, Perfectibile attingit suam perfectionem ubique, cum non sit perfectio extra perfectibile : sed universale quod est perfectio intellectus, est ubique : ergo et Angelus qui est intellectualis naturae, non diffinitur loco aliquo.

  3. Præterea, Intellectus deiformis non habet aliquam applicationem ad locum, cum non recipiat ab his quæ sunt in loco sicut intellectus noster : cum ergo Angeli sint deiformes intellectus, videtur quod non diffiniantur loco.

  4. Præterea, A quocumque removetur prius, et posterius : sed prius inest loco circumscribere quam diffinire : diffinire

<--- Page Split --->

enim loci est per fines essentiae hoc tenere et alibi non esse : circumscribitur autem quod secundum terminos describitur in loco et commensuratur partibus : loci autem est locatum terminare, in seque separare ab alio : cum igitur Angeli non circumscribantur loco, videtur quod nec loco diffiniri possint.

  1. Si dicatur, quod est in loco ut per operans in ipso. Contra : Illuminans corporale minus est potens quam illuminans spirituale : sed aliquid illuminatur corporali lumine illuminante non præsente, sed remoto, sicut a sole : ergo similiter videtur, cum operatio Angelorum sit circa nos per modum illuminationis, quod possint operari circa nos, etiamsi non sint ubi nos sumus.

  2. Præterea, Ad hoc quod aliquid non sit alibi quam hic, oportet quod sit hic et continuatur hic : sed Angelus non est hic ut contentum hic : ergo non potest dici, quod sit hic ita quod non alibi quam hic. Probatio mediæ. Cum Angelus per se non contineatur loco, non restat quod continuatur nisi per operationem suam, eum non sit unitus corpori sicut anima : si autem operatio est hic, hoc non est sibi ex parte operantis, quia sic esset localis quælibet operatio ejus : ergo est sibi ex parte termini in quem terminatur operatio : ergo ex hoc non sequitur quod operans sit hic, sed tantum quod terminus sit hic contentus.

versale dupliciter potest considerari, aut in quantum est perfectio intellectus ut intellectus est, et sic non determinatur ad aliquem locum, sicut nec intellectus in quantum intellectus : sed universale in quantum est perfectio hujus intellectus, est quaedam intentio quæ est accidentis hujus, et secundum hoc determinatur ad locum aliquem per accidens, et similiter intellectus in quantum est intellectus hujus.

Ad secundum dicendum, quod perfectio intellectus dupliciter potest considerari, aut secundum quod est natura quædam, quæ est objectum intellectus, et sic non est idem in diversis intellectibus et in re : quia idem est quod est principium intelligendi omnibus et essendi etiam, sed secundum esse quod habet vel in rebus vel in anima, est aliud hic et aliud ibi : et ideo non intelligentes hoc decepti sunt quidam, dicentes animam nobilius esse ubi intelligat, quam in corpore quod vivificat.

Ad tertium dicendum, quod intellectus angelicus est quidem semper natura deiformis, sed non semper in actu deiformi, imo operatur in nos per formas vel illuminationes proportionatas nobis, et tunc applicatur ad locum non ut recipiens a loco, sed ut conferens his quæ in loco sunt : secundum vero quod est in actu deiformi contemplando Deum, non est in loco.

  1. Præterea. Philosophus etiam ponit, quod intelligentiae operantur in animabus nostris, nec tamen aliquando ponit eas esse in loco circa nos, sed semper in suis orhibus : ergo videtur similiter, quod non oporteat nos ponere eas propter suam operationem hic contineri.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angelus secundum quod operatur circa nos, est in hoc loco in quo operatur, et non alibi, non tamen commensuratus huic loco, cum non habeat partes quantitativas : et ideo dicitur, quod non est in loco circumscriptive, sed diffinitive.

Ad primum vero dicendum, quod uni-

Ad quartum dicendum, quod circumscribere inest loco per prius quam diffinire : unde circumscriptio loci terminatur ad id quod per se est in loco, quod est terminus operationis Angeli : unde consequenter diffinitur ad locum illum operatio terminata in illud, et operans quod non est separatum ab operatione sua, sicut etiam circumscriptio terminatur ad corpus, et per consequens anima unita illi determinatur ad locum illum ut non sit alibi, et hoc est diffinire.

Ad quintum dicendum, quod illuminans corporale licet sit remotum secundum substantiam, tamen continuatur

<--- Page Split --->

distanti per medium diaphanum, per quod defertur lumen usque ad distans aliquod : sed virtus Angeli non est sic multiplicabilis in medio : et ideo oportet quod secundum essentiam sit in loco ubi operatur.

Ad sextum dicendum, quod operatio quidem continetur in hoc loco ex parte termini : et ideo terminus ejus est in loco per se ut circumscriptus a loco, nihilominus tamen et operans per accidens continetur secundum quod non separatur a sua operatione.

Ad septimum dicendum, quod Philosophi non posuerunt intelligentias agere aliquas operationes in nobis nisi per motus orbium : unde virtus eorum est effluens ab intelligentia in corpus cœli, et deinceps per elementa defertur ad animam : nec est inconveniens virtutem spiritualem deferri per corpus, cum etiam species visibiles in esse spirituali deferantur per aerem, licet spiritualius recipiantur in anima. Sed Angelos non ponimus mediante aliquo corpore operari in nos, sed per seipsos spiritualiter : et ideo non potest esse virtus nisi ubi est substantia ejus.

Dubium 3.

Circa tertium sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Angelus necessario sit in loco, sive quod dependeat a loco : quod enim ita est hic quod non alibi, necessario est in loco : sed Angelus est hic quod non alibi : ergo, etc.

  2. Ad idem, Quidquid secundum omnem sui actum est in loco, necessario est in loco : Angelus secundum omnem sui actum est in loco, quoniam secundum quod contemplatur, assignatur sibi pro loco cœlum empyreum : secundum vero quod ministrat, est circa nos : ergo videtur quod necessario est in loco.

Ad oppositum.

  1. Sicut dicit Damascenus, « Deus prius « excogitavit Angelos quam corporalem « creaturam : » excogitatio autem est opus ejus : igitur primo fecit Angelos quam corporalem creaturam : sed ante

corporalem creaturam non erat locus : ergo esse Angeli non dependet a loco.

  1. Hoc idem habetur per verbum Hieronymi, qui dicit : « Sex niUlia nostri « temporis nondum implentur annorum, « et quantas prius aeternitates, quanta « tempora, quantas saeculorum origines « fuisse arbitrandum est, in quibus An- « geli, Throni, et Dominationes, caeteri- « que ordines servierunt Deo. » Et si dicatur, quod hoc non est verum, cum contrarium dicat Augustinus, ad minus intelligibile est Angelos esse sine loco : ergo non dependent a loco.

  2. Ad idem, Dignius non dependet ab indigniori, neque secundum naturam, neque secundum intellectum : sed Angeli digniores sunt quolibet loco : ergo possunt et esse et intelligi sine loco.

  3. Ad idem, « Principia substantiae « sunt ante principia accidentis et etiam « praeexistent ipsi substantiae, » sicut dicit Philosophus : cum igitur locus accidens sit, Angeli qui sunt substantiae primae, et eorum principia, sunt ante principia loci, et non dependent ab eis : ergo non necessario sunt in loco.

  4. Ad idem, Illud dependet a loco quod habet generationem in loco : Angeli non habent generationem in loco, neque continentiam sive conservationem : ergo non dependent a loco.

  5. Ad idem, Quod dependet a loco, dependet ab eo secundum aliquam proprietatem : Angeli non sunt hujusmodi, quia neque continentur, neque immobilitantur in loco : ergo non necessario sunt in loco.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angeli fuerunt simul cum creatura corporali, potuerunt tamen ante fuisse creati. Et ideo dicimus, quod secundum naturam suam non dependent a loco, nec necessario sunt in loco, sed tantum secundum quod operantur circa id quod est in loco, ut dictum est. Quidam vero volentes ultra intelligere quam possint imaginari, nesciunt aliquid intelligere nisi ad modum corporalium : et ideo dicunt Angelos

<--- Page Split --->

pon posse esse, si non alicubi sunt, quod provulum reputamus, dicentes quod possunt esse sine loco, et concedimus simul rationes ad hoc.

sterii est circa nos : cum igitur simul contempletur et ministret, ut supra habitum est, videtur quod simul possit esse in pluribus locis.

Ad primum vero dicendum, quod esse hic et non alibi, accidit Angelo non ex natura sua, sed ex eo quod operatur circa localia : et ideo ratio non sequitur.

Ad secundum dicendum, quod id quod secundum suum actum omnem est in loro, non necessario est in loco, nisi locus semet principium generationis ejus, sicut dicitur, quod patria est principium generationis, quemadmodum et pater : quod non convenit Angelis. Cum autem solum empyreum attribuitur Angelis serundum quod contemplantur Deum, est propter congruentiam loci : quia ille lorus est nobilissimus inter omnia loca corporalia, unde maxime decet nobilissumus substantias, nec tamen est satis dignus cis : et secundum hunc modum dictur etiam, quod Ecclesia est magis sumus locus quam theatrum, non tamen sum natura dependet ad locum illum.

Quarto quaeritur, utrum Angelus possit simul esse in diversis locis ?

  1. Naturam corporalem sequitur locus ratione compositionis : spiritualis autem natura simplicior est corporali : cum igitur corpus sit in uno loco tantum, videtur quod natura spiritualis ens in loco habeat aliquod supra hoc quod non determinetur ad unum, sed possit esse simul in pluribus.

  2. Ad idem, Anima est in quolibet loro corporis in quo operatur : cum ergo Angelus sit simplicior anima, operetur autem circa nos, videtur quod sit in quahbit parte loci circa nos : et sic erit in pluribus locis.

  3. Ad idem, Dicit Damascenus, « An- • gelus ibi est ubi operatur : ubi autem • contemplatur, ibi operatur, et similiter • ubi ministrat : » ergo est utrobique : • ad non est idem locus in quo contemplatur et in quo ministrat, quia locus contemplationis est coelum, locus mini-

  4. Ad idem, Omne quod movetur in nunc, simul est in diversis locis : in illo enim nunc erit in illo ad quod movet, et in quo et per quod : aliter enim esset prius et posterius in illo motu, et sic esset in tempore : sed Angelus potest moveri in nunc, ut infra patebit : ergo potest simul esse in diversis locis.

  5. Ad idem, Corpus Christi propter unionem potest simul esse in diversis locis, quia in hoc altari et in illo : Angelus autem est simplicior corpore Christi : ergo multo magis potest esse in diversis locis.

Ad oppositum.

  1. Omne quod diffinitur loco, non est in pluribus locis simul : Angelus diffinitur loco, ut dicit Damascenus : ergo non est in pluribus locis simul.

  2. Ad idem, Omnis creatura finita est : nihil autem finita essentiae est extra terminos suae essentiae : cum igitur Angelus sit essentia creata, si sit per suam substantiam in hoc loco, nihil ejus erit extra hunc locum : et ita non potest esse in pluribus locis simul.

Quod concedimus et rationes ad hoc. Ad illud vero quod primo objicitur, dicendum quod locus non consequitur naturam corporalem ratione compositionis, sic enim omne corpus esset in loco : sed cum locus possit dici quantitas mathemalica, et iterum quantitas naturalis, secundum quod supra quantitatem habet aliquam virtutem continendi, quo modo proprie dicitur locus, naturalis autem locus sequitur corpus secundum quod est indigens continente et salvante, et sic nullum incorruptibile est in loco, quamvis aliquod eorum habeat extra se superficiem corporis alterius, ad quod terminantur partes ejus. Unde licet natura spiritualis sit simplicior, non refertur ad hoc quod sit in uno loco tantum,

<--- Page Split --->

utrum diffiniatur illo terminis spiritualibus vel corporalibus : hoc tamen habet plus spirituale quod non commensuratur loco sicut corpus.

Ad secundum dicendum, quod anima non est in corpore sicut locatum in loco, sicut probat Philosophus, sed sicut forma in materia : et ideo tota est simul in qualibet parte, sicut quælibet alia forma : et similiter esset de Angelo, si esset forma unita alicui corpori.

Ad tertium dicendum, quod locus contemplationis potest considerari aut quantum ad objectum, quod ubique est, et sic idem est locus contemplationis et ministerii : aut quantum ad congruentiam, et sic est cœlum empyreum locus contemplationis : et cum sunt in illo, non sunt hic, licet hic etiam contemplentur, cum Deus eis ubique sit præsens, quamvis contemplatio non sit operatio, sed potius receptio, ut supra dictum est.

Ad quartum dicendum, quod Angelus licet moveatur in nunc, non tamen habet comparationem ad locum secundum illud nunc, cum sit idem nunc motus ejus cum nunc temporis quod habet continuitatem ex loco, ita quod partes nunc et temporis respondent partibus et terminis loci : Angelus enim non movetur commensurando se loco : et ideo non oportet quod in illo nunc comparetur ad diversa loca : et hoc melius patebit infra.

Ad quintum dicendum, quod corpus Christi non habet ex unione quod sit in diversis locis, sed ex consecratione : quia in diversis locis consecratur : aliter enim non esset nisi in uno loco.

NUNC RESTAT quaerere de motuAniv : lorum, propter id quod dicitur : Voluri : ad me unus 1, etc. Et circa hoc tria quirruntur .

Primo, utrum Angelus possit movi r i '

Secundo, Utrum motus ejus sit in nunc, vel in tempore ?

Tertio, Utrum motus ejus sit univo cus motui corporum ?

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod Angelus non possit moveri : sicut enim probat Philo sophus in VI Physicorum, « Omne quod « movetur, non prius pertransit maju « se quam minus vel æquale : » Angr lus autem cum sit indivisibilis, non ha bet minus se : ergo oportet, quod si mo vetur per aliquod spatium, quod transe eat indivisibile magnitudinis, quod ci æquatur : hæc autem infinita sunt in quantumcumque parvo spatio : ergo numquam pertransire potest aliquod spatium : ergo non movetur.

  2. Ad idem, Sicut idem Philosophus probat, « omne quod movetur, partim « est in termino ad quem, et partim in « termino a quo : » sed omne tale est divisibile : cum igitur Angelus sit indivisibilis, impossibile est eum moveri.

  3. Ad idem, Omne quod non est divisibile per motum, non movetur : sed sic est de Angelo : unde dicitur in libro de Causis, quod « intelligentia non dividi « tur secundum substantiam, neque per « motum : » et hoc ideo est quia motus cum sit actus imperfectus, habet potentiam et actum : quod enim movetur secundum locum, non est in uno ubi tantum, sed recipitur de uno in aliud : Angelus autem non sic est in uno loco, quod in alio : ergo non movetur.

  4. Ad idem, Sicut dicit Rabbi Moyses, omne quod movetur, est corpus : Angelus non est corpus : ergo non movetur.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Omnis motus secundum locum, aut est naturalis, aut violentus, aut voluntarius. Motus autem Angeli non potest esse naturalis : quia sic semper moveretur ad unum locum vel circa unum locum. Nec iterum violentus : quia omne quod movetur ad aliquem locum violenter, movetur ad alium locum naturaliter, ut dicitur in primo Cæli et Mundi. Nec iterum est voluntarius : omnis enim motus talis est processivus : omne autem quod habet motum processivum, habet organa procedendi, quæ sunt principia illius motus, ut dicitur in secundo 'ccli et Mundi, hujusmodi autem Angeli non habent : ergo non moventur aliquo modo.

« vens universum sit in centro, vel in « polis ? » Utrumque enim est immotum in motu circulari. Sed in Angelis non est aliquid assignare movens non motum. Ergo non moventur.

  1. Præterea, Quanto aliquid magis removetur a situ et quantitate, tanto magis removetur a motu : punctum autem quod habet situm in continuo, et etiam unitas quæ non removetur a quantitate, cum sit pars, non movetur punctum quidem per se, sed per accidens : unitas vero neque per se, neque per accidens : cum igitur Angelus sit remotius inter omnia a situ et quantitate, non videtur posse moveri.

Ad oppositum est

  1. Ad idem, Cum nihil seipsum movot, quia simul esset in potentia et actu, omne quod movetur, movetur ab aliquo motore diverso in essentia qui est sibi conjunctus, sicut in his quæ moventur ab anima, et remotus, ut in aliis : sed in Angelis non est assignare aliquid diversum esse, nec conjunctum, nec remotum : ergo non moventur. Si dicatur, quod quo est, est movens in ipso : et quod est, est motum : hoc est contra Philosophum, qui probat, quod « nulla « forma simplex est movens, cujus ma- « teria non est per se mobilis : » ignis enim non movetur a forma sua, sed a generante.

  2. Ad idem, Sicut dicit Philosophus, « Omnis transmutatio est propter mali- « tiam indigentiae : » in Angelis autem non est malitia indigentiae : ergo non moventur.

  3. Ad idem, Sicut dicit Augustinus in octavo supra Genesim ad litteram, « Om- « nis motus est ab aliquo immobili in ip- « so quod movetur, sicut manus quic- « scente lacerto : » propter quod etiam quærit Philosophus in octavo Physicorum, « utrum virtus universaliter mo-

  4. Quod dicitur Daniel. ix, 21 : Venit ad me cito volans 1, etc. et pluribus aliis locis sacre Scripturæ similia leguntur.

  5. Præterea, Angelus aliquando operatur hic cum prius operetur alibi : sed hoc non potest esse nisi veniret huc, quia virtus et operatio ejus, cum sit omnino spiritualis, non potest deferri ad me nisi per medium : ergo oportet quod veniat huc, et ita oportet quod moveatur.

SOLUTIO. Concedimus, quod Angelus movetur de cœlo ad terram, et de uno homine ad alium. Quomodo autem moveatur, non plene humana ratione comprehendi potest, cum non moveatur motu quo corpus movetur, sed supermundano motu : et ideo a Philosophis non ponuntur moveri, sed demonstrant contrarium. Et cum Dei mandatum non possit esse falsum, et ex altera parte sacra Scriptura, quæ dicit eos moveri, non possit mentiri, oportet alium esse modum motus quam qui per philosophiam comprehenditur, et est de occultis Dei. Unde concedimus rationes probantes quod moventur.

Ad primum vero dicendum, quod id

<--- Page Split --->

quod movetur commentiendo sé spatio, oportet quod prius transeat per æquale quam per majus : Angelus autem non sic movetur : unde motus ejus non habet comparationem ad spatium nisi per accidens, in quantum accidit inter ea ad quæ movetur esse spatium : sed motus ejus magis assimilatur motui virtutis quæ transit super diversa, a qua non separatur essentia, quam motui corporis.

Et similiter dicendum ad omnia talia quæ procedunt de motu corporis, quod movetur remetiendo vel commetiendo locum, præter quam ad septimum et ad nonum.

Unde dicendum ad septimum, quod motus naturalis semper est propter indigentiam sui : motus autem voluntarius non semper, sed quandoque propter indigentiam alterius, et sic Angeli moventur propter indigentiam nostram : quandoque etiam ad ostensionem virtutis, et sic etiam Angelus movetur, ut ostendatur virtus sua, et glorificetur Deus qui eam sibi contulit.

Ad nonum dicendum, quod comparatio illa tenet in his quæ habent aliquam comparationem ad quantitatem et situm, et sic ad motum corporalem : Angelus autem non habet aliquem ordinem talem : et ideo non comparatur illis secundum magis et minus removeri a motu, cum sit omnino alia ratio motus.

proportione excedit virtutem quamlib corporalem : si igitur aliqua virtus com poralis movet in tempore, virtus An movebit in nunc.

  1. Ad idem, Sicut dicit Philosophi: « Idem est indivisibile moveri quod in « nunc moveri : » si igitur Angelu movetur, cum sit indivisibilis, in nun movebitur.

  2. Ad idem, Quanto aliquid habet minus resistens in motu, et virtus muvens est fortior, tanto in minori temporimovetur : sed virtus spiritus sine proportione excedit virtutem corporis, et similiter non resistitur sibi in proportione aliqua ad resistentiam quæ est in motu corporis : ergo non erit proportio temporis ab ipso : omne autem tempus est proportionale omni tempori : ergo motus Angeli non est in tempore, sed in nunc.

  3. Ad idem, Nihil quod movetur in tempore, movetur æque cito ad propinquum et remotum ; sed motus Angeli est æque cito ad propinquum et remotum : ergo non movetur in tempore.

  4. Præterea, Lumen spirituale nobilius est et potentius quam lumen corporale : sed lumen corporale, ut dicitur in libro de sensu et sensato, non movetur in tempore : ergo multo magis qui est lumen spirituale.

Ad oppositum.

Dabium 2. Circasecundumsicproceditur .

  1. Videtur enim, quod Angelus moveatur in nunc : prius enim et posterius in motu est ex eo quod est partim esse hic, et partim alibi : quia prius et posterius in motu, causatur a priori et posteriori in magnitudine : sed Angelus non est partim hic et partim ibi in suo motu : ergo non erit in eo prius et posterius : et ita non erit in tempore, cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius.

  2. Præterea, Virtus fortior movet in minori tempore : sed virtus Angeli sine

  3. Augustinus dicit, quod « Deus mo- « vet corporalem essentiam per locum « et tempus, spiritualem vero per tem- « pus, non per locum : » Angelus vero est spiritualis essentia : ergo movetur in tempore.

  4. Præterea, Sicut dicit Philosophus, « Sicut se habet nunc ad tempus, ita se « habet motum esse ad moveri : » ergo si Angelus movetur, oportet quod moveatur in tempore, et quod in nunc sit terminatus motus.

  5. Ad idem, Omne quod movetur in nunc, oportet quod simul sit in diversis : oportet enim, quod in illo nunc sit in omnibus mediis per quæ movetur et in

<--- Page Split --->

Ipsis terminis : sed Angelus non potest par simul in pluribus locis : ergo non movetur in nunc.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angelus movetur secundum voluntatem suam, et potvel moveri in nunc, et in tempore : verumtamen non est idem tempus eodem modo dictum cum eo quod est mensura corporalium. Et quod non omnes motus corporales mensurantur eodem tempore, causa est, quia habent ordinem ad unum primum motum simplicissimum, qui est causa et mensura omnium aliorum motum corporalium. Si autem essent plures motus aeque primi non ordinati ad invicem, essent etiam tempora plura : motus autem Angeli non habet ordinem ad motum cœli : et ideo motus ejus non potest mensurari eodem tempore, quo mensurantur motus corporalium. Et cum tempus habeat continuitatem ex magnitudine quam pertransit mobile remetiendo ipsam : in motu autem Angeli non est aliqua causa continuitatis, cum non commensuretur magnitudini quod movetur, nec habeat continuitatem ex primo motu, retinebit de tempore tantum id quod est formale in ipso : et hoc est quod sint in ipso prius et posterius nunc non continuata, quae tamen non sunt etiam ejusdem rationis cum nunc temporis quae respondent indivisibili magnitudinis.

Et si dicatur, quod inter quælibet duo instantia est tempus medium. Dicimus, quod verum est in tempore quod consequitur motum circularem continuum : unde etiamsi consequeretur motum rectum, non tamen esset necessarium nisi in motu continuo, sicut etiam est in lineis, quoniam in linea circulari non est accipere duo puncta inter quæ non sit linea media : in linea vero recta accipiendo duo puncta in eadem linea continua semper est media linea, sed inter duo puncta linearum contingentium se nihil est medium, et similiter ubicumque non est continuitas.

Unde dicimus, quod tempus in quo

movetur Angelus, non est continuum, sed sunt nunc ordinata non continua, et dicuntur proprie vices : sicut si non esset motus primi mobilis, intelligerem diversa intelligibilia in diversis nunc non continuis, quia secundum unumquodque est intellectus in pleno actu, et continuitas non est actus ad actum, sed potentiae ad actum.

Et similiter dicimus, quod diversa nunc in quibus potest moveri Angelus, non sunt continua, quas sunt tempus in quo movetur : et quia potest transire de uno ad aliud in uno istorum nunc vel in phuribus, ideo potest moveri per suam voluntatem in nunc vel in tempore, hoc modo accipiendo tempus, ut dictum est.

Ad primum dicendum, quod prius et posterius esse in motu, est partim esse hic, et partim ibi, in his quorum motus habent continuitatem ex spatio quod mensuratur in tempore continuo : talis autem non est motus Angeli.

Ad secundum dicendum, quod ratio illa non concludit plus, nisi posse eos moveri in nunc.

Et hoc concedimus.

Ad tertium dicendum, quod ratio Philosophi procedit de mobili quod habet ordinem ad motum aliquem primum continuum : et hoc impossibile est esse indivisibile sicut et moveri in nunc.

Ad quartum dicendum, sicut ad secundum.

Ad quintum dicendum, quod illumiinatio est in nunc, quia non est motus, sed terminus motus, et esse tale est in termino temporis : et ideo non est simile de motu Angeli, qui non est terminus alicujus motus.

Ad sextum dicendum, quod Augustinus accipit variari per tempus spiritualem creaturam, per vices moveri, sicut dictum est : corporalem vero per locum commensurando se loco, et ita per consequens per tempus continuum.

Ad septimum dicendum, quod illa comparatio est intelligenda de motu et de tempore quod habet continuitatem ex

<--- Page Split --->

spatio. Et per ea quae dicta sunt, patet etiam solutio ad octavum.

tiones divinas secundum dispositionem Dei.

Dubium 3 . Circatertiumsicproceditur .

  1. Videtur enim, quod motus dicatur univoce de Angelis et de corporibus : quod enim in pluribus invenitur, ut dicit Philosophus, oportet in uno primo esse : si igitur motus est in Angelis et in corporibus, oportet quod reducatur ad unum primum : talia autem sunt univoce dicta : ergo univoce dicitur motus de eis.

  2. Præterea, Univoca sunt, quorum est ratio eadem secundum idem nomen : sed in omnibus ratio motus est per recessum ab uno et accessum ad unum locum : ergo dicitur de omnibus motus univoce.

  3. Præterea, Equivoca non habent principium unum : sed motus Angeli principium est voluntas sicut motus notri : ergo motus univoce dicetur.

Ad oppositum.

Motus in corporibus est per divisionem mobilis ex motu : in Angelis autem est omnino indivisibilitas : ergo non est motus univoce dictus.

Solutio . Dicimus, quod non dicitur univoce motus de Angelis et de corporibus : quia quae nec eodem modo sunt in loco, nec eodem modo est in eis temporis, nec nunc, nec omnino aliquid simile. Et concedimus rationem ad hoc.

Ad primum dicendum, quod propositio Philosophi intelligenda est in univocis, sicut omnia calida reducuntur ad calidum ignis.

Ad secundum dicendum, quod non est in eis recessus eodem modo, quia non per commensurationem spatii : et ideo ratio illa est æquivoca sicut nomen.

Ad tertium dicendum, quod voluntas etiam non similiter movet : quia in nobis movet corpus, quod est diversum in essentia ad acquirendum aliquid sibi necessarium : sed voluntas Angeli movet eum ad communicandum aliis illumina-

Sciendum tamen est, quod circa motum Angelorum sunt quatuor errores.

Primus est Rabbi Moysi, qui dicit, quod non moventur secundum substantiam, sed secundum effectum : et sic exponit omnia loca Scripturæ in quibus aliquid dicitur de motu Angelorum : quoniam secundum ipsum non habent aliquem effectum in nos nisi quem possint explicare per motum cœli, cujus virtus defertur ad nos per corpora media ; unde non oportet, quod secundum substantiam circa nos sint.

Alius est error dicentium Angelos simul esse in pluribus locis, et in omnibus ubi volunt : et secundum hos etiam non salvatur motus.

Tertius error est dicentium, quod Angelus movetur de uno ad alterum, non tamen transeundo media. Et hoc pro tanto non potest esse : quia cum non transeat hoc, per hoc quod continuat hoc illi, oporteret quod crearetur hoc : et aliter non est intelligibile.

Quartus error est dicentium, quod moventur per modum quo corpora moventur, hoc est ridiculum, et non intelligibile. Unde melius dicendum, quod motus eorum æquivocus est motui corporum, ut dictum est : sic enim nihil absurdum sequitur, et veritas sacræ Scripturæ salvatur.

<--- Page Split --->

recepti, ut scientia referatur ad illumiinationem, virtus ad potestatem. Reponit quidem in Deum veluti causalem, id est, primam causam luminis, deinde post Deum reponit in ipsum Seraphin tamquam, id est, sicut apud nos reponitur omnis sacra actio in summum sacerdotem primo agentem, in quantum omnes agunt recipiendo ab ipso : veluti quis, id est, aliquis fortassis dixerit, id est, dicere posset edocens purgatum cum angelica reverentia, id est, representans verbis quomodo Angelus qui purgat hominem, ex reverentia totum in superiorem referat. Dixerit dico, sic loquens purgato in persona inferioris Angeli, hoc scilicet quia ante me, ut a quo ego recipio, est quidem quoddam exelsum principium purgationis perficiendae in te, et est ante me essentia quaedam divina, et creator est etiam ante me, et causalis, id est, prima causa, que, id est, et adducens primas essentias ad esse, scilicet prime hierarchiae, et continens eas collocatione circa se, et observans eas inconversibiles, id est, ab ipso averti non possibiles, et casu carentes per peccatum : et hoc per confirmationem. Et principium dico movens seipsum per dona quae influit, ut in principio expositum est, in primas participationes quae sunt primarum essentiarum, operationum sacrarum, providarum, id est, provisarum eis, propriarum, id est proportionalium sibi. Enim, id est, quia docens me haec praedicta, ait missionem ipsius Seraphin manifestare hoc quod dictum est de hoc quod praexistit principium quod est Deus. Ita dico dixerat, quod ante me est creator. Autem, id est, sed ipse ornatus, id est, ornata dispositio præstantium, id est, primarum essentiarum est quasi summus sacerdos apud nos et dux inferiorum post Deum, qui est primus dux, a quo, scilicet ornatu ego inferior sum eruditus purgare te deiformier, id est, secundum similitudinem divinae potestatis. Igitur ipse, scilicet ornatus primus est pugans te per me sicut per ministrum,

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Magis autem proxime, etc.

Ilic confirmat solutionem positam per exemplum in nostra hierarchia : quia sicut Pontifex dicitur purgare auctoritate, purgante subdito sacerdote per ministerium, ita et Seraphin dictus est purgare, purgante inferiore Angelo.

Littera sic legatur : Magis autem manifesta erit prædicta solutio per id quod dicitur : utemur enim ad hoc probandum exemplo proximo, et nobis et rei manifestandæ, hoc scilicet, quod sicut is qui est summus sacerdos, id est, Pontifæ, secundum nos, id est, in nostra hierarchia, purgans aut illuminans plebem per suos ministros, id est, diaconos, aut sacerdotes inferiores, ipse dicitur purgare et illuminare, ordinibus inferioribus scilicet purgatis per ipsum, per se, id est, sine medio. His dico reponentibus proprias, id est, quas suo ministerio exsequuntur operationes sacras in ipsum, scilicet summum sacerdotem : sic, id est, similiter Angelus ipse, scilicet inferior, et, id est, etiam perficiens suo ministerio purgationem Theologi, scilicet Isaiae, reponit propriam scientiam purgativam, et virtutem propriam, id est, suo ministerio purgantem, vel proportione

<--- Page Split --->

per quem, scilicet primum ornatum ipsa causa et opifex totius purgationis, scilicet Deus, produxit, et, id est, etiam in nos actiones, id est, acta, providas, id est, provisas ab ipso, proprias, id est, proportionales nobis. Produxit dico ex occulto sua divinitatis, quidem, id est, certe ille pater docuit me hoc, id est dictam solutionem. Autem, id est, sed ego trado tibi hoc idem, non imponens tibi necessitatem ad concedendum. Autem, id est, sed concesserim tuæ scientiæ intellectuali, quantum ad principia quorum est intellectus, et discretiæ quoad conclusiones, quarum est ratiocination. Concesserim dico aut absolvi a premissa dubitatione per alteram partem duarum causarum, id est, solutionum causas dicentium dictarum a nobis, et eamdem,

scilicet causam per quam dubitatio solvi tur, honorare, id est, præferre alteri aut, si neutra placet, concesserim tibi alteram, scilicet causam, tamquam hubentem consequens, id est, conveniens aliquod quæstioni, et rationabile in se et æque verum prædictis duabus. Ita quod ego concesserim aut te invenire et ieipso, id quod est vicinius veræ solutioni : aut discere te ab altero hoc, videlicet Deo primo dante et Angelis prius recipientibus a Deo respectu nostri, et deinde amicis Angelorum, id est, sanctis viris recipientibus revelare, id est, potentiam revelandi nobis per contemplationem ejus, scilicet Dei magis amabilem sibi propter majorem puritatem, vel in Angelis, vel in amicis eorum.

<--- Page Split --->